Retractationum
- 1.1.2.1
Sed in eisdem tribus libris meis non mihi placet totiens me appellare fortunam, quamuis non aliquam deam uoluerim hoc nomine intellegi, sed fortuitum rerum euentum uel in corporis nostri uel in externis bonis aut malis. unde et illa uerba sunt, quae nulla religio dicere prohibet: forte, forsan, forsitan, for-tasse, fortuito, quod tamen totum ad diuinam reuocandum est prouidentiam. hoc etiam ibi non tacui dicens: etenim fortasse, quae uulgo fortuna nominatur, occulto quodam ordine regitur, nihilque aliud in rebus casum uocamus, nisi cuius ratio et causa secreta est. dixi quidem hoc, uerum tamen paenitet me sic illic nominasse fortunam, cum uideam homines habere in pessima consuetudine. ubi dici debet: hoc deus uoluit, dicere: hoc uoluit fortuna.
- 1.1.3.1
quod autem quodam loco dixi: ita conparatum est siue pro meritis nostris siue pro necessitate naturae, ut diuinum animum mortalibus inhaerentem nequaquam philosoph\'ae portus accipiat et cetera, aut nihil horum duorum dicendum fuit, quia etiam sic sensus posset esse integer, aut satis erat dicere: pro meritis nostris, sicut uerum est ex Adam tracta miseria, nec addere: siue pro necessitate naturae, quandoquidem naturae nostrae dura necessitas merito praecedentis iniquitatis exorta est.
- 1.1.4.1
itemque illic quod dixi: nihil omnino colendum esse totumque abiciendum quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus adtingit, addenda erant uerba, ut diceretur: quidquid mortalis corporis sensus adtingit; est enim sensus et mentis. sed eorum more tunc loquebar, qui sensum non nisi corporis dicunt et sensibilia non nisi corporalia. itaque ubicumque sic locutus sum, parum est ambiguitas euitata nisi apud eos, quorum consuetudo est locutionis huius. item dixi:
- 1.1.5.1
quid censes aliud esse beate uiuere nisi secundum id, quod in homine optimum est, uiuere? et quid dixerim in homine esse optimum, paulo post explicans: quis, inquam, dubitauerit nihil esse aliud hominis optimum quam eam partem animi, cui dominanti obtemperare conuenit cetera, quaeque in homine sunt? haec autem, ne aliam postules definitionem, mens aut ratio dici potest. hoc quidem uerum est — nam quantum adtinet ad hominis naturam, nihil est in eo melius quam mens et ratio — sed non secundum ipsam debet uiuere, qui beate uult uiuere. alioquin secundum hominem uiuit, cum secundum deum uiuendum sit, ut possit ad beatitudinem peruenire, propter quam consequendam non se ipsa debet esse contenta, sed deo mens nostra subdenda est.
- 1.1.6.1
item respondens ei, cum quo disputabatur: hic plane, inquam, non erras; quod ut tibi omen sit ad reliqua, libenter optauerim. hoc licet non serio, sed ioco dictum sit, nollem tamen eo uerbo uti. omen quippe me legisse non recolo siue in sacris litteris nostris siue in sermone cuiusquam ecclesiastici disputatoris, quamuis abominatio inde sit dicta, quae in diuinis libris adsidue reperitur.
- 1.1.7.1
In secundo autem libro prorsus inepta est et insulsa illa quasi fabula de philocalia et philosophia, quod sunt germanae et eodem parente procreatae. aut enim philocalia quae dicitur non nisi in nugis est et ob hoc philosophiae nulla ratione germana aut, si propterea est hoc nomen honorandum, quia latine interpretatum amorem pulchritudinis significat et est uera ac summa sapientiae pulchritudo, eadem ipsa est in rebus incorporalibus atque summis philocalia, quae philosophia, neque ullo modo sunt quasi sorores duae.
- 1.1.8.1
alio loco, de animo cum agerem, dixi: securior rediturus in caelum. iturus autem quam rediturus dixissem securius propter eos, qui putant animos humanos pro meritis peccatorum suorum de caelo . lapsos seu deiectos in corpora ista detrudi. sed ego propterea non dubitaui dicere, quia ita dixi in caelum, tamquam dicerem ad deum, qui eius est auctor et conditor, sicut beatus Cyprianus non cunctatus est dicere: nam cum corpus e terra, spiritum possideamus e caelo, ipsi terra et caelum sumus. et in libro Ecclesiastae scriptum. est:_ spiritus reuertatur ad deum, qui dedit illum quod utique sic ,.. intellegendum est, ut non resistatur apostolo dicenti nondum natos nihil egisse boni aut mali. sine controuersia ergo quaedam originalis regio beatitudinis animi deus ipse est, qui eum non quidem de se ipso genuit, sed de nulla re alia condidit, sicut condidit corpus e terra. nam quod adtinet ad eius originem, qua fit, ut sit in corpore, utrum de illo uno sit, qui primum creatus est, quando factus est homo in animam uiuam, an similiter fiant singulis singuli, nec tunc sciebam nec adhuc scio.
- 1.1.9.1
In libro tertio: si quid mihi uideatur quaeris, inquam, in mente arbitror esse summum hominis bonum. uerius dixissem: in deo; ipso enim mens fruitur, ut beata sit, tamquam bono summo suo.
- 1.1.10.1
nec illud mihi placet, quod dixi: liquet dcierare per omne diuinum.
- 1.1.11.1
item quod dixi de Academicis, quia nouerant uerum, cuius simile appellabant uerisimile, idque ipsum ueri- 15 simile appellaui falsum, quod adprobabant, duas ob causas non recte dictum est, uel quod falsum esset, quod aliquo modo esset simile alicuius ueri, quia in genere suo et hoc uerum est, uel quod adprobabant ista falsa, quae uocabant uerisimilia, cum illi nihil adprobarent et adfirmarent nihil adprobare sapientem. sed quia hoc ipsum uerisimile etiam probabile nuncupabant, hinc factum est, ut de illis dicerem.
- 1.1.12.1
laus quoque ipsa, qua Platonem uel Platonicos seu Academicos philosophos tantum extuli. quantum inpios homines non oportuit, non inmerito mihi displicuit. praesertim contra quorum errores magnos defendenda est Christiana doctrina.
- 1.1.13.1
illud etiam, quod in conparatione argumentorum Ciceronis, quibus in libris suis Academicis usus est, meas nugas esse dixi, quibus illa argumenta certissima ratione refutaui, quamuis iocando dictum sit et magis ironia dicebatur, non debuit tamen dici.
- 1.1.14.1
Hoc opus sic incipit: 0 utinam, Romaniane, hominem sibi aptum.
- 1.2.1.1
Librum de beata uita non post libros de Academicis, sed inter illos ut scriberem contigit.. ex occasione quippe ortus est diei natalis mei et tridui disputatione conpletus, sicut satis ipse indicat. in quo libro constitit inter nos, qui simul quaerebamus, non esse beatam uitam nisi perfectam cognitionem dei.
- 1.2.2.1
Displicet autem illic, quod Mallio Theodoro, ad quem librum ipsum scripsi, quamuis docto et Christiano uiro, plus tribui
- 1.2.3.1
quam deberem, et quod fortunam etiam illic saepe nominaui,
- 1.2.4.1
et quod tempore uitae huius in solo animo sapientis dixi habitare beatam uitam, quomodolibet se habeat corpus eius, cum perfectam cognitionem dei, hoc est, qua homini maior esse non possit, in futura uita speret apostolus, quae sola beata uita dicenda est, ubi et corpus incorruptibile atque inmortale spiritui suo sine ulla molestia uel reluctatione subdetur. sane istum librum in nostro codice interruptum repperi et non parum minus habere, et sic a fratribus quibusdam descriptus est, nec adhuc apud aliquem integrum inueneram, ex quo emendarem, quando haec retractaui.
- 1.2.5.1
Hic liber sic incipit: Si ad philosophiae portum.
- 1.3.1.1
Per idem tempus, inter illos quidem, qui de Academicis scripti sunt, duos etiam libros de ordine scripsi, in quibus quaestio magna uersatur, utrum omnia bona et mala diuinae prouidentiae ordo contineat. sed cum rem uiderem ad intellegendum difficilem satis aegre ad eorum perceptionem, cum quibus agebam, disputando posse perduci, de ordine studendi loqui malui, cum a corporalibus ad incorporalia potest profici.
- 1.3.2.1
Verum et his libris displicet mihi saepe interpositum fortunae uocabulum; et quod non addebam:
- 1.3.3.1
corporis, quando sensus corporis nominaui;
- 1.3.4.1
et quod multum tribui liberalibus disciplinis, quas multi sancti multum nesciunt, quidam etiam sciunt et sancti non sunt;
- 1.3.5.1
et quod Musas quasi aliquas deas quamuis iocando commemoraui; et quod admirationem uitium nuncupaui;
- 1.3.7.1
et quod philosophos non uera pietate praeditos dixi uiitutis luce fulsisse;
- 1.3.8.1
et quod duos mundos, unum sensibilem, alterum intellegibilem, non ex Platonis uel ex Platonicorum persona, sed ex mea sic commendaui, tamquam hoc etiam dominus significare uoluerit, quia non ait: regnum meum non est de mundo, sed: regnum meum non est de hoc mundo, cum possit et aliqua locutione dictum inueniri et, si alius a domino Christo significatus est mundus, ille congruentius possit intellegi, in quo erit caelum nouum et terra noua, quando conplebitur quod oramus dicentes: adueniat regnum tuum. nec Plato quidem in hoc errauit, quia esse mundum intellegibilem dixit, si non uocabulum, quod ecclesiasticae consuetudini in re illa inusitatum est, sed ipsam rem uelimus adtendere. mundum quippe ille intellegibilem nuncupauit ipsam rationem sempiternam atque incommutabilem, qua fecit deus mundum. quam qui esse negat, sequitur, ut dicat inrationabiliter deum fecisse quod fecit, aut, cum faceret uel antequam faceret, nescisse, quid faceret, si apud eum ratio faciendi non erat. si uero erat, sicut erat, ipsam uidetur Plato uocasse intellegibilem mundum. nec tamen isto nomine nos uteremur, si iam satis essemus litteris ecclesiasticis eruditi.
- 1.3.9.1
Nec illud mihi placet, quod cum dixissem: summa opera danda est optimis moribus, mox addidi: deus enim noster aliter nos exaudire non poterit; bene autem uiuentes facillime exaudiet. sic enim dictum est, tamquam deus non exaudiat peccatores; quod quidem dixit in euangelio, sed ille, qui nondum cognouerat Christum, a quo iam fuerat inluminatus in corpore.
- 1.3.10.1
nec illud placet, quod Pythagorae philosopho tantum laudis dedi, ut, qui hanc audit uel legit, possit putare me credidisse nullos errores in Pythagorica esse doctrina, cum sint plures idemque capitales.
- 1.3.11.1
Hoc opus sic incipit: Dc ordine rerum, Zenobi.
- 1.4.1.1
Inter haec scripsi etiam duo uolumina secundum studium meum et amorem ratione indagandae ueritatis de his rebus, quas maxime scire cupiebam, me interrogans mihique respondens, tamquam duo essemus ratio et ego, cum solus essem. unde hoc opus Soliloquia nominaui; sed inperfectum remansit, ita tamen, ut in primo libro quaereretur et utcumque appareret, qualis esse debeat, qui uult percipere sapientiam, quae utique non sensu corporis, sed mente percipitur, et quadam ratiocinatione in libri fine colligitur ea, quae uere sunt, esse inmortalia; in secundo autem de inmortalitate animae diu res agitur et non peragitur.
- 1.4.2.1
In his sane libris non approbo, quod in oratione dixi: deus, qui nisi mundos uerum scire noluisti. responderi enim potest multos etiam non mundos multa scire uera; neque enim definitum est hic, quid sit uerum, quod nisi mundi scire non possint, et quid sit scire.
- 1.4.3.1
illud, quod ibi positum est: detis, cuius regnum est totus mundus, quem sensus ignorat, si deus intellegendus est, addenda fuerant uerba, ut diceretur: quem mortalis corporis sensus ignorat. si autem mundus dictus est, quem sensus ignorat, ille recte intellegitur, qui futurus est caelo nouo et terra noua; sed etiam hic addenda erant illa, ut diceretur: mortalis corporis sensus. sed illo more adhuc loquebar, quo sensus proprie corporis appellatur, nec adsidue repetendum est, quod et superius inde iam dixi, sed hoc recolendum, ubicumque ista locutio in meis litteris inuenitur
- 1.4.4.1
Et ubi dixi de patre et filio: qui gignit et quem gignit. unum est, dicendum fuit: unum sunt, sicut aperte ipsa ueritas loquitur dicens: ego et pater unum sumus.
- 1.4.5.1
nec illud mihi placet, quod in ista uita deo intellecto iam beatam esse, animam dixi, nisi forte spe.
- 1.4.6.1
item quod dixi: ad sapientiae coniunctionem non una uia perueniri non bene sonat; quasi alia uia sit praeter Christum, qui dixit: ego sum uia. uitanda ergo erat haec offensio aurium religiosarum, quamuis alia sit illa uniuersalis uia, aliae autem uiae, de quibus et in Psalmo canimus: uias tuas, domine, notas fac mihi et semitas tuas doce me.
- 1.4.7.1
in eo, quod ibi dictum est, pmitus ista sensibilia fugienda, cauendum fuit, ne putaremur illam Porfyri falsi philosophi tenere sententiam, qua dixit omne corpus esse fugiendum. non autem dixi ego: omnia sensibilia, sed: . ista, hoc est corruptibilia; sed hoc potius dicendum fuit, non autem talia sensibilia sensibilia futura sunt in futuri saeculi caelo nouo et terra noua.
- 1.4.8.1
Item quodam loco dixi, quod disciplinis liberalibus crudili sine dubio in se illas obliuione obrutas eruunt discendo et quodam modo refodiunt. sed hoc quoque inprobo. crelibilius est enim propterea uera respondere de quibusdam disci- plinis etiam inperitos earum, quando bene interrogantur, quia praesens est eis, quando id capere possunt, lumen rationis aeternae, ubi haec inmutabilia uera conspiciunt. non quia ea nouerant aliquando et obliti sunt, quod Platoni uel talibus uisum est. contra quorum opinionem, quantum pro suscepto opere dabatur occasio, in libro duodecimo de trinitate disserui.
- 1.4.9.1
Hoc opus sic incipit: Volucnii mild multa ac uaria mecum.
- 1.5.1.1
Post libros Soliloquiorum iam de agro Mediolanium reuersus scripsi librum de inmortalitate animae. quod mihi quasi commonitorium esse uolueram propter Soliloquia terminanda, quae inperfecta remanserant, sed nescio quo modo me inuito exiit in manus hominum et inter mea opuscula nominatur. qui primo ratiocinationum contortione atque breuitate sic obscurus est, ut fatiget, cum legitur, etiam intentionem meam uixque intellegatur a me ipso.
- 1.5.2.1
Denique cogitans nihil aliud quam animos hominum in quadam argumentatione eiusdem libri dixi: nec esse in eo, qui nihil discit, disciplina potest; itemque alio loco dixi: nec ullam rem scientia conplectitur, nisi quae ad aliquam pertinet disciplinam, nec uenit in mentem deum non discere disciplinas et habere omnium rerum scientiam, in qua etiam praescientia est futurorum. tale est et illud, quod ibi dictum est, non esse uitam cum ratione ulli nisi animae; neque enim deo sine ratione uita est, cum apud eum et summa uita et summa sit ratio. et illud aliquanto superius dixi, id, quod intellegitur, eius modi esse semper, cum intellegatur et animus, qui utique non eius modi est semper. quod uero dixi: animum propterea non posse ab aeterna ratione separari, quia non ei localiter iungitur, profecto non dixissem, si iam tunc essem litteris sacris ita eruditus, ut recolerem, quod scriptum est: peccata uestra separant inter uos et deum. unde intellegi datur etiam earum rerum posse dici separationem, quae non locis. sed incorporaliter iuncta fuerant.
- 1.5.3.1
Quid sit etiam, quod dixi: anima si caret corpore, in hoc mundo non est, non potui recordari. numquid enim animae mortuorum aut non carent corpore aut in hoc mundo non sunt? quasi uero inferi non sint in hoc mundo. sed quia carere corpore in bono potest, fortasse nomine corporis pestes corporeas appellaui. quod si ita est, nimis insolenter uerbo usus sum.
- 1.5.4.1
illud quoque temere dictum est: a summa essentia speciem corporis per animam tribui, qua est, in quantumcumque est. per animam ergo corpus subsistit et eo ipso est, quo animatur, siue uniuersaliter, ut mundus, siue particulariter, ut unum quodque animal intra mundum; hoc totum prorsus temere dictum est.
- 1.5.5.1
Hic liber sic incipit: Si alicubi est disciplina.
- 1.5.5.2
Per idem tempus, quo Mediolani fui baptismum percepturus, etiam disciplinarum libros conatus sum scribere interrogans eos, qui mecum erant atque ab huius modi studiis non abhorrebant, per corporalia cupiens ad incorporalia quibusdam quasi passibus certis uel peruenire uel ducere. sed earum solum de grammatica librum absoluere potui, quem postea de armario nostro perdidi, et de musica sex uolumina, quantum adtinet ad eandem partem, quae rythmus uocatur. sed eosdem sex libros iam baptizatus iamque ex Italia regressus in Africam scripsi; incoaueram quippe tantummodo istam apud Mediolanium disciplinam. de aliis uero quinque disciplinis illic similiter incoatis, de dialectica, de rhetorica, de geometrica, de arithmetica, de philosophia, sola principia remanserunt, quae tamen etiam ipsa perdidimus, sed haberi ab aliquibus existimo.
- 1.6.1.1
lam baptizatus autem cum Romae essem nec tacitus ferre possem Manicheorum iactantiam de falsa et fallaci continentia uel abstinentia, qua se ad inperitos decipiendos ueris Christianis, quibus conparandi non sunt, insuper praeferunt, scripsi duos libros, unum de moribus ecclesiae catholicae et alterum de moribus Manicheorum.
- 1.6.2.1
In eo igitur, qui est de moribus ecclesiae catholicae, ubi posui testimonium, in quo legitur, quoniam propter te adficimur tota die, aestimati sumus ut oues, mendositas nostri codicis me fefellit minus memorem scripturarum, in quibus nondum adsuetus eram. nam eiusdem interpretationis alii codices non habent: propter te adficimur, sed propter te morte adficimur, quod uno uerbo alii dixerunt mortificamur. hoc esse uerius graeci libri indicant, ex qua lingua in latinam secundum Septuaginta interpretes ueterum diuinarum scripturarum est facta translatio. et tamen secundum haec uerba, id est: propter te adficimur, multa disputans dixi, quae in ipsis rebus non tamquam falsa inprobo, uerum tamen conuenientiam scripturarum ueterum et nouarum, quam demonstrare cupiebam, ex his dumtaxat uerbis non utique demonstraui. unde autem mihi error obrepserit, dixi; ex aliis uero testimoniis eandem conuenientiam sufficienter ostendi.
- 1.6.3.1
Et paulo post testimonium posui de libro Sapientiae seeundum codicem nostrum, in quo scriptum erat: sobrietatem enim sapientia docet et iustitiam et uirtutem, et secundum haec uerba disserui res quidem ueras, sed ex occasione mendositatis inuentas. quid enim uerius, quod sapientia doceat ueritatem contemplationis, quam nomine sobrietatis significatam putaui, et actionis probitatem, quam per duo alia intellegi uolui, per iustitiam atque uirtutem, cum codices eiusdem interpretationis ueriores habeant: sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et uirtutem? his enim omnibus latinus interpres quattuor illas uirtutes, quae maxime in ore philosophorum esse adsolent, nominauit, sobrietatem appellans temperantiam, prudentiae inponens nomen sapientiam, fortitudinem uero uirtutis uocabulo enuntians, solam iustitiam suo nomine interpretatus est. has autem quattuor uirtutes in eodem libro Sapientiae suis nominibus appellatas, sicut a Graecis uocantur, longe postea repperimus in codicibus graecis.
- 1.6.4.1
item quod posui de libro Salomonis: uanitas nanitantium, dixit Ecclesiastes, in multis quidem codicibus legi, sed hoc graecus non habet; habet autem: uanitas uanitatum, quod postea uidi, et inueni eos latinos esse ueriores, qui habent uanitatum, non uanitantium. ex occasione tamen huius mendositatis quaecumque disserui, uera esse ipsis rebus apparet.
- 1.6.5.1
Quod autem dixi: eum ipsum, quem cognoscere uolumus, hoc est deum, prius plena caritate diligamus, melius diceretur: sincera quam plena, nisi forte putatur caritatem dei non futuram esse maiorem, quando uidebimus facie ad faciem. sic itaque hoc accipiatur, tamquam plena dicta sit, qua maior esse non possit, quamdiu ambulamus per fidem; erit enim plenior, immo plenissima, sed per speciem.
- 1.6.6.1
item quod dixi de his, qui subueniunt indigentibus, quia misericordes uocantur, etiam si sapientes usque adeo sint, ut iam nullo animi dolore turbentur, non sic accipiendum est, tamquam definierim in hac uita esse tales sapientes; non enim dixi: cum sint, sed dixi: etiam si sint.
- 1.6.7.1
Alio loco, ubi dixi: iam uero, cum haec humana dilectio inhaerentem uberibus suis nutrierit et roborauerit animum, sequendo deo factus est idoneus; ubi eius maiestas ex tanta parte, quanta animi, dum terrae huius inhabitator est, sufficit, aperire se coeperit, tantus caritatis ardor innascitur et tantum diuini amoris consurgit incendium, ut exustis omnibus uitiis in homine sanctificato atque purgato satis appareat, quam diuine dictum sit: ego sum ignis consumens, possunt putare Pelagiani istam perfectionem in hac mortali uita me dixisse posse contingere. sed non hoc putent. ardor quippe caritatis sequendo deo factus idoneus et tam magnus, ut uitia cuncta consumat, in hac uita nasci et crescere potest, perficere uero, propter quod nascitur, ut nullum insit homini uitium, non consequenter hic potest, quamuis tanta ista res eodem ardore caritatis perficiatur, ubi perfici et quando perfici potest, ut. quemadmodum lauacrum regenerationis purgat a reatu omnium peccatorum, quae humana traxit natiuitas et contraxit iniquitas, ita illa perfectio purget ab omnium labe uitiorum, sine quibus esse non potest humana in hoc saeculo infirmitas. sicut accipiendum est etiam quod dixit apostolus: Christus dilexit ecclesiam et semet ipsum tradidit pro ea, mundans eam lauacro aquae in uerbo, ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eius modi. hic est enim lauacrum aquae in uerbo, quo mundatur ecclesia. sed cum tota dicat, quamdiu hic est: dimitte nobis debita nostra. non utique hic est sine macula aut ruga aut aliquid huius modi, ex eo tamen, quod hic accipit, ad illam gloriam, quae hic non est, perfectionemque perducitur.
- 1.6.7.2
In alio libro, cuius est titulus: de moribus Manicheorum, illud.
- 1.6.8.1
quod dixi: dei bonitas omnia deficientia sic ordinat, ut ibi sint, ubi congruentissime possint esse, donec ordinatis motibus ad id recurrant, unde defecerunt, non sic accipiendum est, tamquam omnia recurrant ad id, unde defecerunt, sicut Origeni uisum est, sed ea omnia, quae recurrunt. non enim recurrent ad deum, a quo defecerunt, qui sempiterno igne punientur, quamuis omnia deficientia sic ordinentur, ut ibi sint, ubi congruentissime possint esse, quia et illi, qui non recurrunt, congruentissime in poena sunt.
- 1.6.9.1
alio loco: nemo fere, inquam, de scarabeis dubitat, quin de limo in pilam rotundato ab his atque obruto existant, cum hoc exemplum utrum uerum sit multi dubitant, multi ne audierint quidem.
- 1.6.10.1
Hoc opus sic incipit: In aliis libris satis opinor egisse nos.
- 1.7.1.1
In eadem urbe scripsi dialogum, in quo de anima multa quaeruntur ac disseruntur, id est unde sit, qualis sit, quanta sit, cur corpori fuerit data, cum ad corpus uenerit qualis efficiatur, qualis cum abscesserit. sed quoniam quanta sit diligentissime ac subtilissime disputatum est, ut eam, si possemus, ostenderemus corporalis quantitatis non esse et tamen magnum aliquid esse, ex hac una inquisitione totus liber nomen accepit, ut appellaretur de animae quantitate.
- 1.7.2.1
In eo libro illud, quod dixi, omnes artes animam secum adtulisse mihi uideri nec aliud quicquam esse id, quod dicitur discere, quam reminisci et recordari, non sic accipiendum est, quasi ex hoc adprobetur animam uel in alio corpore uel alibi siue in corpore siue extra corpus aliquando uixisse et ea, quae interrogata respondet, cum hic non didicerit, in alia uita ante didicisse. fieri enim potest, sicut iam in hoc opere supra dixi-mus, ut hoc ideo possit, quia natura intellegibilis est, ut conectatur non solum intellegibilibus uerum etiam inmutabilibus rebus, eo ordine facta, ut, cum se ad eas res mouet, quibus conexa est, uel ad se ipsam, in quantum eas uidet, in tantum de his uera respondeat. nec sane omnes artes eo modo secum adtulit ac secum habet; nam de artibus, quae ad sensus corporis pertinent, sicut multa medicinae, sicut astrologiae omnia, nisi quod hic didicerit non potest dicere. ea uero, quae sola intellegentia capit, propter id, quod dixi, cum uel a se ipsa uel ab alio fuerit bene interrogata et recordata, respondet.
- 1.7.3.1
Alio loco: uellem, inquam, hine plura dicere ac me ipsum constringere, dum quasi tibi praecipio, ut nihil aliud agerem, quam redderer mihi, cui me maxime debeo. ubi uideor dicere potius debuisse: redderer deo, cui me maxime debeo. sed quo- Diam prius sibi ipse homo reddendus est, ut illic quasi gradu facto inde surgat atque adtollatur ad deum, sicut filius ille minor prius reuersus est ad semet ipsum et tunc ait: surgam et ibo ad patrem meum, ideo sic sum locutus. denique mox addidi: atque ita fieri amicum mancipium domino. quod ergo dixi: cui me maxime debeo, ad homines rettuli; magis enim mihi me debeo quam hominibus ceteris, quamuis deo magis quam mihi.
- 1.7.4.1
Hic liber sic incipit: Quoniam uideo te abundare otio.
- 1.8.1.1
Cum adhuc Romae demoraremur, noluimus disputando quaerere, unde sit malum, et eo modo disputauimus, ut, si possemus, id quod de hac re diuinae auctoritati subditi credebamus etiam ad intellegentiam nostram, quantum disserendo opitulante deo agere possemus, ratio considerata et pertractata perduceret. et quoniam constitit inter nos diligenter ratione discussa malum non exortum nisi ex libero uoluntatis arbitrio, tres libri, quos eadem disputatio peperit, appellati sunt de libero arbitrio. quorum secundum et tertium in Africa iam Hippone Regio presbyter ordinatus, sicut tunc potui, terminaui.
- 1.8.2.1
In his libris ita multa disserta sunt, ut incidentes nonnullae quaestiones, quas uel enodare non poteram uel longam sermocinationem in praesenti requirebant, ita differrentur, ut ex utraque parte uel ex omnibus earundem quaestionum partibus, in quibus non apparebat, quid potius congrueret ueritati, ad hoc tamen ratiocinatio nostra concluderetur, ut, quodlibet eorum uerum esset, laudandus crederetur uel etiam ostenderetur deus. propter eos quippe disputatio illa suscepta est, qui negant ex libero uoluntatis arbitrio mali originem duci et deum, si ita est, creatorem omnium naturarum culpandum esse contendunt, eo modo uolentes secundum suae inpietatis errorem — Manichei enim sunt — inmutabilem quandam et deo coaeternam introducere naturam mali. de gratia uero dei, qua suos electos sic praedestinauit, ut eorum, qui iam in eis utuntur libero arbitrio, ipse etiam praeparet uoluntates, nihil in his libris disputatum est propter hoc proposita quaestione. ubi autem incidit locus, ut huius gratiae commemoratio fieret, transeunter commemorata est, non, quasi inde ageretur, operosa ratiocinatione defensa. aliud est enim quaerere, unde sit malum, et aliud est quaerere, unde redeatur ad pristinum uel ad maius perueniatur bonum.
- 1.8.3.1
Quapropter noui heretici Pelagiani, qui liberum sic asserunt uoluntatis arbitrium, ut gratiae dei non relinquant locum, quandoquidem eam secundum merita nostra dari adserunt, non se extollant, quasi eorum egerim causam, quia multa in his libris dixi pro libero arbitrio, quae illius disputationis causa poscebat. dixi quippe in primo libro male facta iustitia dei uindicari et addidi: non enim iuste uindicarentur, nisi fierent uoluntate. item cum ipsam bonam uoluntatem tam magnum bonum esse monstrarem, ut omnibus corporis et extraneis bonis merito anteponeretur, dixi: uides igitur iam, ut existimo, in uoluntate nostra esse constitutum, ut hoc uel fruamur uel careamus tanto et tam uero bono; quid enim tam in uoluntate quam ipsa uoluntas sita est? et alio loco: quid ergo causa est, inquam, cur dubitandum putemus, etiamsi numquam antea sapientes fuimus, uoluntate nos tamen laudabilem et beatam uitam, uoluntate turpem et miseram mereri ac degere? itemque alio loco: ex quo conficitur, inquam, ut quisquis recte honesteque uult uiuere, si id se uelle prae fugacibus rebus uelit, adsequatur tantam rem tanta facilitate, ut nihil aliud ei quam ipsum uelle sit habere, quod uoluit. itemque alibi dixi: hoc enim aeterna lex illa, ad cuius considerationem redire iam tempus est, incommutabili stabilitate firmauit, ut in uoluntate meritum sit, in beatitate autem et miseria praemium atque supplicium. et alio loco: quid, inquam, quisque sectandum et amplectendum eligat, in uoluntate esse positum constitit. et in secundo libro: homo enim ipse, inquam, in quantum homo est, aliquod bonum est, quia recte uiuere, cum uult, potest. et alio loco dixi: recte fieri non posse nisi eodem libero uoluntatis arbitrio. et in libro tertio: quid opus est quaeri, inquam, unde iste motus existat, quo uoluntas auertitur ab incommutabili bono ad commutabile bonum, cum eum non nisi animi et uoluntarium et ob hoc culpabile esse fateamur omnisque de hac re disciplina utilis ad id ualeat, ut eo motu inprobato atque cohibito uoluntatem nostram ad fruendum sempiterno bono a lapsu temporali conuertamus? et in alio loco: obscure, inquam, de te ueritas clamat. non enim posses aliud sentire esse in potestate nostra nisi quod, cum uolumus, facimus. quapropter nihil tam in nostra potestate quam ipsa uoluntas est. ea enim prorsus nullo interuallo mox, ut uolumus, praesto est. item alio loco: si enim tu laudaris, inquam, uidendo, quid facere debeas, cum id non uideas nisi in illo, qui est incommutabilis ueritas, quanto magis ille, qui et uelle praecepit et posse praebuit et non inpune nolle permisit. deinde subiunxi dicens: si enim hoc debet quisque, quod accepit, et sic homo factus est, ut necessario peccet, hoc debet, ut peccet. cum uero peccat, quod debet facit; quod si scelus est dicere, neminem natura sua cogit, ut peccet. et iterum: quae tandem esse poterit, inquam, ante uoluntatem causa uoluntatis? aut enim et ipsa uoluntas est et a radice ista uoluntatis non receditur, aut non est uoluntas et peccatum nullum habet. aut igitur uoluntas est primum causa peccandi aut nullum peccatum est prima causa peccandi, nec est, cui inputetur peccatum nisi peccanti. non ergo est, cui recte inputetur nisi uoluntati. et paulo post: quis, inquam, peccat in eo, quod nullo modo cauere potest? peccatur autem: caueri igitur potest. quo testimonio meo in quodam libro suo Pelagius usus est. cui libro cum respondissem, titulum libri mei esse uolui : de natura et gratia.
- 1.8.4.1
In his atque huius modi uerbis meis, quia gratia dei commemorata non est, de qua tunc non agebatur, putant Pelagiani uel putare possunt suam nos tenuisse sententiam. sed frustra hoc putant. uoluntas quippe, qua et peccatur et recte uiuitur, quod hic uerbis egimus, uoluntas ergo ista nisi dei gratia liberetur a seruitute, qua facta est serua peccati, et, ut uitia superet, adiuuetur, recte pieque uiui a mortalibus non potest. et hoc diuinum beneficium, quo liberatur, nisi eam praeueniret, iam meritis eius daretur et non esset gratia, quae utique gratis datur. quod in aliis opusculis nostris satis egimus istos inimicos huius gratiae, nouos hereticos, refellentes, quamuis in his libris, qui non contra illos omnino — quippe illi nondum erant — sed contra Manicheos conscripti sunt de libero arbitrio, non omni modo de ista dei gratia reticuimus, quam nefanda inpietate conantur auferre. diximus quippe in secundo libro non solum magna sed etiam minima bona non esse posse nisi ab illo, a quo sunt omnia bona, hoc est deo. et paulo post: uirtutes, inquam, in quibus recte uiuitur, magna bona sunt; species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte uiui potest, minima bona sunt; potentiae uero animi, sine quibus recte uiui non potest, media bona sunt. uirtutibus nemo male utitur, ceteris autem bonis, id est mediis et minimis, non solum bene sed etiam male quisque uti potest. et ideo uirtute nemo male utitur, quia opus uirtutis est bonus usus istorum, quibus etiam non bene uti possumus; nemo autem bene utendo male utitur. quare abundantia et magnitudo bonitatis dei non solum magna sed etiam media et minima bona esse praestitit. magis laudanda est bonitas eius in magnis quam in mediis et magis in mediis quam in minimis his bonis, sed magis in omnibus, quam si non omnia tribuisset. et in alio loco: tu tantum, inquam, pietatem inconcussam tene, ut nullum tibi bonum uel sentienti uel intellegenti uel quoquo modo cogitanti occurrat, quod non sit ex deo. itemque alio loco dixi: sed quoniam non, sicut sponte homo cecidit, ita etiam sponte surgere potest, porrectam nobis desuper dexteram dei, id est domini nostri Iesu Christi, firma fide teneamus.
- 1.8.5.1
Et in libro tertio, cum dixissem illud, quod et Pelagium de meis opusculis usum fuisse commemoraui: quis enim peccat in eo, quod nullo modo cauere potest? peccatur autem: caueri igitur potest, continuo secutus adiunxi: et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam inprobantur et corrigenda iudicantur, sicut in diuinis auctoritatibus legimus. ait enim apostolus: misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci; ait et propheta: delicta iuuentutis et ignorantiae meae ne memineris. sunt etiam necessitate facta inprobanda, ubi uult homo recte facere et non potest. nam unde sunt illae uoces: non quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago; et illud: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non; et illud: caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem. haec enim inuicem aduersantur, ut non ea, quae uultis, faciatis? sed haec omnia hominum sunt ex illa mortis damnatione uenientium. nam si non est ista poena hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt. si enim non receditur ab eo modo, quo naturaliter factus est ita, ut melius esse non possit, ea quae debet facit, cum haec facit. si autem bonus homo esset, aliter esset; nunc autem quia ita est, non est bonus nec habet in potestate, ut bonus sit, siue non uidendo, qualis esse debeat, siue uidendo et non ualendo esse, qualem debere esse se uidet. poenam istam esse quis dubitet ? omnis autem poena; si iusta est, peccati poena est et supplicium nominatur. si autem iniusta poena est — quoniam poenam esse nemo ambigit — iniusto aliquo dominante homini inposita est. porro quia de omnipotentia dei et iustitia dubitare dementis est, iusta haec poena est et pro peccato aliquo penditur. non enim quisquam iniustus dominator aut subripere hominem potuit uelut ignoranti deo aut extorquere inuito tamquam inualidiori uel terrendo uel conturbando, ut hominem iniusta poena cruciaret. relinquitur ergo, ut haec poena iusta de damnatione hominis ueniat. et alio loco: adprobare, inquam, falsa pro ueris, ut erret inuitus, et resistente atque torquente dolore carnalis uinculi non posse a libidinosis operibus temperare non est natura instituti hominis, sed poena damnati. cum autem de uoluntate recta faciendi loquimur, de illa scilicet, in qua homo factus est, loquimur.
- 1.8.6.1
Ecce tam . longe, antequam Pelagiana heresis extitisset, sic disputauimus, uelut iam contra illos disputaremus. cum enim bona dicerentur ex deo, id est et magna et media et minima, in mediis quidem bonis inuenitur liberum uoluntatis arbitrium, quia et male illo uti possumus; sed tamen tale est, ut sine illo recte uiuere nequeamus. bonus autem usus eius iam uirtus est, quae in magnis reperitur bonis, quibus male uti nullus potest. et quia omnia bona, sicut dictum est, et magna et media et minima, ex deo sunt, sequitur, ut ex deo sit etiam bonus usus liberae uoluntatis, quae uirtus est et in magnis numeratur bonis. deinde dictum est, ex qua miseria peccantibus iustissime inflicta liberet dei gratia, quia sponte homo, id est libero arbitrio, cadere potuit, non etiam surgere. ad quam miseriam iustae damnationis pertinet ignorantia et difficultas, quam patitur omnis homo ab exordio natiuitatis suae, nec ab isto malo quisquam nisi dei gratia liberatur. quam miseriam Pelagiani nolunt ex iusta damnatione descendere negantes originale peccatum, quamuis, ignorantia et difficultas etiamsi essent hominis primordia naturalia, nec sic culpandus, sed laudandus deus esset, sicut in eodem libro tertio disputauimus. quae disputatio contra Manicheos habenda est, qui non accipiunt scripturas sanctas ueteris instrumenti, in quibus peccatum originale narratur, et quidquid inde in litteris apostolicis legitur, detestabili inpudentia inmissum fuisse contendunt a corruptoribus scripturarum, tamquam non fuerit ab apostolis dictum. contra Pelagianos autem hoc defendendum est, quod utraque scriptura commendat, quam se accipere profitentur.
- 1.8.7.1
Hoc opus sic incipit: Dic mihi, quaeso te, utrum deus non sit auctor mali.
- 1.9.1.1
Iam uero in Africa constitutus scripsi duos libros de Genesi contra Manicheos. quamuis enim superioribus libris quidquid disputaui, unde ostenderem deum summe bonum et inmutabilem creatorem esse omnium mutabilium naturarum nec ullam esse naturam malum siue substantiam, in quantum natura est atque substantia, aduersus Manicheos nostra uigilaret intentio, isti tamen duo libri apertissime aduersus eos editi sunt in defensionem ueteris legis, quam uehementi studio uaesani erroris oppugnant, in primo ab eo, quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, donec septem peraguntur dies. ubi legitur deus requieuisse in die septimo, in secundo autem ab eo, quod scriptum est: hic liber creaturae caeli et terrae, donec Adam et mulier eius dimissi sunt de paradiso et custodia posita est ligno uitae. deinde in fine libri errori Manicheorum fidem catholicae ueritatis opposui, quid illi dicant et quid dicamus, breuiter aperteque conplectens.
- 1.9.2.1
Quod uero dixi: illud autem lumen non inrationabilium auium oculos pascit, sed pura corda eorum, qui deo credunt et ab amore uisibilium rerum et temporalium se ad eius praecepta inplenda conuertunt; quod omnes homines possunt, si uelint, non putent noui heretici Pelagiani secundum eos esse dictum. uerum est enim omnino omnes homines hoc posse, si uelint. sed praeparatur uoluntas a domino et tantum augetur munere caritatis, ut possint. quod hic ideo dictum non est, quoniam praesenti necessarium non erat quaestioni.
- 1.9.3.1
quod uero ibi legitur, benedictionem domini, de qua dictum est: crescite et multiplica mini, in carnalem fecunditatem post peccatum conuersam esse credendam, si non potest alio modo dictum uideri, nisi ut putentur illi homines non habituri fuisse filios homines, nisi peccassent, omnino non adprobo.
- 1.9.4.1
illud etiam non est consequens, ut ideo intellegatur in allegoria tantummodo esse accipiendum, quod herbae uirides et ligna fructifera omni generi bestiarum et omnibus auibus et omnibus serpentibus in libris Geneseos dantur ad cibum, quia sunt et quadrupedia et uolatilia, quae solis carnibus uiuere uideantur. fieri enim posset, ut alerentur ab hominibus etiam de fructibus terrae, si propter oboedientiam, qua ipsi homines deo sine ulla iniquitate seruirent, mererentur omnes bestias et aues omni modo habere seruientes.
- 1.9.5.1
item mouere potest, quomodo dixerim de populo Israhel: adhuc corporali circumcisione et sacrificiis tamquam in mari gentium populus ille legi seruiebat, quandoquidem apud gentes sacrificare non poterat, sicut eos et nunc uidemus sine sacrificiis remansisse, nisi forte, quod per pascha immolant ouem, hoc in sacrificio deputetur.
- 1.9.6.1
In secundo etiam libro illud, quod posui, nomine pabuli
- 1.9.7.1
significari posse uitam — melioris interpretationis codices non habent pabulum, sed faenum — non satis apte dictum uidetur. non enim congruit faeni nomen significationi uitae quomodo pabuli. item non uideor recte appellasse uerba prophetica, quibus scriptum est: quid superbit terra et cinis? quia non in eo libro legitur, quem certi simus appellandum esse prophetam.
- 1.9.8.1
nec illud apostoli, ubi adhibet testimonium de Genesi dicens: factus est primus homo Adam in animam uiuentem, sicut ille uoluit exponi, intellexi, cum exponerem, quod scriptum est: insufflauit deus in faciem eius flatum uitae, et factus est homo in animam uiuam uel in animam uiuentem. apostolus enim ad hoc adhibuit illud testimonium, ut probaret esse corpus animale; ego autem hinc putaui esse monstrandum animalem factum prius hominem, non corpus hominis solum.
- 1.9.9.1
quod autem dixi nulli naturae nocere peccata nisi sua, ideo dixi, quoniam iusto qui nocet, non ei uere nocet, quandoquidem mercedem eius auget in caelis; sibi autem peccando uere nocet, quoniam propter ipsam uoluntatem nocendi recipiet id, quod nocuit. possunt sane Pelagiani ad suum dogma trahere istam sententiam et ideo dicere paruulis aliena non nocuisse peccata, quia. dixi nulli naturae nocere peccata nisi sua, non intuentes ideo paruulos, qui utique pertinent ad humanam naturam, trahere originale peccatum, quia in primis hominibus natura humana peccauit, ac per hoc naturae humanae nulla nocuerunt peccata nisi sua. per unum quippe hominem, in quo omnes peccauerunt, peccatum intrauit in mundum; non enim nulli homini, sed nulli naturae dixi peccata nocere nisi sua.
- 1.9.10.1
item in eo, quod paulo post dixi, nullum esse malum naturale, possunt » quaerere similem latebram, nisi hoc dictum ad naturam talem referatur, qualis sine uitio primitus condita est. ipsa enim uere ac proprie natura hominis dicitur, translato autem uerbo utimur, ut naturam dicamus etiam, qualis nascitur homo, secundum quam locutionem dixit apostolus: fuimus enim et nos aliquando natura filii irae sicut et ceteri.
- 1.9.11.1
Hoc opus sic incipit: Si eligerent Manichei, quos deciperent..
- 1.10.1.1
Deinde, ut supra commemoraui, sex libros de musica scripsi. quorum ipse sextus maxime innotuit, quoniam res in eo cognitione digna uersatur, quomodo a corporalibus et spiritalibus, sed mutabilibus numeris perueniatur ad inmutabiles numeros, qui iam in ipsa sunt inmutabili ueritate, ac sic inuisibilia dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciantur. quod qui non possunt et tamen ex fide Christi uiuunt, ad illa certius atque felicius conspicienda post hanc uitam ueniunt; qui autem possunt, si desit eis fides Christi, qui unus mediator est dei et hominum, cum tota sapientia sua pereunt.
- 1.10.2.1
In hoc libro illud, quod dixi: corpora enim tanto meliora, quanto numerosiora talibus numeris; anima uero istis, quae per corpus accipit, carendo fit melior, cum sese auertit a carnalibus sensibus et diuinis sapientiae numeris reformatur, non sic accipiendum est, quasi non sint futuri numeri corporales in corporibus incorruptibilibus et spiritalibus, cum speciosiora et decentiora futura sint, aut anima eos sensura non sit, quando erit optima, quemadmodum hic eis carendo fit melior. hic enim opus habet auertere se a carnalibus sensibus ad intellegibilia capienda, quia infirma est et minus idonea utrisque simul adhibere intentionem suam, et in his corporalibus nunc inlecebra cauenda est, quamdiu anima inlici ad delectationem turpem potest. tunc autem firma erit atque perfecta, ut numeris corporalibus non auertatur a contemplatione sapientiae et ita sentiat eos, ut non inliciatur ab eis nec eis carendo fiat melior, sed ita sit bona et recta, ut nec latere possint eam nec occupare.
- 1.10.3.1
Item quod dixi: haec autem sanitas tunc firmissima erit atque certissima, cum pristinae stabilitati certo suo tempore atque ordine hoc corpus fuerit restitutum, non ita dictum putetur, quasi non sint futura post resurrectionem corpora meliora, quam primorum hominum in paradiso fuerunt, cum illa iam non sint alenda corporalibus alimentis, quibus alebantur ista; sed pristina stabilitas hactenus accipienda est, quatenus aegritudinem ita nullam corpora illa patientur, sicut nec ista pati possent ante peccatum.
- 1.10.4.1
Alio loco: laboriosior est, inquam, huius mundi amor. quod enim W illo anima quaerit, constantiam scilicet aeternitatemque, non inuenit, quoniam rerum transitu conpletur infima pulchritudo et, quod in illo imitatur constantiam, a summo deo per animam traicitur, quoniam prior est species tantummodo tempore commutabilis quam ea, quae et tempore et locis. haec uerba si eo modo accipi possint, ut non intellegatur infima pulchritudo nisi in corporibus hominum omniumque animalium, cum quibus sensu corporis uiuimus, ratio manifesta defendit. hoc quippe in ea pulchritudine imitatur constantiam, quod in conpage sua manent eadem corpora, in quantum manent, id autem a summo deo in ea per animam traicitur. anima quippe ipsam conpagem tenet, ne dissoluatur et diffluat, quod uidemus in corporibus animalium anima discedente contingere. si autem ipsa pulchritudo in omnibus corporibus intellegatur, cogit ista sententia etiam ipsum mundum animal credere, ut etiam in ipsum, quod in illo imitatur constantiam, a summo deo per animam traiciatur. sed animal esse istum mundum, sicut Plato sensit aliique philosophi plurimi, nec ratione certa indagare potui nec diuinarum scripturarum auctoritate persuaderi posse cognoui. unde, tale aliquid a me dictum quod accipi possit etiam in libro de inmortalitate animae, temere dictum notaui, non quia hoc falsum esse confirmo, sed quia nec uerum esse conprehendo, quod sit animal mundus. hoc sane inconcusse retinendum esse non dubito, deum nobis non esse istum mundum, siue anima eius ulla siue nulla sit, quia si ulla est, ille, qui eam fecit, est deus noster; si autem nulla est, nullorum deus potest esse iste, quanto minus noster. esse tamen spiritalem uitalemque uirtutem, etiamsi non sit animal mundus, quae uirtus in angelis sanctis ad decorandum atque administrandum mundum deo seruit, et a quibus non intellegitur rectissime creditur. angelorum autem sanctorum nomine omnem sanctam creaturam spiritalem in dei secreto atque occulto ministerio constitutam nunc appellauerim. sed spiritus angelicos sancta scriptura nomine animarum significare non solet. proinde in eo, quod circa finem libri huius dixi: rationales et intellectuales numeri beatarum animarum atque sanctarum legem ipsam dei, sine qua folium de arbore non cadit et cui nostri capilli numerati sunt, nulla interposita natura excipientes usque ad terrena et inferna iura transmittunt, non uideo, quemadmodum uocabulum animarum secundum scripturas sanctas forsitan possit ostendi, quandoquidem hic non nisi angelos sanctos intellegi uolui, quos habere animas numquam me legisse in diuinis eloquiis canonicis recolo.
- 1.10.5.1
Hic liber sic incipit: Satis diu paene.
- 1.11.1.1
Per idem tempus scripsi librum, cuius est titulus de magistro. in quo disputatur et quaeritur et inuenitur magistrum non esse, qui docet hominem scientiam, nisi deum secundum illud etiam, quod in euangelio scriptum est: unus est magister uester Christus.
- 1.11.2.1
i\' Hic liber sic incipit: Quid tibi uidemur efficere uelle, cum \'loquimur?
- 1.12.1.1
Tunc etiam de uera religione librum scripsi, in quo multipliciter et copiosissime disputatur unum uerum deum, id est trinitatem, patrem et filium et spiritum sanctum, religione uera colendum, et quanta misericordia eius per temporalem dispensationem concessa sit hominibus Christiana religio, quae uera religio est, et ad eundem cultum dei quemadmodum sit homo quadam suauitate coaptandus. maxime tamen contra duas naturas Manicheorum liber hic loquitur.
- 1.12.2.1
In hoc libro quodam loco: sit, inquam, tibi manifestum atque perceptum nullum errorem in religione esse potuisse, si anima pro deo suo non coleret animam aut corpus aut fantasmata sua. hic animam pro uniuersa creatura incorporali posui non loquens more scripturarum, quae animam, quando non translato uerbo utuntur, nescio utrum uelint intellegi nisi eam, qua uiuunt animalia mortalia, in quibus et homines sunt, quamdiu mortales sunt. paulo post autem eundem sensum melius sum breuiterque conplexus, ubi dixi: non ergo creaturae potius quam creatori seruiamus nec euanescamus in cogitationibus nostris, et perfecta religio est. creaturam quippe uno nomine utramque, id est spiritalem corporalemque, significaui. restat, quod ibi dixi: aut fantasmata sua, propter quod hic dixi: nec euanescamus in cogitationibus nostris.
- 1.12.3.1
Item quod dixi: ea est nostris temporibus Christiana religio, quam cognoscere ac sequi securissima et certissima salus est, secundum hoc nomen dictum est, non secundum ipsam rem, cuius hoc nomen est. nam res ipsa, quae nunc Christiana religio nuncupatur, erat et apud antiquos nec defuit ab initio generis humani, quousque Christus ueniret in carne, unde uera religio, quae iam erat, coepit appellari Christiana. cum enim eum post resurrectionem ascensionemque in caelum coepissent apostoli praedicare et plurimi crederent, primum apud Antiochiam, sicut scriptum est, appellati sunt discipuli Christiani. propterea dixi: haec est nostris temporibus Christiana religio, non quia prioribus temporibus non fuit, sed quia posterioribus hoc nomen accepit.
- 1.12.4.1
Alio loco: intende igitur, inquam, in haec, quae secuntur, diligenter et pie, quantum potes; tales enim adiuuat deus. quod non ita intellegendum est, quasi tantummodo tales adiuuet, cum etiam adiuuet non tales, ut sint tales, id est ut diligenter et pie quaerant; tales autem adiuuat, ut inueniant.
- 1.12.5.1
itemque alibi: deinde, inquam, iam erit consequens, ut post mortem corporalem, quam debemus primo peccato, tempore suo atque ordine suo hoc corpus restituatur pristinae stabilitati. quod sic accipiendum est, quia etiam pristina stabilitas corporis, quam peccando amisimus, habebat tantam felicitatem, ut in defectum non uergeret senectutis. huic ergo pristinae stabilitati restituetur hoc corpus in resurrectione mortuorum, sed habebit amplius, ut nec alimentis temporalibus sustentetur, sed ad sufficientiam uiuificetur solo spiritu, cum resurrexerit in spiritum uiuificantem, quia iam etiam spiritale erit. illud autem, quod primum fuit quamuis non moriturum, nisi homo peccasset, tamen animale factum est, hoc est in animam uiuentem.
- 1.12.6.1
Et alibi: usque adeo, inquam, peccatum uoluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit uoluntarium. potest uideri falsa haec definitio, sed, si diligenter discutiatur, inuenietur esse uerissima. peccatum quippe illud cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati, sicut superius ostendi, cum quaedam commemorarem ex libro tertio de libero arbitrio, quamuis et illa, quae non inmerito non uoluntaria peccata dicuntur, quia uel a nescientibus uel a coactis perpetrantur, non omni modo possunt sine uoluntate committi, quoniam et ille, qui peccat ignorans, uoluntate utique peccat, quod, cum faciendum non sit, putat esse faciendum, et ille, qui concupiscente aduersus spiritum carne non ea quae uult facit, concupiscit quidem nolens et ideo non facit quod uult, sed, si uincitur, concupiscentiae consentit uolens, et ideo non facit nisi quod uult, liber scilicet iustitiae seruusque peccati. et illud, quod in paruulis dicitur originale peccatum, cum adhuc non utantur arbitrio uoluntatis, non absurde uocatur etiam uolun- . tarium, quia ex prima hominis mala uoluntate contractum factum est quodam modo hereditarium. non itaque falsum est, quod dixi: usque adeo peccatum uoluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit uoluntarium. ideo gratia dei non solum reatus omnium praeteritorum soluitur in omnibus, qui baptizantur in Christo, quod fit spiritu regenerationis, uerum etiam in grandibus uoluntas ipsa sanatur et praeparatur a domino, quod fit spiritu fidei et caritatis.
- 1.12.6.2
Alio loco quod dixi de domino Iesu Christo:
- 1.12.7.1
nihil egit ui, sed omnia suadendo et monendo, non mihi occurrerat, quod uendentes et ementes flagellando eiecit de templo. sed quid hoc aut quantum est, quamuis et daemones nolentes ab hominibus non sermone suasionis, sed ui potestatis eiecerit? item alio loco:
- 1.12.8.1
prius, inquam, isti sequendi sunt; qui unum summum et solum colendum esse dicunt; si apud hos ueritas non eluxerit, tunc demum migrandum. quod ita potest uideri dictum, quasi de huius religionis ueritate dubitauerim. dixi autem, sicut ei congruebat, ad quem scribebam. sic enim dixi: si apud hos ueritas non eluxerit, nihil dubitans, quod apud eos elucesceret, quemadmodum ait apostolus: si Christus non resurrexit, non utique dubitans, quod resurrexit.
- 1.12.9.1
Item quod dixi: nec miracula illa m nostra tempora durare permissa sunt, ne anima semper uisibilia quaereret et eorum consuetudine frigesceret genus humanum, quorum nouitate flagrauit, uerum est quidem; non enim nunc usque, cum manus inponitur baptizatis, sic accipiunt spiritum sanctum, ut lo quantur linguis omnium gentium, aut nunc usque per umbram transeuntem praedicatorum Christi sanantur infirmi, et si qua talia tunc facta sunt, quae postea cessasse manifestum est. sed non sic accipiendum est, quod dixi,\'ut nunc in Christi nomine fieri miracula nulla credantur. nam ego ipse, quando istum ipsum scripsi librum, ad Mediolanensium corpora martyrum in eadem ciuitate caecum inluminatum fuisse iam noueram et alia nonnulla, qualia tam multa etiam istis temporibus fiunt, ut nec omnia cognoscere nec ea, quae cognoscimus, enumerare possimus.
- 1.12.10.1
Et alio loco illud, quod dixi: sicut ait apostolus: omnis ordo a deo est, non eisdem uerbis hoc dixit apostolus, quamuis eadem uideatur esse sententia. ait quippe ille: quae autem sunt, a deo ordinata sunt.
- 1.12.11.1
et alibi: prorsus, inquam, nemo nos fallat: quidquid recte uituperatur, in melioris conparatione respuitur. hoc de substantiis atque naturis dictum est; inde enim disputabatur, non de bonis actibus atque peccatis.
- 1.12.12.1
itemque alibi: sed nec sic quidem, inquam, ab homine homo diligendus est, ut diliguntur carnales fratres uel filii uel coniuges uel quique cognati aut adfines aut ciues; nam et ista dilectio temporalis est. non enim ullas tales necessitudines haberemus, quae nascendo et moriendo contingunt, si natura nostra in praeceptis et imagine dei manens in istam corruptionem non relegaretur. hunc sensum prorsus inprobo, quem iam et superius inprobaui in primo libro de Genesi contra Manicheos. ad hoc enim ducit, ut credantur illi coniuges primi non generaturi posteros homines, nisi peccassent, tamquam necesse fuerit, ut morituri gignerentur, si de concubitu maris et feminae gignerentur. nondum enim uideram fieri potuisse, ut non morituri de non morituris nascerentur, si peccato illo magno non mutaretur in deterius humana natura ac per hoc, si et in parentibus et in filiis felicitas fecunditasque mansisset, usque ad certum sanctorum numerum, quem praedestinauit deus, nascerentur homines non parentibus successuri morientibus, sed cum uiuentibus regnaturi. essent ergo etiam istae cognationes atque adfinitates, si nullus delinqueret nullusque moreretur.
- 1.12.13.1
Item alio loco: ad unum deum tendentes, inquam, et ei uni religantes animas nostras, unde religio dicta creditur, omni superstitione careamus. in his uerbis meis ratio, quae reddita est, unde sit dicta religio, plus mihi placuit. nam non me fugit aliam nominis huius originem exposuisse latini sermonis auctores, quod inde sit appellata religio, quod religitur: quod uerbum compositum est a legendo, id est eligendo, ut ita latinum uideatur religo sicut eligo.
- 1.12.14.1
Hic liber sic incipit: Cum omnis uitae bonae ac beatae uia.
- 1.13.1.1
lam uero apud Hipponem Regium presbyter scripsi libmm de utilitate credendi ad amicum meum, quem deceptum a Manicheis adhuc eo errore noueram detineri et inridere in catholicae fidei disciplina, quod iuberentur homines credere, non autem, quid esset uerum, certissima ratione docerentur.
- 1.13.2.1
In hoc libro dixi: in quibus tamen legis praeceptis atque mandatis, quibus nunc Christianos uti fas non est, quale uel sabbatum est uel circumcisio uel sacrificia et si quid huius modi est, tanta mysteria continentur, ut omnis pius intellegat nihil esse perniciosius, quam quidquid ibi est accipi ad litteram, id est ad uerbum, nihil autem salubrius quam spiritu reuelari. inde est: littera occidit, spiritus autem uiuificat. sed aliter exposui uerba ista apostoli Pauli et, quantum mihi . uidetur uel potius ipsis rebus apparet, multo conuenientius in eo libro, qui scribitur de spiritu et littera, quamuis non sit et iste sensus respuendus.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 562
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa077.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.