De consolatione philosophiae
- 3.VIII.17
et, quod stelliferum transabiit polum,
- 3.VIII.18
tellure demersi petunt.
- 3.VIII.19
Quid dignum stolidis mentibus imprecer?
- 3.VIII.20
Opes honores ambiant
- 3.VIII.21
et, cum falsa gravi mole paraverint,
- 3.VIII.22
tum vera cognoscant bona.
- 3.9.1.1
Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse
- 3.9.2.1
suffecerit quam si perspicaciter intueris, ordo est deincepsquae sit vera. monstrare. — Atqui video, inquam, nec opibus sufficientiam nec regnis potentiam nec reverentiam dignitatibus nec celebritatem gloria nec laetitiam voluptatibus posse contingere. — An etiam causas, cur id ita sit.
- 3.9.3.1
deprehendisti?
- 3.9.4.1
— Tenui quidem veluti rimula mini videor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim. — Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indivisumque natura, id error humanus separat et a vero atque per fecto ad falsum imperfectumque traducit. An tu arbitraris. quod nihilo indigeat, egere potentia? — Minime, inquam.
- 3.9.5.1
- Recte tu quidem; nam si quid est, quod in ulla re
- 3.9.6.1
imbecillioris valentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno.
- 3.9.7.1
— Ita est. inquam. — Igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque natura. — Sic videtur. — Quod vero huius modi sit. spernendumne esse censes an contra rerum omnium veneratione dignissimum? — At hoc, inquam, ne dubitari quidem potest.
- 3.9.8.1
— Addamus igitur sufficientiae potentiaeque reverentiam, ut haec tria unum esse iudicemus. — Addamus, si quidem vera volumus confiteri. —
- 3.9.9.1
Quid vero, inquit, obscurumne hoc atque ignobile censes esse an omni celebritate clarissimum?
- 3.9.10.1
Considera vero, ne, quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine, quam sibi praestare non possit, atque ob id aliqua ex parte videatur abiectius.
- 3.9.11.1
— Non possum, inquam, quin hoc, uti est, ita etiam celeberrimum esse confitear.
- 3.9.12.1
— Consequens igitur est, ut claritudinem superioribus tribus nihil differre fateamur. — Consequitur, inquam.
- 3.9.13.1
— Quod igitur nullius egeat alieni, quod suis cuncta viribus possit, quod sit clarum atque reverendum, nonne hoc etiam constat esse laetissimum?
- 3.9.14.1
— Sed unde huic, inquam, tali maeror ullus obrepat, ne cogitare quidem possum, quare plenum esse laetitiae, si quidem superiora manebunt, necesse est confiteri.
- 3.9.15.1
-- Atqui illud quoque per eadem necessarium est sufficientiae, potentiae, claritudinis, reverentiae, iucunditatis nomina quidem esse diversa, nullo modo vero discrepare substantiam. — Necesse est, inquam. —
- 3.9.16.1
Hoc igitur, quod est unum simplexque natura, pravitas humana dispertit et, dum rei, quae partibus caret, partem conatur adipisci, nec portionem, quae nulla est, nec ipsam, quam minime affectat, assequitur. — Quonam, inquam.
- 3.9.17.1
modo? — Qui divitias, inquit, petit penuriae fuga, de potentia nihil laborat, vilis obscurusque esse mavult multas etiam sibi naturales quoque subtrahit voluptates, ne pecuniam, quam paravit, amittat.
- 3.9.18.1
Sed hoc modo ne sufficientia quidem contingit ei, quem valentia deserit, quem
- 3.9.19.1
molestia pungit, quem vilitas abicit, quem recondit obscuritas. Qui vero solum posse desiderat, profligat opes, despicit
- 3.9.20.1
voluptates honoremque potentia carentem, gloriam quoque nihili pendit. Sed hunc quoque quam multa deficiant, vides: fit enim, ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus
- 3.9.21.1
mordeatur, cumque haec depellere nequeat, etiam id, quod maxime petebat. potens esse desistat. Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, voluptatibus licet; nam cum unumquodque horum idem quod cetera sit, quisquis horum aliquid sine ceteris petit, ne illud quidem, quod desiderat.
- 3.9.22.1
apprehendit. — Quid igitur, inquam, si qui cuncta simul cupiat adipisci? — Summam quidem ille beatitudinis velit: sed num in his eam repperiet, quae demonstravimus id.
- 3.9.23.1
quod pollicentur, non posse conferre? — Minime, inquam. — In his igitur, quae singula quaedam expetendorum praestare creduntur, beatitudo nullo modo vestiganda est. — Fateor, inquam. et hoc nihil dici verius potest. —
- 3.9.24.1
Habes igitur. inquit, et formam falsae felicitatis et causas.
- 3.9.25.1
Detleete nunc in adversum mentis intuitum; ibi enim vel uam promisimus, statim videbis. — Atqui..
- 3.9.26.1
vrl caeco perspicua est eamque tu paulo ante sti, dum falsae causas aperire conaris. Nam ni?i fallor. ea vera est et perfecta felicitas, quae sufficientem.
- 3.9.27.1
potentem, reverendum. celebrem laetumque perficiat. Atque ut me interius animadvertisse cognoscas, quae unum horum. quoniam idem cuncta sunt, veraciter praestare potest. hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco.
- 3.9.28.1
- O te, alumne. hac opinione felicem. si quidem hoc. inquit?
- 3.9.29.1
adieceris! — Quidnam? inquam. — Essene aliquid in his , mortalibus caducisque rebus putas, quod huius modi statum possit afferre? — Minime, inquam, puto idque a te, nihil ut amplius desideretur, ostensum est.
- 3.9.30.1
— Haec igitur vel imagines veri boni vel imperfecta quaedam bona dare mortalibus videntur, verum autem atque perfectum bonum conferre non possunt. — Assentior, inquam.
- 3.9.31.1
— Quoniam igitur agnovisti, quae vera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest, ut unde veram hanc petere possis, agnoscas. — Id quidem, inquam, iam dudum vehementer exspecto.
- 3.9.32.1
— Sed cum, ut in Timaeo Platoni, nostro placet, in minimis quoque rebus divinum praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes, ut illius summi boni sedem repperire mereamur?
- 3.9.33.1
— Invocandum, inquam, rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite fundatur exordium. — Recte, inquit, ac simul ita modulata est:.
- 3.IX.1
O qui perpetua mundum ratione gubernas,
- 3.IX.2
terrarum caelique sator, qui tempus ab aevo
- 3.IX.3
ire iubes stabilisque manens das cuncta moveri,
- 3.IX.4
quem non externae pepulerunt fingere causae
- 3.IX.5
materiae fluitantis opus, verum insita summi w
- 3.IX.6
forma boni livore carens, tu cuncta superno
- 3.IX.7
ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse
- 3.IX.8
mundum mente gerens similique in imagine formans
- 3.IX.9
perfectasque iubens perfectum absolvere partes.
- 3.IX.10
Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammi-
- 3.IX.11
arida conveniant liquidis, ne purior ignis
- 3.IX.12
evolet aut mersas deducant pondera terras.
- 3.IX.13
Tu triplicis mediam naturae cuncta moventem
- 3.IX.14
conectens animam per consona membra resolvis;
- 3.IX.15
quae cum secta duos motum glomeravit in orbes,
- 3.IX.16
in semet reditura meat mentemque profundam;
- 3.IX.17
circuit et simili convertit imagine caelum.
- 3.IX.18
Tu causis animas paribus vitasque minores
- 3.IX.19
provehis et levibus sublimes curribus aptans
- 3.IX.20
in caelum terramque seris, quas lege benigna,
- 3.IX.21
ad te conversas reduci facis igne reverti.
- 3.IX.22
Da, pater, augustam menti conscendere sedem,
- 3.IX.23
da fontem lustrare boni, da luce reperta
- 3.IX.24
in te conspicuos animi defigere visus.
- 3.IX.25
Dissice terrenae nebulas et pondera molis
- 3.IX.26
atque tuo splendore mica; tu namque serenum,
- 3.IX.27
tu requies tranquilla piis, te cernere finis,
- 3.IX.28
principium, vector, dux, semita, terminus idem.
- 3.10.1.1
Quoniam igitur, quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma, vidisti, nunc demonstrandum reor.
- 3.10.2.1
quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. In quo illud primum arbitror inquirendum, an aliquod huius modi bonum. quale paulo ante definisti, in rerum natura possit
- 3.10.3.1
exsistere, ne nos praeter rei subiectae veritatem cassa cogitationis imago decipiat. Sed quin exsistat sitque hoc veluti quit.lam omnium fons bonorum, negari nequit: omne enim.
- 3.10.4.1
quod imperfectum esse dicitur. id imminutione perfecti imperfectum esse perhibetur. Quo fit, ut, si in quolibet genere imperfectum quid esse videatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit; etenim perfectione sublata; unde illud. quod imperfectum perhibetur. exstiterit. ne fingi quidem potest.
- 3.10.5.1
Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur.
- 3.10.6.1
Quodsi, uti paulo ante monstravimus, est quaedam boni fragilis imperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari. — Firmissime, inquam, verissimeque conclusum est. —
- 3.10.7.1
Quo vero, inquit, habitet, ita considera. Deum, rerum omnium principem, bonum esse communis humanorum conceptio probat animorum; nam cum nihil deo melius excogitari queat, id, quo melius nihil est. bonum esse quis dubitet?
- 3.10.8.1
Ita vero bonum esse deum ratio demonstrat, ut perfectum quoque in eo bonum esse convincat.
- 3.10.9.1
Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit; erit enim eo praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius atque antiquius esse videatur; omnia namque perfecta minus integris priora esse claruerunt.
- 3.10.10.1
Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum deum summi perfectique boni esse plenissimum; sed perfectum bonum veram esse beatitudinem constituimus: veram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est. — Accipio, inquam, nec est. Quod contra dici ullo modo queat.
- 3.10.11.1
- Sed quaeso, inquit, te, vide, quam id sancte atque in- -violabiliter probes, quod boni summi summum deum diximus esse plenissimum. — Quonam, inquam, modo?
- 3.10.12.1
— Ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum, quo plenus esse perhibetur, vel extrinsecus accepisse vel ita naturaliter habere praesumas, quasi habentis dei habitaeque beatitudinis diversam cogites esse substantiam.
- 3.10.13.1
Nam si extrinsecus acceptum putes, praestantius id. quod dederit, ab eo, quod acceperit, existimare possis, sed hunc esse rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur.
- 3.10.14.1
Quod si natura quidem inest, sed est ratione diversum. cum de rerum principe loquamur deo, fingat, qui potest.
- 3.10.15.1
quis haec diversa coniunxerit. Postremo quod a qualibet re diversum est, id non est illud, a quo intellegitur esse diversum; quare quod a summo bono diversum est sui
- 3.10.16.1
natura, id summum bonum non est, quod nefas est de eo cogitare, quo nihil constat esse praestantius. Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere, quare, quod omnium principium sit, id etiam sui substantia summum esse bonum verissima ratione concluserim.
- 3.10.17.1
— Rectissime, inquam. — Sed summum bonum beatitudinem esse concessum est. — Ita est, inquam. — Igitur, inquit. deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri. - Nec propositis, inquam, prioribus refragari queo et illis hoc inlatum consequens esse perspicio. —
- 3.10.18.1
Respice, inquit, an hinc quoque idem firmius approoeull,
- 3.10.19.1
quod duo summa bona, quae a se diversa sint, esse non possunt. Etenim quae discrepant bona, non esse alterum, quod sit alterum, liquet; quare neutrum poterit esse perfectum, cum alterutri alterum deest. Sed quod perfectum non sit.
- 3.10.20.1
id summum non esse manifestum est; nullo modo igitur, quae summa sunt bona, ea possunt esse diversa. Atqui et beatitudinem et deum summum bonum esse collegimus, quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem,...
- 3.10.21.1
quae sit summa divinitas. — Nihil, inquam, nec reapse
- 3.10.22.1
verius nec ratiocinatione firmius nec deo dignius concludi potest. — Super haec, inquit, igitur veluti geometrae solent
- 3.10.23.1
demonstratis propositis aliquid inferre, quae porismata ipsi vocant, ita ego quoque tibi veluti corollarium dabo. Nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati, beatitudo vero est ipsa divinitas.
- 3.10.24.1
divinitatis adeptione beatos fieri manifestum est. Sed uti iustitiae adeptione iusti, sapientiae sapientes fiunt, ita divinitatem adeptos deos fieri simili ratione necesse est.
- 3.10.25.1
Omnis igitur beatus deus, sed natura quidem unus; participatione vero nihil prohibet esse quam plurimos.
- 3.10.26.1
— Et pulchrum, inQuam, hoc atque pretiosum, sive porisma sive corollarium vocari mavis.
- 3.10.27.1
— Atqui hoc quoque pulchrius nihil est, quod his adnectendum esse ratio persuadet. — Quid? inquam.
- 3.10.28.1
— Cum multa, inquit, beatitudo continere videatur, utrumne haec omnia unum veluti corpus beatitudinis quadam partium varietate coniungant an sit eorum aliquid, quod beatitudinis substantiam compleat, ad hoc vero cetera referantur?
- 3.10.29.1
— Vellem, in- unum, id ipsarum rerum commemoratione patefaceres. — Nonne, inquit, beatitudinem bonum esse censemus? — Ac ..summum quidem, inquam. —
- 3.10.30.1
Addas, inquit, hoc omnibus licet. Nam eadem sufficienua summa est, eadem summa potentia, reverentia quoque. uas ac voluptas beatitudo esse iudicatur.
- 3.10.31.1
Quid igitur, haecine omnia, bonum, sufficientia, potentia ceteraque veluti quaedam beatitudinis membra sunt an ad bonum veluti ad verticem cuncta referuntur?
- 3.10.32.1
— Intellego, inquam, quid investigandum proponas, sed, quid constituas, audire desidero. - Cuius discretionem rei sic accipe.
- 3.10.33.1
Si haec omnia beatitudinis membra forent, a se quoque invicem discreparent; haec est enim partium natura, ut unum corpus diversa componant. Atqui haec omnia idem esse monstrata sunt.
← Previous · Next → — showing 801–900 of 1,760
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0058.stoa001.opp-lat3. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.