Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

De consolatione philosophiae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,760 sections

  1. 3.4.8.1

    Quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere. In quo illud est animadvertendum magis:

  2. 3.4.9.1

    nam si eo abiectior est, quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reverendos facere nequeat, quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit.

  3. 3.4.10.1

    Verum non impune; reddunt namque improbi parem dignitatibus vicem, quas sua contagione commaculant.

  4. 3.4.11.1

    Atque ut agnoscas veram illam reverentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere: si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte devenerit, venerandumne barbaris honor faciet?

  5. 3.4.12.1

    Atqui si hoc naturate munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen calere desistit.

  6. 3.4.13.1

    Sed quoniam id eis non propria vis, sed hominum fallax adnectit opinio, vanescunt ilico. cum ad eos venerint, qui dignitates eas esse non aestimant.

  7. 3.4.14.1

    Sed hoc apud exteras nationes: inter eos vero, apud quos ortae sunt, num perpetuo perdurant?

  8. 3.4.15.1

    Atqui praetura magna olim Potestas, nunc inane nomen et senatorii census gravis sarcina; si quis quondam populi curasset annonam, magnus o nihil.

  9. 3.4.16.1

    habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius? ut enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris. opinione utentium nunc splendorem accipit, nunc amittit.

  10. 3.4.17.1

    Si igitur reverendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione vilescunt, quid est, quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent?

  11. 3.IV.1

    Quamvis se Tyrio superbus ostro

  12. 3.IV.2

    comeret et niveis lapillis,

  13. 3.IV.3

    invisus tamen omnibus vigebat

  14. 3.IV.4

    luxuriae Nero saevientis.

  15. 3.IV.5

    Sed quondam dabat improbus verendis

  16. 3.IV.6

    patribus indecores curules.

  17. 3.IV.7

    Quis illos igitur putet beatos,

  18. 3.IV.8

    Quos miseri tribuunt honores?

  19. 3.5.1.1

    An vero regna regumque familiaritas efficere potentem valet?

  20. 3.5.2.1

    Quidni, quando eorum felicitas perpetuo Per"" durat? Atqui plena est exemplorum vetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutaverint.

  21. 3.5.3.1

    O praeclara potentia, quae ne ad conservationem quidem sui satis efficax invenitur. Quodsi haec regnorum potestas beati-

  22. 3.5.4.1

    tudinis auctor est, nonne, si qua parte defuerit, felicitatemqI\\ minuat, miseriam importet? Sed quamvis late humana ten-

  23. 3.5.5.1

    dantur imperia, plures necesse est gentes relinqui, quibus regum quisque non imperet. Qua vero parte beatos facien» desinit potestas, hac impotentia subintrat, quae miseros facit, hoc igitur modo maiorem regibus inesse necesse est miseriae Verticem portionem.

  24. 3.5.6.1

    Expertus sortis suae periculorum tyrannus f regni metus pendentis supra verticem gladii terrore simulavit.

  25. 3.5.7.1

    Quae est igitur haec potestas, quae sollicitudinum morsus expellere, quae formidinum aculeos vitare nequit? Atqui vellent ipsi vixisse securi, sed nequeunt: dehinc de potestate gloriantur.

  26. 3.5.8.1

    An tu potentem censes, quem videas velle, quod non possit efficere, potentem censes, qui satellite latus ambit, qui, Quos terret, ipse plus metuit. Qui ut potens esse videatur, in servientium manu situm est?

  27. 3.5.9.1

    Nam quid ego de regum familiaribus disseram — cum regna ipsa tantae imbecillitatis plena demonstrem — quos quidem regia potestas saepe incolumis, saepe autem lapsa prosternit?

  28. 3.5.10.1

    Nero Senecam familiarem praeceptoremque suum ad eligendae - mortis coegit arbitrium, Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit.

  29. 3.5.11.1

    Atqui uterque potentiae suae renuntiare voluerunt, quorum Seneca opes etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est; sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter, quod voluit. effecit. Quae est igitur ista potentia.

  30. 3.5.12.1

    quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere velis. tutus sis et, cum deponere cupias, vitare non possis?

  31. 3.5.13.1

    An praesidio sunt ci, quos non virtus, sed fortuna conciliat? Sed quem felicitas amicum fecit, infortunium faciet inimicum.

  32. 3.5.14.1

    Quae vero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus?

  33. 3.V.1

    Qui se volet esse potentem,

  34. 3.V.2

    animos domet ille feroces

  35. 3.V.3

    nec victa libidine colla

  36. 3.V.4

    foedis summittat habenis:

  37. 3.V.5

    etenim licet Indica longe

  38. 3.V.6

    tellus tua iura tremescat ,

  39. 3.V.7

    et serviat ultima Thyle,

  40. 3.V.8

    tamen atras pellere curas ;

  41. 3.V.9

    miserasque fugare querelas

  42. 3.V.10

    non posse potentia non est.

  43. 3.6.1.1

    Gloria vero quam fallax saepe, quam turpis est.I Unde non iniuria tragicus exclamat: ὦ δόξα, δόξα, μυρίοισι δὴ βροτῶν οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγϰωσας μέγαν.

  44. 3.6.2.1

    Plures enim magnum saepe nomen falsis vulgi opinionibus abstulerunt, quo quid turpius excogitari potest? Nam

  45. 3.6.3.1

    qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quae si etiam meritis conquisitae sint, quid tamen sapientis adiecerint conscientiae, qui bonum suum non populari rumore, sed conscientiae veritate metitur.

  46. 3.6.4.1

    Quodsi hoc ipsum propagasse nomen pulchrum videtur.

  47. 3.6.5.1

    consequens est, ut foedum non extendisse iudicetur. seu cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit quas unius fama hominis nequeat pervenire, fit, ut, quem

  48. 3.6.6.1

    tu aestimas esse gloriosum, proxima parte terrarum videatur inglorius. Inter haec vero popularem gratiam ne com-

  49. 3.6.7.1

    memoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio provenit nec umquam firma perdurat. Iam vero quam si inane, quam futtile nobilitatis nomen, quis non videat. Quae si ad claritudinem refertur, aliena est; videtur namque esse nobilitas quaedam de meritis veniens laus parentum.

  50. 3.6.8.1

    Quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est, qui praedicantur; quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit.

  51. 3.6.9.1

    Quodsi quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus necessitudo videatur, ne a maiorum virtute degeneret.

  52. 3.VI.1

    Omne hominum genus in terris simili surgit ab ortu;

  53. 3.VI.2

    unus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat.

  54. 3.VI.3

    Ille dedit Phoebo radios, dedit et cornua lunae,

  55. 3.VI.4

    ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo,

  56. 3.VI.5

    hic clausit membris animos celsa sede petitos;

  57. 3.VI.6

    mortales igitur cunctos edit nobile germen.

  58. 3.VI.7

    Quid genus et proavos strepitis? Si primordia vestra

  59. 3.VI.8

    auctoremque deum spectes, nullus degener exstat,

  60. 3.VI.9

    ni vitiis peiora fovens proprium deserat ortum.

  61. 3.7.1.1

    Quid autem de corporis voluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas vero paenitentiae? Quantos illae morbos.

  62. 3.7.2.1

    quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent -esse corporibus!

  63. 3.7.3.1

    Quarum motus quid habeat iucunditatis, ignoro; tristes vero esse voluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum volet, intelleget.

  64. 3.7.4.1

    Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est, quin pecudes quoque beatae esse dicantur. quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio.

  65. 3.7.5.1

    Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas, sed nimis e natura dictum est nescio quem filios invenisse tortores; quorum

  66. 3.7.6.1

    quam sit mordax quaecumque condicio, neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est ammonere. In quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.

  67. 3.VII.1

    Habet hoc voluptas omnis,

  68. 3.VII.2

    stimulis agit fruentes

  69. 3.VII.3

    apiumque par volantum,

  70. 3.VII.4

    ubi grata mella fudit,

  71. 3.VII.5

    fugit et nimis tenaci

  72. 3.VII.6

    ferit icta corda morsu.

  73. 3.8.1.1

    Nihil igitur dubium est, quin hae ad beatitudinem

  74. 3.8.2.1

    viae devia quaedam sint nec perducere quemquam eo valeant, ad quod se perducturas esse promittunt. Quantis vero implicitae malis sint, brevissime monstrabo.

  75. 3.8.3.1

    Quid enim, pecuniamne congregare conaberis? Sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere velis? Danti supplicabis

  76. 3.8.4.1

    et, qui praeire ceteros honore cupis, poscendi humilitate vilesces.

  77. 3.8.5.1

    Potentiamne desideras? Subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis. Gloriam petas? Sed per\' aspera quaeque distractus securus esse desistis.

  78. 3.8.6.1

    Voluptariam vitam degas?

  79. 3.8.7.1

    Sed quis non spernat atque abiciat vilissimae fragilissimaeque rei, corporis, servum? Iam vero qui bona prae se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur! Num enim elephantos mole. tauros robore superare poteritis, num tigres velocitate praeibitis? 25

  80. 3.8.8.1

    Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite vilia mirari. Quod quidem caelum non his potius est quam sua, qua regitur, ratione mirandum.

  81. 3.8.9.1

    Formae vero nitor ut rapidus est, ut velox et vernalium florum mutabilitate fugacior!

  82. 3.8.10.1

    Quodsi, ut Aristoteles ait, Lyncei oculis homines uterentur, ut eorum visus obstantia penetraret, nonne introspectis visceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum videretur? Igitur te pulchrum videri non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas.

  83. 3.8.11.1

    Sed aestimate quam vultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc, quodcumque miramini. uanae febris igniculo posse dissolvi.

  84. 3.8.12.1

    Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet, quod haec, quae nec praestare, quae pollicentur, bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.

  85. 3.VIII.1

    Eheu quae miseros tramite devios

  86. 3.VIII.2

    abducit ignorantia!

  87. 3.VIII.3

    Non aurum in viridi quaeritis arbore

  88. 3.VIII.4

    nec vite gemmas carpitis.

  89. 3.VIII.5

    non altis laqueos montibus abditis,

  90. 3.VIII.6

    ut pisce ditetis dapes,

  91. 3.VIII.7

    nec vobis capreas si libeat sequi.

  92. 3.VIII.8

    Tyrrhena captatis vada:

  93. 3.VIII.9

    ipsos quin etiam fluctibus abditos

  94. 3.VIII.10

    norunt recessus aequoris,

  95. 3.VIII.11

    quae gemmis niveis unda feracior

  96. 3.VIII.12

    vel quae rubentis purpurae

  97. 3.VIII.13

    nec non quae tenero pisce vel asperis

  98. 3.VIII.14

    praestent echinis litora.

  99. 3.VIII.15

    Sed quonam lateat, quod cupiunt, bonum,

  100. 3.VIII.16

    nescire caeci sustinent

← Previous · Next → — showing 701800 of 1,760

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0058.stoa001.opp-lat3. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.