De consolatione philosophiae
- 3.10.34.1
minime igitur membra sunt; alioquin ex uno membro beatitudo videbitur esse coniuncta quod fieri nequit.
- 3.10.35.1
— Id quidem, inquam, dubium non est, sed id, quod restat, exspecto. - Ad bonum vero cetera referri palam est.
- 3.10.36.1
Ideirco enim sufficientia petitur, quoniam bonum esse iudicatur, idcirco potentia, quoniam id quoque esse creditur bonum;
- 3.10.37.1
idem de reverentia, claritudine, iucunditate coniectare licet. Omnium s igitur expetendorum summa atque causa bonum est; quod r enim neque re neque similitudine ullum in se retinet bonum.
- 3.10.38.1
id expeti nullo modo potest. Contraque etiam, quae natura bona non sunt, tamen si esse videantur, quasi vere bona sint, appetuntur.
- 3.10.39.1
Quo fit, uti summa, cardo atque causa; expetendorum omnium bonitas esse iure credatur. Cuius vero causa quid expetitur, id maxime videtur optari, veluti
- 3.10.40.1
si salutis causa quispiam velit eQuitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum. Cum igitur omnia
- 3.10.41.1
boni gratia petantur, non illa potius quam bonum ipsum desideratur ab omnibus. Sed propter quod cetera optantur, beatitudinem esse concessimus;
- 3.10.42.1
quare sic quoque sola quae-ritur beatitudo. Ex quo liquido apparet ipsius boni et beatitudinis unam atque eandem esse substantiam.
- 3.10.43.1
- Nihil video, cur dissentire quispiam possit. — Sed deum veramque beatitudinem unum atque idem esse monstravimus. - Ita, inquam. — Securo igitur concludere licet dei quoque in ipso bono nec usquam alio sitam esse substantiam
- 3.X.1
Huc omnes pariter venite capti,
- 3.X.2
quos fallax ligat improbis catenis
- 3.X.3
terrenas habitans libido mentes,
- 3.X.4
haec erit vobis requies laborum,
- 3.X.5
hic portus placida manens quiete
- 3.X.6
hoc patens unum miseris asylum.
- 3.X.7
Non quicquid Tagus aureis harenis
- 3.X.8
donat aut Hermus rutilante ripa
- 3.X.9
aut Indus calido propinquus orbi
- 3.X.10
candidis miscens virides lapillos,
- 3.X.11
inlustrent aciem magisque caecos
- 3.X.12
in suas condunt animos tenebras.
- 3.X.13
Hoc, quicquid placet excitatque mentes,
- 3.X.14
infimis tellus aluit cavernis;
- 3.X.15
splendor, quo regitur vigetque caelum,
- 3.X.16
vitat obscuras animae ruinas;
- 3.X.17
hanc quisquis poterit notare lucem,
- 3.X.18
candidos Phoebi radios negabit.
- 3.11.1.1
Assentior, inquam; cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant. — Tum illa.
- 3.11.2.1
: Quanti, inquit, aestimabis, si, bonum ipsum quid sit, agnoveris?
- 3.11.3.1
— Infinito, inquam, si quidem mihi pariter deum quoque, qui bonum est, continget agnoscere.
- 3.11.4.1
- Atqui hoc verissima inquit ratione patefaciam, maneant modo, quae paulo ante conclusa sunt. — - sunt.
- 3.11.5.1
- Nonne, inquit, monstravimus ea, quae appetuntur pluribus, idcirco vera perfectaque bona non esse, quoniam a se invicem discreparent, cumque alteri abesset alterum, plenum absolutumque bonum afferre non posse, tum autem verum bonum fieri, cum in unam veluti formam atque efficientiam colliguntur, ut, quae sufficientia est, eadem sit potentia, reverentia, claritas atque iucunditas, nisi vero unum atque idem omnia sint, nihil habere, quo inter expetenda numerentur?
- 3.11.6.1
— Demonstratum, inquam, nec dubitari ullo modo potest.
- 3.11.7.1
— Quae igitur, cum discrepant, minime bona sunt, cum vero unum esse coeperint, bona fiunt, nonne, haec ut bona sint unitatis fieri adeptione contingit? - Ita, inquam. videtur.
- 3.11.8.1
— Sed omne, quod bonum est, boni participatione bonum esse concedis an minime? — Ita est.
- 3.11.9.1
— Oportet icitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas; eadem namque substantia est eorum, quorum naturaliter non est diversus effectus. — Negare, inquam, nequeo.
- 3.11.10.1
— Nostine igitur, inquit, omne, quod est, tam diu manere atque subsistere, quamdiu sit unum? sed interire atque dissolvi, pariter atque unum esse
- 3.11.11.1
destiterit? — Quonam modo? — Ut in animalibus, inquit. cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque, id animal vocatur;
- 3.11.12.1
cum vero haec unitas utriusque separatione, dissolvitur, interire nec iam esse animal liquet. Ipsum 4 que corpus cum in una forma membrorum coniunctione permanet, humana visitur species; at si distributae segrega taeque partes corporis distraxerint unitatem, desinit esse.
- 3.11.13.1
quod fuerat. Eoque modo percurrenti cetera procul a . patebit subsistere unumquodque, dum unum est, cum vero r unum esse desinit, interire. — Consideranti, inquam, mihi plura minime aliud videtur. —
- 3.11.14.1
Estne igitur, inquit, quod, in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia venire ad interitum corrup-,
- 3.11.15.1
*tionemque desideret? — Si animalia, inquam, considerem, , quae habent aliquam volendi nolendique naturam, nihil in-
- 3.11.16.1
venio, quod nullis extra cogentibus abiciant manendi inten tionem et ad interitum sponte festinent. Omne na i
- 3.11.17.1
animal tueri salutem laborat, mortem vero perniciemque devitat.
- 3.11.18.1
Sed quid de herbis arboribusque, quid de inanima omnino consentiam rebus, prorsus dubito. — Atqui non est, quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi convenientibus innasci locis?
- 3.11.19.1
ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint. Nam aliae quidem campis, aliae m tibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent,
- 3.11.20.1
aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia \' quispiam loca transferre conetur, arescant. Sed dat cuique natura, quod convenit, et ne, dum manere possunt, intereant.
- 3.11.21.1
elaborat. Quid quod omnes velut in terras ore deme trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corti - cemque diffundunt?
- 3.11.22.1
Quid quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, interiore semper sede reconditur, extra vero quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex adversum caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur?
- 3.11.23.1
Iam vero quanta, est naturae diligentia, ut cuncta semine multiplicato propagentur!
- 3.11.24.1
Quae omnia non modo ad tempus manendi, verum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi veluti quasdam machinas esse quis nesciat?
- 3.11.25.1
a etiam, quae inanimata esse creduntur, nonne, quod suum est, quaeque simili ratione desiderant?
- 3.11.26.1
Cur enim flammas quidem sursum levitas vehit, terras vero deorsum pondus deprimit, nisi quod haec singulis loca motionesque conveniunt.
- 3.11.27.1
Porro autem, quod cuique consentaneum est, id unumquodque conservat; sicuti ea, quae sunt inimica, corrumpunt.
- 3.11.28.1
Iam vero, quae dura sunt ut lapides, adhaerent tenacissime partibus suis et, ne facile dissolvantur, resistunt.
- 3.11.29.1
Quae vero liquentia ut aer atque aqua facile quidem videntibus cedunt, sed cito in ea rursus, a quibus sunt -abscisa, relabuntur, ignis vero omnem refugit sectionem.
- 3.11.30.1
Neque nunc nos de voluntariis animae cognoscentis motibus, sed de naturali intentione tractamus, sicuti est, quod acceptas escas sine cogitatione transigimus, quod in. somno spiritum ducimus nescientes.
- 3.11.31.1
Nam ne in animalibus quidem manendi amor ex animae voluntatibus, verum ex naturae principiis venit.
- 3.11.32.1
Nam saepe mortem cogentibus causis, quam natura reformidat, voluntas amplectitur, contraque illud, quo solo mortalium rerum durat diuturnitas, gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum co- -ercet voluntas.
- 3.11.33.1
Adeo haec sui caritas non ex animali motione, sed ex naturali intentione procedit; dedit enim providentia creatis a se rebus hanc vel maximam manendi causam, ut. Quoad possunt. naturaliter manere desiderent.
- 3.11.34.1
Quare nihil est, quod ullo modo queas dubitare cuncfca,
- 3.11.35.1
quae sunt, appetere naturaliter constantiam permanendi, devitare perniciem.
- 3.11.36.1
— Confiteor, inquam, nunc me indubitato cernere, quae dudum incerta videbantur. - Quod autem, inquit, subsistere ac permanere petit, id unum esse desiderat; hoc enim sublato ne esse quidem cuiquam per-
- 3.11.37.1
manebit. — Verum est, inquam. — Omnia igitur, inquit, unum desiderant. — Consensi. — Sed unum id ipsum mon-
- 3.11.38.1
stravimus esse, quod bonum. — ita quidem. — Cuncta
- 3.11.39.1
igitur bonum petunt, quod quidem ita describus licet ipsum.n bonum esse, quod desideretur ab omnibus. — Nihil, inquam, verius excogitari potest; nam vel ad nihil unum cuncta referuntur et uno veluti vertice destituta sine rectore fluitabunt-
- 3.11.40.1
tabunt aut, si quid est, ad quod universa festinant, id erit omnium summum bonorum. — Et illa: Nimium, inquit, o alumne, laetor; ipsam enim mediae veritatis notam mente fixisti.
- 3.11.41.1
Sed in hoc patuit tibi, quod ignorare te paulo ante dicebas. — Quid? inquam. — Quis esset, inquit, rerum, omnium finis; is est enim profecto, quod desideratur ab omnibus, quod, quia bonum esse collegimus, oportet rerum omnium finem bonum esse fateamur.
- 3.XI.1
Quisquis profunda mente vestigat verum
- 3.XI.2
cupitque nullis ille deviis falli,
- 3.XI.3
in se revolvat intimi lucem visus
- 3.XI.4
longosque in orbem cogat inflectens motus
- 3.XI.5
animumque doceat, quicquid extra molitur,
- 3.XI.6
suis retrusum possidere thesauris;
- 3.XI.7
dudum quod atra texit erroris nubes,
- 3.XI.8
lucebit ipso perspicacius Phoebo.
- 3.XI.9
Non omne namque mente depulit lumen
- 3.XI.10
obliviosam corpus invehens molem;
- 3.XI.11
haeret profecto semen introrsum veri,
- 3.XI.12
quod excitatur ventilante doctrina;
- 3.XI.13
nam cur rogati sponte recta censetis,
- 3.XI.14
ni mersus alto viveret fomes corde?
- 3.XI.15
Quodsi Platonis Musa personat verum,
- 3.XI.16
quod quisque discit, immemor recordatur.
- 3.12.1.1
Tum ego: Platoni, inquam, vehementer assentior; nam me horum iam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole pressus amisi.
- 3.12.2.1
— Tum illa: Si priora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit. quin recorderis, quod te dudum nescire confessus es. — Quid? inquam.
- 3.12.3.1
— Quibus, ait illa, gubernaculis mundus regatur. — Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam. planius tamen ex te audire desidero. -
- 3.12.4.1
Mundum, inquit, hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas. — Ne nunc quidem arbitror, inquam, nec umquam dubitandum putabo, quibusque in hoc rationibus accedam, breviter exponam.
- 3.12.5.1
Mundus hic ex tam diversis contrariisque partibus in unam formam minime convenisset, nisi unus esset, qui tam diversa coniungeret.
- 3.12.6.1
Coniuncta vero naturarum ipsa diversitas invicem discors dissociaret atque divelleret, nisi unus esset, qui quod nexuit contineret.
- 3.12.7.1
Non tam vero certus naturae ordo procederet nec tam dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus explicarent, nisi unus esset, qui has mutationum
- 3.12.8.1
varietates manens ipse disponeret. Hoc quicquid est, quo condita manent atque agitantur, usitato cunctis vocabulo deum nomino.
- 3.12.9.1
Tum illa: Cum haec, inquit, ita sentias, parvam mihi
- 3.12.10.1
restare operam puto, ut felicitatis compos patriam sospes revisas. Sed, quae proposuimus, intueamur. Nonne in um-
- 3.12.11.1
titudine sufficientiam numeravimus deumque beatitudinem ipsam esse consensimus? — Ita quidem. —■ Et ad mundum igitur, inquit, regendum nullis extrinsecus amminiculis? indigebit;
- 3.12.12.1
alioquin si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit.
- 3.12.13.1
— Id, inquam, ita est necessarium. — Per se igitur solum cuncta disponit? — Negari, inquam. nequit. — Atqui deus ipsum bonum esse monstratus est.
- 3.12.14.1
— Memini, inquam. — Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se regit omnia, quem bonum esse consensimus, et hic est
- 3.12.15.1
veluti quidam clavus atque gubernaculum, quo mundana machina stabilis atque incorrupta servatur. — Vehementer
← Previous · Next → — showing 901–1000 of 1,760
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0058.stoa001.opp-lat3. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.