Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Quaestiones in Heptateuchum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 790 sections

  1. 2.108.1

    Et facies uela capillacia operire super tabernaculum; undecim uela facies ea. quae capillacia uela sunt, id est cilicina, undecim dicuntur esse. in peccatis quippe transgressio est. transgressio uero undenario numero significatur, quoniam transgreditur denarium, hoc est legem. ideo ipsa undecim per septenarium multiplicata faciunt septuaginta septem. ubi significauit dominus uniuersam remissionem peccatorum dicens: non solum septies uerum etiam septuagies septies, quot generationes reperiuntur. cum Lucas a baptismo domini enumerans sursum uersus ascendit et peruenit per Adam usque ad deum. ad hoc enim fit significatio peccatorum in his uelis. ut per confessionem exprimantur et per gratiam quae data est ecclesiae aboleantur, hoc est tegantur: unde dicitur: beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. deinde iubet ea uela cooperiri pellibus arietinis rubricatis. aries autem rubricatus cui non occurrat Christus passione cruentatus? significantur his etiam martyres sancti, quorum orationibus propitiatur deus peccatis populi sui. ipsis denique superiaciuntur pelles hyacinthinae, ut significetur uita aeterna uiriditate tamquam uigore perpetuo.

  2. 2.109.1

    Facies duos anconiscos columnae uni consistentes ex aduerso, hoc est: unum hinc et unum inde de lateribus columnae. anconiscos autem dicit, quod uulgo uocamus ancones, sicut sunt in columnis cellarum uinariarum, quibus incumbunt ligna quae cupas ferunt. ducta est autem similitudo uerbi a cubitis, ubi flectuntur manus. quibus incumbunt recumbentes, qui graece ; uocantur.

  3. 2.110.1

    Bases columnarum duas uni. bases non eas tantum uidetur dicere scriptura, quibus columnae ab imo fulciuntur. sed etiam superiores, quae capitella nos dicimus. ideo dicit: duas bases columnae uni in ambas partes eius. nam quae sunt ambae partes nisi superior et inferior?

  4. 2.111.1

    Quod octo columnas et bases earum sedecim secundum supra dictam rationem a posterioribus tabernaculi scriptura dicit, cum superius sex dixerit, intellegitur adnumeratis duabus angularibus octo fieri.

  5. 2.112.1

    Et diuidet uelamen uobis inter medium sancti et inter medium sancti sanctorum: id est, ut inter sanctum et sanctum sanctorum sit hoc uelamen, de quo nunc loquitur. in quattuor columnis extentum. de hac differentia inter sanctum et sanctum sanctorum ad Hebraeos epistula loquitur. quia ubi arca testimonii, ibi sanctum sanctorum, hoc est intus ultra uelum. foris autem mensa et candelabrum et cetera quae paulo ante dixit quemadmodum fierent, sancta dicta sunt et non sancta sanctorum. et significatur foris uetus testamentum, intus autem nouum, cum sit utrumque in lectione ueteris testamenti et expressum operibus et significatione figuratum. ac per hoc in sanctis figura est figurae, quia figura est ueteris testamenti; in sanctis autem sanctorum figura est ipsius ueritatis, quia figura est noui testamenti. totum quippe uetus testamentum in his rebus et celebrationibus, quae ita obseruanda praecipiuntur, figura est.

  6. 2.113.1

    De altari quaeritur quomodo tribus cubitis altum 16 esse uoluerit, cum tanta fere sit staturae hominis altitudo. quomodo ergo ministrabatur altari, cum gradus habere altare alio loco prohibeat? ne pudenda, inquit, tua reueles super illud. sed illic dicebat de altari quod terra uel lapidibus construendum esset, ubi gradus ipsi coaedificati ad corpus altaris utique pertinerent; nunc uero de tabulis fieri altare praecipit, quo si adponeretur ad horam ministrationis aliquid, ubi staret minister altaris- et peracto ministerio tolleretur, ad corpus altaris non utique pertineret. item quaeritur quomodo super altare ligneum sacrificium quod inferebatur posset incendi, praesertim quia concauum fieri iubet et craticulam deponi usque ad medium eius, id est medium con. cauitatis eius opere factum reticulato. an quoniam dixit: et facies cornua in quattuor angulos; ex se ipso erunt cornua, et teges illa aeramento, non ad sola cornua referendum est quod ait "teges illa a aeramento", sed ad omnia de quibus loquebatur de altari fabricando praecipiens ?

  7. 2.114.1

    Et tu loquere omnibus sapientibus mente, quos repleui spiritu intellectus. αἴσθησις quidem graecus habet, quem latine "sensum", non "intellectum" dicere solemus; sed scriptura de sensu interiore, quem intellectum uocamus, sic loqui solet, sicuti est ad Hebraeos: perfectorum est autem solidus cibus, eorum qui per habitum exercitatos habent sensus ad discernendum bonum et malum. ibi enim quod posuit sensus% graecus habet αἰσθήσεως. quem ergo istum spiritum nisi spiritum sanctum debemus accipere?

  8. 2.114.2

    Et stolae quas facient: pectoralem, humeralem et tunicam talarem et tunicam cum corymbis. has appellatas stolas et cetera, cum superius unam stolam faciendam proposuisset, notandum est. tunicam uero cum corymbis honestius putarunt latini interpretes dici, quam si dicerent "cum cirris", qui bene dispositi ornamento esse uestibus solent.

  9. 2.115.1

    Aspidiscas in ueste sacerdotali quas dicat. utrum scutulas, quae ab scuto latine appellantur, quia et Graeci scutum appellant? an aspidiscas propter diligenter conligandum dicit ab aspide serpente, sicut etiam muraenae appellantur? spithamis autem longitudo et spithamis latitudo. latini quidam interpretati sunt "mensuram extentae palmae a fine pollicis usque ad finem digiti minimi". et lapides sint de nominibus filiorum Israhel secundum natiuitates eorum, id est secundum ordinem quo nati sunt.

  10. 2.116.1

    Et facies super rationale fimbrias complectentes, opus catenatum de auro puro. quod latini "rationale" interpretati sunt, inopia linguae fecit. graecus enim habet λόγιον, non λογικόν. rationale autem illud solemus appellare, quod Graeci dicunt λογικόν. sed quoniam λόγος in graeca lingua ambiguum est utrum uerbum significet an rationem, quia utriusque rei nomen est, ubi putatum est a uerbo ductum λόγιονν, eloquium nostri interpretati sunt; nam quod habemus: eloquia domini eloquia casta, graeci habent λογία. hic uero in ueste sacerdotali, quod ex auro et hyacintho et purpura et cocco duplici torto et bysso duplici torta fieri praeceptum est quadratum duplex, quod esset in pectore sacerdotis et λόγιον uocaretur, incertum utrum a ratione an a uerbo ductum fuerit: interpretes nostri magis a ratione dictum putantes "rationale" appellauerunt.

  11. 2.117.1

    Et inpones super rationale iudicii d emonstrationem et ueritatem. quid sibi hoc uelit uel in quali re uel metallo poneretur super rationale demonstratio et ueritas, quoniam talia dicit fieri in ueste sacerdotis, quae corporaliter fiunt, inuenire difficile est. fabulantur tamen quidam lapidem fuisse, cuius color siue ad aduersa siue ad prospera mutaretur quando sacerdos intrabat in sancta, et hoc esse quod ait: et adferet Aaron iudicia filiorum Israhel super pectus, ostendens uidelicet in illa demonstratione et ueritate quid de illis iudicauerit dominus. quamquam possit intellegi demonstrationem et ueritatem litteris inpositam super λόγιον.

  12. 2.118.1

    Et facies tunicam talarem hyacinthinam, id est usque ad talos dependentem. et erit peristomium ex ea medium — id est qua caput eiciatur; hoc est enim quod graeci dicunt περιστόμιον — oram habens in circuitu peristomii, opus textoris, <commissuram> contextam, id est ne ipsa ora extrinsecus adsuatur; hoc uidetur dicere. "commissuram contextam". unde etiam addidit: ex ipsa, ut ne rumpatur, id est ut ex se ipsa sit ipsa ora contexta cum ueste.

  13. 2.119.1

    Et erit Aaron cum coeperit fungi sacerdotio, audietur uox eius, intranti in sanctum in conspectu domini et exeunti, ut non moriatur. intrantis et exeuntis uocem de tintinabulis dixit audiri tantumque ibi pondus obseruationis posuit, ut diceret: ne moriatur. testimonia ergo quaedam significari uoluit in ueste sacerdotali, qua utique significatur ecclesia, per haec tintinabula, ut nota sit conuersatio sacerdotis, sicut apostolus dicit: circa omnes te ipsum bonorum operum praebens exemplum, aut illud: quae audisti a me per multos testes, haec eadem commenda fidelibus et his qui idonei sunt et alios docere. an quid aliud? magnum tamen est, quidquid illud est. "in tranti autem et "exeunti pro intrantis et exeuntis locutio est. et uox pro sonitu; nam tintinabulorum magis sonus quam uox est.

  14. 2.120.1

    Et facies laminam auream puram et formabis in ea deformationem signi sanctitatem domini. et inpones illud super hyacinthum duplicem tortam, et erit super mitram; secundum aspectum mitrae erit. et erit super frontem Aaron, et auferet Aaron peccata sanctorum quaecumque sanctificabunt filii Israhel omnis dati sanctorum eorum. quomodo formetur in lamina "sanctitas domini" non uideo nisi aliquibus litteris, quas quidam quattuor esse dicunt hebraeas, quod, ut Graeci appellant, τετραγράμματον nomen dei ineffabile credunt fuisse uel esse adhuc usque. sed quaelibet sint uel quomodolibet se habeant illae litterae, ut dixi, sanctitatem domini uel sanctificationem, si hoc magis dicendum est, quod graecus habet ἁγίασμα, nonnisi litteris in auro formari potuisse crediderim. ibi autem dicit sacerdotem sanctorum auferre peccata. quaecumque sanctificabunt, inquit, filii Israhel omnis dati sanctorum eorum: quod arbitror dictum in eis sacrificiis quae offerunt pro peccatis suis, ut non sanctorum hominum intellegamus, sed sanctorum ab eo, quod sunt sancta quae offeruntur pro peccatis. cum ergo de lamina dixisset, adiunxit atque ait: et auferet Aaron peccata sanctorum quaecumque sanctificabunt filii Israhel omnis dati sanctorum eorum, id est: sacerdos auferet quaecumque offerunt pro peccatis suis quae dicuntur et sancta, quia sanctificantur, et peccata, quia pro peccatis offeruntur; sicut multis locis hoc ipsum euidenter scriptura commemorat. quod autem adiungit et dicit: et erit super frontem Aaron semper acceptum illis in conspectu domini, ad laminam illam reuertitur, in qua intellegitur frontis ornamentum, fiducia bonae uitae, quam qui uere perfecteque non significatione, sed ueritate sacerdos habet, solus potest auferre peccata nec habet necessitatem offerre pro suis.

  15. 2.121.1

    De Aaron et filiis Aaron cum praeciperet loquens ad Moysen, quomodo uestirentur et unguerentur, quid est quod ait: et inplebis manus eorum, ut sacerdotio fungantur mihi? an forte muneribus, quae offerenda sunt deo?

  16. 2.122.1

    Et facies eis femoralia linea tegere turpitudinem coloris eorum, a lumbis usque ad femora erunt. cum uestis tanta cooperiat totum corpus, quid est quod ait: femoralia facies linea tegere turpitudinem coloris eorum, quasi adparere posset tanta desuper ueste adhibita? nisi quia signum esse uoluit in hoc castitatis uel continentiae: quae ideo per indumentum significatur, ut non a se ipso habita, sed data intellegatur.

  17. 2.123.1

    Cum de filiis Aaron loqueretur, et indues eos, inquit, tunicas et cinges eos zonis et circumdabis eis cidaras. quam dicat cidarim uel cidaras, quoniam non est interpretatum nec in usu modo est, ignoratur; puto tamen non esse capitis tegumen, ut nonnulli putauerunt. neque enim diceret: circumdabis eis, nisi tale aliquid esset, quod non capiti, sed corpori usui esset.

  18. 2.124.1

    Et erit illis sacerdotium mihi in sempiternum. quomodo dicat "in sempiternum" de his significatiuis rebus, superius saepe diximus. nam utique mutatum est hoc sacerdotium, ut illis esset in aeternum secundum ordinem Melchisedec, non secundum ordinem Aaron. ibi enim et iuratio et nulla dei paenitudo, quas significetur mutatio. iurauit enim dominus et non paenitebit eum, tu es, inquit, sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. de ordine autem Aaron dictum eat quidem "in sempiternum" uel propter tempus non praeceptum quousque obseruaretur uel quod res significaret aeternas; nusquam est tamen dictum de sacerdotio Aaron, quia iurauit dominus et non paenitebit eum. et ideo dictum est in illo sacerdotio secundum ordinem Melchisedec: non paenitebit eum, ut significaretur, quia de sacerdotio Aaron paenituit eum, id est mutauit illud.

  19. 2.125.1

    Quid est: et consummabis manus Aaron et manus filiorum eius? an per manus potestatem significauit, ut aliquid etiam ipsi consecrare possent, potestas autem ipsa sanctificatione consummabatur, qua praecepti sunt sanctificari a Moyse?

  20. 2.126.1

    Et adduces uitulum ad ostium tabernaculi testimonii, et superinponent Aaron et filii eius manus suas super caput uituli in conspectu domini. ecce unde supra dictum est consummandas esse manus eorum, id est perficiendam potestatem, ut etiam ipsi sanctificarent, quod modo fit, cum ponunt manus suas super uitulum immolandum.

  21. 2.127.1

    Quod odor suauitatis domino saepe dicitur sacrificium de uictimis pecorum in scripturis sanctis, non utique deus odore fumi illius delectatur; sed tantum illud quod his significatur spiritaliter deum delectat cum spiritaliter exhibetur, quoniam ipse odor dei spiritaliter intellegitur. non enim sicut nos odorem corporeis naribus ducit. sicut ergo ille olefacit, sic ista significant.

  22. 2.128.1

    Et sumes pectusculum de ariete consummationis, quod est Aaron, id est huius Aaron. hoc enim pertinere uoluit ad summum sacerdotem.-

  23. 2.129.1

    Et erit Aaron et filiis eius legitimum aeternum a filiis Israhel, cum diceret de pectusculo et brachio uictimarum. more illo ergo "aeternum" dixit, quem supra saepe commemorauimus.

  24. 2.129.2

    Et stola sancti, quae est Aaron, erit filiis eius post eum unguere eos in ipsis et consummare manus eorum. septem diebus uestiet se ea sacerdos qui successerit ei de filiis eius, qui intrabit in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis. haec uerba multas quaestiones habent. nam primum hic notandum est, quomodo cum "stolam" dixerit "sancti", postea pluraliter dicit: unguere eos in ipsis, tamquam in stolis. nam et supra multas stolas eas dixerat, quibus una constaret. quamquam ambiguum sit, utrum in ipsis ab eo quod sunt "ipsa" genere neutro quaecumque sunt quibus illa stola completur, id est uestis sacerdotalis: quod magis putandum est ex eo quod in consequentibus dicit: septem diebus uestiet se ea sacerdos qui successerit ei, ea scilicet omnia quae commemorauit, cum uestem sacerdotalem describeret. repetiuit sane quod supra dixerat: consummare manus eorum: unde mihi quid uideretur exposui. quod uero ait: septem diebus uestiet se ea sacerdos, numquid aliis diebus non uestiet? sed illis septem continuis intellegi uoluit, quibus eius sacerdotium quodam modo dedicatur, atque hebdomadis est in eius incoatione festiuitas. successorem autem Aaron eum dicit, qui intrat in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis, eum scilicet significans, qui non poterat esse nisi unus, non quales erant et filii Aaron cum uiuo patre suo, sed qualis successor ipsius Aaron. quomodo ergo proprium dicit huius unius esse "intrare in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis", cum et illa quae sunt extra uelum, quo uelantur sancta sanctorum, sancta appellentur et tabernaculum testimonii etiam illud uocetur, ubi sunt sancta, id est mensa et candelabrum. ubi cum desei-uiant et sequentes sacerdotes ad mensam et candelabrum et ipsum altare, quomodo unum dicit Aaron, qui intret in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis? si enim dixisset: deseruire in sanctis sanctorum, nulla esset quaestio. ad haec enim, ubi est arca testimonii, solus unus intrabat summus sacerdos: quod etiam in epistula ad Hebraeos diligentissime commendatur. nisi forte eo ipso quod unum dicit intrare in tabernaculum testimonii deseruire in sanctis, non uult utique intellegi nisi in sanctis sanctorum, quia et ipsa utique sancta appellantur. non enim omnia, quae sancta sunt, etiam sancta sanctorum dici possunt; illa uero, quae sunt sancta sanctorum, procul dubio utique sancta sunt. unus autem iste qui semel in anno intrabat in sancta sanctorum, quoniam dominum Christum significabat, apertissime supra dicta ad Hebraeos epistula commendatur. quod autem praefiguratum est in sancto sanctorum, ut super arcam, quae legem habebat, esset propitiatorium, ubi dei misericordia significari intellegenda est, qua propitius fit eorum peccatis qui legem non inplent, hoc mihi uidetur etiam in ipsa ueste sacerdotis significari; nam et ipsa quid aliud quam ecclesiae sacramenta significat? quod in λογίῳ, id est rationali in pectore sacerdotis posito iudicia constituit, in lamina uero sanctificationem et oblationem peccatorum, tamquam rationale sit in pectore simile areae, in qua lex erat, et lamina illa in fronte simile propitiatorio, quod super aream erat, et ut utrobique seruaretur quod scriptum est: superexultat misericordia iudicio.

  25. 2.130.1

    Quid est quod purificatum et sanctificatum altare septem diebus dicit quod sanctum sancti erit? altare non quidem dicit sanctum sanctorum, sicut est illud quod uelo separatur, ubi est arca testimonii; uerum tamen et hoc altare extra uelum positum per sanctificationem septem dierum dicit potius quam per unctionem fieri sanctum sancti. et addit: omnis qui tetigerit altare sanctificabitur.

  26. 2.131.1

    Cum de anulis loqueretur altaris incensi, quod altare non inaerari, sed inaurari iussit, et duos anulos aureos puros facies, inquit, sub tortili corona eius, in duo latera facies in duobus lateribus, quoniam graecus habet: εἰς τά δύο κλίτη ποιήσεως ἐν τοῖς δυσὶ πλευροῖς. et latera sunt et latera sunt. unde quidam Latini sic interpretati sunt: in duas partes facies in duobus lateribus. non autem ait Graecus (], quod est partes, sed κλίτη, quod latera. nam hoc uerbum est in illo psalmo, ubi scriptum est: uxor tua sicut uinea fertilis in lateribus domus tuae. ac per hoc tantum casus interest, quia prius accusatiuum, post uero ablatiuum posuit: in duo latera facies, in duobus lateribus. quis autem sit sensus difficile est adsequi. nisi forte, ut solet scriptura amare ellipsin, ut aliquid desit et subaudiatur, etiam hic subaudiatur "erunt", ut iste sit sensus: in duo latera facies, in duobus lateribus erunt, id est: ad duo latera facies anulos, quoniam in duobus lateribus erunt.

  27. 2.132.1

    Et erunt arcus amitibus, ita ut tollatur illud in eis. quos anulos dixerat, arcus dicit; anulos quippe pro rotundis ansis posuit. et quid est aliud anulus uel circulus nisi undique arcus ? ideo quidam nolentes arcus dicere "thecas" interpretati sunt, quibus amites inducerentur, dicentes: et erunt thecae amitibus. quasi graecus hoc non posset dicere, cum etiam thecae graecum uerbum sit; dixit autem ψαλίδες, qui arcus interpretantur.

  28. 2.133.1

    Incendet super illud incensum continuationis in conspectu domini in progenies eorum. "continuationis incensum" dicit, quod continuatim fieret, id est nullo die praetermitteretur. cum de altari praeciperet incensi, id est in quo incensum tantum poneretur, non holocaustum, non sacrificium, non libatio, praedixerat id ipsum incensum cotidie poni debere. nunc autem dicit: et depropitiabit Aaron uel exorabit super cornua eius semel in anno de sanguine purificationis delictorum depropitiationis . depropitiationis ab eo quod est depropitiatio, quae graece dicitur ἐξιλασμός. unde intellegendum est hoc quod semel in anno iubet fieri ad propitiandum deum super cornua altaris incensi, id est, ut de sanguine purificationis delictorum, uictimarum scilicet, quae offeruntur pro delictis, semel in anno tangantur cornua altaris incensi, non pertinere ad illam adpositionem incensi, quam cotidie iusserat fieri. illa enim fiebat aromatis, non sanguine, et cotidie, non semel in anno. non ergo sumus intellecturi semel in anno intrare sacerdotem solere in sanctum sanctorum, sed semel in anno cum sanguine, et cotidie quidem solere intrare sine sanguine causa incensi inponendi, cum sanguine autem semel in anno, maxime quia sequitur et dicit: semel in anno purificabit illud; sanctum sanctorum est domino. non ergo semel in anno ponet illic incensum, quod cotidie fieri iussum est; sed semel in anno purificabit illud, quod cum sanguine fieri praeceptum est. et post hoc adiungit: sanctum sanctorum est domino; ac per hoc, si sanctum sanctorum non extra, sed intra uelum erat, etiam illud profecto altare de quo nunc agitur, quod poni iussit contra uelum, intrinsecus iussit.

  29. 2.134.1

    Quid est quod ait: si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum, nisi quia iubet eos aliquando uisitari et conputari, id est numerari? quod in Dauid propterea uindicatum intellegendum est, quia deus non iusserat.

  30. 2.135.1

    Aduertendum est et notandum quemadmodum ungento chrismatis omnia iussit ungi, tabernaculum scilicet et ea quae in illo erant, et deinde erunt sancta sanctorum. omnia scilicet cum fuerint uncta, erunt sancta sanctorum. quid igitur distabit iam inter illa interiora, quae uelo teguntur, et cetera, si omnia cum uncta fuerint erunt sancta sanctorum, diligentius requirendum; haec tamen notanda credidimus. ubi etiam meminerimus: sicut de illo altari sacrificiorum, quod post unctionem appellari uoluit sanctum sancti, . continuo dictum est: omnis qui tangit illud, sanctificabitur, ita de omnibus postea, quae illo ungento uncta dicta sunt sancta sanctorum, eadem sententia subsecuta est, ut diceretur: omnis qui tangit ea, sanctificabitur. quod duobus modis intellegi potest: siue tangendo sanctificabitur siue sanctificabitur, ut ei liceat tangere, si tamen non licebat populo tangere tabernaculum, quando adferebant hostias uel quaecumque ab eis adlata offerebantur deo. nam consequenter non solis sacerdotibus neque solis Leuitis dicendum admonet, quod ait ad Moysen: et filiis Israhel loqueris dicens — utique filii Israhel totus ille populus erat; iubet autem illis dici — oleum linitio unctionis sanctum erit hoc uobis in progenies uestras. super carnem hominis non linietur, et secundum compositionem hanc non facietis uobis ipsis similiter; sanctum est et sanctificatio erit uobis. quicumque fecerit similiter et quicumque dabit de eo exterae nationis, interibit de populo suo. iubet igitur non solis sacerdotibus, sed uniuerso populo Israhel, ut non faciant tale ungentum in usus humanos. hoc est enim quod ait: super carnem hominis non linietur. prohibet ergo simile fieri in usus suos et interitum minatur, si quisquam similiter fecerit, id est ungentum ad usus suos simile confecerit uel cuiquam hinc dederit exterae nationis. ac per hoc quod ait: sanctificatio erit uobis, cum hoc populo Israhel uniuerso dici iubeat, non uideo quid intellegam, nisi quia licebat eis, quando ueniebant cum suis quisque muneribus, tangere tabernaculum; et tangendo sanctificabantur propter illud oleum, quo cuncta peruncta sunt. et hinc dictum: omnis qui tangit sanctificabitur, non tamen sic quemadmodum sacerdotes, qui etiam ut sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.

  31. 2.136.1

    Quod praecepit quibus aromatis fiat thymiama, id est incensum, et dicit unguentario more coctum opus unguentarii, non ideo putare debemus unguentum fieri, id est, unde aliquid ungatur, sed, ut dictum est, thymiama uel incensum quod inponatur illi altari incensi, ubi non licebat sacrificari, et erat intus in sancto sanctorum.

  32. 2.137.1

    Et concides de illis minutum et pones contra testimonia, unde innotescam tibi inde. sanctum sanctorum erit uobis incensum. ecce iterum hoc incensum, quia intus ponebatur in altari incensi quod intus erat, sanctum sanctorum dicitur; et tabernaculum testimonii proprie dicitur illud ipsum interius ubi arca erat adhibita sane differentia cum ait: unde innotescam tibi inde. sic enim dixerat primum de propitiatorio, quod utique intus est, id est intra uelum super arcam.

  33. 2.138.1

    Quid est quod Beselehel cum iuberet adhiberi operibus tabernaculi faciendis, dixit eum se repleuisse spiritu diuino sapientiae et intellectus et scientiae in omni opere excogitare et architecto nari et cetera? utrum spiritus sancti muneri etiam ista opera tribuenda sunt, quae pertinere ad opificium uidentur? an et hoc significatiue dictum est, ut ea pertineant ad diuinum spiritum sapientiae et intellectus et scientiae, quae his rebus significantur? tamen etiam hic cum spiritu repletus dicatur iste diuino sapientiae et intellectus et scientiae, nondum legitur spiritus sanctus.

  34. 2.139.1

    Quid sibi uult, quod cum de sabbato obseruando praeciperet ait: testamentum aeternum in me, et filiis Israhel? non ait: inter me et filios Israhel. an quia sabbatum requiem significat et requies nobis nonnisi in illo ? nam profecto filios Israhel uniuersum populum suum dicit, id est semen Abraham. et est Israhel secundum carnem et secundum spiritum; nam si Israhel non esset dicendus nisi ex genere carnis, non diceret apostolus: uidete Israhel secundum carnem. ubi profecto significat esse Israhel secundum spiritum qui in abscondito Iudaeus est et circumcisione cordis. sic ergo melius fortasse distingitur: testamentum aeternum in me, ut deinde alius sensus sit "et filiis Israhel signum est aeternum", id est aeternae rei signum, quomodo petra erat Christus, quia petra significabat Christum. non ergo ita iungendum est: testamentum aeternum in me et filiis Israhel, tamquam in deo et filiis Israhel sit hoc testamentum, sed: testamentum aeternum in me — quia in illo promissa est requies aeterna — et filiis Israhel signum est aeternum, quia filii Israhel acceperunt obseruandum signum, quo requies significatur aeterna ueris Israhelitis, hoc est filiis promissionis et uisuris deum facie ad faciem sicuti est.

  35. 2.140.1

    Et dedit Moysi statim ut cessauit loqui ad eum in monte Sina duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito dei. cum tam multa locutus sit deus, duae tamen tabulae dantur Moysi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii futurae in arca. nimirum omnia cetera, quae praecepit deus ex illis decem praeceptis, quae duabus tabulis conscripta sunt, pendere intelleguntur, si diligenter quaerantur et bene intellegantur, quomodo haec ipsa rursus decem praecepta ex duobus illis, scilicet dilectione dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophetae.

  36. 2.141.1

    Quod iubet Aaron inaures demi in auribus uxorum atque filiarum, unde illis faceret deos, non absurde intellegitur difficilia praecipere uoluisse, ut hoc modo eos ab illa intentione reuocaret; factum tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum, propter eos notandum putaui, qui contristantur, si quid tale propter uitam aeternam diuinitus fieri uel aequo animo tolerari iubeatur.

  37. 2.142.1

    Dominus indicans Moysi quid fecerit de uitulo populus, hoc est de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: hi dii tui, Israhel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. quod eos dixisse non legitur, sed animum eorum hunc fuisse deus ostendit. horum quippe uerborum gerebant in corde sententiam, quae deum latere non poterat.

  38. 2.143.1

    Et propitiatus est dominus de malitia quam dixit facere populo suo. malitiam hic poenam intellegi uoluit, sicuti est: et aestimata est malitia exitus illorum. secundum hanc dicitur et bonum et malum a deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. malus enim deus non est; sed malis ingerit mala, quia iustus est.

  39. 2.144.1

    Iratus quidem Moyses uidetur tabulas testimonii digito dei scriptas conlisisse atque fregisse; magno tamen mysterio figurata est iteratio testamenti, quoniam uetus fuerat abolendum et constituendum nouum. notandum sane quanta pro populo ad deum supplicatione laborauerit, qui tam seuerus in eos uindicando extitit. quod autem in ignem missum uitulum fusilem contriuit et in aquam sparsit, quam populo potum dedit, quid nobis uideatur significare, iam alibi scripsimus in opere contra Faustum Manichaeum.

  40. 2.145.1

    Et dederunt mihi; et misi in ignem et exiit uitulus hic. conpendio locutus est non dicens quod ipse formauerit, ut exiret uitulus fusilis. an excusationis causa timendo mentitus est, tamquam ipse in ignem periturum aurum proiecerit atque ipso non id agente forma uituli exierit? quod ideo non est credendum hoc eum animo dixisse, quia nec latere Moysen posset quid esset in uiro, cum quo deus loquebatur, et fratrem de mendacio non redarguit.

  41. 2.146.1

    Et cum uidisset Moyses populum, quia dissipatus est; dissipauit enim eos Aaron, ut in gaudium uenirent aduersariis suis. notandum est quemadmodum illud totum mali, quod populus fecit, ipsi Aaron tribuatur, quod eis consenserit ad faciendum quod male petierant. magis enim dictum est "dissipauit eos Aaron", quoniam cessit eis, quam dissipauerunt se ipsi, qui tantum malum flagitauerunt.

  42. 2.147.1

    Cum Moyses dicit ad dominum: precor, <domine>, peccauit populus iste peccatum magnum, et fecerunt sibi deos aureos. et nunc, si quidem remittis illis peccatum illorum, remitte: sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti, securus quidem hoc dixit, ut a consequentibus ratiocinatio concludatur, id est, ut, quia deus Moysen non deleret de libro suo, populo peccatum illud remitteret. uerum tamen aduertendum est quantum malum in illo peccato prospexerit Moyses, quod tanta caede crediderit expiandum, qui eos sic diligebat. ut pro eis illa uerba deo funderet.

  43. 2.148.1

    Merito quaeritur, cum superius populum dissipasse dictus sit Aaron, cur in ipsum uindicta nulla processerit neque cum Moyses interfici iussit omnem qui Leuitis euntibus ad portam et redeuntibus occurrisset armatis neque cum postea factum est quod scriptura dicit: et percussit dominus populum propter facturam uituli quem fecit Aaron, maxime quia et hic hoc idem repetendo inculcatum est. non enim dictum est: et percussit dominus populum propter facturam uituli, quem fecerunt, sed: quem fecit Aaron. et tamen non est percussus Aaron; quin etiam illud quod de sacerdotio eius ante peccatum eius deus praecipiebat, inpletum est. sed iussit et ipsum et filios ablui; et sic ordinati sunt in sacerdotio. ita nouit ille, cui parcat usque ad commutationem in melius et cui parcat ad tempus, quamuis eum praescierit in melius non mutari, et cui non parcat, ut mutetur in melius, et cui non parcat, ita ut nec mutationem eius expectet. et totum hoc ad id redit. quod apostolus dicit exclamans: quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius.

  44. 2.149.1

    Vade, ascende hinc tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. deus iratus dicere uidetur "t u et populus tuus, quem eduxisti;" alioquin dixisset: tu et populus meus, quem eduxi de terra Aegypti. sed illi quando idolum poposcerunt, ita locuti sunt: Moyses enim hic homo, qui eduxit nos de terra Aegypti, non scimus quid factum est ei. liberationem suam in homine constituendo defecerant. hoc eis modo replicatur cum dicitur: tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, quod illis est crimini, non Moysi. non enim aliud uolebat Moyses, nisi ut non in illo, sed in domino spem ponerent et domini misericordia se in gratiarum actione crederent ab illa seruitute liberatos. cuius tamen apud deum tamquam fidelissimi famuli tantum erat meritum per illius gratiam, ut ei diceret deus: sine me, et iratus ira conteram eos. quod utrum iubentis sit cum ait: sine me, an quasi petentis, utrumque uidetur absurdum. nam et, si iubebat deus, inoboedienter famulus non parebat, et deum hoc a seruo uelut pro beneficio petere non decebat, cum praesertim posset eos etiam illo nolente conterere. ille itaque ibi sensus in promtu est, quod his uerbis significauit deus plurimum apud se prodesse illi populo, quia sic ab illo uiro diligebantur, quem sic dominus diligebat, ut eo modo admoneremur, cum merita nostra nos grauant ne diligamur a deo, releuari nos apud eum illorum meritis posse quos diligit. nam cum ab omnipotente dicitur homini: sine me, et conteram eos, quid aliud dicitur quam: contererem eos, nisi diligerentur abs te? ita ergo dictum est" sine e me, " ac si diceretur: noli eos diligere, et conteram eos, quia ne id faciam dilectio tua in illos intercedit mihi. obtemperandum autem esset domino dicenti: "noli eos diligere", si hoc iubendo dixisset et non potius admonendo et exprimendo quid illum ab eorum supplicio reuocaret. nec tamen etiam illo intercedente sine flagello disciplinae populum dereliquit. nescio quo enim modo, ut sic eos diligeret ipse Moyses, deus illos occultius diligebat, qui manifeste uoce terrebat.

  45. 2.150.1

    Vbi dicit deus ad Moysen: uade, ascende hinc tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram quam iuraui Abraham <et> Isaac et Iacob dicens: semini uestro dabo eam, continuo tamquam ad ipsum Moysen adhuc loquatur occulta conuersione, quae graece dicitur, iam ad ipsum populum loquitur dicens: et simul mittam angelum meum ante te et eiciet Chananaeum et Amorrhaeum etChettaeum et Pherezaeum et Gergesaeum et Euaeum et Iebusaeum, et introducet te in terram fluentem lac et mel. non enim ascendam tecum, quoniam populus dura ceruice es, ut non deleam te in uia. magna sacramenti et mira profunditas, tamquam maiorem misericordiam posset angelus habere quam dominus, qui populo durae ceruicis parceret, cui deus, si cum illis esset, ipse non parceret. et tamen etiam per angelum suum se quodam modo ab eis absente, qui nusquam esse absens potest, inplere se dicit quod patribus eorum iurauit, tamquam et hic ostendens hoc se ideo facere, quia illis patribus iustis promisit, non quod isti digni essent. quid ergo significauit nisi forte ideo se non esse cum eis, quia dura ceruice sunt, quia non eum propitium et salubrem nisi humilitas et pietas capit? esse autem deum cum durae ceruicis hominibus nihil est aliud quam uindicando adesse atque puniendo: unde cum eo modo malis non adest, parcendo facit. quo pertinet illud quod dicitur: auerte faciem tuam a peccatis meis, U quia si auertit, euertit; sicut enim fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie dei.

  46. 2.151.1

    Et dixit Moyses ad dominum: ecce tu mihi dicis: deduc populum hunc: tu autem non demonstrasti mihi quem simul mittas mecum. tu autem mihi dixisti: scio te prae omnibus, et gratiam habes apud me. si ergo inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te, ut sim inueniens gratiam ante te et ut sciam quia populus tuus est gens haec. quod habet graecus , hoc quidam latini interpretati sunt "m ani f est e," cum scriptura non dixerit . potuit ergo fortasse aptius dici: si inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum, scienter uideam te. quibus uerbis satis ostendit Moyses, quod non ita uidebat deum in illa tanta familiaritate conspectus, ut desiderabat uidere, quoniam illae omnes uisiones dei, quae mortalium praebebantur aspectibus et ex quibus fiebat sonus, quo mortalis adtingeretur auditus, sic exhibebantur adsumpta, sicut deus uolebat, specie qua uolebat, ut non in eis ipsa ullo sensu corporis sentiretur diuina natura, quae inuisibilis ubique tota est et nullo continetur loco. et quia in duobus praeceptis, hoc est dilectionis dei et proximi, tota lex pendet, ideo Moyses in utroque suum desiderium demonstrabat: in dilectione scilicet dei, ubi ait: si inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te, ut sim inueniens gratiam in conspectu tuo, in dilectione autem proximi, ubi ait: et ut sciam quia populus tuus est gens haec.

  47. 2.152.1

    Quid est quod dicit deus ad Moysen: quoniam scio te prae omnibus? numquid deus plus aliqua scit et aliqua minus? an secundum quod dicitur quibusdam in euangelio: non noui uos? secundum hanc enim scientiam, qua deus dicitur scire quae illi placent, nescire quae displicent, non quia ignorat ea, sed quia non adprobat — sicut ars recte dicitur nescire uitia, cum probet uitia — prae omnibus deus Moysen sciebat, quia deo prae omnibus Moyses placebat.

  48. 2.153.1

    Notandum estne, quod prius ipse Moyses dixerat deo: dixisti mihi: scio te prae omnibus, quod illi deus, posteaquam hoc ipse deo dixit, legitur dixisse, ante autem non legitur, ut intellegamus non omnia esse scripta quae cum illo deus locutus est? sed diligentius requirendum est in prioribus scripturae partibus, an uere ita sit.

  49. 2.154.1

    Cum dixisset Moyses ad dominum: ostende mihi gloriam tuam, respondit ei dominus: ego transibo ante te gloria mea et uocabo nomine domini in conspectu tuo: et miserebor cui misertus ero et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, cum paulo ante dixisset: ipse antecedam et requiem tibi dabo. quod Moyses sic uidetur acce- 10 pisse "antecedam te," tamquam non ei populoque praesens in itinere futurus esset, et ideo ait: si non tu ipse simul ueneris nobiscum, ne me educas hinc et cetera. deus autem neque hoc ei negauit dicens: et hoc tibi uerbum quod dixisti faciam. quomodo ergo, cum dixisset ei Moyses: ostende mihi gloriam tuam, rursus tamquam praecessurus et non cum eis simul futurus uidetur dicere: ego transibo ante te, nisi quia hoc aliud est? ille quippe intellegitur loqui et dicere: transibo ante te, de quo dicit euangelium: cum uenisset hora, ut transiret Iesus de hoc mundo ad patrem: qui transitus etiam pascha interpretari perhibetur. haec itaque magna omnino prophetia est. ipse enim ante omnes sanctos transiit ad patrem de hoc saeculo parare illis mansiones regni caelorum, quas dabit eis in resurrectione mortuorum, quoniam transiturus ante omnes primogenitus a mortuis factus est.

  50. 2.154.2

    Gratiam uero suam in eo ipso ualde commendat cum dicit: et uocabo nomine domini in conspectu tuo, tamquam in conspectu populi Israhel, cuius Moyses cum haec audiret typum gerebat. in conspectu enim gentis ipsius ubique dispersae uocatur dominus Christus in omnibus gentibus. uocabo autem dixit, non" uocabor," actiuum uerbum pro passiuo ponens genere locutionis inusitato: in quo nimirum magnus sensus latet. sic enim fortasse significare uoluit se ipsum hoc facere, id est gratia sua fieri, ut uocetur dominus in omnibus gentibus.

  51. 2.154.3

    Quod uero addidit: et miserebor cui misertus ero et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, ibi plane expressius ostendit uocationem, qua nos uocauit in suum regnum et gloriam, non pro meritis nostris, sed pro misericordia sua. quoniam enim se gentes introducturum pollicebatur dicens: uocabo nomine domini in conspectu tuo, commendauit hoc Se misericorditer facere, sicut apostolus dicit: dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordia glorificare deum. hoc ergo praedictum est: (e t> miserebor cui misertus ero et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. quibus uerbis prohibuit hominem uelut de propriarum uirtutum meritis gloriari, ut qui gloriatur, in domino glorietur. non enim ait: miserebor talibus uel talibus, sed "cui misericors fuero, ut neminem" praecedentibus bonis operibus suis misericordiam tantae uocationis meruisse demonstret. etenim Christus pro inpi is is mortuus est.

  52. 2.154.4

    Sed utrum hoc idem repetere uoluerit, cum addidit: misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero — uel, sicut alii interpretati sunt, cui misericors fuero — an aliquid intersit nescio. quod enim in graeca lingua duobus uerbis dictum est, ἐλεήσω et οἰκτειρήσω — quod unum atque idem uidetur significare — non potuit latinus diuersis uerbis dicere et diuersis modis eandem misericordiam repetiuit. si autem diceretur: "miserebor cui misereor et miserebor cui misereor" aut "miserebor cui misertus ero", non satis commode dici uideretur. et tamen fortius ille ipse ibi sensus est, quod aut ipsius misericordiae suae firmitatem deus ista repetitione monstrauit — sicut: "amen, amen", sicut: "fiat, fiat", sicut repetitio somnii Pharaonis pluraque similia — aut in utrisque populis, id est gentibus et Hebraeis, hoc modo deus praenuntiauit misericordiam se esse facturum. quod apostolus ita dicit: sicut enim uos aliquando non credidistis deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate, sic et ipsi nunc non crediderunt in uestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. conclusit enim deus omnes in incredulitate, ut omnium misereatur.

  53. 2.154.5

    Deinde post hanc suae misericordiae commendationem respondit ad illud quod ei dictum fuerat: ostende mihi. gloriam tuam uel, quod supra petiuerat Moyses dicens: ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te, non poteris, inquit, uidere faciem meam. non enim uidebit homo faciem meam et uiuet, ostendens huic uitae, quae agitur in sensibus mortalibus corruptibilis carnis, deum sicuti est adparere non posse; id est: sicut est, uideri in illa uita potest, ubi ut uiuatur, huic uitae moriendum est.

  54. 2.154.6

    Item interposito articulo dicente scriptura: et ait dominus, sequitur et loquitur: ecce locus penes me. quis enim locus non penes deum est, qui nusquam est absens? sed ecclesiam significat dicendo: ecce locus penes me, tamquam templum suum commendans, et stabis, inquit, super petram — quia super hanc petram, ait dominus, aedificabo ecclesiam meam — statim ut transiet gloria mea, id est: statim ut transiet gloria mea, stabit super petram, quia post transitum Christi, id est post passionem et resurrectionem Christi, stetit populus fidelis super petram. et ponam te, inquit, in cauerna petrae: munimen firmissimum significat. alii autem interpretati sunt: in specula petrae; sed graecus habet . hoc autem foramen uel cauernam rectius interpretamur.

  55. 2.154.7

    Et tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum [meam] et tunc uidebis posteriora mea, facies autem mea non uidebitur tibi. cum iam dixisset: stabis super petram, statim ut transiet gloria mea — ubi intellegitur post transitum suum promisisse super petram stabilitatem — quomodo accipiendum est quod ait: ponam te in cauerna petrae et tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum, et tunc uidebis posteriora mea? quasi iam illo in petra constituto tegat manu sua super eum et deinde transeat, cum esse in petra non possit nisi post eius transitum. sed recapitulatio intellegenda est rei praetermissae, quali solet uti scriptura in multis locis. postea quippe dixit quod ordine temporis prius est. qui ordo ita se habet: "tegam manu mea super te, donec transeam; et tunc uidebis posteriora mea; nam facies mea non uidebitur tibi; et stabis super petram statim ut transiet gloria mea, et ponam te in cauerna petrae". hoc enim factum est in eis, quos tunc significabat persona Moysi, id est Israhelitis, qui in dominum Iesum, sicut Actus apostolorum indicant, postea crediderunt, id est statim ut transiit eius gloria. nam posteaquam resurrexit a mortuis et ascendit in caelum, misso desuper spiritu sancto cum linguis omnium gentium apostoli loquerentur, compuncti sunt corde multi ex eis qui crucifixerant Christum. quem ut non cognouissent et dominum gloriae crucifixissent, caecitas ex parte Israhel facta est, sicut dictum fuerat: tegam manu mea super te, donec transeam. unde psalmus dicit: quoniam die ac nocte grauata est super me manus tua, diem appellans, quando Christus diuina miracula faciebat, noctem, quando sicut homo moriebatur, quando et illi titubauerunt qui in die crediderant. hoc est ergo "cum transiero, tunc uidebis posteriora mea": transiero de hoc mundo ad patrem; posterius in me credituri sunt quorum typum geris. tunc enim compuncti corde dixerunt: quid faciemus? et iussi sunt ab apostolis agere paenitentiam et baptizari in nomine Iesu Christi, ut dimitterentur illis peccata eorum. quod in psalmo illo sequitur, cum dictum esset: die ac nocte grauata est super me manus tua — id est ut non cognoscerem; si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent — sequitur et iungit: conuersus sum in aerumnam, dum configeretur spina, id est cum essem corde compunctus. deinde addidit: peccatum meum cognoui et facinus meum non operui: posteaquam uiderunt, quanto scelere Christum crucifixerint. et quia receperunt consilium, ut agerent paenitentiam et in baptismo remissionem peccatorum acciperent, dixi, inquit, pronuntiabo aduersus me delictum meum domino, et tu remisisti inpietatem cordis mei.

  56. 2.154.8

    Hanc autem prophetiam potius fuisse quam locutus est dominus ad Moysen satis res ipsa indicat, quandoquidem de petra uel cauerna eius et de manus eius superpositione, de uisione posteriorum eius nihil postea uisibili opere subsecutum legitur. mox enim adiungit interposito articulo scriptura: et dixit dominus ad Moysen, cum ipse dominus utique etiam illa, quae supra sunt, loqueretur. atque inde contexit quid deinceps dominus dicat: excide tibi duas tabulas lapideas sicut et primas et cetera.

  57. 2.155.1

    Quid est quod dictum est de domino: et reum non purificabit, nisi: non eum dicet innocentem?

  58. 2.156.1

    Deus in monte duas rursus lapideas tabulas conscripturo dicit Moysi inter cetera: coram omni populo tuo faciam gloriosa. nondum dignatur dicere: coram omni populo meo. an ita dixit populo tuo*, quomodo cuilibet homini eiusdem populi diceretur, id est: ex quo populo es, quomodo "ciuitati tuae" dicimus, non cui dominaris uel quam constituisti, sed unde ciuis es? sic enim et paulo post dicit: omnis populus, in quibus es. alio modo quid dictum est nisi "populus tuus"? quod autem non dixit: in quo es, consuetudo locutionis est.

  59. 2.157.1

    Quid est quod dicitur ad Moysen: adtende tibi, ne quando ponat testamentum his qui sedent super terram? non enim habet graecus "De quando ponas", sed: ne quando ponat. an forte de populo ei dicere uoluit, cuius ipse ductor fuit? sed non ipse introduxit populum in eam terram, ubi prohibet poni testamentum cum eis qui in illa habitabant. mirum itaque locutionis genus est et adhuc inexpertum uel non animaduersum; si tamen locutio est ac non sensus aliquis.

  60. 2.158.1

    Cum praeciperet deus ad Moysen loquens, ut data terra in potestate omnis idolatria euerteretur nec adorarentur di alieni, ait: dominus enim deus zelans nomen, deus zelator est, id est: nomen ipsum, quod dominus deus dicitur, zelans est, quia deus zelator est. quod non humanae perturbationis uitio facit deus semper atque omni modo incommutabilis atque tranquillus; sed hoc uerbo indicat non inpune plebem suam per alienos deos fornicaturam. ductum est enim uerbum tropo metaphora a zelo maritali, quo castitatem custodit uxoris, quod nobis prodeest, non deo. quis enim tali genere fornicationis deo nocuerit? sed sibi plurimum, ut pereat. quod deus prohibet terrore grauissimo zelantem se appellans: cui dicitur in psalmo: perdidisti omnem qui fornicatur abs te; mihi autem adhaerere deo bonum est. denique sequitur: ne forte ponas testamentum his qui sedent super terram et fornicentur post deos eorum.

  61. 2.159.1

    Quid ait: non uideberis in conspectu meo inanis? sicut indicant circumstantia, de quibus loquitur, in conspectu suo dixit deus in tabernaculo suo. hoc est autem "non illi uideberis inanis": numquam intrabis sine aliquo munere. quod spiritaliter intellectum magnum sacramentum est. uerum haec dicebantur de umbris significationum.

  62. 2.160.1

    Cum de sabbato praecepisset, quid est quod adiunxit: satione et messe requiesces? uidetur enim dicere: "tempore sationis et messis". an forte ita obseruandam requiem sabbati praecepit, ut nec illa tempora habeant excusationem, quae agricolis ualde sunt necessaria propter uictum atque uitam? iussum est ergo, ut etiam tempore sationis et messis, quando multum urget operatio, requiescatur in sabbato. ac sic per haec tempora, quae opus plurimum flagitant. significatum est omni tempore sabbato debere cessari.

  63. 2.161.1

    Quod dicit: non concupiscet quisquam de terra tua [et] cum ascendes uideri in conspectu <domini> dei tui tria tempora anni, hoc uult intellegi, ut securus quisque ascenderet nec de terra sua sollicitus esset deo promittente custodiam, quod nemo inde aliquid concupisceret, propter illum qui ascendit, ne suam inde timeret absentiam. et hic satis ostendit quid supra dixerit: non adparebis in conspectu domini dei tui inanis, quia in illo loco dixit, ubi tabernaculum uel templum deus fuerat habiturus.

  64. 2.162.1

    Quid est quod ait: non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? an illa hoc loco dicit" immolata sua", quae per pascha occiduntur, et praecipit, ne tunc sit in domo fermentum, quoniam dies sunt azymorum?

  65. 2.163.1

    Quid est quod ait: et non dormiet in mane immolatio sollemnitatis paschae, nisi quod superius aperte praecepit, ne aliquid ex pecore, quod immolatur, carnium relinquatur in mane? sed locutio fecit obscuritatem; dormiet enim dixit pro "manebit".

  66. 2.164.1

    Non coques agnum in lacte matris suae. ecce dixit iterum quod quemadmodum intellegi possit ignoro. magna tamen est de Christo prophetia, etiam si fieri ad litteram possit, quanto magis si non potest! in sermonibus enim dei non sunt ad proprietatem operum omnia reuocanda, sicut nec illud de petra et cauerna eius et manus superpositione. sed plane de fide narratoris hoc exigendum est, ut quae dicit facta esse uere facta sint et quae dicit dicta esse uere dicta sint. quod exigitur etiam a narratoribus euangelii; cum enim Christum narrent quaedam dixisse quae in parabolis dixit, tamen haec eum dixisse non parabola, sed historica narratio est.

  67. 2.165.1

    Et erat ibi Moyses in conspectu domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducauit et aquam non bibit. quod et ante dixerat, quando tabulas accepit, quas fregit, hoc etiam modo repetit, non recapitulando quod factum est, sed iterum factum esse commendans. repetitio quippe legis iam quid significet diximus. quod autem ait: panem non manducauit et aquam non bibit, intellegitur *ieiunauit*, a parte totum, id est nomine panis omnem cibum et nomine aquae omnem potum significante scriptura.

  68. 2.166.1

    Et scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. de Moyse dictum est quod ipse scripserit, cui etiam deus paulo ante dixerat: scribe tibi uerba haec. cum uero primum legem accepit, cuius tabulas abiecit et fregit, nec ipse excidisse dictus est tabulas lapideas et modo dictum est: excide tibi duas tabulas lapideas; nec ei dictum est, ut scriberet, sicut ei modo dicitur; nec eas ipse scripsisse narratur, sicut narrat modo scriptura. et dicit: scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. sed tunc dictum est: et dedit Moysi, statim ut cessauit loqui ad eum in monte Sina, duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito dei; deinde paulo post: et conuersus, inquit, Moyses descendit de monte et duae tabulae testimonii in manibus eius, tabulae lapideae scriptae ex utraque parte earum, hinc atque hinc erant scriptae; et tabulae opus dei erant, et scriptura scriptura dei sculpta in tabulis. proinde magna oritur quaestio, quomodo illae tabulae, quas erat Moyses deo utique praesciente fracturus, non hominis opus dicantur esse, sed dei, nec ab homine scriptae, sed scriptura dei, digito dei; posteriores uero tabulae tamdiu mansurae et in tabernaculo ac templo dei futurae iubente quidem deo, tamen ab homine excisae sint, ab homine scriptae. an forte in illis prioribus gratia dei significabatur, non hominis opus, qua gratia indigni facti sunt reuertentes corde in Aegyptum et faciendo idolum — unde illo beneficio priuati sunt, et propterea Moyses tabulas fregit — istis uero tabulis posterioribus significati sunt qui de suis operibus gloriantur — unde dicit apostolus: ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti — et ideo tabulae humano opere exsculptae et humano opere conscriptae datae sunt, quae cum ipsis manerent, ad eos significandos de suis operibus gloriaturos, non de digito dei, hoc est de spiritu dei?

  69. 2.166.2

    Certe ergo repetitio legis nouum testamentum significat — illud autem uetus significabat, unde confractum et abolitum est — maxime quoniam cum secundo lex datur, nullo terrore datur sicut illa in tanto strepitu ignium, nubium et tubarum, unde tremefactus populus dixit: non loquatur ad nos deus, ne moriamur. unde significatur timor esse in uetere testamento, in nouo dilectio. quomodo igitur haec soluitur quaestio, quare illae opus dei, istae opus hominis et illae conscriptae digito dei, istae scriptae ab homine? an forte ideo magis in illis prioribus uetus significatum est testamentum, quia deus ibi praecepit, sed homo non fecit? lex enim posita est in uetere testamento, quae conuinceret transgressores, quae subintrauit, ut abundaret delictum. non enim inplebatur timore, quae non inpletur nisi caritate. et ideo dicitur opus dei, quia deus legem constituit, deus conscripsit, nullum opus hominis, quia homo deo non obtemperauit et eum potius reum lex fecit. in secundis autem tabulis homo per adiutorium dei tabulas facit atque conscribit, quia noui testamenti caritas legem facit. unde dicit dominus: non ueni legem soluere, sed inplere, dicit autem apostolus: plenitudo legis caritas et: fides quae per dilectionem operatur. factum est itaque homini facile in nouo testamento, quod in uetere difficile fuit, habenti fidem, quae per dilectionem operatur, atque illo digito dei, hoc est spiritu dei intus eam in corde scribente, non foris in lapide. unde dicit apostolus: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, quoniam caritas dei, qua ueracitcr inpletur praeceptum, diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. hoc est ergo: primo data est lex — ubi significatur uetus testamentum, quod est opus tantummodo dei et conscriptio digiti dei — quod apostolus dicit: itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. lex ergo sancta et bona dei opus est, ubi homo nihil agit, quia non obtemperat, sed reatu potius premitur lege minante atque damnante; peccatum enim, inquit, ut adpareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem. beatus autem homo est, cum hoc mandatum sanctum et iustum et bonum est etiam opus eius, sed per gratiam dei.

  70. 2.167.1

    Moyses ad filios Israhel, posteaquam de monte descendit, habens alias tabulas legis circumposito sibi uelamine propter gloriam uultus eius, quam filii Israhel non poterant intueri, haec, inquit, uerba, quae dixit dominus facere ea. ambigue positum est, utrum "facere ea" ipse dominus an illi; sed utique manifestum est quod illi: iussit quippe ille quae fierent. sed forte ideo sic positum est, ut ex utroque accipiatur, quia et dominus facit, cum facientes adiuuat, secundum illud apostoli: in timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; deus enim est qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate.

  71. 2.168.1

    Omnis auferens demtionem argentum et aes adtulerunt, demtiones domino. tamquam diceret: "omnis, qui adtulit, adtulit illud atque illud, inter cetera, quae dicebat. et argentum et aes commemorans". demtionem sane interpretati sunt latini, quod graecus habet . appellatum est autem demtio eo quod sibi demeret qui domino adferret.

  72. 2.169.1

    Narrante Moyse commemoratum quod ei dixit deus de Beselehel eisdem ac totidem uerbis, quod eum inpleuerit spiritu diuino sapientiae et intellectus et scientiae ad tabernaculi opera facienda, quae pertinent ad artes opificum: unde quid nobis uideretur iam diximus. sed ideo nunc hoc idem commemorandum putaui, quia non frustra eisdem omnino uerbis repetitum est, quibus antea Moysi a domino fuerat intimatum. sane nouo more hic ars architectonica perhibetur opificum ex auro et argento et quocumque metallo, cum illa dici soleat architectonica, quae pertinet ad fabricas aedificiorum.

  73. 2.170.1

    Et omnes qui sponte uellent ire ad opera, ut consummarent ea; et acceperunt a Moyse omnes demtiones. in notitiam tantum Moyses pertulit quae dominus opera fieri praeceperit, tabernaculum scilicet cum omnibus quae in eo essent et uestes sacerdotales. commemorauit autem quosdam, quibus dixit spiritum diuinitus datum, quo illa efficere possent: et tamen multi intelleguntur sponte ad eadem opera uenisse, quibus neque imperatum est nec eorum nomina commemorata sunt a domino dicta Moysi. non ergo illi soli hoc munus diuinitus habuerunt, qui nominatim commemorantur, sed fortasse praecipue atque excellentius. laudandus est autem in his omnibus non adtractus ad opus seruiliter animus, sed liberaliter sponte deuotus.

  74. 2.171.1

    Notandum quod illi qui sapientes appellantur, effectores operum sancti, etiam moribus tales erant, ut cum ipsi susciperent omnia, quae populus offerebat existimans necessaria, quibus illa omnia conplerentur, <et> uiderent plus offerri quam erat necesse, [et] dixerint Moysi. atque ille per praeconem ultra populum offerre prohibuit. poterant autem, si uellent, multa auferre, sed modestia prohibuit uel religio terruit.

  75. 2.172.1

    Posteaquam descendit Moyses de monte, opera commendantur tabernaculi construendi et uestis sacerdotalis: de quibus faciendis antequam aliquid praeciperet, locutus est ad populum de sabbati obseruatione. ubi non inmerito mouet, cum decem uerba legis acceperit in tabulis lapideis iterum, quas ipse excidit, ipse conscripsit, quare de solo sabbato, posteaquam descendit, populum admonuit. si enim propterea decem praecepta legis superfluum fuit, ut populus iterum audiret, cur non fuit superfluum, ut de sabbato audiret, cum et hoc in eisdem praeceptis decem legatur? an et hoc simile est uelamento, quo faciem obtexit. quia splendorem uultus eius filii Israhel non poterant intueri? nam ex decem prae. ceptis hoc solum populo praecepit, quod figurate ibi dictum est; alia quippe ibi nouem sicut praecepta sunt etiam in nouo testamento obseruanda minime dubitamus. illud autem unum de sabbato usque adeo figurata diei septimi obseruatione apud Israhelitas uelatum fuit et in mysterio praeceptum fuit et quodam sacramento figurabatur, ut hodie a nobis non obseruetur, sed solum quod significabat intueamur. in illa autem requie ubi opera seruilia iubentur cessare, magna est altitudo gratiae dei. tunc enim fiunt cum requie opera bona, cum fides per dilectionem operatur, timor autem tormentum habet et in tormento quae requies? unde timor non est in caritate; caritas autem diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. ideo sabbatum requies sancta domino, dei scilicet gratiae tribuenda, non nobis uelut ex nobis. alioquin nostra opera sic erunt, ut sint humana aut peccata: aut cum timore, non cum dilectione, et ideo seruilia sine requie. plenitudo autem sabbati erit in requie sempiterna. non enim frustra institutum est et sabbatum sabbatorum.

  76. 2.173.1

    Superius quando prius locutus est deus de tabernaculo ungendo, dixit eadem unctione sanctificari illa omnia et fieri sancta sanctorum. altare autem holocaustomatum eadem unctione sanctificatum dixerat fieri sanctum sancti. et hoc interesse uidebatur, quod nihil eorum dixisset sanctum sanctorum, nisi quod tantum uelo separabatur a sancto, id est ubi erat arca testamenti et altare incensi. nunc autem cum eadem repeteret, dixit de tabernaculo uncto et his quae in illo essent, quod eadem unctione sanctificarentur et fierent sancta: illud autem altare holocaustomatum, de quo prius dixerat quod fieret sanctum sancti, eadem unctione nunc dixit fieri sanctum sanctorum. unde datur intellegi tantundem ualere quod dictum fuerat sanctum sancti, quantum ualet quod dictum est sanctum sanctorum, ac per hoc et illa omnia uncta, id est totum tabernaculum et quaecumque in eo essent, quae prius appellauerat sancta sanctorum, tantundem ualere quod nunc ait sancta nec unumquodque eorum dici tantummodo post istam unctionem sanctum sancti, uerum etiam sanctum sanctorum, sicut altare holocaustomatum: ut iam nihil intersit, quantum ad hanc appellationem adtinet, inter illa quae interius intra uelum fuerant, id est ubi erat arca testimonii, et cetera foris, nisi quod illa interius ita dicebantur sancta sanctorum uel sanctum sanctorum, ut etiam ante unctionem sic appellarentur, cetera uero unctione sanctificata sunt, ut hoc nomen acciperent. quod otio discutiendum est quid ista significent.

  77. 2.174.1

    Cum scriptura narraret quo modo Moyses constituerit tabernaculum, et extendit, inquit, aulaea super tabernaculum, non utique desuper tecto, sed cingens columnas, quia de columnis dixerat, quod statuerit tabernaculum.

  78. 2.175.1

    Cum dixit: et super atrium in circuitu tabernaculi et altaris, manifestat altare holocaustomatum ad ostium tabernaculi forinsecus fuisse, ut atrio totum ambiretur et esset altare infra atrium inter portam atrii et ostium tabernaculi.

  79. 2.176.1

    Notanda est res multum mirabilis, quod nube descendente et inplente tabernaculum, quae tamen gloria domini dicitur, non poterat Moyses intrare tabernaculum, qui in monte Sina, quando legem primitus accepit, intrauit in nubem, ubi erat deus. procul dubio ergo aliam personam tunc figurabat, aliam nunc: et tunc eorum qui participes fiunt intimae ueritatis dei, nunc autem Iudaeorum, quibus gloria domini, quae in tabernaculo est — quod est gratia Christi - tamquam nubes opponitur non eam intellegentibus. et ideo non intrat in tabernaculum testimonii. et hoc credendum est semel factum, mox ut constitutum est tabernaculum, significationis huius causa uel alicuius alterius. neque enim semper sic erat nubes super tabernaculum, ut illuc Moyses intrare non posset, quandoquidem non remouebatur nubes, nisi cum eis hoc signum dabatur disiungendi, hoc est castra mouendi ex eo loco ubi erant, et accedendi quo nubes ducebat per diem, flamma per noctem. quae duo uicissim etiam super tabernaculum manebant, ubi castra posuissent, nubes per diem, flamma per noctem.

  80. 2.177.1.1

    Quoniam liber qui Exodus dicitur in constitutione tabernaculi terminum sumit, de quo tabernaculo etiam per superiora eiusdem libri multa dicuntur, quae faciant difficultatem intellegendi, sicut solet omnis , id est loci alicuius descriptio in omni historia facere, uisum est mihi de toto ipso tabernaculo separatim dicere, quo intellegatur, si fieri potest, quale illud et quid fuerit interim ad proprietatem narrationis excepta et in aliud tempus dilata figurata significatione; neque enim aliquid ibi fuisse putandum est, quod iubente deo constitueretur sine alicuius magnae rei sacramento, cuius cognitio fidem formamque pietatis aedificet.

  81. 2.177.2.1

    Iubet ergo deus Moysi facere tabernaculum decem aulaeorum de bysso torta et hyacintho et purpura et cocco torto Cherubin opere textoris. aαὐλαίας quas Graeci appellant, Latini aulaea perhibent, quas cortinas uulgo uocant. non ergo decem atria fieri iussit, sicut quidam neglegenter interpretati sunt; non enim αὐλάς, sed (αὐλαίας dixit. opere ergo textili Cherubin iussit in aulaeis fieri, quorum aulaeorum longitudinem esse praecepit cubitorum uiginti octo et latitudinem cubitorum quattuor; cohaerere autem inuicem aulaea et coniungi iuter se quinque hinc et quinque inde, ut spatium, quod eis cingeretur, hoc esset tabernaculi spatium. quomodo autem inter se conecterentur eadem quina aulaea, ita praecepit. <et> facies illis. inquit, ansas hyacinthinas super ora [summa] aulaei unius ex una parte in commissuram; et sic facies super ora [summa] ad commissuram secundam: id est, ubi committitur aulaeum aulaeo, tertium scilicet secundo, quod secundum iam cum primo commissum est, id est coniunctum atque conexum, faciem contra faciem consistentia ex aduerso singula, quoniam inter se iussit quina coniungi, ut ex aduerso constituerentur. utrum autem quadrum spatium his concluderetur an rotundum, nondum adparet: sed adparebit cum de columnis coeperit dicere, quibus protenduntur aulaea. non ergo amplius quam de trium conexione dicere uoluit, quae fit in duabus commissuris, secundi ad primum et tertii ad secundum, ut ex hac ueluti regula cetera iungerentur. ansas ergo praecepit fieri primo aulaeo quinquaginta. ex una parte, qua illi fuerat committendum secundum, et ansas quinquaginta tertio aulaeo ex ea parte, qua secundo coniungebatur ; ipsum autem secundum, id est inter utrasque ansas quinquagenas medium, circulos habere uoluit quinquaginta aureos utique ex una parte, per quos coniungeretur quinquaginta ansis aulaei primi. ac per hoc consequens erat, ut ex alia quoque parte circulos totidem haberet, per quos coniungeretur ansis aulaei tertii. quod breuiter scriptura ita dixit: et facies circulos quinquaginta aureos et coniunges aulaeum ad aulaeum circulis; et erit tabernaculum unum. circuli ergo quinquaginta aurei secundi aulaei inserebantur quinquaginta ansis hyacinthinis primi aulaei: quinquaginta circuli inserebantur et quinquaginta ansis tertii aulaei; et deinceps ita ceteri conectebantur, ut quinque complerentur atque ex aduersa parte alia similiter quinque.

  82. 2.177.3.1

    Deinde dicit: et facies uela capillacia operire super tabernaculum, id est, quae uenirent super non a parte tecti, sed supercingendo. dicimus enim et sic aliquid superponi, non quemadmodum tectum domus, sed quemadmodum tectorium parietis tamquam super lineam fasciam. undecim, inquit, uela facies ea. longitudo ueli unius erit triginta cubitorum et quattuor cubitorum latitudo ueli unius; mensura eadem erit undecim uelorum. et coniunges quinque uela in se et sex uela in se. quomodo illa aulaea uoluit quina coniungi, sic ista uela quinque et sex, quia undecim erant, non decem. et duplicabis, inquit, uelum sextum secundum faciem tabernaculi, ne moueret, quia inpariliter alterutrum occurrebant sex et quinque. deinde dicit etiam ista uela capillacia quemadmodum sibimet iungerentur. et idem dicit, sed fortasse planius. et facies, inquit, ansas quinquaginta in ora ueli unius quod contra medium est — id est contra secundum, quia ipsum erit medium inter primum et tertium — secundum commissuram, id est iuncturam. et quinquaginta ansas facies super oram ueli, quod coniunctum est ad secundum uelum, id est super oram tertii ueli, quia coniungitur secundo. et facies circulos aereos quinquaginta et coniunges circulos de ansis; et coniunges uela et erit unum. circulos ergo medio uelo uoluit adponi, id est secundo, quibus quinquagenis ansis iungeretur primo et tertio. nihil hic aliud est nisi quod circulos non aureos, sed aereos fieri nunc praecepit. ansas autem in aulaeis hyacinthinas dixerat. in uelis autem capillaciis, quoniam tacuit cuius modi essent ansae, quid nisi capillacias eas credibilius accipimus?

  83. 2.177.4.1

    Quod deinde sequitur ita est ad intellegendum difficile, ut uerear, ne exponendo fiat obscurius. dicit enim: et subpones <quod superabit> in uelis tabernaculi: dimidium ueli quod superauerit subteges, quod abundat de uelis tabernaculi subteges post tabernaculum. cubitum ex hoc et cubitum ex hoc ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum tabernaculi erit contegens super latera tabernaculi, hinc atque hinc ut operiat. cum sextum uelum iusserit duplicari secundum faciem tabernaculi, quid dicat superare in uelis dimidium ueli et quid dicat: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc, cum dimidium ueli quindecim cubita sint, quoniam triginta cubitorum iussit esse unum uelum, quis facile intellegat? aut si propterea superat de longitudine uelorum, quia prima aulaea de bysso et cocco et purpura et hyacintho uiginti octo cubitis longa esse praecepit, ista uero capillacia triginta cubitorum esse uoluit, duobus cubitis superantur singula aulaea singulis uelis capillaciis: quae in summam ducta excepto undecimo. quod duplicari iussit, uiginti cubita excrescunt, quibus superatur ambitus aulaeorum ambitu capillaciorum. decem quippe uelorum cubita bina, quibus longiora erant, uiginti faciunt: quorum ex utroque latere decem hinc et decem inde poterant superare, non cubitum ex hoc et cubitum ex hoc, sicut scriptura loquitur. quapropter differenda mihi uidetur huius loci expositio, donec tabernaculum columnis omnibus cum atrio, quod circumponitur, omni ex parte consistat. fortassis enim per anticipationem aliquid dicit de his uelis capillaciis, quod ad illa proficiat, de quibus nondum locutus est. quod enim dicit: et facies uela capillacia operire super tabernaculum, utrum uniuersum tabernaculum his uelis cooperiri uelit cum atrio scilicet, de quo circumponendo postea loquitur, an hoc interius tabernaculum, quod decem aulaeis fieri iussit, incertum est. sequitur ergo et dicit: et facies operimentum tabernaculo pelles arietum rubricatas. etiam hoc operimentum utrum uniuerso tabernaculo fieri iusserit in circuitu an interiori tantum, similiter habetur incertum. quod uero adiungit: et operimenta pelles hyacinthinas desuper, hoc non in circuitu, sed a tecto uelut camera accipiendum est.

  84. 2.177.5.1

    Et facies, inquit, columnas tabernaculo de lignis inputribilibus: decem cubitorum columnam unam et cubiti unius et dimidii latitudinem columnae unius; duos anconiscos columnae uni consistentes ex aduerso. sic facies omnibus columnis tabernaculi. quare iusserit fieri hos anconiscos. de quibus antea dixi quid essent, non satis mihi adparet. si enim ad columnas portandas fierent, quattuor ut minimum fierent; si autem, ubi serae incumberent, etiam plures fierent: nam quinas seras singulis columnis distribuit. nisi forte in his anconiscis non aliquis usus, sed sola significatio sit, sicut in uelo undecimo capillacio. nam columna duos anconiscos uelut brachia hinc atque hinc extendens figuram crucis reddit. nunc iam uideamus numerum columnarum, in quibus et forma tabernaculi possit aduerti, utrum quadra an rotunda sit an oblongam habeat quadraturam lateribus longioribus breuioribus frontibus sicut pleraeque basilicae construuntur; hoc enim potius hic euidenter exprimitur. nam ita dicit: et facies columnas tabernaculo, uiginti columnas ab latere isto, quod respicit ad aquilonem. <et> quadraginta bases argenteas facies uiginti columnis, duas bases columnae uni in ambas partes eius. et latus secundum contra austrum uiginti columnas et quadraginta earum bases argenteas: duas bases columnae uni in ambas partos eius et duas bases columnae uni in ambas partes eius. repetitio non moueat. quia locutionis est, ut omnes ita intellegantur de quibus non dicit. de basibus autem iam antea diximus, cur una columna duas habeat, quia et capita hoc loco bases uocat.

  85. 2.177.6.1

    Videmus igitur uicenis columnis porrecta duo latera tabernaculi aquilonis et austri. duo sunt reliqua, orientale et occidentale, quae si totidem columnas habuissent, procul dubio quadrum esset. quot autem habeant, de occidentali non tacetur, de orientali tacetur: utrum quia non habuit et sola illic sine columnis extendebantur aulaea ab extrema columna unius lateris usque ad alterius alteram extremam, an aliqua causa taceantur, ut etiam tacitae intellegantur, nescio. postea quippe ex ipsa parte orientis decem columnae commemorantur, sed atrii de quo post loquitur, quod huic tabernaculo circumponi iubet. commemoratis ergo lateribus tabernaculi aquilonio et australi in uicenis columnis deinde sequitur et adiungit dicens: et retro tabernaculum per partem quae est contra mare facies sex columnas. et duas columnas facies in angulis tabernaculi a posterioribus. et ae-q uales deorsum uersus et in se conuenientes erunt aequales de capitibus in commissuram unam. sic facies ambobus duobus angulis; aequales sint. et erunt octo columnae et bases earum argenteae sedecim: duae bases columnae uni et duae bases columnae uni in ambas partes eius. de basibus similis ratio et similis locutio est. latus itaque occidentis — nam hoc est ad mare — columnis octo extenditur: sex mediis et duabus angularibus, quas aequales ad unam commissuram dicit esse debere; credo, quod angulus duo in se latera committat et sit columna angularis lateri utrique communis, ista occidentali et aquiloniae, illa occidentali et australi. quod autem dicit etiam aequales deorsum uersus, hoc utique dicit, ut ad perpendiculum librarentur, ne robustiores essent infra quam supra, sicut pleraeque columnae sunt.

  86. 2.177.7.1

    Deinde dicit: et facies seras de lignis inputribilibus quinque uni columnae ex una parte tabernaculi et quinque seras columnae lateri tabernaculi secundo et quinque seras columnae posteriori lateri tabernaculi quod est ad mare. mirum si dubitari potest latus orientale columnas non habuisse in hoc interiore tabernaculo, cui postea circumponitur atrium. singulas quasque igitur columnas omnium trium laterum habere seras quinas iubet. et sera, inquit, media inter medias columnas pertrans- • eat ab uno latere in aliud latus. hoc uidetur dicere, ut de columna in columnam sera perueniret et per interuallum columnarum porrigeretur a latere unius usque in latus alterius. ac per hoc una ex his omnibus columna non erat habitura proprias quinque seras; ad quam extremam quinque perueniebant a columna sibi proxima uenientes. et columnas, inquit, inaurabis auro et anulos facies aereos, in quos induces seras, et inaurabis auro seras. ne columnae foraminibus cauernarentur, quo intrarent serae, anulos fieri iussit, quibus ex utraque parte continerentur fines serarum. proinde intelleguntur hi anuli fixis in ligno ansulis pependisse, ut extremas partes serarum possent capere et continere.

  87. 2.177.8.1

    Et eriges, inquit, tabernaculum secundum speciem quae monstrata est tibi in monte. et facies uelamen de hyacintho et purpura et cocco torto et bysso neta; opus textile facies illud Cherubin. et superinpones illud super quattuor columnas inputribiles inauratas auro; et capita eaium aurea et bases earum quattuor argenteae. et pones uelamen super columnas et induces illuc interius quam uelamen est aream testimonii: et diuidet uelamen uobis inter medium sancti et inter medium sancti sanctorum. et operies de uelamine aream testimonii in sancto sanctorum. haec omnia manifesta sunt interius intra uelamen hoc quattuor columnis inpositam fuisse arcam testimonii: quam non sic operiri iussit uelamine, ut super arcae cooperculum iaceret uelamen. sed ut contra statueretur. deinde dicit: et pones mensam foris extra uelamen et candelabrum contra mensam in parte tabernaculi quae respicit ad austrum; et mensam pones in parte tabernaculi quae respicit ad aquilonem. etiam hoc planum est. quod autem sequitur: et facies adductorium de hyacintho et purpura et cocco torto et bysso torta. opus uariatoris. et facies uelamini quinque columnas et inaurabis illas auro: et capita earum aurea. et conflabis eis quinque bases aereas, cui usui uelamen hoc fiat quinque columnis extentum, post adparebit; nam hic non adparet. uult enim illud esse uelamen ostii tabernaculi. huius uidelicet interioris, cui circumponitur atrium. deinde iubet altare fieri sacrificiorum et holocaustomatum et dicit quemadmodum fiat, nondum autem dicit ubi ponatur: sed hoc quoque post adparebit.

  88. 2.177.9.1

    Hinc iam de atrio loquitur usque in finem, quod circumponendum est tabernaculo illi, de quo prius constituendo locutus est. et facies, inquit, atrium, quod dicit graece , non : quod quidam interpretes nostri non discernentes et hoc et illa aulaea. quas o:jXata?, non \'1..\')/.i:; Graeci dicunt, atria interpretati sunt dicentes: et facies tabernaculum decem atriorum, ubi decem aulaeorum dicere debuerunt. nonnulli autem multo inperitiores "ianuas" interpretati sunt et et ;. sicut autem in lingua latina inuenimus aulaea, quas Graeci a-jXata? uocant, ita quam illi appellant , nostri aulam uocauerunt. sed iam non atrium isto nomine, sed domus regia significatur in latina lingua, apud Graecos autem atrium. ergo: et facies, inquit, atrium tabernaculo in latere quod respicit ad austrum et tentoria atrii ex bysso torta: longitudo sit centum cubitorum uni lateri. columnae eorum uiginti et bases earum aereae uiginti et circuli earum et arcus earum argentei. sic et lateri quod est ad aquilonem tentoria centum cubitorum longitudinis: et columnae eorum uiginti et bases earum aereae uiginti et circuli earum et arcus columnarum et bases inargentatae argento. latitudo autem atrii quae est ad mare tentoria [eius] quinquaginta cubitorum. columnae eorum decem et bases earum decem. et latitudo atrii quod est ad orientem quinquaginta cubitorum; columnae eius decem et bases earum decem.

  89. 2.177.10.1

    Hic iam uidemus commemorari columnas ab oriente, cum loquitur de atrio, et eas decem decem cum basibus aereis, sicut dixit etiam de occidentalibus. ubi difficillima oritur quaestio. nam facile est quidem, ut accipiamus ab oriente unum ordinem columnarum ad atrium pertinentium, quo tabernaculum interius per omnes quattuor partes cingitur, quia non habebat ex ea parte columnas tabernaculum interius; ab occidente autem, ubi iam erant interioris tabernaculi columnae octo, quomodo etiam istas decem, quas exterioris atrii commemorat, accepturi sumus, ab occidente tamquam duo sint ordines columnarum, interiorum octo et exteriorum decem? quod si ita est, longiora erunt etiam latera atrii exterioris quam tabernaculi interioris, ut sit, unde ab extremo in extremum alius columnarum ordo dirigatur et non incurrat in ordinem priorem ad interius tabernaculum pertinentem. et si hoc est, consequens erit, ut uicenae illae columnae duorum laterum tabernaculi interioris, austri et aquilonis, interuallis breuioribus dirimantur quam illae uicenae, quas habet atrium exterius ex eisdem lateribus. et quia illi exteriores ordines uicenarum columnarum. sicut scriptura loquitur, centena cubita tenent, isti interiores totidem columnarum quotlibet minus cubita teneant, quoniam hoc scriptura non expressit, consequens erit, ut octo illae columnae tabernaculi interioris in latere occidentali rariores sint quam uicenae illae eiusdem tabernaculi australes et aquiloniae, ut possit comprehendi spatium quantum sufficit decem illis aulaeis circumtendendis, quibus primitus dixit hoc tabernaculum fieri. habent enim cubita uicena et octona, quae fiunt simul ducenta octoginta: quorum si centena essent in lateribus duobus austri et aquilonis, ubi uicenarum columnarum ordines sunt, quadragena utique cubita tenderentur per alia duo latera orientis et occidentis et proportione occurrerent in octo columnis cubita quadraginta sicut in uiginti columnis cubita centum; sed non essent longiora latera exterioris atrii, quoniam centenis cubitis definita sunt, et ideo non esset quemadmodum ille ordo decem columnarum ab angulo australi in angulum aquilonium includeret ordinem interiorum octo columnarum. proinde ut atrio undique circumdetur interius tabernaculum, oportet illud esse etiam longitudinis breuioris. atque ita necesse sit uicenas eius columnas in duobus lateribus. quibus in longum porrigitur, densius constitui, quam sunt atrii exterioris etiam ipsae uicenae, et rarius octo columnas tabernaculi interioris a parte occidentis quam decem ex eadem parte atrii exterioris, quoniam quidquid minus cubitorum ex illis aulaeis extenditur in columnis uicenis duorum laterum ad austrum et aquilonem conpensandum est latitudine orientalis et occidentalis lateris, ut ducenta octoginta cubita consummentur aulaeorum. non enim sicut de uelis capillaciis, ubi unum plus est, ita et de his aulaeis iussit aliquid duplicari. quapropter si tantum breuiatur longitudo tabernaculi interioris, quod ab atrio exteriore posset includi. ut in uicenis eius columnis non centena cubita tendantur aulaeorum, sed uerbi gratia ut minimum nonagena et sena, ut quaternis cubitis breuiora sint, haec ipsa quaterna cubita, id est octo cubita in duobus aliis lateribus utique tendenda sunt, orientali et occidentali: ac sic in illis octo columnis occidentalibus tabernaculi interioris non extenduntur cubita quadraginta, sed quadraginta quattuor et alia quadraginta quattuor ab oriente. cum ergo in decem columnis exterioris atrii tenduntur cubita quinquaginta, in octo autem interioris tabernaculi tenduntur cubita quadraginta quattuor, rariora inueniuntur interualla interiorum octo columnarum quam exteriorum decem, quia, si paria essent, ita in columnis octo quadraginta cubita tenderentur, sicut quinquaginta tendebantur in decem, quoniam quod sunt proportione octo ad decem, hoc sunt quadraginta ad quinquaginta. quinarium quippe numerum quadraginta octies habent, quinquaginta decies.

  90. 2.177.11.1

    Nec nos mouerent columnarum interualla disparia, quod densiores in lateribus longitudinis ponerentur, ubi uicenae sunt, rariores autem in latere latitudinis. ubi octo sunt, nisi aliud existeret, quod urgeret mutare sententiam. cum enim commemorasset longitudinem atrii ad mare habere tentoria quinquaginta cubitorum et columnas decem et bases earum decem et latitudinem atrii ad orientem item quinquaginta cubitorum et columnas decem et bases decem, atque his dictis perfecta uideretur forma tabernaculi cum atrio suo undique ambiente. iniecit aliud, quod ubi et quomodo intellegendum sit difficillime reperitur. et quindecim, inquit. cubitorum tentoriorum altitudo lateri uni; columnae eorum tres et bases earum tres. et latus secundum quindecim cubitorum tentoriorum altitudo: columnae eorum tres et bases earum tres. et portae atrii tegimen uiginti cubitorum altitudo de hyacintho et purpura et cocco neto et bysso torta uarietate acu picta: columnae earum quattuor et bases earum quattuor. haec ubi constituantur perfecta illa forma tabernaculi non uideo; sed plane uideo eundem esse numerum columnarum decem, in tribus et tribus et quattuor, ternis scilicet a lateribus et quattuor in medio. ac per hoc tentoria illa quinquaginta cubitorum non contexta erunt, ne aditus in atrio nullus sit, sed quindenis cubitis media uiginti cubita separabuntur. ut faciant portae tabernaculi tegimen, hoc est uelum. quod ornamento uelamentoque dependeat et teneat spatium quattuor columnarum, quod portae atrii deputatum atque separatum est. ideo uelamen ipsum a lateribus quindenum cubitorum diuisum atque separatum etiam specie distingui uoluit, ut opere acu picto quattuor illis coloribus uariaretur. sed latera illa quindenum cubitorum hinc atque hinc ternas columnas habentium si ad eandem lineae rectitudinem portae atrii coniungantur, non erit spatium inter decem columnas exterioris atrii et octo interioris tabernaculi, ubi sit altare quinque cubitorum quadrum occupans spatium et ante ipsum altare, ubi seruiatur altari, et inter ipsum et ostium tabernaculi interioris. ubi sit labrum aeneum. sic enim poni iussum est, unde manus et pedes sacerdotes lauent, quando intrant tabernaculum uel quando accedunt. ut altari deseruiant: quod nisi foris a tabernaculo in atrio intellexerimus, quomodo possunt prius lauare manus et pedes et sic tabernaculum introire? foris autem ab atrio non possumus altare statuere, quia et tabernaculum et altare circumdari atrio praecepit. restat igitur, ut illa latera quindenum cubitorum hinc atque hinc et columnarum ternarum sic accipiamus a lateribus, ut ipsa faciant interuallum totidem cubitorum inter portam atrii et ostium tabernaculi interioris: portam quidem patentem uiginti cubitis in quattuor columnis et habentem uelum acu picto opere uariatum uiginti cubitorum, ostium uero tabernaculi interius. ubi ponatur uelamen illud in quinque columnis extentum: quod utique non intra illum ordinem octo columnarum, sed extra foris ad atrium positum intellegere debemus. tunc enim erit uelum ostii tabernaculi, quod ostium tamquam ualuis aperiebatur, ubi aulaea inter se circulis et ansis non coniungebantur, aut, si forte intra illum ordinem octo columnarum tabernaculi interioris, opponebatur hoc uelamen in quinque columnis ostio tabernaculi, ut quando aperiebatur interiora non nudarentur, ne a prospicientibus uiderentur. quod tamen uelamen, siue interius ab illo ordine columnarum siue exterius poneretur — quod non satis elucet — procul dubio distabat moderato interuallo ab eodem ordine columnarum, ne quinque columnae ad quattuor columnas densius constipatae intercluderent potius aditum quam uelarent.

  91. 2.177.12.1

    Secundum istum itaque modum et secundum hanc formam tabernaculi nihil iam opus est uicenas illas columnas laterum interioris tabernaculi ad austrum et aquilonem constituere densiores et rariores illas octo facere quae ab occidente fuerant. decem quippe illae atrii exterioris ab eadem parte occidentis non longum ordinem faciunt columnarum, quo includantur octo interiores, sed ternis ab utroque latere constitutis et quattuor in porta spatium concludunt, ubi et altare sit holocaustomatum intra portam atrii ante ostium tabernaculi et labrum inter ostium tabernaculi et altare et interuallum necessarium ministerio inter altare et portam atrii. et sic illud totum spatium atrii concluditur columnis decem, tribus ab aquilone et tribus ab austro et quattuor ab occidente, tamquam si n graecam litteram facias. et sic adiungebatur idem spatium longiori ordini columnarum tabernaculi interioris, tamquam si ad litteram memoratam ex ea parte, qua non habet. adiungas litterae productionem quae iota dicitur, ut eius parte, quae in medio est, ab eo latere concludatur et restent hinc atque inde ex ipso iota reliquae partes. poterant ergo numerari decem columnae in illo longo ordine partis occidentalis tabernaculi interioris, sed cum illis octo adderentur duae, quae fuerant ultimae in ordinibus laterum atrii aquilonis et austri. nam et illae decem quae proprie ad atrium pertinerent a parte occidentis, unde intrabatur ad tabernaculum, ternas habebant in lateribus et quattuor in fronte, ubi porta erat, atque ita spatium usui sacrificiorum necessarium intra atrium ante tabernaculum amplectebatur. in ternis autem columnis, quae fuerant a lateribus, tentoria erant de bysso quindenorum cubitorum; in quattuor autem, ubi porta erat, uelum erat uiginti cubitorum acu picto opere uariatum.

  92. 2.177.13.1

    Nec moueat quod ait scriptura: quindecim cubitorum tentoriorum altitudo lateri uni; columnae eorum tres et bases earum tres. et latus secundum quindecim cubitorum tentoriorum altitudo; columnae eorum tres et bases earum tres. et portae atrii tegumen uiginti cubitorum altitudo. altitudinem quippe eandem dicit, quae fuerat longitudo tentoriorum. eadem quippe altitudo est cum texuntur, quae longitudo est cum tenduntur. quod ne suspicari uideamur, alio loco id ipsum scriptura commemorans ait: et fecerunt atrium quod est ad austrum; tentoria atrii de bysso torta centum per centum, id est centum cubita tentoriorum per centum cubita spatii quod tenebant uiginti columnae. deinde sequitur: et columnae eorum uiginti et bases earum uiginti aereae. et latus quod est ad aquilonem centum per centum: et columnae eorum uiginti et bases earum uiginti aereae. et latus quod est ad mare aulaea quinquaginta cubitorum; columnae eorum decem et bases earum decem: eadem dicit aulaea quae tentoria. latus quod est ad orientem quinquaginta cubitorum tentoria. post haec redit ad posteriora tabernaculi, ut ostendat quemadmodum illae decem columnae spatium de quo loquebatur atrii complectebantur. quindecim cubitorum, inquit. quod est a dorso. dorsum appellat, quia posteriora tabernaculi erant. id est a parte occidentis. et columnae, inquit, eorum tres et bases earum tres. et a dorso secundo hinc et hinc secundum portam atrii aulaea quindecim cubitorum: columnae eorum tres et bases earum tres. manifestum est certe eadem duo dorsa dici hoc loco. cum commemorantur omnia quemadmodum facta sint, quae latera dicebantur, quando praecipiebatur, ut fierent: latera scilicet, quia hinc atque inde coniuncta portae occidentalis atrii spatium concludebant, dorsa uero, quod a tergo tabernaculi erant haec pars atrii, id est a parte occidentali. sequitur autem et dicit: omnia aulaea atrii de bysso torta. et bases columnarum aereae et ansae earum argenteae et capita earum inargentata argento et columnae inargentatae argento, omnes columnae atrii. deinde adiungit quod nondum isto loco commemorauerat: et uela<men portae) atrii opus uariatoris de hyacintho et purpura et cocco neto et bysso torta uiginti cubitorum longitudinem et altitudinem. ecce ubi adparet eandem dictam superius altitudinem, quae aulaeorum extentorum fuerat longitudo. denique addit: et latitudinem quinque cubitorum. tot enim cubitis latitudinis erigebantur tentoria exterioris atrii sicut interioris cubitis quattuor. sic autem et superius dixerat: longitudo autem atrii centum per centum et latitudo quinquaginta per quinquaginta et altitudo quinque cubitorum ex bysso torta. hanc altitudinem dicens quam postea latitudinem dixit. quoniam quae iacentium latitudo est. eadem erectorum altitudo. sicut. quod paulo ante commemoraui. quae cum texuntur altitudo est, eadem cum tenduntur longitudo est.

  93. 2.177.14.1

    Nunc iam quod distuleram uideamus. quomodo ex hac forma uniuersi tabernaculi, quam sicut potui ante oculos conlocaui. difficultas illa soluatur de capillaciis uelis. quae fortasse ideo erat abstrusior, quia per anticipationem ib aliquid dictum est, quod proficeret operi, de quo postea fuerat locuturus, cum atrium tabernaculo circumponendum describeret. nunc itaque uerba ipsa uideamus. et subponesi inquit, quod superabit in uelis tabernaculi: dimidium ueli quod superabit subteges, quod abundat in uelis tabernaculi subteges post tabernaculum. hoc totum, quod dictum est. unum sensum habet quia "dimidium ueli quod superauerit, hoc est id quod abundauerit de uelis tabernaculi. subtegendum est post tabernaculum." quomodo ergo superet, id est abundet et restet dimidium ueli, ex illa serie conexorum uelorum oportet inquirere, quoniam quinque in se et sex in se conecti uoluit, sicut superius loquens dixerat, sextum uelum a facie tabernaculi duplicandum, id est ab oriente. totiens enim posteriora tabernaculi a parte occidentis esse significauit, id est ad mare. quid igitur facies tabernaculi nisi pars illa intellegenda est, quae est ad orientem? pars ergo illa, qua uela quinque conexa sunt, habet cubita centum quinquaginta, hoc est quinquies tricena — tricenorum enim cubitorum erant singula, sicut ea deus fieri iusserat — illa uero pars in qua erant non quinque, sed sex uela sibimet similiter nexa, cubita habebat centum octoginta, id est sexies tricena; ac per hoc duplicato ex eis uno uelo, sicut iussum est, secundum faciem tabernaculi minuebantur in ea duplicatione cubita quindecim: quibus detractis centum sexaginta quinque remanebant. et ideo post centum quinquaginta cubita, quibus illi parti quinque uelorum etiam ista pars sex uelorum aequabatur, superabant atque abundabant cubita quindecim. illinc enim erant a parte quinque uelorum cubita centum quinquaginta; hinc autem a parte sex uelorum duplicato uno uelo secundum faciem tabernaculi erant cubita centum sexaginta quinque. plus ergo habebat pars ista cubita quindecim. hoc dicit dimidium ueli, quod iubet subtegi post tabernaculum. ut, quia illud a facie duplicatum est, hoc dimidium redundans a posteriore parte tabernaculi non duplicaretur, sed subtegeretur, id est omnia ipsa quindecim cubita subtermissa tegerentur, ac sic et ipsa illi longitudini detraherentur, sicut illa itidem quindecim a facie tabernaculi unius ueli duplicatione detracta sunt, eoque modo centum quinquaginta cubitis quinque uelorum occurrerent ex alia parte centum quinquaginta cubita sex uelorum: triginta scilicet cubitis de centum octoginta detractis a facie tabernaculi uelo duplicato et a posterioribus tabernaculi dimidio uelo subtecto.

  94. 2.177.15.1

    Iam illud quod sequitur aliud est et aliam quaestionem infert, propter quam maxime huius loci expositionem differendam putaui, ut prius et formam constituendi tabernaculi et de atrio circumponendo quod scriptum est uideremus. sequitur ergo: cubitum ei hoc et cubitum ex hoc ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum tabernaculi erit contegens super latera tabernaculi, hinc atque hinc ut operiat. aliud est quod superabit una pars sex uelorum aliam partem quinque uelorum propter ampliorem uelorum numerum, unde iam diximus; aliud quod superabit de longitudine uelorum, unde nunc dictum est. ita enim non pars parti comparatur et altera alteram superare inuenitur: illa scilicet, quae uela sex habet, illam, quae uela quinque habet. quae ambae ut sibimet aequarentur, a facie tabernaculi facta est unius ueli duplicatio, a tergo dimidii subtectio; sed ipsa uela capillacia comparata aulaeis, ex quibus decem iussit fieri interius tabernaculum quattuor coloribus textis, longiora reperiuntur cubitis binis. ea enim erant aulaea singula cubitorum uiginti octo, ista triginta. ideo hic non ait: ex eo quod superat de uelis, sed: ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum. quid est ergo: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc erit contegens super latera tabernaculi , nisi quia illa longitudo in qua binis cubitis uela capillacia longiora sunt aulaeis singulis singula non tota in unam partem cogenda est, id est ut quidquid superat, ad posteriora tabernaculi colligatur, sed distribuatur ex aequo tantumque eius ad priora tabernaculi quantum ad posteriora tribuatur; id est, quoniam duo cubita in singulis uelis eandem quae superat longitudinem faciunt, ut cubitum inde auferat pars ista et cubitum illa; ita de singulis cubitis suis habebit pars ista cubita decem et illa de suis singulis decem, quoniam decem uela binis cubitis longiora uiginti cubitorum longitudinem faciunt, qua uidentur superare serie sua seriem aulaeorum?

  95. 2.177.16.1

    Deinceps uidendum est haec uiginti cubita. quae superant de longitudine uelorum, cui spatio cingendo proficiant. si enim uelis capillaciis interius tabernaculum circumtegitur, ita superant, ut quid ex eis cooperiatur non sit omnino. unde restat etiam ipsa subtegi et subtegendo detrahi. quod scriptura non dicit. aulaea quippe decem, quae habent cubita uicena et octona, quibus interius tenditur tabernaculum, circumplectuntur spatium quantum possunt circumplecti cubita ducenta octoginta: unde latera illa longiora, australe et aquilonium, habentia uicenas columnas auferunt ex his cubitis centena cubita; restant octoginta. quae duobus reliquis lateribus breuioribus, orientali, quod non habet ordinem columnarum, et occidentali, ubi erant columnae octo. quadragena distribuantur. proinde in capillaciis <uelis>, quoniam detractis triginta cubitis trecenta restabant, si trecentis cubitis capillaciorum uelorum ducenta octoginta cooperiar.tur aulaeorum, ita supererunt uiginti, ut non sit quod ex eis tegatur. proinde duo illa cubita, quae singula capillacia plus habent, ex quibus summa uiginti cubitorum collecta est, sic distribuenda sunt: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc; id est, ne omnia in unam partem cogantur, ut proficiant operiendis lateribus tabernaculi, sed exterioris atrii, id est omnia illa trecenta cubita uelorum capillaciorum extrinsecus tabernaculum cingant. adiunctis quippe lateribus atrii exterioris centenum cubitorum. id est austri et aquilonis, quinquagena cubita supersunt orientis et occidentis, quae omnia fiunt trecenta, quibus cooperiendis capillaciorum trecentena sufficiunt. hoc est quod ait: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc, id est: distributio duorum cubitorum, quibus unumquodque uelum capillacium longius est. hoc est ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum erit contegens super latera tabernaculi, illa scilicet exteriora, quae ad atrium pertinent, hinc atque hinc ut operiat, nec illa ipsius atrii, quae centenis cubitis et uicenis columnis tenduntur; ipsa enim non sunt facta longiora quam illa interioris tabernaculi quae decem aulaeis tenduntur et uicenas etiam ipsa columnas habent. nam sicut interioris tabernaculi duo latera ab aquilone et austro centenis cubitis porriguntur, ita et exterioris atrii. non ergo ad ipsa exteriora totidem columnarum latera tegenda capillaciorum uelorum proficit longitudo, qua longitudinem superant aulaeorum. tantum enim dant exterioribus lateribus, quantum et interioribus darent, id est cubita centena, quae fiunt ducenta. sed quia lateribus orientis et occidentis sufficerent latera quadragena, si tantummodo interius tabernaculum uelis capillaciis cingeretur, additis autem lateribus atrii creuit tabernaculi latitudo, ut tegendis lateribus orientali et occidentali iam non quadragena, sed quinquagena cubita sint necessaria, ad ea tegenda proficere potuit capillaciorum uelorum longitudo amplior quam aulaeorum, ut non ambo cubita, quibus binis longiora sunt, ex una parte inpenderentur, sed: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc, ac sic haberet ex ipsa superabundantia latus orientale cubita decem et occidentale alia decem. uiginti enim sunt bina -decem, quia ueli undecimi cubita triginta duplicatione et subtectione ab hoc ambitu detrahuntur.

  96. 2.177.17.1

    Sed quoniam id quod latine interpretatum est: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum tabernaculi erit contegens super latera tabernaculi, graecus habet , quae latini nonnulli non "latera" sed "obliqua" interpretati sunt, merito mouet, quia etsi nihil hic uideatur obliquum, ubi omnes anguli quattuor laterum recti sunt, tamen dici latera illa non possunt, quorum unum est in facie, alterum retro, id est orientale et occidentale, sed dici possunt a dextro et sinistro, id est aquilonium et australe: cum ergo non sint ea , quae habent cubita quinquagena, quibus lateribus tegendis proficere potuisse diximus superantem longitudinem capillaciorum uelorum, quomodo erit uerum: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum tabernaculi erit contegens super latera tabernaculi? sed nimirum de illis lateribus tegendis loquitur, quae etiam dorsa appellat quindenorum cubitorum columnarumque ternarum, quae cum porta atrii habente cubita uiginti et columnas quattuor quinquaginta conplent cubita et columnas decem. haec latera ex istis suis finibus in medium posuerunt atrii portam, ex illis autem ostium tabernaculi; inter portam atrii et ostium tabernaculi spatium iacet, quantum cubita illa concludunt uiginti a porta et dextra laeuaque quindena. in eo spatio est altare holocaustomatum intra portam atrii ante ostium tabernaculi; et inter altare et ostium tabernaculi labrum aereum, ubi sacerdotes manus et pedes lauabant. diligenter autem mensuris examinatis fortasse in istis lateribus ternarum columnarum, quae graece dicta sunt, nonnulla etiam obliquitas inuenitur, ut non frustra quidam interpretes nostri "obliqua" interpretarentur, quae in graeco repererunt. non enim uela capillacia quindenis cubitis suis possunt tegere quindena cubita tentoriorum in illis lateribus, nisi posterioribus partibus tabernaculi, antequam ad illa latera deflectantur, non amplius quam dena cubita inpenderint. ac sic ex linea recta posterioris tabernaculi, id est a parte occidentis — quae linea cum habuisset octo columnas pertinentes ad interius tabernaculum, decem habere coepit additis lateribus atrii exterioris, et cum habuisset cubita quadraginta ad octo columnas pertinentia. quinquaginta habere coepit in columnis decem — ex hac ergo linea cum tecta fuerint uelis capillaciis dena cubita ab utroque angulo uenientia, restabunt in medio triginta non tecta uelis capillaciis, sed illis tantummodo aulaeis, in quorum triginta cubitorum medio, per quotlibet cubita tenderentur, erat ostium tabernaculi. proinde illa latera ternarum columnarum et quindenorum cubitorum, si ex illis finibus suis, quibus iungebantur portae atrii, patebant inter se cubitis uiginti, quia tantum habebat porta quae illa latera dirimebat, ex aliis autem finibus, quibus haerebant posteriori illi lineae tabernaculi, de qua locuti sumus, habebant inter se cubita triginta, procul dubio erant obliqua, quoniam plus inter se patebant ex hac parte, ubi habebant media cubita triginta, quam ex illa parte, ubi habebant media cubita uiginti. ita illa decem cubita capillaciorum uelorum, quod erat dimidium abundantis longitudinis, quae proficiebant posteriori parti tabernaculi, hoc est occidentali, sicut alia decem proficiebant priori parti, id est orientali, quinis cubitis conplebant tecturam laterum illorum, quae graece dicta sunt, inde quinque et hinc quinque. quae si defuissent, dena cubita tegerentur in eisdem lateribus et quina nuda essent. itaque, quantum mihi uidetur. melius intellegitur hinc esse dictum: cubitum ex hoc et cubitum ex hoc ex eo quod superat uelis de longitudine uelorum tabernaculi, non quia erant, cum hinc et inde quina essent, sed quia ex illa longitudine redundabant, in qua binis cubitis erant aulaeis capillacia longiora, ex quibus duobus cubitis uniuscuiusque ueli cubitum profecerat parti orientali: restabat utique alterum cubitum parti occidentali, ut cubitum ex hoc et cubitum ex hoc esset contegens super tabernaculi. unde dictum est: hinc atque hinc ut operiat. quia non operiebat totum, si eadem quina cubita defuissent.

  97. 2.177.18.1

    Nunc iam quoniam satis disputatum est. quomodo illa omnia intellegenda sint, quae in tabernaculi constitutione uidebantur obscura. breuiter, si possumus, enitamur ostendere quid sit eadem disputatione confectum. ab occidente igitur intrabatur et prima erat ingrediendi porta atrii, quae patebat uiginti cubitis et habebat quattuor columnas, quibus dependebat uelum uiginti cubitis extentum, erectum autem cubitis quinque, quattuor illis saepe commemoratis coloribus acu picto opere uariato. hac porta ingrediens excipiebatur atrio, cuius latera dextra laeuaque quindenis cubitis et ternis columnis porrigebantur introrsus, ut in medium ponerent ostium tabernaculi interioris in ea parte quo perueniebant, sicut in medio ponebant portam atrii ab ea parte unde incipiebant. hoc itaque atrium latius erat quam longius. nam longitudo eius erat a porta ipsius usque ad ostium tabernaculi interioris in cubitis ferme quindecim: latitudo autem circa portam in cubitis uiginti, circa ostium uero in cubitis triginta. unde obliqua illa latera fuisse intelleguntur, quae dextra laeuaque in columnis ternis et quindenis cubitis erant. in hoc atrio erat altare sacrificiorum quadratum, quinque scilicet cubitis longum et totidem latum. inter portam et altare spatium erat, ubi uersabantur qui sacrificia inponebant altari; introrsus uero inter altare et ostium tabernaculi locus erat cineris ante altare et deinde labrum aeneum, ubi manus et pedes sacerdotes lauabant uel altari in atrio seruituri uel tabernaculum interius ingressuri. tentoria porro huius atrii in lateribus ternarum columnarum byssina erant extenta cubitis quindenis, erecta cubitis quinis.

  98. 2.177.19.1

    Ab hoc ergo atrio intrabatur ostium tabernaculi, cum transisses altare et labrum aeneum. intrabatur autem apertis aulaeis, quibus decem, quinque hinc et quinque inde. ex aduerso sibimet constitutis totum ipsum interius tabernaculum cingebatur. quod ostium ingresso occurrebat uelum, quod ad ostium fuerat oppositum, in quinque columnis extentum, extentum illis quattuor coloribus: quod uelum cum faciendum praeciperet. adductorium uocauit, credo quod curreret ducendo et reducendo, cum operiret atque aperiret ingressum. transito isto uelo excipiebat pars tabernaculi media inter hoc uelum et illud alterum interius, quod columnis quattuor fuerat inpositum, ex illis quattuor coloribus factum. et separabat inter sancta quae forinsecus erant et sancta sanctorum interius posita. in hoc itaque medio spatio inter ista duo uela mensa erat aurea, quae habebat panes propositionis in parte aquilonis et contra eam candelabrum aureum septem lucernarum in parte austri. huc usque secundis sacerdotibus licebat intrare.

  99. 2.177.20.1

    Interius autem, id est in sancto sanctorum ultra uelum quattuor columnarum, arca erat testimonii deaurata, in qua erant tabulae lapideae legis et uirga Aaron et urna aurea cum manna et propitiatorium desuper aureum, ubi stabant duo cherubin alis obumbrantes propitiatorium et intuentes inuicem et ipsum. ante arcam uero, id est inter arcam et uelum, positum erat altare incensi, quod aliquando aureum dicit scriptura, aliquando deauratum, aureum utique appellans quod erat inauratum. ad haec sancta sanctorum nisi summo sacerdoti non licebat intrare cotidie propter inferendum incensum, semel autem in anno cum sanguine ad purificandum altare et, si quando forte exigebat necessitas pro peccato sacerdotis aut uniuersae synagogae, sicut in Leuitico scriptum est. sic intrabatur tabernaculum ab occidente, id est a porta atrii usque ad latus orientale introrsus ubi erat arca testimonii.

  100. 2.177.21.1

    Hoc autem interius tabernaculum, quod incipiebat non a porta atrii sed ab ostio, quod appellabatur ostium tabernaculi, et finiebatur in longum latere orientis, ubi erat arca testimonii, decem aulaeis concludebatur, quorum erant singula uiginti octo cubitorum, quinque hinc et quinque inde, sibimet conexa ansulis et circulis et ex aduerso sibimet constituta, et columnis uicenis in lateribus longioribus aquilonis atque austri et columnis octo a latere occidentis, a latere autem orientis nullis columnis, sed solis aulaeis. quae aulaea decem erigebantur in cubitis quattuor et per totum circuitum tendebantur in cubitis ducentis octoginta: quorum centena in lateribus erant longioribus austri et aquilonis per uicenas columnas, quadragena uero cubita in reliquis duobus lateribus breuioribus: uno occidentis per columnas octo, altero orientis, ubi columnae non erant, sed sola tendebantur aulaea de solis duabus angularibus columnis, mediis autem nullis; et erant haec aulaea decem de quattuor coloribus texta. hoc ergo interius tabernaculum circumdabatur atrio ab austro uiginti columnis et ab aquilone uiginti. quae duo atrii latera aequalem habebant longitudinem cum lateribus interioris tabernaculi, quia et ipsa uicenis columnis porrigebantur in cubitis totidem, id est centenis. a latere autem orientis atrium concludebatur columnis decem, cubitis quinquaginta: qui ordo columnarum rectus erat et incurrebat in illas duas angulares interioris tabernaculi, quas solas orientis pars habebat; proinde cum ipsis conplebantur decem. a latere autem occidentis habebat quidem atrium decem columnas, non tamen recto ordine, sed, sicut iam ostendimus, tamquam triporticum quattuor a porta et ternas a lateribus.

← Previous · Next → — showing 301400 of 790

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa074.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.