Epistulae imperatorum pontificum aliorum
- 15.5.1
plebeiae sane seditionis auctores cum sociis suis sublimitas tua. Symmache parens karissime atque amantissime, statuet attineri atque in eos congrue uindicari, ut res temere praesumpta non transeat impunita. in qua re Afrodisium u. c. tribunum et notarium dirigi a nostra mansuetudine placuit, ut praesente eo, quae statuimus, celerius impleantur, quatenus quies populi nulla perturbatione uexetur et pacata eum ueneretur uniuersitas, quem secundum ueterem consuetudinem obseruata sacrae legis mysteria susceperunt. Data III. Non. Ian. Rauennae.
- 16.1.1
Ubi primum sacer sermo pietatis uestrae expectationem populi celeritate praeuenit, omne, quod sibi diuersitas uoluntatum usurpauerat de episcoporum electione, summouit ac diuina prouisione inter initia resecauit, quod tarditate imperitae multitudinis crescentibus studiis difficilius potuisset auferri, domini imperatores.
- 16.2.1
ob quam rem statim debito famulatu implere, quae fuerant imperata, properaui et, quod felicitati clementiae uestrae ascribendum est, res noui exempli et maximae contentionis magnique certaminis ut (non) sine commotione populi coepta fuerat, ita salua clementia uestra cum totius multitudinis quiete finita est.
- 16.3.1
nam cum eo tempore ad me sacra perlata esset auctoritas, quo sancti diei erat celebranda sollemnitas, statim, ut oportebat, misso primiscrinio Bonifatium ut ad me ueniret admonui quod praeceptum fuerat agniturus ac se a processione, quam sibi inhibitam didicerat, abstineret. qui conuentione contempta processit atque eum, quem direxeram, dedit populo uerberandum.
- 16.4.1
quod ubi nuntiatum est, habito cum u. c. tribuno Sereniano tractatu ad sanctum apostolum Paulum, quo conuenerat, et sacrae exemplaria pro cautela direxi, ne quid f iniuriam publicam de praeceptis immissa multitudo temptaret, et partem offici pariter destinaui.
- 16.5.1
sed neutrum fieri passus cum ad urbem uellet cum populo remeare, statim ad portas tam contubernales quam apparitores occurrerunt, qui eum, ut statutum fuerat, urbem uestram ingredi prohiberent. uerum ipsos quoque contemnendos credidit atque uiolenter ingressus a certa urbis parte pluribus occurrentibus est repulsus nec permissus, quod cogitabat, implere. quod ubi turba quae comitabatur aspexit, sine aliquo tumultu dispersa est.
- 16.6.1
ipse uero extra murum deductus non longe ab urbe remoratur. qui ne occulte per noctem ingressus urbem ad ecclesiam conuolaret et rursus populi studia commoueret, communi tractatu pro competenti sollicitudine contubernales et apparitores quattuor illic sine iniuria eius obseruare disposui: expectans, quid pietas uestra decernat, ut quies possit, quae hactenus seruata est, perdurare.
- 16.7.1
circa partem uero Eulalii episcopi uenerabilis uiri, qui eo die paene cum omni multitudine ad sancti apostoli Petri basilicam sollemnia celebrabat, ubi primum pietatis uestrae praecepta sunt publicata, fuit totius laetitia ciuitatis.
- 16.8.1
unde ea, quae populus Romanus publico gaudio diuersis acclamationibus agens gratias maiestati uestrae credidit publicanda, relationi meae uniuersa subieci, ut agnosceret pietas uestra, et quanta quiete uobis propitiis correcta sint, quae male fuerant admissa temeritate paucorum, et quanta gratia suscepta sint, quae clementia uestra diuino iudicio et pro uenerandae religionis reuerentia decernenda credidit et pro quiete Romani populi in perpetuum seruanda constituit. Data VI. Id. Ianuarias.
- 17.1.1
Petimus clementiam uestram, piissimi et clementissimi imperatores Honori et Theodosi semper Augusti.
- 17.2.1
Post abscessum sancti Zosimi papae ecclesiae catholicae urbis Romae, ut fieri mos uolebat atque ipsa religionis disciplina dictabat, plures in unum conuenimus sacerdotes, ut de constituendo successore communi iudicio tractaremus. sed quoniam Lateranensem ecclesiam obstrusis paene omnibus ingressibus archidiaconus Eulalius contemptis impie summi sacerdotis exsequiis diaconibus et paucissimis presbyteris ac multitudine turbatae plebis obsederat, altero die ad eandem ecclesiam, ubi prius ab omnibus fuerat constitutum. habita omnium collatione properauimus ibique participato cum Christiana plebe consilio, quem deus iussit, elegimus.
- 17.3.1
nam uenerabilem uirum Bonifatium, ueterem presbyterum in lege doctissimum ac bonis moribus comprobatum et, quod eum magis ornabat, inuitum, acclamatione totius populi et consensu meliorum ciuitatis asciuimus: diuinae institutionis ordine consecratum; nam subscribentibus plus minus septuaginta presbyteris, astantibus nouem diuersarum prouinciarum episcopis benedictionem competenti tempore constat fuisse celebratam ac post omnia, quae sollemnitas exigebat, impleta sunt.
- 17.4.1
sed cum supra dictus Eulalius, qui ante per tres consacerdotes nostros fuerat ex multorum auctoritate conuentus, ne quid sibi temere praeter conscientiam cleri maioris assumeret, circumuentis paucissimis presbyteris, male acceptis his ac diuersae custodiae mancipatis, qui ad prohibendum cum litteris uenerant, exhibito etiam cum aliis Ostiensi episcopo, quem prope mortuum constat accitum (nam tractum esse nolentem senis aegritudo testatur), in locum sibi non debitum incustodito religionis ordine per ambitum proruisset: coepit factum suum per homines disciplinae inscios ac religionis ignaros indecenter tueri, aestimans humanis perturbationibus se confundere sententiam posse unam.
- 17.5.1
et quoniam clementiam uestram constat falsidica relatione deceptam, ut nescio quid in iniuriam diuini iudicii sanciretis (nam diuinum est, quicquid tantorum confirmat electio), petimus pietatem uestram, ut remoueri priora constituta iubeatis atque Eulalium, qui in locum subrepsit alienum, ad comitatum perennitatis uestrae cum auctoribus suis debere deduci. nos enim profitemur sanctum papam Bonifatium <cum> nostris consacerdotibus adfuturum. relictis enim singulis per titulos presbyteris omnes aderunt, qui uoluntatem suam, hoc est dei iudicium, proloquantur.
- 17.6.1
iubeat etiam uestra clementia omnes adesse, quos causa constringit, eici etiam ciuitate nolentes, qui se non patiuntur adduci. inuenietis, cum coeperit agitari interna discussio, quod non solum diuinis legibus <ab>horreat uerum etiam displicere possit humanis, quo hoc consecuti agamus aeterno imperio uestro maximas atque uberes gratias.
- 17.6.2
AD PETITIONEM PRESBVTERORUM EUIUSMODI SACRUM RESCRIPTUM IMPERATOR P. U. SVMMACHO DESTINAVIT:
- 18.1.1
Post relationem sublimitatis tuae delatam mansuetudinis nostrae auribus presbyterorum allegatio causam nobis non superuacuae deliberationis iniecit: ideo decet ambiguitate seposita fidem rerum comminus experiri quamque partem praetermissus gestae rei ordo arguat, quam seruatus adiuuet, multis coram censentibus approbari, ut utriusque facti simul qualitate perpensa et circa ullam rite definita consistat et circa aliam temere assumpta non maneat. Symmache parens karissime atque amantissime.
- 18.2.1
ob quam rem illustris et praecelsa magnitudo tua suspensis omnibus, quae superius sunt decreta, nullique interim praeiudicio comparato auctoritate praesentis oraculi utrumque hoc est Bonifatium et Eulalium religiosissimos uiros instantia digna conueniet. ut intra diem sextum Iduum Februariarum Rauennatum ciuitatem praesentiam suam maturare non differant,
- 18.3.1
omnibus aeque admonitis, qui auctores utriusque ordinationis existunt, ut amota excusatione non desint, ut facto quisque erga alterutrum proprio prolatis ecclesiasticae institutionis exemplis defensor existat seque purgato alium magis in legem catholicam deliquisse praesumpta inmeriti electione conuincat: iudicium de statu suo quisque, si adesse neglexerit, sortiturus, dans nimirum intellegi improuide immo illicite se fecisse, quod coram non audeat defensare.
- 18.4.1
nos quoque ex diuersis prouinciis competentem numerum sacerdotum scriptis nostrae serenitatis accimus, ut rem deductam in dubium absoluat nobis coram discep<ta>tio plurimorum.
- 18.5.1
cum autem omnia futuro integra sint iudicio reseruata, de transactis sibi blandiri neminem decet: praesentis enim iudicii docebit exemplum, quid in eiusmodi negotiis obseruari debeat in futurum. Data XVIII. Kal. Feb. per Aphthonium.
- 19.1.1
. Cum uir clarissimus Aphthonius decurio sacri palatii uestri cum caelesti praeceptione ad urbem uenerabilem conuenisset, omni genere festinaui, quatenus praeceptis numinis uestri sc oboedientiam commodarem.
- 19.2.1
nam statim conuentis proceribus sacra iussio publicata et ad religiosos uiros Bonifatium et Eulalium missa conuentio est, domini imperatores. clericos quoque eorum praecepi pariter admoneri, ut nihil futuro cognoscente pietate uestra deesset examini. unde haec omnia gestorum serie comprehensa ad plenam instructionem subter annexui.
- 19.3.1
uerum postquam pars utraque populum diuersis seditionibus excitaret, singulos admonitione missa conueni, ne ad unam ecclesiam conuenirent et. quod fieri non licebat, inter se multitudo confligeret. sed hoc illis uisum est, credo, suspectum, quod quietem suadendam credidi hominibus perturbare uolentibus ciuitatem. ob quam rem ambae partes calumniosis me crediderunt contestationibus appetendum, ut errorem suum compositis mendaciis excusarent. quod ne - in aliquo clementiam uestram lateret, eadem quae optulerunt actis inserta transmisi, ne quicquam suppressum esse quererentur.
- 19.4.1
superest, ut apud clementiam uestram nullius partis studiis famuli uestri appetatur absentia, qui semper maiestati uestrae puris seruitiis approbatus me ab oppugnatione uel fauore ambarum partium ut decebat credidi separandum. Data VIII. Kal. Februariarum.
- 20.1.1
Omnia quidem clementia nostra in praesenti beatitudini uestrae congrua ordinatione mandauit, ut sequestratis omnibus uestro iudicio, quid obseruari propter quietem populi deceat, finiretis.
- 20.2.1
meminimus quoque hoc a nobis imprimis, quod aequitas expetebat, esse mandatum, ut hi episcopi, quos interfuisse eorum ordinationibus constat uel postea subscripsisse, sine iniuria sui et manente reuerentia iudices non sederent nec ullum praestare testimonium possent, ne non tam nouam prolaturi sententiam quam seruaturi factum praeteritum uiderentur. hi ergo, sicut superius diximus, ab ea disceptatione se abstinere debebunt.
- 20.3.1
illud quoque similiter custodiendum beatitudo uestra esse cognoscat, nulli parti praeiudicium comparatum, quod a nobis antea claruerat constitutum. cum enim celeriter destinata iussa propter quietem populi pietatis nostrae sequenti auctoritate summota sint, nihil hinc aut uindicare pars altera poterit aut altera formidare.
- 20.4.1
attendentes ergo iudicium dei, quod in tali causa uobiscum simul residere manifestum est, examinatis omnibus id uos custodire decet, quod infundente caelesti spiritu habere Christianae legis integram reuerentiam possit.-
- 20.4.2
HAEC SVNODUS INTER SE DISSENTIENS PRAESENTEM CAUSAS TERMINARE NON POTUIT. UNDE UENERABILIS IMPERATOR HONORIUS AD MAIUS CONCILIUM HOC CREDIDIT NEGOTIUM DIFFERNDUM ET INTERIM PROPTER DIES QVI IMMINEBANT SAXCTAE PASCHAE UTROSQVE BONIFATIUM SCILICET ET EULALIUM AB URBE IUSSIT ABSCEDERE ET SPOLITINUM EPISCOPUM ACHILLEUM NOMINE SACRA IUSSIT MVSTERIA CELEBRARE SVMMACHO PRAEF. URBI HOC IDEM SUIS SCRIPTIS INSINUANS:
- 21.1.1
Magnarum deliberationum non debet citum esse iudicium nec temere proferenda sunt, quae seruanda in perpetuum sanciuntur.
- 21.2.1
saepe de episcopis urbis aeternae <per> altercationem partium sub examine sacerdotum concussa cognitio est. sed ne quid festinum celeritate iudicii proferatur, id clementiae nostrae sedit arbitrio, ut, quoniam uicinitas sanctorum dierum episcopi praesentiam postularet nec in urbe sacratissima fas esset pascharum praesentim dies sine sacerdote celebrare. idcirco. Symmache parens karissime atque amantissime, illustris magnificentia tua Achilleum nos elegisse cognoscat, quem a fauore partium constaret alienum, qui mysteria sacrae obseruationis impleret. transactis uero festis diebus ex iudicio sacerdotum quae debeant custodiri consilio maturiore tractabimus.
- 21.3.1
monemu3 sane, ut regionum primatibus euocatis disciplinae publicae quietique prospicias; quibus decretorum nostrorum praecepta iubeas aperiri, ne quis scilicet ullum tumultum neque seditionem audeat commouere. quam si quis insana persuasione conciuerit, non in eos tantum, qui in perturbatione fuerint deprehensi, sed in regionum quoque priores intellegant uindicandum. nouimus enim quietem publicam facile custodiri, si incentorum cupiditates ac fomenta cessauerint.
- 22.1.1
Quoniam de Romano sacerdotio propter angustias temporis, quas dierum sollemnitas fecit, quae abesse episcopos a suis ecclesiis non sinebat, dilatum constat esse iudicium, recte nostra serenitas credidit ordinandum, beatitudo tua ad < Urbem > uenerabilem congrua ueneratione festinet, quatenus sanctae paschae dies ea qua conuenit quiete cum sollemnitate consueta populis repraesentes nec consuetudini obsit, quod differri synodum multiplex necessitas fecit.
- 22.2.1
illud sane in primis ac praecipue commonemus, ne umquam ulla illorum mentio fiat, de quibus constat suspensos esse iudicio.
- 23.1.1
Scimus, patres conscripti, a uobis cunctationem nostram non posse reprehendi, quibus semper in re omni probatur consiliorum iudiciique maturitas. nec sane de summis cita debuit et potuit esse sententia, quam ut aeternam ita probabilem et ex omni parte decet esse perfectam.
- 23.2.1
inter episcopos, quos in urbe sacratissima fauentium studia uel partium uoluntas elegerat, ab omnibus qui aderant sacerdotibus iusseramus audiri et aliquotiens iterata cognitio est. uerum cum longiores moras examinatio iustae cognitionis afferret et plura inquisitio iudicum diligens inueniret, quibus finis citus non posset imponi, et festorum dierum celebritas celeritatem definitionis exposceret, ne quid temerarium promeremus, rem omnem credidimus differendam.
- 23.3.1
missus itaque est Achilleus uir religiosus episcopus Spolitinae ciuitatis, per quem sanctorum dierum celebritas impleretur. amplitudinis uestrae est popularium mentes ad quietem consilii salubritate retinere, cum probabilem ac necessariam dilationem nostram dubitare nequeatis. Data Id. Mart.
- 24.1.1
Fidei curam, Quirites optimi, maximam iudicantes nihil festinum aut inmaturum credidimus proferendum. ea enim in causa religionis decerni censemus, quae sine errore ac reprehensione sententiae ab omnibus comprobentur.
- 24.2.1
itaque cum in cognitione de episcopis, qui in urbe fuerant constituti, sub iudicio sacerdotum intentionis haereret ambiguum nec nascentibus subinde causis finis certantibus studiis posset imponi ac diu de rebus uariis deliberatio nostra penderet, <in> futuram cognitionem ad integrum sacerdotum numero pleniore concilium omne negotium constituimus differendum, ut causa ex omni parte librata transactis paschae diebus terminum, quem aequitas uel religio poscebat, acciperet. simul, quia de sacerdote nihil poterat definiri, temporarie elegimus, qui reuerenda sacris diebus mysteria celebraret. ut uobis, Quirites, ad honorem sacrae urbis praesto esset sollemnitas sacerdotis.
- 24.3.1
quare imitati patientiam nostram placidis animis, quae pro pace publica suademus, accipite: sanctorum cultus dierum debita tranquillitate transcurrat, quietem publicam seditio nulla perturbet. fauor proprius circa nullum, qui notetur, appareat. decet enim suspensis sensibus omnia nostro integra uos reseruare iudicio nec furore quodam sed debita probitate expectare potius quam poscere sacerdotem.
- 24.4.1
quod si prauos mcentores secuti turbas et tumultus potius quam quietem ac modestiam legeritis, quibus fauetis, monstrabitis nec solum uobis sed et auctoribus uestris, quorum consiliis inhaeretis, periculum salutis. ad quod nos compellitis, imminebit. neque enim uenia dignus est, qui ab improbitate humanitatis nostrae monitis non poterit retineri. Data Id. Mart.
- 25.1.1
SANCTO AC UENERABILI PATRI PAULINO EPISCOPO. Iam tunc fuit apud nos certa sententia nihil ab his sacerdotibus, qui ad synodum conuenerant, posse finiri, cum beatitudo tua de corporis inaequalitate causata itineris non potuerit iniuriam sustinere. et per absentiam sancti uiri, non quidem optentura, interim tamen uitia gratulantur, cum praua et uetus ambitio et cum benedicto uiro sanctaeque uitae diu uelit habere certamen et contra haec apostolicae institutionis bona de praesumptis per uim parietibus existimet confidendum.
- 25.2.1
o uere digna causa, quam non nisi coronae tuae beata uita discingat. dilatum itaque iudicium nuntiamus, ut diuina praecepta ei uenerationis tuae ore promantur, qui ea secutus implesti. nec potest alius eorum praeceptorum lator existere, quam qui dignus apostoli discipulus approbaris specialiter.
- 25.3.1
itaque domine sancte, merito uenerabilis pater. iustus dei famulus, diuinum opus contempto labore tributurus hoc nobis uisitationis tuae, si ita dicendum est, munus indulge, ut postpositis omnibus, quoniam temperati aeris tranquillitas suffragatur. synodo praefuturus sine intermissione etiam desideriis nostris et benedictioni, quam cupimus, te praestare digneris.
- 26.1.1
Serenitas nostra cum in omnibus causis tum praecipue in his. quae ad uenerabilem religionem pertinent, perpensum cupit habere iudicium.
- 26.2.1
de sacerdotio urbis aeternae exortam contentionem etiam trans maria iam credimus nuntiatum. quae a paucis non potuit terminari et ideo multorum necessarium constat esse iudicium.
- 26.3.1
quapropter sanctitas uestra, quos uitae bouum et legis doctrina commendat, intra diem Iduum Iuniarum ad Spolitinam ciuitatem amputatis excusationibus properare dignetur, ut id, quod ueritas uel religionis norma dictauerit, deo pariter cunctorum mentibus aspirante sententia iudicetur, ne diutius apostolicae sedis sacerdotium differatur.
- 27.1.1
Aliam quidem uidendae uenerationis tuae causam optaueramus euenisse, ut desiderato benedictionis tuae frueremur aspectu. sed quia aduersus papam urbis Romae ambitio reprehendenda certamen indixit et sanctam uitam in episcopo aestimat non quaerendam, coeptum super hac discussione iudicium minor numerus sacerdotum, quam synodi consuetudo deposcit, in plures doctissimosque uiros, quorum sanctitas tua princeps est. prorogauit. neque enim praemia castitatis et meriti summotis uitiis, quae respuit diuinae religionis sacrosancta praeceptio, per alios quam tales uiros oportuit reuelari.
- 27.2.1
et quamuis sufficere domni germani mei Augusti principis scripta potue-_ runt etiam mea tamen, quibus aduentum sanctitatis tuae precarer, adiunxi. quaeso itaque, domine sancte, pater merito uenerabilis, ut duplex beneficium tributurus et desideratae nobis benedictionis tuae et necessarii pro beatitudine iudicii proferendi intermissis omnibus deum intuens, de cuius sacerdote firmando labor ueniendi non debet recusari, ( te > praestare digneris.
- 28.1.1
Peruenisse ad uenerationem tuam certa est pietas nostra aduersus papam urbis Romae uitia cum castitate pugnare et huiusce rei tam diuturnum esse conflictum, ut inter tot sacerdotes, qui ad synodum conuenerant, quibusdam dissentientibus nondum potuerit apostolica praeceptione firmata uita praeferri.
- 28.2.1
tuam tamen se interdum bene scire astipulanti quoque ea parte quae discrepat, sine dubitatione confessi sunt, ut plane fuerit manifestum expectari tuae iudicium sanctitatis, in cuius praesentia promenda sententia differretur, qui merito uitae praecedens recte etiam ex transmarinis regionibus, ut iudicare possis, expeteris.
- 28.3.1
sed quamuis sacra domui germani mei Augusti principis ad Italiae synodum conuocans auctoritas non neglegenda peruenerit, socianda specialiter etiam serenitatis nostrae scripta iudicamus, quibus precor, ut desiderabilem aspectum benedictionis tuae sine excusatione concedens omnipotenti deo gratum iudices hunc laborem, quod et pro eximio sacerdote et pro sanctae uitae meritis sententiam prolaturus remunerationem uexationis huius in praemio diuino intellegis constitutam. Data XIII. Kal. April. Rauennae.
- 29.1.1
SUBLIMI AC PRAECELSO PATRONO CONSTANTIO SVMMACHUS. Quaecumque subito nullo opinante proueniunt. nec ad culpam iudicis referri possunt et populum rationis ignarum insperata nouitate perturbant.
- 29.2.1
uir namque religiosus Eulalius quinto decimo Kal. April. urbem me nesciente meridianis horis ingressus est. quem credidi aliquod secum pertulisse praeceptum; uerum eodem die circa uesperum Spolitinus episcopus missis litteris me credidit admonendum, quod sacra ad se manante in urbe diem sanctum paschae iussus sit celebrare. quod praeceptum ante penitus ignoraui, domine semper illustris et cuncta magnifice meritoque sublimis ac praecelse patrone. quod cum mihi post sancti Eulalii innotuisset aduentum, statim parendum credidi inuictissimi principis imperatis.
- 29.3.1
uerum cum interiecto die urbem sanctus Achilleus episcopus esset ingressus, commotio extitit populorum, ut ab una parte multitudo armata ferro et telis ad forum militari habitu conueniret. et cum conuocatis proceribus processissem, ut habito tractatu pro quiete urbis populum alloquendo compescerem, primo pauci ad conuentum uenerunt, dein, cum expectaretur sancti Achillei episcopi praesentia, ut quae iussa fuerant publicaret, multitudine resistente uenire non potuit.
- 29.4.1
et cum ad forum Uespasiani tam ego quam uir spectabilis uicarius perurguente populo fuissemus egressi, ut quietem utriusque partis multitudini suaderemus, subito armati serui telis et saxis, aliquanti etiam ferro, populum partis Eulalii aggressi sunt. qui inermes conuenerant, ut quid praeceptum de episcopo Spolitano esset agnoscerent, quosque ita sauciauerunt qui parati aduersus imparatos uenerant, ut me quoque et uirum spectabilem uicarium crederent appetendos, dum seditioso furore nullam admittunt penitus rationem.
- 29.5.1
nisi ad liberandos nos diuinitas affuiset egressique per secretiorem partem ictum saxorum et impetum conspiratae multitudinis uitaremus, minime potuissemus euadere. quorum maiorem partem in seruis constat fuisse, ex quibus aliquanti agniti atque tenti sunt audiendi.
- 29.6.1
unde, quod partium mearum fuit, excellentiae uestrae suggerere properaui, ut certum finem rebus, cognitis quae gesta sunt, magnitudo uestra decernat. cum enim et sanctus Eulalius fuisset ingressus et tertia die secutus esset episcopus Spolitinus nec aliqua ad me data uirtutum uestrarum, quae sequerer, praecepta uenissent, perturbatio totius plebis, quae in se et in periculum iudicum saeuiret, exorta est, et nisi celeri responso ante diem uenerabilem paschae quid fieri debeat iusseritis, minantur se populi inuicem pugnaturos, dum de Lateranensi basilica alterutrum se aestimant excludendos. ne quid igitur aduersi (quod sublimitatis uestrae felicitas auertat) eueniat, peto ut euidenti praecepto excludi furiosae contentionis periculosam pertinaciam censeatis. Data X. Kal. April.
- 30.1.1
Ut certa possimus quaeque cognoscere et factionum auctores fideli nuntio et inspectore non lateant, cancellarium nostrum Uitulum direximus, ut domni inuictissimi principis affatus atque iudicium ad eximietatem tuam uel ad populum celeri festinatione deferret, illudque monemus ut.
- 30.2.1
quicquid sacris auctoritatibus continetur, nulla temeritate uioletur et, quae praecepta sunt, effectui celeri tradantur instantia. ne augusta clementia, quod nunc agnoscitur distulisse, commota maiestatis suae uigore emendare non differat.
- 31.1.1
Cum ad sanandum primae perturbationis errorem hoc genus consilii clementia nostra reparandae pacis cupida repperisset, ut, donec de confirmatione urbani sacerdotii sententia procederet absoluta, uterque eorum, quorum causa tumultus antea concreuisset, a sacratissimae urbis conuersatione seiunctus futuri iudicii expectatione penderet spatio, quo contineretur, alterutri euidenter expresso:
- 31.2.1
aequo animo dissimulare non possumus praeceptis clementiae nostrae publicum paene bellum quo calcarentur indictum; mouendi eius caput Eulalium, qui iussa transcenderit, extitisse, secundum ordinem praeceptorum paulisper abesse non passum, Symmache parens karissime.
- 31.3.1
unde sublimitas tua hoc nos statuisse cognoscat, ut et salubris superior ordo praecepti et moderata synodi ordinatio debeat custodiri, quod aliter fieri non posse censemus, nisi Eulalius omnimodis urgueatur, ut omni celeritate ab urbe dis( ce )dens insolenti populo praesens incitamenta non praebeat nec innocentibus causa mortis existat.
- 31.4.1
cui esse dubium non debebit. si in hac praesumptionis obstinatione durauerit, non solum de statu suo iudicium iam prolatum uerum etiam de salutis discrimine proferendum (culpa enim nullam ueniam iam meretur, quae cum praedicitur non cauetur), nihil ex hoc excusationis habituro, quod se inuitum a plebe asserat retentari.
- 31.5.1
si qui autem ex numero clericorum communicandum Eulalio iudicio pendente censuerit, pari se sciat sententia esse damnandum; laicos uero, qui post interdictum mansuetudinis nostrae communionem Eulalii putauerint expetendam, honestioris loci poenam proscriptionis. seruos uero capitis esse subituros nec ab hoc periculo dominos exuendos.
- 31.6.1
primates uero regionum nisi spiritum plebis inconditae domuerint et frenarint. sciant se raptos ultimo iudicio esse subdendos. Spolitinus autem episcopus, sicut dudum fuerat definitum, sanctis paschae diebus ordinem festae sollemnitatis implebit. cui ad celebranda mysteria Lateranensem ecclesiam soli patere decernimus, reliquis qui hoc praesumere uoluerint propulsatis. sane si praedictus sacerdos Spolitanae ciuitatis t in loco eius sanctorum mysteriorum ordinem completurus suscipi debeat admonemus.
- 31.7.1
per omnes uero titulos uel loca, quae conuentu celebri frequentantur, haec quae statuimus proponentur. ut uniuersis liqueat et noluisse nos turbidum aliquid perpetrari et adhuc ut turbata componi debeant opperiri. sciat sane sublimitas tua primiscrinium et reliquum officium, quod tuis actibus obsecundat, non solum grauissimae multae dispendiis affligendum sed et supplicium capitis sortiturum, nisi enixa opera commodata statutis clementiae nostrae praebere maturarit effectum. Data VII. Kal. April. Rauennae.
- 32.1.1
DOMINO SEMPER ILLUSTRI ET CUNCTA MAGNIFICO MERITOQVE SUBLIMI AC PRAECELSO PATRONO CONSTANTIO SVMMACHUS. Ubi primum sacra domini nostri inuictissimi principis praecepta perlata sunt, statim, ut conuenerat, debitum tribui famulatum.
- 32.2.1
sed Eulalius ea obstinatione, qua sine praecepto sacro urbem ingressus est, etiam egredi constrictus per omnes potestates pari pertinacia detrectauit. nam uespertinis horis per officium urbanum id quod praeceperat inuictissimus imperator ea die, qua perlatum est, ei innotuisse agnoscitur, domine semper illustrissime et sacratissime, magnifice meritoque sublimis ac praecelse patrone. quo lecto mandauit se diligentius tractaturum nec tamen instanter admonitus exire curauit.
- 32.3.1
alia uero die rursus per omnem apparitionem etiam nocturnis horis admonitus collecta multitudine Lateranensem basilicam ausu temerario credidit inuadendam. uerum habito tractatu cum proceribus omnibus officiis destinatis ut pelleretur iniunctum est. nam et uir spectabilis uicarius ad eandem basilicam ire decreuerat, sed primo accedere prae nimio terrore non potuit. ego autem tam corporatis directis quam omni officio ideo illuc ire non potui, ne quis mihi aemulus faceret religionis inuidiam.
- 32.4.1
tamen salua excellentia uestra irrumpentibus pluribus corporatis et maioribus regionum. qui praeceptis imperialibus seruiunt. de eadem ecclesia fugatus Eulalius de urbe expulsus est atque adiunctis apparitoribus illuc directus, ubi iussus fuerat residere.
- 32.5.1
mandatum etiam, ut uir religiosus sanctus Achilleus episcopus cum quiete, quae iussa sunt, illo eiecto sine strepitu populi pro sanctorum dierum reuerentia celebraret. nam ad custodiam basilicae Lateranensis apparitores apposui, ne cui alii redderetur. partis quoque Eulalii aliquanti capti sunt clerici seditionis auctores; de quibus quid iubeatur expecto.
- 32.6.1
et quoniam de his interim, quae gesta sunt, uniuerse uirtutibus uestris credidi suggerendum, quicquid sequentibus? diebus pro quiete urbis, quam uestra felicitas regit, gestum fuerit, singillatim pro rerum fide et ordine melioribus indiciis nuntiabo.
- 33.1.1
Moderatione praecipua egit nostra serenitas, ne locum possit inuenire praesumptio. ideo enim in iudicio uenerabilium sacerdotum est dilata cognitio, ut quicquid religio, quicquid ueritas postulabat, absque ulla perturbatione hoc disceptatio tranquilla decerneret.
- 33.2.1
sed Eulali usui-patione contra sententiam uenerabilis synodi multa illicite commissa fuisse relationis textus edocuit: qui praesentia sua causam furoris populo subministrans totum perire uoluit, quicquid moderatio nostra conseruat. nam cum ordinatione nostra et sententia episcoporum, quorum in synodo maior se multitudo collegerat, consensu etiam partium et professione id fieri definitum esset, ut sciret se specialiter esse damnatum, quicumque ad incitandum populum urbem fuisset ingressus: oblitus sui probauit ex praesenti facto, quale uideatur habuisse principium.
- 33.3.1
quoniam ergo recte hunc post tot admissa urbe constat esse depulsum, ad quam eum accedere non debere et clementiae nostrae et episcoporum uidetur statuisse iudicium: Bonifatium uenerabilem uirum episcopum, ad cuius moderationem auctoritatem nostram recte censuimus esse iungendam, Symmache parens karissime atque amantissime, sublimitas tua urbem ingredi debere nos statuisse cognoscat, ut sub eius gubernaculis religiosae legis reuerentia moderatione solita compleatur. Data III. Nonas April., accepta VI. Id. April.
- 34.1.1
Quaecumque deo auctore firmantur, merito diuino pietatis uestrae iudicio proferuntur. nuper namque cum ad me famulum uestrum sacra clementiae uestrae emanasset auctoritas, qua omni ambiguitate summota uenerabilis uiri Bonifati episcopi maiestas uestra sacerdotium roborauit, tam grata uniuersis quae iussa sunt extiterunt, ut haec et ordo amplissimus et Romanus populus comprobaret, domini imperatores Honori et Theodosi pii felices inclyti triumphatores semper Augusti.
- 34.2.1
nam cum statuta caelestia per me essent recitata populis et edictis ex more ubique positis publicata, tantus fauor et laetitia totius extitit ciuitatis, ut sibi et religionem redditam et praestitam quietis securitatem omnes gratulatione congrua testarentur.
- 34.3.1
interiecto itaque biduo urbem supra memoratus uenerabilis episcopus omni occurrente plebe ingressus est, sicut serenitas uestra constituit: officii quoque mei obsequia minime defuerunt. nec iam aliqua dissensio remanet populorum, cum omnes diuino iudicio et maiestatis uestrae acquieuerint uoluntati.
- 34.4.1
cessantibus igitur studiis unum omnes, quod praecepto dei admoniti statuistis, sentire coeperunt atque acclamationibus, quae subiectae sunt, gaudii sui causas plebs Romana testata est ac serenitati uestrae gratias in dies singulos agere non desistit, quorum prouisio sicut pacem orbis tuetur, ita quietem urbi restituit populoque concordiam.
- 35.1.1
UICTOR HONORIUS INCLVTUS TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTIS LARGO PROCONSULI. Inter omnes curas nec illa nos minus sollicitant, quae pertinere ad sacerdotium iudicamus. cum enim de confirmando episcopo urbis aeternae controuersia tractaretur atque hi, qui in unum positi erant, episcopi de tanto negotio paucos se aestimarent ad sententiam proferendam, placuerat, sicut sacri apices cucurrerunt, ut ex Africanis uel Gallicanis prouinciis plures episcopi commearent, ea uidelicet ratione, (ne > in medio tempore quicquam praesumeretur <in> id quod nostra sententia ordinauerat uel quod statuisse synodi sententia uidebatur.
- 35.2.1
sed his omnibus despectis Eulalius sola usurpatione moram credidit occupandam. quem, sicut decebat, nostra auctoritate constat expulsum ac sanctum Bonifatium episcopum roboratum.
- 35.3.1
et quoniam consumptum negotium est, incongruum nostra clementia iudicauit, si episcopi nauigationis uel itineris iniuriam paterentur. unde sciat spectabilitas tua synodum fuisse solutam. admone igitur praemissis sacris affatibus auctoritate tua singulos sacerdotes, ut sciant hanc ordinationem esse seruandam, quae continet, ut quisque in ecclesia sua orationibus uacet, ut conuenit, propter quod causa optimo iudicio iam terminata uideatur. Data sub die VII. Id. April.
- 36.1.1
DOMINO PARENTI HONORABILI AURELIO EPISCOPO LARGUS. De merito sacerdotis, quem suis deus idoneum probauit, cessauit certamen. sanctum igitur ac uenerabilem uirum Bonifatium urbis Romae episcopum firmauit clementia principalis, cuius electione dudum sanctitatem tuam praecepit acciri, sicut sacri testantur affatus sui cum ueneratione prolati.
- 36.2.1
oportet igitur populos ecclesiasque tuas festinanter inuisas, cui nauigationis est adempta necessitas. ET ALIA MANU: Incolumem te diuinus fauor praestet annis compluribus, domine pater merito honorabilis.
- 37.1.1
UICTOR HONORIUS INCLVTUS TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS SANCTO AC UENERABILI BONIFATIO PAPAE URBIS AETERNAE. Scripta beatitudinis tuae debita reuerentiae gratulatione suscepimus, omnipotenti deo maximas gratias referentes, quod sanctimoniam tuam post longum incommodum optatae redditam didicimus sanitati, et ideo reuertentibus uenerabilibus uiris gaudium nostrum sacrorum apicum attestatione signamus
- 37.2.1
ac petimus, ut cottidianis orationibus apostolatus tuus studium ac uotum suum circa salutem atque imperium nostrum dignetur impendere. illud autem pietati nostrae satis placuisse cognosce. quod sanctimonia tua de ecclesiarum aut populi perturbatione sollicita est, quae ne aliqua ratione possit euenire, satis clementia nostra credidit esse prouisum.
- 37.3.1
denique praedicante beatitudine tua id ad cunctorum clericorum notitiam uolumus peruenire, ut, si quid forte religioni tuae, quod non optamus, humana sorte contigerit, sciant omnes ab ambitionibus esse cessandum ac, si duo forte contra fas temeritate certantum fuerint ordinati, nullum ex his futurum penitus sacerdotem sed illum solum in sede apostolica permansurum, quem ex numero clericorum noua ordinatione diuinum iudicium et uniuersitatis consensus elegerit.
- 37.4.1
unde id obseruandum est, ut omnes tranquillam mentem et pacificos animos e serenitatis nostrae admonitione custodiant nec aliquid seditiosis conspirationibus temptare conentur, cum certum sit nulli partium studia profutura.
- 38.1.1
Quamuis super imagine muliebri nouo exemplo per prouincias circumlata et diffusa per uniuersum orbem obtrectantium fama litteris aliis commonuerim, ut talis facti paenitentia et intermissione propositi rumor aemulus consenescat et, quod in moribus temporum carpat, publica lingua non habeat; quamuis etiam super excidio pereuntis Illyrici pio apud uos prodiderimus affectu esse nobis dolori, cur ista nos detrimenta rei publicae nolueritis agnoscere et aliis potius indicibus quam pietatis uestrae litteris fuerint nuntiata:
- 38.2.1
tamen ne illud quidem apud serenitatem uestram dissimulare nos fas est, quod in rebus diuinis non sine publici discriminis metu nuperrime contigisse cita semper malorum enuntiatrix fama non tacuit et, ut natura fert hominum, quae ad obtrectandum nouis semper casibus excitatur, oblata occasione carpendi malitiam suam in tempora studio scaeuae loquacitatis exercet.
- 38.3.1
est enim proditum nuper apud Constantinopolim sacratissimo paschae uenerabilis die, cum omnes paene in eundem locum uicinarum urbium populos religio castigatiore sub praesentia principum ritu celebranda conlegerat, clausas subito catholicas ecclesias, trusos in custodiam sacerdotes, scilicet ut eo potissimum tempore, quo indulgentia principali tristia noxiorum claustra reserantur, piae legis et pacis ministros saeuus carcer includeret, omniaque bellicum in modum turbata mysteria, nonnullos in ipsis ecclesiae sacrariis interemptos tantamque circa altaria uim saeuisse, ut et uenerabiles episcopi in exilium truderentur et sanguis humanus, quod dictu nefas est, caelestia sacramenta perfunderet.
- 38.4.1
his repente compertis turbatos esse nos fateor. quis enim in facinore tam cruento dei omnipotentis non timeret offensam aut quo pacto extra summum Romani orbis omniumque mortalium putaret esse discrimen, cum ipse auctor nostri imperii et rei publicae, quam nobis credidit, gubernator omnipotens deus funestis admodum execrabilibusque commissis crederetur irasci, domini sancti frater neposque Augusti uenerabiles: cum, si quid de causa religionis inter antistites ageretur, episcopale oportuerit esse iudicium? ad illos enim diuinarum rerum interpretatio, ad nos religionis spectat obsequium.
- 38.5.1
sed esto, sibi de mysticis et catholicis quaestionibus amplius aliquid principalis cura praesumpserit: itane usque ad exilia sacerdotum, usque ad hominum caedes debuit indignatio concitata procedere, ut, ubi castae preces, ubi uota sincera, ubi sacrificia illibata soluuntur, illic se gladius haud facile etiam in iugulum noxiorum destringendus exereret?
- 38.6.1
rebus denique ipsis docetur, quid super his senserit diuina maiestas. primum quidem hoc praesentis commotionis indicium fuit, atque utinam solum! facit enim humana trepidatio tanti sibi conscia perpetrati, ut grauius aliquid (quod auertat omnipotens deus) post terribilis ultionis experimenta metuamus: audio ecclesiam sacrosanctam, tot imperatorum opibus expolitam, pretiosis cultibus nobilem, tanta supplicantium principum .. flagrasse et illud Constantinopolitanae urbis unicum lumen in fauillas dilapsum deo non uetante fumasse (exsecrari enim uidetur inquinata mysteria et auertisse oculos ab eo loco, quem iam sanguis infecerat, ne obsecrare quis pietatem caelestem sub cruentis posset altaribus), aedificia quoque diuina non minore splendore nobilia ex concitatione saeuientis incendii flamma se latius effundente consumpta et, quae publicam faciem elaborata maioribus nostris ornamenta decorabant, uelut quodam urbis funere concremata..
- 38.7.1
haec ego quamuis crebris iniuriis lacessitus tacere debuerim nec coniunctissimum fratrem regnique consortes tam fideliter admonere, tamen necessitudinem sanguinis stimulo taciti doloris anteferens hortor ac suadeo, ut haec, si fieri potest, emendatis in posterum moribus corrigantur ac diuina iracundia, quantum re proditur, excitata uotorum sedulitate placetur. accipite a me summum simplicitatis indicium: idcirco hoc clementiae uestrae insinuandum putaui, ne me uelut gratulationis occultae faceret apud quemquam taciturnitas ipsa suspectum neue quis crederet me talibus factis praebere consensum et, qui saepe ne acciderent commonuerim, postea quam commissa sunt non dolerem. nam quis esse possit expers doloris, qui se meminit Christianum, tantam subito perturbationem religionis inductam, ut omnem catholicae fidei statum necesse sit fluctuare?
- 38.8.1
erat inter episcopos causa, quae collato tractatoque consilio deberet absolui; missi ad sacerdotes urbis aeternae atque Italiae utraque ex parte legati; expectabatur ex omnium auctoritate sententia informatura regulam disciplinae (integrum nempe esse debuerat neque quicquam nouari, dum definitio deliberata procederet): cum interea mirum quoddam praecipitium festinationis exarsit, ut non expectatis litteris sacerdotum, qui fuerant mutua partium legatione consulti. non examinatis rebus in exilium truderentur antistites animaduersioni prius dediti quam sententiam iudicii episcopalis experti. denique quam inmatura illa damnatio fuerit, res probauit; namque hi, quorum expectabatur auctoritas, pacifica Iohanni episcopo communione permissa sanciendam concordiam censuerunt nec quemquam putarunt ante iudicium consortio repellendum.
- 38.9.1
quid nunc aliud superest, quam ut catholicam fidem schismata in diuersum dissociata dilacerent, quam ut haereses communioni semper inimicae ex tanta gestarum rerum uarietate nascantur, ut iam populo paene non debeat imputari, si forte in dissonas partes sectarum diuersitate discedat, cum ex auctoritate publica discordiarum materies sit praemissa et fomes quidam nutriendae seditionis animatus ?
- 38.10.1
quod ne in magnam aliquam generis humani perniciem recrudescat, uota facienda sunt, ut ad humanas prolapsiones patiens deus rem male gestam prosperet ac secundet. nam, quantum in nobis est, possumus timere, quod gestum est: quantum ad pietatem semper placabilis dei, non erit meriti impunitas indulta sed ueniae.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 2,627
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0045a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.