Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Retractationum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 562 sections

  1. 2.34.2.1

    Hoc opus sic incipit: HONORIO AVGVSTO SEXTVM CONS. SEPTIMO IDVS DECEMBRIS.

  2. 2.35.1.1

    Liber de natura boni aduersus Manicheos est. ubi ostenditur naturam incommutabilem deum esse ac summum bonum, atque ab illo esse ceteras naturas siue spiritales siue corporales atque omnes, in quantum naturae sunt, bonas esse, et quid uel unde sit malum et quanta mala Manichei ponant in natura boni et quanta bona in natura mali, quas naturas finxit error ipsorum.

  3. 2.35.2.1

    Hic liber sic incipit: Summum bonum, quo superius non est, deus est.

  4. 2.36.1.1

    Secundinus quidam, non ex eis, quos Manichei electos, sed ex eis, quos auditores uocant, quem ne facie quidem noueram, scripsit ad me uelut amicus honorifice obiurgans, quod oppugnarem litteris illam heresem, et admonens, ne facerem, atque ad eam sectandam potius exhortans cum eius defensione et fidei reprehensione catholicae. huic respondi; sed quia in eiusdem opusculi capite non posui, quis cui scriberet, non in epistulis meis, sed in libris habeatur. illic ab exordio conscripta est etiam eius epistula. huius autem mei uoluminis titulus est: contra Secundinum Manicheum. quod mea sententia omnibus, quae aduersus illam pestem scribere potui, praepono.

  5. 2.36.2.1

    Hic liber sic incipit: Beniuolentia in me, quae apparet litteris tuis.

  6. 2.37.1.1

    Inter haec Hilarus quidam, uir tribunicius, laicus catbolicus, nescio unde aduersus dei ministros, ut fieri assolet, irritatus morem, qui tunc esse apud Carthaginem coeperat, ut hymni ad altare dicerentur de Psalmorum libro siue ante oblationem, siue cum distribueretur populo, quod fuisset oblatum, maledica reprehensione, ubicumque poterat, lacerabat asserens fieri non oportere. huic respondi iubentibus fratribus, et uocatur liber: contra Hilarum.

  7. 2.37.2.1

    Hic liber sic incipit: Qui dicunt mentionem ueteris testamenti.

  8. 2.38.1.1

    Sunt quaedam expositiones quorundam locorum ex euangelio secundum Matheum et aliae similiter secundum Lucam; in unum librum illae, in alterum istae redactae sunt. titulus operis huius est: quaestiones euangeliorum. sed quare illa sola de supra dictis euangelistis exposita fuerint, quae his libris meis continentur, et quae ista sint, prologus meus adiunctis atque adnumeratis eisdem quaestionibus ita, ut quisque legere quod uoluerit numeros secutus inueniat, satis indicat.

  9. 2.38.2.1

    In primo ergo libro in eo, quod positum est, dominum seorsum duobus discipulis suam rettulisse passionem, mendositas codicis nos fefellit; nam duodecim scriptum est, non duobus.

  10. 2.38.3.1

    in secundo nolens exponere, quomodo duos patres potuerit habere Ioseph, cuius coniux dicta est uirgo Maria, illud, quod perhibetur fratrem duxisse defuncti fratris uxorem, ut ei semen secundum legem suscitaret, ideo dixi esse infirmum, quoniam qui nasceretur nomen defuncti lex eum iubebat accipere. non est uerum; nomen enim defuncti, quod dictum est, ad hoc lex ualere praecepit, ut eius filius diceretur, non ut hoc quod ille uocaretur.

  11. 2.38.4.1

    Hoc opus sic incipit: Hoc opus non ita scriptum est.

  12. 2.39.1.1

    Liber, cuius est titulus: adnotationes in Iob, utrum meus habendus sit an potius eorum, qui eas, sicut potuerunt uel uoluerunt, redegerunt in unum corpus descriptas de frontibus codicis, non facile dixerim. suaues enim paucissimis intellegentibus sunt, qui tamen necesse est offendantur multa non intellegentes, quia nec ipsa uerba, quae exponuntur, ita sunt descripta in multis locis, ut appareat, quid exponatur; deinde breuitatem sententiarum tanta secuta est obscuritas, ut eam lector ferre uix possit, quem necesse est plurima non intellecta transire; postremo etiam mendosum conperi opus ipsum in codicibus nostris, ut emendare non possem nec editum a me dici uellem, nisi quia scio fratres id habere, quod studio non potuit denegari.

  13. 2.39.2.1

    Hic liber sic incipit: Et opera magna erant ei super terram.

  14. 2.40.1.1

    Est etiam liber unus de catechizandis rudibus hoc ipso titulo praenotatus. in quo libro, ubi dixi: nec angelus, qui cum spiritibus aliis satellitibus suis superbiendo deseruit oboedientiam dei et diabolus factus est, aliquid nocuit deo, sed sibi; nouit enim deus ordinare deserentes se animas, conuenientius diceretur: deserentes se spiritus, quoniam de angelis agebatur.

  15. 2.40.2.1

    Hic liber sic incipit: Petisti me, frater Deogratias.

  16. 2.41.1.1

    Libros de trinitate, quae deus est, quindecim scripsi per aliquot annos. sed cum eorum duodecim non perfecissem et eos diutius tenerem, quam possent sustinere, qui uehementer eos habere cupiebant, subtracti sunt mihi minus emendati, quam deberent ac possent, quando eos edere uoluissem. quod posteaquam conperi, quia et alia eorum apud nos exemplaria remanserant, statueram eos iam ipse non edere, sed sic habere, ut alio aliquo opusculo meo, quid mihi de his euenerit, dicerem. urguentibus tamen fratribus — quia resistere non eis ualui — emendaui eos, quantum emendandos putaui, et conpleui et edidi adiungens eis a capite epistulam, quam scripsi ad uenerabilem Aurelium, episcopum Carthaginiensis ecclesiae, quo tamquam prologo exposui et quid accidisset et quid facere mea cogitatione uoluissem et quid fratrum conpellente caritate fecissem.

  17. 2.41.2.1

    In quorum libro undecimo, cum de corpore uisibili agerem, dixi: quocirca id amare alienari est. quod secundum eum amorem dictum est, quo aliquid sic amatur, ut eo fruendo existimet beatum se esse, qui hoc amat; nam non est alienari in laudem creatoris amare speciem corporalem, ut ipso creatore fruens quisque uere beatus sit.

  18. 2.41.3.1

    itemque in eodem ubi dixi: nec auem quadrupedem memini, quia non uidi, sed phantasiam tamen facillime intueor, dum alicui formae uolatili, qualem uidi, adiungo alios duos pedes, quales itidem uidi, haec dicens non potui recolere uolatilia quadrupedia, quae lex commemorat. neque enim conputat in pedibus duo posteriora crura, quibus locustae saliunt, quas dicit mundas, et ideo discernit ab inmundis talibus uolatilibus, quae non saliunt illis cruribus, sicut sunt scarabei. omnia quippe huius modi uolatilia quadrupedia uocantur in lege.

  19. 2.41.3.2

    In duodecimo uelut expositio uerborum apostoli, ubi ait:

  20. 2.41.4.1

    omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est, non mihi satisfacit, nec sic puto intellegendum, quod dictum est: qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, tamquam ille hoc faciat, qui propter adipiscenda ea, quae per corpus sentiuntur, ut in his finem boni sui ponat, aliquid agit. hoc enim longe plura peccata conplectitur quam illa fornicatio, quae concubitu perpetratur inlicito, de qua locutum, cum hoc diceret, apostolum apparet.

  21. 2.41.5.1

    Hoc opus excepta epistula, quae postmodum ad eius caput 15 adiuncta est, sic incipit: Lecturus haec, quae de trinitate disserimus.

  22. 2.42.1.1

    Per eosdem annos, quibus paulatim libros de trinitate 20 dictabam, scripsi et alios labore continuo interponens eos illorum temporibus, in quibus sunt libri quattuor de consensu euangelistarum propter eos, qui tamquam dissentientibus calumniantur. quorum primus liber aduersus illos conscriptus est, qui tamquam maxime sapientem Christum uel honorant uel honorare se fingunt et ideo nolunt euangelio credere, quia non ab illo illa conscripta sunt, sed ab eius discipulis, quos existimant ei diuinitatem, qua crederetur deus, errore tribuisse.

  23. 2.42.2.1

    In quo libro ex Abraham coepisse gentem Hebreorum est quidem et hoc credibile, ut Hebrei uelut Abrahei dicti esse uideantur, sed ex illo uerius intelleguntur appellati, qui uocabatur Heber, tamquam Heberei, de qua re in libro sexto decimo de ciuitate dei satis disserui.

  24. 2.42.3.1

    in secundo, cum agerem de duobus patribus Ioseph, ab altero dixi genitum, ab altero adoptatum; sed dicendum fuit: alteri adoptatum. defuncto enim, quod magis credendum est, secundum legem fuerat adoptatus, quoniam qui eum genuit eius matrem, fratris defuncti coniugem, duxerat.

  25. 2.42.4.1

    item ubi dixi: Lucas uero ad ipsum Dauid per Nathan ascendit, per quem prophetam deus peccatum ipsius expiauit, per cuius nominis prophetam dicere debui, ne putaretur idem fuisse homo, cum alter fuerit, quamuis et ipse hoc uocaretur.

  26. 2.42.5.1

    Hoc opus sic incipit: Inter omnes diuinas auctoritates.

  27. 2.43.1.1

    In quibusdam libris contra epistulam Parmeniani, Donatistarum Carthaginiensis episcopi successorisque Donati, quaestio noua uersatur et soluitur, utrum in unitate eorundem communione sacramentorum mali contaminent bonos et quemadmodum non contaminent disputatur propter ecclesiam toto orbe diffusam, cui calumniando scisma fecerunt.

  28. 2.43.2.1

    In quorum libro tertio, cum dissereretur, quomodo sit accipiendum, quod ait apostolus: auferte malum ex uobis ipsis, illud, quod dixi: ut ex se ipso quisque auferat malum, non sic esse intellegendum, sed sic potius, ut homo malus auferatur ex hominibus bonis, quod fit per ecclesiasticam disciplinam, sicut graeca lingua indicat, ubi sine ambiguitate scriptum est, ut intellegatur: hominem malum, non: hoc malum, quamuis et secundum istum intellectum responderim Parmeniano.\'

  29. 2.43.3.1

    Hoc opus sic incipit: Multa quidem alias aduersus Donatistas .

  30. 2.44.1.1

    Contra Donatistas auctoritate beatissimi episcopi et martyris. Cypriani se defendere molientes septem libros de baptismo scripsi, in quibus docui nihil sic ualere ad refellendos Donatistas et ad eorum prorsus ora claudenda, ne aduersus catholicam suum scisma defendant, quomodo litteras factumque Cypriani.

  31. 2.44.2.1

    Vbicumque autem in his libris commemoraui ecclesiam non habentem. maculam aut rugam, non sic accipiendum. est, quasi iam sit, sed quae praeparatur, ut sit, quando apparebit etiam gloriosa. nunc enim propter quasdam ignorantias et infirmitates membrorum suorum habet, unde cottidie tota dicat: dimitte nobis debita nostra.

  32. 2.44.3.1

    in quarto libro, cum dicerem uicem baptismi posse habere passionem, non satis idoneum posui illius latronis exemplum, quia utrum non fuerit baptizatus incertum est.

  33. 2.44.4.1

    in libro septimo de uasis aureis et argenteis in domo magna constitutis sensum Cypriani secutus sum, qui haec accepit in bonis, in malis autem lignea et fictilia, ad illa referens quod dictum est: alia quidem in honorem, ad haec autem quod dictum est: alia uero in contumeliam. sed magis approbo, quod apud Tyconium postea repperi uel aduerti, in utrisque intellegendum quaedam in honore, non sola scilicet aurea et argentea, et rursus in utrisque quaedam in contumelia, non utique lignea et fictilia.

  34. 2.44.5.1

    Hoc opus sic incipit: In eis libris, quos aduersus epistulam Parmeniani.

  35. 2.45.1

    CAPVT XLV.

  36. 2.45.3

    CONTRA QVOD ADTVLIT CENTVRIVS A DONATISTIS LIBER VNVS. 6

  37. 2.45.4

    Cum aduersus partem Donati multa crebris disputationibus ageremus, adtulit ad ecclesiam quidam laicus tunc eorum nonnulla contra nos dicta uel scripta in paucis uelut testimoniis, quae suae causae suffragari putant. breuissime respondi. huius libelli titulus est: contra quod adtulit Centurius a Donatistis, et incipit sic: Dicis eo, quod scriptum est in Salomone: ab aqua aliena abstinere.

  38. 2.46.1.1

    Libri duo, quorum est titulus: ad inquisitiones Ianuari, multa de sacramentis continent disputata, siue quae uniuersaliter siue partiliter, id est non peraeque in omnibus locis, seruat ecclesia, nec tamen commemorari omnia potuerunt, sed satis ad inquisita responsum est. quorum librorum prior epistula est — habet quippe in capite, quis ad quem scribat - sed ideo inter libros adnumeratur hoc opus, quoniam sequens, qui nomina nostra non habet, multo est prolixior et in eo multo plura tractantur.

  39. 2.46.2.1

    In primo ergo, quod de manna dixi: quia unicuique secundum propriam uoluntatem in ore sapiebat, non mihi occurrit, unde possit probari, nisi ex libro Sapientiae, quem Iudaei non recipiunt in auctoritatem canonicam. quod tamen fidelibus potuit prouenire, non illis aduersus deum murmuratoribus, qui profecto alias escas non desiderarent, si hoc eis saperet manna, quod uellent.

  40. 2.46.3.1

    Hoc opus sic incipit: Ad ea, quae me interrogasti.

  41. 2.47.1.1

    Vt de opere monachorum librum scriberem, illa necessitas conpulit, quod cum apud Carthaginem monasteria esse coepissent, alii se suis manibus transigebant optemperantes apostolo, alii uero ita ex oblationibus religiosorum uiuere uolebant, ut nihil operantes, unde necessaria uel haberent uel supplerent, se potius implere praeceptum apostolicum existimarent atque iactarent, ubi dominus ait: respicite uolatilia caeli et lilia agri. unde etiam iam inter laicos inferioris propositi, sed tamen studio feruentes existere coeperant tumultuosa certamina, quibus ecclesia turbaretur, aliis hoc, aliis aliud defendentibus. huc accedebat, quod criniti erant quidam eorum, qui operandum non esse dicebant. unde contentiones hinc rixantium, inde quasi pugnantium pro partium studiis augebantur. propter haec uenerabilis senex Aurelius, ecclesiae ipsius ciuitatis episcopus, ut hinc aliquid scriberem iussit, et feci.

  42. 2.47.2.1

    Hic liber sic incipit: lussioni tuae, sancte frater Aureli.

  43. 2.48.1.1

    Iouiniani heresis sacrarum uirginum meritum aequando pudicitiae coniugali tantum ualuit in urbe Romana, ut nonnullas etiam sanctimoniales, de quarum inpudicitia suspicio nulla praecesserat, deiecisse in nuptias diceretur hoc maxime argumento, cum eas urgeret dicens: (tu ergo melior quam Sarra, melior quam Susanna siue Anna?\' et ceteras commemorando testimonio sanctae scripturae commendatissimas feminas, quibus se illae meliores uel etiam pares cogitare non possent. hoc modo etiam uirorum sanctorum sanctum caelibatum. commemoratione patrum coniugatorum et conparatione frangebat. huic monstro sancta ecclesia, quae ibi est, fidelissime ac fortissime restitit. remanserant autem istae disputationes eius in quorundam sermunculis ac susurris, quas palam suadere nullus audebat. sed etiam occulte uenenis repentibus facultate, quam donabat dominus, occurrendum fuit, maxime quoniam iactabatur Iouiniano responderi non potuisse cum laude, sed cum uituperatione nuptiarum. propter hoc librum edidi, cuius inscriptio est: de bono coniugali. ubi de propagine filiorum, priusquam homines mortem peccando mererentur, quoniam concubitus mortalium corporum res uidetur, quaestio magna dilata est, sed in aliis postea litteris nostris satis, quantum arbitror, explicatur.

  44. 2.48.2.1

    Dixi etiam quodam loco: quod enim est cibus ad salutem corporis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen modificata et temperantia refrenante in usum naturalem redacta libido esse non potest. quod ideo dictum est, quoniam libido non est bonus et rectus usus libidinis. sicut enim malum est male uti bonis, ita bonum bene uti malis, de qua re alias, maxime contra nouos hereticos Pelagianos diligentius disputaui. de Abraham quod dixi:

  45. 2.48.3.1

    ex hac oboedientia pater ille Abraham, qui sine uxore non fuit, esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit, non satis approbo. magis enim filius si esset occisus, resuscitatione sibi mox fuisse reddendum credidisse credendus est, sicut in epistula legitur, quae est ad Hebreos.

  46. 2.48.4.1

    Hic liber sic incipit: Quoniam unusquisque homo humani generis pars est.

  47. 2.49.1.1

    Posteaquam scripsi de bono coniugali, expectabatur, ut scriberem de sancta uirginitate, nec distuli atque id dei munus et quam magnum et quanta humilitate custodiendum esset uno, sicut potui, uolumine ostendi.

  48. 2.49.2.1

    Hic liber sic incipit: Librum de bono coniugali nuper edidimus.

  49. 2.50.1.1

    Per idem tempus de Genesi libros duodecim scripsi ab exordio, donec de paradiso dimissus est Adam et flammea rumphea posita est custodire uiam ligni uitae. cum autem ad hoc usque undecim libri peracti essent, duodecimum addidi, in quo diligentius de paradiso disputatum est. titulus horum librorum inscribitur: de Genesi ad litteram, id est non secundum allegoricas significationes, sed secundum rerum gestarum proprietatem. in quo opere multa quaesita quam inuenta sunt et eorum, quae inuenta sunt, pauciora firmata, cetera uero ita posita, uelut adhuc requirenda sint. hos sane libros posterius coepi, sed prius terminaui quam de trinitate; ideo eos nunc ordine, quo coepi, recolui.

  50. 2.50.2.1

    In quinto libro et ubicumque in eis libris posui de semine, cui repromissum est, quod dispositum sit per angelos in manu mediatoris, non sic habet apostolus, sicut ueriores codices post inspexi, maxime graecos. de lege enim dictum est, quod tamquam de semine dictum multi latini codices habent per interpretantis errorem.

  51. 2.50.3.1

    in sexto libro quod dixi: Adam imaginem dei, secundum quam factus est, perdidit peccato, non sic accipiendum est, tamquam in eo nulla remanserit, sed quod tam deformis, ut reformatione opus haberet.

  52. 2.50.4.1

    in duodecimo de inferis magis mihi uideor docere debuisse, quod sub terris sunt, quam rationem reddere, cur sub terra, terra cum esse credantur siue dicantur, quasi non ita sit.

  53. 2.50.5.1

    Hoc opus sic incipit: Omnis diuina scriptura bipcrtita est.

  54. 2.51.1.1

    Antequam finirem libros de trinitate et libros de Genesi ad litteram, inruit causa respondendi litteris Petiliani Donatistae, quas aduersus catholicam scripsit, quam differre non potui, et scripsi in hanc rem tria uolumina, quorum primo primae parti epistulae ipsius, quam scripsit ad suos, quia non tota in nostras manus uenerat, sed prior parua pars eius, quanta potui celeritate et ueritate respondi. etiam ipsa epistula est ad nostros, sed ideo inter libros habetur, quia ceteri duo in eadem causa libri sunt. postea quippe inuenimus totam eique tanta diligentia respondi, quanta Fausto Manicheo, uerba scilicet eius sub eius nomine prius ponens particulatim et sub meo per singula responsionem meam. sed prius, quod scripseram, antequam totam reperiremus, peruenit ad Petilianum, et iratus respondere conatus est in me potius dicens. quidquid eum libuit, in causa uero omnino deficiens. quod cum possit conlatis utriusque nostrum scriptis facillime aduerti, tamen propter tardiores hoc ipse respondendo demonstrare curaui. sic est additus eidem operi nostro liber tertius.

  55. 2.51.2.1

    Hoc opus in primo libro sic incipit: Nostis nos saepe uoluisse; in secundo autem sic: Primis partibus epistulae Petiliani; in tertio autem sic: Legi, Petiliane, litteras tuas.

  56. 2.52.1.1

    Grammaticus etiam quidam Donatista Cresconius cum inuenisset epistulam meam, qua primas partes, quae in manus nostras tunc uenerant, epistulae Petiliani redargui, putauit mihi esse respondendum et hoc ipsum scripsit ad me. cui operi eius libris quattuor respondi, ita sane, ut tribus peragerem, quod uniuersa responsio flagitabat. sed cum uiderem de sola Maximianensium causa, quos suos scismaticos damnauerunt et eorum aliquos rursus in suis honoribus receperunt baptismumque ab eis extra suam communionem datum non repetiuerunt, responderi posse ad cuncta, quae scripsit, etiam quartum librum addidi, in quo id ipsum, quantum potui, diligenter atque euidenter ostendi. hos autem quattuor libros quando scripsi, iam contra Donatistas dederat leges Honorius imperator.

  57. 2.52.2.1

    Hoc opus sic incipit: Quando ad te, Cresconi, mea scripta peruenire possent, ignorans.

  58. 2.53.1.1

    Post haec, ut ad Donatistas peruenirent, contra eorum errorem et pro catholica ueritate necessaria documenta curaui siue de ecclesiasticis siue de publicis gestis siue de scripturis canonicis et primo ad illos eadem promissa direxi, ut ipsi, si fieri posset, exposcerent. quae cum uenissent in eorum quorundam manus, nescio quis extitit, qui suo nomine tacito contra haec scriberet, ita se confitens Donatistam, tamquam hoc uocaretur. cui ego respondens alium librum scripsi. illa uero documenta, quae promiseram, eidem libello, quo eadem promiseram, iunxi et ex utroque unum esse uolui eumque sic edidi, ut in parietibus basilicae, quae Donatistarum fuerat, prius propositus legeretur. cuius titulus est: probationum et testimoniorum contra Donatistas.

  59. 2.53.2.1

    In quo libro absolutionem Felicis Abtugnensis, ordinatoris Caeciliani, non ordine posuimus, quo postea nobis claruit consulibus diligenter inspectis, sed tamquam post Caecilianum fuerit absolutus, cum ante sit factum.

  60. 2.53.3.1

    illud etiam, quod commemorato Iudae apostoli testimonio, ubi ait: hi sunt, qui segregant semet ipsos, animales, spiritum non habentes, adiunxi etiam dicens: de quibus et Paulus apostolus dicit: animalis autem homo non percipit, quae sunt spiritus dei, non sunt isti illis coaequandi, quos omnino ab ecclesia scisma praecidit. istos quippe idem apostolus Paulus paruulos dicit esse in Christo, quos nondum escam ualentes capere lacte nutrit tamen, illi autem non in filiis paruulis, sed in mortuis et perditis conputandi sunt, ut, si quis eorum correctus ecclesiae fuerit copulatus, recte de illo dici possit: mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est.

  61. 2.53.4.1

    Hic liber sic incipit: Qui timetis consentire ecclesiae catholicae.

  62. 2.54.1.1

    Alterius libri, quem superius commemoraui, titulum esse uolui: contra nescio quem Donatistam.

  63. 2.54.2.1

    ubi similiter de absolutione ordinatoris Caeciliani uerus ordo temporis non est.

  64. 2.54.3.1

    illud etiam, quod dixi: ad multitudinem zizaniorum, ubi intelleguntur omnes hereses, minus habet unam necessariam coniunctionem; dicendum enim fuit: ubi intelleguntur et omnes hereses [aut: ubi intelleguntur etiam omnes hereses]. nunc uero ita dictum est, quasi praeter ecclesiam tantummodo sint zizania, non etiam in ecclesia, cum ipsa sit regnum Christi, de quo conlecturi sunt angeli eius messis tempore omnia scandala. unde et Cyprianus martyr: etsi uidentur, inquit, in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra, ut, quoniam zizania esse in ecclesia cernimus, ipsi de ecclesia recedamus. quem sensum etiam nos alias et maxime aduersus eosdem praesentes Donatistas in conlatione defendimus.

  65. 2.54.4.1

    Hic liber sic incipit: Probationes rerum necessariarum quodam breuiculo collectas promisimus.

  66. 2.55.1.1

    Cum uiderem multos legendi labore inpediri a discendo, quam nihil rationis atque ueritatis habeat pars Donati, libellum breuissimum feci, quo eos de solis Maximianistis admonendos putaui, ut posset facilitate describendi in manus plurium peruenire et ipsa sui breuitate facilius commendari memoriae, cui titulum inposui: admonitio Donatistarum de Maximianistis.

  67. 2.55.2.1

    Hic liber sic incipit: Quicumque calumniis hominum et criminationibus mouemini.

  68. 2.56.1.1

    Per idem tempus accidit mihi in quadam disputatione necessitas, ut de diuinatione daemonum libellum scriberem, cuius titulus iste ipse est.

  69. 2.56.2.1

    In eius autem quodam loco, ubi dixi: daemones aliquando et hominum dispositiones non solum uoce prolatas uerum etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscere, rem dixi occultissimam audaciore asseueratione, quam debui; nam peruenire ista ad notitiam daemonum per nonnulla etiam experimenta conpertum est. sed utrum signa quaedam dentur ex corpore cogitantium illis sensibilia, nos autem latentia, an alia ui et ea spiritali ista cognoscant, aut difficillime potest ab hominibus aut omnino non potest inueniri.

  70. 2.56.3.1

    Hic liber sic incipit: Quodam die in diebus sanctis octauarum .

  71. 2.57.1.1

    Inter haec missae sunt mihi Carthagine quaestiones sex, quas proposuit amicus quidam, quem cupiebam fieri Christianum, ut contra paganos soluerentur, praesertim quia nonnullas earum a Porfyrio philosopho propositas dixit. sed non esse arbitror Porfyrium Siculum, cuius celeberrima est fama. harum quaestionum disputationes in unum librum contuli non prolixum, cuius est titulus: sex quaestiones contra paganos expositae. earum autem prima est de resurrectione, secunda de tempore Christianae religionis, tertia de sacrificiorum distinctione, quarta de eo, quod scriptum est: in qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis, quinta de filio dei secundum Salomonem, sexta de Iona propheta.

  72. 2.57.2.1

    In quarum secunda quod dixi: salus religionis huius, per quam solam ueram salus uera ueraciterque promittitur, nulli umquam defuit, qui dignus fuit, et cui defuit, dignus non fuit, non ita dixi, tamquam ex meritis suis quisque dignus fuerit, sed quemadmodum ait apostolus non ex operibus, sed ex uocante dictum esse: maior seruiet minori, quam uocationem ad dei propositum asserit pertinere. unde dicit: non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam; unde item dicit: scimus, quia diligentibus deum omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum uocati sunt. de qua uocatione ait: ut dignos uos habeat uocatione sua sancta.

  73. 2.57.3.1

    Hic liber post epistulam, quae postmodum a capite addita est, sic incipit: Mouet quosdam, et requirunt.

  74. 2.58.1.1

    Inter opuscula mea repperi expositionem epistulae Iacobi, quam retractans aduerti annotationes potius expositorum quorundam eius locorum in librum redactas fratrum diligentia. qui eas in frontibus codicis esse noluerunt. adiuuant ergo aliquid, nisi quod ipsam epistulam, quam legebamus, quando ista dictaui, non diligenter ex graeco habebamus interpretatam.

  75. 2.58.2.1

    Hic liber sic incipit: Duodecim tribubus, quae sunt in dispersione, salutem.

  76. 2.59.1.1

    Venit etiam necessitas, quae me cogeret aduersus Pelagianam heresem scribere, contra quam, cum opus erat, non scriptis, sed sermonibus et conlocutionibus agebamus, ut quisque nostrum poterat aut debebat. missis ergo mihi a Carthagine quaestionibus eorum, quas rescribendo dissoluerem, scripsi primum tres libros, quorum titulus est: de peccatorum meritis et remissione.

  77. 2.59.2.1

    Vbi maxime disputatur de baptismate paruulorum propter originale peccatum, et de gratia, qua iustificamur, hoc est iusti efficimur, quamuis in hac uita nemo ita seruat mandata iustitiae, ut non sit ei necessarium pro suis peccatis orando dicere: dimitte nobis debita nostra. contra quae omnia sentientes illi nouam heresem condiderunt. in his autem • libris tangenda adhuc arbitratus sum nomina eorum sic eos facilius posse corrigi sperans, immo etiam in tertio libro, quae est epistula, sed in libris habita propter duos, quibus eam conectendam putaui, Pelagi ipsius nomen non sine aliqua laude posui, quia uita eius a multis praedicabatur, et eius illa redargui, quae in suis scriptis non ex persona sua posuit, sed quid ab aliis diceretur exposuit, quae tamen postea iam hereticus pertinacissima animositate defendit. Caelestius uero discipulus eius iam propter tales assertiones apud Carthaginem in episcopali iudicio, ubi ego non interfui, excommunicationem meruerat.

  78. 2.59.3.1

    In secundo libro quodam loco: hoc quibusdam, inquam, etiam in fine largietur, ut mortem repentina commutatione non sentiant, . seruans locum diligentiori de hac re inquisitioni. aut enim non morientur aut de ista uita in mortem et de morte in aeternam uitam celerrima commutatione tamquam in ictu oculi transeundo mortem non sentient.

  79. 2.59.4.1

    Hoc opus sic incipit: Quamuis in mediis et magnis curarum aestibus.

  80. 2.60.1.1

    Eo tempore librum de unico baptismo amicus quidam meus a nescio quo Donatista presbytero accepit indicante, quod Petilianus episcopus eorum Constantiniensis eum scripserit. hunc ad me ille adtulit ac uehementer, ut ei responderem, rogauit. librum autem etiam meum, in quo respondi, eundem titulum habere uolui, hoc est de unico baptismo.

  81. 2.60.2.1

    In quo libro illud, quod dixi: Constantinum imperatorem .Donatistis criminantibus ordinatorem Caeciliani Felicem Aptugnensem non negasse accusationis locum, quamuis eos in Caecilianum fictis criminibus calumniosos fuisset expertus, in ordine temporum postea consideratum aliter inuentum est. nam prius memoratus imperator causam Felicis fecit audiri a proconsule, ubi legitur absolutus, et postea ipse Caecilianum cum accusatoribus eius auditum comperit innocentem, ubi eos expertus est in eius criminibus calumniosos. qui ordo temporum per consules declaratus multo uehementius in ea causa calumnias Donatistarum conuincit penitusque subuertit, quod alibi ostendimus.

  82. 2.60.2.2

    Hic liber sic incipit: Respondere aduersa sentientibus.

  83. 2.61.1.1

    Scripsi etiam librum inter cetera contra Donatistas non breuissimum, sicut antea, sed grandem multo diligentius; in quo apparet, quemadmodum eorum aduersus ecclesiam catholicam inpium ac superbissimum errorem sola funditus Maximianistarum causa subuertat, quod scisma factum est ex ipsa parte Donati.

  84. 2.61.2.1

    Hic liber sic incipit: Multa iam diximus, multa iam scripsimus.

  85. 2.62.1.1

    Eo ipso tempore, quo contra Donatistas uehementer exercebamur et contra Pelagianos exerceri iam coeperamus, amicus quidam misit mihi quinque a Carthagine quaestiones et rogauit, ut eas illi scribendo exponerem. quae sunt: quid sibi uelit uox illa: deus, deus meus, ut quid me dereliquisti? et quid sit, quod ait apostolus: ut in caritate radicati et fundati praeualeatis conprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et prof undum; et quae sint quinque uirgines stultae quaeue sapientes; et quae sint tenebrae exteriores; et quomodo intellegendum sit: uerbum caro factum est. ego autem intuens supra dictam heresem, nouam inimicam gratiae dei, sextam mihi proposui quaestionem de gratia testamenti noui, de qua disputans interposita expositione Psalmi uicensimi primi, in cuius capite scriptum est, quod dominus exclamauit in cruce, quod ille amicus in primis mihi proposuit exponendum, omnia illa quinque dissolui non hoc ordine, quo erant proposita, sed sicut mihi disserenti de gratia noui testamenti tamquam suis locis congruenter occurrere potuerunt.

  86. 2.62.2.1

    Hic liber sic incipit: Quinque mihi proposuisti tractandas quaestiones.

  87. 2.63.1.1

    Ad quem scripseram tres libros, quomm titulus est: de peccatorum meritis et remissione, ubi diligenter disputatur etiam de baptismo paruulorum, rescripsit mihi se fuisse permotum, quod dixerim fieri posse, ut sit homo sine peccato, si uoluntas eius non desit ope adiuuante diuina. quamuis nemo tam perfectae iustitiae in hac uita uel fuerit uel sit uel futurus sit. quaesiuit enim, quomodo dixerim posse fieri, cuius rei desit exemplum. propter hanc eius inquisitionem scripsi librum, cuius est titulus: de spiritu et littera, pertractans apostolicam sententiam, ubi ait: littera occidit, spiritus autem ui-uificat.

  88. 2.63.2.1

    In quo libro, quantum deus adiuuit, atrociter disputaui contra inimicos gratiae dei, qua iustificatur inpius. cum autem agerem de obseruationibus Iudaeorum a quibusdam escis secundum ueterem legem abstinentium, dixi: quarundam escarum ceremoniae. quod nomen non est in usu sanctarum litterarum, ideo tamen mihi congruens uisum est, quod a carendo appellatas ceremonias quasi carimonias memoria tenebam eo, quod obseruantes careant his rebus, a quibus se abstinent. quod si est origo huius nominis, quae abhorret a uera religione, secundum hanc ego non sum locutus, sed secundum istam, quam supra memoraui.

  89. 2.63.3.1

    Hic liber sic incipit: Lectis opusculis, quae ad te nuper elaboraui, fili carissime Marcelline.

  90. 2.64.1.1

    Interea missa sunt mihi a quibusdam fratribus laicis quidem, sed diuinorum eloquiorum studiosis scripta nonnulla, quae ita distinguerent a bonis operibus Christianam fidem, ut sine hac non posse, sine illis autem posse perueniri suaderetur ad aeternam uitam. quibus respondens librum scripsi, cuius nomen est: de fide et operibus. in quo disputaui. non solum quemadmodum uiuere debeant gratia Christi regenerati uerum etiam quales ad lauacrum regenerationis admitti.

  91. 2.64.2.1

    Hic liber sic incipit: Quibusdam uidetur.

  92. 2.65.1.1

    Posteaquam facta est cum Donatistis nostra conlatio, breuiter commemoraui, quae gesta sint, litterisque conprehendi secundum tres dies, quibus cum eis contulimus, idque opus utile existimaui, quo quisque commonitus uel sciat sine labore, quid actum sit, uel consultis numeris, quos rebus singulis annotaui, legat in eisdem gestis ad locum, quodcumque uoluerit, quoniam fatigant illa nimia prolixitate lectorem. huius autem operis titulus est: breuiculus conlationis.

  93. 2.65.2.1

    Hoc opus sic incipit: Cum catholici episcopi et partis Donati.

  94. 2.66.1.1

    Librum etiam scripsi grandem satis, quantum existimo, diligenter ad ipsos Donatistas post conlationem, quam cum episcopis eorum habuimus, ne ab eis seducerentur ulterius. ubi respondi etiam quibusdam uanitatibus eorum, quae ad nos peruenire potuerunt, quas uicti, ubi poterant et quomodo poterant, iactabant, praeter illa, quae dixi de gestis conlationis, unde, quid actum sit, breuiter nosceretur. multo autem breuius id egi in quadam ad eosdem rursus epistula, sed quia in concilio Numidiae omnibus, qui ibi eramus, hoc fieri placuit, non est in epistulis meis. sic quippe incipit: Siluanus senex, Valentinus, Innocentius, Maximinus, Optatus, Augustinus, Donatus et ceteri episcopi e concilio Zertensi ad Donatistas .

  95. 2.66.2.1

    Hic liber sic incipit: Quid adhuc, Donatistae, seducimini?

  96. 2.67.1.1

    De uidendo deo librum scripsi, ubi de spiritali corpore, quod erit in resurrectione sanctorum, inquisitionem diligentiorem distuli, utrum uel quomodo deus, qui spiritus est, per corpus tale uideatur; sed eam postea quaestionem sane difficillimam in nouissimo, id est in uicensimo et secundo libro de ciuitate dei, satis, quantum arbitror, explicaui. inueni etiam in quodam nostro codice, in quo et iste liber est, quoddam commonitorium a me factum de hac re ad episcopum Siccensem Fortunatianum, quod in opusculorum meorum indiculo nec inter libros nec inter epistulas est notatum.

  97. 2.67.2.1

    Hic liber sic incipit: Memor debiti, illud autem: Sicut praesens rogaui et nunc commoneo.

  98. 2.68.1.1

    Venit etiam tunc in manus meas quidam liber Pelagi, ubi hominis naturam contra dei gratiam, qua iustificatur inpius et qua Christiani sumus, quanta potuit argumentatione defendit. librum ergo, quo huic respondi defendens gratiam non contra naturam, sed per quam natura liberatur et regitur, de natura et gratia nuncupaui.

  99. 2.68.2.1

    in quo uerba quaedam, quae uelut Xysti Romani episcopi et martyris Pelagius posuit, ita defendi, tamquam re uera eiusdem Xysti essent; id enim putaueram. sed postea legi Sexti philosophi esse, non Xysti Christiani.

  100. 2.68.8.1

    Hic liber sic incipit: Librum, quem misistis.

← Previous · Next → — showing 401500 of 562

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa077.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.