Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Retractationum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 562 sections

  1. 1.25.22.1

    uicensima prima: utrum deus mali auctor non sit. ubi uidendum est, ne male intellegatur, quod dixi: mali auctor non. est, quia omnium, quae sunt, auctor est, quia in quantum sunt, in tantum bona sunt, et ne hinc putetur non ab illo esse poena malorum, quae utique malum est his, qui puniuntur. sed hoc ita dixi, quemadmodum dictum est: deus mortem non fecit, cum alibi scriptum sit: mors et uita a domino deo est. malorum ergo poena, quae a deo est, malum est quidem malis, sed in bonis dei operibus est, quoniam iustum est, ut mali puniantur, et utique bonum est omne, quod iustum est.

  2. 1.25.23.1

    uicensima secunda est: deum non pati necessitatem.

  3. 1.25.24.1

    uicensima tertia est: de patre et filio. ubi dixi, quod cum ipse genuerit, de qua sapiens dicitur, sapientiam; sed melius istam quaestionem in libro postea de trinitate tractaui.

  4. 1.25.25.1

    uicensima quarta est: utrum et peccatum et recte factum in libero sit uoluntatis arbitrio. quod ita esse omnino uerissimum est, sed ut ad recte faciendum liberum sit, dei gratia liberatur.

  5. 1.25.26.1

    uicensima quinta de cruce Christi;

  6. 1.25.27.1

    uicensima sexta de differentia peccatorum;

  7. 1.25.28.1

    uicensima septima de prouidentia;

  8. 1.25.29.1

    uicensima octaua: quare deus mundum facere uoluerit;

  9. 1.25.30.1

    uicensima nona: utrum aliquid sit sursum aut deorsum uniuerso;

  10. 1.25.31.1

    tricensima: utrum omnia in utilitatem hominis creata sint.

  11. 1.25.32.1

    tricensima prima nec ipsa mea est, sed Ciceronis, uerum quia et haec per me innotuit fratribus, inter ista, quae colligebant, scripserunt eam uolentes nosse, quemadmodum uirtutes animi ab illo diuisae atque definitae sint.

  12. 1.25.33.1

    tricensima secunda est: utrum rem illam alius alio magis intellegat atque ita eiusdem rei per infinitum eat intellegentia.

  13. 1.25.34.1

    tricensima tertia est de metu;

  14. 1.25.35.1

    tricensima quarta: utrum non aliud amandum sit quam metu carere;

  15. 1.25.36.1

    tricensima quinta: quid amandum sit. in qua illud, quod dixi: id esse amandum, quod nihil est aliud habere quam nosse, non satis adprobo. neque enim deum non habebant, de quibus dictum est: nescitis, quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? nec tamen eum nouerant uel non, sicut noscendus est, nouerant. item quod dixi: nemo igitur beatam uitam nouit et miser est, nouit dixi, quomodo noscenda est. nam quis eam penitus nescit eorum dumtaxat. qui iam ratione utuntur, quandoquidem beatos se esse uelle nouerunt?

  16. 1.25.37.1

    tricensima sexta de nutrienda caritate. ubi dixi: deus igitur et animus cum amantur, ita proprie dicitur, purgatissima et consummata, si nihil aliud amatur. quod si uerum est, quomodo apostolus ait: nemo umquam carnem suam odio habuit, et ex hoc admonet, ut diligantur uxores? sed ideo dictum est: proprie dicitur dicitur, quoniam caro diligitur quidem, nec tamen proprie, sed propter animam, cui sufficit ad usum. nam etsi propter se ipsam uidetur diligi, cum eam nolumus esse deformem, ad aliud referendum est decus eius, ad illud scilicet, a quo decora sunt omnia.

  17. 1.25.38.1

    tricensima septima de semper nato;

  18. 1.25.39.1

    tricensima octaua de conformatione animue;

  19. 1.25.40.1

    tricensima nona de alimentis;

  20. 1.25.41.1

    quadragensima: cum animarum natura una sit, unde hominum diuersae uoluntates;

  21. 1.25.42.1

    quadragensima prima: cum omnia deus fecerit, quare non aequaliter fecit;

  22. 1.25.43.1

    quadragensima secunda: quemadmodum dei sapientia, dominus Iesus Christus, et in utero matris fuerit et in caelis;

  23. 1.25.44.1

    quadragensima tertia: quare filius dei in homine apparuit et spiritus sanctus in columba;

  24. 1.25.45.1

    quadragensima quarta: quare tanto post uenerit dominus Iesus Christus. ubi, cum generis humani tamquam unius hominis aetates commemorarem, dixi: nec oportuit uenire diuinitus magistrum, cuius imitatione in mores optimos formaretur, nisi tempore iuuentutis, et adiunxi ad hoc ualere, quod apostolus dicit: sub lege tamquam sub paedagogo paruulos custodiens. sed potest mouere, cur alibi dixerimus Christum in generis humani sexta aetate tamquam in senectute uenisse. hoc ergo, quod de iuuentute dictum est, ad uigorem feruoremque fidei refertur, quae per dilectionem operatur, illud autem de senectute ad temporum numerum. potest enim intellegi utrumque in uniuersitate hominum, quod potest in aetatibus singulorum, sicut in corpore non potest simul et iuuentus esse et senectus, in animo autem potest, illa propter alacritatem, ista propter grauitatem.

  25. 1.25.46.1

    quadragensima quinta est. aduersus mathematicos.

  26. 1.25.47.1

    quadragensima sexta est de ideis.

  27. 1.25.48.1

    quadragensima septima: utrum aliquando cogitationes nostras uidere possumus. ubi quod dixi: angelica corpora, qualia nos speramus habituros, lucidissima atque aetheria esse credendum est, si hoc sine membris, quae nunc habemus, et sine substantia quamuis incorruptibilis, tamen carnis accipiatur, erratur. multo autem melius in opere de ciuitate dei quaestio ista tractata est de uidendis cogitationibus nostris.

  28. 1.25.49.1

    quadragensima octaua de credibilibus;

  29. 1.25.50.1

    quadragensima nona: quare filii Israhel sacrificabant uisibiliter pecorum uictimas;

  30. 1.25.51.1

    quinquagensima de aequalitate filii;

  31. 1.25.52.1

    quinquagensima prima de homine facto ad imaginem et similitudinem dei. ubi quid est, quod dixi: homo scilicet uita non recte appellatur, cum dicatur homo etiam cadauer hominis? ergo saltem dicere debui: non proprie dicitur, ubi dixi: non recte dicitur. item dixi: neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo dei, aliud ad imaginem et similitudinem dei, sicut ad imaginem factum accepimus. quod non ita est intellegendum, quasi homo non dicatur imago dei, cum dicat apostolus: uir quidem non debet uelare caput, cum sit imago et gloria dei; sed dicitur etiam ad imaginem dei, quod unigenitus non dicitur, qui tantummodo imago est, non ad imaginem.

  32. 1.25.53.1

    quinquagensima secunda est de eo, quod dictum est: paenitet me hominem fecisse;

  33. 1.25.54.1

    quinquagensima tertia de auro et argento, quod ab Aegyptiis Israhelitae acceperunt;

  34. 1.25.55.1

    quinquagensima quarta de eo, quod scriptum est: mihi adhaerere deo bonum est. ubi quod dixi: quod autem est omni anima melius, id deum dicimus, magis dici debuit: omni creato spiritu melius.

  35. 1.25.56.1

    quinquagensima quinta de eo, quod scriptum est: sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentulae, quarum non est numerus;

  36. 1.25.57.1

    quinquagensima sexta de annis quadraginta sex aedificati templi;

  37. 1.25.58.1

    quinquagensima septima de centum quinquaginta tribus piscibus;

  38. 1.25.59.1

    quinquagensima octaua de Iohanne baptista;

  39. 1.25.60.1

    quinquagensima nona de decem uirginibus;

  40. 1.25.61.1

    sexagensima: de die autem et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque filius hominis, nisi pater solus;

  41. 1.25.62.1

    sexagensima prima de eo, quod scriptum est in euangelio, turbas dominum in monte pauisse de panibus quinque. ubi quod dixi: duos pisces duas illas significare personas, regiam scilicet et sacerdotalem, ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat, dicendum potius fuit: maxime pertinebat, quoniam unctos aliquando legimus et prophetas. item dixi: Lucas, qui tamquam ascendentem post abolitionem peccatorum sacerdotem Christum insinuauit, per Nathan ascendit ad Dauid, quia Nathan propheta missus erat, cuius correptione Dauid ipsius peccati abolitionem paenitendo inpetrauit. non sic accipiendum est, tamquam ipse fuerit Nathan propheta, qui filius Dauid, quia nec hic dictum est, quia ipse propheta missus erat, sed dictum: quia Nathan propheta missus erat, ut mysterium non in eodem homine, sed in eodem nomine intellegatur.

  42. 1.25.63.1

    sexagensima secunda est ad id, quod scriptum est in euangelio, quod baptizabat Iesus plures quam Iohannes, quamuis ipse non baptizaret, sed discipuli eius. ubi quod dixi: latro ille, cui dictum est: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso, qui nec ipsum baptismum acceperat, hoc quidem et alios ante nos rectores sanctae ecclesiae posuisse in suis litteris inuenimus, sed quibus documentis possit ostendi, quod non fuerit ille latro baptizatus, ignoro. de qua re in posterioribus quibusdam opusculis nostris diligentius disputatum est, maxime in eo, quod ad Vincentium Victorem de animae origine scripsimus.

  43. 1.25.64.1

    sexagensima tertia est de uerbo;

  44. 1.25.65.1

    sexagensima quarta de muliere Samaritana;

  45. 1.25.66.1

    sexagensima quinta de resurrectione Lazari;

  46. 1.25.67.1

    sexagensima sexta de eo, quod scriptum est: an ignoratis, fratres — scientibus enim legem loquor — quia lex dominatur homini, in quantum tempus uiuit? usque ad eum locum, in quo scriptum est uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. ubi illud, quod ait apostolus: scimus autem, quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, exponere uolens dixi: id est carni consentio nondum a spiritali gratia liberatus; quod non sic accipiendum est, quasi spiritalis homo iam sub gratia constitutus etiam de ipso non possit hoc dicere et cetera usque ad eum locum, ubi dictum est: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? quod postea didici, sicut sum iam ante confessus. rursus exponens, quod ait apostolus: corpus quidem mortuum est propter peccatum, mortuum, inquam, corpus dicit, quamdiu tale est, ut indigentia rerum temporalium molestet animum. sed isto melius mihi postea uisum est ideo . mortuum corpus dictum, quod habeat iam moriendi necessitatem, quam non habuit ante peccatum.

  47. 1.25.68.1

    sexagensima septima est de eo, quod scriptum est: existimo enim, quod indignae sint passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis, usque ad id, quod dictum est: spe enim salui facti sumus. ubi cum exponerem, quod scriptum est: et ipsa creatura liberabitur a seruitute interitus, dixi: et ipsa creatura, id est ipse homo, cum iam signaculo imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura. quod non ita est accipiendum, quasi totum amiserit homo, quod habebat imaginis dei. nam si omnino non amisisset, non esset, propter quod diceretur: reformamini in nouitate mentis uestrae, et: in eandem imaginem transformamur; sed rursus, si totum amisisset, nihil maneret, unde diceretur: quamquam in imagine ambulat homo, tamen uane conturbatur. item quod dixi spiritaliter summos angelos uiuere, infimos uero animaliter, audacius dictum est de infimis, quam ut possit uel scripturis sanctis uel ipsis rebus ostendi, quia, etsi forsitan potest, difficillime potest.

  48. 1.25.69.1

    sexagensima octaua est de eo, quod scriptum est: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? ubi dixi: quia etiamsi leuioribus quisque peccatis aut certe quamuis grauioribus et multis, tamen multo gemitu, et dolore paenitendi misericordia dei dignus fuerit, non ipsius erit — qui si relinqueretur, interiret — sed miserentis dei, qui eius precibus dolorique subuenit. parum est enim uelle, nisi deus misereatur; sed deus non miseretur, qui ad pacem uocat, nisi uoluntas praecesserit ad pacem. hoc dictum est post paenitentiam. nam est misericordia dei etiam ipsam praeueniens uoluntatem, quae si non esset, non praepararetur uoluntas a domino. ad eam misericordiam pertinet et ipsa uocatio, quae etiam fidem praeuenit. de qua paulo post cum agerem, dixi: haec autem uocatio, quae siue in singulis homi- nibus siue in populis atque in ipso genere humano per tern-, porum oportunitates operatur, altae et profundae ordinationis erit. quo pertinet etiam illud: in utero sanctificaui te, et: cum esses in renibus patris tui, uidi te, et: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, et cetera, quamuis testimonium illud: cum esses in renibus patris tui, uidi t e, unde mihi, tamquam scriptum sit, occurrerit nescio.

  49. 1.25.70.1

    sexagensima nona de co, quod scriptum cst: tunc et ipse filius subiectus erit ci, qui illi subiecit omnia;

  50. 1.25.71.1

    septuagensima de eo, quod apostolus dicit: absorta est mors in uictoriam. ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis peccatum, uirtus uero peccati lex;

  51. 1.25.72.1

    septuagensima prima de eo, quod scriptum est: inuicem onera uestra portate, et sic inplebitis legem Christi;

  52. 1.25.73.1

    septuagensima secunda de temporibus aeternis;

  53. 1.25.74.1

    septuagensima tertia de eo, quod scriptum est: et habitu inuentus ut homo;

  54. 1.25.75.1

    septuagensima quarta de eo, quod scriptum est in epistula Pauli ad Colosenses: in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum, qui est imago dei inuisibilis;

  55. 1.25.76.1

    septuagensima quinta de hereditate dei;

  56. 1.25.77.1

    septuagensima sexta de eo, quod Iacobus apostolus dicit: uis autem scire o homo inanis, quia fides sine operibus otiosa est?

  57. 1.25.78.1

    septuagensima septima de timore, utrum peccatum sit;

  58. 1.25.79.1

    septuagensima octaua de pulchritudine simulacrorum;

  59. 1.25.80.1

    septuagensima nona: quare magi Pharaonis fecerunt miracula sicut Moyses, famulus dei;

  60. 1.25.81.1

    octogensima aduersus Apollinaristas;

  61. 1.25.82.1

    octogensima prima de quadragensima et quinquagensima;

  62. 1.25.83.1

    octogensima secunda de eo, quod scriptum est: quem enim diligit dominus, corripit, flagellat autem omnem filium, quem recipit;

  63. 1.25.84.1

    octogensima tertia de coniugio.

  64. 1.25.85.1

    Hoc opus sic incipit: Vtrum anima a se ipsa sit.

  65. 1.26.1.1

    Item de mendacio scripsi librum, qui etsi cum aliquo labore intellegitur, habet tamen non inutilem ingenii et mentis administrationem magisque moribus ad ueriloquium diligendum proficit. hunc quoque auferre statueram de opusculis meis, quia et obscurus et anfractuosus et omnino molestus mihi uidebatur, propter quod eum nec edideram. deinde, cum postea scripsissem alterum, cuius titulus est: contra mendacium, multo magis istum non esse decreueram et iusseram, sed non est factum. itaque in ista retractatione opusculorum meorum cum eum incolumem repperissem, etiam ipsum retractatum manere praecepi, maxime quia in eo nonnulla sunt necessaria, quae in illo altero non sunt. propterea uero illius inscriptio est: contra mendacium, istius autem: de mendacio. quoniam per illum totum oppugnatio est aperta mendacii, istius autem magna pars in inquisitionis disputatione uersatur; ad eundem tamen finem uterque dirigitur.

  66. 1.26.2.1

    Hic liber sic incipit: Magna quaestio est de mendacio.

  67. 2.27.1.1

    Librorum, quos episcopus elaboraui, primi duo sunt ad Simplicianum, ecclesiae Mediolanensis antestitem, qui beatissimo successit Ambrosio, de diuersis quaestionibus, quarum duas ex epistula Pauli apostoli ad Romanos in primum librum contuli.

  68. 2.27.2.1

    Harum prior est de eo, quod scriptum est: quid ergo dicemus? lex peccatum est? absit, usque ad illud, ubi ait: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum, dominum nostrum. in qua illa apostoli uerba: lex spiritalis est, ego autem carnalis sum et cetera, quibus caro contra spiritum confligere ostenditur, eo modo exposui, tamquam homo describitur adhuc sub lege, nondum sub gratia constitutus; longe enim postea etiam spiritalis hominis — et hoc probabilius - esse posse illa uerba cognoui.

  69. 2.27.3.1

    posterior in hoc libro quaestio est ab eo loco, ubi ait: non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri, usque ad illud, ubi ait: nisi dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus. in cuius quaestionis solutione laboratum est quidem pro libero arbitrio uoluntatis humanae, sed uicit dei gratia, nec nisi ad illud potuit perueniri, ut liquidissima ueritate dixisse intellegatur apostolus: quis enim te discernit? quid autem habes, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? quod uolens etiam martyr Cyprianus ostendere hoc totum ipso titulo definiuit dicens: in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit.

  70. 2.27.4.1

    In secundo libro tractantur ceterae quaestiones et pro nostra quantulacumque facultate soluuntur, quae sunt omnes de scriptura, quae Regnorum appellatur. harum prima est de co, quod scriptum est: et insiliuit spiritus domini in

  71. 2.27.5.1

    Saul, cum alibi dicatur: et spiritus domini malus in Saul. quam cum exponerem, dixi: quamuis sit in cuiusque potestate, quid uelit, non est tamen in cuiusquam potestate, quid possit. quod ideo dictum est, quia non dicimus esse in potestate nostra,. nisi quod, cum uolumus, fit; ubi prius et maxime est ipsum uelle. sine ullo quippe interuallo temporis praesto est uoluntas ipsa, cum uolumus; sed hanc quoque ad bene uiuendum desuper accipimus potestatem, cum praeparatur uoluntas a domino.

  72. 2.27.6.1

    secunda quaestio est: quomodo dictum sit: paenitet me, quod constituerim regem Saul; tertia:

  73. 2.27.7.1

    utrum spiritus inmundus, qui erat in pythonissa, potuerit agere, ut Samuhel a Saule uideretur et loqueretur cum eo;

  74. 2.27.8.1

    quarta de eo, quod scriptum est: intrauit rex Dauid et sedit ante dominum;

  75. 2.27.9.1

    quinta de eo, quod dixit Helias: o domine, testis huius uiduae, cum qua ego inhabito apud ipsam, tu male fecisti occidere filium eius.

  76. 2.27.10.1

    Hoc opus sic incipit: Gratissimam sane atque suauissimam.

  77. 2.28.1.1

    Liber contra epistulam Manichei, quam uocant fundamenti, principia eius sola redarguit, sed in ceteris illius partibus adnotationes, ubi uidebatur, adfixae sunt, quibus tota subuertitur et quibus admonerer, si quando contra totam scribere uacuisset.

  78. 2.28.2.1

    Hic liber. sic incipit: Vnum uerum deum omnipotentem.

  79. 2.29.1.1

    Liber de agone Christiano fratribus in eloquio latino ineru-. ditis humili sermone conscriptus est fidei regulam continens et praecepta uiuendi.

  80. 2.29.2.1

    In quo illud, quod positum est: nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem futuram negant et commemorant, quod ait Paulus apostolus: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, non intellegentes, quod ipse dicit apostolus: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem; cum enim hoc factum fuerit, iam non erit caro et sanguis, sed caeleste corpus, non sic accipiendum est, quasi carnis non sit futura substantia, sed carnis et sanguinis nomine ipsam corruptionem carnis et sanguinis intellegendus est apostolus nuncupasse, quae utique in regno illo non erit, ubi caro incorruptibilis erit, quamuis et aliter possit intellegi, ut carnem et sanguinem opera carnis et sanguinis dixisse accipiamus apostolum, et eos dei regnum non possessuros, qui perseueranter ista dilexerint.

  81. 2.29.3.1

    Hic liber sic incipit: Corona uictoriae.

  82. 2.30.1.1

    Libros de doctrina Christiana cum inperfectos conperissem, perficere malui quam eis sic relictis ad alia retractanda transire. conpleui ergo tertium, qui scriptus fuerat usque ad eum. locum, ubi commemoratum est ex euangelio testimonium de muliere, quae fermentum abscondit in tribus mensuris farinae, donec totum fermentaretur. addidi etiam nouissimum librum et quattuor libris opus illud inpleui, quorum primi tres adiuuant, ut scripturae intellegantur, quartus autem, quomodo quae intellegimus proferenda sint.

  83. 2.30.2.1

    In secundo sane libro de auctore libri, quem plures uocant Sapientiam Salomonis, quod etiam ipsum sicut Ecclesiasticum Iesus Sirach scripserit, non ita constare, ut a me dictum est, postea didici et omnino probabilius conperi non esse hunc eius auctorem.

  84. 2.30.3.1

    ubi autem dixi: his quadraginta quattuor libris testamenti ueteris terminatur auctoritas, ex consuetudine, qua iam loquitur ecclesia, uetus testamentum appellaui; apostolus autem non uidetur appellare testamentum uetus, nisi quod datum est in monte Sina.

  85. 2.30.4.1

    et in eo, quod dixi: de temporum historia sanctum Ambrosium soluisse quaestionem, tamquam coaetanei fuerint Plato et Hieremias, me fefellit memoria. nam quid ille de hac re episcopus dixerit, in libro eius legitur, quem de sacramentis siue de philosophia scripsit.

  86. 2.30.5.1

    Hoc opus sic incipit: Sunt praecepta quaedam.

  87. 2.31.1.1

    Sunt duo libri mei, quorum titulus est: contra partem Donati.

  88. 2.31.2.1

    Quorum in libro primo dixi non mihi placere ullius. saecularis potestatis inpetu scismaticos ad communionem uehementer artari. et uere mihi tunc non placebat, quoniam nondum expertus eram, uel quantum mali eorum auderet inpunitas uel quantum eis in melius mutandis conferre posset diligentia disciplinae.

  89. 2.31.3.1

    Hoc opus sic incipit: Quoniam Donatistae nobis.

  90. 2.32.1.1

    Confessionum mearum libri tredecim et de malis et de bonis meis deum laudant iustum et bonum atque in eum excitant humanum intellectum et affectum; interim, quod ad me adtinet, hoc in me egerunt, cum scriberentur, et agunt, cum leguntur. quid de illis alii sentiant, ipsi uiderint; multis tamen fratribus eos multum placuisse et placere scio. a primo usque ad decimum. de me scripti sunt, in tribus ceteris de scripturis sanctis ab eo, quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, usque ad sabbati requiem..

  91. 2.32.2.1

    In quarto libro, cum de amici morte animi mei miseriam confiterer dicens, quod anima nostra una quodam modo facta fuerat ex duabus: et ideo, inquam, forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaueram; quae mihi quasi declamatio lenis quam grauis confessio uidetur, quamuis utcumque temperata sit haec ineptia in eo, quod additum est: forte.

  92. 2.32.3.1

    et in libro tertio decimo quod dixi: firmamentum factum inter spiritales aquas superiores et corporales inferiores, non satis considerate dictum est; res autem in abdito est ualde.

  93. 2.32.4.1

    Hoc opus sic incipit: Magnus es, domine.

  94. 2.33.1.1

    Contra Faustum Manicheum blasphemantem legem et prophetas et eorum dominum et incarnationem Christi, scripturas autem noui testamenti, quibus conuincitur. falsatas esse dicentem, scripsi grande opus uerbis eius propositis reddens responsiones meas. triginta et tres disputationes sunt, quos etiam libros cur non dixerim? nam etsi sunt in eis aliqui breues, tamen libri sunt. unus uero eorum, ubi a nobis aduersus eius criminationes patriarcharum uita defenditur, tantae prolixitatis est, quantae nullus fere librorum meorum.

  95. 2.33.2.1

    In libro ergo tertio cum soluerem quaestionem, quomodo potuerit duos patres habere Ioseph, dixi quidem, quod ex alio natus, ab alio fuerit adoptatus, sed genus quoque adoptionis dicere debui; sic enim sonat, quod dixi, tamquam eum uiuus adoptauerit alius pater. lex autem filios etiam mortuis adoptabat iubens, ut fratris sine filiis mortui duceret frater uxorem et fratri defuncto semen ex eadem suscitaret. quae profecto de duobus unius hominis patribus expeditior ibi redditur ratio. uterini autem fratres fuerunt, in quibus hoc contigit, ut unius defuncti, qui uocabatur Heli, duceret alter uxorem, id est Iacob, a quo Matheus narrat genitum esse Ioseph; sed uterino fratri suo eum genuit, cuius filium Lucas dicit fuisse Ioseph, non utique genitum, sed ex lege adoptiuum. hoc in eorum litteris inuentum est, qui recenti memoria post ascensionem domini de hac re scripserunt. nam etiam nomen eiusdem mulieris, quae peperit Iacob, patrem Ioseph, de priore marito Mathan, qui fuit pater Iacob, auus Ioseph, secundum Matheum, et de marito posteriore Melchi peperit Heli, cuius erat adoptiuus Ioseph, non tacuit Africanus. quod quidem, cum Fausto responderem, nondum legeram, sed tamen per adoptionem potuisse contingere, ut unus duos haberet patres, dubitare non poteram.

  96. 2.33.3.1

    In duodecimo et in tertio decimo de filio Noe secundo, qui est appellatus Cham, ita disputatum est, tamquam non in filio suo Canaan, sicut scriptura demonstrat, sed in se ipso fuerit a patre maledictus.

  97. 2.33.4.1

    in quarto decimo de sole et luna talia dicta sunt, tamquam sentiant et ideo tolerent uanos adoratores suos, quamuis uerba ibi accipi possint ab animali ad inanimale translata modo locutionis, qui uocatur graece metafora, sicut de mari scriptum est, quod fremat in utero matris suae uolens progredi, cum utique non habeat uoluntatem.

  98. 2.33.5.1

    in undetricensimo: absit, inquam, ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus aliqua turpitudo. dicuntur quidem inhonesta, quia non habent eam speciem decoris quam membra, . quae in promptu locata sunt, sed probabilior in aliis postea scriptis nostris reddita ratio est, cur ea dixerit etiam apostolus inhonesta, propter legem scilicet in membris repugnantem legi mentis, quae de peccato accidit, non de prima nostrae institutione naturae.

  99. 2.33.6.1

    Hoc opus sic incipit: Faustus quidam fuit.

  100. 2.34.1.1

    Contra Manicheum quendam nomine Felicem praesente populo in ecclesia biduo disputaui. Hipponem quippe uenerat eundem seminaturus errorem; unus enim erat ex doctoribus eorum, quamuis ineruditus liberalibus litteris, sed tamen uersutior Fortunato. gesta sunt ecclesiastica, sed inter meos libros conputantur. duo ergo libri sunt, in quorum secundo disputatum est de libero arbitrio uoluntatis siue ad male operandum siue ad bonum. sed de gratia, qua uere liberi fiunt, de quibus scriptum est: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis, diligentius disputare, quoniam talis erat, cum quo agebamus, nulla sumus necessitate conpulsi.

← Previous · Next → — showing 301400 of 562

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa077.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.