Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,627 sections

  1. 2.86.1

    nam et hoc ipsum necessarium est, ut falsi cognomenti discutiamus inuidiam, qua nos iactant esse Luciferianos. quis nesciat illius cognomentum tribui sectatoribus, cuius et Bona aliqua doctrina transmissa est ad discipulos ex auctoritate magisterii ? sed nobis Christus magister est, illius doctrinam sequimur atque ideo cognomenti illius sacra appellatione censemur, ut non aliud iure dici debeamus quam Christiani, quia nec aliud sequimur quam quod Christus per apostolos docuit. haereses autem ideo hominum appellationibus denotatae sunt, quia et hominum commenta tradiderunt. perdit enim in se Christiani nominis appellationem, qui Christi non sequitur disciplinam.

  2. 2.87.1

    dicant nunc, quid Lucifer nouum docuerit. quod non ex Christi magisterio traditum est, quod non ab apostolis discipulis saluatoris transmissum est in posteros. et bene, quod libros scripsit ad Constantium, non, ut plerique, gloriam captans ingenii sed diuina testimonia aptissime congerens contra haereticos et contra ipsum patronum haereticorum. ad diuinam aemulationem pro filii dei amore succensus. denotent. quid illic contrarium scripturis, quid nouum quasi haereticus scripsit. quos quidem libros.

  3. 2.88.1

    cum per omnia ex integro ageret, suspexit et Athanasius ut ueri uindicis atque in Graecum stilum transtulit, ne tantum boni Graeca lingua non haberet. parum est: quin etiam propriis litteris idem Athanasius eosdem libros praedicat ut prophetarum et euangeliorum atque apostolorum doctrinis et pia confessione contextos. et quamuis plurimis in eum laudibus erigatur, tamen non aequat ad meriti eius praeconium. et quidem cum amplius laudare non posset: ita rerum eius supereminentia quaeuis laudans lingua superatur.

  4. 2.89.1

    sed Lucifer ignarus licet artificiosae eloquentiae, tamen ut prophetico et euangelico atque apostolico more scriberet, quod super omnem humanam eloquentiam est, habuit gratiam sancti spiritus ex merito rectae fidei et sincerissimae conscientiae. per quem etiam diuinas uirtutes operatus est non solum in Sardinia sed in ipsis quoque quatuor exiliis usque adeo, ut eum aduersarii magum dicerent, cum apostolicas uirtutes per eum fieri negare non possent.

  5. 2.90.1

    uenit ad hunc et sanctus Gregorius et admiratus est in illo tantam doctrinam scripturarum diuinarum et ipsam uitam eius uere quasi in caelis constitutam. iam quantus uir Lucifer fuerit, cum illum admiretur et Gregorius, qui apud cunctos admirabilis est non solum ex conlisione illa Osii sed etiam ex diuinis uirtutibus, quas habens in se gratiam sancti spiritus exsequitur?

  6. 2.91.1

    quid ergo ? et in hoc impii sunt, <quod>cum Lucifer secundum scripturas diuinas et crediderit et docuerit et uixerit et in nomine Christi sit uirtutes operatus. ad opprimendos uerae fidei uindices Luciferi nomen imponant, nescientes miseri summum se committere sacrilegium, cum doctrinam Christi sub hominis appellatione designant, sicut et in hoc impii sunt. quando sacrilegas institutiones pro arbitrio hominum editas sub Christiani nominis auctoritate defendunt. an non summa impietas est iniquitates suas et sacrilegia sub Christi nomine uindicare? an non summa impietas est piam doctrinam sub Christi nomine consecratam humanis appellationibus denotare? sed haec fraus, haec atrocitas aduersus fideles in Hispania et apud Triueros et Romae agitur et in diuersis Italiae regionibus.

  7. 2.92.1

    Adserendum nunc necessario est, quod in his partibus gestum est, ubi egregii episcopi non fidei ueritate sed sola catholici nominis appellatione uestiti non solum per iudices neque tantummodo per manum militarem fideles et ueros catholicos dissipant sed etiam interdum per suos clericos ignorantibus iudicibus uel etiam dissimulantibus atrocia exercent. et qui finis erit, si cuncta referamus, quae singuli quique fidelium passi sunt atque patiuntur? unum tamen atrox persecutionis facinus ad compendium referendum est, quod in Aegypto apud Oxyrynchum commissum est sub totius testimonio ciuitatis.

  8. 2.93.1

    certa pars est apud Oxyrynchum sanctae plebis, in cuius sacro numero plerique quanto intentius ad res diuinas studium curamue posuerunt, tanto sollicitius diligentiusque fidem catholicam inuiolabiliter seruare contendunt, ita ut se nullis haereticis nullisque praeuaricatoribus per diuina commisceant sacramenta. ad hanc obseruantiam plerique eorum eruditi sunt exemplo et motu beatissimi Pauli, qui isdem fuit temporibus, quibus et famosissimus ille Antonius, non minori uita neque studio neque diuina gratia quam fuit sanctus Antonius. nouit hoc et ipsa ciuitas Oxyrynchus, quae hodieque sanctam Pauli memoriam deuotissime celebrat.

  9. 2.94.1

    sed haec ipsa pars plebis, ubi uidit episcopum illius ciuitatis nomine Theodorum in impiam praeuaricationem fuisse conlapsum, ita ut non solum fidem integram condemnaret neque ut tantummodo impie subscriberet sed ut etiam laicum se fieri ab impio Georgio pateretur et denuo ab ipso haeretico episcopum ordinari. exsecrata est eius communionem habens secum presbyteros et diacones illibatae fidei, per quos fruebatur diuinis sacramentis una cum supra memorato beatissimo Paulo. sed postea etiam episcopum sibi per tunc temporis episcopos catholicos ordinauit sanctum Heraclidam, tanto magis idoneum, quanto et firmius contra haereticos et praeuaricatores debuit ordinari, qui et in uita esset perspicuus, a prima aetate deo deseruiens contemptis bonis saecularibus et in fide et doctrina perfectus existens. unde et pro apostolica fide, pro doctrina euangelica, pro conuersatione caelesti apud cunctos illic uenerabilis est, solis tantummodo haereticis et praeuaricatoribus displicens; unde et magis deo placet, cum talibus displicet.

  10. 2.95.1

    sed hic tantus ac talis ita coepit exercere pontificium, ut ad opinionem fidei eius et doctrinae atque ipsius sanctissimae conuersationis plerique etiam de longissimis regionibus aduenirent execrantes nefariam praeuaricatorum societatem eiusque sacrosanctum consortium desiderantes.

  11. 2.96.1

    sed ille egregius bis episcopus hoc non patitur. et primum quidem uexat per publicas potestates, ita ut aliquotiens solum intempesta nocte raptum per lancearios de urbe sustulerit. sed cum eaedem potestates non in hoc perseuerant, in quo temerarie coeperant (quod enim ius habere poterant contra episcopum catholicum ? unde et merito a coepta persecutione cessarunt, maxime unus ex ipsis etiam diuina plaga admonitus), tunc egregius iste bis episcopus iam propriis uiribus nititur et mittit turbam clericorum ad ecclesiam beati Heraclidae catholici episcopi eamque euertit destruens undique parietes, ita ut ipsum altare dei securibus dissiparet, cum horrore totius ciuitatis et gemitu, quod illa ecclesia euerteretur, cuius episcopum etiam diuersae partis homines rectae et illibatae fidei confitentur.

  12. 2.97.1

    aduertite, quaesumus, piissimi imperatores et rectae fidei uindices: numquid pro tam impiis episcopis edicta proponitis, ut hi affligantur, qui ob meritum fidei et sanctissimae uitae mundo ipso pretiosiores sunt? credite, religiosissimi imperatores, beatum Heraclidam unum esse de illo numero sanctorum, de quibus refert scriptura diuina dicens: circuierunt in melotis et caprinis pellibus, indigentes, in tribulationibus et doloribus afflicti; quorum non erat dignus mundus.

  13. 2.98.1

    quomodo enim beatus Heraclida non talis est, qui omnia saecularia respuens oblectamenta per ipsas amaritudines confragosae uitae istius aemulans dominica uestigia nudus expeditusque uirtutum iter salutare sectatur, qui sic pro diuinae fidei amore conspirat, sicuti et sanctos legimus conspirasse. nihil habens de saeculo quam pro fide tribulationes et dolores, sic uiuens, sic incedens, sicuti et illi sancti, de quibus supra positum est testimonium? merito ergo et beatus Gregorius ceterique sancti episcopi sanctimoniae istius uenerabili consortio in tot malis afflictae ecclesiae uelut diuinis solatiis releuantur.

  14. 2.99.1

    non solum autem in tam uenerabilem episcopum grassatus est Theodorus sed et in ipsam sanctissimam plebem eius, quae pro sincerissimi et fidelissimi sacerdotis doctrina et moribus instituta est. et longum est referri, quae contra pudorem propositumue sacrarum uirginum molitus est, quarum monasteria pro merito sanctimoniae earum ciuitas ipsa ueneratur. sed et ipsos seruos dei aliquotiens atrocibus afflixit iniuriis, quos magis probauerat sanctiores. sed quid mirum, si oues ut lupus affligeret, quarum bonum pastorem frequenter affligit ?

  15. 2.100.1

    ecce, qui sub uobis piis imperatoribus et pro fide catholica uenientibus iactat se esse catholicum, euertens ecclesiam catholicorum, persequens catholicos sacerdotes et seruos Christi nec non et sacras eius uirgines impie affligens! hic est egregius et sanctissimus ille episcopus, qui cum fuisset primum a catholicis episcopis episcopus ordinatus, postea ab impio Georgio in laicorum numerum redactus nihilominus ab ipso Georgio episcopus ordinatus est in uexationem fidelium, sedens et communicans in una eademque ciuitate cum Apollonio Melitianorum episcopo consentienti impietatibus Georgii et cum ipso item Apollonio idem Theodorus persequens beatum Heraclidam catholicae fidei uindicem!

  16. 2.101.1

    ecce, cui quasi catholico basilica nunc tradita est Apollonii ex generalis edicti uestri auctoritate, cum utique idem Theodorus, qui quasi catholicus haeretici Apollonii basilicam accepit, similiter impie gessit, ut gessit et Apollonius, nisi quia atrocius gessit Theodorus, cum de episcopo catholico fit laicus, damnans piam fidem et subscribens Arrianae impietati, ut ab haeretico iterum episcopus ordinetur! sane hinc se uult catholicum uideri, quod et ipse nunc quosdam presbyteros seu diacones Apollonii facit suasu quodam laicos et eos iterum ordinat, ut uideatur turpissimae istius ordinationis uicem referre, quam passus est. numquid non excedit omne sacrilegium haec ludibria sub nomine catholico uindicare in aft!ictionem fidelium sacerdotum atque laicorum ?

  17. 2.102.1

    sed et apud Palaestinam in Eleutheropoli est sacra uirgo Christi nomine Hermione, generosis quidem edita natalibus sed fide et sanctimonia multum facta generosior, ipsam uirginitatem condecorans contemptu rerum saecularium et humanae gloriae, ad quam plerique affectant, etiam qui se saeculo et concupiscentiae carnis abrenuntiasse gloriantur.

  18. 2.103.1

    haec in quantum castimoniam corporis sacro rigore custodit, in tantum animae puritatem casta piae fidei obseruatione conseruat, non haereticis. non praeuaricatoribus communicans, eo quod intellegat uirginitatem corporis nihil prodesse, nisi et integritatem animae sacra confessione tueatur, labem adulterinae communionis effugiens et sectans salutaria sacramenta fidelium sacerdotum. denique supplicat religiosis litteris apud beatum Heraclidam, ut eius sacris uisitationibus iuuaretur.

  19. 2.104.1

    sed pro beato Heraclida sanctus Ephesius uisitat, qui id temporis ob utilitates ecclesiasticas ad episcopum Heraclidam de urbe Roma uenerat. hic est Ephesius, quem supra diximus inlibatae plebi Romanae episcopum a constantissimo Taorgio episcopo ordinatum. sed cum uenisset Eleutheropolim, non solum Hermione cum suo sacro monasterio releuatur sed et quidam fidelissimi serui dei; inter quos etiam nobilis domus religiosi ad catholicam fidem Seueri ex tribunis, diu quidem non communicans haereticis et praeuaricatoribus sed nondum qui inuenisset catholicorum sacram communionem.

  20. 2.105.1

    ubi autem uidit sanctum Ephesium, post multas examinationes probans eum catholicum tradidit se ei in sacram communionem, beatum se iudicans, quod domum suam ex insperato diuina misericordia uisitasset tam sancti sacerdotis aduentu, ductus in eius admirationem non solum uitae eius puritate sed et quibusdam caelestibus documentis. est enim tantae fidei et sanctimoniae beatus Ephesius, ut quocumque perrexerit, eum gratia diuina comitetur. probauit hoc et plebs sancta apud Oxyrynchum beato Heraclidae communicans, quae illum ob meritum diuinae gratiae pia eius dilectione constricta ut quondam Asiani apostolum Paulum cum magno fletu deduxit proficiscentem.

  21. 2.106.1

    non haec laudandi studio loquimur sed ut scire possitis, quam sanctae et fideles animae sub uestri nominis auctoritate grauissimis persecutionibus affliguntur ab his, quos constat ignorantibus uobis etiam nunc usque aut haereticos esse aut praeuaricatores aut socios talium.

  22. 2.107.1

    sed aduersus sanctum Ephesium modicum quid conati in Palaestina hi, quibus sacra ueritas onerosa est, postea destiterunt metuentes in illo et fidei libertatem et constantiam animi et hoc ipsum cogitantes, quod magis haeresis eorum et impietas prodi poterat, si sub uobis catholicis imperatoribus integrae et constantis fidei episcopum acrius inquietassent. ubi autem idem beatus Ephesius inuitatus fidelium litteris in Africam nauigauit nobis apostolico more dans praeceptum, ut circa sanctam fraternitatem diuinis et ecclesiasticis officiis incubaremus, id ipsum sancta illic fraternitate poscente, egregius Turbo Eleutheropolitanae episcopus ciuitatis nostram exiguitatem despiciens in nos coepit uelle consummare, quod in sanctum Ephesium consummare non ausus est, nesciens quod Christi dei gratia etiam missimis seruulis eius patrocinetur, maxime pro causa rectae fidei laborantibus.

  23. 2.108.1

    namque hic Turbo, posteaquam audiuit quosdam se integrae fidei copulare et per dei gratiam rem ueri crescere, nobis exitia minitatur et turbas. sed et Seueri domui incendium minitatum ueritati, qui tanto magis fidem dei uindicat, quanto et Romano imperio fideliter militauit. temptat quoque et sacram uirginem Hermionem insequi, illam feminam, quam quicumque didicit, ut aliquam de euangelicis feminis admiratus est. sed et singulis quibusque tendit insidias, qui nobiscum sacrae communionis consortio copulantur, ueluti nefas obiciens ex lege illa Babyloniae, quod intra nostra domicilia sine labe haereseos et sine communione perfidiae secundum euangelicas et apostolicas traditiones desiderantibus fidelibus diuina sacramenta celebremus. simili enim furore et quondam Babyloniae sanctum Danihelum hostilibus odiis insecuti sunt, quod in sua domo deum obseruantia diuinae legis adoraret.

  24. 2.109.1

    hic est Turbo, qui diaconus fuit Euthychi haeretici, sub quo beatus Lucifer Eleutheropolitanae ciuitatis patiebatur exilium, qui et ipsum Luciferum fidem libere uindicantem multis atrocitatibus uehementer afflixit. sunt adhuc hodie in Palaestina, qui illo tempore istis insequentibus poenas grauissimas dederunt, eo quod cum catholicae fidei episcopo Lucifero conuenirent. negent, si non inter cetera sua atrocia ianuam clausam securibus effregerunt, si non inruentes in Luciferum fidelissimum sacerdotem diuina quoque sacramenta euerterunt. unumquemque illic de his fratribus, qui conuenerant, impia caede mulcantes; negent, si non hodieque apud se mystica uasa, quae tunc impie Lucifero diripuerunt, cum sacris codicibus possident.

  25. 2.110.1

    tunc utique Turbo cum Eutychio haeretico uersabatur: extunc se catholicum dicens catholicos persequitur sub auctoritate uestri nominis. auctoritatis piae contemplatione fidem catholicam uindicatis: permittetis, piissimi imperatores. ut sub uestri nominis auctoritate aduersus fideles diu ubique dominetur impietas ? expedit enim hoc Romano imperio (quod tamen affectu et fide eius. quam Christo deo exhibetis, obseruantiae dicimus), ut qui Christum pie praedicant. persecutiones mortesque patiantur. ita ut nusquam liceat deo pia altaria conlocare aut certe, cum conlocata fuerint, destruantur ?

  26. 2.111.1

    sub impio Achah rege Israel occisis prophetis altariisque destructis interpellat Helias deum aduersum Israel in libro regnorum dicens: domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua destruxerunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam: hanc inuidiosam interpellationem etiam uestris temporibus sinitis ad deum fieri a singulis quibusque fidelibus sacerdotibus?

  27. 2.112.1

    si enim et taceant, numquid deus haec ipsa fieri ignorat? quid? putamus, quod sine offensione dei haec in ueros catholicos et in ueram eius ecclesiam perpetrentur, quae olim aduersus seruos dei perpetrata grauissime diuinis animaduersionibus uindicata sunt? et unde sunt tot . plagae, quibus orbis Romanus quatitur et urguetur?

  28. 2.113.1

    non opus est nunc nos singula quaeque plagarum recensere, quae tranquillitas uestra recognoscit cum aestu et sollicitudine imperii sui: communem istum dolorem uel tacendo mitigemus, ne non tam compati quam exulcerare uideamur. sed hoc, quaesumus, piissimi imperatores, cogitare dignemini, quibus ex causis ista proueniunt, utrum quia fideles serui Christi metuentes leges diuinas nolunt cum infidelibus conuenire an quia ueri catholici a falsis sacerdotibus obteruntur.

  29. 2.114.1

    quomodo enim non falsi sacerdotes sunt. qui iam non solum ob causam praeuaricationis supra expositam deuitandi sunt sed etiam quod plurimi quique eorum proprias etiam nunc haereses uindicant sub ementita apud uos catholici nominis professione? quis enim iam timeat episcoporum impia praedicare, quando totiens commissa impietas honorata est, cum minime deicitur sacerdotio ? denique cum sint alii eorum Origenistae, alii anthropomorphistae. alii autem Apollinaris impii sectam tuentes, triplici cuneo alii aduersum sanctum spiritum diuersis studiis solis blasphemantes, sed et ipsi quoque, qui pie inter eos putantur credere, patris et filii et spiritus sancti tres esse substantias uindicantes uel respicientes: nihilominus hi omnes de uestris gloriantur edictis et sibi ecclesias uindicant, cum has impias sectas patres nostri apostolica semper et euangelica auctoritate damnauerint.

  30. 2.115.1

    quas quidem nunc discutere non est praesentis opusculi: sed tamen, quod moueat ad horrorem intentum uerae fidei animum uestrum, dicimus. una, ut opinamur.

  31. 2.116.1

    haeresis apud Ariminum sub haeretico rege suscepta est et nunc sub uobis piis catholicis imperatoribus tot haereses uindicantur non minus impiae quam est Arrii impietas. et cum aduersus se libros uel epistolas singuli quique conscribant, tamen sibi omnes uel ex directo uel ex obliqua concatenatione communicant, inani studio philosophorum solis disputationibus litigantes, non etiam ut Christiani ex deuotione sacramenti alter alterum uelut impium deuitantes, ut iam sicut in scolis ingenii uideatur inter eos esse certamen, non autem sacra defensio uerae religionis, quandoquidem inter se sacramenta non separant, cum impiis sententiis ab inuicem separentur.

  32. 2.117.1

    hoc autem ideo faciunt, quia quidam eorum gloriae humanae, quidam uero auaritiae student; et inde est, quod sibi inuicem sub impia dissimulatione conludunt, ut nec possessiones perdant ecclesiae nec honores. et interea, ut tot suas uelent impietates, ad inlusionem singulorum ueluti benignissimae mentis indicia praeferentes aiunt ideo se etiam contraria sentientibus ecclesiasticae communionis consortio copulari, ne bonum pacis in ecclesia pereat, quasi uero huiusmodi pax Christo deo placeat, quae in eius ecclesiam tantas recipit impietates.

  33. 2.118.1

    sed hoc qui ita putant, audiant de se scriptum: et uiam pacis non agnouerunt; non est timor dei ante oculos eorum. sed apertius quoque et apud Hieremiam legimus de ea pace impia et iniqua, sicut exequitur subiectum testimonium: a pusillo eorum usque ad magnum cuncti perpetrauerunt iniqua, a sacerdote usque ad pseudoprophetam uniuersi operati sunt falsa et meditabantur obtritionem populi mei pro nihilo constituentes et dicentes \'pax, pax ! et ubi est pax? et intendendum est, quam atrocia de illis prosequatur, qui hac uanissima pace gloriantur; sequitur enim: confusi sunt, quoniam defecerunt et nec sic quidem confusionem sustinentes erubuerunt et ignominiam suam non cognouerunt. propterea cadent in ruina sua et in tempore uisitationis infirmabuntur.

  34. 2.119.1

    quid mali committimus. quid impie facimus, si seruantes fidem Christo huiusmodi pacem respuamus, cuius tanta confusio et ignominia grauissimique exitus describuntur ? sed isti egregii pacis amatores fidelibus sacerdotibus bellum exagitant. quid enim uult diabolus, quam ut impii et praeuaricatores saeculi pace glorientur? quid enim uult diabolus, quam ut hi, qui pii sunt et fideles, infestantium persecutione uexentur?

  35. 2.120.1

    Haec ideo prosecuti sumus, ne per uestri ignorantiam diu fundatur sanguis Christianorum piissimam fidem defendentium. quid enim prodest, si sitis catholicae fidei uindices et patiamini catholicae fidei sectatores ubique cruciari, ubique effugari, nusquam libere piam fidem praedicari?

  36. 2.121.1

    habeant illi basilicas auro coruscantes pretiosorumque marmorum ambitione uestitas uel erectas magnificentia columnarum; habeant quoque porrectas in longum possessiones, ob quas et fides integra periclitata est: quid etiam suis impietatibus uindicant communes Romanis omnibus ciuitates, ut neminem in his pie uiuere permittant, in quibus a plurimis etiam uana superstitio sine periculo colitur et sine illorum inuidia uindicatur? liceat saltem ueritati uel inter ipsa uilissima et abiecta praesepia Christum deum pie colere ac fideliter adorare. ubi et aliquando natus secundum carnem idem Christus infans iacere dignatus est.

  37. 2.122.1

    hoc, quod petimus, non. ideo petimus, quasi expauescamus pro uero interfic: deus testis est, qui uerus speculator est cordis, quia per dei gratiam nobis ut summum refrigerium est et certa spes futurae beatitudinis. si pro hac fideli adsertione iugulemur. non ergo quasi qui timeamus perpeti, ideo sumus ista prosecuti, sed ne aliorum impietatibus et crudelitatibus sanguis effusus fidelium Christianorum diu piissimum uestrae principalitatis grauet imperium.

  38. 2.123.1

    maxime sub te, religiosissime Auguste Theodosi, qui mira deuotione contra omnes haereticos Christianae religionis pia confessione conspiras, magnum nobis apud deum fore supplicium credidimus, si apud te tam religiosum, tam piissimum imperatorem et Christo deo diuino ac plenissimo timore consecratum, quem uere ad imperium deus Christus elegit, quae sunt uerae fidei ac uerae ecclesiae, taceremus. post haec non ambigimus. quo sollicitus agas qua pater imperii, ne in orbe Romano professae fidei communionisque sinceritas affligatur. quicquid in causa sacrae fidei ac professae ueritatis sanctius gesseritis, tanto gloriosius et hic et in perpetuum Christi fauore regnabitis.

  39. 2.124.1

    ego Marcellinus preshyter optans felicissimo imperio uestro securam quietem et in regno Christi et dei perpetuam beatitudinem, piissimi imperatores. ego Faustinus, qui non possum dignus uocari presbyter dei, optans ut et hic multos annos clementissimae diuinitatis auxilio feliciter imperetis et in futuro Christi filii dei regno perpetuam cum sanctis beatitudinem consequamini, gloriosissimi imperatores.

  40. 2.124.2

    AD HAS PRECES ITA LEX AUGUSTA RESPONDIT :

  41. 2a.1.1

    Salue, Cynegi carissime nobis. Etsi nulla humanis pectoribus maior quam diuinae legis debet esse reuerentia nec adici quicquam ad eam possit, cuius ambitiosa praestantia, mundi terraeque moderatrix, omne, quod sub nobis esse uoluit fauor omnipotentis dei, propitiata custodit:

  42. 2a.2.1

    tamen, quia per Faustinum atque Marcellinum plenissimos fidei sacerdotes interpellata clementia nostra, uenti sumus ne, si per nos nihil fuisset responsum petentibus, nos uideremur annuere his, qui diuinae legi, cui seruimus, contra propositum nostrum aliquid addidissent, atque ideo ita utrumque moderamur, ut.petitionem. quae est oblata. ueneremur, fidei autem nihil ex nostro arbitrio optemus uel iubeamus adiungi. nemo enim umquam tam profanae mentis fuit. qui cum sequi catholicos doctores debeat. quid sequendum sit, doctoribus ipse constituat.

  43. 2a.3.1

    et sane probabilis et iusta laudatio precum est, quae omnem prope seriem haereticae superstitionis, quae contraria est fidei catholicae. ordinemque complexa est. nam et unde exorta et quo prouecta auctore fuisset, aperuit, quippe cum persuasu quorundam totius saeculi antiquitate mutata acti pro fide in exilium innocentes uitam cum summa laude posuerunt.

  44. 2a.4.1

    sed circa eos non est dilata ultio, qui insidiati bonis moribus et caelestibus institutis paulisper ex contentione non fide sed factione multorum mentes detestanda insinuatione peruerterent. nam usque adeo omnipotentis dei mota patientia est. ut poenam. quae criminosis post fata debetur, in exemplo omnium ante fata sentirent.

  45. 2a.5.1

    sed ne hoc quidem facto conuerti ad praeceptum dei flectique potuerunt: catholicos occultis molitionibus urguent insequuntur oppugnant; tanta perseuerantia erroris est, ut cum aliis diuersae obseruantiae sectatoribus cottidie peccare malint quam cum catholicis recta sentire.

  46. 2a.6.1

    in quo petentum laudanda illatio est, qui communicantes Gregorio Hispaniensi et Heraclidae Orientali, sanctis sane et laudabilibus episcopis, optant in fide catholica sine oppugnatione alicuius ac molestia uiuere nullisque appetentum insidiis conuentionibusque pulsari, quippe quibus placeat susceptam semel fidem omni in aeuum religione seruare.

  47. 2a.7.1

    sit itaque inuiolatum, quicquid esse meruit aeternum; non conuentio aliquid, non appetitio, non fraus attemptet aliena; utantur, quo in loco uoluerint, proposito suo, utantur ad catholicam fidem amore diuino, Cynegi parens carissime atque amantissime.

  48. 2a.8.1

    sublimitas tua praeceptum nostrae serenitatis, quo catholicam fidem omni fauore ueneramur, sine qua salui esse non possumus, ita iubeat custodiri. ut Gregorium et Heraclidam sacrae legis antistites ceterosque eorum consimiles sacerdotes, qui se parili obseruantiae dederunt, ab improborum hominum atque haereticorum tueatur et defendat iniuriis sciantque cuncti id sedere animis nostris, ut cultores omnipotentis dei non aliud nisi catholicos esse credamus.

  49. 3.1.1

    UALENTINIANUS THEODOSIUS ET ARCADIUS AUGUSTI SALUSTIO PRAEFECTO URBIS. Desiderantibus nobis contemplatione uenerationis antiquitus iam sacratae basilicam Pauli apostoli pro sanctimonio religionis ornare, pro quantitate conuentus amplificare, pro studio deuotionis attollere gratum fuit tuae sublimitatis officium, quod ad inspicienda uniuersa, ut res exigebat, detulisti et omnem situm locorumque faciem sermonis congrui diligentia nostrae serenitatis auribus intimasti. instructiores enim nos iubere decuit, quae iubenda sunt.

  50. 3.2.1

    quare participato examine cum uenerabili sacerdote intimatisque omnibus et magnificentissimo ordini et Christiano populo, quae iubemus, sublimitas tua rem diligentiore tractatu et plena rerum inspectione discutiat. ac si placuerit tam populo quam senatui iter uetus, quod basilicae praeterit dorsum quodque ripae Tiberini amnis adiacet, innouari, ita ut praesens uia spatiis futuri operis applicetur, eatenus per architectos futurae basilicae diriget formam, quatenus se planities extructioni amica praetulerit, ne ulla inaequalitas splendorem fabricae amplificentioris oblimet; siquidem in omni moenium facie decor summus est, quem seruari oportere prima statim fronte magnarum aedificationum demonstrat intentio.

  51. 3.3.1

    iam illud ipsa res exigit, ut et synopsis operis construendi fideli tendatur examine sumptuumque omnium iuxta pretia rerum, quae in sacratissima urbe, praetaxatio plenius ordinetur atque ad nostram clementiam debita maturitate referatur; ut communi omnium consilio nostrae quoque serenitatis nutus accedat, quo facilius id, quod deuota mens statuit, pro tantae religionis meritis explicetur. ET ALIA MANU PRINCIPIS : Diuinitas te seruet per multos annos, parens karissime atque amantissime.

  52. 4.1.1

    Haue Piniane carissime nobis. Populum urbis aeternae gaudere concordia et optimum eligere sacerdotem et populi Romani esse cernimus instituti et nostris gratulamur id euenire temporibus.

  53. 4.2.1

    proinde quoniam religiosum Siricium antistitem sanctitatis sic praeesse sacerdotio uoluerunt, ut Ursinum improbum acclamationibus uiolarent, nostro cum gaudio memoratus episcopus esse permaneat, Piniane karissime ac iocundissime; siquidem magnum innocentiae et probitatis exemplum est in una acclamatione et ipsum eligi et ceteros improbari. Data VI. Kal. Mar. Mediolani.

  54. 5.1.1

    Haue Praetextate karissime nobis. Licet iusta uideatur fuisse uindicta. quae illic turbulenter exercitam factionem cohercitione sedauit, ubi maxima debet esse concordia, scilicet in ecclesiae uel sede uel causa, quarum rerum utraque et modestiam poscit et cultum: tamen nos omnes, qui nuper propter illum tumultum deportatione damnati sunt, et propriae lenitate naturae et ipsius religionis ac legis contemplatione miseremur, Praetextate karissime ac iocundissime.

  55. 5.2.1

    cunctos igitur, qui sunt eius et sortis et culpae, praecelsa snblimitas tua nostri auctoritate iudicii liberabit. hanc uero formam tenebit in posterum, ut si idem pristino statui restituti aliquid spiritu iterum gesserint inquieto, quo tranquillitas reformata turbetur, seuerissima in eos sententia proferatur. nullam enim possunt ueniam promereri, qui non desinunt peccare post ueniam.

  56. 6.1.1

    UALENTINIANUS UALENS ET GRATIANUS PRAETEXTATO P. U. Dissensionis auctore sublato omnis causa discordiae sopienda est, ne aliqua manente materia nihil prosit e medio sustulisse fomitem iurgiorum, Praetextate parens karissime atque amantissime.

  57. 6.2.1

    quam ob rem praecelsa sublimitas tua defensorum ecclesiae urbis Romae siue Damasi sacrae legis antistitis petitione perspecta, qua una tantum ex ecclesiis catholicae religionis obsequio a dissentientibus adhuc dicitur retentari, quoniam pro publica securitate metuendum est, ne aliqui hinc iterum tumultus oriatur, quandoquidem non parua sit separationis effigies, si ita aliquid putetur obclusum, Damaso eam iubebit aperiri, ut singuli uniuersique cognoscant, quo unitas studio sit colenda, qua omnibus pace uiuendum, cum ecclesiis restitutis plenissimam postulet congregatio ubique permissa concordiam.

  58. 7.1.1

    IDEM AUGUSTI PRAETEXTATO p. u. Ea nobis est innata moderatio, ut publicam disciplinam sine cuiusquam calamitate munire cupiamus.

  59. 7.2.1

    itaque quoniam animaduersionum occasionibus non fauemus, Ursini sociis ac ministris, quos praecelsa sublimitas tua propter quietem urbis aeternae de medio putauit esse tollendos, Roma tantum, cuius tranquillitati studetur, excepta, ubicumque maluerint absque aliqua religionis iniuria, ut peregrinari potius quam exulari uideantur, proprio liceat iure uersari, Praetextate parens karissime atque amantissime. neque enim interest nostra, quem habitationis eligant locum, dummodo incentiuis dissensionibus ablatis firma sit rursus in plebe concordia. Data pridie Idus Ianuar. Triu. AA. conss.

  60. 8.1.1

    IDEM AUGG. OLVBRIO P. U. Tu quidem, sicut proximis litteris indicasti, enixissimo studio praestare uoluisti, ut nulla in urbe Roma possit esse discordia Christianorumque populus profunda in otio securitate gaudere. sed quantum Aginatii clarissimi uiri uicariae praefecturae scripta testata sunt, adhuc aliquantos placata miscere delectat extramuranisque conuentibus frequens strepitus excitatur, Olybri parens karissime atque amantissime.

  61. 8.2.1

    quam ob rem egregia sublimitas tua istius auctoritate praeceptionis et patriae praestet et legi, ut populo dissenentiti nulla intra uicesimum lapidem uel religio ad coeundum possit esse uel copia, ut, si cessare non uult, migret, ut iussum est, insana collectio. ita demum enim tumultibus cunctis procul longeque summotis certa pax plebi in aeuum omne tribuetur.

  62. 9.1.1

    IDEM AUGG. AD AGINATIUM UICARIUM. Omnem his dissensionibus causam, quae, ut prudentia < tua > scripsit, sacratissimam urbem Christianorum populo fluctuante confundunt, auferre cupientes iubemus his litteris, ut ab his, quos iuuat turbulenta seiunctio, nullus intra uicesimum lapidem conuentus habeatur, Aginati karissime ac iocundissime. itaque spectata 2 sinceritas tua admodum salutare praeceptum et quod nullum interpretationibus locum ex aliquo relinquat ambiguo, his animis exequatur, quos paci tranquillitatique reparandae et iudex debet et ciuis. habes et urbanae in hoc auxilium prae- 3 fecturae; nam etiam Olybrium clarissimum atque illustrem uirum pari serenitas nostra conuenit arbitrio in factiosorum impios coetus, ut termino, qui euidenter est limitatus, excluderet, quo nec in uicino quidem exoreretur id motus, quod in urbe non esset. et facile praestabitis duo, quod singuli praestare possitis.

  63. 10.1.1

    IDEM AUGG. AD OLVBRIUM P. U. Cum nihil possit esse iocundius uel abundantia uel quiete ac summa felicitas sit, quotiens duo ista iunguntur, procul dubio sublimitas tua perspicit, quam gratae nobis litterae tuae fuerint, cum et eos esse compressos, qui sanctissimam legem tumultu et seditione miscuerant, et annonam communis omnium patriae paulatim in statum pristinum redire coepisse testatae sunt.

  64. 10.2.1

    sed haec propemodum non stupemus in noto; talem enim te futurum esse praesumpsimus, cum detulerimus tuis meritis praefecturam, qualem statim in administrationis exordiis inuenimus. denique non monemus, ut illustris auctoritas tua eandem efficaciam deuotionemque custodiens penitus statum plebis uel reformatione pristinae disciplinae uel necessariorum prouisionibus commodorum et modestiae gloria et bonis securitatis accumulet, Olybri parens karissime atque amantissime: proprio quippe cura ingenio; satis est, ut inceptis posteriora respondeant.

  65. 10.3.1

    neque ita origines criminum metiaris, ut mansuetudinem nostram de correctionibus singulorum aestimes consulendam, cum omnia, ex quibus aliqua potest esse confusio, sponte praeuenias ac sic sollicite uerecundeque compescas, ut nobis non tam incitandi necessitas relinquatur quam gratia comprobandi.

  66. 11.1.1

    IDEM AUGUSTI AD AMPELIUM P. U. Iure mansuetudinis nostrae sensibus uel diuinitus datum est uel tranquillitate naturae, ne cum delinquentum facinore legum seueritate certemus ac spe emendationis futurae mitiorem esse uelimus correctionis iniuriam quam prouocat meritum noxiorum, Ampeli parens karissime atque amantissime.

  67. 11.2.1

    dudum Ursini inquietudine prouocati, fauentes concordiae populi Christiani, quieti etiam urbis sacratissimae prouidentes uno interim loco intra Gallias dumtaxat perturbatorem tranquillitatis publicae statueramus iure cohiberi, scilicet ne applicatione morum late dissensionis incommodum spargeretur. uerum naturae nostrae mansuetudine leuigati ita memorato abscedendi copiam dedimus, ne ad urbem Romam uel certe suburbicarias regiones pedem introferre aut nequitiae suae contagionem conetur infundere.

  68. 11.3.1

    id etiam de ceteris erroris eius consortibus, Gaudentio uidelicet, Urso, Rufo, Auxanone, Auxanio, Adiecto, <Leontio> et Rufino sancimus, ut quos nequitiae similitudo complectitur, eos eadem etiam conditio emendationis astringat. quod si quispiam ex memoratis sacrilega intentione statutum mansuetudinis nostrae transgrediendum putauerit, non iam ut Christianus sed ut legum ac religionis ratione seclusus seueritatem publicae animaduersionis agnoscat. de hac autem eadem obseruantia ad u. c.

  69. 11.4.1

    Maximinum uicarium urbis Romae dedisse nos conducibilem iussionem etiam censurae tuae uolumus innotescere, quo circa memoratorum personas ab his, qui rei publicae nostrae praesident, procliuior statutis exsecutio deferatur maiorque sit eorum moderatio, qui qualitatem morum suorum atque actuum ad multorum specula senserint pertinere. ET MANU IMPEBATORIS : Uale Ampeli karissime atque amantissime.

  70. 12.1.1

    IDEM AUGG. MAXIMINO UICARIO URBIS ROMAE. Est istud diuinitus institutum mansuetudini nostrae, ut, etiamsi morum emendatio in hominum uita sufficiat, numquam tamen ab indulgendi studio et uoluntate cessemus mitioremque esse cupiamus correctionis iniuriam quam prouocant merita delinquentum.

  71. 12.2.1

    e quo oritur, < ut) Ursino, quem propter quietem populi Christiani et debitam religioni ac legibus disciplinam uno interim loco morari intra Gallias iusseramus, sub ea conditione euagandi arbitrium praeberemus, ne uel ad urbem Romam uel ad regiones suburbicarias audeat commeare.

  72. 12.3.1

    qui si ingrata pertinacia statutum mansuetudinis nostrae egrediendum putauerit, eundem non iam ut Christianum, quippe quem a communione religionis mentis inquietudo disterminat, sed ut hominem factiosum perturbatoremque publicae tranquillitatis legum et religionis inimicum iuris seueritas persequatur, Maximine karissime ac iocundissime.

  73. 12.4.1

    sinceritas igitur tua iussionis nostrae serie debita ueneratione praelata singularum urbium atque regionum, quibus temporarie praeest, primores atque incolas propria scriptione conueniat, quatenus sciant ita memorato egrediendi terminos iure praescriptos una cum inquietudinis suae errorisue consortibus Gaudentio Urso Rufo Auxanone Auxanio Adiecto Leontio nec non Rufino licentiam praebitam, ut ab interdictis locis incessum intellegant abstinendum. sic enim mansuetudinis nostrae indulgentiam temperamus, ne occasione praestita uicinitate inquietorum ad aliquam forsitan uociferationem religiosi populi studia prouocemus.

  74. 13.1.1

    GRATIANUS ET UALENTINIANUS AUGG. AQVILINO UICARIO. Ordinariorum sententias iudicum aut temporum limes aut contumacis pronuntiatio aut habitum coram partibus sancit examen et haec mediocris auctoritas labefactari atque conuelli nec a potentioribus nec ab impudentibus pertimescit: nostra praecepta per uestram neglegentiam destituta quae tandem poterit ferre patientia? quam quidem dum despicitis excitatis, ut longae tolerantiae desperatos sumat accentus et officium metu cogat agnosci.

  75. 13.2.1

    etiamne uiuidius est, quod Ursini inussit amentia, quam quod serenitas nostra mitibus persuasit edictis, ut omnes, qui impios coetus profanata religione temptarent, uel ad centesimum urbis miliarium pellerentur, ubi pertinax furor ab obsequentibus destitutus in eius tantum perniciem rueret. qui solus erraret, et ut condemnati iudicio recte sentientium sacerdotum reditum postea uel ad ecclesias, quas contaminauerant, non haberent uel integrationem iudicii frustra <a> nobis impudenti peruicacia precarentur?

  76. 13.3.1

    repetat laudanda et spectata sinceritas tua, quales ad uirum clarissimum Simplicium quondam uicarium litteras clementia nostra transmiserit, et desinat iterationem sperare mandati, quia pigendus mansuetudinis nostrae pudor est instaurare praeceptum.

  77. 13.4.1

    Ursinum quidem Gallia cohercet et, ne motus aliquos inquietos exerceat, cohibet Agrippina secessio: quem tamen ipsum per occursantes obtundentem saepius quam maerentem ad hoc. ut frequentius abiceretur, audiuimus.

  78. 13.5.1

    Hisacem remotus Hispaniae angulus titulo damnationis inclusit. non bene capiti consulturum, si quid turbarum uesanus agitauerit.

  79. 13.6.1

    Parmensis episcopus eo perniciosior, quod inclytae urbi magis proximus. et imperitorum multitudinem uicinus exagitat et ecclesiam de qua iudicio sanctorum praesulum deiectus est, inquietat] inanem uidelicet gloriam sententiae grauioris exspectans: quem si quid decessor tuus deuoti uigoris habuisset, porro ultra tines debuisset extrudere.

  80. 13.7.1

    et Florentius Puteolanus post damnationem, quam recto iudicio conuictus accepit ac mansuetudinem nostram inquietare conatus dignum tulit improba offensione responsum: post quintum decimum annum ecclesiam, de qua fuerat extrusus, rursus contaminare conatur, congregationes illicitas facere molitur egentemque consilii multitudinem perditi animi persuasione deprauat: nostrorum uidelicet iudicum socordia fretus, qui priuatae gratiae imperialia praecepta condonant et religionem, quam nos iure ueneramur, quia fortasse ipsi neglegunt, inquietari patienter accipiunt.

  81. 13.8.1

    Claudianus etiam ab his, qui contra diuina praecepta initia religionis instaurant, ab his, inquam, quos expelli iusseramus, accitus, quasi parum facinoris aggressus esset, si in Africa perstitisset, Romae sese dicitur intimasse falsusque praeceptor uel expertes adhuc deuio profanare mysterio uel iam initiatos ex integro nititur flagitio maiore corrumpere, cum religionis sanctissimae disciplinam non cumulet iteratio sed euertat. quem nos Claudianum dissimili poena ac meruit persequentes repetere tantummodo patriam hactenus commota seueritate praecepimus. sed residere etiamnunc dicitur imperitosque sollicitans et cassa nomina mercede conquirens perdit animas corporum redemptorum.

  82. 13.9.1

    hinc illi insectatores sanctissimae sedis non solum dei numine, quod satis erat, sed etiam iudiciorum examine exploratum mentis sanctissimae uirum, ut etiam diuo patri nostro Ualentiniano est comprobatum, turpissimis calumniis episcopum Damasum inquietare non ueriti, postquam desperauerunt posse percelli, populum, pro quo ille diuinitati obses est, inquietant.

  83. 13.10.1

    sed hactenus steterit iners dissimulatio iudicantum; nec necesse est admonere, quo possit sanctio contempta procedere; hactenus, inquam, steterit apparitorum supina desidia: posthac nisi omnes, ut nominatim iussionis nostrae summa complectitur, uel quos turbas istiusmodi molientes sancti episcoporum concilii consensus ostenderit, ultra centesimum miliarium ab urbe depuleris atque earum ciuitatum finibus extorres esse praeceperis, quarum plebem uel ecclesias uel per se uel per simile sui uulgus exercent, praeter aestimationis iniuriam, cuius apud bonos iactura non leuis est, piaculum neglectae sanctionis incurres.

  84. 13.11.1

    uolumus autem, ut, quicumque iudicio Damasi, quod ille cum concilio quinque uel septem habuerit episcoporum, uel eorum qui catholici sint iudicio atque concilio condemnatus erit, si iniuste uoluerit ecclesiam retentare uel euocatus ad sacerdotale iudicium per contumaciam non <ad>esse, seu ab illustribus uiris praefectis praetorio Galliae atque Italiae auctoritate adhibita ad episcopale iudicium remittatur siue a proconsulibus uel uicariis <accitus> ad urbem Romam sub prosecutione

  85. 13.12.1

    perueniat, aut si in longinquioribus partibus alicuius ferocitas talis emerserit, omnis eius causae dictio ad metropolitani in eadem prouincia episcopi deducatur examen, uel, si ipse metropolitanus est, Romam necessario uel ad eos, quos Romanus episcopus iudices dederit, sine relatione contendat, ita tamen ut, quicumque deiecti sunt. ab eius tantum urbis finibus segregentur, in quibus fuerint sacerdotes. mitius enim grauiter meritos cohercemus et sacrilegam pertinaciam lenius quam merentur ulciscimur.

  86. 13.13.1

    quod si uel metropolitani episcopi uel cuiuscumque alterius sacerdotis iniquitas suspectatur aut gratia, ad Romanum episcopum uel ad concilium quindecim finitimorum episcoporum arcessito liceat prouocare, modo ne post examen habitum, quod definitum fuerit, integretur.

  87. 13.14.1

    iam uero illud, quod in negotiis quoque rerum minorum et in leuibus causae dictionibus animis nostris iustitia naturalis inseruit, multo diligentius in causis iustissimis uolumus conualescere, ne facile sit cuicumque perdito notabili prauitate morum aut infami calumnia notato personam criminatoris assumere aut testimonii dictionem in accusationem episcopi profiteri.

  88. 13.14.2

    DE HIS QVAE INTER BONIFATIUM ET EULALIUM GESTA SUNT QVANDO UTRIQVE POST MORTEM PAPAE ZOSIMI EPISCOPATUM ROMANAE URBIS CONTENTIONIS AMBITU PERUASERUNT.

  89. 14.1.1

    Quaecumque in urbe Roma geruntur, me tacere non conuenit pro debito famulatu, quem maiestati uestrae semper exhibeo.

  90. 14.2.1

    cum diu episcopus Zosimus graui incommodo laboraret usque adeo, ut frequenter mortuus iactaretur, accidit, ut secundo die post ingressum meum uita decederet.

  91. 14.3.1

    statim, ut conuenerat, populum alloquendo commonui. ut cum quiete clericorum tractatu omnia finirentur nec se rebus disponendis misceret turbatio popularis, siquidem certum esset in eligendo episcopo dei omnipotentis expectandum esse iudicium, domini imperatores Honori et Theodosi pii felices inclyti uictores semper Augusti. admonui etiam corporatos, officio quoque interminatus sum ac maiores deterrui regionum, ne quis quietem urbis uestrae perturbare temptaret.

  92. 14.4.1

    quod quidem ita custoditum est, ut sine strepitu omnia finirentur. uerum cum uir sanctus Eulalius ad ecclesiam Lateranensem de exequiis prioris episcopi a populo et a clericis fuisset adductus, ibi per biduum cum maxima multitudine et cum pluribus sacerdotibus remoratus est, ut expectaretur dies consuetus, quo possit sollemniter ordinari.

  93. 14.5.1

    cum haec ita essent, subito aliquanti presbyteri cum Bonifatio eiusdem ordinis ad Theodorae ecclesiam collecto populo properarunt ibique habito tractatu ipsum ordinare episcopum uelle coeperunt.

  94. 14.6.1

    quod ubi comperi, omues, qui pariter erant, ad me ut uenirent presbyteros depoposci ac residens cum uiro clarissimo tribuno Sereniano eos admonui, ne quid temere fieri paterentur aut contra sacrae legis ordinem uenirent aut contra consuetudinis rationem. sed tanta pertinacia restiterunt, ut id quod minati sunt facere minime dubitarent. nam etiam presbyterum Bonifatium in ecclesia Marcelli ordinandum esse duxerunt atque cum eo ad sancti apostoli Petri basilicam processerunt.

  95. 14.7.1

    et quoniam pietatis uestrae est de hac parte ferre iudicium, statim pro competenti sollicitudine uestram maiestatem credidi consulendam, ut quid de hac parte pietas uestra decernat, praecepto uestri numinis euidenter informer. diu enim, quae contra reuerentiam uenerandae legis facta sunt temeritate paucorum, differri non conuenit, ne tarditate firmentur, quae oportet inter exordia resecari.

  96. 14.8.1

    gesta acclamationum populi, quae singulis diebus habita sunt, relationi meae subieci; quicquid postea gestum fuerit, non tacebo. Data IIII. Kal. Ianuarias.

  97. 15.1.1

    Gestis omnibus recensitis laudanda sublimitatis tuae relatione perclaruit in ordinatione uenerabilis sacerdotii quietem ueterem paucorum insolentiam attemptare uoluisse. nam cum post abscessum uenerabilis uiri Zosimi circa meritum Eulalii ordine subrogandi communi iudicio concinens multitudo sonuisset ac plena erga se omnia, quae regula catholicae posceret disciplinae, successoris confirmatio custodiret, uehementer miramur aliquos extitisse, qui sollemnitate contempta circa ordinationem alterius festinarent.

  98. 15.2.1

    in quorum castigandum factum mansuetudinem nostram rite oporteret insurgere, nisi hoc tamen genere decerneremus eos ad ueniam pertinere, quod lapsum cito proprium contuentes ad deprecandi suffragium sunt relapsi, ignosci sibi super id, quod uim perpessi conquesti sunt, postulantes.

  99. 15.3.1

    conuenire ergo uotum et studium nostrum circa Eulalium sacrae legis antistitem sublimitas tua clementiae nostrae auctoritate praesenti cognoscat, cui competens numerus ordinantum, legitimi sollemnitas temporis locique qualitas recte uenerandi nominis apicem contulerunt. cum autem Bonifatio constet omnia defuisse, superflue expectatam sententiam nostram esse censemus, cum factum suum episcopum, qui praesumpserant, ammotis damnasse precibus uideantur.

  100. 15.4.1

    absoluta itaque decernimus iussione extraordinaria praesumptione summota Bonifatium interdicta confestim urbe prohiberi: erit uerecundiae eius, ut morem gerens caelestibus constitutis sponte discedat; pertinacius resistentem inuitum praecipimus expelli.

← Previous · Next → — showing 101200 of 2,627

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0045a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.