De consolatione philosophiae
- 2.4.20.1
manus, statum suum mutare non optet? Quam manus, amaritudinibus humanae felicitatis dulcedo respersa est Quae si etiam fruenti iucunda esse videatur, tamen quo- :
- 2.4.21.1
minus, cum velit, abeat, retineri non possit. Liquet igitur.I quam sit mortalium rerum misera beatitudo, quae nec apud aequanimos perpetua perdurat nec anxios tota delectat.
- 2.4.22.1
Quid igitur, o mortales, extra petitis intra vos positam felicitatem?
- 2.4.23.1
Error vos inscitiaque confundit. Ostendam breviter tibi summae cardinem felicitatis. Estne aliquid tibi te ipso pretiosius? Nihil, inquies; igitur si tui compos fueris, possidebis, quod nec tu amittere umquam velis nec.
- 2.4.24.1
fortuna possit auferre.
- 2.4.25.1
Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem constare non posse, sic collige. Si. beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum, quod eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id, quod nequeat auferri, manifestum est, quin ad
- 2.4.26.1
beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas aspirare non possit. Ad haec, quem caduca ista felicitas vehit, vel scit eam vel nescit esse mutabilem. Si nescit, quaenam . beata sors esse potest ignorantiae caecitate? Si scit, metuat necesse est, ne amittat, quod amitti posse non dubitat, quare continuus timor non sinit esse felicem.
- 2.4.27.1
An vel si amiserit, neglegendum putat?
- 2.4.28.1
Sic QUOQue Derexile bonum est, quod aequo animo feratur -amissum. Et quoniam tu ; idem es, cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales, cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur.
- 2.4.29.1
Quodsi multos scimus beatitudinis fructum non morte solum, verum etiam doloribus suppliciisque quaesisse, quonam modo praesens facere beatos potest, quae miseros transacta non efficit?
- 2.IV.1
Quisquis volet perennem
- 2.IV.2
cautus ponere sedem
- 2.IV.3
stabilisque nec sonori
- 2.IV.4
sterni flatibus Euri
- 2.IV.5
et fluctibus minantem
- 2.IV.6
curat spernere pontum,
- 2.IV.7
montis cacumen alti,
- 2.IV.8
bibulas vitet harenas;
- 2.IV.9
illud protervus Auster
- 2.IV.10
totis viribus urguet,
- 2.IV.11
hae pendulum solutae
- 2.IV.12
pondus ferre recusant.
- 2.IV.13
Fugiens periculosam
- 2.IV.14
sortem sedis amoenae
- 2.IV.15
humili domum memento
- 2.IV.16
certus figere saxo.
- 2.IV.17
Quamvis tonet ruinis
- 2.IV.18
miscens aequora ventus,
- 2.IV.19
tu conditus quieti
- 2.IV.20
felix robore valli
- 2.IV.21
duces serenus aevum
- 2.IV.22
ridens aetheris iras.
- 2.5.2.1
Sed quoniam rationum iam in te mearum fomenta 1 descendunt, paulo validioribus utendum puto. Age enim. si iam caduca et momentaria fortunae dona non essent, quid I
- 2.5.3.1
in eis est, quod aut vestrum umquam fieri queat aut non perspectum consideratumque vilescat? Divitiaene vel
- 2.5.4.1
vestrae vel sui natura pretiosae sunt, quid earum potius, aurumne ac vis congesta pecuniae? Atqui haec effundendo
- 2.5.5.1
magis quam coacervando melius nitent, si quidem avaritia semper odiosos, claros largitas facit. Quodsi manere apud quemque non potest, quod transfertur in alterum, tunc est
- 2.5.6.1
pretiosa pecunia, cum translata in alios largiendi usu desinit possideri. At eadem, si apud unum, quanta est ubique gentium, congeratur, ceteros sui inopes fecerit; et vox quidem tota pariter multorum replet auditum, vestrae vero divitiae nisi comminutae in plures transire non possunt;
- 2.5.7.1
quod cum factum est, pauperes necesse est faciant quos relinquunt.s o igitur angustas inopesque divitias, quas nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non veniunt.
- 2.5.8.1
An gemmarum fulgor oculos trahit? Sed si quid est in hoc splendore praecipui, gemmarum est lux illa, non hominum; quas quidem mirari homines vehementer ammiror.
- 2.5.9.1
Quid est enim carens animae motu atque compage. quod animatae rationabilique naturae pulchrum esse iure videatur?
- 2.5.10.1
Quae tametsi conditoris opera suique distinctione postremae aliquid pulchritudinis trahunt, infra. vestram tamen excellentiam collocatae ammirationem vestram nullo modo mereantur.
- 2.5.11.1
An vos agrorum pulchritudo delectat? Quidni? Est enim pulcherrimi operis pulchra portio.
- 2.5.12.1
Sic quondam sereni maris facie gaudemus, sic caelum, sidera, lunam solemque miramur: num te horum aliquid attingit, num audes alicuius talium splendore gloriari?
- 2.5.13.1
An vernis floribus ipse distinguens aut tua in aestivos fructus intumescit ubertas?
- 2.5.14.1
Quid inanibus gaudiis raperis, quid externa bona pro tuis amplexaris? Numquam tua. faciet esse fortuna, quae a te natura rerum fecit aliena.
- 2.5.15.1
Terrarum quidem fructus animantum procul dubio debentur alimentis; sed si, quod naturae satis est, replere indigentiam velis, nihil est, quod fortunae affluentiam petas.
- 2.5.16.1
Paucis enim minimisque natura contenta est; cuius satietatem si superfluis urguere velis, aut iniucundum, quod infuderis. fiet aut noxium.
- 2.5.17.1
Iam vero pulchrum variis fulgere vestibus putas. Quarum si grata intuitu species est. aut materiae naturam aut ingenium mirabor artificis.
- 2.5.18.1
An vero te longus ordo famulorum facit esse felicem? Qui si vitiosi moribus sint, perniciosa domus sarcina et ipsi domino vehementer inimica;
- 2.5.19.1
sin vero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur? Ex quibus omnibus nihil horum, quae tu in tuis computas bonis, tuum esse bonum liquido monstratur.
- 2.5.20.1
Quibus si nihil inest appetendae pulchritudinis, quid est quod vel amissis doleas vel laeteris retentis? Quodsi natura pulchra sunt, quid id tua refert?
- 2.5.21.1
Nam haec per se a tuis quoque opibus sequestrata placuissent. Neque enim idcirco sunt pretiosa, quod in tuas venere divitias, sed quoniam pretiosa videbantur, tuis ea divitiis annumerare maluisti.
- 2.5.22.1
Quid autem tanto fortunae strepitu desideratis? Fugare.
- 2.5.23.1
credo, indigentiam copia quaeritis. Atqui hoc vobis in contrarium cedit, pluribus quippe amminiculis opus est ad tuendam pretiosae supellectilis varietatem verumque illud est permultis eos indigere, qui permulta possideant, contraque minimum, qui abundantiam suam naturae necessitate.
- 2.5.24.1
non ambitus superfluitate metiantur. Itane autem nullum
- 2.5.25.1
est proprium vobis atque insitum bonum, ut in externis ac sepositis rebus bona vestra quaeratis? Sic rerum versa condicio est, ut divinum merito rationis animal non aliter
- 2.5.26.1
sibi splendere nisi inanimatae supellectilis possessione videatur? Et alia quidem suis contenta sunt, vos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae
- 2.5.27.1
ornamenta captatis nec intellegitis, quantam conditori vestro faciatis iniuriam. Ille genus humanum terrenis omnibus
- 2.5.28.1
praestare voluit, vos diffnitatem vestram infra infima quaeque detruditis. Nam si omne cuiusque bonum eo. cuius est, constat esse pretiosius, cum vilissima rerum vestra bona esse iudicatis, eisdem vestra ipsos vestra existimatione summittitis, quod quidem haud immerito cadit.
- 2.5.29.1
Humanae quippe naturae ista condicio est, ut tum tantum ceteris rebus, cum se cognoscit. excellat. eadem tamen infra bestias redigatur, si se nosse desierit; nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est. hominibus vitio venit. Quam vero late patet vester hic error.
- 2.5.30.1
qui ornari quia ornamentis existimatis alienis!
- 2.5.31.1
At id fieri nequit; nam si quid ex appositis luceat. ipsa quidem, quae sunt apposita, laudantur. illud vero his tectum atque velatum in a nihilo minus foeditate perdurat.
- 2.5.32.1
Ego vero nego ullum esse bonum, quod noceat habenti. Num id mentior? Minime. inquis.
- 2.5.33.1
Atqui divitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis avidus. quicquid usquam auri gemmarumque est, se solum. qui habeat, dignissimum putat. Tu igitur.
- 2.5.34.1
qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis. si vitae huius callem vacuus viator intrasses, coram latrone cantares.
- 2.5.35.1
0 praeclara opum mor- & cum beatitudo. quam cum adeptus fueris. securus esse desistis!
- 2.V.1
Felix nimium prior aetas
- 2.V.2
contenta fidelibus arvis
- 2.V.3
nec inerti perdita luxu,
- 2.V.4
facili quae sera solebat
- 2.V.5
ieiunia solvere glande
- 2.V.6
Non Bacchica munera norant
- 2.V.7
liquido confundere melle
- 2.V.8
nec lucida vellera Serum
- 2.V.9
Tyrio miscere veneno.
- 2.V.10
Somnos dabat herba salubres,
- 2.V.11
potum quoque lubricus amnis,
- 2.V.12
umbras altissima pinus.
- 2.V.13
Nondum maris alta secabat
- 2.V.14
nec mercibus undique lectis
- 2.V.15
nova litora viderat hospes.
- 2.V.16
Tunc classica saeva tacebant
- 2.V.17
odiis neque fusus acerbis
- 2.V.18
cruor horrida tinxerat arva.
- 2.V.19
Quid enim furor hosticus ulla
- 2.V.20
vellet prior arma movere,
- 2.V.21
cum vulnera saeva viderent
- 2.V.22
nec praemia sanguinis ulla?
- 2.V.23
Utinam modo nostra redirent
- 2.V.24
in mores tempora priscos!
- 2.V.25
Sed saevior ignibus Aetnae
- 2.V.26
fervens amor ardet habendi.
- 2.V.27
Heu primus quis fuit ille,
- 2.V.28
auri qui pondera tecti
- 2.V.29
gemmasque latere volentes
- 2.V.30
pretiosa pericula fodit?
- 2.6.1.1
Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram. ^ qua vos verae dignitatis ac potestatis inscii caelo ex aequatis? Quae si in improbissimum quemque ceciderunt, quae flammis Aetnae eructantibus, quod diluvium tantas strages dederint?
- 2.6.2.1
Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum vestri veteres abolere cupiverunt, qui ob eandem superbiam prius regium de civitate nomen abstulerant.
- 2.6.3.1
At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet? Ita fit, ut non virtutibus ex dignitate, sed ex virtute dignitatibus honor accedat.
- 2.6.4.1
Quae vero est ista vestra expetibilis ac praeclara potentia? Nonne, o terrena animalia. consideratis, quibus qui praesidere videamini? Nunc si inter mures videres unum aliquem ius sibi ac potestatem prae ceteris vindicantem, quanto movereris cachinno! Quid vero.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 1,760
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0058.stoa001.opp-lat3. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.