Epistulae imperatorum pontificum aliorum
- 78.5.1
deinde Nestorio inminente et impia priorum suorum dogmata astruente, hoc est illius Samosateni atque Photini, collecti propter eum, id est qui circa beatissimos Caelestinum et Cyrillum tunc adgregati sunt, impietates huiusmodi restrinxerunt non adponentes in trisagio crucem. an tu uideris horum omnium sapientior existere aut sancto spiritu illis, quibus erat scientia. amplius esse plenus? tua itaque adiectio crucis in trisagio adposita implacabilis blasphemia est.
- 78.6.1
uerumtamen et post hos sanctos patres cum terrae motus grauissimus Constantinopolim adprehendisset. minor et maior, diues et pauper, seruus et liber ex ea discedentes in Campo simul concurrerunt, gelu et hieme illuc potius interire quam cum ea ciuitate corruere. quibus clementia dei parcens reuelauit beatissimo Proclo, ut trisagion propter irae placationem cum litania canerent, et hoc manifeste non uni aut secundo notum est factum sed omni mundo. numquid apposuit deus in eo dici crucem? nihil itaque, quia in eius esset iniuriam. ait enim dicendum (sanctus deus, sanctus fortis, sanctus inmortalis, miserere nobis\'.
- 78.7.1
quomodo ergo tu praesumpsisti adponere crucem ultra deum aut etiam ultra patres, patrem confundens filio et sancto spiritui. in trisagio proferens crucem, quatenus apud te pater non sit pater solum sed etiam filius, et filius non sit filius solum sed etiam pater. et sanctus spiritus non sit solum spiritus sed etiam filius?
- 78.8.1
propterea si quis apponit in trisagio crucem praeter filium dei, anathema sit. si quis quaternitatem introducit in trisagio apponens post trinitatem Christum crucifixum, anathema sit. si quis confundit trinitatem eundem dicens esse patrem et filium et sanctum spiritum, anathema sit.
- 78.9.1
si quis distinguit unam essentiam trinitatis in duas, anathema sit. si quis unum filium secat in dualitatem filiorum, anathema sit. si quis dei uerbum et carnem dicit unam naturam ignorans naturarum differentiam, anathema sit.
- 78.10.1
si quis diuinam naturam filii confundit passionibus carnis eius et non confitetur eum spiritu impassibilem, carne uero passum, anathema sit. si quis dicit dei passibilitatem aut mortem gustasse deum tamquam ad haec eum bona uoluntate uenisse, cum conuersus esset. et non confitetur eum tamquam deum non fuisse sub dominatione mortis, mortem uero mortificasse per carnem suam mortalem, quam adsumpsit, anathema sit.
- 78.11.1
credimus enim, quia uita uita est et non recidit in mortem. tu autem cognosce et abscidere, in quibus inique locutus es. tamen sit et est dei gratia cum his, qui recte uerbum praedicant ueritatis. EXPLICIT EPISTOLA ASCLEPIADIS EPISCOPI TRALLENSIS AD PETRIM ANTIOCHENUM.
- 79.1.1
DILECTISSIMIS FRATRIBUS UNIVERSIS EPISCOPIS PER DARDANIAM CONSTITUTIS GELASIUS EPISCOPUS. SICUT ETIAM CUNCTIS FRATRIBUS PER
- 79.1.2
1 filium om. B dualitate BK 3 unaturam V 5 diuinam naturam V: unam naturam K, naturam diuinam B 6 eius om. K impassilem K 7 passum VK: passibilem B anathemf V 9 cum om. B 10 et om. V 12 adsumsit V, sumpsit B 13 uerbis credimus enim numerum VIIII praescripsit K recedit B et ante correctionem K morte V 14 absidere B 15 sit VK: sit deus B post uerbum del. dl B 16 ueritatis] desinit K BPLASCLEPLADIS V episcopi om. B 17 IRALLENSIS PARTIS CAMPANIAE (leg. Cariae?j AD B
- 79.1.3
70. Dat. anno ut uidetur 493. B = Berolin. lat. 79, quem quae in hac epistula correxit manus Sirmondi, non curo. praeterea uerba inde a his igitur (init. § 3) usque ad damnati sunt (§ 7) in duo capitula diuisa traduntur in codice Paris. lat. 12098 = K. Edd. Car. 12 341; Bar. ad a. 492, 34; Collect. Concil.; BTA I 267; Thiel 335. 19 sq. GET.ASIUS UNIVERSIS EPIS PER DARDANIAX CONSTITTTIS Sicut B DAR- DAXIAX V 20 frabus V uniuersis supra linea V
- 79.1.4
DALMATIAS DESTINATA EST. Ubi primum respirare fas est a continuorum tempestate bellorum, quae uel in illis prouinciis uel in istis temporum qualitas incessanter exercuit, cunctos per Dardaniam domini sacerdotes fraternae sollicitudine caritatis duximus adloquendos:
- 79.2.1
primum, quia regimen apostolicae sedis indepti strepitu publico, sicut dictum est, retardante commissae nobis sacrae dispensationis officium propriis, ut mos erat, litteris nequiuimus indicare, quo uestra fraternitas de communionis domini nobiscum munere gratuletur; deinde ut, post tantas acerbitates incommoditatesque mundanas qualiter inuicem ualeremus. mutuus sermo depromeret; postremo, si qua de ecclesiasticis referenda sunt causis, quae propter insidias perpetui hostis pastorali sunt iugiter circumspiciendae uigilantia, significationibus panderemus alternis.
- 79.3.1
his igitur incitati per fratrem et coepiscopum nostrum Ursicinum praesentia dirigere scripta curauimus, praeeunte gratia salutationis hortantes. ut magnanimiter auxilio domini tolerando rerum transeuntium uastitatem magis esse debeamus adtoniti, ne, quod absit. perpetuae subeamus uitae dispendium. proinde, quae catholicae ueritatis poscit utilitas praecauenda. dilectio uestra paulisper aduertat.
- 79.4.1
apud Graecos, quibus multas haereses abundare non dubium est, iam ante annos fere quadraginta et quinque de domini nostri et saluatoris incarnatione nata conquaestio est Eutyche quondam presbytero Constantinopolitano in blasphemias proruente, per quas diceret unam tantummodo id est solam diuinitatis naturam siue substantiam in domino Iesu Christo credere nos debere susceptae carnis ueritate prorsus abolita.
- 79.5.1
quod utique impium prauumque commentum Marcionistis Manichaeisque coniunctum totum sine dubio salutis nostrae solueret sacramentum, siquidem, quantum et scripturae uenerabilis dicit auctoritas et maiorum testatur doctrina nostrorum, redemptorem mundi deum totum simul deum totumque hominem ex Maria uirgine fuisse progenitum et huic mundo certum est extitisse conspicuum, sic passum atque resurrexisse constat a mortuis itaque quadraginta diebus fuisse cum discipulis conuersatum, in caelum ascendisse plena luce sit clarum eoque modo dictum ad iudicium angelo testante uenturum, ut et filius hominis, quem beatus Stephanus martyr a dextris uirtutis dei uidit astantem, manifestus appareat et, quem compunxerunt, persecutores eius aspiciant: quod nimirum sine carnis humanae non potest constare materia, cuius adsumptio glorificata est deitate non prorsus adsumpta.
- 79.6.1
unde et beatus lohannes apostolus dicit: qui negat Christum in carne uenisse, hic est antichristus, et gloriosus apostolus Paulus, qualem hodieque credere debeamus dominum nostrum Iesum Christum, palam professus est dicens: in quo habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter, quo breui capitulo simul Arrianam pestem et hanc, quam diximus, Eutychianam caelesti praedicatione subuertit, quia et nihil minus est, ubi omnis plenaque diuinitas habitare perhibetur et 'corporaliter' exprimendo in ueritate persistere nostri corporis adprobatur.
- 79.7.1
super his autem frequenter ab apostolica sede et per beatae memoriae sanctum Leonem et per successores eius certum est Graecos fuisse conuictos, sicut ipsorum cartis, quas apud nos habemus, sine ambiguitate monstratur.
- 79.8.1
nunc uero, quamuis ipsam pestilentiam non audeant profiteri, eos tamen, qui talibus communicauerint meritoque secundum Calchedonensis decreta concilii ab apostolica sede damnati sunt obstinatique in eadem damnatione defuncti, pernicioso furore defendunt et eorum recitationem ecclesiae catholicae moliuntur ingerere. quibus utique, quod absit, receptis etiam contagium prauitatis, cui se communione sociarunt, consequenter incurritur, quemadmodum, quod auertat dominus, si Arrii uel cuiuslibet haeretici ad ecclesiasticam recitationem nomen admittitur, simul et consortium detestabilis erroris adsumitur.
- 79.9.1
unde quia errorem quidem fatentur sed ea sibi putant communionem catholicam conditione laxandam, ut nomina eorum, qui praeuaricati sunt, illis in ecclesia recitare sit licitum et non tam ipsi corrigere quam sinceritatem catholicam inficere nitantur contagio perfidorum, dilectionem uestram fraternae caritatis adfectu non destitimus admonere. ut si qui talia seminantes ad uestras regiones forte peruenerint, modis omnibus excludantur uobisque cum sede beati apostoli Petri, sicut a patribus nostris est tradita, inlibata communio atque ex omni parte inconuulsa perduret.
- 79.10.1
certe, si quis aures uestras de hac crediderit subreptione pulsandas, sollicitudine pastorali ad nos quantocius referre properetis, ut communi studio catholicoque tractatu pro domo unius domini cuncti catholici conferant sacerdotes: ut et, quae orthodoxae definitioni competunt, intemerata seruentur et, quatenus errantibus deceat subueniri. rationabili deliberatione noscatur.
- 79.11.1
haec autem uestra dilectio etiam ad contiguas sibi quasque prouincias uicinosque pontifices prudenter faciat peruenire, ut ecclesiarum praesules uniuersi ueritatis instructione percepta mortiferam declinare ualeant falsitatem. ET SUBSCRIPTIO: Deus uos incolomes custodiat, fratres carissimi.
- 80.1.1
DOMINO SANCTO APOSTOLICO ET BEATISSINO PATRI PATRUM GELASIO PAPAE URBIS ROMAE HUMILES EPISCOPI DARDANIAE. Saluberrima apostolatus uestri praecepta Tryphone uiro religioso filio nostro deferente qua oportet deuotione suscepimus et maximas deo omnipotenti et beatitudini uestrae referimus gratias, quod nos pastorali admonitione et euangelica doctrina uisitare dignatus es, domine sancte apostolice et beatissime pater patrum. desiderii enim et uoti nostri est iussionibus uestris in omnibus oboedire et, quemadmodum a patribus nostris accepimus, sedi apostolicae, quae uitae et meritis uestris delata est. intemeratas seruare atque religionem orthodoxam. cuius estis praedicatores, fideli et inculpata deuotione, prout rusticitatis sensus patitur, custodire.
- 80.2.1
Eutyclietis enim uel Petri Acaciique et omnium sectatorum eius atque consortium uelut quaedam pestifera contagia ante uestram quoque uitauimus iussionem et multo magis nunc post admonitionem sedis apostolicae ab eadem nus pollutione necesse est abstinere et, si qui alii eiusdem Eutychetis sectam uel Petri et Acacii aut secuti sunt aut sequentur uel eorundem se complicibus atque consortibus aestimant inmiscendos, a nobis, qui sedi apostolicae secundum diuina praecepta et patrum statuta inculpatim seruire desideramus.
- 80.3.1
omni ratione uitandi sunt. et si qui forte praua intentione, quod neque arbitramur neque optamus, a sede apostolica se crediderint segregandos, ab eorum nos alienos esse consortio profitemur, quoniam, ut dictum est, patrum in omnibus custodientes praecepta et inuiolabilia sacrosanctorum canonum instituta sectantes apostolicae et singulari illi sedi uestrae communi fide et deuotione parere contendimus.
- 80.4.1
et quoniam suggerendi nobis fomitem pro insita sibi benignitate beatitudo uestra concessit, aliqua memorato Tryphoni uiro religioso filio nostro praeceptorum uestrorum portitori suggerenda mandauimus et, ut suggestionom eius, quantum arbitramur, iustam et rationabilem pro supplicatione nostra libenti animo apostolatus uester dignetur admittere, fusis precibus exoramus. quod <si> supplicatio nostra meretur effectum, unum ex angelica sede uestra cum saepe dicto uiro religioso ad nos usque praecipite destinare. ut sub eius praesentia, quae fides orthodoxa et uestrae iussionis sinceritas postulat, ordinentur.
- 80.5.1
ET SIBSCRIPTIO: Iohannes episcopus sacrosanctae ecclesiae Scopinae metropolitanae ciuitatis huic rescripto a nobis dato consentiens ad omnia, quae superius continentur, manu propria subscripsi. Samuhel episcopus ut supra subscripsi. Bonosus episcopus ut supra subscripsi. Uerianus episcopus per Ualentinum archidiaconum ut supra subscripsi. Faustinus episcopus ut supra subscripsi. Ursi. cinus episcopus ut supra subscripsi.
- 81.1.1
In prolixitate epistolae dilectionis tuae magno nos gaudio replesti in ea parte, in qua dictum est, quod in Thessalonicensi ecclesia uel in aliis similiter recitata epistola decessoris nostri de excessibus Acacii cuncti eidem anathema dixerint nec quisquam communioni praeuaricatoris sese miscuerit.
- 81.2.1
unde quia nos admones dilectione fraterna, ut uelut medicinam quandam fidei episcopis per Illyricum uel aliis ministrare debeamus. quamquam hoc copiosissime factum sit a beatae recordationis decessore nostro, et quia mos est Romanae ecclesiae sacerdoti nouiter constituto formam fidei suae ad sanctas ecclesias praerogare, haec eadem compendiosa nimis breuitate studui renouare, ut, sub qua fide uiuendum sit, secundum statuta patrum in hac nostra epistola propter breuitatem sine fastidio lector agnoscat.
- 81.3.1
confitemur ergo dominum nostrum legum Christum filium dei unigenitum ante omnia quidem saecula sine principio ex patre natum secundum deitatem, in nouissimis autem diebus de sancta uirgine Maria eundem incarnatum et perfectum hominem ex anima rationali et corporis susceptione, homousion patri secundum deitatem et homousion nobis secundum humanitatem. duarum enim naturarum perfectarum unitas facta est ineffabiliter.
- 81.4.1
propter quod unum Christum eundem filium dei et hominis unigenitum a patre et primogenitum ex mortuis confitemur, scientes quod quidem coaeternus suo patri secundum diuinitatem, secundum quam opifex est omnium, et dignatus est post consensionem sanctae uirginis, cum dixit ad angelum ecce ancilla domini, fiat mihi secundum uerbum tuum, ineffabiliter sibi ex ipsa aedificari templum et istud sibi uniuit. quod non coaeternum de sua substantia e caelo detulit corpus sed ex massa nostrae substantiae, hoc est ex uirgine.
- 81.5.1
hoc accipiens et sibi uniens non deus uerbum in carne uersus est neque ut fantasma apparens, sed inconuertibiliter et incommutabiliter suam conseruauit essentiam, primitias naturae nostrae sibi uniuit. nam principium deus uerbum has nostrae naturae primitias per multam sibi bonitatem unire dignatus est: qui non permixtus sed in utrisque substantiis unus et ipse uisus secundum quod scriptum est: soluite templum istud et in tribus diebus resuscitabo illud. soluitur enim Christus Iesus secundum meam substantiam, quam suscepit, et solutum suscitat proprium templum, hoc ipse secundum diuinam substantiam, secundum quam et omnium artifex est. numquam autem post resurrectionem unitionis nostrae naturae discessit a proprio templo nec discedere potest propter ineffabilem suam benignitatem, sed est ipse dominus Iesus Christus et passibilis et impassibilis, passibilis secundum humanitatem, impassibilis secundum diuinitatem.
- 81.6.1
suscitauit igitur suum templum deus uerbum et in se naturae nostrae resurrectionem et renouationem operatus est. et hanc dominus Christus, postquam resurrexit a mortuis, discipulis suis ostendebat dicens : palpate me et uidete, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, quemadmodum me uidetis habere. non dixit \'quemadmodum me dicitis esse\' sed \'habere\', ut et qui habet et qui habetur considerans, non permixtionem, non conuersionem, non mutationem sed unitatem factam respicias. propterea et fixuras clauorum et punctionem lanceae demonstrauit et cum discipulis manducauit, ut per omnia resurrectionem nostrae naturae in se renouatam doceret, et, quia secundum beatam diuinitatis substantiam inconuertibilis, incommutabilis, impassibilis, inmortalis, nullius indigens, perficiens omnes passiones, et permisit proprio inferri templo, quod uirtute propria suscitauit, et per propriam perfectionem templi sui renouationem nostrae naturae operatus est.
- 81.7.1
qui autem dicunt subtilem hominem Christum aut passibilem deum aut in carne uersum aut non counitum habuisse corpus aut de caelo hoc detulisse aut fantasma esse aut mortalem dicentes deum uerbum indiguisse, ut a patre resuscitaretur, aut sine anima corpus aut sine sensu hominem suscepisse aut duas substantias Christi secundum permixtionem confusas unam factam fuisse substantiam et non confitentes dominum nostrum Iesum Christum duas esse naturas inconfusas, unam autem personam, secundum quod unus Christus, unus idem filius, istos anathematizat catholica et apostolica ecclesia.
- 81.8.1
haec ergo sunt, frater dilectissime, quae pro antidoto nos debere mittere flagitasti, quod nullus amarum neque dulce noxium uidendum refugiat. nam et de nostro conuentu disposueramus quosdam dirigere, si ratio id temporis fieri permisisset. quod facere credimus oportune, cum illarum partium correctio ad nos iuuante domino lega-
- 81.9.1
I tione plenissima, sicut confidimus, fuerit nuntiata, sperantes etiam de dei nostri misericordia, ut huic praedicationi nostrae clementissimus et Christianissimus imperator unanimitatem suam auxiliumque coniungat, quatenus pro fide, qua pollet, in illis regionibus coherceat, qui nouis quaestiunculis et secundum elementa mundi, sicut uas electionis ante praedixit, superflua uanaque concinnant nolentes contineri salutaribus disciplinis.
- 81.10.1
sed uos, sicut ait idem apostolus, non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis et in illo docti estis, sicut est ueritas in Iesu, quam utique ille adprehendere poterit, qui orthodoxorum patrum, sicut saepe iam dictum est, obseruauerit instituta. deus te incolomem custodiat, frater karissime.
- 82.1.1
AGAPITVS EPISCOPUS IUSTINIANO AUGUSTO. Gratulamur. uenerabilis imperator, quod tanto catholicae fidei ardore succenderis, ut omnibus piissimae uitae uestrae temporibus piam sollicitudinem circa seruandam augendamque ecclesiarum concordiam clementer adhibeas et unam fidem suaque per omnia firmitate consimilem omnibus populis Christianis cupias praedicari.
- 82.2.1
nec mirum in eiusmodi clementiam uestram placita deo cogitatione persistere, cum non alius imperii uestri beatior sit prouectus quam religionis augmentum. quapropter libenti hoc et prophetica uoce cantabo: repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione, quod florentissimum principatum uestrum diuinis cotidie conspicimus beneficiis adornari.
- 82.3.1
cupis etenim, uenerabilis imperator, ut tuae pietatis epistolam de fidei uestrae expositione nuper ad beatae memoriae decessorem nostrum Iohannem Romanae sedis antistitem per Hypatium atque Demetrium episcopos destinatam et a praefato praesule roboratam nostra quoque auctoritate firmemus: laudamus, amplectimur; non quia laicis auctoritatem praedicationis admittimus sed quia studium fidei uestrae patrum nostrorum regulis congruens confirmamus atque roboramus, per quod iam et unitas prouenit ecclesiae et reliqua catholicae membra ecclesiae ad eius conpagem uestrae christianitais constantia reditura confidimus.
- 82.4.1
cuius professionis ue) epistolae uestrae tenorem inferius adnectentes studium, quod circa deum integre geritis, nostra auctoritate firmamus, praedicantes huiusmodi fidem omnibus patrum nostrorum regulis conuenire et apostolicae sedis concordare dog-matibus, constituentes, ut si quis nostrae catholicae fidei contraire temptauerit, quam pro submouenda haereticorum suspicione paternis regulis consonantem praesenti definitione firmamus, a sancta communione efficiatur extraneus.
- 82.5.1
unde et Cyrum eiusque sequaces iam ante pro hac insania ab ecclesiae catholicae communione suspensos et in sua hactenus perfidia permanentes, nisi sub satisfactione canonica doctrinam apostolicam fuerint consecuti, nullatenus patimur eos sacrae communioni restitui sed etiam ut haereticos anathemati subicimus. dignum etenim iudicamus, ut qui nostris constitutionibus parere contempserit, ecclesiasticum statum puritatemque non maculet. textus autem epistolae hic est.
- 83.1.1
GLORIOSISSIMO ET CLEMENTISSIMO FILIO IUSTINIANO AUGUSTO UIGI- LIUS EPISCOPUS. Inter innumeras sollicitudines, quibus oneratur imperiale fastigium, laudabile clementiae uestrae cognoscimus esse propositum, per quod summotis omnibus discordiae seminibus, quae in agro dominico humani generis inimicus asperserat, uniuersos domini sacerdotes praemissis ad testimonium conscientiae suae professionibus. per quas sanctorum patrum et uenerabilium quattuor synodorum ac praesulum sedis apostolicae inhaerere definitionibus atque iudiciis monstrarentur. ad unitatem atque concordiam restituere properastis.
- 83.2.1
quarum professionum forma ut ecclesiasticae pacis amplectendum posteritati tradatur exemplum, praesenti, quemadmodum se habeat, insertam paginae declaramus.
- 83.3.1
EXEXPLAR PRIMAE PROFESSIONIS QUAM AP SANCTAM EIPHI- XIAM FECERUNT. Omnes quidem fideles, maxime uero dei sacerdotes pacem et sanctificationem sequi cum omnibus oportet, sine quibus nemo secundum apostolum uidebit dominum. et nos igitur apostolicam sequentes doctrinam et festinantes concordiam ecclesiarum seruari pracsentem facimus libellum.
- 83.4.1
in primis quattuor sanctas synodos patresque, qui in isdem synodis consederunt, Nicaenam trecentorum decem et octo, Constantinopolitanam centum quinquaginta, Ephesenam primam ducentorum (in qua in legatis suis atque uicariis, id est beatissimo Cyrillo Alexandrinae urbis episcopo et Arcadio et Proiecto episcopis et Philippo presbytero, beatissimus Caelestinus papa senioris Romae noscitur praesedisse)
- 83.5.1
et Calcedonensem sexcentorum triginta sanctorum patrum suscipimus et per omnia et in omnibus, quaecumque in omnibus gestis Calchedonensis concilii aliarumque praedictarum synodorum, sicut in isdem quattuor synodis scriptum inuenitur, communi consensu cum legatis atque uicariis sedis apostolicae, in quibus iuxta tempora sua prodecessores sanctitatis uestrae beatissimi papae senioris Romae ipsis synodis praesederunt, tam de fide quam de aliis omnibus causis iudiciis constitutionibus aut dispositionibus definita aut iudicata uel constituta siue disposita sunt, inconcusse inuiolabiliter inreprehensibiliter atque inretractabiliter sine adiectione uel inmutatione aliqua nos promittimus secuturos nec quicquam contrarium, quod ad earum reprehensionem et retractationem uel permutationem siue iniuriam sub qualibet occasione uel nouitate pertineat, ammissuros aut tale aliquid praesumentibus consensuros:
- 83.6.1
sed quaecumque communi consensu cum legatis atque uicariis sedis apostolicae orthodoxa esse ibidem dicta sunt, ea orthodoxa ueneramur atque suscipimus; quaecumque anathematizauerunt uel damnauerunt, et nos anathematizamus atque damnamus et uniuersa. sicut in isdem synodis communi consensu cum uicariis sedis apostolicae iudicata aut definita uel constituta sine disposita lecta inueniuntur, inretractabiliter atque impermutabiliter conseruamus.
- 83.7.1
sed et beatae recordationis papae Leonis epistolas et sedis apostolicae constituta, quae tam de fide quam de firmitate supra dictarum quattuor synodorum processerunt, nos in omnibus secuturos seruaturosque promittimus, anathematizantes omnem hominem ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinentem, quicumque contra ea, quae superius promisimus, sub qualibet occasione uel altercatione uenire temptauerit.
- 83.8.1
libellum autem in causa trium capitulorum, de quibus quaestio nata est, contra constitutum piissimi principis et beatitudinis uestrae ego quidem nullum feci sed uolo atque consentio, ut omnes libelli, qui facti sunt, sub hac forma beatitudini uestrae reddantur.
- 83.9.1
de iniuriis autem, quaecnmque beatitudini et sedi uestrae factae sunt, eas quidem non feci sed, quia pro pace ecclesiae modis est omnibus festinandum, uelut si eas fecissem, ueniam postulo. quia uero tempore discordiae excommunicatos uel non receptos a beatitudune uestra in communione suscepi, pariter ueniam postulo.
- 83.10.1
In hac forma fecerunt Menas Constantinopolitanus episcopus, Theodorus Caesareae Cappadociae, Andreas Ephesenus, Theo. dorus Antiochiae Pisidiae, Petrus Tarsensis, sed et multi alii idem fecerunt.
- 83.11.1
ITEM EXEMFLAR PROFESSIONIS qi AM RESIDUI EPISCOl\'1 THEO- PHANIORVM DIE NOBIS FECERUNT. Scientes, quantorum bonorum causa est pax dei custodiens corda et sensus fidelium et colligens eos ut unum idemque sapiant in recta fidei confessione et ad perficienda diuina mandata, et propitium deum faciens in his, quae recta sunt, concordantibus:
- 83.12.1
ideo festinantes unitatem conseruare ad apostolicam sedem uestrae beatitudinis manifestum facimus, quod nos semper conseruauimus et conseruamus fidem ab initio traditam a magno deo et saluatore nostro Iesu Christo sanctis apostolis et ab illis in omni mundo praedicatam et a sanctis patribus explanatam et maxime ab his, qui in sanctis quattuor synodis congregati sunt:
- 83.13.1
quos per omnia et in omnibus sequimur et suscipimus, id est trecentos decem et octo sanctos patres, qui Nicaeae congregati sunt et sanctum symbolum siue mathema fidei exposuerunt et Arrianam impietatem anathematizauerunt ei eos, qui eam sapuerunt uel sapiunt;
- 83.14.1
suscipimus autem et centum quinquaginta sanctos patres Constantinopoli congregatos, qui idem sanctum mathema explanauerunt et de deitate sancti spiritus dilucidauerunt et haeresem Macedonianam spiritum sanctum impugnantem et impium Apollinarium condemnauerunt cum his, qui eadem illis sapuerunt uel sapiunt;
- 83.15.1
suscipimus autem et sanctos ducentos patres in Ephesena prima synodo collectos, qui per omnia secuti sunt idem sanctum symbolum siue mathema et condemnauerunt Nestorium impium et scelerata eius dogmata et eos, qui similia ei aliquando sapuerunt uel sapiunt;
- 83.16.1
ad haec autem suscipimus et sexcentos triginta sanctos patres Calchedone congregatos, qui etiam ipsi per omnia consenserunt praedictis sanctis tribus synodis et secuti sunt praedictum symbolum siue mathema a trecentis decem et octo sanctis patribus expositum et a centum quinquaginta sanctis patribus explanatum et anathematizauerunt eos, qui aliud praeter praedictum symbolum praesumunt docere aut exponere aut tradere sanctis dei ecclesiis, condemnauerunt autem et anathematizauerunt et Eutychen et Nestorium et impia eorum dogmata et eos, qui similia eis sapuerunt uel sapiunt.
- 83.17.1
his ita se habentibus certum facimus, quod omnia, quae a praedictis sanctis quattuor synodis iudicata et definita sunt, et seruauimus et seruamus, quia etsi per diuersa tempora praedictae sanctae quattuor synodi factae sunt, tamen unam eandemque confessionem fidei seruauerunt et praedicauerunt. suscipimus autem et amplectimur et epistolas praesulum Romanae sedis apostolicae tam aliorum quam Leonis sanctae memoriae de recta fide scriptas et de quattuor sanctis conciliis uol de uno eorum.
- 83.18.1
cum igitur praedicta omnia et seruauimus et seruamus et in isdem nobis ipsis inuicem consentimus, necessarium est conferri de tribus capitulis, unde quibusdam quaestio nata est, et ideo petimus praesidente nobis uestra beatitudine sub tranquillitate et sacerdotali mansuetudine sanctis propositis euangeliis communi tractatu eadem capitula in medio proponenda quaeri et conferri et finem quaestioni imponi deo placitum et conuenientem his, quae a sanctis quattuor conciliis definita sunt, quoniam ad augmentum pacis et concordiam ecclesiarum pertinet, ut omni de medio dissensione sublata, quae a praedictis quattuor sanctis conciliis definita sunt, inconcussa seruentur, sanctarum synodorum reuerentia in omnibus custodita. his autem et subscripsimus.
- 83.19.1
In hunc modum fratres et coepiscopi nostri Eutychius Coustantinopolitanus, Apollinaris Alexandrinus, Domninus Antiochiae Syriae, Helias Thessalonicensis, sed et ceteri, qui primam professionem non fecerunt. in hac secunda professione aut suscripserunt aut seorsum eandem fecerunt.
- 83.20.1
His igitur ita dispositis optauimus quidem, uenerabilis imperator ut, sicut frequentissime supplici prece poposcimus, euntes ad quemlibet Italiae locum aut certe ad Siciliam conuocatis ad nos Africanae et aliarum prouinciarum Latinae linguae sacerdotibus uel ecclesiae nostrae sacratis ordinibus secundum consuetudinem tractaremus et de quaestionibus trium capitulorum pietati uestrae redderemus plena deliberatione responsum.
- 83.21.1
quod quia fieri serenitas uestra non adnuit, hoc interim noscitur constitutum, ut oblatis a nobis mansuetudini uestrae nominibus de supra scriptis prouinciis, qui nobiscum ad tractatum adhiberentur, antistites clementia uestra faceret aduenire. cui dispositioni item praebuimus ecclesiasticae pacis amore consensum.
- 83.22.1
postea uero hoc magis cum consensu fratrum nostrorum istarum partium episcoporum nuper ante sanctum paschae diem pietas uestra constituit, ut exaequato numero his pontificibus, qui in Constantinopolitana urbe praesentes sunt, de tribus capitulis, ex quibus quaestio uertitur, secundum superius designatam fratrum nostrorum episcoporum professionem deberemus inire tractatum.
- 83.23.1
sed quia, dum ea, quae pro conseruanda ecclesiarum pace cum fratribus nostris fieri uestra dispositione conuenerant, festinaremus impleri, ut habita salubri deliberatione communiter et propter informandam uniuersalem ecclesiam cunctis, quae inter nos gererentur, in scriptum deductis atque iacentibus nostrum ex his collectum de tribus capitulis in quaestionem deductis iudicium proueniret, continuo pietas uestra post illud uolumen.
- 83.24.1
quod nobis non ante multos paschae dies per fratrem nostrum Benignum Heracleae Pelagoniae direxit episcopum, aliam denuo chartam post diem sanctum paschae per uirum magnificum Theodorum decurionem palatii destinauit, in qua uos interim, quid de tribus sentiretis capitulis, exponentes nostrum poposcitis dari ex eadem debere causa responsum, idemque fratres nostri neque exaequato nobiscum numero residere neque in scriptum, quae ageremus uel tractaremus, redigi paterentur, tamquam (quod absit!) non conuenientia rectitudini loqueremur, quae scribere timeremus, et insuper gloriosissimis ad nos proceribus destinatis insisteret uestra clementia nostrum de trium capitulorum negotio quam celerrime proferri debere responsum:
- 83.25.1
nec sic destitimus uestrae oboedire uelle clementiae, hoc solummodo postulantes, ut pro infirmitate corporis nostri, quae nulli habetur incognita, uiginti dierum nobis daretis indutias, quatenus habito nobiscum deo auxiliante tractatu definitionis nostrae constituto die scripto sententiam diceremus.
- 83.26.1
ad fratres et coepiscopos nostros, a quibus similiter de eadem causa responsum uos flagitare dixistis, filium nostrum diaconum Pelagium cum huiusmodi mandato direximus dicentes, ut, quia constitutus conlationis faciendae modus fuerat praetermissus, saltem XX dies pro ante dicta mei corporis inbecillitate, quam norunt, nostrum deberent definitiuum de tribus capitulis sustinere responsum, antiquum ac regularem custodientes ordinem, ne ante nostrae hoc est sedis apostolicae, cui per dei gratiam praesidemus, promulgationem sententiae quicquam proferre temptarent, unde scandali rursus, quae sopita fuerat, oriri pot.uisset occasio.
- 83.27.1
propositis itaque nobis et diligenter inspectis, in quantum uniuscuiusque capituli in quaestionem deducti ratio postulabat, synodalibus codicibus atque gestis prolatisque aliis eorundem patrum, qui uel in sanctis quattuor synodis aut in una earum resedisse monstrantur, synodalibus epistolis, inspectis nihilominus prodecessorum nostrorum sedis apostolicae praesulum constitutis aliisque probatorum patrum necessariis instructionibus pertractatis, si qua de his, quae in quaestionem deducta sunt, apud patres nostros examinata fuerint, finita atque disposita, memores superius designatarum professionum inuestigare curauimus.
- 83.28.1
inspicientes dogmata quaedam in prima chartacei uoluminis parte per fratrem nostrum Benignum episcopum Heracleae Pelagoniae a uestra pietate transmissi iacentia, quorum tenor secundum intellectum subter expositum ad excludendum totius ambiguitatis errorem praesenti definitioni nostrae tenetur insertus, plena exsecrabilibus blasphemiis et orthodoxae fidei, quae secundum euangelicam apostolicamque doctrinam a sanctis quattuor synodis Nicaena Constantinopolitana Ephesena prima atque Calchedonensi probabiliter atque inreprehensibiliter sancti spiritus cooperante praesentia legitur definita, ualde inimica esse perspeximus et procul a Christianis sensibus repellenda: propterea ergo utpote exsecrabilia atque a sanctis patribus olim sine dubitatione damnata nostra quoque sententia anathematizamus atque damnamus. quorum primum capitulum ita se habet:
- 83.29.1
Capitulum I.
- 83.29.2
Quomodo igitur tu, cui super omnes maxime decet dementium regimen, illum, qui ex uirgine natus est, deum esse et ex deo consubstantialem patri existimari dicis, nisi forte sancto spiritui imputare illius creationem nos iubes?
- 83.30.1
sed, qui deus est et ex deo et consubstantialis patri, ei quidem, qui ex uirgine natus erat (o mirande!) et qui per spiritum sanctum secundum diuinas scripturas plasmatus est et confictionem in muliebri accepit uentre, inerat forsitan, quia mox, quam plasmatus est. et ut templum dei esset accepit: non tamen existimandum nobis est deum de uirgine natum esse, nisi forte idem existimandum nobis est et quod natum est et quod est in nato templum et qui in templo est deum uerbum; non tamen nec secundum tuam uocem pronuntiandum est omnino ex uirgine natum deum esse et ex deo consubstantialem patri.
- 83.31.1
nam si non hoino est, sicut dicis, adsumptus, qui natus est ex uirgine, deus uero incarnatus: quomodo, qui natus est, deus ex deo et consubstantialis diceretur patri carne non potente hanc uocem suscipere? nam est quidem dementia deum ex uirgine natum esse dicere; hoc enim nihil aliud est quam ex semine eum dicere Dauid de substantia uirginis genitum et in ipsa plasmatum. quia quod ex semine Dauid et de substantia uirginis est. in materno uentre constitit et sancti spiritus plasmatum uirtute natum fuisse dicimus de uirgine.
- 83.32.1
ut autem aliquis ex hoc concedat dicere ipsis, quod deus et ex deo et consubstantialis patri natus est ex uirgine, eo quod est in templo nato: sed non per se natus est deus uerbum, incarnatus uero, sicut dicit iste sapiens. si igitur cum carne eum natum esse dicunt, quod autem natum est, deus ex deo et consubstantialis patri est, necesse est hoc et carnem
- 83.33.1
dicere, quod, si non id caro est, quoniam nec deus nec ex deo nec consubstantialis patri sed ex semine Dauid et consubstantialis ei, cuius semen est, non id, quod natum est ex uirgine, deus et ex deo et consubstantialis patri (nisi forte pars nati, prout ipse in inferioribus partem Christi nominat deitatem) sed non diuina natura ex uirgine nata est:
- 83.34.1
natus autem est ex uirgine, qui ex substantia uirginis constat. non deus uerbum ex Maria natus est; natus autem est ex Maria, qui ex semine est Dauid, non deus uerbum ex muliere natus est, sed natus est ex muliere, qui uirtute sancti spiritus plasmatus est in ea; non ex matre natus est consubstantialis patri (sine matre enim iste secundum beati Pauli uocem) sed qui in posterioribus temporibus in materno uentre sancti spiritus uirtute plasmatus est utpote sine patre propter hoc dictus.
- 83.35.1
In supra scripto primo capitulo quoniam per circuitus id uidetur astrui, quia homo purus ex sancta uirgine Maria natus sit, dicendo (si fatemur deum uerbum, qui consubstantialis est patri, carne ex eadem uirgine natum, necesse est ut et carnem consubstantialem patri consequenter esse dicamus\' ideoque quicumque huiusmodi intellectu sapit docet credit aut praedicat et non eundem uerbum ac filium dei per secundam natiuitatem ex sancta uirgine incarnatum et natum credit, anathema sit.
- 83.36.1
Capitulum II.
- 83.36.2
Mox autem in ipso plasmato deus uerbum factus est; nec enim in caelum ascendenti solum inerat sed etiam ex mortuis resurgenti utpote et resuscitans eum secundum suam promissionem; nec resurgenti solum inerat sed etiam crucifixo et baptizato et euangelicam post baptisma conuersationem peragenti nec non etiam ante baptisma legalem adimplenti constitutionem et praesentato secundum legem et circumciso et partus pannis obuoluto; erat autem forte in ipso et nascenti et cum in materno utere esset a prima statim plasmatione; dispensationi enim, quae circa eum erat, ordinem imponebat utpote et particulatim ipsum ad perfectionem producens.
- 83.37.1
Capitulum III.
- 83.37.2
Et per tempus quidem ad baptisma ducens, post illud autem ad mortem, deinde secundum suam pronuntiationem resuscitans, ducens in caelum, collocans eum ad dexteram dei per suam coniunctioncm, ex qua sedet et adoratur ah omnibus et omnibus indicabit. istorum autem omnium finem apud so habebat deus uerbum. cum in eo erat, et omnia per ordinem complebat. quem ordinem ipse arbitrabatur bene habere praefinitione quidem et uoluntate, quam antea statuit pro his quae euentura erant, et bona uoluntate, quam circa eum habebat, ab initio similiter inerat ei, per ordinem autem sibi placitum ad perfectionem ducebat ipsum.
- 83.38.1
In supra scriptis secundo et tertio capitulis hoc uidetur astrui, quia deus uerbum homini plasmato inerat tamquam alter in altero. dicendo enim, ut particulatim dispensationi, quae circa eum erat, ordinem uideretur imponere et eum propter bonam uoluntatem, quam circa ipsum habebat et praestabat ei qui adsumptus est, ad prouectum perfectionis adducere, talibus uerbis dualitas personarum in uno domino ac deo nostro Iesu Christo execrabiliter uidetur induci et tamquam quemlibet hominem dei uerbi gratia per spatia temporum profecisse ideoque, quicumque eo intellectu sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.
- 83.39.2
Capitulum IIII.
- 83.39.3
Suam autem Cooperationem ad proposita opera praestabat ei\' qui adsumptus est : ubi hoc facit in loco sensus fuisse deitatem illi, qui adsumptus est? nec enim eis, quibuscumque suam donauit Cooperationem, sensus locum illis t obtinebat; si autem et modo praecipuam quandam cooperationem donauit illi, qui adsumptus est, non hoc faciebat locum sensus deitatem optinere.
- 83.40.1
sed si doitas pro sensn fiebat illi, qui adsumptus est, secundum uestra uerba: quomodo timorem in passione suscipiebat? quid uehementioribus orationibus ad inminentem necessitatem indigebat. quas cum magna quidem et clamosa uoce, cum plurimis autem lacrimis secundum beatum Paulum referebat deo? quomodo timore tanto tenebatur, ut ex inmensa trepidatione fontes sudoris dimitteret euangelista aperte dicente, quod globis sanguinis similis sudor descendebat?
- 83.41.1
quid autem et angeli aduentu et uisitatione egebat animam reficientis in experimento malorum, confortantis eius alacritatem, excitantis eum ad inminentem passionis necessitatem, tolerare fortiter mala suadentis, unguentis ad patientiam et tolerantiam malorum, ostendentis praesentium malorum fructum, ex passione mutationem futuram, gloriam bonam circa eum post passionem futuram? qui enim secundum euangelistae uocem confortabat eum, angelus scilicet, uerbis istis fortem eum faciebat et infirmitate naturae superiorem fieri hortabatur et corroborando cogitationes eius fortem eum faciebat.
- 83.42.1
In supra scripto quarto capitulo quia dici intellegitur, quod sicut aliis hominibus donauit suam cooperationem deus, ita et ei, qui adsumptus est, licet praecipua, tamen similiter ut aliis hominibus dicitur esse donata et ita purum atque infirmum hominem circa passionem angeli eguisse praesidio, ut ei pro corroborandis cogitationibus eius futura gloria promitteretur de tolerantia passionis: quae si quis ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.\'
- 83.43.1
Capitulum V.
- 83.43.3
\'Uade post me, satanas; scandalum mihi es, quod 11 non sapis ea quae dei sunt sed ea quae hominum: non est confusio mihi mors, non fugiam ipsam ut indecentem ad humanam gloriam respiciens; sustinebo autem meliore animo experimentum mortis pro plurimis bonis futurae, in quibus et ipse fuero et per me omnes. ne mihi animum laedas neque turbes tamquam confusione dignum fugere admonens mortis experimentum.\'
- 83.44.1
In supra scripto quinto capitulo dicitur, quod ideo Iesus Christus uerba Petri apostoli fuerit aspernatus, quando ei dixit: uade post me, satanas; scandalum es mihi. quia non sapis ea quae dei sunt sed.ea quae hominum, ne dissuasione eius animus ipsius perturbatus refugeret passionem et quia passione sua proficeret et pro plurimis bonis exinde sibi adipiscendis futurae mortis experimentum susciperet. qui igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat et non magis nobis mortem ipsius, quam propria carne suscepit, aeternae credit uitae praemia contulisse, anathema sit.
- 83.45.2
Capitulum VI.
- 83.45.3
Quod enim dictum est: ducebatur a spiritu, aperte hoc significat, quod ab eo regebatur, ab eo ad uirtutem propositorum confortabatur, ab eo ad haec quae oportebat ducebatur, ab eo quod decebat docebatur, ab eo cogitationibus corroborabatur, ut ad tantum certamen sufficeret, sicut et beatus dicit Paulus: quicumque enim spiritu dei aguntur, hi sunt filii dei, dnci spiritu dicens illos, qui ab eo gubernantur, ab eo docentur. ab eo ad melius constituuntur, ab eo competentium doctrinam accipiunt.
- 83.46.1
cum dixisset autem euangelista, quod spiritu sancto plenus regressus est ab Iordane, aperte demonstrauit, quod huius causa sancti spiritus habitationem in baptismate suscepit, ut inde ad proposita caperet uirtutem. unde et ad certamen illud, quod pro nobis erat ad diabolum effecturus, spiritu ducebatur.
- 83.47.1
In supra dicto sexto capitulo rursus tamquam purus homo ab spiritu, cuius praesentiam post baptisma suscepisse dicitur. ad omnia ductus perhibetur, confortatus et edoctus sicut ceteri homines, de quibus, ut hic uidetur dici, apostolus ait: quicumque spiritu dei aguntur, hi filii dei sunt. si quis igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat et non deum uerbum incarnatum unum esse credit et confitetur et praedicat Christum. anathema sit.
- 83.48.1
Capitulum VII.
- 83.48.2
Dicant igitur nobis omnium sapientissimi: si pro sensu domino Christo, qui est secundum carnem, deitas facta esset, sicut dicunt, quid sancti spiritus cooperatione ad haec Christus indigebat? nec enim unigeniti deitas spiritu indigebat ad iustificationem, spiritu indigebat ad uincendum diabolum, spiritu indigebat ad operanda miracula, spiritu indigebat ut doceretur ea quae decebat peragere,.spiritu indigebat, ut inmaculatus appareret.
- 83.49.1
si enim pro sensu quidem deitas, sufficiebat autem ad omnia eius uirtus, necesse erat inde omnia fieri, ut superflua esset sancti spiritus habitatio. sed nunc unctum esse dicit ipsum spiritu et habitasse in eo spiritum et ad omnia adiutasse proposita et doctrinam inde ipsum accepisse et uirtutem et inde impetrasse iustificationem et inde inmaculatum factum esse.
- 83.50.1
In supra scripto septimo capitulo hoc dici intellegitur. quia ut ceteri homines ad iustificationem suam et ad uincendum diabolum et ad operanda miracula et ut doceretur ea, quae decebat eum agere. et ut inmaculatus appareret, habitatione sancti spiritus eguisset et ipso spiritu eum ad omnia adiutum fuisse proposita. quicumque ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non sua deitate Christum utpote uerum deum omnia operatum fuisse quae uoluit et operari quae uolet sed tamquam purum hominem sancti spiritus eguisse solatio, anathema sit.
- 83.51.2
Capitulum VIII.
- 83.51.3
Hoc, quod ante saecula erat, dicit in ultimis factum esse temporibus (utpote quibusdam hoc confitentibus, cum nemo ex his, qui pietatis curam habent, istum patitur morbum habere dementiae, ut dicat eum, qui ante saecula est, in ultimis factum esse) et his infert, quod necesse est et hoc, quod in ultimis est, ante saecula esse, et accusat eos, qui non omnia similiter cum obuersione dicunt, quasi his, qui unum esse filium confitentur, necessitatem habentibus cum obuersione omnia dicere.
← Previous · Next → — showing 601–700 of 2,627
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0045a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.