Epistulae imperatorum pontificum aliorum
- 52.3.1
omni igitur labore et circumspectione peruigili unitati ecclesiasticae profuturus enitere, frater carissime, ut spes suffragatoribus ipsius adimatur et Alexandrinis ex clero suo catholicus episcopus secundum morem ueterem per orthodoxos Aegyptios consecretur, quia parricida ille non alias a suis defensoribus deseritur, nisi Alexandrina ecclesia, quae patrum honori et suae restituenda est libertati, rectorem sanandis omnibus, quae male gesta sunt, probatissimum fuerit consecuta. Dat. XV. Kalendarum Iul. Magno et Apollonio conss. Per Filoxenum agentem in rebus.
- 53.1.1
LEO EPISCOPUS TIMOTHEO EPISCOPO CATHOLICO ALEXANDRINAE ECCLESIAE. Euidenter apparet sub apostolicae splendore sententiae, quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, et diuinae dispensatione pietatis, ubi excipiuntur aduersa, ibi donantur et prospera.
- 53.2.1
quod Alexandrinae ecclesiae experimenta demonstrant, in qua multos sibi patien<tiae> thesauros humilium molestia et tolerantia congregauit, quia iuxta est dominus his, qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu saluabit, glorificata in omnibus incliti principis fide, per quem dextera domini fecit uirtutem, ne in throno beatorum patrum antichristi diutius sederet opprobrium; cuius impietas nemini magis quam sibi nocuit, quia etsi aliquos ad societatem facinoris impulit, se tamen inexpiabiliter cruentauit.
- 53.3.1
unde de eo, quod instinctu fidei in fraternitate tua cleri et plebis atque omnium fidelium egit electio, uniuersam mecum ecclesiam domini gaudere rescribo utque hoc benignitas diuinae pietatis multiplicata gratia confirmet, exopto, ita ipsi per omnia tua deuotione famulante, ut etiam eos, qui ueritati aliquatenus. restiterunt, reconciliandos deo per ecclesiae preces instanter adquiras et sacramento catholicae fidei, cuius soliditas nullam diuisionem recipit, sollicitus rector adiungas, illum imitatus uerum piumque pastorem, qui animam suam posuit pro ouibus suis et errantem unam ouem non flagellis cohercuit sed ad ouile proprium suis humeris reportauit.
- 53.4.1
agat ergo dilectio tua, frater karissime, ne uel Nestoriani dogmatis uel Eutychiani erroris ullum in dei populo possit uestigium reperiri, quia nemo potest fundamentum ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus, qui uniuersum mundum non reconciliaret deo patri, nisi per fidei regenerationem omnes in nostrae carnis ueritate susciperet.
- 53.5.1
cum ergo scribendi opoitunitates, quibus fraternitas tua utatur, exstiterint, sicut necessarie et ex more fecisti, <ut> per filios nostros Danihelem presbyterum et Timotheum diaconum ordinationis tuae ad nos scripta dirigeres, ita omni tempore in hoc officio perseueret et de prouectibus pacis saepe, quantum fieri potest, sollicitudini nostrae mittantur indicia, ut per alterna colloquia sentiamus, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus estnobis. Data XV. Kal. Septbr. Magno et Apollonio consulibus.
- 54.1.1
LEO EPISCOPUS PRESBVTERIS ET DIACONIBUS ECCLESIAE ALEXANDRINAE DILECTISSIMIS FILIIS IN DOMINO SALUTEM. Gaudeo exultanter in domino de piissimo, quem inter uos habetis, affectu, dum, sicut scripta uestra manifestant, et pastor gregem et grex ostenditur amare pastorem.
- 54.2.1
solliciti ergo in inuicem, sicut apostolus ait, seruare unitatem spiritus in uinculo pacis properate ad fructum uestrae peruenire patientiae. quid enim dignius aut uelle potestis aut agere, quam ut auxiliante dei gratia gloriosissimi principis fide ad profectum solidissimae pacis utamini remota procul ea bestia, quae uineam plantationis dominicae, sicut psalmus propheticus canit, singulari feritate uastabat?
- 54.3.1
quia ergo in ouili dominico nec furum iam insidiae nec latronum timentur incursus, redeat uniuersitas uestra in concordiam et magisterio spiritus sancti illa in omnibus unitas expetatur, propter quam dicit apostolus: non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant. id ipsum dicant et sentiant omnes, nulla sint sensuum disputationumque certamina: quod usque ad catholicos praesules in Alexandrina ecclesia discipuli ueritatis didicerunt atque docuerunt, eadem a cunctis fidelibus confessione promatur, quia uarietatem ueritas, quae est simplex atque una, non recipit.
- 54.4.1
si quos autem cuiuslibet ordinis Christianos impia haereticorum conturbauere mendacia, ad satisfactionis remedia prouocate et in spiritu mansuetudinis cum benignitate corripite, quia, sicut ait beatus apostolus Petrus, non tardat dominus promissum sed patienter agit propter uos, nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam conuerti. agendum ergo est, ne difficultas ueniae curationem faciat tardiorem. Data XV. Kal. Sept. Magno et Apollonio conss.
- 55.1.1
LEO EPISCOPUS THEOPHILO IOHANJFL ATHANASIO ABRAHAE DA- NIHELI IOHAE PAPHNUTIO MUSAEO PANULUIO ET PETRO EPISCOPIS AEGVPTIIS. Litteris fraternitatis uestrae, quas ad me filii nostri Danihel presbyter et Timotheus diaconus detulerunt, cognouisse me gaudeo, quod gloriosi et uenerandi principis fides propheticis et euangelicis unita doctrinis ad sanctos et deo placitos dispositionum suarum peruenit effectus, ut cruentissimo Alexandrinae ecclesiae peruasore deiecto et in longinquiora translato dignum sua gubernatione rectorem totius ciuitatis me<re>retur electio, ad cuius uos consecrationem nullus ambitus traheret, nulla seditio impelleret, nulla iniquitas incitaret, sed in medio constitutae meritum sanctitatis eum cunctis non dubitaret praeponere. quem sibi uniuersitas cuperet praesidere.
- 55.2.1
unde reddita populis Christianis dei pace gaudentes commendamus uobis inuicem uestri operis dignitatem, ut religiose per omnia ordinatus antistes fraterno se iuuari experiatur adsensu et ad abolenda scandala, quae error haereticus exitarat, cooperatione uestra gaudeat adiuuari.
- 55.3.1
extruso enim, qui imitator diaboli fuit et in ueritate non stetit male utens specie peruasi honoris et nominis, congruit, ut Alexandrina ecclesia eum ueneretur et diligat, quem et probitate morum et integritate catholicae fidei dignum tanto sacerdotio comprobauit. cui mutuae caritatis plenum animi nostri praebemus adfectum cohortantes, fratres karissimi, et fiducialiter exigentes, ut in praedicatione uerbi, in eruditione praecepti illam formam custodiatis caritatis, sine qua nullae possunt prodesse uirtutes.
- 55.4.1
quod autem fratri et coepiscopo nostro Timotheo de reuocandis his, qui a ueritatis itinere deuiantes inconsultius se ferociusque gesserunt, scriptum esse cognoscitis, dilectio quoque uestra ad curam suam intellegat pertinere, ut quia late sese pestilens illa aegritudo diffudit, ubique omnibus eadem adhibeatur medicina uulneribus: ut per diligentiam pastoralem in cunctis ecclesiis domini ouile reparetur et per sollicitudinem caritatis atque doctrinae omnes Christi oues unum sentiant habere pastorem. Dat. XV. Kal. Septemb. Magno et Apollonio consulibus.
- 56.1.1
ZENONI AUGUSTO SIMPLICIUS EPISCOPUS. Cuperem quidem, quantum ad meae spectat deuotionis arbitrium, qua principes Christianos iugi ueneratione suspicio, debita pietati uestrae continuis officia deferre colloquiis. sed cum ad huius intentionis augmentum etiam sacrae cura religionis accedat, ratio mihi negotii potioris incumbit, ut simul honorificentiam uobis prona mente persoluam et causas fidei fidenter insinuem, quia me ad utrumque uel dicata trahit clementiae uestrae semper affectio uel respectus ordinis mei et apostolici moderaminis sollicitudo compellit.
- 56.2.1
functus igitur, gloriosissime ac clementissime fili imperator Auguste, munere salutandi, quae in ecclesiis Orientis per haereticorum latrocinia recidiua rursus dicuntur scandala concitari;, nec debeo silere nec possum. nam sicut in meam notitiam feruentium pro fide catholica detulerunt scripta monachorum, comperi Timotheum parricidam, qui Aegyptiae pridem uastator ecclesiae in morem Cain, ut. lectio diuina testatur, eiectus a facie dei, hoc est ab ecclesiae dignitate seclusus, et tamquam per deserta uagus sceleratae conscientiae diu tormenta passurus in exilium proprii erroris abductus est, resumptis pristini furoris incendiis conflasse nihilominus agmina perditorum et Alexandrinae urbis ecclesiam, quam sacerdotali prius sanguine cruentauit, ipsum denuo nunc cruentum depulsione legitimi peruasisse pontificis,
- 56.3.1
ut cui illa relegationis humilitas inicere debuerit ex his, quae impie gesserat, aculeum paenitendi, nutriendae potius otia praebuisse uideatur atrocioris insaniae. quo procul dubio Cain ipso longe detestabilior adprobatur: ille siquidem a perpetrato semel facinore damnatus abstinuit, hic proficit ad crimina maiora post poenam.
- 56.4.1
nec eo tamen scelerum fine contentus Constantinopolitanam insuper urbem recti semper dogmatis amore flagrantem, ne quid intemeratum populator humanae salutis omitteret, fertur audacter ingressus et a suae consortibus prauitatis libenter audisse soli Christo debitam uocem, qua plane non in nomine domini uenire benedictus sed diuini culminis usurpator euidenter monstratus est antichristus.
- 56.5.1
qui cum etiam a communione catholica tam laudabiliter esset exclusus, per quorundam priuatas domos respersis humano sanguine manibus non diuina sacrificia sed sacrilegia celebrasse memoratur. in quo utique non eius est firmata susceptio sed consciorum diuulgata proditio cum eodem de illa iniquitatis sede, nisi resipiscant, omnimodis casurorum, quam sicut diabolus pater eius altissimo similem se faciens aeternam sibi perfidus construere non desinit ad ruinam.
- 56.6.1
haec, uenerabilis imperator, cum horreat animus uel a tanto gladiatore fuisse temptata, maximo tamen, fateor, stupore detineor sub uestrae pietatis aspectibus potuisse committi. quis enim deuotam semper deo clementiae uestrae mentem et orthodoxis deditam regulis aut ignoret aut ambigat? quippe qui supernae dispositione prouidentiae, sicut pro utilitate publica augustae memoriae Marciani pariter et Leonis eruditi uirtutibus, sic eorum sitis etiam ad catholicam ueritatem sensibus instituti nec cuiquam omnino sit dubium pietatem tuam illorum fidei esse sequacem, quorum es successor imperii.
- 56.7.1
quae cum de uestrae tranquillitatis animo certa ab omnibus teneantur et fixa, absit, ut temporibus uestris diuini cultus integritas et antiquitus roborata fidei catholicae putetur interpolanda sinceritas. respicite quaeso ad diuina beneficia et, quae sint uobis conlata, perpendite atque, ut haec prospera ualeant permanere, propitiandum esse censete auctorem muneris, non laedendum. inter quaslibet enim occupationes publicas a religioso principe magnopere procurandum est, quod eius protegit principatum, et praeferenda cunctis rebus est caelestis obseruantiae titudo, sine qua recte nulla consistunt.
- 56.8.1
suppetunt affatim clementiae tuae, si in palatii sui requiri mandet arcus, cum nostrorum coeuntia definitione maiorum documenta copiosa. neque enim conscientiam uestram latere credendum est, quae per cunctas prouincias Orientis ex ipsa imperii uestri arce diffusa sunt, illa scilicet, quae uel ad augustae memoriae Marciani nihilominus et Leonis uel ad Calchedonensis concilii beatae recordationis prodecessor meus Leo consulta direxit et quibus ita plene atque dilucide sacramentum dominicae incarnationis exposuit, ut non modo catholicus sed nec Christianus quidem ualeat nuncupari, quisquis illic redemptionis suae causas non euidenter agnoscat. certe ut facilius uobis necessaria non desit instructio, earundem exemplaria litterarum ad fratrem et coepiscopum meum Acacium misi uestris sensibus offerenda.
- 56.9.1
haec igitur pietas tua si recensere dignetur uel quae totius Orientis episcopi de huius praedicationis consensione rescripserint, aspiciet profecto et examinata diligenter et ueraciter promulgata atque ideo pestiferae falsitatis ambagibus nequaquam debere pulsari, quia reuera, quae de scripturarum fonte purissimo sincera perspicuaque manarunt, nullis agitari nebulosae uersutiae poterunt argumentis. perstat enim in successoribus suis haec eadem apostolicae norma doctrinae, cui dominus curam totius ouilis iniunxit, cui se usque in finem saeculi minime defuturum, cui portas inferi numquam praeualituras esse promisit, cuius sententia quae ligarentur in terris, solui testatus est non posse nec caelo.
- 56.10.1
quapropter clementiam uestram, cui mea uice propensius frater et coepiscopus meus Acacius supplicabit, precor atque obsecro, ut imitatores facti tantorum et talium praecessorum nefandae praesumptionis operarios catholico pectore respuentes regia censeatis potestate cohiberi. quisquis aliud, sicut praedixit apostolus, praeterquam accepimus seminare molitur, anathema sit. nullus ad aures uestras perniciosis mentibus subripiendi pandatur accessus, nulla retractandi quippiam de ueteribus constitutis fiducia concedatur, quia, sicut saepius iterandum est, quod apostolicis manibus cum ecclesiae uniuersalis adsensu acie meruit euangelicae falcis abscidi, uigorem sumere non potest renascendi nec in dominicae uitis fructiuam ualet redire propaginem, quod igni deputatum constat aeterno. sic haeresum denique machinamenta cunctarum ecclesiasticis prostrata decretis numquam sinuntur oppugnationis elisa reparare certamina.
- 56.11.1
ante omnia autem quaeso, ut beati Marci euangelistae sedes (Alexandrinam loquor ecclesiam) a cruentissimi praedonis incubatione liberata catholico reformetur antistiti libertatemque suam pariter recipiat et quietem. at uero improbus parricida, qui diuinis simul reus est legibus et humanis, reductus eodem, quo iure fuerat ante detrusus, ab innocentium nece retrahatur animarum; procul a regno pietatis uestrae funesti capitis uenena discedant, quae quoniam salutiferae praedicationis auribus obturatis medicantia uerba capere nequiuerunt, ab humani conuentus abducta pernicie in uirulentiae suae congrua solitudine contabescant.
- 56.12.1
quo magis ac magis pietatem tuam beati Petri apostoli uoce qualiscumque sedis eius minister obtestor, ut inimicos antiquae fidei non sinatis impune grassari, qui uestros optatis hostes habere subiectos; ut uerae confessionis pacem cunctas domini seruare decernatis ecclesias, qui orbem uestri desideratis imperii tenere pacatum; ut unicam spem salutis, quae genus hominum ad regna caelestia uitamque perducit aeternam, nulla patiamini parte uiolari, qui placatum deum uel regno uestro cupitis uel saluti.
- 56.13.1
Omnipotens deus regnum et salutem uestram perpetua protectione conseruet, gloriosissime et clementissime imperator. Data est IIII. Iduum Ian. Basilisco Augusto consule.
- 57.1.1
Cum filii nostri illustris uir Latinus patricius et spectabilis Madusius pro legatione publica mitterentur. neglegere non potuimus, quod omni intentione curamus. proxime namque cum presbyterorum et monachorum de Timotheo olim ab uniuersali ecclesia separato querela uenisset, tam Christianissimo principi quam dilectioni tuae scripsimus, ut modis omnibus resistatur, ne quid haereticorum contra Calchedonense concilium moliatur audacia, frater carissime, et dilectionis tuae laudando constantiam multum nobis, immo ipsi domino placere memorauimus, quod damnatum hominem non solum fidei sed etiam parricidii causa nullam Constantinopoli ecclesiam introire permiseris.
- 57.2.1
quod nunc iterum commonemus, ut cum ad dilectionem tuam eadem scripta peruenerint, immo etiam donec ueniant, apud Christianissimum principem etiam nostro nomine agere suppliciter atque insinuare non desinas, ut quae totiens et bene statuta sunt, nulla obreptione uiolentur, quia regni eius certum et singulare est firmamentum uero atque aeterno regi congregatorum in causa fidei diuino spiritu sacerdotum inlaesum conseruare concilium.
- 58.1.1
Quantum presbyterorum et ex diuersis monasteriis domino seruientium monachorum relatione patefactum est, ecclesias domini rursus diabolus inquietat, ita ut excluso Alexandriae sacerdote haereticus atque ab uniuersitate damnatus eundem locum. de quo pulsus fuerat, occupasse dicatur: insuper quibusdam facientibus Constantinopolim ausum fuisse contendere, ut ciuitas Christianorum principum circa fidei catholicae ueritatem deuotione praecellens et Christiana plebs in defensione religionis adtonita haereticorum prauitate, quae iam fuerat sopita, turbetur.
- 58.2.1
sed misericordia dei, cuius est causa, non defuit. ut Timotheus, qui ab uniuersali ecclesia sacerdotalibus sententiis et imperialibus constitutis iure est segregatus, ad ecclesiam tuae dilectionis uel ad fidelium domorum limina non permitteretur accedere.
- 58.3.1
quem conuentus nouos pro se didicimus comminari, resolui aestimantem, quod de se uniuersalis decreuit auctoritas. unde quia sanctae memoriae praecessorum nostrorum extante doctrina, contra quam nefas est disputari, quisquis recte sapere uidetur, nonis assertionibus non indiget edoceri sed plena atque perfecta sunt omnia, quibus potest uel deceptus ab haereticis erudiri uel in uinea domini plantandus institui, implorata fide clementissimi principis uocem faciendae synodi fac respui nec sit apud aures imperii Christianas pigra suggestio, quia salus eius et regni ipsius Christus est fortitudo.
- 58.4.1
ergo cum praedictis presbyteris ac monachis oportune atque importune pietati eius nostro quoque nomine supplica et legationem hanc pro nobis quoque clementiae ipsius, ne quid subripiatur, insinua. omnium pariter precibus instruatur, ne per occupationes publicas quieti ecclesiasticae aliquas inimicus moliatur insidias, integritati suae Alexandrinam reddi praestet ecclesiam et a beati Marci euan-, gelistae sede hostem parricidamque propellat et, qualiter catholicae fidei teneatur integritas in penetralibus aulae suae, dignanter inquirat.
- 58.5.1
quae ne aliqua forsitan fidei aemulorum fraude uitientur, licet in ecclesiae tuae possint scriniis inueniri, tamen exemplaria misimus, quae pietati ipsius properabis offerre. nota namque et omnibus illic potestatibus celebrata, quae sanctae memoriae prodecessor meus Leo ad consultationem augustae recordationis Leonis scripserit, et quam ueneranter accepta sint, recognoscat; appareat, sicut confidimus, eius imitator fidei, cuius propitiante deo dignior est successor imperii, sibique scriptum aestimet, quicquid ante se principibus pia est traditum lectione. illa est namque perennitas regni, quae per seriem propagandae posteritatis in successore reppererit, quod a praecessore descendit.
- 58.6.1
hortor ergo, frater carissime, ut modis omnibus faciendae synodi peruersorum conatibus resistatur, quae non alias semper indicta est, nisi cum aliquid in prauis sensibus nouum aut in assertione dogmatum emersit ambiguum, ut in commune tractantibus, si qua esset obscuritas, sacerdotalis deliberationis inluminaret auctoritas, sicut primum Arrii ac deinde Nestorii, postremum Dioscori atque Eutychis fieri coegit impietas. et, quod misericordia Christi dei nostri saluatoris auertat, intimandum est abominabile esse contra sententias totius orbis domini sacerdotum et principum utriusque rectorum damnatos restitui, reduci exules, relegatos in causis nefariae conuersationis absolui.
- 58.7.1
itaque, quod saepe repetendum est, haec omnia clementissimis auribus suppliciter intimato. ueniet procul dubio deus in adiutorium nostrum, in cuius manu regis cor esse retinens constitutum potestatis suae nescit aliunde principium. Dat. quarto Id. Ian. consule (supra scripto;.
- 59.1.1
SIMPLICIUS EPISCOPUS PRESBVTERIS ET ARCHIMANDRITIS APUD CONSTANTINOPOLIM CONSTITUTIS. Per filium nostrum laudabilem uirum Epiphanium litteris uestrae dilectionis serius, quam uoluistis. acceptis magno sumus dolore permoti, quod illic intra ecclesiam dei scandalorum recidiua nascuntur incendia, ubi totiens auctoritate apostolicae sedis et sententia synodi uniuersalis extincta sunt.
- 59.2.1
cui namque m toto orbe terrarum cum peruersitate dogmatum nefandorum Nestorii Eutychis Dioscorique damnatio, cui Timothei rursus Alexandrinae ecclesiae peruasoris non est nota deiectio? testis est anterius Ephesenum, testis est recens Calchedonense concilium, quod quisquis desiderat retractari, in numero fidelium se pronuntiat non haberi, cum praedictorum talis impietas auctoribus etiam principibus Christianis non solum ab ecclesiae corpore uerum a coetu hominum exiliis segregata diuersis unitae sententiae damnatione percussa est.
- 59.3.1
de quorum nihil est nunc errore dicendum, quia post traditionem tantorum domini sacerdotum, qui longe ante nos in uniuersa mundi parte has quoque haereses reuicp-runt, beatae recordationis prodecessor noster Leo multiplici sermone doctrinae, quid catholicae ueritatis sequatur integritas, quid detestetur, asseruit. hac eruditione fundata non contentione opus est, ut adhuc tamquam de dubiis iudicetur, sed, sicut dilectionem uestram gaudemus facere, firmis contra deiectos state uestigiis nec uos aduersarius terreat aut tardam putetis desuper uenire uictoriam. cadere didicit, qui resultat.
- 59.4.1
breuiter haec ad consultationem immo etiam ad consolationem uestrae scripsimus caritati, uolentes aliquos, quemadmodum cupitis, pro causae necessitate dirigere, nisi ad omnem plenitudinem non iam defendendae, quae solide fundata est, fidei sed repellendis haereticis atque damnatis illa sufficerent, quae etiam ad sanctae memoriae Flauianum atque ad sanctam Calcedonensem synodum uel ad augustae recordationis Marcianum ac Leonem beatae memoriae antecessorem meum scripsisse retinetis atque totius Orientis episcopi rescriptis ad principem tunc Leonem propriis intimarunt. unde insolubile esse non dubium est, uel quod ante decreuerunt in unum conuenientes tot domini sacerdotes uel quod singuli per suas ecclesias constituti eadem nihilominus sentientes diuersis quidem uocibus sed una mente dixerunt damnantes errorum execrabilium auctores pariter et sequaces.
- 59.5.1
quapropter inter tot formas, quae recta sunt, praedicandi non assertione noua sed constantia nitendum est iam probata. quae quid domino uos iuuante profecerit, laboris uestri deo placitus fructus ostendit, quando eius domum uobis obsistentibus latroni introire non licuit, qui nonnullis occurrentibus sibi latentes adhuc forsitan sui similes publicauit.
- 59.6.1
non enim iunguntur bona pessimis, recta peruersis. nec possunt salutaria coire cum noxiis, quia luci communio nulla cum tenebris nec infideli portio cum fideli. unde necessario damnatorum comitabuntur exitum, qui talium delegere consortium, nisi forte resipiscentibus animis et maxime, qui nuper decepti sunt, uidentes in quae abrupta sint ducti, ad splendorem uerae fidei discussa conferant se nube mendacii. quod apostolicae sedis pietate ut prouenire possit optamus, quia uitam in domini uoluntate cognoscimus.
- 59.7.1
ad Christianissimum quoque principem uel ad fratrem et coepiscopum meum Acacium competentia simul scripta direximus, cuius in tanta re accusandum silentium non putamus, quia scientes fidem probatissimi sacerdotis certum tenemus suum non esse, quod tacuit. ut autem plenius dilectio uestra cognoscat nostrarum, quas ad Christianissimum principem misimus, seriem litterarum, exemplaria internuntio, quem misistis, redeunte direximus. Dat. IIII. Id. Ian. consule supra scripto.
- 60.1.1
SIMPLICIUS EPISCOPUS ZENONI AUGUSTO. Inter opera diuinae prouidentiae, quae pia semper et iusta sunt, nostris quoque temporibus eloqui potentias domini uix quaelibet humana lingua sufficiet. quis etenim ualeat uel cogitatione complecti uel uoce depromere, quod in ipso utriusque rei laborantis articulo et uotis publicis et religionis sanctae reddidit uos quieti, nisi quod tanti consideratione miraculi clamandum est cum propheta: haec est mutatio dexterae excelsi, quae exaltantes semet ipsos potenter humiliat et humiliantes se clementer exaltat?
- 60.2.1
in quibus etiam, si dispensationis supernae sagacius mensura libretur, profecto euidenter apparet ideo perfidorum inrepsisse perniciem, ut fides clementiae tuae et inter aduersa probaretur quantoque magis rebus urgueri crederetur infestis, tanto clarius uestra magnanimitas emineret, atque ob hoc mansuetudinis uestrae de Constantinopolitana urbe prouenisse discessum, ut uniuersorum desideriis expetiti gloria maiore rediretis et ex contrariorum periculis quid in uobis esset cunctis utile nosceretur: Dauidicae nimirum illius uirtutis exemplo, qua singulari patientia cedens paululum furoribus parricidae continuo uictor ac populorum precibus imploratus praestantiore fastigio est reuersus in regnum.
- 60.3.1
laetare igitur, uenerabilis imperator. eos fuisse tuos hostes, qui extiterunt diuinitatis inimici, teque gaude et cum ecclesia laborasse et cum fidei catholicae libertate imperio restitutum atque, ut in omnibus doceas causam tibi cum deo esse communem, eius ope uiriliter fretus insiste, ut per quem publicos incubatores subegit, ecclesiae quoque depellat tyrannos. sicut enim pietas uestra merito recteque confidit illo nos tempore nihil aliud deum nostrum suppliciter implorasse, quam ut nobis Romani imperii praesules, quales nunc loquimur, redderentur, ita expectari cernis, ut huiusmodi uos esse ipsorum actuum qualitate monstretis.
- 60.4.1
respicite quaeso augustae memoriae Marciani atque Leonis omni mundo conspicuam in catholica deuotione constantiam et salubri consideratione perpendite, cum in eodem loco stare nequiuerint, qui ab eorum rectitudine deuiarunt, successorem regiae potestatis legitimum ac diuinitus adtributum eum fore sine dubio, qui illorum fidei perstiterit imitator. debes, gloriosissime et clementissime fili imperator, augustae memoriae tantorum uirorum taliumque reuerentiam, debes uicem muneribus dei. ille te ad istorum reduxit imperium: tu deo istis similem redde famulatum. et quia haec beato apostolo docente nos Petro mea nuper humilitate praedicante refutata sunt a casuris, deo fautore proficiant in regni soliditate mansuris.
- 60.5.1
ego quidem litteris, quas uestra clementia destinauit, pignus inmensum uenerandae religiositatis accipiens et ingenti gratulatione respiro et omnino non ambigo mentem uestram in rebus diuinis gesturam longe potiora quam cupio; sed mei memor officii in hanc partem clementiam tuam ideo prolixiore hortor alloquio, quia imperii tui pariter et salutis adfectu illis te causis inhaerere semper exopto, quibus solis et praesentis regni stabilitas custoditur et aeterni gloria comparatur.
- 60.6.1
unde ante omnia precor, ut Alexandrinam ecclesiam non minus a funesto quam ab haeretico peruasore clementiae uestrae dispositionibus liberatam catholico ac legitimo restitui censeatis antistiti eisque etiam, quos temeritate diabolica diuersis ecclesiis ordinasse perhibetur, eiectis rectae fidei subrogari constituatis episcopos et, sicut rem publicam uestram a tyrannica dominatione purgastis, ita ubique ecclesiam dei ab haereticorum latrociniis atque contagiis exuatis nec id potius praeualere patiamini, quod eorum iniquitas temporum, quos non solum uestro imperio sed in deum quoque rebellis spiritus concitauit, quam quod tot tantique pontifices et cum egregiis orthodoxisque principibus uniuersalis ecclesiae decreuit adsensus.
- 60.7.1
Calcedouensis synodi constituta uel ea, quae beatae memoriae prodecessor meus Leo apostolica eruditione perdocuit, intemerata uigere iubeatis, quia nec ullo modo retractari potest, quod illorum definitione sopitum est, nec ullatenus recipi totius catholicae ueritatis uno undique ore damnatus. ipsa ęst quippe, sicut experti estis, catholica fides, quae potentes de sede laesa deposuit et exaltandos humiles custodita seruauit. quare satis agendum est pietati tuae, ut qui huius tibi auctor est doni, sit ipse propagator. Dat. VII. Iduum Octobrium post consulatum Basilisci et Armati.
- 61.1.1
Quam sit efficax supplicantium domino perseuerantia sacerdotum et quam iocundo gratuletur effectu studium, quod defensioni fidei sinceris mentibus exhibetur, litteris tuae dilectionis agnoscitur, quando post tanta certamina, quibus dei misericordia in causa propriae religionis famulos et ministros suae constituens potestatis probatissimos sibi fecit esse uictores. siquidem Alexandrina ecclesia diuino tandem iudicio liberata in consortium communium nos aduocans gaudiorum eum, qui ab haeretico fugatus fuerat, ad eius sedem redisse testaris.
- 61.2.1
unde animis exultantibus ad uniuersalis ecclesiae quietem Christo deo nostro pro salute primum fidelissimi principis supplicamus, cui pro deuotione, qua cunctos anteuenit sacerdotes, pietas haec diuina concedit, quae nos liberos pro populis Christianis apud omnipotentiam caelestem praestat interpretes.
- 61.3.1
sicut ergo in reditu fratris et coepiscopi nostri Timothei gratulamur, ita eum commonente dilectione tua cupimus inreprehensibilem reperiri, quia meministi hoc eum iamdudum fidelis praesulis non habuisse constantiam, quando ei, ut damnati Dioscori nomen inter altaria recitaretur, extortum est. Dat. VIII. Id. Mart. Illo u. c. consule.
- 62.1.1
SIMPLICIUS EPISCOPUS ZENONI AUGUSTO. PER PETRUM UIRUM SPECTABILEM COMITEM PLACIDIAE NOBILISSIMAE FEMINAE. Olim diuinorum exultatione munerum triumphalis in domino regni uestri gloria dilatata cum uniuersalis ecclesiae gaudio mediocritatis meae litteras optulisse memini nec inter uniuersos catholicae fidei sacerdotes opera dei nostri uel solus potui tacere uel primus, quia secundum beatum Paulum apostolum ecclesiarum omnium curam sustinens mihi summam gaudii de reddita per clementiam uestram earum quiete specialiter uindicaui, quod uos diuinitatis auxilio deiectis religionis et regni hostibus meruimus habere uictores et in uno eodemque prouentu Christo in uobis ubique uincente et cultus uerae fidei et status est reparatus imperii, quod utrumque ideo fuerat diabolo se ad tempus interserente turbatum, ut alterutrius aduersariis dissipatis praeconia fierent maiora uincentis.
- 62.2.1
unde tam praeclarae fructum uictoriae indeptus cum laetitia uniuersalis ecclesiae nunc quoque, quod sine cessatione facio, tacere non possum gratias sine dubio perennes, quod antiquae ueraeque fidei in fratre et coepiscopo meo Timotheo Alexandrinam ecclesiam reddidistis, cuius ad me nuper litterae commeantes expulsa profanitate Eutychis atque Dioscori damnatorum ad regendos orthodoxos beati apostoli et euangelistae Marci sedem, quod ante compertum est, se recepisse memorauit incitans nos uolentes, ut haec ipsa pietatis uestrae sensibus referremus.
- 62.3.1
ut ergo tranquillitas uestri perpetua et fixa sit regni, quietem, quam cunctis in memorata ecclesia praestitistis, peruigili protectione munite et, quod iuuante uos domino pro innocentium salute fecistis animarum, religiosiore studio et diligentia adtentiore protegite, quia non minoris est gloriae quod condideris seruare quam condere et omnibus est probatum tantum uobis diuini fauoris impensum, quantum Christianae religioni uestra pietate est sedulitatis exhibitum.
- 62.4.1
et quamuis in omni parte regni sui profutura uno cultui prouidentia uestra non desit et curis publicis tranquillitatem ecclesiae praeferatis, precor tamen, ut quod per nos serio postulatur, immo quod ipsi specialius supplicamus, Petrum Alexandrinae ecclesiae peruasorem et ob hoc iure damnatum, quia moliri quaedam latens in Alexandrina, sicut ad nos scriptum est, ciuitate contra haec, quae a uobis sunt statuta, memoratur, ad exteriora transferri piissima praeceptione iubeatis, ne aliquos modicae fidei, quod facere perhibetur, inficiat et ad peruersitatis suae instrumenta traducat. longe sint ab innocentibus perniciosa contagia, ut per uos < intret > intra dominici gregis ouile sinceritas, quam sola tenere potest imperialis auctoritas. Dat. VIII. Id. Octobr. Illo u. c. cons.
- 63.1.1
SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO. PER QVEM SUPRA. Quantos et quam uberes fructus constantia fidei et deuotarum circa religionem catholicam mentium semper habeat fortitudo, labor tuae dilectionis et eorum, qui pariter repente diabolo iamdudum turbabantur, ostendit. nam cum Christi inimicus et regni Christianam semper aulam mox casurus inuaderet atque impia persecutione fideles domini plebemque concuteret, oratione atque uigiliis sacrilega temptamenta superauit et se uictoria caelestis eo usque porrexit, ut regressu religiosissimi principis ecclesiae quoque Alexandrinae catholicus redderetur antistes. de quo mox cum exultatione diuinae gratiae gaudia nostra contulimus et mutuis nos litteris fecimus gratulari.
- 63.2.1
et licet laetitiae ipsius numquam sui defuerit plenitudo, tamen frater et coepiscopus noster Timotheus persecutione probabilior factus pristini non immemor instituti per fratrem et coepiscopum nostrum Esaiam et filios nostros Nilum presbyterum et Martyrium diaconum Alexandrinae ecclesiae sollemnia scripta direxit, quibus et illud, quod ante perterritus de Dioscori nomine fecerat, se destruxisse memorauit et remissionem ipsius erroris expetiit nosque de quiete fecit ecclesiae gratulari, expertus erga se, quantum nobiscum tua caritas uidet, quod in eo tunc reprehendimus, non inultum et reconciliatum sibi nunc diuinae miserationis affectum, frater karissime.
- 63.3.1
memoratis in urbe, mox uenerant, constitutis occasionem filii nostri Petri uiri spectabilis comitis quasi ex sententia proficiscentis amplexi tam nostro proposito quam petitione fratris et coepiscopi nostri Timothei legatorumque ipsius precibus id ipsum ad tuam uoluimus peruenire notitiam, ut etiam nunc communium fieres particeps gaudiorum et in praedictae ecclesiae tranquillitate, quemadmodum diximus, laboris tui nobiscum carperes fructum et Christianissimo et clementissimo princ-ipi nostras litteras offerres super hac etiam re, ut et ipse quoque deuotionis et fidei propriae donis deo se protegente laetetur atque insistente caritate tua maioribus studiis catholicae religionis salutaria scripta mittendo munire dignetur ecclesias.
- 63.4.1
ne, sicut experti sumus, in aliqua regione antiquus ille serpens totiens excisi capitis uirus effundat et inficiendi aliquos occasionem, quod absit, rursus inueniat, prouida praeceptorum suae pietatis ordinatione disponat; religiosis et, sicut euidentius adprobauit, deo se commendantibus legibus sanciat, ne uel in tenebris delitescant et improuisi ambulantes in luce percutiant et his, quos in fide pauperes esse reppererint, quod propheta testatur, insidietur ut rapiat; Petrum maxime, qui nonnullarum domorum suique similium latebris confouetur et quem zelo fidei ab episcopatu constituit submoueri, in exteriores terras abici, sicut et nos pietati eius scripsimus, ad ecclesiasticam pacem speciali praeceptione decernat, quia rursus asseritur aliqua contra dispositionem fidei ipsius sine cessatione moliri.
- 63.5.1
quia igitur haec oportunitate perlatoris fidissimi nos oportuit indicare, immo specialius admonere, hortamur, ut cum internuntius remeare coeperit uel si qua forsitan altera occasio reperitur, quam primum nos facias certiores et curam nostram subleuare deproperes. ut autem perfecto gaudio gauderemus, idem frater et coepiscopus noster Timotheus exemplum libelli satisfactionis eorum, quos a catholicae fidei ueritate Timotheus et Petrus utrique damnati dominationis terrore traduxerant, ueniam postulantum ad nos pariter destinauit sacerdotali pietate lapsis subuenire desiderans: quod diuinae miserationis intuitu, quae neminem uult perire, refutabile non putamus. Dat. VIII. Id. Octobr. Illo u. c. cons.
- 64.1.1
SIMPLICIUS EPISCOPUS ZENONI AUGUSTO. Proxime quidem cum ad urbem frater et coepiscopus mediocritatis meae Timotheus Alexandrinae urbis antistes nouato more misisset, uictoriam uestrae fidei in eius restitutione cognoui; pietate enim uestra fulta diuinitatis auxilio et imperii tranquillitas et catholicae religionis splendore suo scandalorum nube discussa reuertit integritas. de quo me gratias post deum clementiae uestrae egisse reminiscor et nunc quoque cultum uestro regno debitum silere non potui, ne quodam modo uiderer ingratus, si uobis qualibet oportunitate uel imperii uel ecclesiarum laudare desisterem tot triumphos.
- 64.2.1
exhibens ergo debitae uenerationis officium precor, ut studiosius circa uniuersos rectae fidei sacerdotes et maxime circa Alexandrinum episcopum, cuius certaminis et testes fuistis et iudices, protectionis impendatis auxilium et decernatis piissimis constitutis Petrum sedis ipsius peruasorem, cui nec in diaconatu suus potuit ordo constare, longius a tam praeclara ciuitate relegari, ne infirmioris fidei aliquos forte seducat et in eadem ecclesia, quod absit, quae sopistis scandala rursus exagitet. probastis in hoc opere illum nobis dexterae suae dedisse praesidium, qui ad totius orbis gaudium et in ecclesiae uniuersalis exultationem in uestra clementia Romanum seruat imperium. Dat. XII. Kal. Nouembr. Illo u. c. cons. Per legatos Graecorum.
- 65.1.1
Proxime quidem dilectioni tuae petentibus his, qui ad nos a fratre et coepiscopo nostro Timotheo Alexandrinae ecclesiae antistite directi fuerant, commune gaudium litteris indicaui et de fructu piissimi operis, quod catholicus memoratae ecclesiae sacerdos est restitutus, pariter nos gaudere memoraui. quod nunc quoque significare properauimus, ut agnosceres gaudia silentium non amare.
- 65.2.1
unde semper exultans in domino et orationum communium cupiens uota sociari hortor, frater carissime, ut rebus per clementissimum et Christianissimum principem deo auctore compositis diligentiae sollicitudo non desit sed Petrus ab indebito sibi honore deiectus in Alexandrina regione non sinatur habitare sed procul extra terminos patriae, sicut etiam nos poposcimus, frequenti eum postules suggestione relegari, ne quos imperitorum prauitatis suae persuasione seducat et a catholicae tramite ueritatis auertat.
- 65.3.1
quidquid autem de religiosissimo impetrabis imperio, cura tuae dilectionis ad meam notitiam faciat peruenire et nos actuum ad custodiam euangelicae doctrinae pertinentium det esse consortes. Dat. XII. Kal. Nouembr. Illo u. c. cons. Per quos supra.
- 66.1.1
SIMPLICIUS EPISCOPUS ZENONI AUGUSTO. DE ECCLESIA ANTIO- CHENA. Uenerandos mihi semper uestrae pietatis apices gauisus accepi, quibus ingenito uobis studio catholicae religionis post defensionem fidei, quae uos seruata custodit, impietatis audaciam et facinora apud Antiochiam perpetrata cohercita reperimus, exultantes uobis inesse animum fidelissimi sacerdotis et principis, ut imperialis auctoritas iuncta Christianae deuotioni acceptabilior deo fieret et appareret integritas, cum hi, qui in episcoporum nece sacrilega caede uersati sunt, dignis iubentur perire suppliciis. in quo et quieti ecclesiasticae et uestro consuletis imperio, quia uindicata dei contumelia ulciscentis est gratia et conciliatur his diuini fauoris auxilium, quorum cura sacrilegium non reliquerit impunitum.
- 66.2.1
sed ut loquar fiducialiter principi Christiano, si praeteritarum litterarum, quas de Petri aliorumque nomine iamdudum ad fratrem et coepiscopum meum Acacium scripsisse me memini, ordo teneretur, ad hoc non potuit perueniri, quod iure nunc meruit uindicari. mandaueram namque, ut facta suggestione pietati uestrae praedictus, ut et ceteri qui per occasionem tyrannicae dominationis inuaserant ecclesias dei, extra metas uestri pelleretur imperii, ne pestiferi sensus quibusquam simplicioribus ore sacrilego uirus infunderet et uerbis impiis contra fidem orthodoxam innocentiores animas sauciaret.
- 66.3.1
sed, quantum apparet, cum minus ista curantur et leuia esse creduntur, actum est, ut, quemadmodum perhibetis, inter altaria non iam plebs persuasionibus eorum, sed ipsi quoque praesules et praedicatores fidei perirent funestis gladiis sacerdotes. unde si quae talium reliquiae sub uestro reperiuntur imperio, eas uel nunc in exteriores terras iubete propelli, ne qua deinceps in eos sit necessitas et causa subplicii, quia melius est aditum obstruxisse quam poenam exegisse peccati.
- 66.4.1
et quoniam seditiones Antiochenas religiosissimo proposito sedandas non aliter aestimastis, nisi praeter praeiudicium uenerandi illius concilii Nicaeni apud Constantinopolim isdem petentibus ordinaretur antistes, quod in eius tantummodo persona sic memorastis adsumptum, ut deinceps secundum definitiones patrum Orientali synodo creatio Antiocheni pontificis reseruetur, nec haberi loco uultis iniuriae, quod dissensionis gratia factum est auferendae, tenet hanc pietatis uestrae beatus Petrus apostolus sponsionem et Christianissimi fidelissimique principis mentem in haec uerba iurasse, quod posthac in Antiochena urbe uetere more seruato a conprouincialibus suis episcopus ordinetur,. ne quod nunc frater et coepiscopus meus Acacius uobis est iubentibus executus, in usum posteritatis ueniat et statuta patrum, quae praecipue praestatis inlaesa, confundat.
- 66.5.1
unde, quae a uobis amore quietis sancte et religiose sunt ordinata, reprobare non possumus, ne status Antiochenae ecclesiae sub nostra dubitatione uideatur ambiguus, praecipue cum is, qui legitur ordinatus, testimonio clementiae uestrae tanta sit praedicatione subnixus, ut in eo et praeteritorum uulnerum dolor possit opprimi et ecclesia, quae illum meruit, gloriari.
- 66.6.1
haec repensi sermoms et uenerationis officio respondere curaui, ut tantas haereticorum fraudes et facinora diuinis et saecularibus legibus persequenda, quae saepius probastis esse tam noxia, de memoria et conuersatione hominum iubeatis auferri, quorum impietas nulla. quantum uidetis, potest auctoritate compesci. Dat. X. Kal. Iul. post consulatum Illi u. c.
- 67.1.1
SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO. ORDINATO AB EO KALENDIONE ANTIOCHENO EPISCOPO. Clementissimi principis litteris et tuae dilectionis de sacrilega < ac) funestissima caede, quae apud Antiochiam facta est, sauciatus et nimium affectus maerore respondeo astruens: si quod iamdudum de Petro atque aliis complicibus eorum scripseram et ut pietati eius cum ceteris, qui aderant, fratribus suggereres postularam, ut oportuerat, ordinatum fuisset, haereticorum temeritas ad tantum facinus non ueniret nec aliquid necessitatis exsisteret, ut non aliter praedictae subueniretur ecclesiae, nisi ut aliquid de iure eius curatio ipsa minueret.
- 67.2.1
quamuis enim profecerit ad quietem, quod Christianissimi principis iussione uel sine praeiudicio canonum a tua caritate fuerit Antiochensibus episcopus ordinatus, tamen non est sine inuidia factum, cuius cauendum deinceps etiam ille testatur, qui praecepit, exemplum.
- 67.3.1
in quo pietati eius gratias dignum est nos referre, quoniam ita gloriae suae moderatus est potestatem, ut fidelissima deuotione patrum regulis t submittere, quae iuberet, nec in auctoritatem recipi, quod sequenti constituit aetate prohiberi, ut scilicet in hac tantummodo persona, quam iussu eius et studio quietis Antiochensibus, non tua usurpatione antistitem consecrasti, quod factum est necessitate, sufficeret. in quo tuae dilectionis non inrationabilem cognoscimus fuisse famulatum, quia ecclesiarum iura respiciens diu te non inmerito suspendisse testaris, ne uidereris ambire, quod tanto principi et in tam graui causa non poteras abnegare.
- 67.4.1
quapropter, frater carissime, institutorum ueterum, quae in te sunt probata, non inmemor, sicut ueniale iudicare nos peruides, quod tibi certum est imperatum, ita ipse dans honorem patribus elabora, <ne> necessitas sit ulla faciendi, quod optas nunc satisfactione purgari.
- 68.1.1
SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO. PER URANIUM. Miramur pariter et dolemus ita in tuae dilectionis animo dissimulatam iacere curam caritatis et fidei, ut cum Christianissimus imperator pietatis et religionis instinctu affandi me et de causis ecclesiasticis consulendi fideles atque sollertes internuntios destinaret, ipse et alternae gratiae et uigilantiae pastoralis oblitus nec adloqui nos uolueris nec de his, quae ad catholicae ueritatis custodiam pertinebant, duxeris instruendos. atque ideo, frater karissime, quae non inmerito cernis libera affectione culpari, potiore diligentia repensanda cognosce; proinde delegatum tibi munus impendens sensus tuos prudenter adtolle et pro tuendis Calchedonensis synodi constitutis uehementer inuigila, ne per neglegentiam desidiamque nostram subrepat g-regibus domini letale dispendium.
- 68.2.1
nuper ab Aegyptia synodo, quae et numero plurima et fidei catholicae esset communione subfulta, atque ah ipso omni propemodum clero Alexandrinae sedis ad nos ex more relatio missa patefecit sanctae memoriae fratrem quondam et coepiscopum nostrum obisse Timotheum inque eius uice consona fidelium uoluntate Iohannem, cui ad sacerdotium constare crederentur omnia, subrogatum. omnino nino < nihil > restare uidebatur, nisi ut deo nostro gratias agentibus nobis atque gaudentibus, ut sine strepitu quod catholicus in defuncti ministerium successisset antistes, apostolicae quoque moderationis adsensu uotiuam sumeret firmitatem, cum ecce secundum consuetudinem mihi talia disponenti tranquillissimi principis scripta sunt reddita, quibus memoratum tamquam periurii reum, quod fraternitati quoque tuae non esse diceretur incognitum, sacerdotio perhiberet indignum.
- 68.3.1
ilico retraxi pedem et meam reuocaui super eius confirmatione sententiam, ne quid contra tantum ac tale testimonium praepropere fecisse iudicarer. sed illud me non mediocriter fecit adtonitum, quod isdem litteris suis Petrum, qui haereticorum socius dudum exstitisse probetur et princeps, quod conscientiam dilectionis tuae meminimus non latere instructionesque ipsas, quibus fuerit confutatus, nosse confidimus quemque etiam dubium non sit adhuc extra communionem durare catholicam saepeque nos de eodem ex illa urbe pellendo scripsisse sit certum, ad praefatae ecclesiae regimen existimet prouehendum eumque promittat rectae fidei definitionibus conuenire, a cuius utique, sicut superius dixi, consortio tam degit extraneus, quam ab eius communione discretus est.
- 68.4.1
ad quam si nunc redire respondet, nisi per satisfactionem Christianis regulis competentem non potest introire ac perinde non ad fastigium sacerdotalis dignitatis accedere, sed medellae, quae post paenitudinem praebenda est, consequenter aptari, animae suae cupiens reconciliatus auxilium. non gradum summi honoris affectans, qui diu conuincitur fuisse peruersus, ne per speciem remeantis non remedium sincerae saluationis inquirat sed facultatem propagandae prauitatis inueniat: quo facto non huiusmodi magis ab errore detrahimus quam perniciem fidelibus inrogamus eoque modo Calchedonensis synodi statuta uiolantes aditum saeua copulatione grassandi in ecclesiam lupis rapacibus aperimus.
- 68.5.1
denique ab isdem ipsis, cum quibus olim a catholica participatione diuisus est, pontifex dicitur postulari, ut satis euidenter appareat non eos rectam fidem uelle sed in praesule proprio nefandi dogmatis quaerere potestatem neque inter ipsos et ueraciter sentientes pax inde possit fida generari, unde haereticorum mentium crescit funesta dominatio et catholicorum succedit miseranda captiuitas.
- 68.6.1
tantis igitur malis atque periculis pro sacerdotii qualitate et catholicae praedicationis intuitu ut qua potest ratione sapienter obsistas, maximis undique rebus astringeris nec dilectioni tuae fas est id segnius operari, quod ad animae tuae causam honoris aestimationisque respectu non dubitas pertinere. oportunitatibus ergo repertis clementissimi principis uoluntatem eius incessabiliter pro fide catholica supplicando et ab his sedulo reuocare, quae nociua sunt dogmati Christiano, et secundum haec, quae mandamus, informare crebro inque eam partem, quae amica sit ueritati.
- 68.7.1
potius instare non desinas. haec, ut sanctum Timotheum uenerandus apostolus Paulus instituit, oportune importune, insinuando obsecrando exponendoque nullatenus allegare cessabis ac nobis subinde, quae gerantur quaeue gerenda sint, ueraciter indicare, ut creditorum tibimet dispensatione dominica talentorum in hoc multiplicationem fidelis seruus ostendas, si non tantum in ecclesia, cui praesides, sed ubicumque potueris pro unitate catholica et pro paternis definitionibus suadere non renuas. Dat. Id. Iul. Seuerino u. c. consule.
- 69.1.1
Antiocheni exordium sacerdotis qua ratione fuerit serius indicatum, quamuis minime nos latere potuerit, tamen et ipse uel synodus ipsius indicauit. quod sicut non optauimus fieri, ita faciles excusationi, quam necessitas fecit, extitimus, quia quod uoluntarium non est, uocari non potest in reatum. et ideo per fratrem et coepiscopum nostrum Anastasium, qui ex praedicta regione directus est, litteris quoque tuae dilectionis acceptis alterni uicissitudinem sermonis tuae reddimus caritati: necessario fratris et coepiscopi nostri Calendionis sacerdotium gremio apostolicae sedis amplexi in consortium nostrum per gratiam Christi dei nostri tantae urbis antistitem collegii unione numeramus.
- 69.2.1
miramur autem nihil nos de statu Alexandrinae ecclesiae te instruente didicisse, quem numquam ita ut nunc habetur esse comperimus, ut improbi per occasionem obitus sanctae memoriae Timothei eandem ecclesiam conentur habere captiuam. unde agendum est dilectioni tuae cum clementissimo principe, ne conuellatur sub eius imperio, quod tyranni temporibus potuit optineri. Dat. Id. Iul. Seuerino u. c. cons.
- 70.1.1
SANCTA SVNODUS APUD BEATUM PETRUM APOSTOLUM CONGREGATA UNIUERSIS PRESBVTERIS ET ARCHIMANDRITIS ORTHODOXIS CONSTANTINOPOLI ET BITHVNIAE CONSTITUTIS DILECTISSIMIS FILIIS IN DOMINO SALUTEM. Olim nobis atque ab initio sedi apostolicae omnium nostrum principi fides uestrae probata est sanctitatis nec dubitari potest ita uos uerae in deum pietatis tenere constantiam, ut etiam discernendi iustos ab impiis, fideles ab infidelibus, catholicos ab haereticis dono diuini spiritus habeatis industriam.
- 70.2.1
de quo gloriantes in domino, etsi nihil est, quod uos in causa fidei latere nouerimus, tamen ne quis pusillae forte sit mentis, pro sollicitudine ministerii nostri per Ezechielem prophetam domino specialiter uerba dicta proferimus: quod si inquit speculator uiderit gladium uenientem et non insonuerit bucina et populus se non custodierit ueneritque gladius et tulerit de his animam, ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem uero eius de manu speculatoris requiram. uidetis ecce, quae nos cura constringat, quae mandata perterreant, ut, quod cauendum est, populis nec ipsis taceamus aduersis, quia magis uerendum est diuinis subiacere suppliciis et, cum possit caelestis uocis auditu quisquis se custodierit sine dubitatione saluari, speculatoris grauior fit reatus, si quemquam taciturnitas eius amiserit.
- 70.3.1
unde quae sint acta memoramus, cum Uitalis atque Misenus in nostro iudicio constituti causas mandatae sibi pro fide legationis exponerent. quoniam astutiores sunt filiis lucis filii tenebrarum, praeuaricatores mandatae sibi legationis circumueniente magisque opprimente Acacio sunt reperti. ita ut, quantum famae mobilitate praecognitum est, constiterit eos praedicto contra formam praecepti prohibitum sui exhibuisse famulatum:
- 70.4.1
cum ob hoc specialiter directi fuissent, ut in ecclesia uobis audientibus eum corriperent et Petro Alexandrina urbe secluso, quem sanctus Simplicius papa saepius poposcerat longinquo exilio relegandum, catholicis episcopis clericisque subueniretur et populis, isti coram uobis inter altaria ueneranda non solum Acacio, quod uetitum fuit, contraria perpetranti sed isdem ipsis, ad quos directi fuerant euitandos, se nescientes communicasse dixerunt nec catholicis episcopis et clericis, quos persequebatur Acacius, callida seductione translatis subuenire uoluerunt, et cum se uniuersa, sicut illis mandata sunt, mentirentur egisse, lectis Acacii litteris, quas ipsi detulerant, manifestatum est eos sine excusatione uidisse unum atque idem Petrum Acaciumque sentire, qui Petrum sancto Simplicio et ante episcopatum fuisse damnatum et ab episcopatus ipsius retulerat honore propulsum.
- 70.5.1
adiectum etiam tunc, cum ista in examinatione tractantur, quod Acacius Iohannem illum Tyriorum ecclesiae fecerit praesidere, qui Apamenis a Petro Antiochenae ecclesiae tyranno fuerat episcopus ordinatus sed minime receptus proprio ordinatore depulso eandem sedem non timuit occupare: quos tunc hypocrita Acacius ita fecit ab apostolica sede damnari, ut his etiam Christianorum uocabulum tolleretur, quod gesta apud eum habita manifestant.
- 70.6.1
his ergo deterioribusque compertis Uitalem atque Misenum a sacerdotali collegio et sacrosancta communione suspendimus. Acacium quoque membris Christi perniciosius inhaerentem et per ciuitates atque prouincias unam dei catholicam ecclesiam dissipantem inter episcopos sanctos atque inter Christianos iudicauimus non haberi. qualiter enim fieri poterat, ut scindens tunicam Christi, quam nec crucifigentes eum diuidere ausi sunt, in numero fidelium censeretur?
- 70.7.1
igitur omnia, quae nobis in timore dei competunt, cogitantes et peruidentes, ne totiens extincta Eutychianae pestis haereseos, cuius Acacius defensor est et patronus, serpens ut cancer Christi membra disperderet, eum iam tunc a corpore ecclesiastico ut partem putridam anathematis sententia memoramus abscisum, dominicis eloquiis obsequentes: si oculus tuus aut pes scandalizauerit te, abscide eum et proice abs te.
- 70.8.1
et ut caritas uestra possit agnoscere uenerandas synodos Nicaenam et Ephesenam priorem atque Calchedonensem contra Nestorium et Eutychetem impiissimum nos tenere, post illam sententiam, quae in Acacium perturbatorem totius Orientis ecclesiae dicta est, his quoque nunc iterum congregati ad uos utimur litteris memoratam subdendo sententiam, quam placuit per Tutum defensorem ecclesiae Acacio dirigi, ne uolentes aliqui circumscribere ueritatem malignissimis blandimentis simpliciores quosque seducant. nam si terra marique orthodoxis non ponerentur insidiae, plurimi ex nobis cum eadem contra Acacium sententia uenire potuissent.
- 70.9.1
unde nunc causa Antiochenae ecclesiae apud beatissimum Petrum apostolum collecti rursus dilectioni uestrae morem, qui apud nos semper optinuit, properauimus indicare: quotiens intra Italiam propter ecclesiaticas causas, praecipue fidei, colliguntur domini sacerdotes, haec consuetudo retinetur, ut successor praesulum sedis apostolicae ex persona cunctorum totius Italiae sacerdotum iuxta sollicitudinem sibi ecclesiarum omnium conpetentem cuncta constituat, qui caput est omnium domino ad beatum Petrum apostolum dicente: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praeualebunt aduersus eam.
- 70.10.1
quam uocem sequentes trecenti decem et octo sancti patres apud Nicaeam congregati confirmationem rerum atque auctoritatem sanctae Romanae ecclesiae detulerunt, quae utraque usque ad aetatem nostram successiones omnes Christi gratia praestante custodiunt. quod ergo placuit sanctae synodo apud beatum Petrum apostolum, sicut diximus, per Tutum ecclesiae defensorem beatissimus uir Felix caput nostrum papa et archiepiscopus indicauit <et> in subditis continetur.
- 70.11.1
sic autem Acacius impietatem pestiferae dominationis tetendit, ut etiam deiectus insultet, ut excisus saeuire non desinat et, cum omnino extra corpus. habeatur ecclesiae, eius tamen membra dilaceret et de se scriptum esse testetur: impius cum peruenerit in profundum malorum, contemnit, adiciens deteriora prioribus uiuos persequendo iam mortuus. cuius anima grauiter delinquendo conditionem secundae mortis incurrit, quia Calendione episcopo sancto, quemadmodum cognouimus, nuper eiecto Petrum totiens et a se ante damnatum in eius misit ecclesiam, ita ut plurimi, si uerum est, catholici cesserint relictis suis sedibus sacerdotes et nostrae proiectae sint porcis et canibus margaritae.
- 70.12.1
uerumtamen neminem terreat, quod damnatus Acacius non quiescit, elisus est satanas et tamen operatur et opera eius uicit Christus et uincit et tamen nec adhuc hostis absistit. et quia certum est nobis meminisse uos etiam propheticae lectionis nec aliquid habere contra consistentia castra formidinis, oportunissime cohortamur, ut spectantes dominum, sicut et nos, perseueretis in finem et sententiam, quam reperitis in subditis, animo constanti retineatis.
- 70.13.1
ne quid autem magne in litteris nostris mutari apud prauissimas mentes aut aliter interpretari possit, primum clementissimo principi, sicut oportuit, supplicantes has easdem litteras trinas ad dilectionem uestram, clerum plebemque et amplissimum senatum direximus, quibus singuli uniuersique subscripsimus diuinum petentes auxilium, ut uitatis insidiis haec ad uos scripta faciat peruenire. Dat. III. Nonarum Octobr. Symmacho u. c. consule. ET ALIA MANU:
- 70.14.1
Deus uos incolumes custodiat, filii dilectissimi. ET SUBSCRIPTIONES EPISCOPORUI: Candidus Tiburtinae ciuitatis episcopus Petro Alexandrinae ecclesiae peruasori et Acacio quondam ecclesiae Constantinopolitanae nec non etiam Petro Antiocheno ab episcopatu et Christianorum numero olim iure et merito segregatis omnibusque sequacibus eorum sequens auctoritatem sedis apostolicae secundum desiderium nostrum iuxta ecclesiae statum catholica deliberatione prolatam anathema dicens subscripsi. ET QVADRAGI.NTA DUO EPISCOPI SIMILITER SUBSCRIPSERUNT.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 2,627
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0045a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.