De consolatione philosophiae
- 1.V.42
0 iam miseras respice terras,
- 1.V.43
quisquis rerum foedera nectis!
- 1.V.44
Operis tanti pars non vilis
- 1.V.45
homines quatimur fortunae salo.
- 1.V.46
Rapidos, rector, comprime fluctus
- 1.V.47
et, quo caelum regis immensum,
- 1.V.48
firma stabiles foedere terras.
- 1.5.1.1
Haec ubi continuato dolore delatravi, illa vultu placido nihilque meis questibus mota:
- 1.5.2.1
Cum te, inquit, maestum lacrimantemque vidissem, ilico miserum exsulemque cognovi; sed quam id longinquum esset exsilium, nisi tua prodidisset oratio, nesciebam.
- 1.5.3.1
Sed tu quam procul a patria non quidem pulsus es, sed aberrasti ac, si te pulsum existimari mavis, te potius ipse pepulisti; nam id quidem de te numquam cuiquam fas fuisset.
- 1.5.4.1
Si enim, cuius oriundo sis patriae, reminiscare, non uti Atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed εἷς κοίρανός ἐστιν, εἷς βασιλεύς, qui frequentia civium, non depulsione laetetur, cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae libertas est.
- 1.5.5.1
An ignoras illam tuae civitatis antiquissimam legem, qua sanctum est ei ius exsulare non esse, quisquis in ea sedem fundare maluerit? Nam qui vallo eius ac munimine continetur, nullus metus eat, nc exsul esse mereatur;
- 1.5.6.1
at quisquis inhabitare eam velie » desierit, pariter desinit etiam mereri. Itaque non tam me loci huius quam tua facies movet nec bibliothecae potius comptos ebore ac vitro parietes quam tuae mentis sedem requiro, in qua non libros, sed id. quod libris pretium facit.
- 1.5.7.1
librorum quondam meorum sententias collocavi. Et tu
- 1.5.8.1
quidem de tuis in commune bonum meritis vera quidem, sed pro multitudine gestorum tibi pauca dixisti. De obiectorum tibi vel honestate vel falsitate cunctis nota memorasti. De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim
- 1.5.9.1
attingendum putasti, quod ea melius uberiusque reco* gnoscentis omnia vulgi ore celebrentur. Increpuisti etiam vehementer iniusti factum senatus. De nostra etiam criminatione doluisti. laesae quoque opinionis damna
- 1.VI.1
Cum Phoebi radiis grave
- 1.VI.2
Cancri sidus inaestuat,
- 1.VI.3
tum qui larga negantibus
- 1.VI.4
sulcis semina credidit,
- 1.VI.5
elusus Cereris fide
- 1.VI.6
quernas pergat ad arbores.
- 1.VI.7
Numquam purpureum nemus
- 1.VI.8
lecturus violas petas,
- 1.VI.9
cum saevis Aquilonibus
- 1.VI.10
stridens campus inhorruit,
- 1.VI.11
nec quaeras avida manu
- 1.VI.12
vernos stringere palmites.
- 1.VI.13
uvis si libeat frui:
- 1.VI.14
autumno potius sua
- 1.VI.15
Bacchus munera contulit.
- 1.VI.16
Signat tempora propriis
- 1.VI.17
aptans officiis deus
- 1.VI.18
nec quas ipse cohercuit
- 1.VI.19
misceri patitur uices.
- 1.VI.20
sic quod praecipiti uia
- 1.VI.21
certum deserit ordinem
- 1.VI.22
laetos non habet exitus.
- 1.6.1.1
primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque, ut qui modus sit tuae curationis intellegam?
- 1.6.2.1
-- tu uero arbitratu, inquam, tuo quae uoles ut responsurum rogato.
- 1.6.3.1
-- tum illa: Huncine. inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas an ullum credis ei regimen inesse rationis? -
- 1.6.4.1
Atqui. inquam. nullo existimaverim modo. ut fortuita temeritate tam certa moveantur. verum operi suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies, qui me ab hac sententiae veritate depellat. —
- 1.6.5.1
Ita est. inquit; nam id etiam paulo ante cecinisti hominesque tantum divinae exsortes curae esse deplorasti.
- 1.6.6.1
Nam de ceteris, quin ratione regerentur, nihil movebare. rapae autem vehementer ammiror, cur in tam salubri sententia locatus aegrotes. Verum altius perscrutemur; nescio quid abesse coniecto.
- 1.6.8.1
Sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur, advertis? —Vix, inquam,
- 1.6.9.1
rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita j respondere queam. — Num me, inquit, fefellit abesse aliquid,
- 1.6.10.1
per quod velut hiante valli robore in animum tuum perturbationum morbus inrepserit? Sed dic mihi, meministine, quis sit rerum finis quove totius naturae tendat intentio? — Audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetavit.
- 1.6.11.1
- Atqui scis, unde cuncta processerint.
- 1.6.12.1
— Novi, inquam, deumque esse respondi.
- 1.6.13.1
— Et qui fieri potest, ut principio cognito, quis sit rerum finis, ignores? Verum hi perturba- . tionum mores, ea valentia est, ut movere quidem loco
- 1.6.14.1
hominem possint, convellere autem sibiaue totum exstirpare non possint.
- 1.6.15.1
Sed hoc quoque respondeas velim, hominemne te esse meministi. — Quidni, inquam, meminerim? — Quid igitur homo sit, poterisne proferre? — Hocine interrogas, an esse me sciam rationale animal atque mortale? Scio et.
- 1.6.16.1
id me esse confiteor. — Et illa: Nihilne aliud te esse novisti?
- 1.6.17.1
- Nihil. - Iam scio, inquit, morbi tui aliam vel maximam.. causam; quid ipse sis, nosse desisti. Quare plenissime vel
- 1.6.18.1
aegritudinis tuae rationem vel aditum reconciliandae sospitatis inveni. Nam quoniam tui oblivione confunderis.
- 1.6.19.1
et exsulem te et exspoliatum Dronriis bonis esse doluisti- Quoniam vero, quis sit rerum finis, ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris; quoniam vero. quibus gubernaculis mundus regatur, oblitus es, has fortunarum vices aestimas sine rectore fluitare: magnae non ad morbum modo, verum ad interitum quoque causae; sed sospitatis auctori grates, quod te nondum totum natura destituit.
- 1.6.20.1
Habemus maximum tuae fomitem salutis veram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati, sed divinae rationi subditam credis; nihil igitur pertimescas, iam tibi ex hac minima scintillula vitalis calor illuxerit.
- 1.6.21.1
Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est et eam mentium constat esse naturam, ut, quotiens abiecerint veras, falsis opinionibus induantur, ex quibus orta perturbationum caligo verum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem verae lucis possis agnoscere.
- 1.VII.1
Nubibus atris
- 1.VII.2
condita nullum
- 1.VII.3
fundere possunt
- 1.VII.4
sidera lumen.
- 1.VII.5
Si mare volvens
- 1.VII.6
turbidus Auster
- 1.VII.7
misceat aestum,
- 1.VII.8
vitrea dudum
- 1.VII.9
parque serenis
- 1.VII.10
unda diebus
- 1.VII.11
mox resoluto
- 1.VII.12
sordida caeno
- 1.VII.13
visibus obstat
- 1.VII.14
quique vagatur
- 1.VII.15
montibus altis
- 1.VII.16
defluus amnis,
- 1.VII.17
saepe resistit
- 1.VII.18
rupe soluti
- 1.VII.19
obice saxi.
- 1.VII.20
Tu quoque si vis
- 1.VII.21
lumine claro
- 1.VII.22
cernere verum,
- 1.VII.23
tramite recto
- 1.VII.24
carpere callem:
- 1.VII.25
gaudia pelle,
- 1.VII.26
pelle timorem
- 1.VII.27
spemque fugato
- 1.VII.28
nec dolor adsit.
- 1.VII.29
Nubila mens est
- 1.VII.30
vinctaque frenis,
- 1.VII.31
haec ubi regnant.
- 2.1.2.1
Post haec paulisper obticuit atque, ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit, sic exorsa . Si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognovi, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis;
- 2.1.3.1
ea tantum animi tui. sicuti tu tibi fingis, mutata pervertit. Intellego multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his, quos
- 2.1.4.1
eludere nititur, blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat, quos insperata reliquerit. Cuius si naturam, mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces, sed, ut arbitror, haud multum tibi haec in memoriam revocare laboraverim.
- 2.1.5.1
Solebus enim praesentem quoque blandientemque virilibus incessere verbis eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis.
- 2.1.6.1
Verum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum; sic factum est, ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres.
- 2.1.7.1
Sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque iucundum, quod ad interiora transmissum validioribus haustibus viam fecerit.
- 2.1.8.1
Adsit igitur rhetoricae suadela dulcedinis, quae tum tantum recto calle procedit, cum nostra instituta non deserit cumque hac musica laris nostri vernacula nunc leviores, nunc graviores modos succinat.
- 2.1.9.1
Quid est igitur, o homo, quod te in maestitiam luctumque -deiecit? Novum, credo, aliquid inusitatumque vidisti. Tu fortunam putas erga te esse mutatam: erras.
- 2.1.10.1
Hi semper eius mores sunt, ista natura. Servavit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam; talis erat, cum blandiebatur, cum tibi falsae illecebris felicitatis alluderet.
- 2.1.11.1
Deprehendisti caeci numinis ambiguos vultus. Quae sese adhuc velat aliis, tota tibi prorsus innotuit.
- 2.1.12.1
Si probus, utere moribus, ne queraris. Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem; nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitatis esse debuisset. Reliquit enim te, quam non relicturam nemo umquam poterit esse securus.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 1,760
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0058.stoa001.opp-lat3. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.