De consolatione philosophiae
- 2.6.5.1
si corpus spectes. imbecillius homine repperire queas, quos saepe muscularum quoque vel morsus vel in secreta quaeque reptantium necat introitus?
- 2.6.6.1
Quo vero quisquam ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est – fortunam loquor — possit exserere?
- 2.6.7.1
Num quicquam iero peras animo, num mentem firma sibi ratione cohaerentem de statu propriae quietis amovebis?
- 2.6.8.1
Cum liberum quendam virum suppliciis se tyrannus adacturum putaret. ut adversum se factae coniurationis conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit et in os tyranni saevientis abiecit; ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, vir sapiens fecit esse virtutis. Quid autem est.
- 2.6.9.1
quod in alium facere quisque possit, quod sustinere ab alio ipse non possit?
- 2.6.10.1
Busiridem accepimus necare hospites
- 2.6.11.1
solitum ab Hercule hospite fuisse mactatum. Regulus plures i
- 2.6.12.1
Poenorum bello captos in vincla coniecerat, sed mox ipse victorum catenis manus praebuit. ullamne igitur eius hominis potentiam putas, qui, quod ipse in alio potest, ne id in se alter valeat, efficere non possit?
- 2.6.13.1
Ad haec, si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis pro- > venirent;
- 2.6.14.1
neque enim sibi solent adversa sociari, natura respuit, ut contraria quaeque iungantur.. Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam
- 2.6.15.1
liquet natura sui bona non esse, quae se pessimis haerere patiantur. Quod quidem de cunctis fortunae muneribus
- 2.6.16.1
dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perveniunt. De quibus illud etiam considerandum puto, quod nemo dubitat esse fortem, cui fortitudinem inesse
- 2.6.17.1
conspexerit, et, cuicumque velocitas adest, manifestum est esse velocem. Sic musica quidem musicos, medicina medicos, rhetorica rhetores facit; agit enim cuiusque rei natura,
- 2.6.18.1
quod proprium est, nec contrariarum rerum miscetur effectibus et ultro, quae sunt adversa, depellit. Atqui nec opes inexpletam restinguere avaritiam queunt nec potestas sui compotem fecerit, quem vitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non
- 2.6.19.1
modo non efficit dignos, sed prodit otius et ostentat indignos. Cur ita provenit? Gaudetis enim res sese aliter habentes falsis compellare nominibus, quae facile ipsarum rerum redarguuntur effectu:
- 2.6.20.1
itaaue nec illae divitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure appellari potest. Postremo idem de tota concludere fortuna licet, in qua nihil expetendum, nihil nativae bonitatis inesse manifestum est. quae nec se bonis semper adiungit et bonos, quibus fuerit adiuncta., non efficit.
- 2.VI.1
Novimus. quantas dederit ruinas
- 2.VI.2
urbe flammata patribusque caesis.
- 2.VI.3
fratre qui quondam ferus interempto
- 2.VI.4
matris effuso maduit cruore
- 2.VI.5
corpus et visu gelidum per
- 2.VI.6
ora non tinxit lacrimis, sed esse
- 2.VI.7
censor exstincti potuit decoris.
- 2.VI.8
Hic tamen sceptro populos reg-ehat,
- 2.VI.9
quos videt condens radios sub undas
- 2.VI.10
Phoebus, extremo veniens ab ortu
- 2.VI.11
quos premunt septem gelidi triones.
- 2.VI.12
quos Notus sicco violentus aestu
- 2.VI.13
torret ardentes recoquens harenas.
- 2.VI.14
Celsa num tandem valuit potestas
- 2.VI.15
vertere pravi rabiem Neronis?
- 2.VI.16
Heu gravem sortem, quotiens iniquus
- 2.VI.17
additur saevo gladius veneno! —
- 2.7.1.1
Tum ego: Scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam; sed materiam gerendis rebus optavimus, quo ne virtus tacita consenesceret. -
- 2.7.2.1
Et illa: Atqui hoc unum est, quod praestantes quidem natura mentes, sed nondum ad extremam manum virtutum perfectione perductas allicere possit, gloriae scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum.
- 2.7.3.1
Quae quam sit exilis et totius vacua ponderis, sic considera. Omnem terrae ambitum, sicuti astrologicis ? demonstrationibus accepisti, ad caeli spatium puncti constat:: obtinere rationem, id est, ut, si ad caelestis globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur.
- 2.7.4.1
Huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere
- 2.7.5.1
portio est, sicut Ptolomaeo probante didicisti, quae nobis cognitis animantibus incolatur. Huic quartae si, quantum r maria paludesque premunt quantumque siti vasta regio
- 2.7.6.1
distenditur, cogitatione subtraxeris, vix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur. In hoc igitur minimo puncti quodam puncto circumsaepti atque conclusi de pervulganda fama, de proferendo nomine cogitatis, ut quid habeat amplum magnificumque gloria tam angustis exi-.
- 2.7.7.1
guisque limitibus artata? Adde, quod hoc ipsum brevis habitaculi saeptum plures incolunt nationes lingua. moribus totius vitae ratione distantes, ad quas tum difficultate itinerum, tum loquendi diversitate, tum commercii insolentia
- 2.7.8.1
non modo fama hominum singulorum, sed ne urbium quidem pervenire queat. Aetate denique M. Tullii, sicut ipse quo dam loco significat, nondum Caucasum montem Romanae
- 2.7.9.1
rei publicae fama transcenderat et erat tunc adulta Parthis etiam ceterisque id locorum gentibus formidolosa. Videsne igitur, quam sit angusta, quam compressa gloria, quam dilatare ac propagare laboratis? An ubi Romani nominis transire fama nequit, Romani hominis gloria progredietur?
- 2.7.10.1
Quid quod diversarum gentium mores inter se atque instituta discordant, ut. quod apud alios laude, apud alios supplicio dignum iudicetur.
- 2.7.11.1
Quo fit, ut, si quem famae praedicatio delectat, huic in plurimos populos nomen proferre nullo modo conducat.
- 2.7.12.1
Erit igitur pervagata inter suos gloria quisque contentus et intra unius gentis terminos praeclara illa famae immortalitas coartabitur.
- 2.7.13.1
Sed quam multos clarissimos suis temporibus viros scriptorum inops delevit oblivio. Quamquam quid ipsa scripta proficiant. quae cum suis auctoribus premit longior atque obscura vetustas?
- 2.7.14.1
Vos vero immortalitatem vobis propagare videmini, cum futuri famam temporis cogitatis?. Quod si ad aeternitatis infinita spatia pertractes.
- 2.7.15.1
quid habt quod (de nominis tui diuturnitate laeteris?
- 2.7.16.1
Unius etenim mora momenti, si decem milibus conferatur annis, quoniam utrumque spatium definitum est, minimam licet. habet tamen aliquam portionem; at hic ipse numerus annorum eiusque quamlibet multiplex ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem potest.
- 2.7.17.1
Etenim finitis ad se invicem fuerit quaedam, infiniti vero atque finiti nulla umquam poterit esse collatio.
- 2.7.18.1
Ita fit, ut quamlibet prolixi temporis fama, si cum inexhausta aeternitate cogitetur. non parva, sed plane nulla esse videatur.
- 2.7.19.1
Vos autem nisi ad Populares auras inanesque rumores recte facere nescitis et relicta conscientiae virtutisque praestantia de alienis.
- 2.7.20.1
praemia sermunculis postulatis. Accipe in huius modi arrogantiae levitate quam festive aliquis illuserit; nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad verae virtutis usum, sed ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum, an ille philosophus esset, si quidem inlatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper assumpsit acceptaque contumelia velut insultans: \'Tam
- 2.7.21.1
tandem\', inquit, \'intellegis me esse philosophum?\' Tum ille nimium mordaciter: \'Intellexeram\', inquit, \'si tacuisses . Quid autem est, quod ad praecipuos viros — de his enim sermo est —, qui virtute gloriam petunt, quid, inquam, est, quod
- 2.7.22.1
ad hos de fama post resolutum morte suprema corpus attineat? Nam si, quod nostrae rationes credi vetant, toti
- 2.7.23.1
moriuntur homines, nulla est omnino gloria, cum is, cuius ea esse dicitur, non exstet omnino. Sin vero bene sibi mens conscia terreno carcere resoluta caelum libera petit, nonne omne terrenum negotium spernat, quae se caelo fruens terrenis gaudet exemptam?
- 2.VII.1
Quicumque solam mente praecipiti petit
- 2.VII.2
summumque credit gloriam,
- 2.VII.3
late patentes aetheris cernat plagas
- 2.VII.4
artumque terrarum situm;
- 2.VII.5
brevem replere non valentis ambitum
- 2.VII.6
pudebit aucti nominis.
- 2.VII.7
Quid, o superbi, colla mortali iugo
- 2.VII.8
frustra levare gestiunt?
- 2.VII.9
Licet remotos fama per populos means
- 2.VII.10
diffusa linguas explicet
- 2.VII.11
et magna titulis fulgeat claris domus,
- 2.VII.12
mors spernit altam gloriam,
- 2.VII.13
involvit humile pariter et celsum caput
- 2.VII.14
aequatque summis infima.
- 2.VII.15
Ubi nunc fidelis ossa Fabricii manent,
- 2.VII.16
quid Brutus aut rigidus Cato?
- 2.VII.17
Signat superstes fama tenuis pauculis
- 2.VII.18
inane nomen litteris.
- 2.VII.19
Sed quod decora novimus vocabula.
- 2.VII.20
num scire consumptos datur?
- 2.VII.21
Iacetis ergo prorsus ignorabiles
- 2.VII.22
nec fama notos efficit.
- 2.VII.23
Quodsi putatis longius vitam trahi
- 2.VII.24
mortalis aura nominis,
- 2.VII.25
cum sera vobis rapiet hoc etiam dies,
- 2.VII.26
iam vos secunda mors manet.
- 2.8.1.1
Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes, est aliquando. cum de hominibus fallax illa nihil bene mereatur, tum scilicet, cum se aperit. cum frontem detegit moresque profitetur.
- 2.8.2.1
Nondum forte, quid loquar, intellegis; mirum est, Quod dicere gestio, eoque sententiam verbis explicare vix queo.
- 2.8.3.1
Etenim plus hominibus reor adversam -quam prosperam prodesse fortunam, illa enim semper specie felicitatis, cum videtur blanda, mentitur,
- 2.8.4.1
haec semper vera est, cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit, illa mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis felicitatis absolvit; itaque illam videas ventosam fluentem
- 2.8.5.1
suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius adversitatis exercitatione prudentem. Postremo felix
- 2.8.6.1
a vero bono devios blanditiis trahit, adversa plerumque ad vera bona reduces unco retrahit. An hoc inter minima aestimandum putas, quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit, haec tibi certos sodalium vultus ambiguosque secrevit.
- 2.8.7.1
discedens suos abstulit, tuos reliquit? Quanti hoc integer et, ut videbaris tibi, fortunatus emisses? Nunc amissas opes querere, quod pretiosissimum divitiarum genus est, amicos invenisti.
- 2.VIII.1
Quod mundus stabili fide concordes variat vices, quod pugnantia semina foedus perpetuum tenent, quod Phoebus roseum diem curru provehit aureo, ut, quas duxerit Hesperos, Phoebe noctibus imperet, ut fluctus avidum mare certo fine coherceat, ne terris liceat vagis latos tendere terminos, hanc rerum seriem ligat terras ac pelagus regens et caelo imperitans amor. (15) Hic si frena remiserit, quicquid nunc amat invicem, bellum continuo geret et, quam nunc socia fide pulchris motibus incitant, (20) certent solvere machinam. Hic sancto populos quoque iunctos foedere continet, hic et coniugii sacrum castis nectit amoribus, (15) hic fidis etiam sua dictat iura sodalibus. O felix hominum genus, si vestros animos amor, quo caelum regitur, regat! (30)
- 3.1.1.1
Iam cantum illa finiverat, cum me audiendi avidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat.
- 3.1.2.1
Itaque paulo post: O, inauam, summum lassorum solamen animorum, quam tu me vel sententiarum pondere vel canendi etiam iucunditate refovisti, adeo ut iam me posthac imparem fortunae ictibus esse non arbitrer! Itaque remedia, quae paulo acriora esse dicebas, non modo non perhorresco, sed audiendi avidus vehementer efflagito.
- 3.1.3.1
— Tum illa: Sensi, inquit, cum verba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum vel exspectavi vel, quod est verius, ipsa perfeci; talia sunt quippe, quae
- 3.1.4.1
restant, ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant. Sed quod tu te audiendi cupidum dicis,
- 3.1.5.1
quanto ardore flagrares, si, quonam te ducere aggrediamur, agnosceres! — Quonam? inquam. — Ad veram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines visu ipsam illam non potest intueri. — ?
- 3.1.6.1
Tum ego:
- 3.1.7.1
Fac, obsecro, et quae illa vera sit, sine cunctatione demonstra. — Faciam, inquit illa, tui causa libenter, sed quae tibi causa notior est, eam prius designare verbis atque informare conabor, ut ea perspecta, cum in contrariam partem flexeris oculos, verae specimen beatitudinis possis agnoscere.-
- 3.I.1
Qui serere ingenuum volet agrum,
- 3.I.2
liberat arva prius fruticibus,
- 3.I.3
falce rubos filicemque resecat,
← Previous · Next → — showing 501–600 of 1,760
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0058.stoa001.opp-lat3. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.