Epistulae imperatorum pontificum aliorum
- 83.128.3
Iesum enim dicit a Nazareth, quem unxit deus spiritu sancto et uirtute: qui autem dei spiritu unctus est, omnimodo aliquid inde adsumpsit. quis autem furens dicat de spiritu aliquid adsumpsisse diuinam naturam nec non et participum? \'participes\' enim eius uidelicet uocat, qui et ipsi uncti sunt; qui autem uncti sunt et in hoc participes eius iuste facti, non aliter unctionis communicare dicantur nisi ei, qui adsumptus est.
- 83.129.1
et hoc ipsam autem demonstratur, quod mercedem iustam accepit: 'pro hoc* enim inquit \'quod dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, pro his praecipuam unctionem meruisti\'.
- 83.130.1
In supra scripto tricesimo secundo capitulo in commento epistolae ad Hebraeos adhibetur illud beati Petri, ubi dixit: Iesum a Nazareth, quem unxit deus spiritu sancto et uirtute, et infertur (qui autem dei spiritu unctus est, omnimodo aliquid inde adsumpsit\' et additur cquis autem furens dicat de spiritu aliquid adsumpsisse diuinam naturam?\'
- 83.131.1
per quae uerba purus homo Christus inducitur, qui unctione sancti spiritus particeps factus sit diuinae naturae, sicut et alii, et mercedis iustae nomine, quia dilexerit iustitiam et oderit iniquitatem, praecipuam meruerit unctionem. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.
- 83.132.2
Capitulum XXXIII.
- 83.132.3
Rabbi, tu es filius dei, tu es rex Israel: hoc est (tu es ille, qui de longe praedicatus es Christus\'; haec enim scilicet de Christo sperabant sicut domestico constituto praeter omnes deo.
- 83.133.1
Capitulum XXXIIII.
- 83.133.2
Certus quidem et ipse erat filium dei non secundum deitatis dicens natiuitatem sed secundum quod domesticus deo erat, per quod filii dei per uirtutem domestici deo constituti homines interim uocabantur.
- 83.134.1
In supra scripto tricesimo tertio et tricesimo quarto capitulo de interpretatione euangelii secundum Iohannem adhibentur uerba Nathanahel dicentis domino: tu es filius dei, tu es rex Israel et infertur dictum esse Christo tamquam domestico dei, ut non ipse Christus sit deus sed plus quam alii homines sit domesticus deo. et adicitur, quia sicut alii sancti homines filii dei dicuntur, homines tamen sunt, sic et Christus per familiaritatem, quam ad deum habet, a Nathanahele, cum quo loquebatur, deus sit nominatus.
- 83.135.1
quae si quis ita sapit docet credit aut praedicat et non eundem Christum uerum deum et uerum hominem confitetur unum in utraque natura perfectum, anathema sit.
- 83.136.1
Capitulum XXXV.
- 83.136.2
Quando enim dixerit: de filio suo, qui factus est ex semine Dauid secundum carnem, certum quidem, quod filium hic eum, qui ex semine Dauid factus est secundum carnem, non deum dicit uerbum sed adsumptam serui formam. nec enim deus secundum carnem nec deus ex semine factus est Dauid sed sumptus pro nobis homo, quem filium beatus apostolus manifeste uocat.
- 83.137.1
In supra scripto tricesimo quinto capitulo cum exponitur locus apostoli de epistola ad Romanos, ubi dicit: de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, nuda serui forma depromitur dicendo, quod hic filium eum, qui ex semine Dauid factus est secundum carnem, non deum uerbum dicat sed sumptum pro nobis hominem, quem filium beatus apostolus manifeste uocet: quae uerba ostendunt nudum, sicut dictum est, hominem praedicari.
- 83.138.1
qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non eundem, qui ex semine Dauid secundum carnem natus est, iuxta Pauli apostoli uocem ipsum credit esse etiam super omnia deum, anathema sit.
- 83.139.2
Capitulum XXXVI.
- 83.139.3
Renatus alter factus est pro altero, non iam pars Adam mutabilis et peccatis circumfusi sed Christi, qui omnino inculpabilis per resurrectionem factus est.
- 83.140.1
In supra scripto tricesimo sexto capitulo, ubi ad baptizatum dicitur, quia \'renatus alter factus est ex altero, non iam pars Adam mutabilis et peccatis circumfusi sed Christi, qui omnino inculpabilis per resurrectionem factus est\\ quibus uerbis Christum ante resurrectionem, quod absit, uult uideri fuisse culpabilem: qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.
- 83.141.2
Capitulum XXXVII.
- 83.141.3
Ut multam quidem eius faceret diligentiam, omnia autem illius propria faceret et toleraret per omnes eo ducto passiones, per quas eum secundum suam uirtutem perfectum fecit, nec a mortuo secundum suae naturae legem recedens sed sua praesentia et operatione et gratia liberans quidem eum de morte et malis, quae inde sunt, resuscitans autem eum de mortuis et ad meliorem finem perducens.
- 83.142.1
In supra scripto tricesimo septimo capitulo dicitur, quia Christo in passionibus et in morte deus uerbum praesentia et operatione et gratia adfuerit: quod si ita est, tamquam alter alteri praesens gratiam et operationem impendisse uidebitur. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non ipsum deum uerbum seruata impassibilitate diuinitatis suae in carne anima rationali et intellectuali animata. quam sibi ab ipso conceptu uniuit ex uirgine. omnia, quae de passione eius scripta sunt, uoluntarie sustinuisse dicit, anathema sit.
- 83.143.1
Capitulum XXXVIII.
- 83.143.2
Deinde ostendens, cuius gratia passus est, diminutionem infert: quatenus citra deum pro omnibus gustaret mortem, quia, diuina natura ita uolente, separata illa ipse per se pro omnium utilitate gustauit mortem; et ostendens, quod deitas separata quidem erat illo, qui passus est, secundum mortis experimentum, quia nec possibile erat illam mortis experimentum accipere, non tamen illo, qui passus est, afuerat secundum diligentiam.
- 83.144.1
In supra scripto tricesimo octauo capitulo et falsatum testimonium apostoli agnoscimus, quia ubi legitur: ut gratia dei pro omnibus gustaret mortem, hic inuenitur: ut sine deo pro omnibus gustaret mortem et hoc quasi astruendo dicitur, quia diuina natura separata ipse per se uelut purus homo pro omnium utilitate gustauerit mortem. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non confitetur, quia deus uerbum carnem, quam sibi ex ipsa conceptione secundum subsistentiam aduniuit, nec in passionibus nec in morte umquam deseruerit, anathema sit.
- 83.145.1
Capitulum XXXVIIII.
- 83.145.2
Iesum enim ait de Nazareth, quem unxit deus spiritu et uirtute: cuius unctionem meritus et inmaculatus effectus est per omnia et ad diuinam naturam meruit coniunctionem. neque enim coniunctionem suscepisset illam nisi prius inmaculatus factus fuisset, ut sic condeceat illius unitatem.
- 83.146.1
In supra scripto capitulo tricesimo nono rursus illud, quod beatus Petrus dixit: Iesum a Nazareth, quem unxit deus spiritu et uirtute, exponens dicit per unctionem spiritus, quam meruit, et inmaculatum eum per omnia factum et ad diuinam naturam meruisse coniunctionem: quae uerba Christum purum hominem aperte significant. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.
- 83.147.2
Capitulum XL.
- 83.147.3
Nam et illud: hic est filius meus dilectus in quo mihi complacuit, insania euidens est de deo uerbo putare dicere eum. qui enim dixit: hic est filius meus dilectus et intulit: in quo mihi complacuit, significauit, quod aperte ad comparationem hoc dicit aliorum filiorum, qui nec dilecti ei facti sunt nec placere nimis potuerunt ei.
- 83.148.1
In supra scripto capitulo quadragesimo de interpretatione euangelii secundum Matthaeum, ubi dicitur: hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacuit, subiungitur et dicitur \'insania euidens est de deo uerbo putare dicere eum. qui enim dixit: hic est filius meus dilectus et intulit: in quo mihi complacuit, significauit, quod aperte ad comparationem hoc dicit <aliorum) filiorum, qui nec dilecti ei facti sunt nec placere nimis potuerunt\':
- 83.149.1
quae uerba Christum Iesum purum rursus hominem et adoptiuum filium euidenter ostendunt. qui igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.
- 83.150.1
Capitulum XLI.
- 83.150.2
Permanens autem, donec secundum suam creaturam et uirtutem soluens mortis dolores liberauit eum ineffabilibus illis uinculis et de mortuis resuscitans transtulit quidem in immortalem uitam, incorruptum autem eum et inmortalem et immutabilem efficiens in caelum eduxit.
- 83.151.1
In supra scripto quadragesimo primo capitulo dicitur, quod soluens mortis dolores liberauerit Christum ineffabilibus illis uinculis et de mortuis resuscitans transtulerit quidem ad immortalem uitam, incorruptum autem eum et inmortalem et immutabilem efficiens in caelum eduxerit: per quae omnia uerba declaratur nudum hominem asseri Iesum Christum. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.
- 83.152.1
Capitulum XLII.
- 83.152.2
Christum iustificatum et inmaculatum factum uirtute sancti spiritus, sicut beatus Paulus modo quidem dicit: quod iustificatus est in spiritu, modo uero: qui per spiritum aeternum inmaculatum se optulit deo, mori quidem fecit secundum legem hominum, utpote autem impeccabilem uirtute sancti spiritus factum resuscitauit de mortuis et ad uitam constituit meliorem: inmutabilem quidem animae cogitationibus, incorruptum autem et indissolutum et carne faciens.
- 83.153.1
In supra scripto quadragesimo secundo capitulo dicitur Christum iustificatum et inmaculatum factum esse uirtute spiritus sancti et adicitur \'mori quidem eum fecit secundum legem hominum, utpote autem impeccabilem uirtute sancti spiritus factum resuscitauit de mortuis\': quibus uerbis sic separatus a uerbo deo insinuatur homo, ut sancti spiritus uirtute inmaculatus et impeccabilis quasi aliquis iustus homo asseratur effectus. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.
- 83.154.2
. Capitulum XLIII.
- 83.154.3
Deo autem gratias, qui nobis dedit uictoriam per dominum nostrum Iesum Christum: istorum causam fuisse nobis dicens deum, qui contra omnes aduersarios nobis dedit uictoriam siue mortis siue peccati siue cuiuscumque hinc nascendi mali, qui dominum nostrum legum Christum pro nobis hominem sumens et ipsum per resurrectionem de mortuis ad meliorem transtulit finem et in dextera sua sedere fecit et nobis ad eum donauit communionem.
- 83.155.1
In supra scripto quadragesimo tertio capitulo exponendo uerba apostoli Pauli, quibus dicit: deo autem gratias, qui dedit nobis uictoriam per dominum nostrum Iesum Christum, post plura subiungitur nostrum nostrum legum Christum pro nobis hominem sumens et ipsum per resurrectionem de mortuis ad meliorem transtulit finem): per quae iam quasi existens homo a deo uerbo significatur adsumptus, ut duo fuisse uideantur et alter alteri praestitisse. quod qui ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.
- 83.156.2
Capitulum XLIIII.
- 83.156.3
Cum ergo interrogent, hominis genetrix aut dei genetrix Maria, dicatur a nobis: utraque, unum quidem natura rei, alterum autem relatione; hominis enim genetrix natura, quia homo erat et in uentre Mariae, qui et processit inde; dei autem genetrix, quia deus erat in homine nato, non illum circumscriptus secundum naturam sed quod in eo erat adfectu uoluntatis.
- 83.157.1
Tn supra scripto quadragesimo quarto capitulo dicitur \'cum ergo interrogent, hominis genetrix aut dei genitrix Maria dicatur\' <et> quasi ex respondentis persona dicitur utraque dici et adiungitur 'unum quidem natura rei. alterum autem relatione* et additur \'hominis enim genitrix natura, quia homo erat et in uentre Mariae, qui et processit inde; dei autem genetrix, quia deus erat in homine nato\' et adicitur 'non illum circumscriptus secundum naturam sed quod in eo erat adfectu uoluntatis\':
- 83.158.1
quae uerba item et nudum hominem Christum et duos filios beatae Mariae demonstrant. quod qui ita sapit docet credit aut praedicat et non deum uerbum, qui ante omnia saecula ex patre ineffabiliter natus est. eundem <ex> sancta uirgine Maria. sicut in primo capitulo diximus, per secundam natiuitatem suam incarnatum et natum unum in utraque natura inconfusa inseparabilique cognoscit, anathema sit.
- 83.159.2
Capitulum XLV.
- 83.159.3
Gratia filius, qui ex Maria est homo, natura autem deus uerbum. quod autem secundum gratiam, non natura, et quod secundum naturam, non gratia. non duo filii: sufficiat corpori, quod ex nobis est, secundum gratiam filiatio, gloria, inmortalitas, quia templum dei uerbi factum est; non supra naturam eleuetur et deus uerbum pro debita a nobis gratiarum actione non iniurietur.
- 83.160.1
et quae est iniuria?: componere eum cum corpore et putare indigere corporis ad perfectam filiationem. nec ipse deus uerbum uult se Dauid filium esse sed dominum, corpus autem hoc uocari Dauid filium non solum non inuidit sed et propter hoc adfuit.
- 83.161.1
In supra scripto quadragesimo quinto capitulo dicitur, quia per gratiam sit filius dei, qui ex Maria natus est homo, natura autem deus uerbum, et quasi ratiocinatur dicendo 'quod gratia, non natura, et quod natura, non gratia\' et adiungitur (sufficiat corpori, quod ex nobis est, secundum gratiam filiatio et non supra naturam eleuetur et deus uerbum pro debita {a> nobis gratiarum actione non iniurietur\': quae uerba nudum hominem ex uirgine Maria significant, qui per gratiam appelletur filius dei. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.
- 83.162.1
Capitulum XLVI.
- 83.162.2
Quando erit quaestio de natiuitatibus secundum naturam, nec Mariae filius deus uerbum existimetur: mortalis enim mortalem generat secundum naturam et corpus simile sibi, et duas natiuitates deus uerbum non sustinuit, unam quidem ante saecula, alteram autem in posterioribus temporibus.
- 83.163.1
In supra scripto quadragesimo sexto capitulo dicitur, ut Mariae filius deus uerbum non existimetur, adiciendo quia mortalis mortalem generat secundum naturam et corpus simile sibi: quae uerba et purum hominem de sancta uirgine Maria significant et duos filios introducunt. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.
- 83.164.1
Capitulum XLVII.
- 83.164.2
Ergo iam cessabunt ab impudente pugna, desistent autem uana contentione erubescentes euidentiam praedictorum: plurimos enim dicit filios in gloriam ducentem. ecce igitur in filiationis ratione apostolus apparet adsumptum hominem ceteris connumerans, non secundum quod similiter illis filiationis particeps est, sed secundum quod similiter gratia filiationem adsumpsit deitate sola naturalem filiationem possidente.
- 83.165.1
In supra scripto quadragesimo septimo capitulo id, quod dicit apostolus: qui multos filios in gloriam adduxerat, exponendo dicitur, quod adsumptum hominem ceteris connumeret sanctus apostolus, eo quod similiter gratiam filiationis acceperit sola deitate naturalem filiationem possidente: quae item uerba, sicut superius dictum est, duos introducunt filios dei, id est unum per gratiam, alterum per naturam. quod qui ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.
- 83.166.2
Capitulum XLVIII.
- 83.166.3
Sed ad hoc dicunt, quod Iesus nomen saluatorem significat: \'saluator autem\' dicunt \'quomodo ille homo dicatur?\': obliti, quod Iesus dicebatur etiam et filius Naue et, quod mirandum est, quia non sic uocatus est fortuito in generatione sed transnominatus a Mose. certum autem est, quod non hoc imponere homini patiebatur, si diuinam naturam omnimodo significabat.
- 83.167.1
]n supra scripto quadragesimo octauo capitulo de nomine Iesu, quod saluatorem significet, argumentando negatur et dicitur, quia si saluator diuinam naturam significaret, numquam tale nomen homini imponeretur: quibus uerbis absolute et purus homo Christus ostenditur et duae personae intelleguntur. quod qui ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.
- 83.168.1
Capitulum XLVIIII.
- 83.168.2
Itaque non solum filium ipsum uocat a deo uerbo separans sed etiam secundum filiationis rationem connumerans ceteris participibus filiationis conuincitur, quoniam gratia et ipse particeps fuit filiationis, non naturaliter ex patre natus, habens tamen ad ceteros excellentiam, quia unitate ad ipsum filiationem possidet, quod ei firmiorem ipsius rei donat participationem.
- 83.169.1
In supra scripto quadragesimo nono capitulo dicitur, quia Christus per gratiam particeps fuerit filiationis, habens tamen ad ceteros excellentiam, quod ei firmior ipsius rei dona(ta> sit participatio. quod qui ita sapit docet credit aut praedicat et non magis deus uerbum cum adsumpta carne . unus atque idem dominus Iesus Christus et uerus filius dei et idem ipse uerus filius hominis intellegitur et creditur, anathema sit.
- 83.170.1
Capitulum L.
- 83.170.2
Homo Iesus similiter omnibus hominibus, nihil differens connaturalibus hominibus quam quae ipsi gratia dedit; gratia autem data naturam non inmutat sed post mortis destructionem donauit ei deus nomen supra omne nomen.
- 83.171.1
In supra scripto quinquagesimo capitulo dicitur, quod homo Iesus nihil differat omnibus connaturalibus hominibus, nisi quod ei gratia dedit: quae uerba dominum nostrum Iesum Christum uelut unum de iustis hominibus faciunt aestimari, qui non deitate sua excelsus intellegatur sed gratia aliquid amplius quam ceteri homines asseratur adeptus. quod si quis ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.
- 83.172.2
Capitulum LI.
- 83.172.3
Sed mei fratres, qui eiusdem mihi matris sunt filii, dicunt mihi \'non separa hominem et deum sed unum eundemque dic\'. hominem dicens connaturalem mihi dico; deum si dicam, connaturalem deo dico: quomodo homo et deus unum est? numquid una natura hominis et dei, domini et serui, factoris et facturae?
- 83.173.1
homo homini consubstantialis est, deus autem deo consubstantialis est: quomodo igitur homo et deus unus per unitatem esse potest? qui saluificat et qui saluificatur? qui ante saecula est et qui ex Maria apparuit?
- 83.174.1
In supra scripto quinquagesimo primo capitulo negatur, quod unus idemque dici possit deus et homo, dicendo \'quomodo homo et deus unus per unitatem esse potest? qui saluificat et qui saluificatur? qui ante saecula est et qui ex Maria apparuit?* quae uerba duas introducunt in Christo personas. si quis igitur ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.
- 83.175.2
Capitulum LII.
- 83.175.3
Bene intulit: namque ego homo sum, ut dicat \'nihil mirandum, si hoc potes, cum sis homo accipiens a deo: quoniam et ego, cum hoc sim, accipio oboedientes semel habens iubendi potestatem propter datoris indulgentiam’.
- 83.176.1
Capitulum LIII.
- 83.176.2
\'Quapropter nec incongruum est et te accepta ista a deo potestate uerbo solo iubentem abigere passiones\'. nec enim tamquam filio dei et ante uniuersam creaturam existenti et creatori eorum, quae sunt, accessit centurio.
- 83.177.1
In supra scripto quinquagesimo secundo et quinquagesimo tertio capitulo dicitur, quia Christo dixerit centurio \'nihil mirandum. si hoc potes. cum sis homo accipiens a deo: quoniam et ego, cum hoc sim, accipio oboedientes semel habens iubendi potestatem propter datoris indulgentiam\'. et quamuis ex eo, quod sequitur, centurionem non tamquam filium dei adisse, qui uniuersam condiderit creaturam. uideatur quidem ipse confiteri eum esse filium dei et creaturae totius opificem,
- 83.178.1
tamen, quia nec de centurionis intellectu bene existimauit, cuius fidem dominus non laudaret dicendo: non inueni tantam fidem in Israel, nisi sciret eum intellexisse, quia deus est, et ex superioribus capitulis in aliis dictis, cum non per unitatem subsistentiae sed per gratiam dicitur Christus esse filius dei, et ex eo purus homo Christus uidetur induci. qui pro merito suo acciperet per datoris indulgentiam potestatem. si quis ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.
- 83.179.2
Capitulum LIIII.
- 83.179.3
Consonantia et apostolus dicit: et manifeste magnum est pietatis mysterium: qui manifestatus est in carne, iustificatus est in spiritu, iustificatum esse in spiritu dicens ipsum, siue quod ante baptismum cum subtilitate competente legem custodiuit siue quod etiam post illud gratiae conuersationem cooperatione spiritus cum magna compleuit subtilitate.
- 83.180.1
In supra scripto quinquagesimo quarto capitulo id, quod apostolus dicit: quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, Christus iustificatus esse asseritur, siue quod ante baptismum cum subtilitate competenti legem custodierit siue quod etiam post illud gratiae conuersationem cooperatione spiritus cum magna subtilitate compleuerit:
- 83.181.1
quae uerba quia item purum hominem Christum iustificatione eguisse demonstrant, si quis ita sapit docet credit aut praedicat et non magis ipsum ut uere deum consubstantialem patri et spiritui sancto iustificare impios per fidem credit, anathema sit.
- 83.182.1
Capitolum LV.
- 83.182.2
Idem hoc dicimus iuste et de domino, quod deus uerbum sciens eius uirtutem et secundum praescientiam statim in ipso initio complasmationis inhabitare bene uoluit et uniens eum sibi affectu uoluntatis maiorem quandam praestabat ei gratiam, utpote gratia, quae in eum est, in omnes homines diuidenda: unde et circa bona uoluntatem integram ei custodiebat.
- 83.183.1
non enim hoc dicemus, quod ille homo uoluntatem habebat nullam sed quod uolebat quidem bonum, magis autem ei uoluntarie plurimum aderat et boni desiderium et contrarii odium, conseruabatur uero a diuina gratia illi uoluntas integra ab initio deo, qualis erit, subtiliter sciente, qui et ad confirmandum eum magnam illi cooperationem habitatione sua praestabat pro omnium nostrum salute. unde nec iniustum dicat aliquis esse, quod praeter omnes praecipuum aliquid datum est illi homini, qui a domino adsumptus est.
- 83.184.1
In supra scripto quinquagesimo quinto capitulo dicitur, quia deus uerbum secundum praescientiam sciens hominis Christi uirtutem initio complasmationis statim in ipso inhabitare bene uoluerit et uniens eum sibi affectu uoluntatis maiorem quandam praestabat ei gratiam:
- 83.185.1
ex quibus uerbis et ex aliis, quae sequuntur, duae euidenter iudicantur esse personae et quia filius dei in filio hominis per affectum et gratiam et relationem habitare uideatur. si quis ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non unum eundemque Christum in duabus perfectis et indiuisis inconfusisque agnoscit et credit esse naturis, anathema sit.
- 83.186.2
Capitulum LVI.
- 83.186.3
Nam rationalis quidem proprium est discretio bonorum et malorum. cum uero non essent contraria, non erat ei possibile aliquid discernere. primum igitur in his, quae creata sunt, magnam contrarietatem fecit.
- 83.187.1
In supra scripto quinquagesimo sexto capitulo dicitur rationalis proprium esse discretionem bonorum et malorum et post pauca sequitur \'primum igitur in his, quae creata sunt, magnam contrarietatem fecit\': quae uerba si ea intentione dicantur, ut etiam mali natura sicut et boni introducatur, anathema sit.
- 83.188.2
Capitulum LVII.
- 83.188.3
Quoniam autem non obaudiuit Adam, deinde subditus est morti et factum est hoc propter inoboedientiam, quod et citra (in> oboedientiam propter utilitatem nostram a creatore factum est: edocti sumus omnes peccatum.
- 83.189.1
In supra scripto quinquagesimo septimo capitulo dicitur, quia etsi non fuisset Adam inoboediens, tamen propter utilitatem hominum a creatore factum esse et edoctos nos esse peccatum: quod absit, ut catholica fides credat, a deo nos, ut peccatores efficeremur, doceri potuisse peccatum.
- 83.190.1
si quis ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non magis prohibente deo primi hominis culpa introductum fatetur esse peccatum et iusto dei iudicio eum atque eius progeniem propter inoboedientiam suam mortis subisse supplicium, anathema sit.
- 83.191.1
Capitulum LVIII.
- 83.191.2
Nec igitur mortem non sponte et praeter iudicium suam intulit hominibus neque peccato aditum ad nullam utilitatem dedit (nec enim hoc fieri nolens non poterat), sed quoniam sciebat utile esse nobis, magis autem omnibus rationabilibus, prius quidem malorum et deteriorum fieri aditum, postea autem deleri quidem haec, introduci autem meliora, ideo in duos status diuisit deus creaturam, praesentem et futurum, in illo quidem ad inmortalitatem et immutabilitatem omnia ducturus, in praesenti uero creatura in mortem et mutabilitatem interim nos dimittens.
- 83.192.1
nam si quidem statim ab initio inmortales nos fecerit et inmutabiles, nullam differentiam ad inrationabilia haberemus, proprium nescientes bonum: ignorantes enim mutabilitatem inmutabilitatis ignorabamus bonum, nescientes mortem immortalitatis lucrum nesciebamus, ignorantes corruptionem non laudabamus incorruptionem, nescientes passionum grauamen impassibilitatem non mirabamur; compendiose dicere, ne longum sermonem faciam: nescientes malorum experimentum bonorum illorum non poteramus scientiam mereri.
- 83.193.1
In supra scripto quinquagesimo octauo capitulo dicitur ideo deum dedisse peccato aditum, quia utile hoc sciebat esse nobis. magis autem omnibus rationabilibus, ut prius uidelicet malis et deterioribus rebus fieret aditus, postea autem his deletis introduci meliora, et adicitur, quia si statim ab initio inmortales nos fecisset et inmutabiles, nullam differentiam ad inrationabilia haberemus proprium nescientes bonum:
- 83.194.1
quibus uerbis primum contra regulam fidei deus asseritur tamquam nobis utile introduxisse peccatum; secundo, cum omnia rationabilia conplectitur, hoc et de angelis et de uniuersa caelesti militia, quae ratione est praedita, facit intellegi; tertio, quia illud, quod diabolus ad decipiendum primis hominibus persuasit, scilicet quia, si de ligno prohibito manducarent, fierent sicut dii scientes bonum et malum, beneficii loco asseritur profuisse. quae si quis ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.
- 83.195.2
Capitulum LIX.
- 83.195.3
Necesse est autem omnia simul rationabilia, inuisibilia dico et nos ipsos, quibus mortale quidem est corpus, anima autem per omnia eiusdem generis inuisibilibus et rationabilibus substantiis, hic quidem praesentem mutabilitatem pati, ut optimam erudiamur doctrinam religiositatis et ad beniuolentiam constituamur.
- 83.196.1
In supra scripto quinquagesimo nono capitulo dicitur (necesse est omnia simul rationabilia, inuisibilia et nos ipsos, quibus mortale quidem est corpus, anima autem per omnia eiusdem generis inuisibilibus et rationabilibus substantiis, hic quidem praesentem mutabilitatem pati, ut optimam erudiamur doctrinam religiositatis et ad beniuolentiam constituamur>: quibus uerbis si et angeli lucis et uniuersae caelestes inuisibilesque uirtutes sic mutabilitati hactenus subiacere sicut humanae animae asseruntur, anathema sit.
- 83.197.1
Capitnlum LX.
- 83.197.2
Nam sciebat quidem, quod peccabunt (omnimodo, concedebat uero hoc fieri expedire eis cognoscens: quoniam nec erat possibile eum, qui, cum fecerit non existentes, et tantorum quidem demonstrauerit dominos, tanta uero bona proposuerit, ut eis fruantur, non prohibere peccati aditum, si expedire e:s hoc cognosceret.
- 83.198.1
sed enim non erat possibile nos aliter discere peccatum et passionum molestiam et deteriora et nostram infirmitatem in his demonstrandam ad ostendendam magnitudinem inmutabilitatis, quam postea nobis esset donaturus. nisi sic ab initio haec fuissent a deo dispensata, ut conlatione et experimento infinitorum illorum bonorum possemus scire magnitudinem: et huius gratia utpote profuturum nobis peccatum intrare dimittens magnum in eius bello auxilium inuenit.
- 83.199.1
In supra scripto sexagesimo capitulo dicitur, quia deus sciens hominem peccaturum ideo peccare permiserit, quia hoc ei nouerat expedire, et propterea non prohibuisse peccati aditum, quia sic ab initio a deo fuerit dispensatum, ut conlatione et experimento infinitorum illorum bonorum possemus scire magnitudinem, et huius rei gratia utpote profuturum nobis peccatum intrare dimittens magnum in eiusdem peccati bello auxilium inuenerit homo:
← Previous · Next → — showing 801–900 of 2,627
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0045a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.