Retractationum
- 1.13.3.1
Item dixi: duae sunt enim personae in religione laudabiles, una eorum, qui iam inuenerunt, quos etiam beatissimos iudicari necesse est, alia eorum, qui studiosissime et rectissime inquirunt. primi ergo sunt iam in ipsa possessione, alteri in uia, qua tamen certissime peruenitur. in his uerbis meis, si illi, qui iam inuenerunt, quos in ipsa possessione iam esse diximus, sic accipiantur beatissimi, ut non in hac uita, sed in ea, quam speramus et ad quam per fidei uiam tendimus, sint non habet iste sensus errorem; ipsi enim iudicandi sunt quod quaerendum eat inuenisse, qui iam ibi sunt, quo nos quaerendo et credendo, id est uiam fidei tenendo, cupimus peruenire. si autem in hac uita isti esse putantur uel fuisse, id uerum esse non mihi uidetur, non quia in hac uita nihil uerum omnino inueniri potest, quod mente cernatur, non fide credatur, sed quia tantum est, quidquid est, ut non faciat beatissimos. neque enim quod ait apostolus: uidemus nunc per speculum in aenigmate et: nunc scio ex parte, ex parte non cernitur mente; cernitur plane, sed beatissimos nondum facit. illud enim beatissimos facit, quod ait: tunc autem faciem ad faciem et: tunc cognoscam, sicut et cognitus sum. qui hoc inuenerunt, ipsi dicendi sunt in beatitudinis possessione consistere, ad quam ducit uia fidei, quam tenemus et quo credendo cupimus peruenire. sed quinam sint illi beatissimi, qui iam sunt in ea possessione, quo ducit haec uia, magna quaestio est. et angeli quidem sancti quod ibi sint, nulla quaestio est. sed de sanctis hominibus iam defunctis, utrum ipsi dicendi sint iam in illa possessione consistere, merito quaeritur. iam enim corpore quidem corruptibili, quo anima grauatur, exuti sunt, sed adhuc expectant etiam ipsi redemptionem corporis sui, et caro eorum requiescit in spe, nondum in futura incorruptione clarescit. sed utrum ad contemplandam cordis oculis ueritatem, sicut dictum est: faciem ad faciem, nihil ex hoc minus habeant, non hic locus est disputando requirere.
- 1.13.4.1
item quod dixi: nam scire magna et honesta uel etiam diuina . beatissimum est, ad eandem beatitudinem referre debemus. in hac enim uita, quantumcumque id sciatur, nondum est b.eatissimum, quoniam inconparabiliter longe est amplius, quod inde nescitur.
- 1.13.5.1
Et quod dixi: muUum interesse, utrum aliquid mentis certa ratione teneatur, quod scire dicimus, an fama uel litteris credendum posteris utiliter commendetur, et paulo post: quod scimus igitur, debemus rationi, quod credimus, auctoritati, non sic accipiendum est, ut in sermone usitatiore uereamur nos dicere scire, quod idoneis testibus credimus. proprie quippe cum loquimur, id solum scire dicimus, quod mentis firma ratione conprehendimus. cum uero loquimur uerbis consuetudini aptioribus, sicut loquitur etiam scriptura diuina, non dubitemus dicere scire nos et quod percipimus nostri corporis sensibus et quod fide dignis credimus testibus, dum tamen inter haec et illud quid distet intellegamus.
- 1.13.6.1
Item quod dixi: nemini dubium est omnes homines aut stultos esse aut sapientes, potest uideri esse contrarium illi, quod legitur in libro tertio de libero arbitrio: quasi uero na-. tura humana praeter stultam et sapientem nullam mediam recipiat affectionem. sed illud ibi dictum est, ubi de primo homine quaerebatur, utrum sapiens fuerit factus an stultus an neutrum, quoniam nullo modo stultum dicere poteramus, qui sine uitio factus est, cum sit stultitia magnum uitium, et sapientem . quomodo diceremus, qui potuit seduci, non satis apparebat. ideoque ad conpendium dicere uolui: quasi uero natura humana praeter stultitiam et sapientiam nullam mediam recipiat affectionem. intuebar quippe etiam paruulos, quos licet confiteamur trahere originale peccatum, tamen nec sapientes nec stultos possumus proprie dicere nondum utentes libero arbitrio seu bene seu male. nunc autem aut sapientes aut stultos esse omnes homines dixi eos uolens intellegi, qui iam ratione utuntur, qua discernuntur a pecoribus, ut homines sint, sicut dicimus beatos esse omnes homines uelle. numquid enim in hac sententia tam uera atque manifesta metuimus ne intellegantur et paruuli, qui hoc adhuc uelle non possunt?
- 1.13.7.1
Alio loco, cum miracula commemorassem, quae dominus lesus fecit, cum hic esset in carne, adiunxi dicens: cur, inquies, ista modo non fiunt? atque respondi: quia non mouerent, nisi mira essent; si autem solita essent, mira non essent. hoc autem dixi, quia non tanta nec omnia modo, non quia nulla fiunt etiam modo.
- 1.13.8.1
In fine autem libri: sed quoniam sermo iste noster, inquam, multo processit longius, quam putabam, hic finem libro faciamus. in quo memineris uolo nondum me Manicheos coepisse refellere et illas nugas nondum inuasisse -neque de ipsa catholica magnum aliquid aperuisse, sed uoluisse tantummodo eruere tibi, si possem, etiam opinionem de ueris Christianis malitiose aut inperite nobis insinuatam et erigere ad magna quaedam et diuina discenda. quare hoc uolumen ita sese habeat. placatiore autem 15 animo tuo facto ero fortassis in ceteris promtior. haec non ita dixi, quasi nihil contra Manicheos adhuc scripsissem uel nihil de doctrina catholica mandassem litteris, cum tot superius edita uolumina de utraque re non me tacuisse testantur, sed in hoc libro ad illum scripto nondum Manicheos refellere coeperam et illas nugas nondum inuaseram neque de ipsa catholica magnum aliquid aperueram, quoniam sperabam hoc initio facto ad eum me scripturum fuisse, quae hic non scripseram.
- 1.13.9.1
Hic liber sic incipit: Si mihi, Honorate, unum atque idem uideretur esse.
- 1.14.1.1
Post hunc librum scripsi adhuc presbyter contra Manicheos de duabus animabus, quarum dicunt unam partem dei esse, alteram de gente tenebrarum. quam non condiderit deus et quae sit deo coaeterna, et has ambas animas, unam bonam, alteram malam, in homine uno esse delirant, istam scilicet malam propriam carnis esse dicentes, quam carnem etiam dicunt gentis esse tenebrarum, illam uero bonam ex aduenticia dei parte, quae cum tenebrarum gente conflixerit, atque utrumque misceri, et omnia quidem bona hominis illi bonae animae, omnia uero mala illi malae animae tribuunt.
- 1.14.2.1
In hoc libro illud, quod dixi, nullam esse qualemcumque uitam, quae non eo ipso, quo uita est et in quantum omnino uita est, ad summum uitae fontem principiumque pertineat, ita dixi, ut tamquam creatura ad creatorem pertinere intellegatur, non autem de illo esse tamquam pars eius existimetur.
- 1.14.3.1
Item quod dixi: nusquam scilicet nisi in uoluntate. esse peccatum, possunt Pelagiani pro se dictum putare propter paruulos, quos ideo negant habere originale peccatum, quod eis in baptismo remittatur, quia nondum arbitrio uoluntatis utuntur. quasi uero peccatum, quod eos ex Adam dicimus originaliter trahere, id est reatu eius inplicatos, et ab hoc poenae obnoxios detineri, umquam esse potuit nisi ex uoluntate, qua uoluntate commissum est, quando diuini praecepti est facta transgressio. potest etiam putari falsa esse ista sententia, qua diximus nusquam nisi in uoluntate esse peccatum, quia dixit apostolus: si autem, quod nolo, hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod in me habitat peccatum. hoc enim peccatum usque adeo non est in uoluntate, ut dicat: quod nolo, hoc facio. quomodo ergo nusquam est nisi in uoluntate peccatum? sed hoc peccatum, de quo sic est.locutus apostolus, ideo peccatum uocatur, quia peccato factum est et poena peccati est, quandoquidem hoc de concupiscentia carnis dicitur, quod aperit in consequentibus dicens: scio, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; uelle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non. perfectio quippe boni est, ut nec ipsa concupiscentia peccati sit in homine, cui quidem, quando bene uiuitur, non consentit uoluntas; uerum tamen non perficit bonum, quia inest adhuc in concupiscentia, cui repugnat uoluntas; cuius concupiscentiae reatus in baptismate soluitur, sed infirmitas manet, cui, donec sanetur, omnis fidelis, qui bene proficit, studiosissime reluctatur. peccatum autem, quod nusquam est nisi in uoluntate, illud. . praecipue intellegendum est, quod iusta damnatio consecuta est - hoc enim per unum hominem intrauit in mundum - quamquam et hoc peccatum, quo consentitur peccati concupiscentiae, non nisi uoluntate committitur. propter hoc et alio loco dixi: non igitur nisi uoluntate peccatur.
- 1.14.4.1
Itemque alio loco ipsam uoluntatem definiui dicens: uobmtas est animi motus cogente nullo ad aliquid uel non amittendum uel adipiscendum. quod propterea dictum est, ut hac definitione uolens a nolente discerneretur et sic ad illos referretur intentio, qui primi in paradiso fuerunt humano generi origo mali nullo cogente peccando, hoc est libera uoluntate peccando, quia et scientes contra praeceptum fecerunt, et ille temptator suasit, ut hoc fieret, non coegit. nam et qui nesciens peccauit, non incongruenter nolens peccasse dici potest, quamuis et ipse, quod nesciens fecit, uolens tamen fecit; ita nec ipsius esse potuit sine uoluntate peccatum. quae uoluntas utique, sicut definita est, animae motus fuit cogente nullo ad aliquid uel non amittendum uel adipiscendum. quod enim, si noluisset, non fecisset, non coactus est facere. quia uoluit, ergo fecit, etsi non, quia uoluit, peccauit nesciens peccatum esse, quod fecit. ita nec tale peccatum sine uoluntate esse potuit, sed uoluntate facti, non uoluntate peccati, quod tamen factum peccatum fuit; hoc enim factum est, quod fieri non debuit. qui autem sciens peccat, si potest cogenti ad peccatum sine peccato resistere nec tamen facit, utique uolens peccat, quoniam qui potest resistere, non cogitur cedere. qui uero cogenti cupiditati uoluntate resistere non potest et ideo facit contra praecepta iustitiae, iam hoc ita peccatum est, ut sit etiam poena peccati. quapropter peccatum sine uoluntate esse non posse uerissimum est.
- 1.14.5.1
Itemque definitio peccati, qua diximus: peccatum est uoluntas retinendi uel consequendi, quod iustitia uetat et unde liberum est abstinere, propterea uerum est, quia id definitum est, quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati. nam quando tale est, ut idem sit et poena peccati, quantum est, quod ualet uoluntas sub dominante cupiditate, nisi forte, si pia est, ut oret auxilium? in tantum enim libera est, in quantum liberata est, et in tantum appellatur uoluntas. alioquin tota cupiditas quam uoluntas proprie nuncupanda est, quae non est, sicut Manichei desipiunt, alienae naturae additamentum, sed nostrae uitium, a quo non sanatur nisi gratia saluatoris. quod si quisquam dicit etiam ipsam cupiditatem nihil esse - aliud quam uoluntatem, sed uitiosam peccatoque seruientem, non resistendum est nec de uerbis, cum res constet, controuersia facienda. etiam sic enim ostenditur sine uoluntate nullum esse peccatum siue in opere siue in origine.
- 1.14.6.1
Rursus in eo, quod dixi: iam quaerere coeperam, utrum illud malum genus animarum, antequam bono misceretur, habuisset aliquam uoluntatem. si enim non habebat, sine peccato atque innocens erit et ideo nullo modo malum, \'cur ergo\', inquiunt, peccatum dicitis paruulorum, quorum uoluntatem non tenetis ream?\' respondetur non eos proprietate uoluntatis, sed origine reos teneri. omnis enim homo terrenus quid est origine nisi Adam? porro autem Adam habebat utique uoluntatem, qua uoluntate cum peccasset, peccatum per eum intrauit in mundum.
- 1.14.7.1
Itemque in eo, quod dixi: natura esse malae tmimae nullo modo queunt, si quaeritur, quomodo accipiamus, quod ait apostolus: fuimus et nos natura filii irae sicut et ceteri, . respondemus naturam in his uerbis meis me intellegi uoluisse illam, quae proprie natura dicitur, in qua sine uitio creati sumus. nam ista propter originem natura appellatur, quae origo utique habet uitium, quod est contra naturam.
- 1.14.8.1
et iterum quod dictum est: peccati reum tenere quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summae iniquitatis est et insaniae, cur ergo., inquiunt, 'paruuli tenentur rei?\' respondetur, quia eius ex origine tenentur, qui non fecit quod facere potuit, diuinum scilicet seruare mandatum.
- 1.14.9.1
quod autem dixi: illae animae quidquia faciunt, si natura, non uoluntate faciunt, id est si Libero et ad faciendum et ad non faciendum motu animi carent, si denique abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, peccatum earum tenere non possumus, propterea non perturbat de paruulis quaestio, quia ex illius origine rei tenentur, qui uoluntate peccauit, quando libero et ad faciendum et non faciendum motu animi non carebat eique ab opere malo abstinendi summa potestas erat. quod Manichei de tenebrarum gente non dicunt, quam fabulosissime inducunt, eamque naturam semper malam, numquam bonam fuisse contendunt.
- 1.14.10.1
Illud autem quaeri potest quomodo dixerim: etiamsi sunt animae, quod interim incertum est, corporeis officiis non peccato, sed natura deditae nosque, quamquam sint inferiores, aliqua tamen interiore uicinitate contingunt, non iUas ideo malas haberi oportere, quia nos, cum eas sequimur et corporea diligimus, mali sumus, quandoquidem de illis hoc dixi, de quibus apertius loqui coeperam dicens: quamquam etiamsi eisdem concedatur inferiore alio genere animarum nos inlici ad turpia, non inde conficiunt aut illas naturas malas esse aut istas summum bonum — de his enim disputationem usque ad hunc loculum perduxi, ubi dixi: etiamsi sunt animae, quod interim incertum est, corporeis officiis non peccato, sed natura deditae et cetera - quaeri ergo potest, cur dixerim: quod interim incertum, cum prorsus dubitare non debuerim non esse tales animas. sed hoc ideo dixi,. quia expertus sum, qui dicerent diabolum et angelos eius bonos esse in genere suo et in ea natura, in qua eos creauit deus ordine proprio tales, quales sunt, sed nobis malum esse, si inliciamur et seducamur ab eis, si autem caueamus. eos atque uincamus, decorum atque gloriosum. et hoc qui dicunt, uidentur sibi, ut id probent, de scripturis adhibere idonea testimonia uel illud, quod scriptum est in libro Iob, cum diabolus describeretur: hoc est initium figmenti domini, quod. fecit ad inludendum ab angelis suis, uel illud in Psalmo centesimo tertio: draco hic, quem finxisti ad inludendum ei. quam quaestionem, quae non aduersus . Manicheos, qui hoc non sentiunt, sed aduersus alios, qui hoc sentiunt, suscipienda esset atque soluenda, pertractare atque enodare tunc nolui, ne librum multo, quam uellem, facerem longiorem, cum uiderem, etiamsi hoc concederetur, tamen debere Manicheos . ac iam posse conuinci introducentes insanissimo errore naturam mali aeterno bono coaeternam. ideo ergo dixi: quod interim incertum est, non quod ego inde dubitarem, sed quod inter me et illos, quos ita sapere inueneram, nondum esset ista quaestio dissoluta. quod tamen in aliis longe posterioribus libris meis de Genesi ad litteram secundum scripturas sanctas quanta potui manifestatione dissolui.
- 1.14.11.1
Alio loco: propterea, inquam, corporea diligendo peccamus; quia spiritalia diligere et iustitia iubemur et natura possumus, et tunc in nostro genere optimi et. beati sumus. ubi -quaeri potest, cur natura et non gratia possumus dixerim. sed contra Manicheos de natura quaestio uersabatur, et utique id. agit gratia, ut ista natura, quod uitiata non potest, possit per eum, qui uenit quaerere et saluum facere, quod perierat., quam tamen gratiam etiam tunc recolens oraui pro familiarissimis meis, qui mortifero illo adhuc tenebantur errore, et dixi: deus magne, deus omnipotens, deus summae bonitatis, .. quem inuiolabilem et incorruptibilem credi atque intellegi fas est, trina unitas, quam catholica ecclesia colit, supplex oro expertus in me misericordiam tuam, ne homines, cum quibus mihi a pueritia in hominum uictu fuit summa consensio, in tuo cultu a me dissentire permittas. sic utique orans iam fide retinebam non solum conuersos ad deum gratia eius adiuuari, ut pro- Sciant ac perficiantur — ubi adhuc dici potest pro merito conuersionis illorum istam dari gratiam — uerum etiam ut conuertantur ad deum, ad ipsam dei gratiam pertinere, quem pro eis oraui, qui erant ab illo nimis auersi, atque ad illum conuerterentur oraui.
- 1.14.12.1
Hic liber sic incipit: OpitularUe dei misericordia.
- 1.15.1.1
Eodem tempore presbyterii mei contra Fortunatum quendam, Manicheorum presbyterum, disputaui, qui plurimum temporis apud Hipponem uixerat seduxeratque tam multos, ut per eos ibi eum delectaret habitare. quae disputatio nobis altercantibus excepta est a notariis, ueluti gesta conficerentur; nam et diem habent et consulem. hanc in librum memoriae mandandum conferre curaui. uersatur ibi quaestio, unde sit malum, me asserente exortum fuisse hominis malum ex libero uoluntatis arbitrio, illo autem naturam mali deo coaeternam suadere moliente. sed consequenti die tandem confessus est nihil se aduersus nos inuenire, quod diceret, nec sane catholicus factus, sed tamen ab Hippone discessit.
- 1.15.2.1
In hoc libro illud, quod dixi: animam dico esse factam a deo, ut cetera omnia, quae a deo facta sunt, et inter illa, quae deus omnipotens fecit, principalem locum datum esse animae, ita dixi, ut hoc generaliter de uniuersa creatura rationali accipi uellem, quamuis in scripturis sanctis animas dictas esse angelorum aut omnino aut non possit facile reperiri, sicut supra iam diximus.
- 1.15.3.1
item alio loco: ego dico, inquam, peccatum non esse, si non propria uoluntate peccatur. ubi peccatum illud intellegi uolui, quod non est etiam poena peccati; nam de tali poena dixi alibi in eadem disputatione, quod dicendum fuit.
- 1.15.4.1
itemque dixi: ut postea eadem ipsa caro, quae nos poenis torsit in peccato manentes, subiciatur nobis in resurrectione et nulla aduersitate nos quatiat, quominus legem et diuina praecepta seruemus. quod non est ita accipiendum, tamquam et in illo dei regno, ubi incorruptibile atque inmortale corpus habebimus, de scripturis diuinis lex et praecepta sumenda sunt, sed quia perfectissime ibi lex aeterna seruabitur et illa duo praecepta de diligendo deo et proximo non in lectione, sed in ipsa perfecta et sempiterna dilectione tenebimus.
- 1.15.5.1
Hoc opus sic incipit: V. KAL. SEPTEMBRIS ARCADIO AVGVSTO BIS ET BVFINO VV. CC. CONSS.
- 1.16.1.1
Per idem tempus coram episcopis hoc mihi iubentibus, qui plenarium totius Africae concilium Hippone Regio habebant, de fide ac symbolo disputaui. quam disputationem nonnullis eorum, qui nos familiarius diligebant, studiosissime instantibus in librum contuli. in quo de rebus ipsis ita disseritur, ut tamen non fiat uerborum illa contextio, quae tenenda memoriter conpetentibus traditur.
- 1.16.2.1
In hoc libro cum de resurrectione carnis ageretur: resurget, inquam, corpus secundum Christianam fidem, quae falli non potest. quod cui uidetur incredibile, qualis sit nunc caro adtendit, qualis autem futura sit non considerat, quia illo tempore inmutationis angelicae non iam caro erit et sanguis, sed tantum corpus et cetera, quae ibi de corporum terrestrium in corpora caelestia mutatione disserui, quoniam dixit apostolus, cum inde loqueretur: caro et sanguis regnum dei non possidebit. sed quisquis ea sic accipit, ut existimet ita corpus terrenum, quale nunc habemus, in corpus caeleste resurrectione mutari, ut nec membra ista nec carnis sit futura substantia, procul dubio corripiendus est commonitus de corpore domini, qui post resurrectionem in eisdem membris non solum conspiciendus oculis uerum etiam manibus tractandus apparuit carnemque se habere etiam sermone firmauit dicens: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere. unde constat apostolum non carnis substantiam negasse in dei regno futuram, sed aut qui secundum carnem uiuunt carnis et sanguinis nomine nuncupasse aut ipsam carnis corruptionem, quae tunc utique nulla erit. nam cum dixisset: caro et sanguis regnum dei non possidebunt - bene intellegitur tamquam exponendo, quid dixerit — continuo subdidit: neque corruptio incorruptionem possidebit. de qua re ad suadendum infidelibus difficili diligenter, quantum potui, me disseruisse reperiet, quisquis de ciuitate dei librum nouissimum legerit.
- 1.16.3.1
Hic liber sic incipit: Quoniam scriptum est.
- 1.17.1.1
Cura de Genesi duos libros contra Manicheos condidissem, quoniam secundum allegoricam significationem scripturae uerba tractaueram non ausus naturalium rerum tanta secreta ad litteram exponere, hoc est quemadmodum possent secundum historicam proprietatem, quae ibi dicta sunt, accipi, uolui experiri in hoc quoque negotiosissimo ac difficillimo opere, quid ualerem. sed in scripturis exponendis tirocinium meum sub tantae sarcinae mole succubuit, et nondum perfecto uno libro ab eo, quem sustinere non poteram, labore conquieui. sed in hoc opere cum mea opuscula retractarem, iste ipse, ut erat inperfectus, uenit in manus, quem neque edideram et abolere decreueram, quoniam scripsi postea duodecim libros, quorum titulus est: de Genesi ad litteram. in quibus quamuis multa quaesita potius quam inuenta uideantur, tamen eis iste nullo modo est conparandus. uerum et hunc posteaquam retractaui, manere uolui, ut esset index, quantum existimo, non inutilis rudimentorum meorum in enucleandis atque scrutandis diuinis eloquiis, eiusque titulum esse uolui: de Genesi ad litteram inperfectus. inueni quippe eum usque ad haec uerba dictatum: pater tamen pater est, nec filius aliud est quam filius, quia et cum dicitur similitudo patris, quamquam ostendat nullam interuenire dissimilitudinem, non tamen solus est pater, si habet similitudinem. post haec repetiui uerba scripturae rursus consideranda atque tractanda: et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. huc usque dictatum librum inperfectum reliqueram. quod autem ibi sequitur, addendum putaui, cum eum retractarem, nec sic tamen perfeci, sed hoc quoque addito inperfectum reliqui. si enim perfecissem, saltem de omnibus operibus et uerbis dei, quae ad sextum diem pertinent, disputassem. in hoc libro eadem notare, quae mihi displicent, uel defendere, quae aliis non bene intellecta displicere possunt, superfluum mihi uisum est. breuiter enim potius admoneo, ut illi duodecim libri legantur, quos longe postea feci. ex ipsis de isto iudicetur
- 1.17.2.1
Hic ergo sic incipit: De obscuris naturalium rerum, quae omnipotente deo artifice facta sentimus, non adfirmando, sed quaerendo tractandum est.
- 1.18.1.1
Per idem tempus de sermone domini in monte secundum Matheum duo uolumina scripsi.
- 1.18.2.1
In quorum primo propter id, quod scriptum est: beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur: sapientia, inquam, congruit pacificis, in quibus iam ordinata sunt omnia nullusque motus aduersus rationem rebellis est, sed cuncta obtemperant spiritui hominis, cum et ipse obtemperat deo. quod merito mouet, quomodo dixerim. non enim cuiquam prouenire in hac uita potest, ut lex repugnans legi mentis omnino non sit in membris, quandoquidem etiamsi ei sic resisteret spiritus hominis, ut in nullum eius laberetur adsensum, non ideo tamen non repugnaret. hoc ergo, quod dictum est, nullum esse motum aduersus rationem rebellem, recte accipi potest id nunc agentibus pacificis domando concupiscentias carnis, ut ad istam pacem plenissimam quandoque ueniatur.
- 1.18.3.1
Proinde quod alio loco, cum eandem sententiam euangelicam repetens dixissem: beati pacifici, quoniam ipsi filii dei 20 uocabuntur, adiunxi dicens: et ista quidem in hac uita conpleri possunt, sicut conpleta esse in apostolis credimus, sic accipiendum est, non ut in apostolis hic uiuentibus nullum carnis motum arbitremur spiritui repugnasse, sed hactenus hic ista posse conpleri, quatenus in apostolis credimus esse conpleta, ea mensura scilicet perfectionis humanae, quanta in hac uita potest esse perfectio. non enim dictum est: \'ista in hac uita conpleri possunt; nam conpleta esse in apostolis credimus\', sed dictum est: sicut conpleta esse in apostolis credimus, ut ita conpleantur, sicut in illis conpleta sunt, id est quadam perfectione, cuius capax est ista uita, non sicut conplenda sunt illa, quam speramus, pace plenissima, quando dicetur: ubi est, mors, contentio tua?
- 1.18.4.1
Alio loco quod interposui testimonium: non enim ad mensuram dat deus spiritum, nondum intellexeram ae Christo proprie uerius accipi. aliis quippe hominibus nisi ad mensuram daretur spiritus, non duplum peteret Heliseus, quam fuerit in Helia.
- 1.18.5.1
item quod scriptum est: iota unum et unus apex non transiet a lege, donec omnia fiant, cum exponerem, dixi nil aliud posse intellegi nisi uehementem perfectionis expressionem. ubi merito quaeritur, utrum ista perfectio sic possit intellegi, ut tamen uerum sit neminem iam utentem uoluntatis arbitrio hic uiuere sine peccato. a quo enim usque ad unum apicem lex perfici potest, nisi a quo fiunt uniuersa diuina mandata? sed in eisdem mandatis est etiam, quod iubemur dicere: dimitte debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, quam orationem usque in finem saeculi tota dicit ecclesia. omnia ergo mandata facta deputantur, quando quidquid non fit ignoscitur.
- 1.18.6.1
Sane quod ait dominus: quicumque enim soluerit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic et cetera usque ad eum locum, ubi ait: nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et Farisaeorum, non in- trabitiš in regnum caelorum, multo melius et conuenientius exposui in aliis posterioribus sermonibus meis, quod etiam hic retexere longum est. ad hoc autem iste ibi perducitur sensus, ut eorum sit iustitia maior quam scribarum et Farisaeorum, qui dicunt et faciunt. de scribis quippe et Farisaeis 20 alio loco ipse dominus ait: dicunt enim et non faciunt. illud etiam melius intelleximus postea, quod scriptum est:
- 1.18.7.1
qui irascitur fratri suo. codices enim graeci non habent: sine causa, sicut hic positum est, quamuis idem ipse sit sensus. illud enim diximus intuendum, quid sit irasci fratri suo, quoniam non fratri irascitur, qui peccato fratris irascitur. qui ergo fratri, non peccato irascitur, sine causa irascitur.
- 1.18.8.1
Item quod dixi: hoc et de patre et de matre et de ceteris uinculis sanguinis intellegendum est, ut in eis oderimus, quod genus humanum nascendo et moriendo sortitum est, ita sonat, quasi non essent futurae istae necessitudines, si nullo naturae humanae praecedente peccato nemo moreretur, quem sensum iam superius inprobaui. essent enim profecto cognationes et affinitates, etiamsi originali nullo existente peccato sine morte cresceret et multiplicaretur genus humanum. ac per hoc aliter soluenda quaestio est, cur dominus praeceperit diligendos inimicos, cum alio loco praecipiat odio habendos et parentes et filios, non sicut hic soluta est, sed sicut eam posterius saepe soluimus. id est ut diligamus inimicos lucrandos regno dei et oderimus in propinquis, si inpediunt regno dei.
- 1.18.9.1
Item de praecepto, quo prohibetur uxor dimitti nisi propter fornicationem, hic quidem scrupulosissime disputaui, sed quam uelit dominus intellegi fornicationem, propter quam liceat dimittere uxorem, utrum eam, quae damnatur in stupris, an illam, de qua dicitur: perdidisti omnem, qui fornicatur abs te, in qua utique et ista est — neque enim non fornicatur a domino, qui tollens membra Christi facit ea membra meretricis — etiam atque etiam cogitandum est atque requirendum, nec uolo in re tanta tamque ad digerendum difficili putare lectorem istam sibi nostram disputationem debere sufficere, sed legat et ea siue nostra, quae postea scripta sunt, siue aliorum melius considerata atque tractata, uel ipse, si potest, ea, quae hic merito mouere possunt, uigilantiore atque intellegentiore mente discutiat, non quia omne peccatum fornicatio est — neque enim omnem peccantem deus perdit, qui cotidie sanctos suos exaudit dicentes: dimitte nobis debita nostra, quum perdat omnem, qui fornicatur ab eo — sed quatenus intellegenda atque limitanda est haec fornicatio et utrum etiam propter hanc liceat dimittere uxorem, latebrosissima . quaestio est. licere tamen propter istam, quae in stupris committitur, nulla quaestio est. et ubi dixi hoc permissum esse, non iussum, non adtendi aliam scripturam dicentem: qui tenet adulteram, stultus et inpius est. nec sane dixerim adulteram fuisse deputandam illam mulierem, etiam posteaquam audiuit a domino: nec ego te damnabo; uade, deinc-eps iam noli peccare, si hoc oboedienter audiuit.
- 1.18.10.1
Alio loco peccatum fratris ad mortem, de quo dicit Iohannes apostolus: non pro illo dico ut roget, ita definiui, ut dicerem: peccatum fratris ad mortem puto esse, cum post agnitionem dei per gratiam domini nostri Iesu Christi quisque obpugnat fraternitatem et aduersus ipsam gratiam, qua reconciliatus est deo, inuidentiae facibus agitatur. quod quidem non confirmaui, quoniam hoc putare me dixi, sed tamen addendum fuit: si in hac tam scelerata mentis peruersitate finierit hanc uitam, quoniam de quocumque pessimo in hac uita constituto non est utique desperandum nec pro illo inpatienter oratur, de quo non desperatur.
- 1.18.11.1
In secundo item libro: nulli, inquam, licebit ignorare dei regnum, quum eius unigenitus non solum intellegibiliter sed etiam uisibiliter in homine dominico de caelo uenerit iudicaturus uiuos et mortuos. sed non uideo, utrum recte dicatur homo dominicus, qui est mediator dei et hominum, homo Christus Iesus [cum sit utique dominus]: dominicus autem homo quis in eius sancta familia non potest dici? et hoc quidem ut dicerem, apud quosdam legi tractatores catholicos diuinorum eloquiorum. sed ubicumque hoc dixi, dixisse me nollem. postea quippe uidi non esse dicendum, quamuis nonnulla possit ratione defendi.
- 1.18.12.1
item quod dixi: nullius enim 15 fere conscientia deum potest odisse, non uideo fuisse dicendum. multi enim sunt, de quibus dictum est: superbia eorum, qui oderunt te.
- 1.18.13.1
Alio loco in eo, quod dixi: ob hoc dixisse dominum: sufficit diei malitia sua, quia cibos sumere urgebat ipsa necessitas, quam propterea malitiam nominatam arbitror, quia poenalis est nobis; pertinet enim ad hanc fragilitatem, quam peccando meruimus, non adtendi etiam primis hominibus data fuisse in paradiso corporis alimenta, antequam istam mortis poenam peccando meruissent. sic enim erant inmortales in corpore nondum spiritali, sed animali, ut tamen in huius modi inmortalitate alimentis corporalibus uterentur.
- 1.18.14.1
item quod dixi: quam sibi elegit deus gloriosam ecclesiam non habentem maculam neque rugam, non ideo dixi, quia nunc ex omni parte iam talis est, quamuis ad hoc electa non dubitetur, ut talis sit, quando Christus apparuerit, uita eius; tunc enim et ipsa cum illo apparebit in gloria; propter quam gloriam dicta est ecclesia gloriosa.
- 1.18.15.1
item quod dominus ait: petite et accipietis, quaerite et inuenietis, pulsate et aperietur uobis, operose quidem, tria ista quid inter se differant, exponendum putaui; sed longe melius ad instantissimam petitionem omnia referentur. hoc quippe ostendit, ubi eodem uerbo cuncta conclusit dicens: quanto magis pater uester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se; non enim dixit: petentibus,. quaerentibus et pulsantibus.
- 1.18.16.1
_Hoc opus sic incipit: Sermonem, quem locutus est dominus.
- 1.19.1.1
. Volens etiam causam Donatistarum ad ipsius humillimi uulgi et omnino inperitorum atque idiotarum notitiam peruenire et eorum, quantum fieri per nos posset, inhaerere memoriae, psalmum, qui eis cantaretur, per latinas litteras feci, sed usque ad V litteram, quales abecedarias appellant. tres uero ultimas omisi, sed pro eis nouissimum quasi epilogum adiunxi, tamquam eos mater adloqueretur ecclesia. ypopsalma etiam, quod respondetur, et prooemium causae, quod uoluimus ut cantaretur, non sunt in ordine litterarum; earum quippe ordo incipit post prooemium. ideo autem non aliquo carminis genere id fieri uolui, ne me necessitas metrica ad aliqua uerba, quae uulgo minus sunt usitata, conpelleret.
- 1.19.2.1
Iste psalmus sio incipit: Omnes, gui gauaetis de pace, modo uerum iudicate, quod eius ypopsalma est.
- 1.20.1.1
Librum etiam contra epistulam Donati, qui partis Donati secundus post Maiorinum episcopus apud Carthaginem fuit, eodem presbyterii mei tempore scripsi; in qua epistula ille agit, ut non nisi in eius communione baptisma Christi esse credatur. cui nos contradicimus in hoc libro.
- 1.20.2.1
In quo dixi quodam loco de apostolo Petro, quod in illo tam- quam in petra fundata sit ecclesia. qui sensus etiam cantatur ore multorum in uersibus beatissimi Ambrosi, ubi de gallo gallinacio ait: hoc ipse, petra ecclesiae, canente culpam diluit. sed scio me postea saepissime sic exposuisse, quod a domino dictum est: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, ut super hunc intellegeretur, quem confessus est Petrus dicens: tu es Christus, filius dei uiui, ac sic Petrus ab hac petra appellatus personam ecclesiae figuraret, quae super hanc petram aedificatur et accepit claues regni caelorum. non enim dictum illi est: tu es petra, sed: tu es Petrus. petra autem erat Christus, quem confessus Simon, sicut et tota ecclesia confitetur, dictus est Petrus. harum duarum autem sententiarum quae sit probabilior, eligat lector.
- 1.20.3.1
Alio loco dixi: nullius mortem deus quaerit. quod sic acci- piendum est, quia homo sibi adquisiuit mortem deserens deum et adquirit, qui non redit ad deum, secundum quod scriptum est: deus mortem non fecit. sed etiam illud non minus uerum est: uita et mors a domino deo est, uita scilicet a donante, mors a uindicante.
- 1.20.4.1
Item quod dixi Donatum, cuius epistulam refellebam, rogasse, ut imperator inter ipsum et Caecilianum transmarinos episcopos iudices daret, non ipsum, sed alium Donatum, eiusdem tamen scismatis, hoc fecisse probabilius inuenitur. ille autem non erat Carthaginiensis Donatistarum episcopus, sed a Casis Nigris, qui tamen primus apud Carthaginem ipsum nefarium scisma conmisit.
- 1.20.5.1
nec sane Donatus Carthaginiensis, ut Christiani rebaptizarentur, instituit — quod ego eum instituisse credideram, quando eius epistulae respondebam — nec de libro Sapientiae ipse abstulit de media sententia uerba ad rem necessaria, ubi, cum scriptum sit: qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum, quid proficit lauatio eius? iste sic posuit, tamquam scriptum esset: qui baptizatur a mortuo, quid proficit lauatio eius? nos autem et antequam esset pars Donati, sic habuisse codices plurimos, uerum tamen Afros, ut non esset in medio: et iterum tangit illum, post addidicimus. quod si iam scirem, non in istum tamquam in furem diuini eloquii uel uiolatorem tanta dixissem.
- 1.20.5.2
Hic liber sic incipit: Abs te ipso praesente audieram.
- 1.21.1.1
Eodem tempore uenerunt ad manus meas quaedam disputationes Adimanti, qui fuerit discipulus Manichei, quas conscripsit aduersus legem et prophetas, uelut contraria eis euangelica et apostolica scripta demonstrare conatus. huic ego respondi uerba eius ponens eisque reddens responsionem meam. quod hic uno uolumine inclusi et in eo quibusdam quaestionibus non semel, sed iterum respondi, quoniam quod pro me responderam perierat et tunc inuentum est, cum iam iterum respondissem. aliquas sane earundem quaestionum popularibus ecclesiasticis sermonibus solui; adhuc etiam quibusdam non respondi; aliquae remanserunt, quae rebus aliis magis urgentibus praetermissae sunt cumulo quoque obliuionis adiuncto.
- 1.21.2.1
In hoc dixi: certis enim quibusdam umbris ct figuris rerum ante domini aduentum secundum mirabilem atque ordinatissimam distributionem temporum populus ille tenebatur, qui testamentum uetus accepit; tamen in eo tanta praedicatio et praenuntiatio noui testamenti est, ut nulla in euangelio atque apostolica doctrina reperiantur quamuis ardua et diuina praecepta et promissa, quae illis etiam libris ueteribus desint. sed addendum erat \'paene\' atque dicendum: ut paene nulla in euangelio atque apostolica doctrina reperiantur quamuis ardua et diuina praecepta et promissa, quae illis etiam libris ueteribus desint. quid est enim, quod in sermone euangelico in monte dominus dicit: audistis, quia dictum est antiquis hoc; ego autem dico uobis hoc, si nil ipse amplius praecepit, quam praeceptum est in illis ueteribus libris? deinde regnum caelorum illi populo fuisse promissum non legimus in his, quae promissa sunt lege data per Moysen in monte Sina, quod proprie uetus dicitur testamentum, quod praefiguratum dicit apostolus per ancillam Sarrae et filium eius; sed et ibi figuratum est et nouum per ipsam Sarram et filium eius. proinde si figurae discutiantur, omnia ibi prophetata reperiuntur, quae sunt praesentata uel expectantur praesentanda per Christum. uerum tamen propter quaedam praecepta non figurata, sed propria, quae non in uetere, sed in nouo inueniuntur, cautius et modestius diceretur paene nulla quam nulla hic esse, quae non sint et illic, quamuis illic sint duo illa praecepta de dilectione dei et proximi, quo rectissime omnia et legitima et prophetica et euangelica et apostolica referuntur.
- 1.21.3.1
Item quod dixi: tribus modis in scripturis filiorum nomen accipitur, minus considerate dictum est. et alios enim quosdam modos sine dubio praetermisimus, sicut dicitur filius gehennae uel filius adoptiuus, quae utique nec secundum naturam nec secundum doctrinam nec secundum imitationem dicuntur. quorum trium modorum, tamquam sola sint, exempla reddidimus: secundum naturam, sicut Iudaei filii Abrahae, secundum doctrinam, sicut filios suos quos euangelium docuit apostolus uocat, secundum imitationem, sicut filii Abrahae nos sumus, cuius imitamur fidem.
- 1.21.4.1
quod autem dixi: cum induerit incorruptionem et inmortalitatem, iam non caro et sanguis erit, secundum corruptionem carnalem dictum est carnem non futuram, non secundum substantiam, secundum quam et domini corpus post resurrectionem caro appellata est.
- 1.21.5.1
Alio loco: nisi quisque, inquam, uoluntatem mutaucrit, bonum operari non potest. quod in nostra potestate esse positum alio loco docet, uli ait: aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum. quod non est contra gratiam dei, quam praedicamus. in potestate est quippe hominis mutare in melius uoluntatem; sed ea potestas nulla est, nisi a deo detur, de quo dictum est: dedit eis potestatem filios dei fieri. cum enim hoc sit in potestate, quod, cum uolumus, facimus, nihil tam in potestate quam ipsa uoluntas est. sed praeparatur uoluntas a domino. eo modo ergo dat potestatem.
- 1.21.6.1
sic intellegendum est et quod dixi postea: in nostra potestate esse, ut uel inseri bonitate dei uel excidi eius seueritate mereamur, quia in potestate nostra non est, nisi quod nostra assequimur uoluntate, quae cum fortis et potens praeparatur a domino, facile fit opus pietatis, etiam quod difficile atque inpossibile fuit.
- 1.21.7.1
Hic liber sic incipit: De eo, quod scriptum: in principio deus fecit caelum et terram.
- 1.22.1.1
Cum presbyter adhuc essem, contigit, ut Carthagine inter nos, qui simul eramus, ad Romanos apostoli epistula legeretur, et quaedam interrogatus a fratribus quibusdam cum sicut poteram responderem, uoluerunt scribi potius, quae dicebam, quam sine litteris fundi. ubi cum eis obtemperarem, liber unus accessit superioribus opusculis meis.
- 1.22.2.1
In quo libro: quod autem ait, inquam, scimus, quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, satis ostendit non posse inpleri legem nisi ab spiritalibus, quales facit gratia dei. quod utique non ex persona apostoli accipi uolui, qui iam spiritalis erat, sed hominis sub lege positi, nondum sub gratia. sic enim prius haec uerba sapiebam, quae postea lectis quibusdam diuinorum tractatoribus eloquiorum, quorum me moueret auctoritas, consideraui diligentius et uidi etiam de ipso apostolo posse intellegi, quod ait: scimus, quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, quod in eis libris, quos contra Pelagianos nuper scripsi, quantum potui, diligenter ostendi. in isto ergo libro et hoc, quod dictum est: ego autem carnalis sum et deinde cetera usque ad eum locum, ubi dixit: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per legum Christum, dominum nostrum, dixi hominem describi adhuc sub lege, nondum sub gratia constitutum, bene facere uolentem, sed uictum concupiscentia carnis male facientem. a cuius concupiscentiae dominatu non liberat nisi gratia dei per legum Christum, dominum nostrum dono spiritus sancti, per quem diffusa caritas in cordibus nostris uincit carnis concupiscentias, ne consentiamus eis ad male faciendum, sed potius bona faciamus. unde quidem iam euertitur heresis Pelagiana, quae uult non ex deo nobis, sed ex nobis esse caritatem, qua bene ac pie uiuimus. sed in illis libris, quos aduersus eos edidimus, etiam spiritalis hominis iamque sub gratia constituti melius intellegi uerba ista monstrauimus propter corpus carnis, quod spiritale nondum est, erit autem in resurrectione mortuorum, et propter ipsam carnis concupiscentiam, cum qua ita confligunt sancti non ei consentientes ad malum, ut tamen eis motibus, quibus repugnantibus resistunt, non careant in hac uita. non eos autem habebunt in illa, ubi absorbebitur mors in uictoriam. propter hanc itaque concupiscentiam motusque ipsius, quibus ita resistitur, ut tamen sint in nobis, potest quisque sanctus iam sub gratia positus dicere ista omnia, quae esse dixi uerba hominis nondum sub gratia positi, sed sub lege. quod hic ostendere longum est et ubi id ostendi dictum est.
- 1.22.3.1
Item quod disputans, quid elegerit deus in nondum nato, cui dixit seruiturum esse maiorem, et quid in eodem maiore similiter nondum nato reprobauerit, de quibus propter hoc commemoratur quamuis longe postea prolatum propheticum testimonium: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, ad hoc perduxi ratiocinationem, ut dicerem: non ergo elegit deus opera cuiusquam in praescientia, quae ipse daturus est, sed fidem elegit in praescientia, ut, quem sibi crediturum praesciuit, ipsum elegerit, cui spiritum sanctum daret, ut bona operando etiam aeternam uitam consequeretur, nondum diligentius quaesiueram nec adhuc inueneram, qualis sit electio gratiae, de qua idem dicit apostolus: reliquiae per electionem gratiae factae sunt; quae utique non est gratia, si eam merita ulla praecedunt, ne iam quod datur non secundum gratiam, sed secundum debitum reddatur potius meritis quam donetur. proinde quod continuo dixi:
- 1.22.4.1
dicit enim idem apostolus: idem deus, qui operatur omnia in omnibus; nusquam autem dictum est: deus credit omnia in omnibus, ac deinde subiunxi: quod ergo credimus, nostrum est, quod autem bene operamur, illius est, qui credentibus dat spiritum, profecto dicere non deberem, si iam scirem etiam ipsam fidem inter dei munera reperiri, quae dantur in eodem spiritu. utrumque ergo nostrum est propter arbitrium uoluntatis et utrumque tamen datum est propter spiritum fidei et caritatis. neque enim sola caritas, sed, sicut scriptum est, caritas cum fide a deo patre et domino nostro Iesu Christo.
- 1.22.5.1
Et quod paulo post dixi: nostrum est enim credere et uelle, illius autem dare credentibus et uolentibus facultatem bene operandi per spiritum sanctum, per quem caritas diffunditur in cordibus nostris, uerum est quidem, sed ea regula et utrumque ipsius est, quia ipse praeparat uoluntatem, et utrumque nostrum, quia non fit nisi uolentibus nobis.
- 1.22.6.1
ac per hoc, quod etiam postea dixi: quia neque uelle possumus, nisi uocemur, et cum post uocationem uoluerimus, non sufficit uoluntas nostra et cursus noster, nisi deus et uires currentibus praebeat et perducat, quo uocat, ac deinde subiunxi: manifestum est ergo non uolentis neque currentis, sed miserentis dei esse, quod bene operamur, omnino uerissimum est. sed parum de ipsa uocatione disserui, quae fit secundum propositum dei; non enim omnium, qui uocantur, talis est, sed tantum electorum.
- 1.22.7.1
itaque quod paulo post dixi: sicut enim in his, quos elegit deus, [non opera, sed] fides incoat meritum, ut per munus dei bene operentur, sic in his, quos damnat, infidelitas et inpietas incoat poenae meritum, ut per ipsam poenam etiam male operentur, uerissime dixi, sed fidei meritum etiam ipsum esse donum dei nec putaui quaerendum esse nec dixi.
- 1.22.8.1
Et alio loco: cuius enim miseretur, inquam, facit eum bene operari, et quem obdurat, relinquit eum, ut male operetur. sed et illa misericordia praecedenti merito fidei tribuitur et ista obduratio praecedenti inpietati. quod quidem uerum est, sed adhuc quaerendum erat, utram-et meritum fidei de misericordia dei ueniat, id est utrum ista misericordia ideo tantummodo fiat in homine, quia fidelis est, an etiam facta fuerit, ut fidelis esset. legimus enim dicente apostolo: misericordiam consecutus, ut fidelis essem, non ait: quia fidelis eram. fideli ergo datur quidem, sed data est etiam, ut esset fidelis.
- 1.22.9.1
rectissime itaque alio loco in eodem libro dixi: quoniam si non cx operibus, sed misericordia dei et uocamur, ut credamus, et credentibus praestatur, ut bene operemur, non est gentibus ista inuidenda misericordia, quamuis minus ibi diligenter de illa, quae per dei propositum fit, uocatione tractauerim.
- 1.22.10.1
Hic liber sic incipit: Sensus hi sunt in epistula - Pauli ad Romanos. 20
- 1.23.1.1
Post hunc librum exposui eiusdem apostoli epistulam ad Galatas non carptim, id est aliqua praetermittens, sed continuanter et totam; hanc autem expositionem uno uolumine conprehendi.
- 1.23.2.1
In quo illud, quod dictum est: priores ergo apostoli ueraces, qui non ab hominibus, sed a deo per hominem missi sunt, per Iesum Christum scilicet adhuc mortalem; uerax etiam nouissimus apostolus,. qui per Iesum Christum totum iam deum post resurrectionem eius missus est, propter inmortalitatem dictum est: totum iam deum, quam post resurrectionem habere coepit, non propter diuinitatem semper inmortalem, a qua numquam recessit, in qua totus deus erat, et cum moriturus adhuc erat. hunc autem sensum sequentia manifestant. adiunxi enim dicens: priores sunt ceteri apostoli per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem; nouissimus est apostolus Paulus per Iesum Christum iam totum deum, id est omni ex parte inmortalem. hoc enim dixi, quod ait apostolus: non ab hominibus neque per hominem, sed per legum Christum et deum patrem, quasi iam Iesus Christus non sit homo. sequitur enim: qui suscitauit illum a mortuis, ut hinc appareret, cur dixerit: neque per hominem. proinde propter inmortalitatem iam nunc non homo Christus deus, propter substantiam uero humanae naturae, in qua ascendit in caelum, etiam nunc mediator dei et hominum homo Christus Iesus, quoniam sic ueniet, quomodo eum uiderunt, qui uiderunt euntem in caelum.
- 1.23.3.1
Item quod dixi: gratia dei est, qua nobis donantur peccata, ut reconciliemur deo; pax autem, qua reconciliamur deo, sic accipiendum est, ut tamen sciamus etiam utrumque ad generalem dei gratiam pertinere, quomodo in populo dei aliud specialiter Israhel, aliud ludas, et tamen utrumque generaliter Israhel.
- 1.23.4.1
item cum exponerem: quid ergo? lex transgressionis gratia proposita est, ita distinguendum putaui, ut inter- rogatio esset: quid ergo? ac deinde responsio: lex transgressionis gratia proposita est. quod quidem non abhorret a uero; sed melior mihi uidetur ista distinctio, ut interrogatio sit: quid ergo lex? et inferatur responsio: transgressionis gratia proposita est.
- 1.23.5.1
quod autem dixi: ordinatissime itaque subiungit: quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege, ut intellegamus eos esse sub lege, quorum spiritus ita concupiscit aduersus carnem, ut non ea, quae uolunt, faciant, id est, non se teneant inuictos in caritate iustitiae, sed a concupiscente aduersus se carne uincantur, hoc ex illo sensu est, quo sentiebam id, quod dictum est: caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur, ut non ea, quae uultis, faciatis, ad eos pertinere, qui sub lege sunt, nondum sub gratia. adhuc enim non intellexeram haec uerba et illis, qui sub gratia sunt, non sub lege, propterea conuenire, quia et ipsi concupiscentias carnis, contra quas spiritu concupiscunt, quamuis eis non consentiant, nollent tamen illas habere, si possent. non ideo, non quaecumque uolunt faciunt, quia uolunt eis carere nec possunt. tunc enim eas non habebunt, quando nec corruptibilem carnem.
- 1.23.6.1
Hic liber sic incipit: Causa, propter quam scribit apostolus a l Galatas, haec est. \\
- 1.24.1.1
Epistulae quoque ad Romanos sicut ad Galatas expositionem susceperam. sed huius operis, si perficeretur, plures libri erant futuri, quorum unum in sola disputatione ipsius salutationis absolui, ab initio scilicet usque ad illud, ubi ait: gratia uobis et pax a deo patre nostro et domino Iesu Christo. factum est quippe, ut immoraremur, cum uellemus soluere incurrentem sermoni nostro difficillimam quaestionem de peccato in spiritum sanctum, quod non remittitur neque in hoc saeculo neque in futuro. sed deinde cessaui alia uolumina adiungere exponendo epistulam totam, ipsius autem operis magnitudine ac labore deterritus et in alia faciliora delapsus sum. ita factum est, ut librum, quem feceram primum, relinquerem solum, cuius esse titulum uolui: epistulae ad Romanos incoata expositio.
- 1.24.2.1
Vbi quod dixi, gratiam esse in dimissione peccatorum, pacem uero in reconciliatione dei, ubicumque hoc dixi, non sic accipiendum est, ac si pax ipsa et reconciliatio non pertineat ad gratiam generalem, sed specialiter gratiae nomine remissionem significauerit peccatorum, sicut legem et specialiter dicimus, secundum quod dictum est: lex et prophetae, et generaliter, ut in ea sint et prophetae.
- 1.24.3.1
Hic liber sic incipit: In epistula, quam apostolus Paulus scripsit a Romanos.
- 1.25.1.1
Est etiam inter illa, quae scripsimus, quoddam prolixum opus, qui tamen unus deputatur liber, cuius est titulus: de diuersis quaestionibus octoginta tribus. cum autem dispersae fuissent per cartulas multas, quoniam ab ipso primo tempore conuersionis meae, posteaquam in Africam uenimus, sicut interrogabar a fratribus, quando me uacantem uidebant, nulla seruata ordinatione dictatae sunt, iussi eas iam episcopus colligi et unum ex eis librum fieri adhibitis numeris, ut quod quisque legere uoluerit facile inueniat.
- 1.25.2.1
Harum quaestionum prima est: utrum anima a se ipsa sit;
- 1.25.3.1
secunda de libero arbitrio;
- 1.25.4.1
tertia: utrum deo auctore sit homo deterior;
- 1.25.5.1
quarta: quae sit causa, ut sit homo deterior;
- 1.25.6.1
quinta: utrum animal inrationale beatum esse possit;
- 1.25.7.1
sexta de malo;
- 1.25.8.1
septima: quae proprie in animante anima dicatur;
- 1.25.9.1
octaua: utrum per se ipsam moueatur;
- 1.25.10.1
nona: utrum corporis sensibus percipi ueritas possit. in qua illud, quod dixi: omne, quod corporeus sensus adtingit, quod et sensibile dicitur, sine ulla intermissione temporis commutatur, sine dubio uerum quidem non est in corporibus resurrectionis incorruptibilibus, sed nunc ea nullus nostri corporis sensus adtingit, nisi forte diuinitus tale aliquid reueletur.
- 1.25.11.1
decima est: utrum corpus a deo sit; undecima: quare Christus de femina natus sit.
- 1.25.12.1
duodecima loco, ubi titulus est:
- 1.25.13.1
sententia cuiusdam sapientis, non est mea, sed quia per me innotuit quibusdam fratribus, qui tunc casu ista diligentissime consulebant, et placuit eis, inter nostra eam scribere uoluerunt. est autem cuiusdam Fontei Carthaginiensis: de mente mundanda ad uidendum deum, quod paganus quidem scripsit, sed Christianus baptizatus est mortuus.
- 1.25.14.1
tertia decima est: quo documento constet homines bestiis excellere;
- 1.25.15.1
quarta decima: non fuisse corpus domini nostri Iesu Christi phantasma;
- 1.25.16.1
quinta decima de intellectu;
- 1.25.17.1
sexta decima de filio;
- 1.25.18.1
septima decima de scientia dei;
- 1.25.19.1
octaua decima de trinitate;
- 1.25.20.1
nona decima de deo et creatura;
- 1.25.21.1
uicensima de loco dei;
← Previous · Next → — showing 201–300 of 562
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa077.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.