Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Retractationum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 562 sections

  1. 2.69.1.1

    Interea Roma Gotthorum inruptione agentium sub rege Allaricho atque impetu magnae cladis euersa est. cuius euer-. sionem deorum falsorum multorumque cultores, quos usitato nomine paganos uocamus, in Christianam religionem referre conantes solito acerbius et amarius deum uerum blasphemare coeperunt. unde ego exardescens zelo domus dei aduersus eorum blasphemias uel errores libros de ciuitate dei scribere institui. quod opus per aliquot annos me tenuit eo, quod alia multa intercurrebant, quae differri non oporteret et me prius ad soluendum occupabant. {hoc autem de ciuitate dei grande opus tandem uiginti duobus libris determinatum. quorum quinque primi eos refellunt, qui res humanas ita prosperari uolunt, ut ad hoc multorum deorum cultum, quos pagani colere consuerunt, necessarium esse arbitrentur et, quia prohibentur, mala ista exoriri atque abundare contendunt. sequentes autem quinque aduersus eos loquuntur, qui fatentur haec mala nec defuisse umquam nec defutura mortalibus et ea, nunc magna nunc parua, locis, temporibus personisque uariari, sed deorum multorum cultum, quo eis sacrificatur, propter uitam post mortem futuram esse utilem disputant. his ergo decem libris duae istae uanae opiniones Christianae, religioni aduersariae refelluntur.

  2. 2.69.2.1

    Sed ne quisquam nos aliena tantum redarguisse, non autem nostra asseruisse reprehenderet, id agit pars altera operis huius, quae libris duodecim continetur, quamquam, ubi opus est, et in prioribus decem, quae nostra sunt, asseramus et in duodecim posterioribus redarguamus aduersa. duodecim ergo librorum sequentium primi quattuor continent exortum duarum ciuitatum, quarum est una dei, altera huius mundi, secundi quattuor excursum earum siue procursum, tertii uero, qui et postremi, debitos fines. ita omnes uiginti duo libri cum sint de utraque ciuitate conscripti, titulum tamen a meliore acceperunt, ut de ciuitate dei potius uocarentur.

  3. 2.69.3.1

    In quorum decimo libro non debuit pro miraculo poni in A.brahae sacrificio flammam caelitus factam inter diuisas uictimas cucurrisse, quoniam hoc illi in uisione monstratum est.

  4. 2.69.4.1

    in septimo decimo, quod dictum est de Samuhel: non erat de filiis Aaron, dicendum potius fuit: non erat filius sacerdotis. filios quippe sacerdotum defunctis sacerdotibus succedere magis legitimi moris fuit; nam in filiis Aaron reperitur pater Samuhelis, sed sacerdos non fuit nec ita in filiis, ut eum ipse genuerit Aaron, sed sicut omnes illius populi dicuntur filii Israhel.

  5. 2.69.4.2

    Hoc opus sic incipit: Gloriosissimam ciuitatem dei..

  6. 2.70.1.1

    Inter haec Orosi cuiusdam Hispani presbyteri consultationi de Priscilianistis et de quibusdam Origenis sensibus, quos catholica fides inprobat, quanta potui breuitate ac perspicuitate respondi. cuius opusculi titulus est: ad Orosium contra Priscilianistas et Origenistas. et ipsa enim consultatio responsioni meae a capite adiuncta est.

  7. 2.70.2.1

    Hic liber sic incipit: Respondere tibi quaerenti, dilectissime fili Orosi.

  8. 2.71.1.1

    Scripsi etiam duos libros ad presbyterum Hieronymum sedentem in Bethlem, unum de origine animae hominis, alterum de sententia apostoli Iacobi, ubi ait: quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, de utroque consulens eum. sed in illo priore quaestionem, quam exposui, ipse non solui; in posteriore autem, quid mihi de illa soluenda uideretur, ipse non tacui, sed utrum hoc annueret etiam ille consului. rescripsit autem laudans eandem consultationem meam, sibi tamen ad id respondendum non esse respondit. ego uero, quousque esset in corpore, hos libros edere nolui, ne forte responderet aliquando et cum ipsa responsione eius potius ederentur, illo autem defuncto ad hoc edidi priorem, ut, qui legit, admoneatur aut non quaerere omnino, quomodo detur anima nascentibus, aut certe de re obscurissima eam solutionem quaestionis huius admittere, quae contraria non sit apertissimis rebus, quamuis de originali peccato fides catholica nouit in paruulis, nisi regenerentur in Christo, sine dubitatione damnatis, posteriorem uero ad hoc, ut quaestionis. de qua ibi agitur, etiam quae nobis uisa est solutio ipsa noscatur.

  9. 2.71.2.1

    Hoc opus sic incipit: Deum nostrum, qui nos uocauit.

  10. 2.72.1.1

    Ad Emeritum, Donatistarum episcopum, qui in conlatione nostra, quam cum illis habuimus, eorum causam maxime agere uidebatur, aliquanto post eandem conlationem scripsi librum satis utilem, quoniam res, quibus uincantur uel uicti esse monstrantur, commoda breuitate conplectitur.

  11. 2.72.2.1

    Hic liber sic incipit: Si uel nunc, frater Emerite.

  12. 2.73.1.1

    Per idem tempus in oriente, hoc est in Syria Palaestina, Pelagius a quibusdam catholicis fratribus ad episcopalia gesta perductus eisque absentibus, qui de illo libellum dederant, quoniam ad diem synodi non potuerunt occurrere, ab episcopis quattuordecim auditus est, ubi eum dogmata ipsa damnantem, quae inimica gratiae Christi aduersus eum de libello legebantur, catholicum pronuntiarunt. sed cum in manus nostras eadem gesta uenissent, scripsi de his librum, ne illo uelut absoluto eadem quoque dogmata putarentur iudices adprobasse, quae ille nisi damnasset, nullo modo ab eis nisi damnatus exisset.

  13. 2.73.2.1

    Hic liber sic incipit: Posteaquam in manu.s nostras.

  14. 2.74.1

    CAPVT LXXIIII.

  15. 2.74.3

    DE CORRECTIONE DONATISTARVM LIBER VNVS.

  16. 2.74.4

    Eodem tempore scripsi etiam librum de correctione Donatistarum propter eos, qui nolebant illos legibus imperialibus corrigi. Hic liber sic incipit: Laudo et gratulor et admiror.

  17. 2.75.1.1

    De praesentia dei scripsi librum, ubi nostra intentio contra heresem Pelagianam maxime uigilat non expresse nominatam. sed in eo etiam de praesentia naturae, quem deum et summum et uerum dicimus, et de templo eius operose ac subtiliter disputatur.

  18. 2.75.2.1

    Hic liber sic incipit: Fateor, frater dilectissime Dardane.

  19. 2.76.1.1

    Posteaquam Pelagiana heresis cum suis auctoribus ab episcopis ecclesiae Romanae, prius Innocentio, deinde Zosimo, cooperantibus conciliorum Africanorum litteris conuicta atque damnata est, scripsi duos libros aduersus eos, unum de gratia Christi, alterum de peccato originali.

  20. 2.76.2.1

    Hoc opus sic incipit: Quantum, de uestra corporali et maxime spiritali salute gaudemus.

  21. 2.77.1.1

    Aliquanto post conlationem, quam cum hereticis Donatistis habuimus, orta est nobis necessitas pergendi in Mauritaniam Caesariensem. ibi apud ipsam Caesaream Emeritum, Donatistarum episcopum, uidimus, unum scilicet eorum septem, quos pro suae causae defensione delegerant, et qui in eadem causa maxime laborauerat. quae cum illo egerimus praesentibus episcopis eiusdem prouinciae et plebe Caesariensis ecclesiae, in qua ciuitate et ciuis et memoratorum hereticorum episcopus fuit, ecclesiastica gesta testantur, quae in meis habentur opusculis. ubi non inueniens, quid responderet, totum sermonem meum, quem de solis Maximianistis in auribus eius et omnium, qui aderant, explicaui, tamquam mutus audiuit.

  22. 2.77.2.1

    Hic liber uel haec gesta sic incipiunt: GLORIOSISSIMO HONORIO AVGVSTO XII ET CONSTLVTIO ITERVM VV. CC. CONSVLIBVS XI KALENDAS OCTOBRIS CAESAREA IN ECCLESIA MAIORE.

  23. 2.78.1.1

    Inter haec uenit in manus meas quidam sermo Arrianorum sine nomine auctoris sui. huic petente atque instante, qui eum mihi miserat, quanta potui etiam breuitate et celeritate respondi adiuncto eodem sermone a capite responsionis meae et adhibitis ad singula numeris, quibus inspectis quid cui loco responderimus facile possit aduerti.

  24. 2.78.2.1

    Hic liber post eorum sermonem, qui a capite adiunctus est, sic incipit: Eorum praecedenti disputationi hac disputatione respondeo.

  25. 2.79.1.1

    Scripsi duos libros ad inlustrem uirum, comitem Valerium, cum audissem Pelagianos ei nescio quid scripsisse de nobis, quod scilicet nuptias damnaremus asserendo originale peccatum. quorum librorum titulus est: de nuptiis et concupiscentia. bonitatem quippe defendimus nuptiarum, ne putaretur earum esse uitium concupiscentia carnis et lex in membris repugnans legi mentis, quo malo libidinis bene utitur ad filios procreandos pudicitia coniugalis. ut autem duo libri essent, primus uenit in Iuliani Pelagiani manus, et scripsit aduersus eum libros quattuor, ex quibus quidam nonnulla descripsit et comiti Valerio misit, ille uero ad nos. quae cum accepissem, alio libro ad eadem ipsa respondi.

  26. 2.79.2.1

    Huius operis primus liber sic incipit: Heretici noui, dilectissime fili Valeri, secundus autem sic: Inter militiae tuae curas.

  27. 2.80.1.1

    Septem libros de septem libris diuinarum scripturarum, id est Moysi quinque et uno Iesu Naue et altero Iudicum, feci notatis locutionibus singulorum, quae minus usitatae sunt linguae nostrae, quas parum aduertendo sensum quaerunt, qui legunt, diuinorum eloquiorum, cum sit locutionis genus, et nonnumquam exculpunt aliquid, quod a ueritate quidem non abhorreat, non tamen id sensisse auctor, a quo id scriptum est, inuenitur, sed genere locutionis hoc dixisse credibilius apparet. multa autem in scripturis sanctis obscura cognito locutionis genere dilucescunt. propter quod cognoscenda sunt eadem genera locutionum, ubi sententiae patent, ut etiam, ubi latent, cognitio ipsa succurrat easque intentioni praesentes aperiat. huius operis titulus est: locutiones de Genesi, atque ita de singulis libris.

  28. 2.80.2.1

    Quod autem in primo libro posui scriptum esse: et fecit Noe omnia uerba, quae praecepit illi dominus, sic fecit, eamque locutionem dixi esse similem ei, quod in condicione creaturae, posteaquam dicitur: et sic est factum, additur: et fecit deus, non omni modo simile hoc eidem mihi uidetur. denique ibi etiam sensus latet, hic sola locutio est.

  29. 2.80.3.1

    Hoc opus sic incipit: Locutiones scripturarum.

  30. 2.81.1.1

    Eodem tempore scripsi etiam libros quaestionum de libris eisdem diuinis septem, quos ideo appellare sic uolui, quia, quae ibi disputantur, magis quaerenda proposui quam quaesita dissolui, quamuis multo plura in eis mihi uideantur ita pertractata, ut possint etiam soluta et exposita non inmerito iudicari. Regnorum quoque libros eodem modo iam considerare coeperamus, sed non multum progressi in alia, quae magis urguebant, animum intendimus.

  31. 2.81.2.1

    In primo autem libro, ubi agitur de uirgis uariatis, quas ponebat Iacob in aqua, ut in conceptu positae oues eas uiderent, cum biberent, et uarios fetus parerent, non bene a nobis exposita est causa, cur iterum concipientibus non ponebat, id est cum alios fetus conciperent, sed in priore conceptu. nam quaestionis alterius expositio, ubi quaeritur, cur dixerit socero suo Iacob: decepisti mercedem em meam decem agnabus, satis ueraciter enodata demonstrat istam, sicut solui debuit, non solutam.

  32. 2.81.3.1

    In tertio quoque libro, ubi de summo agitur sacerdote, quomodo creabat filios, cum haberet necessitatem bis dies ingredi in sancta sanctorum, ubi erat altare incensi, ad offerendum incensum mane et uespera, quo non posset, sicut lex dicit, inmundus intrare, et eadem lex dicat inmundum fieri hominem etiam ex concubitu coniugali, quem iubet quidem lauari aqua, sed et lotum dicit inmundum esse usque ad uesperam - unde dixi consequens fuisse, ut aut continens esset, aut diebus aliquibus intermitteretur incensum - non uidi non fuisse consequens. potest enim sic intellegi, quod scriptum est: inmundus erit usque ad uesperam, ut per ipsam uesperam iam non esset inmundus, sed usque ad ipsam, ut uespertino iam tempore incensum mundus offerret, cum propter creandos filios post matutinum incensum mixtus esset uxori.

  33. 2.81.4.1

    itemque ubi quaesitum est, quomodo prohibitus esset super funus patris summus sacerdos intrare, cum eum fieri sacerdotem, quando unus erat, nisi post mortem sacerdotis patris non oporteret, dixi propter hoc necesse fuisse nondum sepulto patre statim post eius mortem filium eius constitui, qui succederet patri, propter etiam continuationis incensum, quod bis in die necesse erat offerri, qui sacerdos super mortem nondum sepulti patris prohibetur intrare. sed parum adtendi potuisse hoc praecipi magis propter illos, qui futuri fuerant summi sacerdotes non patribus summis sacerdotibus succedentes, sed tamen ex filiis, id eat ex posteris Aaron, si forte summus sacerdos aut filios non haberet aut ita reprobos haberet, ut nullus eorum patri deberet succedere, sicut Samuhel summo sacerdoti Heli successit, cum sacerdotis filius ipse non esset, sed tamen ex filiis, hoc est ex posteris esset Aaron.

  34. 2.81.5.1

    De latrone etiam, cui dictum est: hodie mecum eris in paradiso, quod non fuerit uisibiliter baptizatus, quasi certum posui, cum sit incertum magisque illum baptizatum fuisse credendum sit, sicut ego quoque alibi postea disputaui.

  35. 2.81.6.1

    item quod in quinto libro dixi, ubi commemorantur matres in generationibus euangelicis, non eas positas nisi. cum patribus, uerum est quidem, sed ad rem, de qua agebatur, non pertinet. agebatur autem de his, qui ducebant fratrum uel propinquorum coniuges eorum, qui sine filiis defuncti essent, propter duos patres Ioseph, quorum alterum Matheus commemorat, alterum Lucas. de qua quaestione diligenter in hoc opere disserui, cum retractaremus opus nostrum contra Faustum Manicheum.

  36. 2.81.7.1

    Hoc opus sic incipit: Cum scripturas sanctas, quae appellantur canonicae.

  37. 2.82.1.1

    Eodem tempore quidam Vincentius Victor in Mauritania Caesariensi inuenit apud Hispanum quendam presbyterum Petrum nonnullum opusculum meum, ubi quodam loco de origine animae hominum singulorum, utrum ex illa primi hominis ac deinde ex parentibus propagentur an sicut illi uni sine ulla propagatione singulae singulis dentur, me nescire confessus sum, uerum tamen scire animam non corpus esse, sed spiritum, et contra ista mea ad eundem Petrum scripsit ille duos libros, quos mihi de Caesarea Renatus monachus misit. quibus ego lectis responsione mea quattuor reddidi, unum ad Renatum monachum, alterum ad presbyterum Petrum et duos ad eundem Victorem. sed ad Petrum quamuis habeat libri prolixitatem, tamen epistula est, quam nolui a tribus ceteris separare. in his autem omnibus, in quibus multa necessaria disseruntur, defendi de origine animarum, quae singulis hominibus dantur, cunctationem meam et multos errores atque prauitates praesumptionis eius ostendi. quem tamen iuuenem non praepropere detestandum, sed adhuc docendum quanta potui lenitate tractaui et ab eo scripta correctionis eius accepi.

  38. 2.82.2.1

    Huius operis liber ad Renatum sic incipit: Sinceritatem tuam erga nos; ad Petrum autem sic: Domino dilectissimo patri et conpresbytero Petro; duorum uero nouissimorum ad Vincentium Victorem primus sic incipit: Quod mihi ad te scribendum putaui.

  39. 2.83.1.1

    Scripsi duos libros de coniugiis adulterinis, quantum potui, secundum scripturas cupiens soluere difficillimam quaestionem. quod utrum enodatissime fecerim, nescio; immo uero non me peruenisse ad huius rei perfectionem sentio, quamuis multos sinus eius aperuerim, quod iudicare poterit, quisquis intellegenter legit.

  40. 2.83.2.1

    Huius operis primus liber sic incipit: Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti, secundus autem sic: Ad ea, quae mihi scripseras.

  41. 2.84.1.1

    Interea liber quidam cuiusdam heretici siue Marcionistae siue cuiuslibet eorum, quorum error opinatur, quod istum mundum non deus fecerit nec deus legis, quae data est per Moysen, et prophetarum ad eandem legem pertinentium uerus sit deus, sed pessimus daemon, cum apud Carthaginem multis confluentibus et attentissime audientibus in platea maritima legeretur, peruenerunt ad eum fratres studiosissime Christiani eumque mihi redarguendum sine ulla dilatione miserunt multum rogantes, ut nec ego respondere differrem. refelli eum libris duobus, quos ideo praenotaui: contra aduersarium legis et prophetarum, quia codex ipse, qui missus est, nomen non habebat auctoris.

  42. 2.84.2.1

    Hoc opus sic incipit: Libro, quem misistis, fratres dilectissimi.

  43. 2.85.1.1

    Per idem tempus Dulcitius tribunus et notarius hic erat in Africa executor imperialium iussionum contra Donatistas datarum. qui cum dedisset litteras ad Gaudentium Tamugadensem, Donatistarum episcopum, unum illorum septem, quos in nostram conlationem auctores suae defensionis elegerant, exhortans eum ad unitatem catholicam et dissuadens incendium, quo se ac suos cum ipsa in qua erat ecclesia consumere minabatur, addens etiam, ut, si se iustos putarent, fugerent potius secundum praeceptum domini Christi quam nefandis se ignibus concremarent, rescripsit epistulas duas, unam breuem. festinante, ut asseruit, perlatore, aliam prolixam quasi plenius diligentiusque respondens. has mihi supra memoratus tribunus existimauit esse mittendas, ut eas potius ipse refellerem. quas ambas uno libro redargui. qui cum in eiusdem Gaudenti peruenisset manus, rescripsit, quod- ei uisum est, ad me ipsum, nulla ratione respondens, sed magis se nec respondere nec tacuisse declarans. quod cum satis possit intellegenter legentibus et nostra atque ipsius dicta co conferentibus apparere, nolui tamen sine rescripto relinquere, quidquid illud fuit. hinc factum est, ut hi nostri ad illum duo libri essent.,

  44. 2.85.2.1

    Hoc opus sic incipit: Gaudentius, Donatistarum Tamugadensis episcopus.

  45. 2.86.1.1

    Tunc et contra mendacium scripsi librum. cuius operis ea causa extitit, quod ad Priscilianistas hereticos uestigandos, qui heresem suam non solum negando uerum etiam mentiendo existimant occultandam, uisum est quibusdam catholicis Priscilianistas se debere simulare, ut eorum latebras penetrarent. quod ego fieri prohibens hunc librum condidi.

  46. 2.86.2.1

    Hic liber sic incipit: Multa mihi legenda misisti.

  47. 2.87.1.1

    Secuntur libri quattuor, quos contra duas epistulas Pelagianorum ad episcopum Romanae ecclesiae Bonifatium scripsi, quia, cum in manus eius uenissent, ipse mihi eas miserat inueniens in illis calumniose interpositum nomen meum.

  48. 2.87.2.1

    Hoc opus sic incipit: Noueram te quidem fama celeberrima praedicante.

  49. 2.88.1.1

    Interea libri quattuor Iuliani Pelagiani, quos supra commemoraui, . uenerunt etiam in manus nostras, in quibus comperi illa, quae ex eis decerpserat, qui ea comiti Valerio miserat, non omnia eo modo, quo a Iuliano dicta sunt, ad eundem comitem scripta, sed nonnulla eorum aliquantum inmutata. scripsi ergo sex libros aduersus illos quattuor, sed meorum duo primi testimoniis sanctorum, qui fidem catholicam post apostolos defenderunt, Iuliani inpudentiam redarguunt, qui tamquam Manicheorum dogma nobis obiciendum putauit, quia ex Adam trahi dicimus originale peccatum, quod per lauacrum regenerationis non solum in maioribus uerum etiam in paruulis soluitur. quantum autem ipse Iulianus quibusdam sententiis suis adiuuet Manicheos, in primi libri mei parte posteriore monstraui. ceteri autem nostri quattuor redduntur illis singulis singuli.

  50. 2.88.2.1

    uerum in huius tanti tamque elaborati operis quinto uolumine, ubi commemoraui deformem maritum coniugi suae, ne deformes pareret, proponere in concubitu formonsam solere picturam, nomen hominis, qui hoc facere solebat, quasi certum posui, cum sit incertum, quia memoria me fefellit. hoc autem Soranus, auctor medicinae, scripsit regem Cyprium facere solere, sed nomen eius proprium non posuit.

  51. 2.88.2.2

    Hoc opus sic incipit: Contumelias tuas et uerba maledica, Iuliane.

  52. 2.89.1.1

    Scripsi etiam librum de fide, spe, caritate, cum a me, ad quem scriptus est, postulasset, ut aliquod opusculum haberet meum de suis manibus non recessurum, quod genus Graeci ἐγχερίδιον uocant. ubi satis diligenter mihi uideor esse conplexus, quomodo sit colendus deus, quam sapientiam esse hominis utique ueram diuina scriptura definit.

  53. 2.89.2.1

    Hic liber sic incipit: Dici non potest, dilectissime fili Laurenti, quantum tua eruditione delecter.

  54. 2.90.1.1

    Librum de cura pro mortuis gerenda scripsi, cum interrogatus litteris fuissem, utrum prosit cuique post mortem, quod corpus eius apud sancti alicuius memoriam sepelitur.

  55. 2.90.2.1

    Hic liber sic incipit: Sanctitati tuae, coepiscope uenerande Pauline..

  56. 2.91.1.1

    Liber, quem praenotaui de octo Dulciti quaestionibus, non esset in hoc opere commemorandus inter libros meos, cum sit confectus ex his, quae a me in aliis antea conscripta sunt. nisi et disputationis aliquid a nobis interpositum reperiretur in eo, et uni earum quaestionum non ex opusculo aliquo meo responsionem, sed tunc quae potuit occurrere reddidi.

  57. 2.91.2.1

    Hic liber sic incipit: Quantum mihi uideatur, dilectissime fili Dulciti.

  58. 2.92.1.1

    Propter eos, qui, cum defenditur dei gratia, putantes negari liberum arbitrium sic ipsi defendunt liberum arbitrium. ut negent dei gratiam asserentes eam secundum merita nostra dari, scripsi librum, cuius est titulus: de gratia et libero arbitrio. ad eos autem scripsi monachos Adrumetinos, in quorum monasterio de hac re coeperat esse contentio, ita ut me consulere eorum aliqui cogerentur.

  59. 2.92.2.1

    Hic liber sic incipit: Propter eos, qui hominis liberum arbitrium

  60. 2.93.1.1

    Rursus ad eosdem scripsi alterum librum, quem de correptione et gratia praenotaui, cum mihi nuntiatum esset dixisse ibi quendam neminem corripiendum, si dei praecepta non facit, sed pro illo, ut faciat, tantummodo orandum.

  61. 2.93.2.1

    Hic liber sic incipit: Lectis litteris uestris, Valentine frater dilectissime.

  62. 2.93.2.2

    Haec opera nonaginta et tria in libris ducentis triginta et duobus me dictasse recolui, quando haec retractaui. utrum adhuc essem aliquos dictaturus ignorans, atque ipsam eorum retractationem in libris duobus edidi urgentibus fratribus, antequam epistulas et sermones in populum, alias dictatas alios a me dictos, retractare coepissem.

← Previous — showing 501562 of 562

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa077.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.