De consolatione philosophiae
- 3.M12.43
Emptam carmine coniugem,
- 3.M12.44
Sed lex dona coerceat,
- 3.M12.45
Ne, dum Tartara liquerit,
- 3.M12.46
Fas sit lumina flectere.
- 3.M12.47
Quis legem det amantibus?
- 3.M12.48
Maior lex amor est sibi.
- 3.M12.49
Heu, noctis prope terminos
- 3.M12.50
Orpheus Eurydicen suam
- 3.M12.51
Vidit, perdidit, occidit.
- 3.M12.52
Vos haec fabula respicit
- 3.M12.53
Quicumque in superum diem
- 3.M12.54
Mentem ducere quaeritis.
- 3.M12.55
Nam qui Tartareum in specus
- 3.M12.56
Victus lumina flexerit,
- 3.M12.57
Quidquid praecipuum trahit
- 3.M12.58
Perdit, dum uidet inferos.
- 4.P1.1
HAEC cum Philosophia dignitate uultus et oris grauitate seruata leniter similiterque cecinisset, tum ego nondum penitus insiti maeroris oblitus intentionem dicere adhuc aliquid parantis abrupi. Et: O, inquam, ueri praeuia luminis quae usque adhuc tua fudit oratio, cum sui speculatione diuina tum tuis rationibus inuicta patuerunt, eaque mihi etsi ob iniuriae dolorem nuper oblita non tamen antehac prorsus ignorata dixisti. Sed ea ipsa est uel maxima nostri causa maeroris, quod, cum rerum bonus rector exsistat, uel esse omnino mala possint uel impunita praetereant; quod solum quanta dignum sit admiratione profecto consideras. At huic aliud maius adiungitur. Nam imperante florenteque nequitia uirtus non solum praemiis caret, uerum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit. Quae fieri in regno scientis omnia, potentis omnia sed bona tantummodo uolentis dei nemo satis potest nec admirari nec conqueri.
- 4.P1.2
Tum illa: Et esset, inquit, infinita stuporis omnibusque horribilius monstris, si, uti tu aestimas, in tanti uelut patrisfamilias dispositissima domo uilia uasa colerentur, pretiosa sordescerent. Sed non ita est. Nam si ea quae paulo ante conclusa sunt inconuulsa seruantur, ipso de cuius nunc regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos uero abiectos semper atque inbecillos nec sine poena umquam esse uitia nec sine praemio uirtutes, bonis felicia, malis semper infortunata confingere multaque id genus quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent. Et quoniam uerae formam beatitudinis me dudum monstrante uidisti, quo etiam sita sit agnouisti, decursis omnibus quae praemittere necessarium puto, uiam tibi quae te domum reuehat ostendam. Pennas etiam tuae menti quibus se in altum tollere possit adfigam, ut perturbatione depulsa sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis etiam uehiculis reuertaris.
- 4.M1.1
Sunt etenim pennae uolucres mihi
- 4.M1.2
Quae celsa conscendant poli.
- 4.M1.3
Quas sibi cum uelox mens induit,
- 4.M1.4
Terras perosa despicit,
- 4.M1.5
Aeris inmensi superat globum,
- 4.M1.6
Nubesque postergum uidet,
- 4.M1.7
Quique agili motu calet aetheris,
- 4.M1.8
Transcendit ignis uerticem,
- 4.M1.9
Donec in astriferas surgat domos
- 4.M1.10
Phoeboque coniungat uias
- 4.M1.11
Aut comitetur iter gelidi senis
- 4.M1.12
Miles corusci sideris,
- 4.M1.13
Vel quocumque micans nox pingitur,
- 4.M1.14
Recurrat astri circulum
- 4.M1.15
Atque ubi iam exhausti fuerit satis,
- 4.M1.16
Polum relinquat extimum
- 4.M1.17
Dorsaque uelocis premat aetheris
- 4.M1.18
Compos uerendi luminis.
- 4.M1.19
Hic regum sceptrum dominus tenet
- 4.M1.20
Orbisque habenas temperat
- 4.M1.21
Et uolucrem currum stabilis regit
- 4.M1.22
Rerum coruscus arbiter.
- 4.M1.23
Huc te si reducem referat uia,
- 4.M1.24
Quam nunc requiris immemor:
- 4.M1.25
' Haec,' dices, ' memini, patria est mihi,
- 4.M1.26
Hinc ortus, hic sistam gradum.'
- 4.M1.27
Quod si terrarum placeat tibi
- 4.M1.28
Noctem relictam uisere,
- 4.M1.29
Quos miseri toruos populi timent
- 4.M1.30
Cernes tyrannos exules.
- 4.P2.1
Tum ego: Papae, inquam, ut magna promittis! Nec dubito quin possis efficere; tu modo quem excitaueris ne moreris. Primum igitur, inquit, bonis semper adesse potentiam, malos cunctis uiribus esse desertos agnoscas licebit, quorum quidem alterum demonstratur ex altero. Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit, liquet inbecillitas mali; at si fragilitas clarescat mali, boni firmitas nota est. Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans. Duo sunt quibus omnis humanorum actuum constat effectus, uoluntas scilicet ac potestas, quorum si alterutrum desit, nihil est quod explicari queat. Deficiente etenim uoluntate ne aggreditur quidem quisque quod non uult; at si potestas absit, uoluntas frustra sit. Quo fit ut si quem uideas adipisci uelle quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod uoluerit defuisse ualentiam dubitare non possis. Perspicuum est, inquam, nec ullo modo negari potest. Quem uero effecisse quod uoluerit uideas, num etiam potuisse dubitabis? Minime. Quod uero quisque potest, in eo ualidus, quod uero non potest, in hoc imbecillis esse censendus est. Fateor, inquam. Meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum intentionem omnem uoluntatis humanae quae diuersis studiis agitur ad beatitudinem festinare? Memini, inquam, illud quoque esse demonstratum. Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum? Minime, inquam, recordor, quoniam id memoriae fixum teneo. Omnes igitur homines boni pariter ac mali indiscreta intentione ad bonum peruenire nituntur? Ita, inquam, consequens est. Sed certum est adeptione boni bonos fieri. Certum. Adipiscuntur igitur boni quod appetunt? Sic uidetur. Mali uero si adipiscerentur quod appetunt bonum, mali esse non possent. Ita est. Cum igitur utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi uero minime, num dubium est bonos quidem potentes esse, qui uero mali sunt imbecillos? Quisquis, inquam, dubitat, nec rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum.
- 4.P2.2
Rursus, inquit, si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter uero naturale illud officium minime administrare queat, alio uero modo quam naturae conuenit non quidem impleat propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum ualentiorem esse decernis? Etsi coniecto, inquam, quid uelis, planius tamen audire desidero. Ambulandi, inquit, motum secundum naturam esse hominibus num negabis? Minime, inquam. Eiusque rei pedum officium esse naturale num dubitas? Ne hoc quidem, inquam. Si quis igitur pedibus incedere ualens ambulet aliusque cui hoc naturale pedum desit officium, manibus nitens ambulare conetur, quis horum iure ualentior existimari potest? Contexe, inquam, cetera; nam quin naturalis officii potens eo qui idem nequeat ualentior sit, nullus ambigat. Sed summum bonum, quod aeque malis bonisque propositum, boni quidem naturali officio uirtutum petunt, mali uero uariam per cupiditatem, quod adipiscendi boni naturale officium non est, idem ipsum conantur adipisci. An tu aliter existimas? Minime, inquam, nam etiam quod est consequens patet. Ex his enim quae concesserim, bonos quidem potentes, malos uero esse necesse est imbecillos. Recte, inquit, praecurris idque, uti medici sperare solent, indicium est erectae iam resistentisque naturae. Sed quoniam te ad intellegendum promptissimum esse conspicio, crebras coaceruabo rationes. Vide enim quanta uitiosorum hominum pateat infirmitas qui ne ad hoc quidem peruenire queunt ad quod eos naturalis ducit ac paene compelli intentio. Et quid si hoc tam magno ac paene inuicto praeeuntis naturae desererentur auxilio? Considera uero quanta sceleratos homines habeat impotentia. Neque enim leuia aut ludicra praemia petunt, quae consequi atque obtinere non possunt, sed circa ipsam rerum summam uerticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus quod solum dies noctesque moliuntur; in qua re bonorum uires eminent. Sicut enim eum qui pedibus incedens ad eum locum usque peruenire potuisset, quo nihil ulterius peruium iaceret incessui, ambulandi poten- tissimum esse censeres, ita eum qui expetendorum finem quo nihil ultra est apprehendit, potentissimum necesse est iudices. Ex quo fit quod huic obiacet, ut idem scelesti, idem uiribus omnibus uideantur esse deserti. Cur enim relicta uirtute uitia sectantur? Inscitiane bonorum? Sed quid eneruatius ignorantiae caecitate? An sectanda nouerunt? Sed transuersos eos libido praecipitat. Sic quoque intemperantia fragiles qui obluctari uitio nequeunt. An scientes uolentesque bonum deserunt, ad uitia deflectunt? Sed hoc modo non solum potentes esse sed omnino esse desinunt. Nam qui communem omnium quae sunt finem relinquunt, pariter quoque esse desistunt. Quod quidem cuipiam mirum forte uideatur, ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus; sed ita sese res habet. Nam qui mali sunt eos malos esse non abnuo; sed eosdem esse pure atque simpliciter nego. Nam uti cadauer hominem mortuum dixeris, simpliciter uero hominem appellare non possis, ita uitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri. Est enim quod ordinem retinet seruatque naturam; quod uero ab hac deficit, esse etiam quod in sua natura situm est derelinquit. 'Sed possunt,' inquies, 'mali.' Ne ego quidem negauerim, sed haec eorum potentia non a uiribus sed ab imbecillitate descendit. Possunt enim mala quae minime ualerent, si in bonorum efficientia manere potuissent. Quae possibilitas eos euidentius nihil posse demonstrat. Nam si, uti paulo ante collegimus, malum nihil est, cum mala tantummodo possint, nihil posse improbos liquet. Perspicuum est. Atque ut intellegas quaenam sit huius potentiae uis, summo bono nihil potentius esse paulo ante definiuimus. Ita est, inquam. Sed idem, inquit, facere malum nequit. Minime. Est igitur, inquit, aliquis qui omnia posse homines putet? Nisi quis insaniat, nemo. Atqui idem possunt mala. Vtinam quidem, inquam, non possent. Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia, non uero queant omnia potentes etiam malorum, eosdem qui mala possunt minus posse manifestum est. Huc accedit quod omnem potentiam inter expetenda numerandam omniaque expetenda referri ad bonum uelut ad quoddam naturae suae cacumen ostendimus. Sed patrandi sceleris possibilitas referri ad bonum non potest; expetenda igitur non est. Atqui omnis potentia expetenda est; liquet igitur malorum possibilitatem non esse potentiam. Ex quibus omnibus bonorum quidem potentia, malorum uero minime dubitabilis apparet infirmitas ueramque illam Platonis esse sententiam liquet solos quod desiderent facere posse sapientes, improbos uero exercere quidem quod libeat, quod uero desiderent explere non posse. Faciunt enim quaelibet, dum per ea quibus delectantur id bonum quod desiderant se adepturos putant; sed minime adipiscuntur, quoniam ad beatitudinem probra non ueniunt.
- 4.M2.1
Quos uides sedere celsos solii culmine reges
- 4.M2.2
Purpura claros nitente saeptos tristibus armis
- 4.M2.3
Ore toruo comminantes rabie cordis anhelos,
- 4.M2.4
Detrahat si quis superbis uani tegmina cultus,
- 4.M2.5
Iam uidebit intus artas dominos ferre catenas.
- 4.M2.6
Hinc enim libido uersat auidis corda uenenis.
- 4.M2.7
Hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens
- 4.M2.8
Maeror aut captos fatigat aut spes lubrica torquet
- 4.M2.9
Ergo cum caput tot unum cernas ferre tyrannos,
- 4.M2.10
Non facit quod optat ipse dominis pressus iniquis.
- 4.P3.1
Videsne igitur quanto in caeno probra uoluantur, qua probitas luce resplendeat? In quo perspicuum est numquam bonis praemia numquam sua sceleribus deesse supplicia. Rerum etenim quae geruntur illud propter quod unaquaeque res geritur, eiusdem rei praemium esse non iniuria uideri potest, uti currendi in stadio propter quam curritur iacet praemium corona. Sed beatitudinem esse idem ipsum bonum propter quod omnia geruntur ostendimus. Est igitur humanis actibus ipsum bonum ueluti praemium commune propositum. Atqui hoc a bonis non potest separari neque enim bonus ultra iure uocabitur qui careat bono; quare probos mores sua praemia non relinquunt. Quantumlibet igitur saeuiant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet. Neque enim probis animis proprium decus aliena decerpit improbitas. Quod si extrinsecus accepto laetaretur, poterat hoc uel alius quispiam uel ipse etiam qui contulisset auferre; sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo praemio carebit, cum probus esse desierit. Postremo cum omne praemium idcirco appetatur quoniam bonum esse creditur, quis boni compotem praemii iudicet expertem? At cuius praemii? Omnium pulcherrimi maximique. Memento etenim corollarii illius quod paulo ante praecipuum dedi ac sic collige: cum ipsum bonum beatitudo sit, bonos omnes eo ipso quod boni sint fieri beatos liquet. Sed qui beati sint deos esse conuenit. Est igitur praemium bonorum quod nullus deferat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri. Quae cum ita sint, de malorum quoque inseparabili poena dubitare sapiens nequeat. Nam cum bonum malumque item poenae atque praemium aduersa fronte dissideant, quae in boni praemio uidemus accedere eadem necesse est in mali poena contraria parte respondeant. Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium, ita improbis nequitia ipsa supplicium est. Iam uero quisquis afficitur poena, malo se affectum esse non dubitat. Si igitur sese ipsi aestimare uelint, possuntne sibi supplicii expertes uideri quos omnium malorum extrema nequitia non affecit modo uerum etiam uehementer infecit? Vide autem ex aduersa parte bonorum, quae improbos poena comitetur. Omne namque quod sit unum esse ipsumque unum bonum esse paulo ante didicisti, cui consequens est ut omne quod sit id etiam bonum esse uideatur. Hoc igitur modo quidquid a bono deficit esse desistit; quo fit ut mali desinant esse quod fuerant, sed fuisse homines adhuc ipsa humani corporis reliqua species ostentat. Quare uersi in malitiam humanam quoque amisere naturam. Sed cum ultra homines quemque prouehere sola probitas possit, necesse est ut quos ab humana condicione deiecit, infra hominis meritum detrudat improbitas. Euenit igitur, ut quem transformatum uitiis uideas hominem aestimare non possis. Auaritia feruet alienarum opum uiolentus ereptor? Lupi similem dixeris. Ferox atque inquies lingnam litigiis exercet? Cani comparabis. Insidiator occultus subripuisse fraudibus gaudet? Vulpeculis exaequetur. Irae in-temperans fremit? Leonis animum gestare credatur. Pauidus ac fugax non metuenda formidat? Cernis similis habeatur. Segnis ac stupidus torpit? Asinum uiuit. Leuis atque inconstans studia permutat? Nihil auibus differt. Foedis inmundisque libidinibus immergitur? Sordidae suis uoluptate detinetur. Ita fit ut qui probitate deserta homo esse desierit, eum in diuinam condicionem transire non possit, uertatur in beluam.
- 4.M3.1
Vela Neritii ducis
- 4.M3.2
Et uagas pelago rates
- 4.M3.3
Eurus appulit insulae,
- 4.M3.4
Pulchra qua residens dea
- 4.M3.5
Solis edita semine
- 4.M3.6
Miscet hospitibus nouis
- 4.M3.7
Tacta carmine pocula.
- 4.M3.8
Quos ut in uarios modos
- 4.M3.9
Vertit herbipotens manus,
- 4.M3.10
Hunc apri facies tegit,
- 4.M3.11
Ille Marmaricus leo
- 4.M3.12
Dente crescit et unguibus.
- 4.M3.13
Hic lupis nuper additus,
- 4.M3.14
Flere dum parat, ululat.
- 4.M3.15
Ille tigris ut Indica
- 4.M3.16
lecta mitis obambulat.
- 4.M3.17
Sed licet uariis malis
- 4.M3.18
Numen Arcadis alitis
- 4.M3.19
Obsitum miserans ducem
- 4.M3.20
Peste soluerit hospitis,
- 4.M3.21
Iam tamen mala remiges
- 4.M3.22
Ore pocula traxerant,
- 4.M3.23
Iam sues Cerealia
- 4.M3.24
Glande pabula uerterant
- 4.M3.25
Et nihil manet integrum
- 4.M3.26
Voce corpore perditis.
- 4.M3.27
Sola mens stabilis super
- 4.M3.28
Monstra quae patitur gemit.
- 4.M3.29
O leuem nimium manum
- 4.M3.30
Nec potentia gramina.
- 4.M3.31
Membra quae ualeant licet.
- 4.M3.32
Corda uertere non ualent!
- 4.M3.33
Intus est hominum uigor
- 4.M3.34
Arce conditus abdita.
- 4.M3.35
Haec uenena potentius
- 4.M3.36
Detrahunt hominem sibi
- 4.M3.37
Dira quae penitus ineant
- 4.M3.38
Nec nocentia corpori
- 4.M3.39
Mentis uulnere saeuiunt.
← Previous · Next → — showing 601–700 of 940
Perseus Latin. CTS URN stoa0058.stoa001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.