Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

De consolatione philosophiae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,760 sections

  1. 2.1.13.1

    An vero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem et cara tibi est fortuna

  2. 2.1.14.1

    praesens nec manendi fida et, cum discesserit, allatura maerorem? Quodsi nec ex arbitrio retineri potest et calami-

  3. 2.1.15.1

    tosos fugiens facit, quid est aliud fugax quam futurae quoddam calamitatis indicium? Neque enim, quod ante oculos situm est, suffecerit intueri; rerum exitus prudentia metitur eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas

  4. 2.1.16.1

    fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias. Postremo aequo animo toleres oportet, quicquid intra fortunae

  5. 2.1.17.1

    aream geritur, cum semel iugo eius colla summi. Quod si manendi abeundique scribere legem velis ei, quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et impatientia sortem exacerbes, quam permutare non possis?

  6. 2.1.18.1

    Si ventis vela committeres, non quo voluntas peteret, sed., quo flatus impellerent, promoveres; si arvis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares.

  7. 2.1.19.1

    Fortunae te regendum dedisti, dominae moribus oportet obtemperes. vero volventis rotae impetum retinere conaris? At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, fors esse desistit. x

  8. 2.I.1

    Haec cum superba verterit vices dextra

  9. 2.I.2

    et aestuantis more fertur Euripi,

  10. 2.I.3

    dudum tremendos saeva proterit reges

  11. 2.I.4

    humilemque victi sublevat fallax vultum.

  12. 2.I.5

    Non illa miseros audit aut curat fletus

  13. 2.I.6

    ultroque gemitus, dura quos fecit, ridet.

  14. 2.I.7

    Sic illa ludit, sic suas probat vires

  15. 2.I.8

    magnumque suaeae vis monstrat ostentum, si quis

  16. 2.I.9

    visatur una stratus ac felix hora.

  17. 2.2.1.1

    Vellem autem pauca tecum Fortunae ipsius verbis agitare; tu igitur, an ius postulet, animadverte.

  18. 2.2.2.1

    \'Quid tu, homo, ream me cotidianis agis querelis, quam tibi fecimus iniuriam, quae tibi tua detraximus bona?

  19. 2.2.3.1

    Quovis iudice de opum dignitatumque mecum possessione contende et, si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraveris, ego iam tua fuisse, quae repetis, sponte concedam.

  20. 2.2.4.1

    Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus fovi et, quod te nunc impatientem nostri facit, favore prona indulgentius educavi, omnium, quae mei iuris sunt, affluentia et splendore circumdedi.

  21. 2.2.5.1

    Nunc mihi retrahere manum libet: habes gratiam velut usus alienis, non habes ius querelae, tamquam prorsus tua perdideris. Quid igitur ingemescis?

  22. 2.2.6.1

    Nulla tibi a nobis est allata violentia. Opes, honores ceteraque talium mei sunt iuris, dominam famulae cognoscunt, mecum veniunt, me abeunte discedunt.

  23. 2.2.7.1

    Audacter adfirmem, si tua forent, quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses.

  24. 2.2.8.1

    An ego sola meum ius exercere prohibebor? Licet caelo proferre ® lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae vultum nunc floribus frugibusque redimire, nunc nimbis frigoribusque confundere, ius est mari nunc strato aequore blandiri, nunc procellis ac fluctibus inhorrescere:

  25. 2.2.9.1

    nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta hominum cupiditas alligabit? Haec nostra vis est, hunc continuum ludum ludimus: rotam volubili orbe versamus, infima summis, summa infimis mutare gaudemus.

  26. 2.2.11.1

    Ascende, si placet, sed ea lege, ne, uti cum ludicri mei ratio poscet, descendere iniuriam putes. An tu mores ignorabas meos? Nesciebas Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante

  27. 2.2.12.1

    formidabilem, mox deinde miserandum rogi flammis traditum, misso caelitus imbre defensum? Num te praeterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias impendisse lacrimas?

  28. 2.2.13.1

    Quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna vertentem? Nonne

  29. 2.2.14.1

    adulescentulus dvo πίϑους, xbv ukv eva xαxωv, tdv ds ἔτεϱοv έἀω in Iovis limine iacere didicisti? Quid si uberius de bonorum parte sumpsisti. quid si a te non tota discessi, quid si haec ipsa mei mutabilitas iusta tibi causa est sperandi meliora, tamen ne animo contabescas et intra commune omnibus regnum locatus proprio vivere iure desideres?\'

  30. 2.II.1

    Si quantas rapidis flatibus incitus

  31. 2.II.2

    pontus versat harenas

  32. 2.II.3

    aut quot stelliferis edita noctibus

  33. 2.II.4

    caelo sidera fulgent,

  34. 2.II.5

    tantas fundat opes nec retrahat manum

  35. 2.II.6

    pleno Copia cornu,

  36. 2.II.7

    humanum miseras haud ideo genus

  37. 2.II.8

    cesset flere querelas.

  38. 2.II.9

    Quamvis vota libens excipiat deus

  39. 2.II.10

    multi prodigus auri

  40. 2.II.11

    et claris avidos ornet honoribus,

  41. 2.II.12

    nil iam parta videntur,

  42. 2.II.13

    sed quaesita vorans saeva rapacitas

  43. 2.II.14

    alios pandit hiatus.

  44. 2.II.15

    Quae iam praecipitem frena cupidinem

  45. 2.II.16

    certo fine retentent,

  46. 2.II.17

    largis cum potius muneribus fluens

  47. 2.II.18

    sitis ardescit habendi?

  48. 2.II.19

    Numquam dives qui trepidus gemens

  49. 2.II.20

    sese credit egentem.

  50. 2.3.1.1

    His igitur, si pro se tecum Fortuna loqueretur. quid profecto contra hisceres, non haberes; aut. si quid est. quo querelam tuam iure tuearis, proferas oportet. dabimus dicendi locum.

  51. 2.3.2.1

    — Tum ego: Speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque rhetoricae ac musicae melle dulcedinis tum tantum, cum audiuntur, oblectant, sed miseris malorum altior sensus est; itaque cum haec auribus insonare desierint.

  52. 2.3.3.1

    insitus animum maeror praegravat. — Et illa: Ita est. inquit; haec enim nondum morbi tui remedia, sed adhuc

  53. 2.3.4.1

    contumacis adversum curationem doloris fomenta quaedam sunt. Nam quae in profundum sese penetrent, cum tempestivum fuerit, ammovebo, verumtamen ne te existimari miserum velis;

  54. 2.3.5.1

    an numerum modumque tuae felicitatis oblitus es? Taceo, quod desolatum parente summorum te virorum cura suscepit delectusque in affinitatem principum civitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est.

  55. 2.3.6.1

    prius carus quam proximus esse coepisti. Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum, cum coniugis

  56. 2.3.7.1

    pudore, tum masculae quoque prolis oportunitate praedicavit? Praetereo — libet enim praeterire communia - to sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates:

  57. 2.3.8.1

    ad singularem felicitatis tuae cumulum venire delectat. Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus . habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruen. tium malorum mole deleri, cum duos pariter consules liberos\'tuos domo provehi sub frequentia patrum, sub plebis alacritate vidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus, tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti?

  58. 2.3.9.1

    Dedisti, ut opinor, verba Fortunae, dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fovet. Munus, quod nulli umquam privato commodaverat, abstulisti.

  59. 2.3.10.1

    Visne igitur cum Fortuna calculum ponere? Nunc te primum liventi oculo praestrinxit. Si numerum modumque laetorum tristiumve consideres, adhuc te felicem negare non possis.

  60. 2.3.11.1

    Quodsi idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam, quae tunc laeta videbantur, abierunt. non est. quod te miserum putes, quoniam, quae nunc creduntur maesta, praetereunt.

  61. 2.3.12.1

    An tu in hanc vitae scenam nunc primum subitus hospesque venisti? Ullamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe hominem velox hora dissolvat?

  62. 2.3.13.1

    Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen vitae dies mors quaedam fortunae est etiam manentis.

  63. 2.3.14.1

    Quid igitur referre putas, tunc illam moriendo deseras an te illa fugiendo?

  64. 2.III.1

    Cum polo Phoebus roseis quadrigis

  65. 2.III.2

    lucem spargere coeperit,

  66. 2.III.3

    pallet albentes hebetata vultus

  67. 2.III.4

    flammis stella prementibus.

  68. 2.III.5

    Cum nemus flatu Zephyri tepentis

  69. 2.III.6

    vernis inrubuit rosis,

  70. 2.III.7

    spiret insanum nebulosus Auster,

  71. 2.III.8

    iam spinis abeat decus.

  72. 2.III.9

    Saepe tranquillo radiat sereno

  73. 2.III.10

    immotis mare fluctibus,

  74. 2.III.11

    saepe ferventes Aquilo procellas

  75. 2.III.12

    verso concitat aequore.

  76. 2.III.13

    Rara si constat sua forma mundo,

  77. 2.III.14

    si tantas variat vices,

  78. 2.III.15

    crede fortunis hominum caducis,

  79. 2.III.16

    bonis crede fugacibus!

  80. 2.III.17

    Constat aeterna positumque lege est,

  81. 2.III.18

    ut constet genitum nihil

  82. 2.4.1.1

    Tum ego: Vera, inquam, commemoras, o virtutum

  83. 2.4.2.1

    omnium nutrix, nec infitiari possum prosperitatis meae velocissimum cursum. Sed hoc est, quod recolentem venementius coquit;

  84. 2.4.3.1

    nam in omni adversitate fortunae infelicissimum est genus infortunii fuisse felicem. — Sed quod tu, inquit, falsae opinionis supplicium luas, id rebus iure imputare non possis. Nam si te hoc inane nomen fortuitae

  85. 2.4.4.1

    felicitatis movet, quam pluribus maximisque abundes, , mecum reputes licet. Igitur si, quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum possidebas, id tibi divinitus inlaesum

  86. 2.4.5.1

    adhuc inviolatumque servatur, poterisne meliora quaeque, retinens de infortunio iure causari? Atqui viget incolumis illud pretiosissimum generis humani decus Symmachus socer et — quod vitae pretio non segnis emeres — vir totus

  87. 2.4.6.1

    ex sapientia virtutibusque factus suarum securus tuis ingemescit iniuriis. Vivit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breviter includam, patri similis, vivit, inquam, tibique tantum vitae huius exosa spiritum servat, quoque uno felicitatem minui

  88. 2.4.7.1

    tuam vel ipsa concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore tabescit. Quid dicam liberos consulares, quorum iam ut in

  89. 2.4.8.1

    id aetatis pueris vel paterni vel aviti specimen elucet ingenii? Cum igitur praecipua sit mortalibus vitae cura retinendae, o te, si tua bona cognoscas, felicem, cui suppetunt etiam nunc, quae vita nemo dubitat esse cariora.

  90. 2.4.9.1

    Quare sicca iam lacrimas; nondum est ad unum omnes exosa fortuna nec tibi nimium valida. tempestas incubuit. quando tenaces haerent ancorae, quae nec praesentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur. —

  91. 2.4.10.1

    Et haereant, inquam, precor; illis namque manentibus, utcumque se res habeant, enatabimus. Sed quantum ornamentis nostris decesserit, vides.

  92. 2.4.11.1

    — Et illa: Promovimus, inquit, aliquantum, si te nondum totius tuae sortis piget. Sed delicias tuas ferre non possum, qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris.

  93. 2.4.12.1

    Quis est enim tam compositae felicitatis, ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur? Anxia enim res est humanorum condicio bonorum et quae vel numquam tota proveniat vel numquam perpetua subsistat.

  94. 2.4.13.1

    Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis; hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus esse mallet ignotus.

  95. 2.4.14.1

    Ille utroque circumfluus vitam caelibem deflet, ille nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit heredi; alius prole laetatus filii filiaeve delictis maestus illacrimat. Idcirco nemo facile cum fortunae suae condicione concordat;

  96. 2.4.15.1

    inest enim singulis, quod inexpertus ignoret, expertus exhorreat.

  97. 2.4.16.1

    Adde, quod felicissimi cuiusque delicatissimus sensus est et, nisi ad nutum cuncta suppetant, omnis adversitatis insolens minimis quibusque prosternitur: adeo perexigua sunt, quae fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt.

  98. 2.4.17.1

    Quam multos esse coniectas, qui sese caelo proximos arbitrentur, si de fortunae tuae reliquiis pars eis minima contingat? Hic ipse locus, quem tu exsilium vocas.

  99. 2.4.18.1

    incolentibus patria est. Adeo nihil est miserum, nisi cum

  100. 2.4.19.1

    putes, contraque beata sors omnis est aequanimitate tolerantis. Quis est ille tam felix, qui cum dederit impatientiae\'

← Previous · Next → — showing 301400 of 1,760

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0058.stoa001.opp-lat3. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.