Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Quaestiones in Heptateuchum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 790 sections

  1. 2.21.1

    Et absorbuit uirga Aaron uirgas illorum. si dictum esset: "absorbuit draco Aaron uirgas illorum", intellegeretur uerus draco Aaron phantastica illa figmenta non absorbuisse, sed uirgas. hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod esse uidebantur et non erant. sed quoniam dixit: absorbuit uirga Aaron uirgas illorum, draco utique potuit uirgas absorbere, non uirga. sed eo nomine appellata res est, unde uersa est. non in quod uersa est, quia in id etiam reuersa est; et ideo hoc uocari debebat quod principaliter erat. quid ergo dicendum est de uirgis magorum? utrum et ipsae ueri dracones factae fuerant, sed ea ratione uirgae appellatae sunt qua et uirga Aaron? an potius uidebantur esse quod non erant ludificatione uenefica? cur ergo ex utraque parte et uirgae dicuntur et dracones, ut de figmentis illis nihil differat loquendi modus? sed demonstrare difficile est quomodo, etiam si ueri dracones facti sunt ex uirgis magorum. non fuerint tamen creatores draconum nec magi nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur. insunt enim rebus corporeis per omnia elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes, quibus cum data fuerit oportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus. et sic non dicuntur angeli, qui ista faciunt, animalium creatores, sicut nec agricolae segetum uel arborum uel quorumque in terra gignentium creatores dicendi sunt, quamuis nouerint praebere quasdam uisibiles oportunitates et causas, ut illa nascantur. quod autem isti faciunt uisibiliter, hoc angeli inuisibiliter; deus uero solus unus creator est, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseuit. res breuiter dicta est: quae si exemplis et copiosa disputatione explicetur, ut facilius intellegatur, longo sermone opus est, a quo se ratio nostrae festinationis excusat.

  2. 2.22.1

    Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum ueneficiis suis; et induratum est cor Pharaonis et non exaudiuit eos, sicut dixit dominus. cum haec dicuntur, uidetur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia et incantatores Aegyptiorum similia fecerunt; sed consequentia docebunt quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt.

  3. 2.23.1

    Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum ueneficiis suis et eduxerunt ranas super terram Aegypti. quaeritur unde, si iam ubique factum erat. sed similis quaestio est, unde et aquam in sanguinem uerterint, si tota aqua Aegypti in sanguinem conuersa iam fuerat. proinde intellegendum est regionem, ubi filii Israhel habitabant, plagis talibus non fuisse percussam. et inde potuerunt incantatores uel aquam haurire, quam in sanguinem uerterent, uel aliquas ranas educere ad solam demonstrationem magicae potentiae. quamquam potuerunt etiam, posteaquam illa compressa sunt, facere . sed scriptura cito narrando coniunxit quod etiam postea fieri potuit.

  4. 2.24.1

    Et uidit Pharao quoniam facta est refrigeratio; et ingrauatum est cor eius et non exaudiuit eos, sicut dixerat dominus. hic adparet non illas tantum fuisse causas obdurationis cordis Pharaonis, quod incantatores eius similia faciebant, uerum etiam ipsam dei patientiam, qua parcebat. patientia dei secundum corda hominum quibusdam utilis ad paenitendum, quibusdam inutilis ad resistendum deo et in malo perseuerandum; non tamen per se ipsa inutilis est, sed secundum cor malum, sicut iam diximus. hoc et apostolus dicit: ignorans quia patientia dei ad paenitentiam te adducit? secundum autem duritiam cordis tui et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in diem irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. nam et alibi, cum diceret: Christi bonus odor sumus in omni loco, etiam illud adiunxit: et in his qui salui fiunt et in his qui pereunt. non dixit Christi bonum se odorem esse his qui salui fiunt, malum autem his qui pereunt, sed tantum bonum odorem se dixit. illi uero tales sunt, ut et bono odore pereant secundum sui cordis, ut saepe dictum est, qualitatem, quae mutanda est bona uoluntate in dei gratia, ut incipiant ei prodesse iudicia dei, quae malis cordibus nocent. unde ille mutato in melius corde cantabat: uiuet anima mea et laudabit te; et iudicia tua adiuuabunt me. non dixit: "munera tua" uel "praemia tua", sed iudicia tua. multum est autem, ut sincera fiducia dici possit: proba me, domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. et ne sibi aliquid ex suis uiribus tribuisse uideretur, continuo addidit: quoniam misericordia tua ante oculos meos est conplacui in ueritate tua. factam erga se commemorat misericordiam, ut conplacere possit in ueritate, quoniam uniuersae uiae domini misericordia et ueritas.

  5. 2.25.1

    Quod dixerunt magi ad Pharaonem: digitus dei est hoc, quoniam non potuerunt educere scinifes, senserunt profecto, cum artium suarum nefariarum scirent potentiam, non talibus artibus, uelut potentior in eis esset Moyses, suos conatus fuisse frustratos, ut non possent educere scinifes, sed digito dei, qui utique operabatur per Moysen. digitus dei autem, sicut euangelium manifestissime loquitur, spiritus sanctus intellegitur. namque uno euangelista ita narrante uerba-domini, ut diceret: si ego in digito dei eicio daemonia, alius euangelista id ipsum narrans exponere uoluit quid sit digitus dei et ait: si ego in spiritu dei eicio daemonia. cum itaque magi faterentur, quorum Pharao potentia praefidebat, digitum dei esse in Moyse, quo superabantur et eorum ueneficia frustrabantur, tamen induratum est cor Pharaonis nunc mirabili omnino duritia. cur autem in tertia ista plaga magi defecerint — nam plagae coeperunt ex quo aqua in sanguinem uersa est — et sentire et explicare difficile est. poterant enim et in primo signo deficere, ubi in serpentem uirga conuersa est, et in prima plaga, ubi aqua in sanguinem commutata est. et in secunda de ranis, si hoc uoluisset digitus dei, id est spiritus dei. quis enim dementissimus dixerit digitum dei in hoc signo potuisse conatus magorum inpedire et in superioribus nequiuisse? omnino ergo certa causa est quare illa facere huc usque permissi sunt. commendatur enim fortasse trinitas et, quod uerum est, summi philosophi gentium, quantum in eorum litteris indagatur, sine spiritu sancto philosophati sunt, quamuis de patre et filio non tacuerint, quod etiam Didymus in libro suo meminit, quem scripsit de spiritu sancto.

  6. 2.26.1

    Ecce ego mitto in te et in seruos tuos et in populum tuum et in domos tuas cynomian, et implebuntur domus Aegyptiorum cynomia, ut scias, quoniam ego sum dominus deus omnis terrae. et dabo interuallum inter populum meum et inter populum tuum. quod hic scriptura aperuit, ne ubique diceret, intellegere debemus et in posterioribus et in prioribus signis factum esse, ut terra in qua habitabat populus dei nullis plagis talibus uexaretur. oportunum autem fuit, ut ibi hoc aperte poneretur, unde iam incipiunt signa quibus magi similia nec : conati sunt facere: procul dubio enim quia ubique fuerant scinifes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessem, ibi conati sunt magi similiter facere et minime potuerunt. quousque ergo deficerent, nihil de illius terrae segregatione dictum est, sed ex quo coeperunt ea fieri, ubi iam illi similia facere nec conari auderent.

  7. 2.27.1

    Quod habent latini: euntes immolate domino deo uestro in terra, graecus habet: uenientes immolate domino deo uestro in terra. nolebat enim eos ire quo dicebant, sed ut illic in Aegypto immolarent uolebat. hoc ostendunt uerba Moysi quae secuntur, ubi dicit non posse fieri propter abominationes Aegyptiorum.

  8. 2.28.1

    Quod ait Moyses: non potest fieri sic; abominationes enim Aegyptiorum immolabimus domino deo nostro. id est: haec immolaturi sumus quae abominantur Aegyptii et propterea in Aegypto non possumus. hoc manifestant uerba quae adiungit et dicit: si enim imm immola ueri mus abominationes Aegyptiorum palam ipsis, lapidabimur. hoc non intellegentes quidam interpretes nostri sic interpretati sunt, ut dicerent: non potest fieri sic; numquid abominationes Aegyptiorum immolabimus domino deo nostro? cum magis hoc scriptura dixerit, quia Aegyptiorum abominationes immolaturi sunt. alii uero latini sic habent: non potest fieri sic, quoniam abominationes Aegyptiorum non immolabimus domino deo nostro. contrarium sensum facit addita particula negatiua, cum Moyses dixerit: non potest fieri sic; abominationes enim Aegyptiorum immolabimus domino deo nostro; et ideo in heremum dicebant se ire uelle, ubi Aegyptii non uiderent abominationes suas. hoc autem intellegendum est mystice significari. quod etiam de pastoribus diximus, qui erant Aegyptiis abominabiles et ideo separatam terram Israhelitae acceperunt, cum uenerunt in Aegyptum. sic enim et sacrificia Israhelitarum abominationes sunt Aegyptiis, sicut iniquis uita iustorum.

  9. 2.29.1

    Cum ablata esset locusta, dictum est de Pharaone: et ingrauauit Pharao cor suum etiam in hoc tempore et noluit dimittere populum. certe nunc non dictum est: ingrauatum est cor Pharaonis, sed: ingrauauit Pharao cor suum. sic utique in omnibus plagis. a uoluntate quippe hominis est origo uitiorum; mouentur autem causis corda hominum talia sic, talia uero sic etiam non diuersis causis saepe diuerso modo secundum proprias qualitates, quae ex uoluntatibus ueniunt.

  10. 2.30.1

    Videns autem Pharao quia non est mortuum de pecoribus filiorum Israhel nullum, ingrauatum est cor Pharaonis. quomodo e contrariis causis facta est haec ingrauatio cordis Pharaonis? si enim et pecora Israhelitarum morerentur, tunc uideretur causa conpetens, qua cor eius ingrauaretur ad contemnendum deum, tamquam si et magi eius pecora Israhelitarum fecissent mori; nunc uero unde. debuit ad timendum uel credendum moueri uidens nullum pecus mortuum ex pecoribus Hebraeorum, hinc ingrauatum est; id est: illa ingrauatio etiam huc usque progressa est.

  11. 2.31.1

    Quid est quod dicit deus ad Aaron et Moysen: sumite uobis plenas manus fauillae de fornace, et aspergat Moyses in caelum coram Pharaone et coram seruis eius, et fiat puluis in uniuersa terra Aegypti? signa enim superiora uirga fiebant, quam non Moyses, sed Aaron uel extendebat super aquam uel ea terram percutiebat; nunc uero interpositis duobus signis de cynomia et pecorum mortibus, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu operati sunt, dicitur, ut Moyses fauillam spargat in caelum de fornace, et hanc ambo sumere iubentur, sed ille spargere non in terram, sed in caelum: tamquam Aaron qui datus erat ad populum terram percutere deberet uel in terram siue in aquam manum extendere; Moyses uero, de quo dictum est: erit tibi quae ad deum, in caelum iubetur fauillam spargere. quid duo illa superiora signa, ubi nec Moyses nec Aaron manu aliquid operantur? quid sibi uult ista diuersitas? neque enim nihil.

  12. 2.32.1

    Et propter hoc ipsum conseruatus es, ut ostendam in te uirtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in uniuersa terra. haec scripturae uerba et apostolus posuit, cum in eodem loco perdifficili uersaretur. ibi autem et hoc ait: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam adtulit in multa patientia uasa irae — parcendo utique his quos malos futuros esse praescierat: quae uasa dicit perfecta in perditionem — et ut notas. inquit, faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae. unde uasorum misericordiae uox est in Psalmis: deus meus, misericordia eius praeueniet me; deus meus demonstrabit mihi <in> inimicis meis. nouit ergo deus bene uti malis, in quibus tamen humanam naturam non ad malitiam creat, sed perfert eos patienter, quonsque scit oportere: non inaniter, sed utens eis ad admonitionem uel exercitationem bonorum. ecce enim, ut adnuntiaretur nomen dei in uniuersa terra, uasis misericordiae utique prodeest. ad eorum itaque utilitatem Pharao seruatus est, sicut et scriptura testatur et exitus docet.

  13. 2.33.1

    Quid est quod mandauit deus Pharaoni, cum se facturum magnam grandinem minaretur, ut festinet congregare pecora sua et quaecumque illi essent in campo, ne grandine intereant? hoc enim non tam indignanter quam misericorditer uidetur admonere. sed hoc non facit quaestionem, quando deus etiam irascens temperat poenam. illud est quod merito mouet, quibus nunc pecoribus consulatur, si omnia mortua fuerant plaga superiore, ubi scriptum est quod discreuit deus inter pecora Hebraeorum et Aegyptiorum, ita ut illinc nullum moreretur, omnia uero Aegyptiorum pecora morerentur. an eo soluitur quaestio, quod praedixerat ea moritura quae in campo fuissent, ut haec accipiantur omnia, intellegantur autem euasisse quae in domibus erant, quae potuerunt etiam a dubitantibus colligi et in domo teneri, ne forte uerum esset quod Moyses dominum facturum esse praedixerat; et ex his esse in campis iterum poterant, quae modo admonet congregari in domos, ne grandine pereant, maxime quia sequitur scriptura et dicit: qui timuit uerbum domini seruorum Pharaonis congregauit pecora sua in domos; qui autem non intendit mente in uerbum domini, dimisit pecora sua in campo? hoc ergo fieri potuit, quando etiam mortem pecorum minatus est deus, quamuis id scriptura tacuerit.

  14. 2.34.1

    Et dixit dominus ad Moysen: extende manum tuam in caelum, et erit grando in omni terra Aegypti. ecce iterum Moyses non in ten-am; sed in caelum manum iubetur extendere sicut superius de fauilla.

  15. 2.35.1

    Cura fragore caeli, qui uehemens erat in grandine, Pharao territus rogaret Moysen, ut oraret pro illo, confitens iniquitatem suam et populi sui, Moyses ei dixit: et tu et serui tui scio quod nondum timetis dominum. qualem timorem quaerebat, cui timor iste nondum erat domini timor? facile est enim poenam timere, sed non hoc est deum timere. illo scilicet timore pietatis, quem commemorat Iacob, ubi dicit: nisi deus patris mei Abraham et timor Isaac esset mihi, nunc me inanem dimisisses.

  16. 2.36.1

    Dixit dominus ad Moysen: intra ad Ph araouem; ego enim grauaui cor eius et seruorum eius, ut ordine superueniant signa mea haec super eos. ita dicit "ego enim grauaui cor eius, ut ordine superueniant signa mea haec super eos", tamquam opus habeat deus cuiusquam malitia. sed sic intellegendum est, ac si diceret: "ego enim patiens fui super eum et seruos eius. ut non eos auferam, ut ordine superueniant signa mea super eos". quia enim patientia dei obstinatior fiebat malus animus, ideo pro eo quod est" patiens in eum fui", dicitur: grauaui cor eius.

  17. 2.37.1

    Et non est relicta locusta una in omni terra Aegypti. et indurauit dominus cor Pharaonis. beneficium certe dei commemorauit scriptura, quod abstulit locustas, et secuta dixit indurasse dominum cor Pharaonis: beneficio utique suo et patientia sua, qua illa fiebat obstinatio, dum ei parceretur, sicut omnia mala corda hominum patientia dei male utendo durescunt.

  18. 2.38.1

    Tertio dicitur ad Moysen: extende manum (t u am) in caelum, ut fieret etiam plaga tenebrarum. numquam autem dictum est ad fratrem eius Aaron, ut extenderet manum in caelum. quod ergo dictum est ad Moysen: extende manum tuam super terram Aegypti et ascendat locusta super terram, credo id significatum etiam minus posse qui plus potest, non autem continuo cui minora conceduntur posse maiora.

  19. 2.39.1

    Deus ad Moysen: loquere ergo secreto in aures populi, et petat unusquisque a proximo et mulier a proxima uasa argentea et aurea et uestem. non hinc quisque sumendum exemplum putare debet ad expoliandum isto modo proximum; hoc enim deus iussit, qui nouerat quid quemque pati oporteret. nec Israhelitae furtum fecerunt, sed deo iubenti ministerium praebuerunt; quemadmodum cum minister iudicis occidit eum quem iudex iussit occidi, profecto, si id sponte faciat, homicida est, etiam si eum occidat quem scit occidi a iudice debuisse. est etiam ista nonnulla quaestio, si seorsum habitabant Hebraei in terra Gessem, ubi nec plagae fiebant quibus regnum Pharaonis adfligebatur, quomodo petit quisque a proximo uel proxima aurum, argentum et uestem, praesertim quia ubi primum hoc mandatur per Moysen, sic positum est: et mulier a uicina sua et concellaria uel concellanea — si ita dicendum est — uel cohabitatrice suaunde intellegendum est etiam in terra Gessem non solos Hebraeos habitasse, sed eis aliquos Aegyptios in illa terra cohabitatores fuisse, ad quos potuerunt merito Hebraeorum etiam illa diuina beneficia peruenire, ut hinc eos et diligerent idem Aegyptii cohabitatores et quod petebant facile commodarent; nec tamen deus iudicauit ita illos alienos fuisse ab iniuriis et contritionibus, quas dei populus pertulit, ut nec isto damno ferirentur, qui plagis illis propter quod terrae illi parcebatur percussi non erant.

  20. 2.40.1

    Dixi tautem dominus ad Moysen: non exaudiet uos Pharao, ut multiplicem signa mea et portenta mea in terra Aegypti. tamquam opus fuerit eius inoboedientia, ut signa illa multiplicarentur, quae utiliter fiebant ad terrendum populum dei atque ipsa discretione ad pietatem informandum. sed hoc dei fuit malitia cordis illius bene utentis, non Pharaonis dei patientia male abutentis.

  21. 2.41.1

    Quae autem superauerint ab eo in mane, igne concremabitis. quaeri potest, quomodo aliquid superabit, cum hoc praemoniti fuerint. ut si domus non habuerit consumendo pecori idoneam multitudinem, uicini adsumantur. sed intellegitur quoniam dictum est: os non conteretis ab eo, remansura utique fuisse ossa, quae igne cremarentur.

  22. 2.42.1

    Agnus perfectus, masculus, anniculus erit uobis. mouere potest ista locutio, quasi agnus possit esse non masculus, nescientem qua necessitate ita sit translatum. ouis enim transferri debuit, quia graecus habet: sed in graeca lingua generis neutri est, et potuerunt quae secuntur omnia conuenire, tamquam si diceret: pecus perfectum, masculum, anniculum erit uobis. potuit enim latine dici "masculum pecus", quomodo dicuntur mascula tura, genere neutro; ouis autem masculus dici non posset, quia feminini generis est ouis. item ouis mascula si diceretur esset absurdius. pecus uero si poneretur, etiam aliud intellegeretur nec seruaretur sacramentum, quod cum scriptura de oue loquatur, post dicit: ab agnis et haedis accipietis illud. qua in re Christus significari merito accipitur. quid enim opus erat ouem uel agnum ab agnis et haedis accipiendum moneri, nisi ille figuraretur, cuius caro non solum ex iustis uerum etiam ex peccatoribus propagata est? quamquam conentur ludaei etiam haedum intellegere accipiendum ad celebrandum pascha; et hoc esse dictum putant: ab agnis et haedis accipere, tamquam diceret uel ab agnis agnum uel ab haedis haedum, si illud desit, sumi oportere. adparet tamen in Christo rebus inpletis quid illo praecepto fuerit; figuratum.

  23. 2.43.1

    Quod scriptum est: et facietis diem hunc in progenies uestras legitimum aeternum uel aeterna lem III - quod graece dicitur — non sic accipiendum est, tamquam possit istorum praetereuntium dies esse ullus aeternus: sed illud aeternum est, quod iste significat dies. uelut cum dicimus ipsum deum aeternum, non utique istas duas syllabas aeternas dicimus, sed quod significant. quam- \'quam diligenter scrutandum sit quomodo appellare scriptura soleat aeternum; ne forte ita dixerit sollemniter aeternum,; quem nefas habeant praetermittere aut sua sponte mutare. aliud est enim quod praecipitur quousque fiat — sicut praeceptum est, ut septies muros Iericho circumiret arca — aliud, cum praecipitur sic obseruari aliquid, ut nullus terminus praefiniatur obseruationis siue cotidie siue per menses siue per annos sollemniter siue per multorum uel aliquorum annorum certa interualla. aut ergo sic appellauit aeternum, quod non sua sponte audeant desinere celebrare, aut, sicut dixi, ut non ipsa signa rerum, sed res quae his significantur aeternae intellegantur.

  24. 2.44.1

    Et factus est clamor magnus in terra Aegypto; non enim erat domus in qua non erat in ea mortuus. nonne potuit esse aliqua domus, quae primogenitum non haberet? cum ergo primogeniti tantummodo morerentur, quomodo nulla erat, quae non haberet mortuum? an et hoc diuinitus praescientia dei fuerat procuratum, ut in omnibus omnino essent domibus primogeniti, in quibus percuterentur Aegyptii? ab hac sane plaga non putandi sunt inmunes fuisse Aegyptii qui habitabant in terra Gessem; hominum quippe erat uel animalium, non terrae; id est: homines et animalia primogenita moriebantur occulto et angelico percussu, non aliquid in terra uel in caelo factum erat, sicut rana uel locusta uel tenebrae. unde qui habitabant adfligerentur. a talibus enim plagis cum terra Gessem fuisset aliena, procul dubio perueniebat beneficium ad eos Aegyptios, qui in eadem terra cum Hebraeis morabantur; hac uero primogemti eorum omnes percussi sunt.

  25. 2.45.1

    Filii autem Israhel fecerunt sicuti praeceperat illis Moyses et petierunt ab Aegyptiis uasa aurea et argentea et uestem. et dominus dedit gratiam populo suo coram Aegyptiis, et commodaue runt illis; et praedati sunt Aegyptios. iam hoc factum fuerat ante mortes primogenitorum Aegyptiorum; sed nunc per recapitulationem repetitur. nam narratum est quando factum est. modo enim fieri quomodo posset, ut in tanto luctu ex mortibus suorum adcommodarent ista filiis Israhel? nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Aegyptios qui cum Hebraeis inhabitabant terram Gessem.

  26. 2.46.1

    Quid est quod ait: accipietis autem fasciculum hyssopi et tinguentes ex sanguine qui est iuxta ostium linietis super limen et super ambos postes? quaeritur enim quem sanguinem dicat iuxta ostium, cum illius agni utique uelit intellegi sanguinem, cuius immolatione fit pascha. an eo modo consequenter praecipit, quamuis hoc tacuerit, ut idem agnus iuxta ostium occidatur? an, quod est credibilius, ideo dixit: ex sanguine qui est iuxta ostium, quia utique ille qui liniturus est super limen et postes uas ipsum, in quo sanguinem excepit, iuxta ostium positurus est, ut ad manum habeat quando tinguit?

  27. 2.47.1

    Sustulerunt autem filii Israhel de Ramesse in Soccot in sescenta milia peditum uiri praeter instructum uel censum, si ipso modo potest recte interpretari quod graecus ait . quo uerbo non solum mobilia uerum etiam mouentia significari indicat scriptura, ubi ludas loquens ad patrem suum dicit: mitte puerum mecum, et surgentes ibimus, ut uiuamus et non moriamur et nos et tu et substantia nostra. ibi enim graecus <wroa%eoTr(v habet, ubi "substantiam" latinus interpretatus est, quod aliquando censum" interpretantur nostri, sicut nunc "instructum" dicere uoluimus, dum tamen eo nomine et homines et iumenta uel omnia pecora intellegantur. ubi etiam utrum et uxores possint intellegi nescio. sescenta tamen milia peditum cum scriptura commemoret addens et dicens: excepto instructu uel censu uel substantia uel si quo alio uerbo melius interpretatur a;:oaxaora, manifestum est et homines significatos siue in seruis siue in mulieribus siue in his aetatibus, quae militiae non essent idoneae, ut sescenta milia peditum in eis solis intellegamus, qui possent militari agmine armari.

  28. 2.47.2

    Quaeri autem solet, utrum ad tantum numerum Hebraei peruenire potuerint per eos annos in Aegypto, quos ostendere consideratus in scripturis numerus potest. qui primum anni quot fuerint non parua quaestio est. dicit enim deus ad Abraham, cum factum esset illud sacrificium de uacca trima et capra et ariete et turture et columba, antequam non solum Isaac sed nec Ismahel quidem natus esset: sciendo scies quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in seruitutem redigent eos et nocebunt illis quadringentis annis. si ergo quadringentos annos sic acceperimus. ut in seruitute sub Aegyptiis intellegantur, non paruum spatium temporis fuit, quo ita populus multiplicaretur. sed tot annos non fuisse apertissimo indicio scriptura testatur.

  29. 2.47.3

    Quidam enim putant quadringentos triginta annos accipi debere, ex quo Iacob intrauit in Aegyptum. donec inde populus per Moysen liberatus est, quoniam in Exodo scriptum est: incolatus autem filiorum Israhel quem incoluerunt in terra Aegypto et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum, anni quadringenti triginta. seruitutis autem eorum uolunt esse annos quadringentos, propter quod scriptum est in Genesi: sciendo scies quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et in seruitutem redigent eos et nocebunt illis quadringentis annis. sed quoniam seruitutis anni post mortem Ioseph conputantur — illo enim uiuo non solum ibi non seruierunt uerum etiam regnauerunt est quemadmodum conputentur quadringenti triginta in Aegypto. ingressus est enim Iacob anno filii sui tricesimo et nono, quoniam triginta annorum erat Ioseph, cum adparuit in conspectu Pharaonis et regnare coepit sub illo; transactis autem septem annis ubertatis secundo anno famis ingressus est Iacob in Aegyptum cum aliis filiis suis. ac per hoc tunc agebat Ioseph XXX et nouem annos, qui inpletis uitae suae annis CX mortuus est. uixit ergo in Aegypto post ingressum ad se patris sui LXXI annos: quos si detraxerimus quadringentis triginta annis, remanebunt seruitutis anni, id est post mortem Ioseph, non CCCC sed CCC et LVIIII anni. quod si ex illo putabimus nos conputare debere, ex quo Ioseph sub Pharaone regnare coepit, ut tunc quodam modo intellegatur intrasse Israhel in Aegyptum, quando ibi filius eius tanta potestate sublimatus est. etiam sic CCCL erunt, quos Tychonius uult accipi quadringentos, ut a toto pars intellegatur, id est a toto centenario pars quinquagenaria, et probat hac loquendi regula solere uti scripturam. si autem, quod aliquanto probabilius dici potest, tunc habeamus intrasse Israhel in Aegyptum. quando illic Ioseph esse uenditus coepit, detracturi sumus adhuc annos XIII, ut CCCXXXVII annos pro quadringentis accipiamus. sed cum scriptura commemoret Caath filium Leui auum Moysi cum auo suo Iacob intrasse in Aegyptum, dicat eum autem uixisse annos CXXX. filium uero eius patrem Moysi Ambram CXXXVII, Moysen uero dicat LXXX annorum fuisse cum de Aegypto populum liberauit — etiam si tunc genuisset Caath patrem Moysi, quo anno mortuus est. ille quoque Ambram ultimo uitae suae anno genuisset Moysen — conputati anni CXXX et CXXXVII et octoginta trecentos quadraginta septem annos faciunt. non quadringentos triginta. quodsi quis dicat extremo anno uitae Ioseph natum esse Caath filium Leui. septuaginta ferme anni possunt accedere illi summae, quia septuaginta unum annos uixit in Aegypto Ioseph post ingressum patris sui. quapropter etiam sic septuaginta anni uitae Ioseph ab ingressu Iacob in Aegyptum usque natiuitatem Caath, si tunc natus adseratur, et centum triginta anni ipsius Caath et centum triginta septem filii eius Ambram patris Moysi et octoginta ipsius Moysi, quadringentos decem et septem annos faciunt, non quadringentos triginta.

  30. 2.47.4

    Proinde illa nimirum conputatio, quam secutus est Eusebius in historia sua chronica, perspicua ueritate subnixa est. ab illa enim promissione conputat quadringentos triginta annos, qua uocauit deus Abraham, ut exiret de terra sua in terram Chanaan, quia et apostolus cum Abrahae laudaret et commendaret fidem, in ea promissione qua Christum uult intellegi prophetatum, id est qua promisit deus Abrahae quod benedicentur in eo omnes tribus terrae, hoc autem dico, inquit, quia testamentum confirmatum a deo post quadringentos et triginta annos facta lex non infirmat ad euacuandas promissiones. ex illa ergo promissione, qua uocatus est Abraham et credidit deo, post quadringentos et triginta annos factam legem dicit apostolus. non ex tempore quo Iacob intrauit in Aegyptum. deinde etiam ipsa scriptura Exodi satis hoc significatur; non enim dixit: incolatus filiorum Israhel, quem incoluerunt in terra Aegypto, anni quadringenti triginta, sed aperte dixit: quem incoluerunt in terra Aegypto et in terra Chanaan ipsi et patres eorum. ac per hoc manifestum est conputandum esse tempus etiam patriarcharum Abrahae, Isaac et Iacob, ex quo peregrinari coepit Abraham in terra Chanaan, id est ex illa promissione, in qua eius fidem laudat apostolus, usque ad illud tempus, quo ingressus est Israhel in Aegyptum. toto quippe isto tempore peregrinati sunt patres in terra Chanaan et deinde semen Israhel in Aegypto. ac sic conpleti sunt quadringenti triginta anni a promissione usque ad exitum Israhel ex Aegypto, quando facta est lex in monte Sina. quae non infirmat testamentum ad euacuandas promissiones.

  31. 2.47.5

    Septuagesimo ergo et quinto anno uitae suae Abraham, sicut scriptura dicit, egressus est in terram Chanaan et genuit Isaac, cum esset annorum C. fiunt itaque anni XXV ex promissione usque ad natum Isaac. his adduntur omnes anni uitae Isaac, id est centum octoginta, fiunt ducenti quinque. tunc erat Iacob annorum CXX; nati sunt enim sexagenario patri gemini ipse et Esau. post X autem annos intrauit Iacob in Aegyptum, cum esset annorum CXXX, Ioseph autem esset XXXVIIII. fiunt proinde anni a promissione usque ad ingressum Iacob in Aegyptum CCXV. Ioseph autem ab illo tricesimo et nono anno aetatis suae, in quo eum pater in Aegypto inuenit. uixit annos septuaginta unum, quia omnes aetatis eius anni C et X fuerunt. cum itaque ad ducentos quindecim annos accesserint septuaginta unus, fiunt anni CCLXXXVI. restant CXLIIII uel quinque, quibus intellegitur seruisse in Aegypto populus Israhel post mortem Ioseph. his annis quantum multiplicari potuerint, si fecunditas. hominis consideretur, adiuuante illo qui eos uoluit ualde multiplicari, reperitur non esse mirum quod in sescentis milibus peditum egressus est populus ex Aegypto excepto cetero adparatu. ubi et seruitia erant et sexus muliebris et inbellis aetas.

  32. 2.47.6

    Quod ergo dixit deus ad Abraham: sciendo scies quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria; et in seruitutem redigent eos et nocebunt illis quadringentis annis, non sic accipiendum est, tamquam in illa durissima seruitute quadringentos annos dei populus fuerit; sed quia scriptum est: in Isaac uocabitur tibi semen, ex anno natiuitatis Isaac usque annum egressionis ex Aegypto conputantur anni quadringenti quinque. cum ergo de quadringentis triginta detraxeris uiginti quinque, qui sunt a promissione usque ad natum Isaac, non mirum est, si quadringentos et quinque anuos summa solida quadringentos uoluit appellare scriptura, quae solet tempora ita nuncupare, ut quod de summa perfectioris numeri paululum excrescit aut infra est non conputetur. non itaque quod ait: in seruitutem redigent eos et nocebunt illis, ad quadringentos annos referendum est, tamquam per tot annos eos habuerint in seruitute: sed referendi sunt quadringenti anni ad id quod dictum est: peregrinum erit semen tuum in terra non propria, quia siue in terra Chanaan siue in Aegypto peregrinum erat illud semen, antequam hereditatem sumerent terram ex promissione dei. quod factum est posteaquam ex Aegypto liberati sunt, ut hyperbaton hic intellegatur et ordo uerborum sit: sciendo scies quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria quadringentis annis, illud autem interpositum intellegatur: et in seruitutem redigent eos et nocebunt illis, ita ut ad quadringentos annos ista interpositio non pertineat. in extrema enim parte annorum summae huius, hoc est post mortem loseph, factum est, ut in Aegypto populus dei duram perageret seruitutem.

  33. 2.48.1

    Quid est quod ait, cum de pascha praeciperet: <et> erit tibi in signo super manum tuam? an intellegitur super opera tua, id est quod praeferre debeas operibus tuis? pertinet enim pascha propter occisionem ouis ad fidem Christi et sanguinem, quo redemti sumus. haec autem fides operibus praeponenda est, ut sit quodam modo super manum aduersus illos, qui in operibus legis gloriabantur. de qua re apostolus loquitur et multum agit, qui fidem operibus sic uult anteponi, ut ex illa pendeant opera bona atque ab ea praeueniantur, non ut ipsa uelut meritis bonorum operum retribui uideatur. illa enim ad gratiam pertinet; si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia.

  34. 2.49.1

    Cum autem dimisit Pharao populum, non deduxit eos deus uiam terrae Phylistiim, quia prope erat. dixit enim deus: ne quando paeniteat populum, cum uiderit proelium, et reuertatur in Aegyptum. hic ostenditur omnia fieri debere, quae consilio recte fieri possunt, ad deuitanda quae aduersa sunt, etiam cum deus apertissime adiutor est.

  35. 2.50.1

    Quinta autem progenie ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti. utrum progeniem in centum annis uult conputari et ideo quinta progenie, quia post quadringentos triginta annos? an per hominum generationes hoc potius intellegendum est ab ipso Iacob qui intrauit in Aegyptum usque ad Moysen qui cum populo egressus est? Iacob enim primus, secundus Leui, tertius Caath, quartus Ambram, quintus Moyses inuenitur. has autem dicit progenies latinus interpres, quas j;y;dç Graeci uocant, quae in euangelio generationes appellantur nec numerantur nisi per successiones hominum. non per numerum annorum.

  36. 2.51.1

    Dixit autem Moyses: confidite et state et uidete salutem quae est a domino, quam faciet uobis hodie. sicut enim uidistis Aegyptios hodie, non adponetis amplius uidere eos in aeternum tempus. quomodo accipienda sunt haec uerba. cum uiderint postea Israhelitae Aegyptios? an quia isti qui tunc uidebant non eos ulterius uiderunt, quia et illi sunt mortui qui consequebantur et isti omnes quisquis die mortis suae? nam posteri eorum uiderunt posteros illorum, an "non eos uidebitis sicut hodie" intellegendum est non sicut hodie persequentes et inimicos et tanto post uos agmine uenientes, ut omnino nulla sit quaestio nec de aeterno tempore quod hic posuit, quia etsi uidebunt se utrique tempore resurrectionis, non sic utique uidebunt ut hodie?

  37. 2.52.1

    Quid est quod dixit dominus ad Moysen: quid tu clamas ad me? cum scriptura non dixerit aliquid de Moysei uocibus nec eum orantem commemorauerit? nisi quia intellegi uoluit hoc eum egisse uocis silentio, ut corde clamaret.

  38. 2.53.1

    Et tu leua uirgam tuam et extende manum tuam super mare. haec est illa uirga, in qua fiebant mirabilia, quae modo dicitur esse Moysi; tunc autem fratris eius fuisse dicebatur, quando per illam ipse operabatur.

  39. 2.54.1

    Extendisti dexteram tuam, transuorauit eos terra. terram pro aqua non mirum est positam. tota quippe pars ista extrema uel infima mundi terrae nomine censetur secundum id quod saepe dicitur: deus qui fecit caelum et terram, et in illius psalmi distributione commemoratis caelestibus, laudate, inquit, dominum de terra, et ea exsequitur in laude, quae etiam ad aquas pertineant.

  40. 2.55.1

    Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare. ecce iam quinto commemoratur spiritus dei, ut in hoc numero accipiamus et quod dictum est: digitus dei est hoc. primo, ubi scriptum est: spiritus dei superferebatur super aquas; secundo, ubi dicitur: non permanebit in istis hominibus spiritus meus, quoniam carnes sunt; tertio, ubi Pharao dicit ad Ioseph: quoniam spiritus dei est in te; quarto, ubi incantatores Aegyptiorum dicunt: digitus dei est hoc; quinto in hoc cantico: misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare. meminerimus autem spiritum dei non solum ad beneficia uerum etiam ad uindictam commemorari. nam quid aliud etiam supra dixit: < e t) per spiritum irae tuae diuisa est aqua? iste itaque spiritus dei in Aegyptios spiritus irae eius, quibus nocuit aquarum diuisio, ut intrantes possent aquis redeuntibus obrui, filiis uero Israhel, quibus profuit quod aqua diuisa est, non fuit ille spiritus irae dei. unde significatur propter diuersas operationes et effectus spiritum dei dissimiliter appellari, cum sit unus atque idem ille dumtaxat, qui etiam spiritus sanctus in unitate trinitatis accipitur. proinde non arbitror alium quam eundem significari, ubi dicit apostolus: non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis in quo clamamus: abba, pater, quia eodem spiritu dei, id est digito dei, quo lex in tabulis lapideis conscripta est, timor incussus est eis, qui gratiam nondum intellegebant, ut de sua infirmitate atque peccatis per legem conuincerentur et lex illis fieret paedagogus, quo perducerentur ad gratiam quae est in fide Iesu Christi. de hoc autem spiritu adoptionis et gratiae, id est de hoc opere spiritus dei, quo inpertitur gratia et regeneratio in uitam aeternam, dicitur: spiritus autem uiuificat, cum supra diceretur: littera occidit, id est lex conscripta tantummodo iubens sine adiutorio gratiae.

  41. 2.56.1

    Venerunt autem in Merra et non poterant bibere de Merra; amara enim erat. si propter hoc appellatum est nomen loci eius amaritudo, quia non potuerunt ibi aquam bibere, quod amara esset — Merra enim interpretatur "amaritudo" — quomodo uenerunt in Merra, nisi quia eo nomine locum scriptura appellauit, in quem uenerunt. quo iam appellabatur cum haec scribebantur ? posterius enim utique scripta sunt quam illa contigerunt.

  42. 2.57.1

    Et ostendit ei dominus lignum et misit illud in aquam, et facta est aqua dulcis. genus ligni erat istam habens uim an quolibet ligno id poterat facere deus, qui tanta mirabilia faciebat? hoc tamen uidetur significare, quod dictum est "ostendit ei." tam quam tale iam lignum esset. quo posset hoc fieri; nisi forte locus erat, ubi ligna omnino non inueniebantur, ut hoc ipsum esset diuini adiutorii, quod ei lignum dominus ostendit. ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, praefigurans gloriam et gratiam crucis. sed in tali etiam natura ligni quis nisi creator et demonstrator laudandus est?

  43. 2.58.1

    Dixit autem dominus ad Moysen: ecce ego pluam uobis panes de caelo; et exiet populus et colliget unius diei in diem, ut temtem illos s ambulabunt in lege mea an non. temtatio ista probatio est, non ad peccatum seductio; nec ideo probatio, ut deus nouerit, sed ut ipsos ipsis hominibus ostendat, quo humiliores fiant ad petendum adiutorium et agnoscendam dei gratiam.

  44. 2.59.1

    Moyses et Aaron dicunt ad populum inter cetera: propter quod exaudiuit dominus murmurationem uestram quam uos murmuratis aduersum nos. nos autem quid sumus? non enim aduersum nos murmur uestrum est sed aduersum deum. non ex hoc tantum se ualere uoluerunt quantum deus — dixerunt enim: quid sumus nos? — ut illi aduersum illum se scirent murmurasse, qui istos miserat et qui per istos operabatur. nec talis est illa sententia, ubi Petrus dicit Ananiae: ausus es mentiri spiritui sancto? non hominibus mentitus es, sed deo. non enim ait: ,.ausus es mentiri mihi? non mihi mentitus es, sed deo": quod si dixisset, simile fuisset. neque ita dixit: ausus es mentiri spiritui sancto? non spiritui sancto mentitus es, sed deo"; ita enim loquens negaret deum esse spiritum sanctum. nunc uero cum dixisset: ausus es mentiri spiritui sancto? cum ille se putaret hominibus fuisse mentitum, ipsum spiritum sanctum deum esse monstrauit subiungens: non hominibus mentitus es, sed deo.

  45. 2.60.1

    Deus mandat per Moysen populo: ad uesperam edetis carnes et mane replebimini panibus. ecce non pro omni alimento panes nominantur. nam isto nomine et carnes complecterentur, quia et ipsa alimenta sunt; nec tamen panes eos modo dicit, qui fiunt ex frumentis — ipsos enim proprie panes appellare consueuimus — manna autem panum nomine appellat. non autem uacat quod dicit ad uesperam carnes et mane panes se daturum. tale quippe aliquid etiam in Helia significatum est, cum ei alimenta coruus adferret. an forte carnibus ad uesperam et mane panibus ille significatur, qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram? ad uesperam quippe mortuus ex infirmitate sepultus est, mane autem adparuit discipulis, qui resurrexerat in uirtute.

  46. 2.61.1

    Et dixit Moyses ad Aaron: accipe uas aureum unum et mitte in illud plenum gomor manna et repones illud ante deum, ut seruetur in progenies <uestras>, quemadmodum praecepit dominus. quaeri potest, ubi Aaron poneret ante deum, quando nec ullum simulacrum fuit nec arca testamenti iam fuerat instituta. an forte ideo de futuro dixit., repones", ut intellegeretur tunc ante deum posse reponi, quando futura erat arca? an potius "ante deum- dictum est quod fit ipsa deuotione offerendi. in quocumque loco poneretur? ubi enim non deus? sed illud quod adiungit: et reposuit Aaron ante testimonium ad reseruandum, priorem magis sensum adserit. hoc enim modo scriptura dixit per prolepsin quod postea factum est, cum esse coepit tabernaculum testimonii.

  47. 2.62.1

    Filii autem Israhel ederunt manna annis quadraginta, quoadusque uenirent in terram quae inhabitatur; manna ederunt, quoadusque uenirent in partem Phoenices. significauit scriptura per prolepsin, id est hoc loco commemorando quod etiam postea factum est, non edisse filios Israhel in heremo nisi manna. hoc est enim quod ait: usque ad terram quae inhabitatur, id est quae iam non est heremus, non quia continuo ut uenerunt ad terram habitabilem destiterunt uesci manna, sed quia non ante. traiecto enim Iordane significatur manna cessasse, ubi panes terrae manducauerunt. quando ergo ingressi sunt habitabilem terram, antequam transirent Iordanem, uel tantum manna uesci uel utroque cibo potuerunt; hoc quippe intellegi potest, quando cessasse manna non dicitur nisi Iordane traiecto. cur autem in illa heremi inopia etiam carnes desiderauerint, quando de Aegypto cum suis ualde multis pecoribus exierunt, magna quaestio est. nisi forte dicatur, cum per heremum pascua tanta non essent et ex eo minor futura uideretur fecunditas pecorum, pepercisse illos pecoribus, ne omnibus deficientibus etiam sacrificiis necessaria defuissent, uel si quid aliud dici potest, unde quaestio ista soluatur. congruentius tamen creditur non eos carnes desiderasse, quas de pecoribus habere poterant, sed eas quae deerant, ex aquis uidelicet. ipsas quippe in illa heremo non inueniebant: unde et illis ortygometra data est, id est aues, quas coturnices multi latine interpretati sunt, cum sit aliud genus auium ortygometra quamuis coturnicibus non usquequaque dissimile. nouerat enim deus quid desiderarent et desiderium eorum quo carnis genere satiaret. sed quia scriptura concupiuisse illos carnes dixerat nec expresserat cuius modi carnes, ideo quaestio facta est.

  48. 2.63.1

    Manna ederunt quoadusque uenirent in partem Phoenices. iam dixerat: quoadusque uenirent ad terram quae inhabitatur; sed quia non expresserat proprie quam diceret, repetitione uidetur quandam proprietatem expressisse dicendo "in partem Phoenices." sed tunc illam terram sic credendum est appellatam; modo enim non hoc uocatur. alia quippe est quae Phoenice appellatur regio Tyri et Sidonis, qua illos transisse non legitur. quamquam scriptura fortasse potuerit terram Phoenices appellare, ubi palmarum arbores iam esse coeperant post heremi uastitatem, quoniam palma graece sic appellatur. initio enim profectionis suae inuenerunt locum, ubi septuaginta palmarum arbores fuerant et duodecim fontes: sed postea eos excepit heremi prolixitas, ubi tale aliquid non fuit, quousque uenirent ad loca quae colebantur. uerum ille sensus est probabilior, ut credamus sic appellatam tunc fuisse terram. multarum enim terrarum et locorum sicut fluminum et urbium nomina certis existentibus causis antiquitate mutata sunt.

  49. 2.64.1

    Et dixit dominus adMoysen: antecede populum; sume autem tecum de senioribus populi; et uirgam de qua percussisti flumen accipe in manu tua. flumen Aaron legitur, non Moyses uirga percussisse; nam Moyses eadem uirga mare diuisit, non flumen. quid sibi ergo uult: "accipe uirgam in qua percussisti flumen?" an forte mare appellauit flumen? quaerendum exemplum locutionis huius, si ita est. an quod Aaron fecit, Moysi potius tributum est, quia per Moysen deus iubebat, quid faceret Aaron, et in Moyse auctoritas, in illo autem ministerium fuit? quando quidem et primis suis uerbis deus hoc illi ait de fratre suo: erit tibi ad populum, tu illi quae ad deum.

  50. 2.65.1

    Et ecce ego sto super cacumen collis, et uirga dei in manu mea, Moyses dicit ad Iesum Naue, cum praeciperet pugnari aduersus Amalec. nunc ergo uirga dei dicitur, quae primum dicta est uirga Aaron, postea uirga Moysi. sicut dicitur spiritus Heliae qui est spiritus dei, cuius particeps factus est Helias, sic illa potuit. dicitur et dei iustitia, quae nostra est, sed donata a deo: de qua loquens apostolus Iudaeos arguit dicens: ignorantes dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere, id est tamquam a se sibi paratam. contra quales dicit: quid enim habes quod non accepisti?

  51. 2.66.1

    Venit autem et Aaron et omnes seniores Israhel manducare panem cum socero Moysi ante deum uel, sicut alii codices habent, coram deo, quod graece scriptum est: {}-:r.,!). quaeritur" u hi" ante deum, quando nec tabernaculum fuit nec arca testamenti quae postea sunt instituta. neque enim et hic de futuro dictum accipere possumus. sicut dictum est de manna quod positum est in uase aureo. ergo ante deum id accipere debemus factum, quod in honorem dei factum est: ubi enim non deus ?

  52. 2.67.1

    Moyses socero dicit quia uenit ad me populus inquirere iudicium a deo; cum <enim> eis contigerit disceptatio et uenerint ad me. iudico unumquemque et moneo eos praecepta dei et legem eius. quaeri potest quomodo ista Moyses dixerit. cum lex dei adhuc nulla conscripta esset. nisi quia lex dei sempiterna est, quam consulunt omnes piae mentes, ut quod in ea inuenerint, uel faciant uel iubeant uel uetent, secundum quod illa incommutabili ueritate praeceperit. numquid enim Moyses, quamuis cum illo deus loqueretur, per singula credendum est, quod consulere soleret deum, si quid esset in disceptationibus tantae multitudinis. quae illum in hoc iudicandi negotio a mane usque ad uesperam detinebat? et tamen nisi suae menti praesidentem dominum consuleret legemque eius aeternam sapienter adtenderet, quid iustissimum iudicare inter disceptantes posset. non inueniret.

  53. 2.68.1

    In eo quod Iother consilium dat genero suo Moysi. ne occupatus iudiciis populi et ipse et populus consumatur consumptione intolerabili, prima quaestio est, cur hoc deus famulum suum, cum quo ipse tanta et talia loquebatur, ab alienigena passus est admoneri. in quo scriptura nos admonet. per quemlibet hominem detur consilium ueritatis, non debere contemni. uidendum etiam, ne forte ibi uoluerit deus ab alienigena admoneri Moysen, ubi et ipsum posset temtare superbia: sedebat enim iudiciaria sublimitate solus uniuerso populo stante. nam hunc sensum indicat, cum ipse Iothor eos eligi iussit ad iudicandas causas populi, qui odissent superbiam. deinde quam sit obseruandum quod alibi scriptura dicit: fili, ne in multis sint actus tui, satis et hic adparet. deinde uerba Iothor dantis consilium Moysi consideranda sunt: dicit enim: nunc itaque audi me, et consilium dabo tibi, et erit deus tecum. ubi mihi uidetur significari nimis intentura humanis actionibus animum deo quodam modo uacuari, quo fit tanto plenior, quanto in superna atque aeterna liberius extenditur.

  54. 2.69.1

    Quod uero adiungit et dicit: esto tu populo quae ad deum et referes uerba eorum ad deum; et testaberis illis praecepta dei et legem eius et demonstrabis illis uias in quibus ambulabunt in eis et opera quae facient, cum populo uniuerso haec agenda esse demonstrat. non enim ait: uniuscuiusque uerba refer ad deum, sed: uerba eorum, cum supra dixisset: esto tu populo quae ad deum sunt. post haec admonet, ne singulorum negotia, quae inter se habent, deserantur electis uidelicet potentibus uiris deum colentibus iustis et qui oderint superbiam, quos constitueret super millenos, alios super centenos, alios super quinquagenos, alios super denos. sic et ab ipso Moyse remouit graues et periculosas occupationes nec istos grauauit, quandoquidem ipsi mille haberent unum super se et sub illo haberent alios decem et sub eis alios uiginti et sub his alios centum, ut uix aliquid ad singulos quosque praepositos perueniret, quod iudicare necesse haberent. insinuatur hic etiam humilitatis exemplum, quod Moyses, cum quo deus loquebatur, non fastidiuit neque contemsit alienigenae soceri sui consilium. quamquam et ipse Iothor, cum Israhelita non fuisset, utrum inter uiros deum uerum colentes religioseque sapientes habendus sit, quemadmodum et Iob, cum ex ipso populo non fuisset, merito quaeritur, immo credibilius habetur. ambigue quippe posita sunt uerba, uel utrum sacrificauerit deo uero in populo eius. quando uidit generum suum, uel utrum eum adorauerit ipse Moyses; quamquam de adoratione etiam si expresse positum esset, honor uideretur socero redditus eo modo quo solet hominibus honorificentiae causa exhiberi a patribus; sicut de Abraham scriptum est, quod adorauerit filios Chet. quos autem dicat Ypafxfxatos-.saVWfst; post decuriones, non facile sciri potest, quoniam hoc nomen in nullo usu habemus uel officiorum uel magisteriorum. nam quidam "doctores" interpretati sunt, ut intellegantur utique litterarum, qui introducant in litteras, sicut resonat graecum uocabulum. hic sane significatur, ante legem datam quod habuerint Hebraei litteras: quae quando coeperint esse, nescio utrum ualeat indagari. nonnullis enim uidetur a primis hominibus eas coepisse et perduc-tas esse ad Noe atque inde ad parentes Abrahae et inde ad populum Israhel; sed unde hoc probari possit, ignoro.

  55. 2.70.1

    Mensis autem tertii exitus filiorum Israhel de terra Aegypti hac die uenerunt in heremum Sina. et profecti sunt exRaphidin et uenerunt in heremum Sina, et adplicuit ibi Israhel contra montem. et Moyses ascendit in montem dei. et uocauit eum dominus de monte dicens: haec dices domui Iacob et nuntiabis filiis Israhel et cetera. deinde paulo post: descende et testare populo et purifica illos hodie et cras, et lauent uestimenta et sint parati in diem tertium. tertia enim die descendet dominus in montem Sina coram omni populo. hoc die reperitur data lex, quae in tabulis lapideis scripta est digito dei, sicut consequentia docent. dies autem iste tertius adparet tertii mensis ab exitu Israhel ex Aegypto. ex die ergo quo pascha fecerunt, id est agnum immolauerunt et ederunt, qui fuit quartus decimus primi mensis, usque ad istum, quo lex datur, dies quinquaginta numerantur: decem et septem scilicet primi mensis, reliqui ab ipso quarto decimo; deinde omnes triginta secundi mensis, qui fiunt quadraginta septem, et tertius tertii mensis, qui est a sollemnitate occisi agni quinquagesimus. ac per hoc in ista umbra futuri secundum agni immolati diem festum, sicut quinquagesimo die lex data est, quae conscripta est digito dei, ita in ipsa ueritate noui testamenti a festiuitate agni immaculati Christi Iesu quinquaginta dies numerantur, ut spiritus sanctus de altissimis datus est. digitum dei autem esse spiritum sanctum et supra iam diximus teste euangelio.

  56. 2.71.1

    Quaeritur decem praecepta legis quemadmodum diuidenda sint: utrum quattuor sint usque ad praeceptum de sabbato, quae ad ipsum deum pertinent, sex autem reliqua, quorum primum est: honora patrem et matrem, quae ad hominem pertinent, an potius illa tria sint et ista septem. qui enim dicunt illa quattuor esse, separant quod dictum est: non erunt tibi dii alii praeter me, ut aliud praeceptum sit: non facies tibi idolum et cetera, ubi figmenta colenda prohibentur; unum autem uolunt esse: non concupisces uxorem proximi tui, non concupisces domum proximi tui et omnia usque in finem. qui uero illa tria esse dicunt et ista septem, unum uolunt esse quidquid de uno colendo deo praecipitur, ne aliquid aliud praeter illum pro deo colatur; haec autem extrema in duo diuidunt, ut aliud sit: non concupisces uxorem proximi tui, aliud: non concupisces domum proximi tui. decem tamen esse praecepta neutri ambigunt, quoniam hoc scriptura testatur.

  57. 2.71.2

    Mihi tamen uidetur congruentius accipi tria illa et ista septem, quia et trinitatem uidentur illa quae ad deum pertinent insinuare diligentius intuentibus. et reuera quod dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, hoc ipsum perfectius explicatur, cum prohibentur colenda figmenta. concupiscentia porro uxoris alienae et concupiscentia domus alienae tantum in peccando differunt, ut illi, quod dictum est: non concupisces domum proximi tui, adiuncta sint et alia dicente scriptura: neque agrum eius neque seruum eius neque ancillam eius neque bouem eius neque subiugalem eius nec omne pecus eius nec quaecumque proximi tui sunt. discreuisse autem uidetur concupiscentiam uxoris alienae a concupiscentia cuiuslibet rei alienae, quando utrumque sic coepit: non concupisces uxorem proximi tui; non concupisces domum proximi tui, et huic coepit cetera adiungere. non autem, cum dixisset: non concupisces uxorem proximi tui, huic conexuit alia dicens: "neque domum eius neque agrum eius neque seruum eius" et cetera; sed omnino adparent haec esse coniuncta quae uno praecepto uidentur contineri et discreta ab illo. ubi uxor nominata est. illud autem, ubi dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, adparet huius rei diligentiorem exsecutionem esse in his quae subiuncta sunt. quo enim pertinet: non facies tibi idolum neque ullum simulacrum, quaecumque in caelo sunt sursum et quaecumque in terra deorsum et quaecumque in aqua sub terra, non adorabis eis neque seruies illis. nisi ad id quod dictum est: non erunt tibi dii alii praeter me?

  58. 2.71.3

    Sed rursus quaeritur quo differat: non furtum facies ab eo quod paulo post de non concupiscendis proximi rebus praecipitur. non quidem omnis qui rem proximi sui concupiscit furatur; sed si omnis qui furatur rem proximi concupiscit. poterat in illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri. similiter etiam quaeritur, quo differat quod dictum est: non moechaberis, ab eo quod paulo post dicitur: non concupisces uxorem proximi tui. in eo quippe, quod dictum est: non moechaberis, poterat et illud intellegi. nisi forte in illis duobus peccatis moechandi et furandi ipsa opera notata sunt, in his uero extremis ipsa concupiscentia: quae tantum differunt, ut aliquando moechetur qui non concupiscit uxorem proximi, aliqua alia causa cum illi miscetur, aliquando autem concupiscat nec ei misceatur poenam timens. et hoc fortasse lex ostendere uoluit, quod utrumque peccata sint.

  59. 2.71.4

    Item quaeri solet utrum moechiae nomine etiam fornicatio teneatur. hoc enim graecum uerbum est, quod iam scriptura utitur pro latino; moechos tamen graece nonnisi adulteros dicit. sed utique ista lex non solis uiris in populo uerum etiam feminis data est. neque enim quia dictum est: non concupisces uxorem proximi tui, nihil hic sibi praeceptum debet putare femina et tamquam licite concupiscere uirum proximae suae. si ergo hic ex illo quod uiro dictum est intellegitur. quamuis non dictum sit, quod etiam ad feminam pertineat, quanto magis eo quod dictum est: non moechaberis, uterque sexus adstringitur, cum et ipsum praeceptum potest referri ad utrumque, sicut: non occides, non furaberis et quae alia similiter non expresso uno sexu utrique uidentur sonare communiter! tamen ubi unus exprimitur, honoratior utique exprimitur, id est masculinus, ut ex hoc intellegat etiam femina quid sibi praeceptum sit. ac per hoc si femina moecha est habens uirum concumbendo cum eo, qui uir eius non est, etiam si ille non habeat uxorem, profecto moechus est et uir habens uxorem concumbendo cum ea quae uxor eius non est, etiam si illa non habeat uirum. sed utrum, si faciat qui uxorem non habeat uel femina quae uirum non habet, praecepti huius transgressione teneantur, mento quaeritur. si enim non tenentur, non est prohibita in decalogo fornicatio, sed sola moechia, id est adulterium, quamuis omnis moechia etiam fornicatio esse intellegitur, sicut loquuntur scripturae; dominus enim dicit in euangelio: quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari. hic utique fornicationem appellauit, si cum alio peccet quae uirum habet, quod est moechia, id est adulterium. omnis ergo moechia etiam fornicatio in scripturis dicitur. sed utrum etiam omnis fornicatio moechia dici possit, in eisdem scripturis non mihi interim occurrit locutionis exemplum. sed si non omnis fornicatio etiam moechia dici potest, ubi sit in decalogo prohibita illa fornicatio, quam faciunt uiri, qui uxores non habent, cum feminis, quae maritos non habent, utrum inueniri possit, ignoro. sed si furti nomine bene intellegitur omnis inlicita usurpatio rei alienae — non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit; sed utique a parte totum intellegi uoluit, quidquid inlicite rerum proximi aufertur — profecto et nomine moechiae omnis inlicitus concubitus atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intellegi.

  60. 2.71.5

    Et quod dictum est: non occides, non putandum est fieri contra hoc praeceptum, quando lex occidit uel occidi aliquem deus iubet. ille enim facit qui iubet, quando ministerium negare non licet.

  61. 2.71.6

    In eo etiam quod dictum est: falsum testimonium non dices aduersus proximum tuum, quaeri solet utrum prohibitum sit omne mendacium, ne forte non sit hoc praeceptum aduersus eos qui dicunt tunc esse mentiendum, quando id mendacium prodeest alicui et nihil obest ei cui mentiris. tale quippe non est aduersus prox imum tuum; ut ideo uideatur hoc addidisse scriptura, quae posset breuiter dicere: falsum testimonium non dices, sicut dixit: non occides, non moechaberis, non furaberis. sed hinc magna quaestio est nec a festinantibus commode explicari potest, quomodo accipiendum sit: perdes omnes qui loquuntur mendacium, et: noli uelle mentiri omne mendacium et cetera huius modi.

  62. 2.72.1

    Et omnis populus uidebat uocem et lampadas et uocem tubae et montem fumantem. solet quaeri quomodo populus uidebat uocem, cum uox non ad uisum, sed potius ad auditum pertinere uideatur. sed sicut modo dixi "uideatur" de omnibus quae a me dicta sunt, sic "uidere" solet pro generali sensu poni non solum corporis uerum etiam animi. unde et illud est: cum uidisset Iacob quia sunt escae in Aegypto, unde utique absens erat. quamquam nonnulli "uidere" uocem nihil aliud esse arbitrati sunt quam" intellegere", qui uisus mentis est. cum uero hic breuiter dicendum esset, quod pop u 1 us. ui de bat uocem et lampadas et uocem tubae et montem fumantem, quaestio maior oreretur, quomodo audiebat lampadas et montem fumantem, quod pertinet ad sensum uidendi. nisi quis dicat nec tam breuiter dicendum fuisse, ut totum diceretur: audiebat uocem et uidebat lampadas et audiebat uocem tubae et uidebat montem fumantem. duo quippe genera uocis erant: de nubibus, sicut tonitrua, et de tuba, si tamen ipsam dixit uocem, quae de nubibus edebatur. ac per hoc melius in his, quae ad sensum audiendi pertinebant, generalis sensus est positus, hoc est uidendi, cum breuiter totum uellet scriptura complecti, quam ut in his, quae pertinent ad uidendi sensum, subintellegeretur auditus: quo more loqui non solemus. nam "uide quid sonet" solemus dicere, "audi quid luceat" non solemus.

  63. 2.73.1

    Loquere tu nobis, et non loquatur ad nos deus, ne quando moriamur. multum et solide significatur ad uetus testamentum timorem potius pertinere sicut ad nouum dilectionem, quamquam et in uetere nouum lateat et in nouo uetus pateat. quomodo autem tali populo tribuatur uidere uocem dei, si hoc accipiendum est" intellegere," cum sibi loqui deum timeant ne moriantur, non satis elucet.

  64. 2.74.1

    Et dicit illis Moyses: constantes estote; propterea enim uenit deus ad uos temtare uos, ut sit timor eius in uobis, ne peccetis. sic illi cohibendi fuerant a peccatis utique timendo, ne poenas sensibiles paterentur, quia nondum poterant amare iustitiam. et in hoc erat illis temtatio a domino, qua probabantur, ut adpareret cuius modi essent, non ut deo noti fierent, quem non latebant qualescumque essent, sed ut inter se ac sibimet. multum tamen in istis terroribus testamenti ueteris differentia com mendatur, quod etiam in epistula ad Hebraeos apertissime dictum est.

  65. 2.75.1

    Moyses autem intrauit in nebulam, ubi erat deus, id est, ubi expressiora fiebant signa, quibus cognosceretur deus. nam quomodo in nebula erat, cui caeli caelorum non sufficiunt? nisi quemadmodum nusquam non est, qui in loco nullo est.

  66. 2.76.1

    Non facietis uobis deos argenteos et deos aureos non facietis uobis ipsis. repetitur quod in primo praecepto inculcatum est; [et] ex diis argenteis et aureis utique omnia simulacra intelleguntur, sicut in illo etiam psalmo: idola gentium argentum et aurum.

  67. 2.77.1

    Quae de seruo hebraeo praecipiuntur, ut sex annos seruiat et dimittatur liber gratis, ne serui christiani hoc flagitarent a dominis suis, apostolica auctoritas iubet seruos dominis suis esse subditos, ne nomen dei et doctrina blasphemetur. illud enim ex hoc satis constat in mysterio praeceptum, quia et pertundi subula eius aurem ad postem praecepit deus, qui libertatem illam recusasset.

  68. 2.78.1

    Si quis autem uendiderit filiam suam famulam, non abibit ita ut recedunt ancillae. quodsi non placuerit domino suo quam non adnominauit eam, remunerabit eam. genti autem exterae non est dominus uendere illam, quoniam spreuit in ea. quodsi filio adnominauerit eam. secundum iustificationem filiarum facietei. quodsi aliam accipiet ei, quae opus sunt et uestem et conuersationem eius non fraudabit. si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis sine pretio. obscurissimum istum locum inusitata uerba locutionesque fecerunt, ita ut interpretes nostri quemadmodum eum explicarent paene non inuenirent. in ipso quoque graeco eloquio multum obscurum est quod hic dicitur. tamen quid uideatur, ut potero, aperiam.

  69. 2.78.2

    Si quis autem, inquit, uendiderit filiam suam famulam — id est, ut sit famula, quam Graeci uocant — non abibit ita ut recedunt ancillae, intellegendum est: "non sic recedet quomodo recedunt ancillae hebraeae post sex annos". eam quippe oportet etiam in femina hebraea legem datam intellegi, quae seruatur in maribus. cur ergo ista non ita recedet, nisi quia in illo famulatu intellegitur humiliata, quod ei se dominus miscuerit? hoc quippe in consequentibus utcumque clarescit. sequitur enim et dicit: quodsi non placuerit domino suo quam non adnominauit eam — id est non eam fecit uxorem — remunerabit eam, hoc est quod supra dixit: non abibit ita ut recedunt ancillae. iustum est quippe aliquid accipere pro eo, quod humiliata est, quia non ei se ita miscuit, ut faceret uxorem, id est ut adnominaret eam sibi. hoc autem, quod diximus: remunerabit eam, quidam interpretes dixerunt: redimet eam, quod, si in graeco dictum esset ἀπολώσεται, scriptum esset, sicut scriptum est: et ipse redimet Israhel; nam ἀπολυτρώσεται. scriptum est. in hoc autem loco ἀπολυτρώσει. legitur, ubi intellegitur, quod accipit magis aliquid quam pro ea datur, ut redimatur. cui enim dabit dominus eius, ut redimat quam ipse famulam possidet? genti autem exterae non est dominus uendere illam, quia spreuit in ea, id est: non quia spreuit in ea, ideo dominus est uendere illam, id est in tantum ei dominabitur, ut etiam exterae genti eam licite uendat. hoc est autem "spreuit in ea ", quod est "spreuit eam"; spreuit eam autem hoc est" humiliauit eam", id est concumbendo nec uxorem faciendo. dixit autem graece ἠθέτησεν, quod nos diximus "spreuit": quo uerbo scriptura utitur apud Hieremiam: sicut spernit mulier eum cui commiscetur.

  70. 2.78.3

    Deinde sequitur et dicit: quodsi filio adnominauerit eam, secundum iustificationem filiarum faciet ei. hic iam adparere incipit quemadmodum supra dixerit: quam non adnominauit eam. nam quid est aliud "si filio adnominauerit eam" nisi "filio coniunxerit eam uxorem?" quando quidem dicit: secundum iustificationem filiarum faciet ei, id est" ut sic tradat tamquam filiam," dotem scilicet adponens ei. deinde adiungit: quodsi aliam accipiet ei id est non istam deputabit uxorem filio suo, sed ei aliam accipiet — quae opus sunt et uestem et conuersationem eius non fraudabit, (dabit) ei simili lege quae conpetunt, quoniam non mansit uxor filio eius, quemadmodum ei daret, si eam sibi non adnominasset et tamen concumbendo humiliasset. quod autem nos diximus: conuersationem non fraudabit, graecus habet ὁμιλίαν, id est "locutionem," quo nomine intellegitur scriptura honestius appellare concubitum. quid est autem "concubitum non fraudabit" nisi "pro concubitu mercedem dabit?" namque apud Danielem contra Susannam falsum testimonium dicentes seniores, uenit, inquiunt, ad eam adulescens, qui erat in latenti absconditus, et concubuit cum ea. Daniel autem de hoc ipso interrogans ait: sub qua arbore uidistis eos conloquentes? quod illi dixerant: concubuit cum ea. deinde alterum arguens atque conuincens dixit: semen Chanaan et non Iuda, species delectauit te et illa concupiscentia euertit cor tuum; sic enim faciebatis filiabus Israhel, sed illae timentes adquiescebant uobis. graecus autem habet ὠμίλουσαν ὐμῖν, quod posset latine uerbum e uerbo dici "loquebantur uobis," quo significaretur concubitus. iam ubi dicit: sub qua arbore conprehendisti eos? graecus habet: "conprehendisti eos conloquentes inuicem"? et illic significatur concubitus.

  71. 2.78.4

    Quod ergo de hac de qua agitur adiungit scriptura et dicit: si autem tria haec non fecerit ei, exibit gratis, hoc intellegitur: si eam ipse concubitu non humiliauerit neque filio suo coniunxerit neque alia a filio suo ducta istam eiecerit, abibit gratis, id est sufficiet ei non teneri in seruitute; abibit enim nihil accipiens ut seruus hebraeus. non enim licet domino eius copulare illam uiro non hebraeo, quam non licet exterae genti tradi. si autem seruo hebraeo eam copulauerit, hoc utique intellegitur, quod cum eo gratis exibit nequaquam a marito separata.

  72. 2.79.1

    Si quis percusserit aliquem et mortuus fuerit, morte moriatur; qui autem nolens, sed deus tradidit in manus eius, dabo tibi locum in quem fugiat. quaeritur hic quomodo dictum sit: si autem nolens, sed deus tradidit in manus eius, quasi etsi uolens occiderit, posset occidere, nisi deus traderet in manus eius. intellegitur ergo tantummodo deum fecisse, cum quisque occiditur a nolente; et pro hoc, quod tantummodo deus id fecit, dictum est: sed deus tradidit in manus eius. cum uero uolens occidit, et ipse occidit et deus tradidit in manus eius. hoc ergo interest, quod illic deus tantum fecit. hic autem et deus et homo propter uoluntatem facientis, sed non sicut deus homo. deus enim nonnisi iuste, homo autem poena dignus: non quia illum occidit quem deus nollet occidi, sed quia per iniquitatem. non enim ministerium deo iubenti praebuit, sed suae malignae cupiditati seruiuit. in uno igitur eodemque facto et deus de occulta aequitate laudatur et homo de propria iniquitate punitur. non enim quia deus proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. ideo ludas excusatus est, qui eundem ad mortem tradidit Christum.

  73. 2.80.1

    Si autem litigabunt duo uiri et percusserint mulierem in utero habentem, et exierit infans eius non deformatus, detrimentum patietur; quantum indixerit uir mulieris, et dabit cum postulatione. mihi uidetur significationis alicuius causa dici haec magis quam scriptura circa huius modi facta occupata. nam si illud adtenderet, ne praegnans mulier percussa in abortum conpelleretur, non poneret duos litigantes uiros, cum possit et ab uno hoc admitti, qui cum ipsa muliere litigauerit uel etiam non litigauerit, sed alienae posteritati nocere uolendo id fecerit. quod uero non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, profecto nec hominem deputauit quod tale in utero geritur. hic de anima quaestio solet agitari, utrum quod formatum non est; ne animatum quidem possit intellegi, et ideo non sit homicidium, quia nec exanimatum dici potest, si adhuc animam non habebat. sequitur enim et dicit: si autem formatum fuerit, dabit animam pro anima. ubi quid aliud intellegitur nisi" et ipse morietur?" nam hoc et in ceteris ex hac occasione iam praecipit: oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, conbustionem pro conbustione, uulnus pro uulnere, liuorem pro liuore, talionis uidelicet aequitate. quae lex ideo constituit, ut demonstraret quae uindicta debeatur. nisi enim per legem sciretur quid uindictae deberetur, unde sciretur quid uenia relaxaret, ut dici posset: <et> dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? debitores igitur lege monstrantur, ut quando ignoscitur adpareat quid dimittatur. neque enim debita dimitteremus, nisi quid nobis deberetur lege indice disceremus. si ergo illud informe puerperium iam quidem fuerat, sed adhuc quodam modo informiter animatum — quoniam magna de anima quaestio non est praecipitanda indiscussae temeritate sententiae — ideo lex noluit ad homicidium pertinere, quia nondum dici potest anima uiua in eo corpore quod sensu caret, si talis est in carne nondum formata et ideo nondum sensibus praedita. quid autem dixit: et dabit cum postulatione, quod maritus mulieris informi excluso dandum constituerat, non est in promtu intellegere. quippe, quod graecus habet. pluribus modis intellegitur et tolerabilius "cum postulatione" dictum est quam si aliud diceretur. fortassis enim postulabit ut det, ut eo modo satis deo faciat, etiamsi maritus mulierue non expetat.

  74. 2.81.1

    Si autem cornu percusserit taurus uirum aut mulierem et mortuus fuerit, lapidibus lapidabitur taurus et non manducabuntur carnes eius; dominus autem tauri innocens erit. ad iustitiam pertinet, ut animal hominibus noxium perimatur. et quod de tauro positum est, a parte totum intellegendum est, quidquid in pecoribus usui humano subditis infestum est hominibus. sed si necesse est occidi, numquid lapidari? quid interest enim animal, quod auferendum est, qua morte auferatur? deinde quod addidit carnibus eius non esse uescendum, quo pertinet, nisi omnia ista significent aliquid, quod scriptura maxime solet intueri ?

  75. 2.82.1

    Si autem cornu percusserit alicuius taurus taurum proximi et mortuus fuerit, uendent taurum uiuum et partientur pretium eius et taurum qui mortuus fuerit dispertientur. numquid in solo tauro haec iustificatio seruanda est et non de omnis pecoris tali casu? proinde a parte totum et hoc intellegendum est: sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quae non uescuntur.

  76. 2.83.1

    Quae iustificatio est, ut pro uitulo uno quinque reddantur, pro oue autem quattuor, nisi aliquid significare intellegatur ?

  77. 2.84.1

    Si autem perfodiens inuentus fuerit fur et percussus mortuus fuerit, non est illi homicidium; si autem orietur sol super eum, reus est; pro morte morietur. intellegitur ergo tunc non pertinere ad homicidium, si fur nocturnus occiditur, si autem diurnus, pertinere; hoc est enim quod ait: si orietur sol super eum. poterat quippe discerni quod ad furandum, non ad occidendum uenisset et ideo non deberet occidi. hoc et in legibus antiquis saecularibus, quibus tamen ista est antiquior, inuenitur inpune occidi nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderit; iam enim plus est quam fur.

  78. 2.85.1

    Quid est: qui conuictus fuerit per deum, restituet duplo? nisi quia uult deus aliquando signo dato prodere peierantem.

  79. 2.86.1

    Deos non maledices. quaeritur quos dixerit deos: utrum principes qui iudicant populum, sicut dictum est de Moyse, quod datus fuerit deus Pharaoni, ut per expositionem sit dictum quod sequitur uelut ostendendo quos dixerit deos, ubi ait: et principem populi tui non maledices, quod graecus habet: non dices male. an secundum illud accipiendum est, quod apostolus ait: nam etsi sunt qui dicuntur di siue in caelo siue in terra, sicuti sunt di multi et domini multi? addendo enim "sicuti sunt" eos intellegi uoluit, qui digne etiam dicuntur: ita sane. ut λατρεία quae dicitur graece et interpretatur latine seruitus, sed ea, quae ad religionem pertinere intellegitur, non debeatur nisi uni deo uero, qui nobis est deus. illi autem qui dicuntur dii, etiam si qui sunt qui merito dicuntur, prohibiti sunt maledici, non iussi sunt sacrificiis uel ullis latriae obsequiis honorari.

  80. 2.87.1

    Non eris cum pluribus in malitia. ne se inde quisquam defendat, quia cum pluribus fecit, aut ideo putet non esse peccatum.

  81. 2.88.1

    Et pauperis non misereberis in iudicio. nisi addidisset "i n iudicio, " magna esset quaestio. sed intellegendum esset, etiam si scriptum non esset; supra enim dixerat: non adponeris cum multitudine declinare cum pluribus, ut declines iudicium. ac per hoc "et pauperis non misereberis" posset intellegi "in iudicio". sed cum additum est, nulla quaestio est hoc esse praeceptum, ne forte, cum iudicamus. uideamus iustitiam esse pro diuite contra pauperem et nobis recte facere uideamur, si contra iustitiam pauperi faueamus causa misericordiae. bona est ergo misericordia, sed non debet esse contra iudicium. iudicium sane illud appellat scriptura, quod iustum est. ne quis autem propter istam sententiam deum putaret misericordiam prohibere, quod sequitur, oportunissime sequitur: si autem obuiaueris boni inimici tui aut subiugali eius errantibus, reducens reddes ei, ut scias non te prohibitum facere misericordiam, fac etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a iudicando libera. non enim cum reducis errantem bouem inimici tui et reddis, inter aliquos iudex resides.

  82. 2.89.1

    Sex annis seminabis terram tuam et colliges fructum eius; septimo autem anno remissionem facies et requiem dabis illi, et edent pauperes gentis tuae; quae autem superabunt edent ferae bestiae. sic facies uineam tuam et oliuetum tuum. quaeri potest quid colligant pauperes, si septimo anno ita parcit terrae, ut nec seminetur quidem — non enim ad uineam pertinet et oliuetum quod dictum est: edent pauperes gentis tuae — quia de terra non seminata nihil possunt sumere, ubi segetes nasci non possunt. de uinea autem et oliueto postea dicit similiter esse faciendum; ac per hoc illud de aruis intellegitur, quae frumentis seruiunt. an sic accipiendum: sex annis seminabis terram tuam et colliges fructum eius, hoc est: sex annis seminabis et colliges; septimo uero non colliges, ut intellegatur "seminabis," etiamsi dictum non est, ut ad sex annos seminare et colligere pertineat, ad septimum uero dimittere quod fuerit seminatum? nam quid inde habebunt pauperes, quorum residuum etiam feris bestiis dedit, eis uidelicet quae illis frugibus uesci possint, sicut sunt apri et cerui et si quid huius modi? quod tamen non diceretur nisi alicuius significationis gratia. nam si, quod adtinet ad praecepta, quae hominibus data sunt, de bubus cura non est deo — quod non sic intellegetur, tamquam non ipse pascat ea quae nec seminant nec metunt neque congregant in horreum, sed quia ei curae non est praecepto monere hominem, quomodo boui suo consulat — quanto minus ei cura est de feris bestiis praecipere, quomodo illis ab hominibus consulatur, cum eas ipse pascat diuitiis naturae usquequaque fructiferae, qui eas etiam per alios sex annos pascit, cum colliguntur quae seminantur!

  83. 2.90.1

    Non coques agnum in lacte matris suae quomodo intellegatur ad uerborum proprietatem nescio utrum possit reperiri. si enim alicuius significationis causa prohibitum acceperimus agnum in lacte coqui, nullus usus est ita coquendi; si autem in diebus, quibus lactatur, quis hoc habuit umquam Iudaeorum in obseruatione, ut agnum non coqueret, nisi cum desisteret sugere? quid est autem "in lacte matris suae?" quasi posset, etiamsi hoc intellegeretur, sine huius praecepti transgressione coqui, si eo nato mortua matre eius ab oue alia lactaretur, cum alicuius profecto rei significandae causa esse praeceptum nemo ambigit. sed etiam illa quae possunt obseruantia factitari non sine causa ita praecepta sunt; significant enim aliquid. hoc uero quomodo obseruetur ad proprietatem uerborum, aut non est aut non elucet. intellectum tamen de Christo adprobo, quod hac prophetia praedictus est non occidendus a Iudaeis infans, quando Herodes quaerens eum, ut occideret, non inuenit, ut "coques" quod dictum est pertineat ad ignem passionis, hoc est tribulationem. unde dicitur: uasa figuli probat fornax et homines iustos temtatio tribulationis. quia ergo non est tunc infans passus, cum quaerente Herode huius modi periculum imminere uideretur, praedictum est his uerbis: non coques agnum in lacte matris suae, "non occides Christum;" prophetia enim uidetur praemonens, ne se boni Israhelitae sociarent malis Iudaeis, a quibus Christus passus est. tribulatio quippe passionis tamquam ignis est. unde scriptum est: tamquam aurum in fornace probauit illos et sicut holocaustum hostiam suscepit illos. cui sententiae dominus quoque adtestatur dicens: baptismo habeo baptizari quem uos nescitis. hoc enim ait, cum dixisset: ignem ueni mittere in mundo. dicit enim Iohannes: ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni, quod intellegitur et purgatione sanctificationis et probatione tribulationis. eundem ignem significauit etiam ipse, cum ad passionem duceretur: ubi dixit illis qui eum plangebant, quod super se potius plangere deberent. ita enim terminauit. ut diceret: si in uiridi ligno hoc faciunt in arido quid facient? monentur ergo boni. ne ad Christum crucifigendum malis consentiant. dictus est enim agnus dei, qui tollit peccata mundi. non ergo coques agnum in lacte matris suae: non ingeres Christo ignem passionis in illo die quo conceptus est; tunc enim et passus traditur, id est VIII kal. Apriles, ex quo die usque ad VIII kal. Ianuarias, quo natus commendatur, VIIII menses conputantur decimo incoato. perhibentur autem ubera feminarum ex die conceptionis lac colligere. est autem alius sensus facilior. non coques agnum in lacte matris suae: paruulum adhuc et lactantem — qualibus dicit apostolus: lac uobis potum dedi, non escam — non mittes in praeproperam passionem: tamquam Christo sit dictum, qui talibus adhuc discipulis pepercit, pro quibus se offerens ait: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. atque ut intellegeretur adhuc eos inualidos et minus idoneos fuisse passioni tamquam agnos in lacte matris, secutus ait euangelista: ut inpleretur sermo, quem dixit quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. unde adparet eos qui tunc paterentur fuisse perituros; hoc enim tunc non passi sunt quod postea passi sunt non adhuc agni in lacte sed iam arietes in grege. illud quoque forsitan non absurdum est, quod alii dicunt, id esse praeceptum per prophetam, ne se boni Israhelitae sociarent malis Iudaeis, a quibus Christus passus est tamquam agnus in lacte matris suae, id est eo tempore quo conceptus est. dicuntur enim feminae. ex quo conceperint, lac colligere; illo autem mense <conceptum et> passum esse Christum et paschae obseruatio et dies ecclesiis notissimus natiuitatis eius ostendit. qui enim mense nono natus est circa octauo Kalendas Ianuarias profecto mense primo conceptus est circa octauo Kalendas Aprilis. quod tempus etiam passionis eius fuit in lacte matris suae, hoc est in diebus lactis matris suae.

  84. 2.91.1

    Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut seruet te in uia, ut inducat te in terram quam paraui tibi. adtende tibi et exaudi eum. ne non credas illi: nihil enim subtrahet tibi; nomen enim meum est super eum. hoc de illo nimirum intellegitur, cui nomen mutatum est, ut Iesus uocaretur; ipse quippe introduxit populum in terram promissionis.

  85. 2.92.1

    Et seruies domino deo tuo: et benedicam panem tuum et uinum tuum et aquam tuam et auertam infirmitatem a uobis. non erit qui non generet neque sterilis super terram tuam. numerum dierum tuorum replebo. et timorem mittam, qui te antecedat. et amentes faciam omnes gentes in quas tu intrabis et cetera. quamuis istae promissiones possint et spiritaliter intellegi. tamen cum secundum temporalem hominum felicitatem intelleguntur, ad uetus testamentum pertinent: ubi quamquam praecepta exceptis his quae in sacramento aliquid significant eadem ad mores bonos pertinentia reperiantur, promissiones tamen carnales atque terrenae sunt. unde in psalmo septuagesimo secundo paene lapsos et effusos gressus suos homo <dei> dicit, cum zelaret in peccatoribus pacem peccatorum intuens. ea quippe cernebat abundare inpiis, quae ipse secundum testamentum uetus expectabat a domino deo, cui hac mercede seruiebat. et cum hinc ei subrepere coepisset sensus inpius, quod deum non curare existimaret humana, correctum se dicit, dum auctoritatem sanctorum non est ausus inprobare et suscepit cognoscere et ait: hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium dei et intellegam in nouissima. ibi enim praemia dabuntur ad nouum pertinentia testamentum, quae inpii non accipient; et poenae tunc futurae sunt inpiorum, quas nullus piorum sensurus est.

  86. 2.93.1

    Et mittam uespas ante te et eiciet Amorrhaeos et Euaeos et Chananaeos et Chettaeos a te. quaeritur de his uespis quid intellegendum sit. nam et promittit hoc deus et liber Sapientiae dicit inpletum, ubi ait: et misit antecessores exercitus sui uespas. non autem legimus factum neque Moysi temporibus neque sub Iesu Naue neque sub iudicibus neque sub regibus. ac per hoc uespae istae aculei timoris intellegendi sunt fortasse, quibus agitabantur memoratae gentes, ut cederent filiis Israhel. deus enim loquitur, in cuius sermone si figurate aliquid dicatur, quod ad proprietatem non sit inpletum, non inpedit historiae fidem, in qua perspicitur ueritas narrationis. sicut nec euangelistarum narratio secundum proprietatem inpeditur, si aliquid a Christo dicitur figurate.

  87. 2.94.1

    Si seruieris dis eorum, erunt tibi offendiculum. hic graecus ; habet, non . unde intellegitur. quia et debetur deo tamquam domino, Xatps-a uero nonnisi deo tamquam deo.

  88. 2.95.1

    Et Moysi dixit: ascende ad dominum tu et Aaron et Nadab et Abiud et septuaginta seniorum Israhel: et adorabunt a longe domino. et accedet Moyses solus ad dominum, ipsi autem non accedent: populus autem non ascendet cum illis. introit autem Moyses et narrauit populo omnia uerba dei et iustificationes. respondit autem omnis populus uoce una dicentes: omnia uerba quae locutus est dominus faciemus et audiemus. usque ad hunc locum scripturae iustificationes intelleguntur quae datae sunt populo ad obseruandum. incipiunt autem, quantum ipsa uerba scripturae indicant. unde hoc nomen iustificationum exorsum est, ab illo seruo hebraeo cui auris ad postem pertunditur. in quibus omnibus iustificationibus considerandum est, quae inde ad agendam uitam et morum bonorum conseruationem duci possint. multa quippe in eis sunt sacramenta significantia potius aliquid quam uitam nostram instruentia. iustificationes sane latini interpretes eas esse dixerunt, quae graeci Stxa-.wjiata appellant.

  89. 2.96.1

    Notandum est quod iterum populus ita respondet: omnia uerba quae locutus est dominus faciemus et audiemus, cum uideatur ordo postulare, ut diceretur: "audiemus et faciemus". sed mirum nisi aliquis sensus hic latet. nam si audiemus pro eo positum est quod est intellegemus, prius oportet uerbis dei reddere faciendi seruitutem, ut ad intellegentiam earum rerum, quae ipso praecipiente fiunt, merito deuotionis, qua non contemtae, sed factae sunt, ipse perducat. sed uidendum est, utrum iste populus illi filio similis inueniatur qui patri iubenti dixit: ibo in uineam et non iit. gentes enim, quae dominum penitus contemserunt, postea per unius oboedientiam iustificatae, quae non sectabantur iustitiam, adprehenderunt iustitiam.

  90. 2.97.1

    Notandum quod Moyses aedificauit altare sub monte et duodecim lapides in duodecim tribus Israhel. intellegitur enim ex duodecim lapidibus altare aedificatum significasse ipsum populum esse altare dei, sicut est templum dei.

  91. 2.98.1

    Et immolauerunt hostiam salutaris deo. non dixit "hostiam salutarem", sed: hostiam salutaris, quod graecus habet . unde et in psalmo, calicem, inquit, salutaris accipiam, non dixit "calicem salutarem". ubi uidendum est, ne forte ille significetur. de quo dixit Symeon: quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. hunc enim et psalmus commendat ubi legitur: bene nuntiate diem ex die salutare eius. quid est enim aliud. si diligentius adtendamus, quod ait: diem ex die, nisi lumen ex lumine, hoc est deum ex deo, quod est unigenitus filius ?

  92. 2.99.1

    Sumens autem Moyses dimidiam partem sanguinis infudit in craterem; et partem reliquam sanguinis adfudit ad altare. et accipiens librum testamenti recitauit in aures populi. notandum est nunc primum sacrificasse Moysen euidenter scripturam dicere, ex quo ex Aegypto eductus est populus. primo enim de Iothor dictum erat socero eius, quamuis cum aliqua ambiguitate, quod immolauerit deo. et aduertendum librum testamenti cum sanguine hostiae recitari, in quo libro illas iustificationes conscriptas debemus accipere. nam decalogum legis in tabulis lapideis fuisse conscriptum postea manifestatum est.

  93. 2.100.1

    Et dixerunt: omnia quaecumque locutus est dominus faciemus et audiemus. non aliter respondent ecce iam tertio.

  94. 2.101.1

    Et ascendit Moyses et Aaron et Nadab et Abiud et septuaginta seniorum Israhel et uiderunt locum ubi steterat ibi deus Israhel. constat inter eos qui recte intellegunt nullo deum contineri loco nec aliquo uelut situ corporis membra ponere, sicuti est nostri corporis, sedere, iacere, stare et si quid huius modi est. haec enim non sunt nisi corporum, deus autem spiritus est. quod ergo se ostendit specie corporali uel signis corporaliter expressis, non substantia eius adparet, qua est ipse quod est, sed adsumptio formarum uisibilium eius omnipotentiae subiacet.

  95. 2.102.1

    Et de electis Israhel non dissonuit nec unus: et adparuerunt in loco dei et manducauerunt et biberunt. quis dubitet illos, quos nominatim expressit, et septuaginta seniores, nunc appellatos electos Israhel? qui procul dubio personam gerebant eorum qui electi sunt in populo dei. non enim omnium est fides, et nouit dominus qui sunt eius; in magna autem domo sunt alia uasa in honorem, alia in contumeliam. quoniam ergo quos ante praesciuit, et praedestinauit; quos autem praedestinauit, illos et uocauit; quos autem uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, ipsos et glorificauit, profecto de electis Israhel non dissonuit nec unus. significantur autem quaternario numero in Moyse et Aaron et Nadab et Abiud propter quattuor euangelia et totius orbis, qui in quattuor partes diuiditur, promissionem; et septuaginta de senioribus Israhel numero scilicet septenario decuplato, qui pertinet ad significandum spiritum sanctum. sapphiro autem significatur uita caelestis, maxime quia dictum est: sicut aspectus firmamenti. firmamentum autem caelum appellari quis nesciat? et forma lateris in eodem sapphiro quadraturam ipsam uel stabilitatem uel eiusdem quaternarii numeri sacramentum figurat quod autem manducant et bibunt in loco dei, suauitatem saturitatemque significat in illo regno aeternitatis. beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. unde et dominus dicit uenturos multos. — quos utique? nisi electos, praescitos. praedestinatos, uocatos, iustificatos. glorificatos — et recubituros cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. nam et alio loco ipse hoc promittit fidelibus suis. quod faciat eos recumbere et transiens ministret eis.

  96. 2.103.1

    Quid sibi uult quod Iesus Naue non commemoratus in illis quattuor subito cum Moyse adparet et cum illo ascendit in montem ad accipiendas tabulas legis; et subito rursus Iesus absconditur, id est tacetur; et Moyses accepit legem in duabus tabulis et cum eo iterum adparet? an forte significat nouum testamentum nomine Iesu et absconditum esse in lege et aliquando adparere intellegentibus ? quod uero Iesus iam uocatur, cum in libro Numerorum quando id nomen acceperit scriptura testatur, cum iam prope esset, ut terram promissionis intrarent, per prolepsin, hoc est per praeoccupationem anticipat scriptura quod postea factum est. omnia quippe ista posteaquam facta sunt scripta sunt; ac per hoc quando factum est quod modo commemoratur, nondum uocabatur Iesus, sed quando scriptum est iam hoc uocabatur.

  97. 2.104.1

    Et facies in ea cymatia aurea uersatilia in circuitu. cymatia dixit, quae in quadratura exstant per quattuor partes, sicut mensae quadrae fieri solent. nec quod ait "uersatilia," mobilia debemus accipere — fixa sunt enim, sicut dixi mensas habere solitas — sed, "uersatilia" dixit "tortilia", quae graece uocantur , uel canalibus, sicut sunt columnae tortiles, aut inplicatis duabus uirgulis in modum restis, sicut etiam torques fieri solent. quod autem ait: et fabricabis illi quattuor anulos aureos et inpones super quattuor latera: duos anulos in latus unum et duos anulos in latus secundum, ad quattuor angulos occurrunt quattuor anuli singuli in singulis et per angulorum numerum fit, ut quod in duobus lateribus ponitur in omnibus quattuor ponatur. unus enim angulus duobus lateribus communis est; alioquin non occurrit, ut bini anuli ponantur per quattuor latera, cum sint quattuor anuli; octo quippe esse debuerunt, si aliter intellegitur quam quod dixi fieri numero angulorum. ad hoc enim anuli in angulis ponuntur, quo inducantur subportatoria uel gestatoria, quibus arca a quattuor hominibus hinc atque inde portatur.

  98. 2.105.1

    Propitiatorium quid dicat superinponendum super aream quaeri solet. sed cum aureum iubeat fieri eiusque longitudinem et latitudinem tantam exprimat quanta et ipsius arcae dicta est, procul dubio uelut tabulam auream tantae formae fieri praecipit, qua tegeretur arca, ita ut in ipso propitiatorio essent duo cherubin, hinc atque inde alterutrum adtendentes, ita ut uultus eorum in propitiatorium essent et pinnis suis obumbrarent propitiatorium: quod magnum est sacramentum. aurum quippe significat sapientiam, arca significat secretum dei. in arca iussa sunt poni lex et manna et uirga Aaron: in lege praecepta sunt, uirga potestas significatur, manna gratia, quia nisi cum gratia non est potestas praecepta faciendi. uerum tamen quia lex a quouis proficiente non ei omni parte completur, propitiatorium est desuper: ad hoc enim opus est, ut propitius sit deus, et ideo desuper ponitur, quia superexultat misericordia iudicio. duo uero cherubin pinnis suis obumbrant propitiatorium, id est honorant uelando, quoniam mysteria ista ibi sunt; et inuicem se adtendunt, quia consonant — duo quippe ibi testamenta figurantur — et uultus eorum sunt in propitiatorium, quia misericordiam dei, in qua una spes est, ualde commendant. denique hinc se promisit locuturum deus ad Moysen de medio cherubin desursum propitiatorii. porro si creatura rationalis in multitudine scientiae — quoniam hanc interpretationem habent cherubin — duobus ipsis animalibus significatur, ideo duo sunt, ut societatem caritatis commendent, ideo pinnis suis propitiatorium obumbrant, quia deo non sibi tribuunt pinnas suas, id est deum honorant uirtutibus, quibus praestant; et uultus eorum non sunt nisi in propitiatorium, quia cuicumque prouectui ad multitudinem scientiae spes non est nisi in dei misericordia.

  99. 2.106.1

    Quod ait: erunt anuli in thecis subportatoriis ad tollendam mensam, hoc intellegendum est, quod anuli essent uelut thecae subportatoriorum; id est, quod subportatoria tamquam in thecas inducantur. "erunt" quippe "in thecis" ita dictum est, tamquam diceretur: erunt pro thecis.

  100. 2.107.1

    Decem aulaeorum iubet fieri tabernaculum, cum sit decalogus legis. aulaea uero significant latitudinem propter facilitatem. caritas quippe plenitudo legis est, et nonnisi caritatis sunt praecepta facilia. unde ipsa dilatatio commendatur, cum dicitur: dilatasti gressus meos subter me, et non sunt infirmata uestigia mea. sed quoniam ista dilatatio per gratiam fit dei — caritas enim dei diffusa est in cordibus nostris non per nos ipsos, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis — ideo hic mystice ipse numerus etiam commendatur, qui pertinet etiam ad spiritum sanctum, per quem lex possit inpleri. dicitur enim aulaeum longitudinem habere debere in cubitis uiginti octo. iste autem numerus quia per septenarium diuidendus est, significauit, cum dicit latitudinem aulaei in cubitis quattuor. quater enim septeni fiunt uiginti octo. et est etiam iste numerus perfectus, quia sicut senarius suis partibus constat. quod uero tam saepe dicit: Cherubin facies ea opere textoris, quid aliud quam in his omnibus multitudinem scientiae commendat, quod interpretatur "Cherubin?"

← Previous · Next → — showing 201300 of 790

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa074.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.