Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,627 sections

  1. 83.52.1

    et quis non beatificet uestram dementiam? quis autem non optet tales impetrare doctores tantam confusionem rationi pietatis introducentes, ut dicerent \'hoc. quod ante saecula est, factum est in ultimis\' et hoc alienarent sua natura et ad deterius deducerent, deinde obuerterent quod et hoc, quod est in ultimis, ante saecula est, cum oporteret forte dicere quod, qui ante saecula erat, adsumpsit hunc, qui in ultimis erat secundum beati Pauli uocem?

  2. 83.53.1

    uestras igitur leges sequentes et a tua sapientia constitutam obuersionem immo magis snbuersionem suscipientes age omnia simul confundamus et nulla iam sit discretio nec dei formae nec serui formae, nec templi sumpti nec eius qui in templo habitauit, nec eius qui solutus est nec eius qui suscitauit, nec eius qui perfectus est in passionibus nec eius qui perfecit,

  3. 83.54.1

    nec eius qui memoriam meritus est nec eius qui memor factus est, nec eius qui uisitatus est nec eius qui uisitauit, nec eius qui paulo minus ab angelis minoratus est nec eius qui minorauit, nec eius qui gloria et honore coronatus est nec eius qui coronauit, nec eius qui constitutus est super opera manuum dei nec eius qui constituit, nec eius qui accepit ista ad subiectionem nec eius qui dedit subiectionem.

  4. 83.55.1

    In supra dicto octauo capitulo diuersis modis uidetur induci dualitas personarum per hoc quod dicitur \'non ipse, qui ante saecula erat, in ultimis dicendus est uenisse temporibus\', sed quasi altera sit adsumentis humanitatem, altera adsumpti persona. si quis igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat et non eundem deum uerbum, qui ante saecula ex patre natus est, in ultimis temporibus ex beata uirgine Maria incarnatum et natum esse fatetur, ut unus idemque sit Christus in utraque natura, anathema sit.

  5. 83.56.1

    Capitulum IX.

  6. 83.56.2

    Istum igitur uirum, in quo statuit omnium facere iudicium ad . fidem futurorum, cum resuscitasset eum ex mortuis et iudicem omnium demonstrasset secundum beati Pauli uocem. merito unitate ad se ipsum dignatus est et per coniunctionem ad se factam talium participem eum fecit, ut et adorationis communionem haberet, omnibus quidem diuinae naturae debitam adorationem reddentibus, comprehendentibus autem adoratione et illum, quem inseparabiliter scit sibi coniunctum. ex quo manifestum est, quod ad maiora eum perduxerit.

  7. 83.57.1

    In supra scripto nono capitulo coniunctionis et participationis cuiusdam uocabulo quasi dei ad hominem Christum factae diuinis Christus asseritur operibus decorari: per quae rursus dualitas inducitur personarum. si quis igitur ita sapit docet credit aut praedicat et non unum eundemque Christum deum ac dominum nostrum manente in suis proprietatibus differentia naturarum agnoscit et credit, anathema sit.

  8. 83.58.2

    Capitulum X.

  9. 83.58.3

    \'Ego quidem, quem uidetis, nihil quidem facere possum secundum meam naturam, cum homo sim; operor autem, quia in me manens pater omnia facit. quoniam enim et ego in patre et pater in me, deus autem uerbum unigenitus dei in me est, certum est quod et pater cum ipso in me manet et opera facit'.

  10. 83.59.1

    et non est mirandum de Christo haec existimari, cum euidenter ipse de ceteris hominibus dicit: qui diligit me, uerbum meum obseruet et pater meus diliget eum et ad eum ueniemus et mansionem apud ipsum faciemus. si enim apud unumquemque huiusmodi hominem et pater et filius mansionem faciunt, quid mirandum est, si in domino secundum carnem Christo ambo simul putarentur manere communione eorum secundum substantiam communionem etiam mansionis forsitan suscipiente?

  11. 83.60.1

    hominis habitare. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

  12. 83.61.1

    Capitulum XI.

  13. 83.61.2

    Ita et animam utpote humanam et inmortalem constitutam et sensus participem prius accipiens et per resurrectionem in immutabilitatem constituens sic et nobis eorundem istorum per resnr--rectionem praebuit communionem.

  14. 83.62.1

    ideo ante resurrectionem ex mortuis increpat quidem Petrum ut suis eum uocibus scandalizantem et in magna trepidatione per tempus passionis constitutus apparitione angeli indiget confortantis eum ad patientiam et tolerantiam inminentium malorum. post resurrectionem autem ex mortuis et in caelos ascensum impassibilis factus et immutabilis omnino et ad dexteram sedens dei iudex uniuersi est orbis terrarum utpote in eo diuina natura faciente indicium.

  15. 83.63.1

    In supra scripto undecimo capitulo eadem repeti uidentur, quae superius in quarto iam dicta sunt, quod ante passionem ita infirmus fuerit Christus, ut in magna trepidatione passionis tempore constitutus angeli uideretur eguisse solatio. quod quia uelut purum hominem, qui huiusmodi auxiliis egeat, significare uidetur, si quis ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

  16. 83.64.1

    Capitulum XII.

  17. 83.64.2

    Sic igitur et hic, sapientissime omnium. habere nos doces Christi sensum ut sanctum spiritum habentes illum, qui sensui Christi aliquam uirtutem adimplebat, prudentiam ei praestans ad omnia quae agenda erant;

  18. 83.65.1

    sicut et in praecedentibus demonstrauimus, quod ab ipso quidem in eremum ad certamina. quae contra diabolum erant, ducebatur, unctione autem illius et scientiam et uim eorum, quae agenda erant, accipiebat et illius particeps factus non solum miracula faciebat sed etiam, quomodo uti oportebat miraculis, sciebat subtiliter, ut notam quidem faceret gentibus pietatem, pateretur autem laborantium infimitates et sic ad effectum suam uoluntatem educeret, et iustificabatur inde et inmaculatus ostendebatur sine reparatione peiorum sine custodia meliorum siue etiam paulatim ad meliora profectibus.

  19. 83.66.1

    In supra scripto duodecimo capitulo eadem, quae in septimo capitulo, uidentur exponi, asserendo dominum nostrum Iesum Christum per habitationem sancti spiritus ad omnia informatum et per tempora ad perfectionem unctionis eius auxilio peruenisse. si quis igitur eum non sua deitate perfectum esse credens sed tamquam purum hominem unctione sancti spiritus indigentem fuisse adiutum sapit docet credit aut praedicat. anathema sit.

  20. 83.67.1

    Capitulum XIII.

  21. 83.67.2

    Quomodo igitur sequentiam habet eo, quod homo factus est deus, istum hominem deum uerbum esse dicere? si enim homo est deus uerbum, ut ipse dicis, omnimodo de homine dicimus ea, quae de deo uerbo cuangelista dicit. quid autem dicit? in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. iste erat in principio ad deum. omnia per ipsum facta sunt et sine eo factum est nihil.

  22. 83.68.1

    quod factum est. ergo si homo est deus uerbum, dicimus de ipso: (in principio erat homo et homo erat ad deum et deus erat homo. erat homo in principio ad deum. omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, quod factum est.\' si enim homo est deus uerbum, sicut dicis, conuenient omnia ipsi, quae de deo uerbo dicit euangelista.

  23. 83.69.1

    In supra scripto tertio decimo capitulo negari uidetur deum uerbum hominem factum et rursus hominem deum uerbum esse, ut per hoc inducatur. sicut superius dictum est, dualitas personarum. si quis igitur ita sapit docet credit aut praedicat et non potius manente in domino deo nostro Iesu Christo inconuertibiliter atque indiuise differentia naturarum sic una persona siue una subsistentia eius esse creditur, ut et deus uerbum sine ulla diuinae naturae suae conuertibilitate homo esse et adsumpta humanitas propter singularitatem personae inconuertibiliter deus esse credatur, anathema sit.

  24. 83.70.1

    Capitulum XIIII.

  25. 83.70.2

    Hoc quidem, quod est ad patrem meum et patrem uestrum et deum meum et deum uestrum, nemo sic demens est, ut alii cuidam conuenire diceret nisi templo dei uerbi, adsumpto pro nostra salute homini, qui et mortuus est et resurrexit et ascensurus esset in caelos et patrem sibi ascribit cum discipulis deum, et ipse gratia adoptionem meritus. et deum suum appellat, quia cum ceteris hominibus similiter, ut esset, accepit.

  26. 83.71.1

    unde propter communitatem quidem naturae patrem meum et patrem uestrum dicit et deum meum et deum uestrum; diuisit autem iterum suam personam ab ipsis praecipuum gratiae significans, propter quam ad deum uerbum coniunctione in loco ueri filii ab omnibus honoratur hominibus.

  27. 83.72.1

    In supra scripto quarto decimo capitulo per hoc, quod legitur in euangelio ascendo ad patrem meum et patrem uestrum, ad deum meum et ad deum uestrum, ita intellegitur, quod Iesus Christus dominus et deus noster sicut ceteri homines gratiam adoptionis, ut filius dei diceretur, acceperit et quasi per coniunctionem ad deum uerbum in locum ueri filii ab omnibus adoretur. quod si quis ita sapit docet credit aut praedicat et non magis unum Iesum Christum filium dei et dominum nostrum in duabus inconfusis et inseparabilibus intellegit et credit esse naturis, anathema sit.

  28. 83.73.2

    Capitulum XV.

  29. 83.73.3

    Hoc, quod dictum est accipite, pro \'accipietis* dicit. si enim, cum insufflasset, spiritum dedisset discipulis, quod ualde quidam stulte existimauerunt, superfluum erat dicere postea his et maxime in tempore ascensus ad caelos non separari ab Hierusalem sed expectare promissionem spiritus et in sequentibus sed accipietis uirtutem superueniente spiritu sancto in uos.

  30. 83.74.1

    et aduentum autem ipsum sancti spiritus super discipulos aperte Lucas factam esse dicit quinquagesimo die resurrectionis post ascensum. et illud autem animaduertendum est, quod, si ab insufflatu suscepissent spiritum, non diceret accipite sed 'quoniam accepistis\'; hoc enim, quod dictum est accipite, his conuenit qui nondum acceperunt.

  31. 83.75.1

    In supra scripto quinto decimo capitulo dicitur, quia insufflans dominus noster Iesus Christus post resurrectionem suam in facies discipulorum suorum non dederit eis spiritum sanctum sed dandum significauerit, ut per hoc aut ueritas ipsa, quod absit, putetur esse mentita aut tamquam purum hominem illo flatu non habuisse quod daret aut dare minime potuisse. si quis igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

  32. 83.76.2

    Capitulum XVI.

  33. 83.76.3

    Dicit ad Thomam: infer digitum tuum huc et uide manus meas et porrige manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis. \'quoniam\' dicit (non credis et tactum solum sufficere tibi ad credendum putas (haec enim dicens non me latuisti), tange manu et cape experimentum et disce credere et non diffidere\'. Thomas quidem cum sic credidisset, dominus meus et deus meus dicit, non ipsum dominum et deum dicens (non enim resurrectionis scientia docebat et deum esse eum qui resurrexit), sed quasi pro miraculo facto deum conlaudat.

  34. 83.77.1

    In supra scripto sexto decimo capitulo de illo loco euangelii, ubi Thomas apostolus palpans fixuras clauorum dixit: dominus meus et deus meus, asseritur, quod Thomas apostolus non ipsum legum Christum dominum deumque confessus sit, quia resurrectionis scientia non doceret uel quia deus esset qui resurrexit. sed quia magis pro miraculo facto Thomas apostolus deum laudauerit. si quis igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat et non potius Thomae confessione et uerum deum esse Iesum Christum et in uera carne eum resurrexisse declaratum credit, anathema sit.

  35. 83.78.1

    Capitulum XVII.

  36. 83.78.2

    Ille autem dixit oportere paenitentiam agentes eos pro crucis iniquitate et agnoscentes saluatorem et dominum et omnium auctorem bonorum Iesum Christum, quoniam propter ista peruenit et adsumptus est de diuina natura, in ipsum fidem suscipere et eius discipulos fieri, ante omnia autem ad baptisma accedentes, quod et ipse tradidit nobis, praeformationem quidem habens sperationis futurorum, in nomine autem celebrandum patris et filii et sancti spiritus. hoc enim.

  37. 83.79.1

    quod est ut baptizetur unusquisque in nomine Iesu Christi, non hoc dicit, ut uocationem, quae in nomine patris et filii et sancti spiritus est, relinquentes Iesum Christum in baptismate uocent, sed quale est hoc, quod in Mosen baptizati sunt in nube et in mari. ut diceret. quia sub nube et mari Aegyptiorum separati sunt liberati eorum seruitute, ut Mosae leges adtenderent, tale est ut baptizetur unusquisque in nomine Iesu Christi,

  38. 83.80.1

    ut cum ad ipsum accessissent tamquam saluatorem et omnium bonorum auctorem et doctorem ueritatis, ab ipso utpote auctore bonorum et doctore ueritatis uocarentur, sicut omnibus hominibus quamcumque sectam sequentibus consuetudo est ab ipso dogmatis inuentore uocari, ut Platonici et Epicurii et Manichaei et Marcionistae et si Quidam tales dicuntur.

  39. 83.81.1

    eodem enim modo et nos nominari Christianos iudicauerunt apostoli tamquam per hoc certum facientes, quod istius doctrinam oportet adtendere: sic et, quod ab ipso datum est, susciperent baptisma in ipso quidem primo constitutum, qui et primus baptizatus est, ab ipso autem et ceteris traditum, ut secundum praeformationem futurorum celebretur.

  40. 83.82.2

    In supra scripto septimo decimo capitulo ex uerbis beati Petri, quibus in actibus apostolorum dicit baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi, hoc astruitur, quia in ea inuocatione, quae in nomine patris et filii et spiritus sancti fit, non contineatur et Christus et, quod dixit Petrus apostolus debere eos in Christi nomine baptizari, non uideatur trinitatis significasse mysterium, ac per hoc consequens est ut, cum in trinitatis nomine baptizatur, non uideatur in Christi nomine baptizari, ut secundum hunc intellectum appareat introducta quaternitas.

  41. 83.83.1

    adicitur etiam in eodem capitulo. quia sic a Christo Christiani uocemur, quomodo diuersarum sectarum uel errorum sequaces ab inuentoribus et magistris suis sunt sortiti uocabula, id est ut a Platone Platonici et a Marcione Marcionistae et a Manichaeo Manichaei. si quis igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. nos enim ideo Christiani uocamur et sumus, quia ipsum dominum nostrum Iesum Christum baptisma percipientes induimus et ipso nobis existente capite omnes in eodem unum corpus efficimur.

  42. 83.84.1

    Capitulum XVIII.

  43. 83.84.2

    Et secundum duas rationes locum imaginis optinet. qui enim amant quosdam, post mortem eorum saepius imagines statuentes hoc sufficiens mortis solatium habere arbitrantur et eum. qui non uidetur nec praesens est, tamquam in imagine aspicientes putant uidere. ita flammam desiderii et uigorem placantes. sed etiam illi, qui per ciuitates habent imperatorum imagines, tamquam praesentes et uidendos honorare uidentur eos, qui non sunt praesentes, cultu et adoratione imaginum.

  44. 83.85.1

    ista autem utraque per illum adimplentnr: omnes enim. qui cum illo sunt, et uirtutem sequuntur et debitorum dei parati redditores diligunt eum et ualde honorant, et caritatem quidem ei diuina natura. licet non aspicitur, adimplet in illo, qui ah omnibus uidetur, sic omnibus existimantibus ut ipsum uidentibus per illum et illi semper praesentibus; et honorem uero omnem sic adtribuunt tamquam imagini imperiali, cum quasi in ipso sit diuinae natura et in ipso spectetur.

  45. 83.86.1

    si enim et filius est. qui inhabitare dicitur: sed cum eo est etiam pater et inseparabiliter omnimodo ad filium esse ab omni creditur creatura; et spiritus autem non abest, utpote etiam in loco unctionis factus ei, et cum eo est semper, qui adsumptus est, et non mirandum est, cum etiam quibuslibet hominibus uirtutem sequentibus cum filio et pater esse dicitur: ueniemus enim et ego et pater et mansionem apud ipsum faciemus. quod autem et spiritus huiusmodi hominum inseparabilis est, certum est omnibus.

  46. 83.87.1

    In supra scripto octauo decimo capitulo ita inuisibilis uerbi dei imago asseritur esse Christus, tamquam si absentum principum imagines pro eorum colantur honoribus. quae si quis ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

  47. 83.88.1

    Capitulum XVIIII.

  48. 83.88.2

    Hoc enim. quod hic est filius meus dilectus in quo mihi complacuit, in baptismate adoptionem demonstrat secundum comparationem Iudaicae adoptionis, quia et ad illos dictum erat: ego dixi (dii estis et filii excelsi omnes\' et: filios genui et exaltaui. eius adoptionis praecipuum eo Quod dixit dilectus et in quo mihi complacuit, ostendens.

  49. 83.89.1

    propter hoc et uox patris fiebat adoptionem confirmans et filii nominatione per adoptionem secundum gratiam eum, qui uere filius est, demonstrabat: cuius coniunctio ad ueram et firmam adoptionem istum constituebat et spiritus sanctus in specie columbae descendens permansit super eum, quatenus in coniunctione ad eum, qui uere filius est, eius cooperatione tentus maneat firmam adoptionis habens dignitatem. per omnia autem, in quo primo adoptionis praeformabatur baptisma, dico autem domini Christi ex patre et filio et spiritu sancto, hoc quod fiebat complebatur.

  50. 83.90.1

    In supra scripto nono decimo capitulo. ubi euangelium secundum Lucam de baptismo Christi uidetur exponi, duae sunt reprehensiones: una, quia dualitas inducitur filiorum, cum per adoptionem uidetur dici Christus filius dei; alia, quia in nomine trinitatis ipse quoque asseritur baptizatus, per quod quaternitas sine dubitatione monstratur. si quis igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

  51. 83.91.1

    Capitulum XX.

  52. 83.91.2

    Ideo ergo differentiam quidem dei uerbi et recepti hominis tantam nobis ostendit psalmus. diuisa uero haec in nouo testamento inueniuntur: domino quidem in so accipiente primordia psalmi, in quibus factorem eum dicit esse creaturae et eleuatam habere super caelos magnificentiam et mirificari in omni terra; apostolo autem secunda. quae de homine sunt, qui tantum beneficium meruit, in Iesu accipiente. quomodo non manifestum, quod alterum quidem nos diuina scriptura docet euidenter esse deum uerbum, alterum uero hominem et multam eorum esse ostendit nobis differentiam? nam iste quidem memorat, ille autem memoriam meretur;

  53. 83.92.1

    et iste quidem uisitat, alter autem. cum uisitationem meretur, beatus dicitur; et iste quidem beneficium dando minuit paulo minus ab angelis. ille autem et per talem minutionem beneficium accepit; et iste quidem gloria et honore coronat, alter autem coronatur et pro his beatus dicitur; et iste quidem constituit ipsum supra omnia opera manuum eius et omnia subiecit sub pedibus eius, alter autem meritus est dominari eis, quorum antea non habebat potestatem.

  54. 83.93.1

    In supra scripto uicesimo capitulo, ubi octauus psalmus uidetur exponi, et nudus homo, sicut et in aliis iam dictum est, Christus asseritur et diuisus a deo uerbo monstratur et dualitas inducitur personarum. quae si quis ita sapit docet credit aut praedicat et non ita in Christo domino ac deo nostro duas naturas indiuisibiliter et inconfuse unitas intellegit, ut manente earundem differentia naturarum ipse unus atque idem uerus sit dei et uerus hominis filius, anathema sit.

  55. 83.94.2

    Capitulum XXI.

  56. 83.94.3

    Sed non uolentes ista considerare noces omnes trahere ad dominum temptant Christum, ut et quae de populo factae sunt, simili modo intellegerent et risum praestarent Iudaeis, quando ex scriptorum sequentia nihil ad dominum Christum pertinentes ostendunt uoces.

  57. 83.95.2

    Capitulum XXII.

  58. 83.95.3

    Tale est et, quod non derelicta est anima eius in inferno nec caro eius uidit corruptionem; nam propheta quidem supra modum ipsum ponit circa populum, prouidentiam dicens, uolens dicere, quoniam inextemptabiles eos ab omnibus conseruauit malis. quoniam autem hoc uerum et ex ipsis rebus euentum accepit in domino Christo, sequentissime de eo loquens beatus Petrus utitur uoce ostendens, quoniam quod de populo supra modum dictum est ex quadam ratione utente uoce propheta, hoc uerum euentum in ipsis rebus accepit nunc in domino Christo.

  59. 83.96.1

    In supra scripto uicesimo primo et secundo capitulo hoc uidetur dici, quia prophetiam, quae ei persona Christi loquens ait: non derelinques animam meam in inferno neque dabis sanctum tuum uidere corruptionem, non de ipso Christo praedictam fuisse sed de populo Israheliticae generationis, beatum uero Petrum apostolum ad Christum hanc prophetiam per euentum aptare uoluisse. et ideo, qui haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

  60. 83.97.1

    Capitulum XXIII.

  61. 83.97.2

    Eundem intellectum habet et illud: diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem. quod enim psalmus nullatenus conuenit domino, certum est. neque enim erat domini Christi, qui peccatum non fecit nec inuentus est dolus in ore eius, dicere:

  62. 83.98.1

    longe a salute mea uerba delictorum meorum. sed ei ipse dominus secundum communem hominum legem, dum in passione opprimeretur, deus meus, deus meus, quare me dereliquisti? emisit uocem et apostoli diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meam miserunt sortem ad eum traxerunt manifeste, quoniam quod supra modum dictum fuerat prius a Dauid propter inlata ei mala, hoc ex operibus euenit in domino Christo, cuius et uestimenta diuiserunt et sorti tunicam subiecerunt.

  63. 83.99.1

    In supra scripto uicesimo tertio capitulo exponendo quaedam uicesimi primi psalmi uerba, quibus dicitur: diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem, negantur Iesu Christo domino conuenire, sed, quod Dauid propter quaedam mala, quae perpessus est, de se dixerit. euangelistam ex euentu ad Christum traxisse, et adicitur, quia non poterat dicere dominus Iesus Christus, qui peccatum non fecit:

  64. 83.100.1

    longe a salute mea uerba delietorum meorum. et ideo, qui haec <ita> sapit docet credit aut praedicat et non ea, in quibus delictorum meminit, ad corpus ipsius, quod est ecclesia, quae in hoc mundo sine delicto esse non potest, intellegit pertinere, illa autem de diuisione uestimentorum non specialiter de ipso capite id est domino deo nostro Iesu Christo praedicta et in ipso credit esse completa, anathema sit.

  65. 83.101.2

    Capitulum XXIIII.

  66. 83.101.3

    Foderunt manus meas et pedes: et omnia perscrutabantur, et quae agebam et quae conabar; nam \'foderunt\' ex translatione dixit eorum, qui per fossionem scrutari, quae in profundo sunt, temptant.

  67. 83.102.1

    dinumerauerunt omnia ossa mea: totius meae fortitudinis et totius meae substantiae detentores facti sunt, ut etiam numero mea subicerent. istud autem ex consuetudine, quam habent hostes, dixit, qui quando optinuerint, numero et talis subtilem notitiam inuentorum faciunt.

  68. 83.103.1

    propterea et sequenter dicens: ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me intulit: diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem. ‛considerantes\' enim \'me\' ait Vt conspicientes, quod omnia eis euenerunt in me desiderata (conspicere\' enim ita ut apud nos dicitur pro eo, quod est \'uidit in eum, quae uolebat pati eum\\ iam tamquam me omnino malis dedito sicut hostes mea post uastationem et captiuitatem diuiserunt sorte diuisionem eorum facientes).

  69. 83.104.1

    et euangelista quidem in domino uerba ex rebus adsumens eis usus est, sicut et in aliis diximus: nam quod non pertineat ad dominum psalmus. in superioribus euidenter ostendimus. at uero beatus Dauid supra modum ista magis ex his, quae ab Abessalom facta sunt, dixit. quoniam, dum recessisset Dauid, iure belli metropolim ingressus omnes quidem optinuit res regales, non piguit autem etiam patris cubile inquinare.

  70. 83.105.1

    In supra scripto uicesimo quarto capitulo de memorato eodem uicesimo primo psalmo illa uerba, ubi dicit: foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, asseritur non de Christo esse praedicta sed Dauid haec de se dixisse propter tyrannidem Abessalom, qui regiam urbem substantiamque peruaserat atque in terra omnia dinumerauerat patris, sed euangelistam haec ex euentu ad Christi traxisse personam. qui igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

  71. 83.106.1

    Capitulum XXV.

  72. 83.106.2

    Quoniam cibi et potus suaues quidem fiunt in tempore gaudii, insuauia autem et amara in tristitia, \'talia erant\' inquit \'quae ab illis fiebant, ut ex tristitia et ira esset quidem mihi in locum fellis cibus, esset autem et potio aceto nihil differens). maxime autem hoc fit in iracundiis, quae cum tribulatione fiunt, quod uerisimile erat pati eos contra suos. usus autem est euangelista hoc testimonio in domino, et ipse autem dominus zelus domus tuae comedit me de se ipso dicens, et beatus Paulus de Iudaeis loquens fiat mensa eorum et cetera, et beatus Petrus de Iuda fiat habitatio eius deserta.

  73. 83.107.1

    et certe diuersis constitutis rebus, non quasi psalmo modo quidem pro his dicto, iterum autem de illo et iterum de alio, sed quia de Iudaeis dicta sunt plura, qui se separauerunt de deo et lege, conuincentia illorum indeuotionem, necessarius est testimoniorum usus simul et ex rebus captus, quale est: dederunt in esca mea fel et in siti mea potauerunt me aceto.

  74. 83.108.1

    In supra scripto uicesimo quinto capitulo de eo loco psalmi, ubi dicit: dederunt in esca mea fel et in siti mea potauerunt me aceto, contra euidentem euangelii ueritatem exponitur dicendo, quia nec uere aceto potatus sit dominus sed ad tristitiam suam et iracundiam offerentum potationem habuerit in aceti loco et escam in fellis, nec de ipso praedictum sed euangelistam hoc testimonio usum fuisse ex euentu in domino. propterea, qui haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

  75. 83.109.2

    Capitulum XXVI.

  76. 83.109.3

    Sicut igitur per huiusmodi confessionem non deitatis Natbanahel habens scientiam ostenditur (Iudaei et Samaritae talia sperantes plurimum quantum dei uerbi a scientia longe erant), sic et Martha per confessionem illam non deitatis habens tunc scientiam probatur, manifeste autem nec beatus Petrus:

  77. 83.110.1

    adhuc etenim ipsis sufficiebat tunc reuelationem illam suscipientibus praecipuum aliquid et maius de ipso praeter ceteros hominum fantasiam accipere; post resurrectionem autem spiritu producti ad scientiam tunc et reuelationis perfectam scientiam suscipiebant, ut scirent, quia praecipuum ipsi praeter ceteros homines non aliquo puro honore ex deo peruenit, sicut in ceteris hominibus, sed per unitatem ad deum uerbum, per quam omnis honoris ei particeps est post in caelos ascensum.

  78. 83.111.1

    In supra scripto uicesimo sexto capitulo et agnitionem deitatis Christi ante resurrectionem eius Petrus habuisse negatur, fantasiam uero intellegentiae prae ceteris hominibus accepisse dicitur, et rursus dualitas filiorum inducitur. dum hominem participem dicit ad deum uerbum, posteaquam in caelos ascendit. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non unum eundemque esse intellegit Christum dominum nostrum dei et hominis filium manente in ipso unitarum differentia naturarum, anathema sit.

  79. 83.112.1

    Capitulum XXVII.

  80. 83.112.2

    Matthaeus quidem euangelista post temptationes dicit quod accedentes angeli ministrabant ei, scilicet cum eo constituti et cooperantes et omnibus circa eum deo ministrantl\'s, quod iam per certamina ad diabolum ostensus est clarior. sed et quod passuro ei aderant ang-pli. ex euangeliis discimus et, cum resurrexit, in monumento uisi sunt.

  81. 83.113.1

    per omnia enim ista monstrabatur dignitas Christi, quod inseparate ei angeli aderant et omnibus circa eum ministrabant: sicut enim a peccantibus separantur. sic et per meritum honoratis subueniunt. propter quod bene dominus ait, quod \'maius uidebitis, quod et caelum aperietur omnibus per mo et omnes angeli semper mecum erunt, nunc quidem ascendentes, nunc uero descendentes sicut ad domesticum dei et amicum).

  82. 83.114.1

    In supra scripto uicesimo septimo capitulo, ubi de Matthaeo euangelista exponitur, quia consummatis temptationibus accesserint angeli, <ut> ministrarent Christo, dicitur, quia, sicut et aliis, per meritum honorato Christo subuenerint angeli et quia sic ad Christum in caelos ascenderint et descenderint angeli, tamquam ad amicum et domesticum dei. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non, ut uero deo, ueri dei filio, uni eidemque cum assumpta ex utero uirginis perfecta humanitate angeli utpote creatori et domino deseruierint atque deseruiant, anathema sit.

  83. 83.115.2

    Capitulum XXVIII.

  84. 83.115.3

    Plus inquietabatur dominus et certamen habebat ad animae passiones quam corporis et meliore animo libidines uincebat mediante ei deitate ad perfectionem. unde et dominus ad haec maxime instituens uidetur certamen: cupiditate enim pecuniarum non deceptus et gloriae desiderio non tentus carni quidem praebuit nihil, nec enim illius erat talibus uinci.

  85. 83.116.1

    animam autem si non recepisset sed deitas est, quae ea uicerat, nullatenus eorum, quae facta sunt, ad nos respicit lucrum (quae enim ad conuersationis perfectionem similitudo deitatis et animae humanae?) et uidentur domini certamina non ad nos respiciens habere lucrum sed ostentationis cuiusdam gratia fuisse.

  86. 83.117.1

    quod si hoc dicere non est possibile (certum etenim est. quod illa propter nos facta sunt), et maius certamen instituit ad animae passiones, minus autem ad carnis, quanto et amplius et magis inquietare illas contingebat et magis illa erat, quae et amplioris indigebat medicinae;

  87. 83.118.1

    uidelicet quod et carnem et animam assumens per utraque pro utrisque certabat, mortificans quidem in carne peccatum et mansuetans eius libidines et facile capiendas meliore ratione animae faciens, erudiens autem animam et exercitans et suas passiones uincere et carnis refrenare libidines: haec enim deitas inhabitans operabatur, haec inhabitans mediabat utrique eorum.

  88. 83.119.1

    In supra scripto uicesimo octauo capitulo iterum purus homo Christus inducitur, qui ratione animae corporis dicitur mansuetefecisse libidines et erudisse animam et exercitasse eam, ut passiones suas uinceret et carnis in se libidines refrenaret: quae tamen utrique mediante deitate operatam fuisse dicit animam, ut secundum haec iam nec ipsum unum eundemque Iesum Christum mediatorem dei et hominum habeamus sed carni et animae mediatrix deitas fuisse uideatur. qui igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

  89. 83.120.1

    Capitulum XXVIIII.

  90. 83.120.2

    \'Sed si caro erat\', inquit, 'crucifixa, quomodo sol radios auertit et tenebrae occupauerunt terram omnem et terrae motus et petrae dirumpebantur et mortui surrexerunt?\' quid igitur dicant et de tenebris in Aegypto factis in temporibus Mosae, non per tres horas sed per tres dies? quid autem propter alia per Mosen facta miracula? et quae per Iesum Naue, qui solem stare fecit, qui sol et in temporibus Ezechiae regis et contra naturam retro reuersus est? et de Helisei reliquiis, quae mortuum resuscitauerunt?

  91. 83.121.1

    si enim uerbum deum passum demonstrant, quae In cruce facta sunt, et propter hominem non concedunt haec facta esse, et, quae in temporibus Mosae, propter genus Habraam non erunt et, quae in temporibus Iesu Naue, et, quae in Ezechiae regis. quod si illa propter Iudaeorum populum mirabiliter facta sunt, quomodo non magis, quae in cruce facta sunt, propter dei uerbi templum?

  92. 83.122.1

    In supra scripto uicesimo nono capitulo dum quasi Apollinari, qui diuinam naturam passionibus implicabat, contradicitur, a recto tramite declinatur et modus assertionis exceditur, ut purus homo pependisse putetur in cruce. et ideo qui haec ita sapit docet credit aut praedicat et non Christum deum uerum credens manente impassibili deitate eundem carne propria passum esse confitetur, anathema sit.

  93. 83.123.2

    Capitulum XXX.

  94. 83.123.3

    Manifestum autem est, quod unitas conuenit: per eam enim collectae naturae unam personam secundum unitatem effecerunt. sicut enim de uiro et muliere dicitur, quod iam non sunt duo sed una caro, dicamus et nos rationabiliter secundum unitatis rationem quoniam non sunt duae personae sed una, scilicet naturis discretis. sicut enim ibi non nocet numero duorum unam dici carnem (certum est enim, secundum quod una dicitur), ita et hic non nocet naturarum differentiae personae unitas.

  95. 83.124.1

    quando etenim naturas discernimus, perfectam naturam dei uerbi dicimus et perfectam personam (nec enim sine persona est subsistentiam dicere). perfectam autem et hominis naturam et personam similiter; quando autem ad coniunctionem respiciamus, unam personam tunc dicimus.

  96. 83.125.1

    In supra scripto tricesimo capitulo pessimo exemplo temptatur ostendi, quomodo una persona Christi possit intellegi: id est, sicut de uiro et muliere conuenientibus legitur, sic et in Christo discretis naturis quasi unam esse personam, et sequitur perfectam esse naturam dei uerbi et perfectam personam et perfectam hominis naturam atque personam similiter. unde apparet, quia et de exemplo uiri ac mulieris, ubi duae personae sunt, et de his, quae secuntur, tametsi tacetur numerus, duae tamen inducuntur unius Christi personae. quod qui ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

  97. 83.126.1

    Capitulum XXXI.

  98. 83.126.2

    Sed Christum quidem secundum carnem adsumptam serui formam, eum autem, qui eam adsumpsit, super omnia nominans deum, intulit tamen hoc secundum coniunctionem, ut per significationem nominum naturarum manifestam diuisionem faciat. nemo igitur neque eum, qui secundum carnem ex Iudaeis est, dicat deum nec iterum deum, qui est super omnia, secundum carnem ex Iudaeis.

  99. 83.127.1

    In supra scripto tricesimo primo capitulo in expositione, quae de symbolo trecentorum decem et octo patrum facta uidetur, non solum diuisio naturarum asseritur sed et absolute dicendo neque eum, qui secundum carnem ex Iudaeis <est. deum nec iterum deum, qui est super omnia, dicendum esse secundum carnem ex Iudaeis> nudus deitate homo et purus sine carne deus quasi seorsum et seorsum duae pronuntiantur esse personae. si quis ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non sic in uno Christo unitas confitetur esse naturas, ut personae sine subsistentiae singularitas agnoscatur, anathema sit.

  100. 83.128.2

    Capitnlum XXXII.

← Previous · Next → — showing 701800 of 2,627

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0045a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.