Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,627 sections

  1. 39.1.1

    Nisi clementiae nostrae circa serenitatem tuam fides simplex esset et gratia plenae concordiae, confido etiam quod commoda rationibus meis esse possent haec, quae nunc agi dicuntur in partibus tranquillitatis tuae: catholicae legis turbatio atque conuulsio. quid enim tam optandum possit t ei, si quis esset inimicus, quam aduersus ecclesias dei, hoc est aduersus deum ipsum, te aliqua moliri et, ubi error excusabilis non est, ibi uelle peccare?

  2. 39.2.1

    sed quoniam serenitati nostrae et m deum religio maior quam <ut eum> uiolari et ab inimicisimo quoque optabile nobis arbitremur, et circa serenissimam iuuentutem tuam tam arta nostri cura, tam sedula est, ut recte facta magis nos sua quam errata delectent: idcirco perennitatem tuam credidimus commonendam, ut introspecta ratione numinis summi et maiestatis ipsius considerata potentia, quid agere debeas, sollicita mente perpendas.

  3. 39.3.1

    audio enim (nam fama non patitur occultari, praesertim quod agatur in populos) nouis clementiae tuae edictis ecclesiis catholicis uim illatam fuisse, obsideri in basilicis sacerdotes, multam esse propositam, poenam capitis adiectam et legem sanctissimam sub nomine nescio cuius legis euerti. hoc quam graue sit, poteris intueri. si dei magnitudinem uolueris cogitare. erubesco, si quam crediderit serenitas tua astruere uellem rationem et dei agere causam. quid enim, si hoc solum esset? si enim iam per tot saecula coalita et confirmata mutares, paruamne excitare discordiam uidereris? ipsis humanis legibus in hac mortalitate habet nostra reuerentiam consuetudo et in re iam uetusta atque usitata aliquid nouum fecisse reprehensio est.

  4. 39.4.1

    Italia omnis atque Africa hoc sacramento credunt; hac fide gloriantur Gallia, Aquitania, omnis Hispania, Roma ipsa uenerabilis, cuius etiam in hac parte principatus est, quod deum sicut sequi uoluit agnouit. confitebor ipse (quod non sine maerore dictum est): solum dissentiebat Illyricum. utinam quod errasset non extaret exemplum! utinam illud incolume Arrianae legis Mursinense oppidum permaneret et non ad iudicium quondam erroris miseri concidisset, ut, quia ipsos erudisset auctores, praecipua irati numinis ultione procumberet! periculose, mihi crede, diuina temptantur.

  5. 39.5.1

    uenerabilis memoriae diuus Ualentinianus, pater clementiae tuae, hac fide fideliter imperauit. nihil ille attingere uoluit, quod bene constitutum uidebat. hi certe sub eodem episcopi iam fuerunt: quae tanta mutatio, ut, qui antea sacerdotes, nunc sacrilegi iudicentur? isdem certe praeceptis, isdem sacramentis dicati eadem fide credunt, qua ante crediderunt.

  6. 39.6.1

    an putat uenerabilis mihi serenitas tua conceptam semel in animis hominum religionem, quam deus ipse constituit, posse conuelli? quantae ex hoc discordiae excitabuntur? quanta contentio oborietur? quam crebrae et pestiferae seditiones? quanta et quam peruenientia ad deum uota iustorum, cum inter Christianos, quod dictu sit nefas, quaedam persecutionis imago nascatur?

  7. 39.7.1

    uideris, in quam partem hanc sedulitatem nostram interpreteris; nullo certe maiore genere curam meam circa clementiam tuam probare f te posse, quam si te horter, ut desinas: puto enim recognoscas, quod nemo hoc suaderet inimicus. haec amabiliter a nobis dicta esse opto ut intellegas.

  8. 39.8.1

    spero quod credas. unde aequum admodum est, ne sancto numini dicata conuellas, Italiam omnem et uenerabilem Romam ceterasque prouincias suis ecclesiis, suis sacerdotibus reddas neque te medius interseras, cum fas sit iustius, qui a catholica ecclesia Arrianorum interpretatione discesserint, errorem suum uera religione mutare quam recte sentientibus suam inmittere prauitatem.

  9. 40.1.1

    AUGUSTUS SIRICIO PARENTI. Accepimus litteras sanctitatis tuae, quae nobis fuere gratissimae quaeque plane et nomini sacerdotis et dignitati urbis splendidissimae conuenirent. fidei uero catholicae, de qua clementiam nostram consulere uoluisti, quo maius circa me et speciale iudicium diuinitatis experior, hoc me confiteor curam habere maiorem. qui uidelicet et ad imperium ab ipso statim salutari fonte conscenderim et cui in omnibus semper conatibus atque successibus deus fautor affuerit cuiusque hodie et, ut spero, perpetuo protector et custos esse dignetur, pater karissime. ceterum de Agroecio.

  10. 40.2.1

    quem indebite ad presbyterii gradum conscendisse commemoras, quid religioni nostrae catholicae possum praestare reuerentius, quam ut de hoc ipso, cuiuscemodi esse uideatur, catholici iudicent sacerdotes? quorum conuentum ex oportunitate omnium, uel qui intra Gallias uel qui intra quinque prouincias commorantur, in qua elegerint urbe constituam, ut isdem residentibus et cognoscentibus, quid habeat consuetudo, quid legis sit, iudicetur. haec enim, quae libris sunt asserenda et maiorum nostrorum religiosissimis constitutis, ipsi possunt melius astruere, qui norunt.

  11. 40.3.1

    ceterum id nobis animi et uoluntatis esse profitemur, ut fides catholica procul omni dissensione summota concordantibus uniuersis sacerdotibus et unanimiter deo seruientibus illaesa et inuiolabilis perseueret. nam noster aduentus ita inquinata aliqua et sceleratorum labe polluta deprehendit et repperit, ut, nisi nostra prouisio atque medicina, quae ex dei summi timore ueniebat, his opem celeriter attulisset, ingens profecto diuulsio atque perditio fuisset exorta, ut uix sananda postea uitia concreuissent.

  12. 40.4.1

    ceterum quid adhuc proxime proditum sit Manichaeos sceleris admittere, non argumentis neque suspicionibus dubiis uel incertis sed ipsorum confessione inter iudicia prolatis malo ex gestis ipsis tua sanctitas quam ex nostro ore cognoscat, quia huiuscemodi non modo factu turpia uerum etiam foeda dictu proloqui sine rubore non possumus. ET MANU IMPERA- TORIS: Diuinitas te seruet per multos annos.

  13. 41.1.1

    DILECTISSTMIS FRATRIBUS AURELIO ALVPIO AUGUSTINO EUODIO ET POSSIDIO INNOCENTIUS. Fraternitatis uestrae litteras plenas fide totoque religionis catholicae uigore formatas t ambobus missis conciliis per fratrem et coepiscopum nostrum Iulium pergrato suscepimus animo, quod earum tenor omnisque contextio in consideratione cottidianae gratiae dei et in eorum correctione, qui contra sentiunt, integra ratione consistit, ut et illis omnem tollere possit errorem et idoneo dato quouis nostrae legis exemplo, quem sequi debeant, dignum possit praebere doctorem.

  14. 41.2.1

    sed de his iam satis, ut opinor, supra diximus, cum uestris relationibus respondentes rescripsimus, quid uel de illorum perfidia uel de uestra sententia sentiremus. sed subinde contra eos suppetit et suppeditat, quod dicatur, nec potest aliquando deesse, quod uincat, cum tam miserum impiumque sit, quod nostrae fidei uirtute et ipsa plenius ueritate uincatur. qui enim omnem uitae spem respuit atque contempsit, inimica damnabilique cor suum disputatione confundens, cum credit nihil esse, quod a deo accipiat, nec aliquid superesse, quod petat ad sanandum se: qui sibi hoc abstulit. ulterius quid reliquit?

  15. 41.3.1

    si ergo sunt aliqui, quos in sui defensionem peruersitas tanta deuinxit, qui huic se dogmati dedant atque coniungant, sperantes hoc ad catholicam pertinere doctrinam, quod abhorrens longius et penitus adprobatur aduersum, infectis illorum et monitis et uerbis, ut laberentur, inducti, quatenus ad rectum uiae tramitem redeant, festinabunt, ne diutius mentem obsidens uelut eorum sensibus pastus error inuadat.

  16. 41.4.1

    nam si Pelagius, quocumque restitit loco, eorum animos, qui facile uel simpliciter crederent disputanti, hac adfirmatione decepit, seu hic illi in urbe sunt (quod nescientes nec manifestare possumus nec negare, cum, etsi sint, lateant nec aliquando audeant uel illum praedicantem illa defendere uel talia aliquo nostrum praesente iactare et in tanta populi multitudine nec deprehendi aliquis facile nec alicubi possit agnosci) siue in quouis terrarum loco degant, dei nostri misericordia gratiaque credimus quod facile corrigantur audita eius damnatione, qui fuerit pertinax et resistens huius dogmatis auctor inuentus.\' nec interest, ubi isti fuerint, dum, ubicumque inueniri potuerint, sint sanandi.

  17. 41.5.1

    nobis tamen nec persuaderi potest eum esse purgatum, quamuis et ad nos a nescio quibus laicis sint gesta perlata, quibus ille auditum se crederet et absolutum. quae utrum uera sint. dubitamus, quod sub nulla illius concilii prosecutione uenerunt nec eorum aliquas suscepimus de hac re litteras, apud quos istius rei iste praestitit causas. quod si de sua ille potuisset purgatione confidere, hoc magis credimus quod egisset, quod multo uerius esse poterat, ut illos cogeret epistolis suis, qui diiudicauerant, indicare.

  18. 41.6.1

    uerum cum sint aliqua in ipsis posita gestis, quae obiecta partim ille uitando suppressit, partim multa in se uerba retorquendo tota obscuritate confudit, aliqua magis falsis argumentis quam uera ratione, ut ad tempus poterat uideri, purgauit negando alia, alia falsa interpretatione uertendo.

  19. 41.7.1

    sed utinam, quod optandum magis est, iam se ille ad ueram catholicae fidei uiam ab illo sui tramitis errore conuertat, ut cupiat uelitque purgari, considerans cottidianam dei gratiam adiutoriumque cognoscens, ut uideatur, uerum et adprobetur ab omnibus manifesta ratione correctus, non gestorum indicio sed ad catholicam fidem corde conuerso! unde non possumus illorum nec adprobare nec culpare iudicium, cum nesciamus, utrum uera sint gesta aut, si uera sunt, illum constet magis subterfugisse quam se tota ueritate purgasse.

  20. 41.8.1

    qui si confidit nouitque non nostra dignum esse damnatione, quod dicit, aut iam hoc totum se refutasse, quod dixerat, non a nobis acciri sed ipse debet potius festinare, ut possit absolui: nam si adhuc taliter sentit, quando se nostro iudicio quibusuis accitus litteris, cum sciat damnandum esse, committit?

  21. 41.9.1

    quod si arcessendus esset, ab his melius fieret, qui magis proximi et non longo terrarum spatio uidentur esse disiuncti. sed non deerit cura, si medicinae praebeat ille materiam; potest enim damnare, quae senserat, ac datis litteris erroris sui, ut regressum ad nos decet, ueniam postulare, fratres karissimi.

  22. 41.10.1

    librum sane, qui eius esse diceretur, nobis a uestra caritate transmissum euoluimus: in quo multa contra dei gratiam legimus esse conscripta, multa blasphema et nihil, quod placeret, nihil, quod non penitus displiceret a quouis damnandum atque calcandum, cuius similia, nisi qui ista scripserat, nemo alter in mentem reciperet atque sentiret.

  23. 41.11.1

    nam hoc loco latius de lege disputare uelut coram posito repugnantique Pelagio necessarium esse non duximus, cum uobiscum totam scientibus parique nobiscum adsensione gaudentibus conloquamur. tunc enim melius haec exempla ponuntur, quando cum his, quos harum constat rerum imprudentes esse, tractamus: nam de naturae possibilitate et de libero arbitrio et de omni dei gratia cottidiana cui non sit recte sentienti uberrimum disputare?

  24. 41.12.1

    anathemet ergo ista, quae sensit, ut illi, qui eius sermonibus fuerant praeceptisque conlapsi, quid tandem habeat fides uera, cognoscant; facilius enim reuocari poterunt, cum ista a suo senserint auctore damnari. quod si ille pertinaciter in hac uoluerit impietate perstare, agendum est, quatenus uel his possit subueniri, quos non suus sed huius magis error induxit, ne et illis haec medicina pereat, cum iste talem non admittit nec postulat curam. ET ALIA MANU: Deus uos incolomes custodiat, fratres karissimi. Data VI. Kal. Febr. post cons. Theodosii Aug. et Iunii Quarti Palladii u. c.

  25. 42.1.1

    DILECTISSIMO FILIO HIERONVMO PRESBVTERO INNOCENTIUS. Numquam boni aliquid contentionem fecisse in ecclesia testatur apostolus et ideo haereticorum correptiones primas fieri iubet magis quam diuturna duci conlatione. quae regula dum neglegenter aspicitur, malum non uitatur, quod cauendum est, sed augetur.

  26. 42.2.1

    tamen quoniam dolor gemitusque tuus ita uiscera quatit nostra, ut non * * tractandi consulendique sit, primum constantiae tuae adloquor fidem. pro ueritate quisque iniuria aut, ut dicis, periculo percelletur, quia expectet beatitudinem, multis saepe narrasti et tuarum te praedicationum bene memorem commonemus.

  27. 42.3.1

    item excitati tanta malorum scena arripere auctoritatem sedis apostolicae ad omne comprimendum nefas festinauimus, sed, in quem insurgeremus, nec nomine appellatum legimus nec criminis aliqua ratione taxatum. quod ergo possumus, condolemus.

  28. 42.4.1

    si deposueris autem apertam manifestamque in homines aliquos accusationem, aut iudices conpetentes tribuam aut, si aliquid urgentius sollicitiusque nobis fieri potest, non retardabo, fili dilectissime.

  29. 42.5.1

    tamen episcopo fratri meo Iohanni scripsi, ut circumspectius agat, ne quid circa ecclesiam sibi creditam adhuc tale aliquid fiat, quale prouidere et propellere ne accidat etiam ipsi sit et postea molestissimum.

  30. 43.1.1

    DILECTISSIMO FRATRI IOHANNI INNOCENTIUS. Direptiones, caedes, incendia, omne facinus extremae dementiae generosissimae sanctae uirgines Eustochium et Paula deplorauerunt in locis ecclesiae tuae perpetrasse diabolum; nomen enim hominis causamque reticuerunt.

  31. 43.2.1

    quod etsi ambiguum non sit a quo commissum, oportuit tamen custodiam germanitatem tuam gregis illius sollicitius prouidere, ne quid huiusmodi oriretur, quod cum aliorum periculo tuam lacessit neglegentiam.

  32. 43.3.1

    adice: gregem domini et tales agnas incendio armis et persecutionibus? nudas, debiles, post suorum caedes et mortes uix uiuere audiuimus: nihil mouet pietatem illam sacerdotii tui de tanta diaboli in te atque in tuos potestate admissa? in te inquam: prorsus enim sacerdotis grauitatem condemnat tantum nefas in ecclesia fuisse completum. ubi prouisiones tuae? ubi certe, si casus euenerant, auxilia uel consolationes, cum plus se adhuc metuere dicant quam conqueruntur esse perpessas?

  33. 43.4.1

    altius censerem, si essent aliquid de hac re mecum apertius collocutae. uide. frater, antiqui hostis insidias et spiritu boni rectoris peruigila, ut haec, quae ad nos opinione magis quam accusatione manifesta delata sunt, uel corrigantur uel retundantur, ne ius ecclesiasticum de labefactatis causas eum, qui non defenderit, praestare conpellat.

  34. 44.1.1

    DILECTISSIMO FRATRI AURELIO INNOCENTIUS. Piissimum iter ad nos perueniendi tuas affectiones bene conpresbyter noster credidit Hieronymus.

  35. 44.2.1

    conpatimur gregis nostri membro et, quod faciendum duximus uel facere potuimus, sumus uelociter executi. germanitas tua, frater karissime, citius litteras memorato reddere festinet.

  36. 45.1.1

    ZOSIMUS AURELIO ET UNIUERSIS EPISCOPIS PER AFRICAM CON- STITUTIS DILECTISSIMIS FRATRIBUS IN DOMINO SALUTEM. Magnum pondus examinis magna desiderant. ut non sit rebus ipsis, quae geruntur, inferior libra iudicii. his accedit apostolicae sedis auctoritas, cui in honorem beatissimi Petri patrum decreta peculiarem quandam sanxere reuerentiam. orandum igitur et incessanter orandum, ut continua gratia perennique adiutorio dei pax ex hoc fonte in totum orbem fidei et catholicae sanctitatis nullis nebulis interfuscata mittatur. caritas enim, quae, sicut scriptum est, deus est, perfecta plenitudinis abundantia gratulatur, cum si quid uel suspicionis habuerit fidei intentionis t sollicita uel in longum producta contentio f aut emendatione corrigitur.

  37. 45.2.1

    Caelestius presbyter nostro se ingessit examini expetens ea. quae de se apostolicae sedi aliter quam oportuit essent inculcata, purgari. et licet - multae occupationes maioribus uinculis ecclesiasticorum negotiorum curam nostram sollicitudinemque distraherent, tamen ne fraternitatis uestrae de aduentu ac discussione praedicti diutius penderet expectatio, posthabitis omnibus die cognitionis resedimus in sancti Clementis basilica, qui inbutus beati Petri apostoli disciplinis tali magistro ueteres emendasset errores tantosque profectus habuisset, ut fidem, quam didicerat ac docuerat, etiam martyrio consecraret: scilicet ut ad salutiferam castigationem tanti sacerdotis auctoritas praesenti cognitioni esset exemplo.

  38. 45.3.1

    omnia igitur, quae prius fuerant acta, discussimus, sicut gestorum huic epistolae cohaerentium instructione discetis, et intromisso Caelestio libellum eius, quem dederat, fecimus recitari. nec hoc contenti, utrum haec, quae scripsisset, corde loqueretur an labiis, saepenumero explorauimus, cum de occultis animarum solius dei nostri possit esse iudicium, cui non tantum cogitata sed et cogitanda iam praesto sunt. quid uoces eius teneant. conpendiosius duximus a sanctitate uestra legenda cognosci.

  39. 45.4.1

    unum sane mouit nos, ut cum in praesenti ibi Caelestium habueritis, nihil liquido iudicatum sit: ad litteras Herotis et Lazari post relatio est destinata. equidem hoc feruore fidei praefestinatum esse promptissimum est. sed cum de his interrogaretur, adseruit nullum sibi de talibus contentionibus umquam cum antedictis fuisse sermonem nec ante sibi, quam de se scriberent, uisu fuisse compertos; Lazarum sane in transitu cognitum, Herotem uero etiam satisfactione interposita, quod secus de ignoto et absente sensisset, cum gratia recessisse.

  40. 45.5.1

    tam caduco ac nullo fundamine criminationis ignotae procul dubio e re fuit, ut < de > persona talium, quae tam uentosa et leuis extiterat. quaereretur, si saltem illis loci sui ratio uitaeque constaret, ut fides absentibus in absentes debuerit adhiberi, tantumque pondus in litteris eorum, ut auctoritatem testimonii mererentur: patuit hos inobseruatis plebe cleroque contradicente ignotos alienigenas ordinationibus intra Gallias sacerdotia uindicasse. quibus se ipsi propria abdicauere sententia, nosque, licet et alia, tum eorum de se paenitudinem et confessionem secuti, sacerdotali eos loco et omni communione summouinus. satis urget, causam a talibus processisse per litteras in absentis eius accusationem, qui se praesens tuetur, qui exponit fidem, qui prouocat accusantem.

  41. 45.6.1

    numquam piguit in melius retorsisse iudicium. adulescens et sancti spiritus executor, qui Susannam seniorum falsitate damnatam inuenit innocentem: reducitur a supplicio casta per puerum, quae per grandaeuos fingitur impudica. non ergo omni, sicut cautum est, spiritui credendum sed diu appensius examinandum est, praesertim. de fide hominis, ubi status eius et uita perpetua est.

  42. 45.7.1

    nec Salomonem fefellit in puerperii rixa ueritatis indago: non enim statim duabus feminis inter se iurgantibus uni pignus addixit sed ibi arbiter fidem cunctabundus inuenit, ubi uerae pietatis intellexit affectum. perquam rarum sit, ut longa et castigata cunctatio non ad ueri cubile perueniat. optimae mentis indicium est praua difficilius credere, nam plerumque, quorum de se bonae confessioni pigrius adhibetur fides, in illius erroris abruptum necessitate coguntur et inremediabile uulnus efficitur, quod desperatur sanari.

  43. 45.8.1

    unde in praesenti causa nihil praecox immaturumque censuimus sed innotescere sanctitati uestrae super absoluta Caelesti fide nostrum examen. cui etiam prior libellus ab eo intra Africam < datus > testimonio apud uos esse debuisset nec inexploratis famaque iactatis tam facile crederetur. quare intra secundum mensem aut ueniant, qui praesentem redarguant aliter sentire quam libellis et professione contexuit, aut nihil post haec tam aperta et manifesta, quae protulit. dubii sanctitas uestra resedisse cognoscat.

  44. 45.9.1

    ipse sane Caelestius et quicumque in tempore ex diuersis regionibus aderant sacerdotes admoniti has tendiculas quaestionum et inepta certamina, quae non aedificant sed magis destruunt, ex illa curiositatis contagione profluere, dum unusquisque ingenio suo et intemperanti eloquentia supra scripta abutitur, cum in hoc etiam magnorum uirorum nonnunquam cum ipsis auctoribus scripta periclitantur post multam temporis miseriam interpretantis arbitrio, ut diuine profectum sit ex multiloquio non euitari peccatum et sanctus Dauid merito postularet circumstantiam labiis suis orique custodiam.

  45. 45.10.1

    caritatem uestram tam apostolicae sedis auctoritate quam mutua amoris affectione commoneo. utinam ingenia nostra sanctarum omnium scripturarum, quae secundum traditionem patrum atque maiorum receptae sunt, praeceptis obseruationibusque sufficiant! quid illic non abundans, quid non dei spiritu et uocibus plenum sit? nisi libet unumquemque plus sibi credere suoque de se uti iudicio. Data t exemplaria auctorum habita, Honorio Aug. XT. et Fl. Constantio conss.

  46. 46.1.1

    Posteaquam a nobis Caelestius presbyter auditus est et, quid de fide sentiret, euidenter expressit eademque, quae in libello contulerat, repetitis crebro professionibus roborauit (de cuius nomine plenius ad dilectionem uestram scripta direximus): ecce epistolam Hierosolymitani episcopi Prayli, qui in locum quondam sancti lohannis episcopus est ordinatus, accepimus.

  47. 46.2.1

    qui causae Pelagi enixius adstipulator interuenit. litteras quoque suas idem Pelagius purgationem tenentes abundantissimas misit, quibus et professionis suae fidem, quid sequeretur quidue damnaret, sine aliquo fuco, ut cessarent totius interpretationis insidiae, cumulauit.

  48. 46.3.1

    harum recitatio publica fuit: omnia quidem paria et eodem sensu sententiisque formata, quae Caelestius ante protulerat, continebant. utinam ullus uestrum, dilectissimi fratres, recitationi litterarum interesse potuisset! quod sanctorum uirorum, qui aderant, gaudium fuit? quae admiratio singulorum? uix fletu quidam et lacrimis temperabant tales etiam absolutae fidei infamari potuisse. estne ullus locus, in quo dei gratia uel adiutorium praetermissum sit? quod quisquis potest praeter eandem uel mente concipere, ne ille illi se poenae sententiaeque subiecit, quae de sancto spiritu lata est, quod neque hic neque in futuro uenia uel remissione donetur?

  49. 46.4.1

    uideo et hunc Pelagium Herote et Lazaro scribentibus infamari: itane, fratres dilectissimi, ad aures uestras, qui sint isti turbines ecclesiae uel procellae, nec opinione peruenit? ita uos latuit uita hominum atque damnatio? et quamquam specialis illos apostolicae sedis auctoritas omni communione submouerit, discite et in hac epistola licet strictim hominum mores.

  50. 46.5.1

    uetus Lazaro consuetudo est innocentiam criminandi: per multa concilia in sanctum Brictium, coepiscopum nostrum Turonicae ciuitatis, diabolicus accusator inuentus est; a Proculo Massiliensi in synodo Taurini oppidi sententiam calumniatoris excepit. ab eodem Proculo fit post multos annos sacerdos tyrannici iudicii: defensore ciuitatis Aquensium, cum contrairet, adflicto in ipsum penetrale et sacerdotale solium sanguine innocentis paene respersum inrupit stetitque in eo hactenus umbra sacerdotii, donec tyranno imago staret imperii. quo loco post internecionem patroni sponte se exuit et propria cessione damnauit.

  51. 46.6.1

    de Herote uero similia omnia: idem tyrannus patronus, caedes. turbae. presbyterorum contradicentium uincla atque custodiae et totius ciuitatis addictio, similis paenitentia de abdicatione sacerdotii. mirum est, si isti laicum uirum ad bonam frugem longa erga deum seruitute nitentem falsis litteris percellere uoluerunt, qui in fratres et coepiscopos tanta machinati sunt, qui tot tempestates ecclesiae reddiderunt?

  52. 46.7.1

    non decet episcopalem auctoritatem et praecipue prudentiam uestram ad leuium susurronum scripta pendere. ecce Pelagius Caelestiusque apostolicae sedi in litteris suis et confessionibus praesto sunt: ubi Heros, ubi Lazarus, erubescenda factis et tot damnationibus nomina? ubi illi adulescentes, id est Timasius et Iacobus, qui scripta quaedam, ut asserebatur, * » ? uos conicite. si, qui talia in sede apostolica confitentur, illa quae de isdem a prauis ac leuibus auctoribus et dubio rumore iactata sunt, oporteat credi.

  53. 46.8.1

    amate pacem, diligite caritatem, studete concordiam! nam scriptum est; diliges proximum tuum tamquam te ipsum. qui magis alter alteri proximi sumus, quam omnes, qui in Christo unum esse debemus. non omnis qui aures nostras uentus ingreditur, nuntius ueri est ideoque animo praesule et in excubiis constituto- semper opus est, ne totum famae, totum testibus liceat.

  54. 46.9.1

    recensete sacras litteras et diuina tabularia: maximam partem falsi testes occupauere, ubi sanctorum aut accusationem aut pericula reperimus. (maximam> dico? immo totam, cum in ipsum dominum nostrum saluatorem, totius mundi hostiam et pontificem salutarem, falsi testes insurrexerunt, qui se eius blasphemiam audisse confingerent. aestimate, quid iam possit praeterire fallaciam, quae in deum fidei, immo in ipsam fidem ac ueritatem peiuriis impetum fecit.

  55. 46.10.1

    haec ideo scripsimus, ut de cetero, si qui absentes minusque noti de quolibet talia ex libidine mentientur, fixi sint pedes uestri aduersus arietem fraudulentiae. unde et lucernam pedibus suis et lumen semitis uir tantus exorat, scilicet ne inter fallaces tenebras sint caeca nobis et errabunda uestigia. et in euangelio: numquid lex nostra iudicat hominem, nisi ab ipso audierit prius et cognouerit?

  56. 46.11.1

    et iam in ueteri testamento: non credes auditui uano et non consenties cum iniquo fieri testis iniustus, et ne forte multitudini detrahentium ante examinationem iudicii crederetur, addidit dicens: non eris cum pluribus in malitia et non accipies per illos peccatum. et iterum alibi: priusquam interroges, ne uituperes quemquam, et cum interrogaueris, corripe iuste, et iterum: quae uiderint oculi tui, loquere.

  57. 46.12.1

    et in actibus apostolorum aduersus principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes absentis apostoli Pauli damnationem iustissimam sententiam gentilis Festus tribunus protulit, quam conuenit etiam nos in facile credentium obicere uerecundiam, dicens: non est consuetudo Romanis damnare aliquem hominem, priusquam is, qui accusatur, praesentes habeat accusatores locumque defenden diaccipiatad abluenda crimina. si hanc igitur moderationem in extra saeptum fidei nostrae positus tenuit, onerat sacerdotalem pudorem inclinatior credulitas de absentibus in absentes: quotus enim quisque inmunis inuenietur a uulnere, si ad omnem ferientis ictum credulum pectus aperitur?

  58. 46.13.1

    doceat nos terrena moderatio, quae saecularibus arbitriis et causis primum de ipsis iudicibus eligendis repudiandisque sit. et quanta cunctatio, quot interpositae dilationes? quotiens adhibita comperendinatio et iam sub ipso fine certaminis ampliata iudicia? cum innocenti reo confugitur ad mare et transmarina documenta, ut fides, quae in praesenti plerumque artioribus strangulatur angustiis, saltem eminus ueniat. haec omnia mentior nisi in patrocinium tuendae innocentiae reperta sunt. tolerabilius est enim innocentem quemlibet tardius inueniri quam cito pro nocente damnari.

  59. 46.14.1

    graue fuit Lazaro et Heroti litterarum suarum pedisequos esse. an nesciebant dilectionem uestram ad sedem apostolicam relaturam? huc certe si<ne> calumniae compendio nauigassent! ubi de episcopatu ambiendo agitur, maria terraeque lustrantur nec ulla suffragia praetermittuntur; ubi uero innocentium fama percellitur, otiosi et delicati, siue accusatores siue testes (utrumque enim in fallentibus nomen infame est), in cubilibus ac lectulis suis litteris abutuntur et totam Africam uniuersamque tranquillitatem catholicae serenitatis innubilant ad. libidinem suam duae pestes. ante tribunal Christi omnes stabimus, nemo illic abesse poterit nec dei usquam, cuius inmensitas omnibus locis ac rebus interuenit, declinare iudicium.

  60. 46.15.1

    si deo nostro cordi fuit propter oues perditas uerbum carnem fieri et ex domino formam seruientis inducere, ut diu interceptam redderet libertatem, sit nobis gaudium eos, quos falsi indices criminabantur, agnoscere a nostro corpore et catholica caritate numquam fuisse diuulsos. certe hoc. quod uestra expectatio desiderabat, eluxit, ut damnanda damnarent et sequenda sequerentur.

  61. 46.16.1

    si pater familias reditu fili gratulabatur, qui mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est, et iubet in usum eius stolam mundam, hoc est insig<ne> candidae mentis, afferri et uitulum saginatum. quantum hoc uberior exultatio est fidei nec mortuos esse nec perisse, de quibus falsa uulgata sunt?

  62. 46.17.1

    misimus igitur ad dilectionem uestram exemplaria scripturarum, quas Pelagius misit, quorum lectionem non ambigimus parem uobis in domino de absoluta eius fide esse laetitiam. Dat. XI. Kal. Octobr.

  63. 47.2.1

    Beatitudinis tuae institiam obsecro, domine Zosime papa uenerabilis. Numquam fides uera turbatur et maxime in ecclesia apostolica, in qua prauae fidei doctores ut deprehenduntur facile ita ueraciter puniuntur, ut moriatur in illis, si se corrigunt, quod male conceperant et deterius pepererant, et in illis * * uera fides, quam apostoli docuerunt et Romana cum omnibus catholicae fidei doctoribus tenet ecclesia.

  64. 47.3.1

    quod si, ut ceteri auctores haereseos, qui iam dudum ab apostolica sede uel a patribus iudicati et extra sinum matris catholicae ecclesiae effecti perpetua morte perierunt, etiam hi, qui nunc deprehensi sunt uel deprehenduntur, in perfidia sua permanent, spiritali gladio, quo interimantur, tradantur: ut nunc Pelagius Caelestiusque, qui a beatae memoriae praecessore tuae beatitudinis papa Innocentio, si rectam respuant fidem et in sua peruersa doctrina perdurent, damnati sunt.

  65. 47.4.1

    cuius sententiam secuta beatitudo tua Caelestio, cum a sede apostolica audiretur, inter cetera praecepit his uerbis: \'damnas ergo illa omnia, quae in libello Paulini continentur, hoc est de quaestionibus?\' et alio loco: \'cognouisti, quales litteras dederit sedes ad fratres et coepiscopos nostros Africanae prouinciae?\' et adiectum est: damnas illa omnia, quae damnauimus, et tenes, quae tenemus?\' et iterum: (illa omnia damnas, quae iactata sunt de nomine tuo?\' et iterum: \'uel ea, quae in libello suo exposuit Paulinus?

  66. 47.5.1

    \' et cum me diceret posse ex his, quae illi obiecta sunt, haereticum adprobari, sancto repletus spiritu apostolica auctoritate respuisti et repressisti insanientis et calumniantis uerba huiusmodi proferendo sententiam, qua ipse catholicus adprobarer, illum, si sanari uellet, curares; quae huiusmodi est: \'nolim nos circuitu ducas; damna ista omnia. quae tibi obiecta a Paulino siue per famam iactata sunt?\' cui non sufficeret ista sententia?

  67. 47.6.1

    quis hanc tam salubrem, tam amplectibilem, tam piam respueret alius, nisi qui a fide deuius est? et ille, qui superius professus fuerat se, quaecumque illi obiecta fuerant, si contra fidem iudicares, esse damnaturum, audit \'damna!1 et non solum non damnat sed ad iniuriam tantae sedis contendit. unde iam non ignorat ecclesia Romana reum suum, qui tam audaci spiritu ausus est contradicere et non damnare, quae beatitudo tua damnari decreuit, ego tamen deo et Christo domino nostro gratias ago.

  68. 47.7.1

    qui ecclesiae suae causam ita agi uoluit, ut sedes apostolica, a qua oportuit ore duorum pontificum suorum haeresim condemnari, et ea damnanda praeceperit, quae a me Caelestio fuerant obiecta, cuius ego non damnationem sed correctionem semper optaui et opto.

  69. 47.8.1

    cui nunc iam non mecum sed cum uniuersa dei ecclesia causa est, sicut data ad beatitudinem tuam Afrorum episcoporum scripta testantur, cum contra apostoli sententiam uenire nititur negando originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit et usque in finem mundi tenet hereditatem Adae illius, qui primus peccauit; quod in infantibus nisi per sacramentum baptismi dimittatur, uitam aeternam et regnum caelorum habere non possunt.

  70. 47.9.1

    contra quem etiam magister suus litigat Pelagius, quia ille ea ipsa damnauit in iudicio orientali, quae iste in sedis apostolicae coeto conatur astruere. habet aduersum se et ueteres ecclesiarum doctores catholicos plurimos, orientales occidentales, meridianae partis atque septentrionalis, qui in libris suis illum de originali peccato, si sanari desiderat, possint docere; habet beatum Cyprianum martyrem, beatum Ambrosium confessorem, Gregorium Nazianzenum, beatum papam Innocentium; habet, etiam nunc qui in corpore siti conluctentur illi, si tamen se tanto certamini habilem iudicat, aut certe quos sequi debeat, si uult magis recta discere quam praua docere; habet, quod primum est, beatitudinem tuam, cuius illum oportuerat oboedire sententiae, cum audiret \'damna!*; habet postremo ipsos lactantes, quibus misereri debeat, si sibi non uult, quibus, ut uerbis martyris utar, non propria sed aliena dimittuntur peccata.

  71. 47.10.1

    unde oro beatum apostolatum tuum, ut hunc meum libellum suscipi iubeas, quo gratiam referam tantae sedi et sententiis iustissimis pro parte mea latis. quem idcirco direxi, quia me, licet sermone, Basiliscus subdiaconus a tua beatitudine cum gestis sedis apostolicae directus Carthagine conuenit quarto Nonas Nouembris die, ut adessem ad apostolicam sedem et tuae iudicio sanctitatis, ad quam me fugisse suggestum est, nec defuturum fore promitterem, si aduersum me et non pro me fuisset lata

  72. 47.11.1

    sententia, ubi tunc ideo nihil agere potui, quia is, qui ad sedem apostolicam prouocauerat, defuit, quem oportuerat utique merita suae appellationis astruere, maxime cum nihil agente appellatore secundum etiam humanas leges superior est semper ille, qui uicit. quid enim iam mea intererat, ut etiam apud uestram reuerentiam prauae eius doctrinae astipulator existerem, de quo congaudere possem, si damnatis his, quae illi a me obiecta fuerant, sicut apostolicae sedis iudicium roborauit, meruisset iam absolui, ne prius se ordinari quam purgari pateretur?

  73. 47.12.1

    sed uulpecula fraudibus fuit semper studens; ingenium suum mutare nescit. non se credidit posse deprehendi, quoniam confidentiam semper in foueis habet, in quibus demersum caput conscientiae suae nititur occultare. quod iam diutius latere non potuit sed manifestius publicatum spiritali per tuam beatitudinem gladio resecatur, ne amplius ferinis dentibus grex domini secetur in partes, quem pastor bonus sollicita et peruigili cautela custodis.

  74. 47.13.1

    hunc autem libellum direxi beatitudini tuae per Marcellinum subdiaconum ecclesiae Carthaginensis. Data VI. Id. Nouembr.

  75. 48.1.1

    DOMINO UENERABILI ET IN CHRISTI CARITATE SUSCIPIENDO SANCTO FRATRI XVSTO PRESBVTERO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM. Ex quo Hipponem litterae benignitatis tuae per sanctum fratrem nostrum Firmum presbyterum directae me absente uenerunt, postea quam illas cum remeassem quamuis iam inde profecto earum perlatore legere potui. haec prima eademque gratissima rescribendi occurrit occasio per dilectissimum filium nostrum Albinum acolitum.

  76. 48.2.1

    quod autem. quibus simul scripsisti, tunc non eramus simul. ideo factum est. ut singulorum singulas, non unam amborum epistolam sumeres. a me quippe digressus est perlator huius per uenerabilem fratrem et coepiscopum meum Alypium, qui tuae sanctitati alia rescriberet, transiturus; ad quem etiam ipsas, quas ego legeram, litteras tuas ipse portauit.

  77. 48.3.1

    quae nos quanta laetitia perfuderint, quid homo nitatur loqui, quod non potest eloqui? quia nec te ipsum satis nosse arbitror, sed nobis crede quantum boni feceris talia nobis scripta mittendo. sicut enim tu testis es animi tui, ita nos nostui, quemadmodum sit affectus illarum sinceritate luculentissima litterarum.

  78. 48.4.1

    si enim breuissimam epistolam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium per Leonem acolitum direxisti, exultanti alacritate descripsimus et quibus poteramus magno studio legebamus, ubi nobis exposuisti, quid de illo perniciosissimo dogmate uel quid contra de gratia dei, quam pusillis magnisque largitur, cui est illud inimicissimum, sentias: quanto nos putas ista prolixiora scripta exultatione legisse uel cura ut legantur, quibus ualuimus, aliis optulisse atque adhuc, quibus ualemus, onere?

  79. 48.5.1

    quid enim gratius legi uel audiri potest quam gratiae dei tam pura defensio aduersus inimicos eius et ore eius, qui eorundem inimicorum magni momenti patronus antea iactabatur? aut unde uberius deo debemus agere gratias, quam quod eius sic defenditur gratia ab eis, quibus datur, aduersus eos, quibus non datur uel ingratum est quod datur? quia ut eis gratum sit occulto et iusto iudicio dei non datur.

  80. 48.6.1

    quapropter, domine uenerabilis et in Christi gratia suscipiende sancte frater, quamuis optime facias, cum de hac re scribis ad fratres, apud quos se illi de tua solent efferre amicitia, tamen haec cura maior tibi restat, ut non solum salubri seueritate plectantur, qui errorem illum Christiano nomini infestissimum audent garrire liberius,

  81. 48.7.1

    sed etiam hi diligentissime caueantur uigilantia pastorali propter infirmiores et simpliciores dominicas oues, qui eum, pressius quidem ac timidius, sed tamen insusurrare non cessant, penetrantes domos, sicuti ait apostolus, et cetera quae sequuntur exercitata impietate facientes. ET RELIQVUS.

  82. 49.1.1

    In Christo gratias egi, quod beatitudinis tuae dulciora melle epistolaris officii eloquia promerui, quod percutienti retinnire dignatus es, domine sancte omnique honore colende beatissime papa. unde quaeso, ut libenter meae paruitatis suscipere sermonem digneris, ut libertatem, quam in fide Christi habere uidemur, superbiam non reputes.

  83. 49.2.1

    Alexandrina sedes, ex quo Christi nomen uniuerso orbi innotuit, prae ceteras prouincias Italiae semper Christi glutino cohaesisse cognoscitur: quomodo nunc, cum beatae memoriae Innocentius haeresim Pelagianam Caelestianamque cum suis capitibus condemnauerit, cunctis eos abicientibus Orientalibus Alexandrina sola ecclesia in communionem recepit, quae sola et prima inter conprouinciales suos tales refutare debuerit?

  84. 49.3.1

    sed ille est pestifer, de quo sanctitudini tuae ante annum scripseram, signifer et confoederatus eorum, Ualerianus uentrilocus, qui gulae operam praebens, quicquid otiosum suae adulationis inuenerit ibi, sanctos et fidelissimos nuntiat. sed ne illum liberum putet tua beatitudo: seruus est Ariminensis possessionis inlustrissimi Ualeri comitis, quem propter reuerentiam tui amoris repetendum a te fleri interim siluimus.

  85. 49.4.1

    magis orare pro nobis dignare et tales a consortio abicere, scriptum recordatus prophetae: sanctas carnes ligatas in pallio sacerdotis <qui tangit>cum polluta non sanctificet, a polluto ipsae minantur; quae lex est interrogatio sacerdotum. sed dare ueniam dignaberis meae audaciae paruitatis, ut supra ante rogaui. incolumem beatitudinem tuam meique memorem inuiolabilis trinitas tueri dignetur, sancte papa.

  86. 50.1.1

    ZOSIMUS AURELIO ET CETERIS QVI IN CONCILIO CARTHAGINENSI ADFUERUNT DILECTISSIMIS FRATRIBUS IN DOMINO SALUTEM. Quamuis patrum traditio apostolicae sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de eius iudicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regulasque seruauerit et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina Petri nomini, a quo ipsa quoque descendit, reuerentiam quam debet exsoluat

  87. 50.2.1

    (tantam enim huic apostolo canonica antiquitas per sententias omnium uoluit esse potentiam ex ipsa quoque Christi dei nostri promissione. ut et ligata solueret et soluta uinciret, < et > par potestatis data conditio in eos, qui sedis hereditatem ipso adnuente meruissent; habet enim ille cum omnium ecclesiarum tum huius maxime, ubi sederat. curam nec patitur aliquid priuilegii sustineri aut aliqua titubare aura sententiae, cui ipse sui nominis firma et nullis labentia motibus constituit fundamenta et, quae sine suo periculo temere nullus incessat) —

  88. 50.3.1

    cum ergo tantae auctoritatis et Petrus caput sit et sequentia omnium maiorum statuta firmauerint. ut iam humanis diuinisque legibus disciplinisque omnibus finiretur Romanam ecclesiam,

  89. 50.4.1

    cuius locum regeret, ipsius quoque potestatem nominis optinere (non latet uos sed nostis, fratres carissimi et, quemadmodum sacerdotes, scire debetis): tamen, cum nobis tantum esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimus, quod non ad uestram notitiam nostris ultro litteris referremus, dantes hoc fraternitati et in commune consulentes, non quia quid deberet fieri nesciremus aut faceremus aliquid, quod contra utilitatem ecclesiae ueniens displiceret, sed pariter uobiscum uoluimus habere tractatum de illo, qui apud uos, sicut ipsi per litteras dicitis, fuerat accusatus et ad nostram, qui se assereret innocentem, non refugiens iudicium ex appellatione pristina uenerat sedem, accusatores suos ultro deposcens et, quae in se crimina per rumorem falso dicebat inlata, condemnans.

  90. 50.5.1

    omnem eius petitionem prioribus litteris, quas uobis misimus, putamus ac nouimus explicatam satisque illis scriptis, quae ad illa rescripseratis, credidimus esse responsum: sed post missae per Marcellinum subdiaconum uestrum epistolae omne uolumen uoluimus. quo aliquando perlecto ita totum litterarum conprehendistis textum, quasi nos Caelestio commodauerimus in omnibus fidem uerbisque eius non discussis ad omnem, ut ita dicam, syllabam praebuerimus adsensum.

  91. 50.6.1

    numquam temere, quae sunt diu tractanda, finiuntur nec sine magna deliberatione statuendum est, quod summo debet disceptari iudicio. idcirco nouerit uestra fraternitas nihil nos, postquam illa uobis scripsimus uel litteras uestras accepimus, immutasse sed in eodem cuncta reliquisse statu, in quo dudum fuerant, cum hoc nostris litteris uestrae indicauimus sanctitati, ut illa, quae a uobis ad nos missa erat, obtestatio seruaretur. ET SCBSCRIPTIO: Bene ualete, fratres. Dat. XV. Kal. April. Honorio Aug. XII cons. Accept. III Kal. Maias.

  92. 51.1.1

    LEO EPISCOPUS LEONI AUGUSTO. Si gloriosum pietatis uestrae in fidei defensione propositum tanta prosequi laude cupiamus, quanta rerum ipsarum magnitudo deposcit, inueniemur impares in actione gratiarum, si nostri tantum oris angustiis uniuersalis ecclesiae gaudia celebremus. sed dignius illius remuneratio uestris actibus meritisque seruabitur, in cuius causa et speciali excellitis animo et optato triumphatis euentu gloriae.

  93. 51.2.1

    sciat igitur clementia uestra omnes ecclesias dei cum laude uestra exultare pariter et laetari, quod ab Alexandrinae ecclesiae iugo improbus parricida depulsus est et populus dei, cui praedo nefarius incubabat, in antiquam fidei libertatem reductus potest iam in salutis uiam fidelium sacerdotum praedicatione reuocari, cum uideat omne seminarium uenenorum in ipso auctore proiectum.

  94. 51.3.1

    nunc ergo, quia haec constanti proposito et magna mente peregistis, consummato operi fidei illud adiungite, ut de catholico ciuitatis illius praesule. quod deo placeat, decernatis, qui nulla damnatae totiens impietatis sit infectus aspergi<ne>, ne fortasse tectum uulnus sub specie obductae cicatricis increscat et plebs Christiana, quae uobis agentibus aperte ab haereticorum peruersitate liberata est, letalibus iterum obnoxia sit uenenis.

  95. 51.4.1

    uides autem, uenerabilis imperator, et euidenter agnoscis, quod in persona, de cuius abscisione agitur, non sola est fidei integritas intuenda. quae etiamsi ullis correctionibus professionibusque purgari et in integrum ualeret qualibet conditione restitui, nequaquam tamen, quae sceleste cruenteque commissa sunt, possint probabilium uerborum protestationibus aboleri, quia in pontifice dei ac maxime tantae ecclesiae sacerdote non sufficit sonus linguae et sermo labiorum et nihil prodest, si deus uoce praedicatur et mens in impietate conuincitur.

  96. 51.5.1

    de talibus enim per apostolum sanctus spiritus loquitur: habentes speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes, et iterum alibi: deum profitentur se scire, factis autem negant. unde cum in omni ecclesiae membro et integrae fidei ueritas et bonorum operum plenitudo quaeratur, quanto magis in summo pontifice debent utraque praecellere. quia alterum sine altero non potest cum Christi corpore habere compagem?

  97. 51.6.1

    nec necesse est nunc omnia, quae Timotheum exsecrabilem faciunt, enarrare, cum copiose atque manifeste in totius mundi notitiam, quae per ipsum ac propter ipsum sunt gesta, processerint et, si quid ab incomposito uulgo contra iustitiam perpetratum est, in huius omnia uerticem confluant, cuius desideriis manus furentium seruierunt.

  98. 51.7.1

    unde si etiam in professione fidei nihil hic neglegat, nihil fallat, aptissimum gloriae uestrae est ab hoc appetitu illum prorsus excludere, quia in tantae urbis antistite uniuersae ecclesiae decet sancta exultatione gaudere, ut uera pax domini non solum praedicatione fidei sed etiam morum clarificetur exemplo. Data XV. Kalendarum <Iuliarum> Magno et Apollonio conss. Per Filoxenum agentem in rebus.

  99. 52.1.1

    Dilectionis tuae litteris et fratrum coepiscoporumque nostrorum Domitiani et Geminiani sermone cognoui Timotheum, postquam ecclesia Alexandrinae ciuitatis expulsus est. Constantinopolim nonnullis hoc fidei aduersariis agentibus uenire permissum, ut, quantum datur intellegi, quia uniuersorum domini sacerdotum sententiis coartatur. inuitus saltem ad catholicum se dogma conuertat et. tamquam propter hanc tantummodo causam uideatur eiectus, haereticae peruersitatis errore damnato doctrinae apostolicae, ut ad Alexandrinam redeat, adquiescat. cum illi, etiamsi catholicus probaretur, hoc uehementer obsistat, quod uiuente episcopo tantae sedis inuasor est et auctor apparuit inauditae crudelitatis ammissae.

  100. 52.2.1

    et ideo dilectio tua sollicitudine, qua claret, eniti et elaborare debebit, ne cum tam nefario homine sermo aliquis priuatim uel publice misceatur neue sub specie correctionis eius quorundam conuentu praebeatur occasio, ne redeundi integram capiat libertatem. de quo iam edictis suis princeps Christianissimus iudicauit.

← Previous · Next → — showing 301400 of 2,627

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0045a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.