Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

De consolatione philosophiae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,760 sections

  1. 3.I.4

    ut nova fruge gravis Ceres eat.

  2. 3.I.5

    Dulcior est apium mage labor,

  3. 3.I.6

    si malus ora prius sapor edat.

  4. 3.I.7

    Gratius astra nitent, ubi Notus

  5. 3.I.8

    desinit imbriferos dare sonos.

  6. 3.I.9

    Lucifer ut tenebras pepulerit,

  7. 3.I.10

    pulchra dies roseos agit equos.

  8. 3.I.11

    Tu quoque falsa tuens bona prius

  9. 3.I.12

    incipe colla iugo retrahere:

  10. 3.I.13

    vera dehinc animum subierint.

  11. 3.2.1.1

    Tum defixo paululum visu et velut in augustam suae mentis sedem recepta sic coepit:

  12. 3.2.2.1

    Omnis mortalium cura, quam multiplicium studiorum labor exercet, diverso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur pervenire. Id autem est bonum, quo quis adepto nihil ulterius desiderare queat.

  13. 3.2.3.1

    Quod quidem est omnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens, cui si quid aforet, summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus, quod posset optari. Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum.

  14. 3.2.4.1

    Hunc, uti diximus, diverso tramite mortales omnes conantur adipisci; est enim mentibus hominum veri boni naturaliter inserta cupiditas, sed a falsa devius error abducit.

  15. 3.2.5.1

    Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes, ut divitiis affluant, elaborant, alii vero, bonum quod sit dignissimum, veneratione iudicantes adeptis honoribus reverendi civibus suis esse nituntur.

  16. 3.2.6.1

    Sunt qui summum bonum in summa potentia esse constituant: hi vel regnare ipsi volunt vel regnantibus adhaerere conantur. At quibus optimum quiddam claritas

  17. 3.2.7.1

    videtur, hi vel belli vel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant. Plurimi vero boni fructum gaudio laetitiaque metiuntur:

  18. 3.2.8.1

    hi felicissimum putant voluptate r diffluere. Sunt etiam, qui horum fines causasque alterutro permutent, ut qui divitias ob potentiam voluptatesque

  19. 3.2.9.1

    desiderant vel qui potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis petunt. In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum votorumque versatur intentio veluti nobilitas favorque popularis, quae videntur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis gratia petuntur; amicorum vero quod sanctissimum quidem genus est, non in fortuna, sed in virtute numeratur,

  20. 3.2.10.1

    reliquum vero vel potentiae causa vel delectationis assumitur. Iam vero corporis bona promptum est ut ad superiora referantur; robur enim magnitudoque videtur

  21. 3.2.11.1

    praestare valentiam, pulchritudo atque velocitas celebritatem, salubritas voluptatem. Quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet; nam quod quisque prae ceteris petit, id summum esse iudicat bonum. Sed summum bonum beatitudinem esse definivimus; quare beatum esse iudicat statum, quem prae ceteris quisque desiderat.

  22. 3.2.12.1

    Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae: opes, honores, potentiam, gloriam. voluptates. Quae quidem sola considerans Epicurus con-. sequenter sibi summum bonum voluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo videantur afferre.

  23. 3.2.13.1

    Sed ad hominum studia revertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit.

  24. 3.2.14.1

    sed velut ebrius, domum quo tramite revertatur, ignorat. Num enim videntur errare hi, qui nihilo indigere nituntur? Atqui non est aliud, quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens, sed sibi ipse sufficiens.

  25. 3.2.15.1

    Num vero labuntur hi, qui, quod sit optimum, id etiam reverentiae cultu dignissimum putent? Minime; neque enim vile quiddam contemnendumque est, quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio.

  26. 3.2.16.1

    An in bonis non est numeranda potentia? Quid igitur, num imbecillum ac sine viribus aestimandum est, quod omnibus rebus constat esse praestantius?

  27. 3.2.17.1

    An claritudo nihili pendenda est? Sed sequestrari nequit, quin omne, quod excellentissimum sit, id etiam videatur esse clarissimum.

  28. 3.2.18.1

    Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur, quod habere fruique delectet?

  29. 3.2.19.1

    Atqui haec sunt, quae adipisci homines volunt eaque de causa divitias, dignitates, regna, gloriam voluptatesque desiderant, quod per haec sibi sufficientiam, reverentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse venturam.

  30. 3.2.20.1

    Bonum est igitur, quod tam diversis studiis homines petunt; in quo quanta sit naturae vis, facile monstratur, cum licet variae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.

  31. 3.II.1

    Quantas rerum flectat habenas

  32. 3.II.2

    natura potens, quibus immensum

  33. 3.II.3

    legibus orbem provida servet

  34. 3.II.4

    stringatque ligans inresoluto

  35. 3.II.5

    singula nexu, placet arguto

  36. 3.II.6

    fidibus lentis promere cantu.

  37. 3.II.7

    Quamvis Poeni pulchra leones

  38. 3.II.8

    vincula gestent manibusque datas

  39. 3.II.9

    captent escas metuantque trucem

  40. 3.II.10

    soliti verbera ferre magistrum,

  41. 3.II.11

    si cruor horrida tinxerit ora,

  42. 3.II.12

    resides olim redeunt animi

  43. 3.II.13

    fremituque gravi meminere sui,

  44. 3.II.14

    laxant nodis colla solutis

  45. 3.II.15

    primusque lacer dente cruento

  46. 3.II.16

    domitor rabidas imbuit iras.

  47. 3.II.17

    Quae canit altis garrula ramis

  48. 3.II.18

    ales, caveae clauditur antro;

  49. 3.II.19

    huic licet inlita pocula melle

  50. 3.II.20

    largasque dapes dulci studio

  51. 3.II.21

    ludens hominum cura ministret,

  52. 3.II.22

    si tamen arto saliens texto

  53. 3.II.23

    nemorum gratas viderit umbras,

  54. 3.II.24

    sparsas pedibus proterit escas,

  55. 3.II.25

    silvas tantum maesta requirit,

  56. 3.II.26

    silvas dulci voce susurrat.

  57. 3.II.27

    Validis quondam viribus acta

  58. 3.II.28

    pronum flectit virga cacumen;

  59. 3.II.29

    hanc si curvans dextra remisit,

  60. 3.II.30

    recto spectat vertice caelum.

  61. 3.II.31

    Cadit Hesperias Phoebus in undas,

  62. 3.II.32

    sed secreto tramite rursus

  63. 3.II.33

    currum solitos vertit ad ortus.

  64. 3.II.34

    Repetunt proprios quaeque recursus

  65. 3.II.35

    redituque suo singula gaudent

  66. 3.II.36

    nec manet ulli traditus ordo,

  67. 3.II.37

    nisi quod fini iunxerit ortum

  68. 3.II.38

    stabilemque sui fecerit orbem.

  69. 3.3.1.1

    Vos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine vestrum tamen principium somniatis verumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci, qualicumque tamen cogitatione prospicitis eoque vos et ad verum bonum na- turalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit.

  70. 3.3.2.1

    Considera namque, an per ea, quibus se homines adepturos beatitudinem putant, ad destinatum finem valeant pervenire.

  71. 3.3.3.1

    Si enim vel pecunia vel honores ceteraque tale quid afferunt, cui nihil bonorum abesse videatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices.

  72. 3.3.4.1

    Quodsi neque id valent efficere, quod promittunt, bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur?

  73. 3.3.5.1

    Primum igitur te ipsum, qui paulo ante divitiis affluebas, interrogo: inter illas abundantissimas opes numquamne animum tuum concepta ex qualibet inluna confudit anxietas?

  74. 3.3.6.1

    — Atqui, inquam, libero me fuisse animo, quin aliquid semper angerer, reminisci non queo. — ..

  75. 3.3.7.1

    iNonne quia vel aberat, quod abesse non velles, vel aderat, quod adesse noluisses? — Ita est, inquam.

  76. 3.3.8.1

    — Illius igitur praesentiam, huius absentiam desiderabas? — Confiteor, inquam. — Eget vero, inquit, eo, quod quisque desiderat?

  77. 3.3.9.1

    - Eget, inquam. — Qui vero eget aliquo. non est usque- --quaque sibi ipse sufficiens. — Minime, inquam.

  78. 3.3.10.1

    — Tu ] itaque hanc insufficientiam plenus, inquit, opibus sustinebas? - Quidni? inquam.

  79. 3.3.11.1

    — Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt et hoc erat, quod promittere videbantur.

  80. 3.3.12.1

    Atqui hoc quoque maxime considerandum puto, quod nihil habeat suapte natura pecunia, ut his, a quibus possidetur, invitis, nequeat auferri. — Fateor, inquam.

  81. 3.3.13.1

    — Quidni fateare, cum eam cotidie valennor aliquis eripiat invito? Unde enim forenses querimoniae, nisi quod vel vi vel fraude nolentibus pecuniae repetuntur ereptae? — Ita est, inquam.

  82. 3.3.14.1

    — Egebit igitur,

  83. 3.3.15.1

    inquit, extrinsecus petito praesidio, quo suam pecuniam quisque tueatur. — Quis id, inquam, neget — Atqui non egeret eo, nisi possideret pecuniam, quam possit amittere..

  84. 3.3.16.1

    __1....._r-.n — Dubitari, inquam, nequit. — In contrarium igitur relapsa res est;

  85. 3.3.17.1

    nam quae sufficientes sibi facere putabantur opes, alieno potius praesidio faciunt indigentes. Quis autem I modus est, quo pellatur divitiis indigentia? Num enim

  86. 3.3.18.1

    divites esurire nequeunt, num sitire non possunt, num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt? Sed adest, inquies, opulentis, quo famem satient, quo sitim frigusque depellant. Sed hoc modo consolari quidem divitiis indigentia potest, auferri penitus non potest; nam

  87. 3.3.19.1

    si haec hians semper atque aliquid poscens opibus expletur, maneat necesse est, quae possit expleri. Taceo, quod naturae minimum, quod avaritiae nihil satis est. Quare si opes nec summovere indigentiam possunt et ipsae suam faciunt. quid est, quod eas sufficientiam praestare credatis?

  88. 3.III.1

    Quamvis fluente dives auri gurgite

  89. 3.III.2

    non expleturas cogat avarus opes

  90. 3.III.3

    oneretque bacis colla rubri litoris

  91. 3.III.4

    ruraque centeno scindat opima bove,

  92. 3.III.5

    nec cura mordax deseret superstitem

  93. 3.III.6

    defunctumque leves non comitantur opes.

  94. 3.4.1.1

    Sed dignitates honorabilem reverendumque, cui provenerint, reddunt.

  95. 3.4.2.1

    Num vis ea est magistratibus, ut utentium mentibus virtutes inserant, vitia depellant? Atqui non fugare, sed inlustrare potius nequitiam solent, quo fit, ut indignemur eas saepe nequissimis hominibus contigisse; unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat.

  96. 3.4.3.1

    Videsne, quantum malis dedecus adiciant dignitates? Atqui minus eorum patebit indignitas, si nullis honoribus inclarescant.

  97. 3.4.4.1

    Tu quoque num tandem tot putares adduci potuisti, ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres?

  98. 3.4.5.1

    Non enim possumus ob honores reverentia dignos iudicare, quos ipsis honoribus iudicamus indignos.

  99. 3.4.6.1

    At si quem sapientia praeditum videres, num posses eum --vel reverentia vel ea, qua est praeditus, sapientia non dignum putare? — Minime.

  100. 3.4.7.1

    — Inest enim dignitas propria virtuti, quam protinus in eos, quibus fuerit adiuncta, transfundit.

← Previous · Next → — showing 601700 of 1,760

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0058.stoa001.opp-lat3. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.