Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Quaestiones in Heptateuchum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 790 sections

  1. 1.98.1

    Quid est quod loquendo Laban ad lacob dicit: testatur aceruus hic et testatur titulus hic; propter hoc appellatur nomen "aceruus testatur", et uisio quam dixit "respiciat deus inter me et t e ?" nisi forte ordo eat: et uisio, quam dixit deus, respiciat inter me et te; deus quippe illi dixerat in uisione, ne laederet Iacob.

  2. 1.99.1

    Quid est quod dicit in consequentibus Laban: uide, nemo nobiscum est? nisi forte nemo extraneorum, aut propter testificationem dei, quem ita habere deberent, tamquam nemo cum eis esset, quem testimonio eius adiungerent.

  3. 1.100.1

    Et iurauit Iacob per timorem patris sui Isaac. "per timorem" utique, quo timebat deum, quem timorem etiam superius commendauit, cum diceret : deus patris mei Abrahae et timor patris mei Isaac.

  4. 1.101.1

    Castra dei quae uidit Iacob in itinere nulla dubitatio est quod angelorum fuerat multitudo; ea quippe in scripturis militia caeli nominatur.

  5. 1.102.1

    Nuntiato sibi fratre suo Iacob ueniente obuiam ei cum quadringentis <uiris> turbatus est quidem et mente confusus, quoniam timuit ualde; et ut uisum est homini perturbato, diuisam multitudinem suam in duo castra disposuit. ubi quaeri potest, quomodo habuerit fidem promissis dei, quandoquidem dixit: si uenerit ad castra prima frater meus et exciderit ea, erunt secunda in salutem. sed etiam hoc fieri potuit, ut euerteret castra eius Esau et tamen deus post illam adflictionem adesset et liberaret eum et quae promisit inpleret. et admonendi fuimus hoc exemplo, ut, quamuis credamus in deum, faciamus tamen quae facienda sunt ab hominibus in praesidium salutis, ne praetermittentes ea deum tentare uideamur. denique post haec quae uerba dicat idem Iacob considerandum est. deus, inquit, patris mei Abraham et deus patris mei Isaac, domine, qui dixisti mihi: recurre in terram generationis tuae, et bene tibi faciam; idoneus es mihi ab omni iustitia et ab omni ueritate quae fecisti puero tuo. in uirga enim mea ista transii Iordanen hunc, nunc autem factus sum in duo castra. erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia ego timeo illum, ne cum uenerit feriat me et matres super filios. tu autem dixisti: benefaciam tibi et ponam semen tuumtamquam arenam maris, quae non dinumerabitur prae multitudine. satis in his uerbis et humana infirmitas et fides pietatis adparet.

  6. 1.103.1

    Quod latini codices habent de Iacob: dixit enim: placabo uultum eius in muneribus praecedentibus eum, scriptor libri qui narrans ait de Iacob: dixit enim: placabo uultum eius, huc usque uerba Iacob dixisse intellegitur, cetera uero sua intulisse quod ait: in muneribus praecedentibus eum, tamquam diceret: in muneribus, quae praecedebant Iacob, placabo uultum fratris mei. ordo est ergo uerborum Iacob: placabo uultum eius et post hoc uidebo faciem eius; forsitan enim suscipiet faciem meam. interposita autem sunt uerba scriptoris: in muneribus praecedentibus eum.

  7. 1.104.1

    Quod ab illo angelo desiderat benedici Iacob, cui luctando praeualuit, magna est de Christo prophetia. nam eo ipso admonet mysticum aliquid sapere, quia omnis homo a maiore uult benedici. quomodo ergo ab eo iste uoluit, quem : luctando superauit? praeualuit enim Iacob Christo uel potius praeualere uisus est per eos Israhelitas, a quibus crucifixus est Christus; et ab eo tamen benedicitur in eis Israhelitis, qui crediderunt in Christum, ex quibus erat qui dicebat: nam et ego Israhelita sum ex genere Abraham tribu Beniamin. unus ergo atque idem Iacob et claudus et benedictus: claudus in latitudine femoris tamquam in multitudine generis, de quibus dictum est: et claudicauerunt a semitis suis; benedictus autem in eis, de quibus dictum est: reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt.

  8. 1.105.1

    Quid sibi uult quod Iacob ait fratri suo: propter hoc uidi faciem tuam, quemadmodum cum uidet aliquis faciem dei? utrum pauentis et perturbati animi uerba usque in hanc adulationem proruperunt? an secundum aliquem intellectum sine peccato dicta accipi possunt? fortassis enim quia dicti sunt et gentium dii, quae sunt daemonia, non praeiudicetur ex his uerbis homini dei. non enim dixit: , quemadmodum si uiderem faciem dei, sed: cum uidet aliquis; ipse autem "aliquis" quem significare possit incertum est. atque ita fortasse temperata sunt uerba, ut et ipse Esau sibi delatum tantum honorem grate acciperet et qui haec etiam aliter intellegere possunt, eum a quo dicta sunt nullo crimine inpietatis arguerent. quod etsi benigno animo dicta haec uerba fraterna sunt, quoniam et post bonam susceptionem metus ipse transierat, potuit sic dici, quemadmodum et Moyses Pharaonis deus dictus est, secundum quod dicit apostolus: etsi sunt qui dicuntur dii siue in caelo siue in terra, quemadmodum sunt dii multi et domini multi, maxime quia sine articulo in graeco dictum est: quo articulo euidentissime solet ueri dei unius fieri significatio. non enim dixit: >1to\'i , sed dixit: ; facile autem hoc intellegunt qua distantia dicatur, qui graecum eloquium audire atque intellegere solent.

  9. 1.106.1

    Quaeritur, utrum mendaciter promiserit Iacob fratri suo, quod sequens pedes suorum in itinere propter quos si inmoraretur uenturus esset ad eum in Seir; hoc enim, sicut scriptura deinde narrat, non fecit, sed eo perrexit itinere quod dirigebat ad suos. an forte ueraci animo promiserat, sed aliud postea cogitando delegit?

  10. 1.107.1

    Quomodo scriptura dicit quod uidit Sychem filius Emmor Chorraeus, princeps terrae, Dinam filiam Iacob, et accepit eam et dormiuit cum ea et humiliauit eam. et intendit animo Dinae filiae Iacob et adamauit uirginem et locutus est secundum sensum uirginis ipsi? quomodo uirgo appellatur, si iam cum illa dormierat eamque humiliauerat? nisi forte uirgo nomen aetatis est secundum hebraeum eloquium. an potius per recapitulationem postea commemoratur quod primo factum est? prius enim potuit intendere animae ipsius et amare uirginem et loqui secundum sensum uirginis et deinde cum illa dormire eamque humiliare.

  11. 1.108.1

    Cum paulo ante loquens Iacob cum fratre suo Esau infantes filios suos esse significet, quae graece dicuntur , quaeri potest quomodo potuerunt facere tantam stragem direptionemque ciuitatis interfectis quamuis in dolore circumcisionis constitutis pro sorore sua Dina. sed intellegendum est diu illic habitasse Iacob, donec et filia eius uirgo fieret et filii iuuenes. nam ita scriptum est: et uenit Iacob in Salem [in] ciuitatem Sicimorum, quae est in terra Chanaan, cura aduenit de Mesopotamia Syriae; et applicuit ad faciem ciuitatis. et emit partem agri, in quo statuit illic tabernaculum suum, ab Emmor patre Sychem centum agnis; et statuit ibi aram, et inuocauit deum Israhel. exiit autem Dina filia Liae. quam peperitipsi Iacob, ut condisceret filias regionis eius cetera. adparet ergo his uerbis non transeunter, sicut uiator solet, illic mansisse Iacob, sed agrum emisse. tabernaculum constituisse, aram instruxisse ac per hoc diutius habitasse; filiam uero eius cum ad eam uenisset aetatem, ut amicas habere iam posset, condiscere uoluisse filias ciuium loci; atque ita factam esse pro illa cruentissimam caedem et depraedationem, quae iam, ut puto. quaestionem non habet. multitudo enim non parua erat cum Iacob, qui plurimum ditatus fuit; sed filii eius in hoc facto nominantur, quia eiusdem facti principes atque auctores fuerunt.

  12. 1.109.1

    Quod ait Iacob timens bella finitimorum apud ciuitatem Salem, quam expugnauerunt filii eius: ego autem exiguus sum <in> numero et conuenientes super me occident me. propter bella plurium, quae consurgere poterant, se dixit numero exiguum, non quod minus multos haberet quam possent sufficere expugnationi illius ciuitatis, cum suos in itinere in bina castra diuiserit.

  13. 1.110.1

    Dixit autem deus ad Iacob: surge et ascende in locum Bethel et habita ibi; et fac ibi aram deo qui adparuit tibi, cum fugeres a facie Esau fratris tui. quid est quod non dixit: et fac ibi aram mihi, qui adparui tibi, sed deus dicit: fac ibi aram deo qui adparuit tibi? utrum filius ibi adparuit et deus pater hoc dicit? an in aliquo genere locutionis adnumerandum?

  14. 1.111.1

    Quod Iacob ascensurus Bethel, ubi iussus est aram facere, dicit domui suae et omnibus qui cum illo erant: tollite deos alienos qui uobiscum sunt de medio uestrum et cetera; deinde dicitur: et dederunt Iacob deos alienos, quierant in manibus eorum, et inaures quae erant in auribus eorum. quaeritur quare et inaures — quae si ornamenta erant, ad idolatriam non pertinebant — nisi quia intellegendum est phylacteria fuisse deorum alienorum. nam Rebeccam a seruo Abrahae inaures accepisse scriptura testatur; quod non fieret, si eis inaures habere ornamenti gratia non liceret. ergo illae inaures quae cum idolis datae sunt. ut dictum est, idolorum phylacteria fuerUł:t.

  15. 1.112.1

    Et factus est timor dei in ciuitatibus quae circa illos erant et non sunt consecuti post filios Israhel. incipiamus animaduertere quemadmodum deus operetur in hominum mentibus. a quo enim timor dei factus est in illis ciuitatibus nisi ab illo, qui sua promissa in Iacob filiisque tuebatur?

  16. 1.113.1

    Venit autem Iacob in Luza, quae est in terra Chanaan, quae est Bethel. animaduertendum est tria iam nomina huius ciuitatis commemorata: Vlammaus, quod dictum est eam prius uocatam, cum illuc prius pergens in Mesopotamiam uenisset Iacob. et Bethel, quod nomen ipse inposuit et interpretatur domus dei, et Luza, quod modo commemoratum est. nec mirum debet uideri; multis enim locis hoc accidit et in ciuitatibus et in fluminibus et in quibusque terrarum, ut ex aliis atque aliis causis uel adderentur uel mutarentur uocabula sicut etiam ipsis hominibus.

  17. 1.114.1

    Iterum in Luza adparuit deus Iacob et dixit ei: nomen tuum iam non uocabitur Iacob, sed Israhel erit nomen tuum. hoc ei dicit ecce iterum deus in benedictione, quae repetitio confirmat magnum promissum in hoc nomine. nam hoc mirum est, quibus nomen semel dictum est. amplius eos non uocari quod uocabantur, sed quod eis nouum nomen inponebatur, omnino amplius aliquid non uocatos nisi quod eis inpositum sit, istum autem per totam uitam suam et deinceps post uitam suam appellatum esse Iacob, cui semel deus dixerat: non iam uocaberis Iacob, sed Israhel erit nomen tuum. nimirum ergo nomen hoc ad illam recte intellegitur pertinere promissionem, ubi sic uidebitur deus quomodo non est antea patribus uisus. ibi enim non erit nomen uetus. quia nihil remanebit uel in ipso corpore uetustatis et dei uisio summum erit praemium.

  18. 1.115.1

    In promissis Iacob dicitur: gentes et congregationes gentium erunt ex te. utrum gentes secundum carnem, congregationes autem gentium secundum fidem an utrumque propter fidem gentium dictum est, si gentes appellari non possunt una gens Israhel secundum carnem?

  19. 1.116.1

    Ascendit autem deus ab eo <de> loco ubi locutus est cum eo. et statuit Iacob titulum in loco in quo locutus est cum eo, titulum lapideum: et libauit super eum libamen et infudit super eum oleum. et uocauit Iacob nomen loci in quo locutus est cum eo illic deus "Bethel". iterum factum est hoc loco, quod factum fuerat? an iterum commemoratum est? sed quodlibet horum sit, super lapidem libauit Iacob, non lapidi libauit. non ergo sicut idolatrae solent aras ante lapides constituere et tamquam diis libare lapidibus.

  20. 1.117.1

    Quod duodecim filii Israhel, qui nati sunt ei, conputantur et dicitur: hi sunt filii Israhel, qui nati sunt ei in Mesopotamia, cum Beniamin longe postea natus sit, cum iam transiissent Bethel et adpropinquarent Bethleem, frustra quidam conantes istam soluere quaestionem dixerunt non legendum "nati sunt," sicut latini plerique codices habent, sed "facti sunt" — graece enim scriptum est — ita uolentes intellegi etiam Beniamin, quamuis ibi natus non fuerit, ibi factum tamen, quia iam fuerat in utero seminatus, ut praegnans inde Rachel exisse credatur. hoc autem modo, etiam si "nati sunt" legeretur, possent dicere: iam in utero natus erat, quia conceptus erat; sicut de sancta Maria dictum est ad Iosepli: quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est.

  21. 1.117.2

    Sed aliud est quod inpedit hanc solutionem quaestionis huius. quia, si iam ibi Beniamin conceptus erat, qui filii Iacob grandes inde exierunt, uix annorum duodecim esse potuerunt. uiginti namque annos illic expleuit, quorum primis septem sine coniugio fuit, donec seruiendo id adipisceretur. ut ergo primo anno, quo duxit uxorem, ei filius nasceretur, duodecim annorum esse potuit primitiuus, cum inde profectus est. proinde si iam conceptus fuerat Beniamin, intra decem menses illa omnis uia peracta est et quidquid in itinere scriptum est de Iacob. unde sequitur, ut filii eius tam paruuli pro sorore sua Dina tantam stragem fecerint, tot homines trucidauerint. ita expugnauerint ciuitatem: in quibus Symeon et Leui, qui primi gladiis accincti intrauerunt ad illos homines eosque peremerunt, undecim unus, alius autem decem annorum fuisse reperiatur, etiamsi per singulos annos sine intermissione illa pepererat. quod utique incredibile est ab illius aetatis pueris illa omnia fieri potuisse, quando et ipsa Dina uix adhuc sex annorum fuit.

  22. 1.117.3

    Proinde aliter soluenda quaestio est, ut ideo intellegatur dictum commemoratis duodecim filiis: hi sunt filii Iacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae. quia inter omnes, qui tam multi erant, unus tantum erat non ibi natus, qui tamen inde habuit nascendi causam, quod ibi mater eius patri copulata est. sed solutio ista quaestionis aliquo exemplo similis locutionis firmanda est.

  23. 1.117.4

    Nulla tamen est facilior solutio quaestionis huius, quam ut per synecdochen accipiatur. ubi enim pars maior est aut potior, solet eius nomine etiam illud conprehendi quod ad ipsum nomen non pertinet. sicut ad duodecim apostolos iam non pertinebat ludas, qui etiam mortuus fuit cum dominus resurrexit a mortuis, et tamen ipsius duodenarii numeri nomen apostolus in epistula sua tenuit, ubi ait eum adparuisse illis duodecim. cum articulo enim hoc graeci codices habent, ut non possint intellegi quicumque duodecim, sed illi in eo numero insignes. eo modo locutionis puto et illud a domino dictum: nonne ego uos duodecim elegi? et unus ex uobis diabolus est, ut non ad electionem etiam ipse pertinere uideatur. non enim facile inuenitur electorum nomen in malo, nisi quando mali eliguntur a malis. quodsi putauerimus et illum electum, ut per eius traditionem domini passio conpleretur, id est malitiam eius ad aliquid electam bene utente deo etiam malis, aliud adtendamus, ubi ait: non de omnibus uobis dico; ego scio quos elegi: ubi declarat ad electionem non pertinere nisi bonos. ac per hoc illud quod dictum est: ego uos duodecim elegi, per synecdochen dictum est, ut nomine maioris meliorisque partis etiam illud conplecteretur, quod ad ipsum nomen non pertinet.\'

  24. 1.117.5

    Hic modus est in hoc eodem libro, ubi Emmor pro filio suo Sychem, ut acciperet Dinam filiam Iacob, exiit loqui cum eodum Iacob et uenerunt etiam filii eius qui absentes erant, et ad omnes dicit Emmor: Sychem filius meus elegit animo filiam uestram; date ergo illi eam uxorem. quia enim potior erat patris persona, per synecdochen filiam uestram dicens etiam fratres tenuit hoc nomine, quorum non erat filia. hinc est et illud: curre oues et accipe mihi inde duos haedos. simul enim pascebantur oues et haedi; et quia potiores sunt oues, earum nomine etiam caprarum pecus conplexus est. sic quia potior erat numerus undecim filiorum Iacob, qui nati fuerant in Mesopotamia, ipsorum commemoratione scriptura conplexa est etiam Beniamin, qui non erat ibi natus, et dictum est: hi sunt filii Iacob. qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae.

  25. 1.118.1

    Quod post narrationem mortis Isaac narratur quas uxores Esau acceperit et quos creauerit, recapitulatio intellegenda est: neque enim post mortem Isaac fieri coepit, cum iam essent Esau et Iacob centum uiginti annorum. nam eos sexagenarius suscepit et uixit omnes annos uitae suae centum octoginta.

  26. 1.119.1

    Quaestio est, quomodo scriptura dicat post mortem Isaac patris sui Esau abscessisse de terra Chanaan et habitasse in monte Seir, cum ueniente de Mesopotamia Iacob fratre eius legatur, quod iam illic habitabat. proinde quid fieri potuerit, ut scriptura falli uel fallere non credatur, in promtu est cogitare. quod scilicet Esau, posteaquam in Mesopotamiam frater eius abscessit, noluit habitare cum parentibus suis siue ex illa commotione, qua dolebat se benedictione fraudatum, siue aliqua causa uel uxorum suarum, quas odiosas uidebat esse parentibus, uel qualibet alia. et coepit habitare in monte Seir. deinde post reditum Iacob fratris sui facta inter eos concordia reuersus est et ipse ad parentes et, cum mortuum patrem simul sepelissent, quia eos in plurimum ditatos terra illa, sicut scriptum est, minime capiebat, abscessit rursus in Seir et ibi propagauit gentem Idumaeorum.

  27. 1.120.1

    Quod scriptum est: hi principis Chorraei filii Seir in terra Edom, secundum tempus quo uiuebat scriptor commemorat. cum autem Seir habitaret qui istos genuit nondum ueniente in illam terram Esau, nondum utique appellabatur terra Edom. non enim nomen nisi ab ipso Esau inditum est terrae, quoniam idem ipse et Esau et Edom uocabatur, de quo propagati sunt Idumaei, hoc est gens Edom.

  28. 1.121.1

    Quod scriptum est: et hi reges qui regnauerunt in Edom, antequam regnaret rex in Israhel, non sic accipiendum est, tamquam omnes reges nominati sint usque ad ea tempora, quibus coeperunt reges Israhel, quorum primus fuit Saul. multi enim fuerunt in Edom usque ad tempora Saul cum temporibus etiam iudicum, quorum tempora fuerunt ante reges; sed ex his multis eos solos potuit commemorare Moyses, qui fuerunt antequam ipse moreretur. nec mirum est quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis Edom atque per Raguel filium Esau et Zara filium Raguel et Iobab filium Zara, cui Iobab successit in regno Balac, qui primus in terra Edom rex fuisse commemoratur, usque ad ultimum regem, quem potuit nominare Moyses, plures generationes inueniuntur quam numerantur ab Abraham per Iacob usque ad Moysen. nam illic inueniuntur fere duodecim, hic autem usque ad Moysen ferme septem. fieri enim potuit, ut ideo ibi plures nominarentur, quia citius moriendo plures alter alteri successerunt. sic etiam contigit, ut alium ordinem sequens Matthaeus ab Abraham usque ad Ioseph quadraginta duas generationes numeraret, Lucas autem in ordine alio numerans generationes non per Salomonem sicut ille, sed per Natham ab Abraham usque ad Ioseph quinquaginta quinque commemoret. in illo quippe ordine, ubi plures numerantur, citius mortui sunt quam hic ubi pauciores. ne forte autem moueat aliquem, quod inter reges Edom commemoratur Balac filius Beor et de similitudine nominis existimet illum esse Balac. qui restitit Moysi ducenti populum Israhel, sciat illum Balac Moabitam fuisse, non Idumaeum, eumque fuisse filium Sephor, non filium Beor, sed fuisse etiam ibi tunc filium Beor Balaam, non Balac, quem Balaam conduxerat idem Balac ad maledicendum populum Israhel.

  29. 1.122.1

    Quomodo potuerit mors Isaac decem et septem annorum inuenire Ioseph eius nepotem, sicut uidetur tamquam ex ordine scriptura narrare, quocumque se quisque conuertat, inuenire difficile est. nolo enim dicere non posse inueniri, ne forte me fugiat quod alium non fugit. si enim post mortem aui sui Isaac decem et septem annorum fuit Ioseph, quando eum fratres in Aegyptum uendiderunt, procul dubio et pater eius Iacob septimo decimo anno filii sui Ioseph centum uiginti annorum fuit. genuit enim eos Isaac, cum esset annorum sexaginta, sicut scriptum est. uixit ergo Isaac postea centum uiginti, quia centesimo octogesimo mortuus est. idcirco dimisit filios centum uiginti annos habentes et Ioseph decem et septem. Ioseph autem quoniam triginta annorum fuit, quando adparuit in conspectu Pharaonis, secuti sunt autem septem anni ubertatis et duo famis, donec ad eum pater cum fratribus uenit, triginta nouem profecto annos agebat Ioseph, quando Iacob intrauit in Aegyptum. tunc autem idem Iacob, quod ore suo Pharaoni dicit, centesimum et tricesimum annum agebat aetatis, centum autem et uiginti Iacob, quando erat decem et septem Ioseph: quod uerum esse nullo modo potest. si enim septimo decimo anno uitae Ioseph Iacob centum uiginti ageret, procul dubio tricesimo et nono anno Ioseph non centum triginta, sed centum quadraginta et duos annos agere inueniretur Iacob. si autem die mortis Isaac nondum erat annorum decem et septem Ioseph, sed aliquantulo tempore post mortem aui sui ad septimum decimum peruenit annum, quo anno scriptura testante in Aegyptum est a fratribus uenditus, plurium etiam quam centum quadraginta duum annorum esse debuit pater eius, quando est filium in Aegyptum consecutus. scriptura quippe posteaquam narrauit annum uitae ultimum Isaac centesimum et octogesimum et eius mortem ac sepulturam, deinde commemorauit, quemadmodum digressus esset Esau a fratre suo de terra Chanaan in montem Seir, et contexuit commemorationem regum et principum gentis ipsius, in qua se constituit uel quam propagauit Esau; post haec narrationem de Ioseph sic intulit: habitabat autem Iacob in terra Chanaan. haec autem procreaturae Iacob. Ioseph autem decem et septem annorum erat pascens cum fratribus < suis > oues. deinde narratur causa somniorum quemadmodum odiosus fratribus sit factus et uenditus. aut ergo eodem anno septimo decimo aut etiam aliquanto maior uenit in Aegyptum. ac per hoc utrolibet modo permanet quaestio. si enim decem et septem annorum fuit post mortem aui sui, quando pater eius centum uiginti fuit, profecto anno eius trigesimo et nono, quando Iacob uenit in Aegyptum, centum quadraginta duos annos idem Iacob agere debuit; fuit autem tunc Iacob centum triginta. ac per hoc, si decem et septem annorum Ioseph in Aegyptum est uenditus, ante duodecim annos quam moreretur auus eius uenditus inuenitur. decem enim et septem annorum esse non potuit nisi ante duodecim annos mortis Isaac centesimo et octauo anno uitae patris sui Iacob. his enim cum adiecerimus uiginti duos annos, quibus Ioseph usque ad aduentum patris sui fuit in Aegypto, fient aetatis anni Ioseph triginta nouem et Iacob centum triginta et nulla erit quaestio. sed quoniam scriptura post mortem Isaac ista narrauit, putatur Ioseph post eiusdem aui sui mortem decem et septem annorum fuisse. quapropter intellegamus de uita Isaac tamquam multum decrepiti senis tacuisse scripturam, cum iam de Iacob et eius filiis loqueretur; uiuo tamen Isaac decem et septem annorum esse coepit Ioseph.

  30. 1.123.1

    Quod dicit Iacob ad Iosepli: quod est somnium hoc quod somniasti? numquid uenientes ueniemus ego et mater tua et fratres tui adorare te super terram? nisi in aliquo mysterio dictum accipiatur, quomodo intellegitur de matre Ioseph, quae iam erat mortua? unde non in Aegypto, cum sublimaretur, putandum est hoc esse completum, quia nec pater eum adorauit, quando ad eum uenit in Aegyptum, nec mater olim defuncta potuit. in Christi ergo persona facile intellegi potest etiam de mortuis secundum illud, quod dicit apostolus, quia donauit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernoru m.

  31. 1.124.1

    Quaeritur quare Ismahelitas scriptura, quibus a fratribus uenditus est Ioseph. etiam Madianitas uocet, cum Ismahel sit de Agar filius Abrahae, Madianitae uero de Cettura. an quia scriptura dixerat de Abraham, quod munera dederit filiis concubinarum suarum. Agar scilicet et Cetturae, et dimiserit eos ab Isaac filio suo in terram orientis, unam gentem fecisse intellegendi sunt?

  32. 1.125.1

    De Iacob scriptum est. cum lugeret Ioseph: congregati sunt autem omnes filii eius et filiae et uenerunt consolari eum. quae filiae praeter Dinam? an filios et filias dicit connumeratis nepotibus et neptibus? iam enim maiores filii eius filios habere potuerunt.

  33. 1.126.1

    Et noluit consolari dicens quoniam descendam ad filium meum lugens in infernum. solet esse magna quaestio. quomodo intellegatur infernus: utrum illuc mali tantum an etiam boni mortui descendere soleant. si ergo tantum mali. quomodo iste ad filium suum se dicit lugentem uelle descendere? non enim in poenis inferni eum esse credit. an perturbati et dolentis uerba sunt mala sua etiam hinc exaggerantis?

  34. 1.127.1

    Et uendiderunt Ioseph in Aegyptum Petephrae spadoni praeposito coquorum. nolunt quidam praepositum coquorum interpretari. qui graece ; dicitur. sed praepositum militiae. cui esset potestas occidendi. nam sic appellatus est etiam ille quem Nabuchodonosor misit, penes quem potius inuenitur primatus fuisse militiae.

  35. 1.128.1

    Factum est autem in tempore illo descendit Iudas a fratribus suis *•* ad hominem quendam Odollamitam, cui nomen Iras. et uidit illic Iudas filiam hominis Chananaei nomine Sauam; et accepit eam et introiuit ad eam. et concepit et peperit filium et cetera. quaeritur quando ista fieri potuerunt. si enim posteaquam Ioseph deuenit in Aegyptum, quomodo intra uiginti ferme et duos annos — nam post tantum temporis colligitur eos uenisse ad eundem Ioseph fratrem suum in Aegyptum cum patre suo — fieri potuerit, ut Iudae filii eius aetatis omnes possent ducere uxores? nam Thamar nurum suam mortuo primogenito suo alteri filio dedit: quo etiam mortuo expectauit, ut cresceret tertius; et cum creuisset, nec illi eam dedit timens, ne et ipse moreretur. unde factum est, ut eidem socero suo se illa subponeret. quomodo ergo haec omnia intra tam paucos annos fieri potuerint, merito monet, nisi, ut forte solet, scriptura per recapitulationem aliquot annos ante uenditum Ioseph hoc fieri coepisse intellegi uelit, quoniam sic positum est, ut diceretur: factum est autem in illo tempore. ubi tamen quaeritur, si decem et septem annorum erat Ioseph, quando uenditus est, quot annorum esse ludas potuerit quartus filius Iacob, quandoquidem ipse primogenitus Ruben ut plurimum fratrem suum Ioseph quinque aut sex annos potuerit aetate praecedere. euidenter autem scriptura dicit triginta annorum fuisse Ioseph, quando innotuit Pharaoni. cum ergo ipse anno septimo decimo aetatis suae uenditus fuisse credatur, tredecim annos peregerat in Aegypto ignotus Pharaoni; ad hos autem tredecim annos accesserunt septem anni ubertatis et facti sunt anni uiginti; his adduntur duo, quia secundo anno famis intrauit Iacob in Aegyptum cum filiis suis; et inueniuntur uiginti duo anni, quibus afuit Ioseph a patre et a fratribus suis. quo medio tempore quomodo fieri potuerunt de uxore et filiis et uuru Iudae omnia quae narrantur, indagare difficile est; nisi forte ut credamus — et hoc enim fieri potuit — mox ut adulescere ludas coepit eum incidisse in amorem eius quam duxit uxorem nondum uendito Ioseph in Aegyptum.

  36. 1.129.1

    Et depositis uestimentis uiduitatis suae a se. hinc insinuatur et temporibus patriarcharum certa et sua fuisse uestimenta uiduarum, non utique talia qualia coniugatarum.

  37. 1.130.1

    Quod iterum dicitur: Ioseph autem depositus est in Aegyptum; et possedit eum Petephres spado Pharaonis, ad ordinem redit scriptura unde recesserat, ut illa narraret quae supra digesta sunt.

  38. 1.131.1

    Quod aliqui codices latini habent: tria canistra alicae, cum graeci habeant χονδριτῶν, quod interpretantur qui usum eiusdem linguae habent panes esse cibarios. sed illud mouet, quomodo panem cibarium potuerit Pharao habere in escis. dicit enim in superiore canistro fuisse omnia ex quibus edebat Pharao opus pistorum. sed intellegendum est etiam ipsum canistrum habuisse panes cibarios, quia dictum est: tria canistra χονδριτῶν, et desuper fuisse illa ex omni genere operis pistoris in eodem canistro superiore.

  39. 1.132.1

    Quod putabat se starePharao super flumen. quemadmodum seruus Abrahae dixit: ecce ego sto super fontem aquae; nam et ibi graecus έπί τῆς πηγῆς dixit quemadmodum hic ἐπὶ τοὐ ποταμοῦ. haec locutio si intellegatur in psalmo, ubi scriptum est: qui fundauit terram super aquam, non coguntur homines putare sicut nauem natare terram super aquam. secundum hanc enim locutionem recte intellegitur quod altior sit terra quam aqua; altius quippe ab aquis sustollitur, ubi habitent terrena animalia.

  40. 1.133.1

    Quod scriptum est: et obliuiscentur ubertatis futurae in tota terra Aegypti, non futurae illis qui famen patientur, tamquam postea ueniat illis ubertas; sed futura erat tunc quando loquebatur. tamquam diceret: ubertatis huius, quam futuram significarunt boues bonae et spicae bonae, obliuiscentur homines in ea fame, quam significauerunt boues et spicae malae.

  41. 1.134.1

    Numquid inueniemus hominem talem, qui habet spiritum dei in se? ecce iam, nisi fallor, tertio insinuatur nobis in hoc libro spiritus dei, id est spiritus sanctus. primo ubi dictum est: et spiritus dei <superferebatur) super aquam; secundo ubi dixit deus: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, propter quod carnes sunt; et tertio nunc, quod Pharao dicit de Ioseph esse in illo spiritum dei. nondum tameu legimus spiritum sanctum.

  42. 1.135.1

    Et inposuit Pharao nomen Ioseph Psonthomplanech. hoc nomen interpretari dicitur "occulta reuelauit", ex illo utique quod somnia regi aperuit; aegyptia uero lingua" saluatorem mundi" perhibent appellatum isto nomine.

  43. 1.136.1

    Et dedit ei Aseneth filiam Petephrae sacerdotis Solis ciuitatis ipsi uxorem. quaeri solet cuius Petephrae, utrum illius, cuius seruus fuit, an alterius : sed credibilius existimatur alterius. nam de illo quomodo credatur, multa sunt quae moueant. primum, quia scriptura non commemorauit, cum uideatur hoc non potuisse praeterire, quod ad illius iuuenis non paruam gloriam pertinebat, ut eius filiam duceret, cuius famulus fuit. deinde quomodo spado filiam habere potuerit? sed respondetur: quomodo uxorem? postea quippe creditur abscisus uel casu uulneris uel propria uoluntate. et quod honor eius non ipse commemoratur qui solet, id est quod άρχιμάγειρος fuerit, quem principem coquorum latini interpretes posuerunt, principem autem militiae quidam intellegi uolunt. sed etiam hic respondetur duos illum honores habuisse, et sacerdotium Solis et militiae principatum : congruenter autem alibi ille honor eius commemoratus est, qui talibus actibus congruebat; hic uero, posteaquam in Ioseph adparuit non parua diuinitas, ipse honor debuit nominari soceri eius, qui pertineret ad diuinitatem non paruam secundum opinionem Aegyptiorum in sacerdotio Solis. uerum in his omnibus, quia et praepositus fuit custodiarum carceris. nimis incredibile est huic praepositum officio sacerdotem. deinde non simpliciter dictum est, quod sacerdos Solis esset, sed ciuitatis Solis, quae uocatur Heliopolis; abesse autem dicitur amplius quam uiginti milibus a ciuitate Memphi, ubi Pharaones, id est reges maxime commanebant. quomodo ergo deserto officio sacerdotii sui potuit strenue regi seruire in militiae principatu ? accedit etiam, quod Aegyptii sacerdotes perhibentur non seruisse semper nisi templis deorum suorum nec aliud aliquid officii gessisse. sed si forte tunc aliter fuit, credat quisque quod placet; non est tamen quaestio, cuius exitus clausus sit, siue unus fuerit Petephres siue duo. quodlibet enim horum quisque existimet, non est fidei periculosum nec contrarium ueritati scripturarum dei.

  44. 1.137.1

    Et congregauit Ioseph triticum sicut arenam maris multum ualde, quoadusque non potuit numerari; non enim erat numerus. pro eo dictum est: non enim erat numerus, quod nomen numeri omnis usitati excederet illa copia et quomodo appellaretur . non inueniebatur. nam unde fieri potest, ut quamlibet magnae finitae tamen multitudinis numerus non sit? quamuis hoc potuerit etiam secundum hyperbolen dici.

  45. 1.138.1

    Et commemoratus est Ioseph somniorum suorum, quae uidit ipse; adorauerant enim eum fratres sui. sed aliquid in illis somniis excelsius inquirendum est. non enim potest eo modo de patre eius ac matre compleri, quae iam mortua fuerat, quod de sole et luna cum uidisset, a patre increpante audierat, qui uiuebat.

  46. 1.139.1

    Quid est quod Ioseph uir tam sapiens atque ita non solum hominum inter quos uiuebat testimonio, sed ipsa etiam scriptura teste laudatus ita iurat per salutem Pharaonis non exituros de Aegypto fratres suos, nisi frater eorum iunior ueniret? an etiam bono et fideli uilis fuerat Pharaonis salus, cui fidem sicut primitus domino suo seruabat in omnibus? quanto enim magis ipsi, qui eum in tanto honore locauerat, si illi seruauit, qui eum seruum emticium possidebat! quodsi non curabat Pharaonis salutem, numquid et periurium pro cuiuslibet hominis salute uitare non debuit? an non est periurium? tenuit enim unum eorum, donec ueniret Beniamin, et uerum factum est quod dixerat: non exibitis hinc, nisi uenerit frater uester. ad omnes enim non potuit pertinere quod dictum est; nam quomodo et ille uenturus esset, nisi ad eum adducendum aliqui redissent? sed quod sequitur magis urget quaestionem, ubi iterum iurauit dicens: mittite ex uobis unum et adducite fratrem . uestrum; uos autem abducemini, quoadusque manifesta sint uerba uestra, si uera dicitis an non; sin autem, per salutem Pharaonis <nisi> exploratores estis; id est: si non uera dicitis, exploratores estis. huic sententiae interposuit iurationem, quia, si uera non dixissent, exploratores essent, id est exploratorum poena digni essent, quos tamen uera dicere sciebat. neque enim periurus est quisque, si ei quem castissimum nouit dicat: "si hoc adulterium de quo argueris commisisti, damnat te deus", et his uerbis adhibeat iurationem, uerum omnino iurat. ibi est enim condicio, qua dixit: si fecisti, quem tamen non fecisse certum habet. sed ait aliquis: uerum est, quia, si fecit adulterium, damnat illum deus; hoc autem quomodo uerum est: si non uerum dicitis, exploratores estis, cum, etiamsi mentiantur, non sint exploratores ? sed hoc est, quod dixi, ita dictum esse "exploratores estis," tamquam si dictum esset: exploratorum poena digni estis, hoc est exploratores deputabimini merito mendacii uestri. "estis" autem potuisse dici pro habebimini et deputabimini innumerae similes locutiones) docent. unde est illa Heliae: quicumque exaudierit in igne, ipse erit deus. non enim tunc erit, sed tunc habebitur.

  47. 1.140.1

    Quid est quod cum inter se paenitentes filii Israhel loquerentur de fratre suo Ioseph, quod cum illo male egerint et hoc eis diuino iudicio redderetur, quod se periclitari uidebant, adiungit scriptura et dicit: ipsi ignorabant quia audiebat Ioseph; interpres enim inter illos erat. hoc scilicet intellegendum est ideo eos putasse quia ille non audiret, quod uidebant interpretem, qui inter illos erat, nihil ei dicere eorum quae loquebantur nec ob aliud adhibitum putabant interpretem, nisi quod eorum linguam ille nesciret. nec cura erat interpretis ea dicere illi, a quo positus fuerat, quae non ad illum, sed inter se loquebantur.

  48. 1.141.1

    Et iterum accessit ad eos et dixit illis. nec adiungit quid illis dixerit. unde intellegitur haec eadem dixisse quae dixerat.

  49. 1.142.1

    Et deducetis senectam meam cum tristitia ad infernum. utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia? an etiamsi abesset tristitia, tamquam ad infernum moriendo descensurus haec loquitur? de inferno enim magna quaestio est et quid inde scriptura sentiat locis omnibus, ubi forte hoc commemoratum fuerit, obseruandum est.

  50. 1.143.1

    Quod a praeposito domus audiunt: deus uester et deus patrum uestrorum dedit uobis thesauros in saccis uestris; argentum autem uestrum probatum habeo, mendacium uidetur, sed aliquid significare credendum est. argentum enim quod et datur et non minuitur, quia et probatum appellatum est, nimirum illud intellegitur de quo alibi legimus: eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum, id est perfecte.

  51. 1.144.1

    Biberunt autem et inebriati sunt cum eo. solent hinc ebriosi adhibere testimonii patrocinium non propter illos filios Israhel sed propter Ioseph, qui ualde sapiens commendatur; sed hoc uerbum et pro satietate solere poni in scripturis qui diligenter aduerterit multis in locis inueniet. unde est illud: uisitasti terram et inebriasti eam, multiplicasti ditare eam; eo quod in laude benedictionis hoc positum est et donum dei commemoratur adparet hac ebrietate saturitatem significari. nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi nec ipsi terrae utile est, quoniam maiore quam satietati sufficit umore corrumpitur sicut uita ebriosorum, qui non satietate se replent, sed mergunt diluuio.

  52. 1.145.1

    Quod ait fratribus suis Ioseph: nescitis quia augurio auguratur homo qualis ego — de hoc augurio etiam mandauit eis dicendum per hominem suum — quid sibi uelit quaeri solet. an quia non serio sed ioco dictum est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium? mendacia enim a mendacibus serio aguntur, non ioco; cum autem quae non sunt tamquam ioco dicuntur, non deputantur mendacia. sed magis mouet quid sibi uelit ista actio Ioseph qua fratres suos, donec eis aperiret quis esset, totiens ludificauit et tanta expectatione suspendit: quod licet tanto sit suauius cum legitur, quanto illis fit inopinatius cum quibus agitur, tamen sapientiae illius grauitate, nisi magnum aliquid isto quasi ludo significaretur, nec ab illo fieret nec ea scriptura contineretur in qua est tanta sanctitatis auctoritas et prophetandorum tanta intentio futurorum. quam modo exequi exponendo non suscepimus. sed admonere tantum uoluimus quid hic oporteat inquiri. nam nec illud uacare arbitror, quod non ait: auguror ego. sed: auguratur homo qualis ego. quod si locutionis genus est, in scripturae corpore simile aliquid reperiendum est.

  53. 1.146.1

    Non neglegenter considerandum puto, tantam miseriam in hac perturbatione fratrum suorum quomodo Ioseph quamdiu uoluit tenuit et quanta uoluit mora produxit, non eos utique faciens calamitosos, quando tantae etiam ipsorum futurae laetitiae exitum cogitabat et totum hoc quod agebat, ut eorum gaudium differretur, ad hoc agebat, ut eadem dilatione cumularetur. tamquam non essent condignae passiones eorum in toto illo tempore quo turbabantur ad futuram gloriam exultationis, quae in eis fuerat reuelanda, fratre cognito, quem a se perditum esse arbitrabantur.

  54. 1.147.1

    Multa in narratione Iudae aliter dicta sunt quam cum illis egerat Ioseph, quamuis apud eum loqueretur, ut omnino de illa insimulatione, quod exploratores essent, nihil diceretur. quod utrum consulto tacitum sit an et id fecerit perturbationis obliuio non adparet. nam et illud quod dixerunt se ab ipso Ioseph interrogatos de patre et fratre suo, se autem illa interroganti indicasse, mirum si uel ad sententiam potest ista peruenire narratio, ut eam constet esse ueracem. quamquam etsi aliqua falsa in ea sunt, falli potius per obliuionem potuit quam audere mentiri apud eum praesertim, cui non sicut nescienti, sed etiam illa quae nouerat eum scire ad flectendam eius misericordiam narrationi inserebat.

  55. 1.148.1

    Quid est quod dicit Ioseph: misit enim me deus ante uos remanere uestrum reliquias super terram et enutrire uestrum reliquiarium magnum? hoc enim non usquequaque consonat, ut reliquias uel reliquiarium accipiamus Iacob et filios eius, cum omnes sint incolumes. an forte illud significat alto secretoque mysterio quod ait apostolus: reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt, quia propheta praedixerat: et si fuerit numerus filiorum Israhel sicut arena maris, reliquiae saluae fient? ad hoc enim occisus est Christus a Iudaeis et traditus gentibus tamquam Ioseph Aegyptiis a fratribus, ut et reliquiae Israhel saluae fierent. unde dicit apostolus: nam et ego Israhelita sum, et: ut plenitudo gentium intraret et sic omnis Israhel saluus fieret; id est: ex reliquiis Israhel secundum carnem et plenitudine gentium quae in fide Christi secundum spiritum sunt Israhel. aut si et genti illi Israheliticae restat fidei plenitudo, ex qua erant reliquiae, in quibus reliquiis tunc et apostoli salui facti sunt. hoc significatur ea plenitudine liberationis Israhel. qua per Moysen ex Aegypto liberati sunt.

  56. 1.149.1

    Intrarunt in Aegyptum Iacob et omne semen eius, filii et filii filiorum eius, filiae et filiae filiarum eius cum eo. quaerendum quomodo dicat "filias et filias filiarum eius cum eo", cum filiam unam legatur habuisse. superius autem filias eius dixeramus accipi posse neptes eius, sicut filii Israhel omnes dicuntur etiam uniuersus populus ab illo propagatus. sed nunc cum dicit "filias filiarum" propter unam Dinam, pluralis numerus pro singulari positus est, sicut etiam pro plurali singularis solet; nisi nurus eius quisque adserat filias eius potuisse appellari.

  57. 1.150.1

    Quod dicit scriptura tot animas perperisse Liam uel tot aut tot animas exisse de femoribus Iacob, uidendum est quid hinc respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur a parentibus simul animas cum corporibus propagari. animas enim dictas pro hominibus a parte totum significante locutione nullus ambigit. sed quomodo ipsam partem, ex . qua totum commemoratum est, hoc est animam, cuius nomine totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est: exierunt de femoribus eius, ut carnes tantum ex illo natas, quamuis solae animae nominentur, accipiamus, quaerendi sunt locutionum modi secundum scripturas.

  58. 1.151.1

    Hi filii Liae, quos peperit ipsi Iacob in Mesopotamis Syriae, etDinam filiam eius; omnes animae, filii et filiae [eius], triginta tres. numquid istae omnes triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt? sex utique filii et una filia, ex quibus nepotes commemorati sunt. si ergo de uno Beniamin quaestio nata fuerat, quando numeratis duodecim filiis Iacob et nominatim commemoratis dictum est: hi filii Iacob qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae, quanto maior nunc quaestio est, quomodo triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt. nisi quia illa locutio confirmatur, tamquam ibi omnes orti sunt, quorum parentes ibi orti sunt! deinde et illud iam non dubium est in una filia filias nominari plurali numero pro singulari posito.

  59. 1.152.1

    Quod legitur sexaginta sex animas intrasse cum Iacob in Aegyptum exceptis uidelicet filiis Ioseph et deinde illis adnumeratis infertur: septuaginta quinque animae erant. cumquibusIacobintrauitinAegyptum, sic accipiendum est: qui erant in domo Iacob, quando intrauit in Aegyptum. nam utique quos ibi inuenit, non cum eis intrauit. sed quoniam diligentius discussa ueritate reperiuntur duo nati iam fuisse, cum intrauit, Ephraem et Manasses — quod non solum hoc loco hebraei codices habere dicuntur uerum etiam ipsa secundum Septuaginta interpretatio in Exodo declarat — nec Septuaginta interpretes mihi in hoc uidentur errasse. qui propter aliquam mysticam significationem quadam uelut prophetica libertate hunc numerum complere uoluerunt. si adhuc uiuente Iacob illi ex duobus filiis Manasse et Ephraem propagati sunt, quos eidem numero domus Iacob adgregandos iudicauerunt. sed quia inuenitur Iacob decem et septem annos uixisse in Aegypto, quomodo potuerunt filii Ioseph illo uiuo etiam nepotes habere, non inuenitur. ingressus est enim Aegyptum Iacob secundo anno famis; nati sunt autem filii Ioseph in annis abundantiae. quibuslibet annis ubertatis nati existimentur. a primo anno ubertatis usque ad secundum annum famis, quo ingressus est Iacob in Aegyptum, nouem anni sunt; huc additis decem et septem quibus ibi uixit Iacob, uiginti sex anni reperiuntur. quomodo ergo minus quam uiginti et sex annorum iuuenes etiam nepotes habere potuerunt? sed neque ulla hebraeica ueritate ista soluitur quaestio. quemadmodum enim inpleri potuit, ut tot nepotes susciperet Iacob, antequam intraret in Aegyptum, etiam de Beniamin, qui illa aetate uenit ad fratrem ? non solum autem scriptura cum filios habuisse commemorat, sed et nepotes et pronepotes, qui omnes adnumerantur sexaginta sex hominibus, cum quibus Iacob in Aegyptum etiam secundum hebraeicam ueritatem perhibetur intrasse. uidendum est etiam, quid sibi uelit, quod. cum Ioseph et filii eius non amplius quam octo commemorentur. Beniamin uero et eius filii simul undecim reperiantur, non decem et nouem omnes sicut sunt octo et undecim, sed decem et octo referantur in summam, et postea Ioseph cum filiis suis non animae octo, sed nouem fuisse dicantur, cum octo inueniantur. haec omnia, quae indissolubilia uidentur, magnam continent sine dubitatione rationem; sed nescio utrum possint cuncta ad litteram conuenire praecipue in numeris, quos in scripturis esse sacratissimos et mysteriorum plenissimos, ex quibusdam, quos inde nosse potuimus, dignissime credimus.

  60. 1.153.1

    Commendatur in patriarchis, quod pecorum nutritores erant a pueritia sua et a parentibus suis. et merito : nam haec est sine ulla dubitatione iusta seruitus et iusta dominatio, cum pecora homini seruiunt et homo pecoribus dominatur. sic enim dictum est, cum crearetur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum quae sunt super terram. ubi insinuatur rationem debere dominari inrationabili uitae. seruum autem hominem homini uel iniquitas uel aduersitas fecit: iniquitas quidem, sicut dictum est: maledictus Chanaan; erit seruus fratribus suis; aduersitas uero, sicut accidit ipsi Ioseph, ut uenditus a fratribus seruus alienigenae fieret. itaque primos seruos, quibus hoc nomen in latina lingua inditum est, bella fecerunt. qui enim homo ab homine superatus iure belli posset occidi, quia seruatus est, seruus est appellatus; inde et mancipia, quia manu capta sunt. est etiam ordo naturalis in hominibus, ut seruiant feminae uiris et filii parentibus, quia et illic haec iustitia est, ut infirmior ratio seruiat fortiori. haec igitur in dominationibus et seruitutibus clara iustitia est, ut qui excellunt ratione, excellant dominatione. quod cum in hoc saeculo per iniquitatem hominum perturbatur uel per naturarum carnalium diuersitatem, ferunt iusti temporalem peruersitatem in fine habituri ordinatissimam et sempiternam felicitatem.

  61. 1.154.1

    Abominatio est enim Aegyptiis omnis pastor ouium. merito Aegyptiis, in quibus figura est praesentis saeculi, in quo abundat iniquitas, abominatio est omnis pastor pecorum; abominatio est enim iniquo uir iustus.

  62. 1.155.1

    Venerunt autem in Aegyptum ad Iosepli Iacob et filii eius; et audiuit Pharao rex Aegypti. et ait Pharao ad Ioseph dicens: pater tuus et fratres tui uenerunt ad te: ecce terra Aegypti ante te est. in terra optima conloca patrem tuum et fratres tuos. haec repetitio non praetermissae rei, ad quam saepe obscure per recapitulationem reditur, sed omnino aperta est; iam enim dixerat scriptura quomodo uenerint ad Pharaonem fratres Ioseph et quid eis dixerit uel ab eis audierit. sed hoc nunc uelut ab initio repetiuit, ut inde contexeret narrationem ab his uerbis, quae soli Ioseph Pharao dixit. quorum omnium in codicibus graecis, qui a diligentioribus conscripti sunt, quaedam obeliscos habent et significant ea quae in hebraeo non inueniuntur et in Septuaginta inueniuntur. quaedam asteriscos, quibus ea significantur quae habent hebraei nec habent Septuaginta.

  63. 1.156.1

    Quid est quod dixit lacob Pharaoni: dies annorum uitae meae, quos incolo? sic enim habent graeci, quod latini habent "a g 0" uel "h a be 0" uel si quid aliud. utrum ergo ideo dixit: quos incolo, quia in terra natus est, quam nondum populus diuina promissione hereditatis acceperat, et ibi uitam ducens utique in aliena terra erat, non solum quando peregrinabatur. sicut in Mesopotamia, uerum etiam quando ibi erat ubi natus est? an potius secundum id accipiendum est, quod ait apostolus: quam diusu mus in corpore, peregrinamur a domino? secundum hoc et illud in psalmo dictum intellegitur: inquilinus ego sum in terra et peregrinus sicut omnes patres mei. nam iterum dicit de ipsis diebus uitae suae: non peruene runt in dies annorum uitae patrum meorum, quos dies incoluerunt. non enim hic aliud uoluit intellegi quam id quod latini codices habent ,"uixerunt "; ac per hoc significauit hanc uitam incolatum esse super terram, id est peregrinationis habitationem. sed credo sanctis hoc conuenire, quibus aliam patriam aeternam dominus pollicetur. unde uidendum est quemadmodum dictum est de inpiis: incolent et abscondent ipsi, calcaneum meum obseruabunt. de eis enim conuenientius accipitur, qui ut abscondant incolunt, id est: ut insidientur filiis, non manent in domo in aeternum.

  64. 1.157.1

    Et dedit eis possessionem in terra optima. in terra Ramessem, sicut praeceperat Pharao. quaerendum est utrum terra Ramessem ipsa sit <et> Gessem. ipsam enim petierant et ipsam eis Pharao dari praeceperat.

  65. 1.158.1

    Et metiebatur triticum patri suo Ioseph; et tamen eum pater nec quando uidit adorauit nec quando ab illo triticum accipiebat. quomodo ergo somnium Ioseph modo inpletum putabimus et non potius maioris rei contineri prophetiam?

  66. 1.159.1

    Et intulit Ioseph omnem pecuniam in domum Pharaonis. pertinuit ad scripturam in hac etiam re commendare fidem famuli dei.

  67. 1.160.1

    Dixit autem illis Ioseph: adducite pecora uestra et dabo uobis panes pro pecoribus uestris. si defecit argentum. quaeri potest, cum Ioseph frumenta collegerit unde homines uiuerent, pecora unde uiuebant, cum tanta fames inualesceret, maxime quia fratres Ioseph Pharaoni dixerant: non sunt enim pascua pecoribus puerorum tuorum; inualuit enim fames in terra Chanaan, et propter hanc etiam inopiam pascuorum se uenisse commemorauerant. proinde si ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Aegypto non defecerant eadem tunc fame ubique inualescente? an, sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Aegypti paludibus poterant pascua 11011 deesse, etiam cum fames esset fi-umentomm, quae solent Nili fluminis inundatione prouenire? magis enim dicuntur paludes illae feracius pascua gignere, quando aqua Nili minus excrescit.

  68. 1.161.1

    Moriturus Iacob filio suo Ioseph dicit: si inueni gratiam in conspectu tuo, subice manum tuam sub femoremeoetfaciesin me misericordiam et ueritatem. ea filium iuratione constringit, qua senium constrinxerat Abraham: ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste sepulturam commendans corporis sui. in utraque tamen causa nominata sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda sunt in scripturis omnibus. quacumque dispersim leguntur, misericordia et iustitia uel misericordia et iudicium uel misericordia et ueritas, quandoquidem quodam loco scriptum est: uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. ita haec duo multum commendata multum consideranda sunt. seruus autem Abrahae dixerat: si facitis in dominum meum misericordiam et iustitiam, sicut et iste filio suo dicit: et facies in me misericordiam et ueritatem. quid sibi autem uelit tanto uiro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra Chanaan iuxta patres suos. mirum uidetur et quasi absurdum nec conueniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine metiamur. si autem in his omnibus sacramenta quaerantur, maioris admirationis gaudium ipsi qui inuenerit orietur. cadaueribus quippe mortuorum peccata significari in lege non dubium est, cum iubentur homines post eorum contrectationem siue qualemcumque contactum tamquam ab inmunditia purificari. et hinc illa sententia ducta est: qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum, quid profecit lauatio eius? sic et qui ieiunat super peccata sua et iterum ambulans haec eadem facit. sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum eo pertinens quod dictum est: beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. ubi ergo sepelienda erant hoc significantia cadauera patriarcharum nisi in ea terra ubi ille cruc-ifixus est, cuius sanguine facta est remissio peccatorum? mortibus enim patriarcharum peccata hominum figurata sunt. dicitur autem ab eo loco. quod Abrahamium uocatur. ubi sunt ista corpora. abesse locum ubi crucifixus est dominus fere triginta milibus, ut etiam ipse numerus eum significare intellegatur, qui in baptismo adparuit ferme triginta annorum; et si quid aliud de re tanta uel hoc modo uel sublimius intellegi potest, dum tamen non frustra arbitremur tales ac tantos homines dei tantam gessisse curam pro sepeliendis corporibus suis, cum sit atque esse debeat fidelium ista securitas. quod ubicumque corpora eorum w sepeliantur uel insepulta etiam per inimicorum rabiem relinquantur aut pro eorum libidine dilacerata absumantur, non ideo uel minus integram uel minus gloriosam eorum resurrectionem futuram.

  69. 1.162.1

    Quod habent latini codices: et adorauit super caput uirgae eius, nonnulli emendantes habent: adorauit super caput uirgae suae, uel in capite uirgae suae siue in cacumen uel super cacumen. fallit eos enim graecum uerbum, quod eisdem litteris scribitur siue eius siue suae: sed accentus dispares sunt et ah eis qui ista nouerunt in codicibus non contemnuntur. ualent enim ad magnam discretionem; quamuis et unam plus litteram habere posset, si esset suae, ut non esset , sed . ac per hoc merito quaeritur quid sit quod dictum est. nam facile intellegitur senem, qui uirgam ferebat eo more, quo illa aetas baculum solet, ut se inclinauit ad deum adorandum, id utique fecisse super cacumen uirgae suae, quam sic ferebat, ut super eam caput inclinando adoraret deum. quid est ergo: adorauit super cacumen uirgae eius, id est filii sui loseph? an forte tulerat ab eo uirgam, quando ei iurabat idem filius, et dum eam tenet, post uerba iurantis nondum illa reddita mox adorauit deum? non enim pudebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnae rei futurae praesignabatur. quamuis in hebraeo facillima huius quaestionis absolutio esse dicatur, ubi scriptum perhibent: et adorauit Israhel ad caput lecti, in quo utique senex iacebat et sic positum habebat, ut in eo sine labore, quando uellet, oraret. nec ideo tamen quod Septuaginta interpretati sunt nullum uel leuem sensum habere putandum est.

  70. 1.163.1

    Etiam hic cum commemorat Iacob promissiones dei erga se factas dicit sibi dictum: faciam te in congregationes gentium. quibus uerbis magis fidelium uocationem significat quam carnalis generis propagationem.

  71. 1.164.1

    Quod scriptum est dicente Iacob de Ephraem et Manasse: nunc ergo filii tui duo qui facti sunt tibi in terra Aegypti, priusquam ad te uenirem in Aegyptum, mei sunt, Ephraem et Manasse; tamquam Ruben et Symeon erunt mihi — natos autem si genueris postea. t i hie run t - in nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum, fallit legentes aliquando, ut existiment ita dictum, tamquam si alios genuisset Ioseph. istorum nominibus eos Iacob appellari praeciperet: quod non ita est. uerborum quippe ordo contexitur: nunc ergo filii tui duo qui facti sunt tibi in terra Aegypti, priusquam ad te uenirem in Aegyptum, mei sunt, Ephraem et Manasse; tamquam Ruben et Symeon erunt mihi, in nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum, hoc est: simul hereditatem capient cum fratribus suis, ut simul uocentur filii Israhel. duae quippe ipsae tribus adiunctae sunt. ut excepta tribu Leui, quae sacerdotalis fuit, duodecim essent quae terram diuiderent et decimas praeberent. illud autem interpositum est. quod de aliis filiis Ioseph si nascerentur dixit.

  72. 1.165.1

    Quod Iacob filio suo Ioseph tamquam nescienti uoluit indicare, ubi et quando sepelierit matrem eius, cum et ipse simul fuerit cum fratribus suis. sed etsi erat tam paruus aetate, ut illud uel curare uel animo retinere non posset, quae res conpulit modo dici ? nisi forte ad rem pertinuit commemorare ibi sepultam matrem Ioseph, ubi Christus fuerat nasciturus.

  73. 1.166.1

    Quod ita benedicit nepotes suos Israhel, ut dexteram manum minori inponat. maiori autem sinistram, et hoc filio suo Ioseph uolenti corrigere quasi errantem atque nescientem ita respondet: scio, fili, scio; et hic erit in populum, et hic exaltabitur. sed frater eius iunior maior illo erit et semen eius erit in multitudine gentium, hactenus de Christo accipiendum est, quatenus etiam de ipso Iacob et fratre eius dictum est quia maior seruiet minori. secundum hoc enim significauit aliquid prophetice hoc faciendo Israhel, quod populus posterior per Christum futurus generatione spiritali superaturus erat populum priorem de carnali patrum generatione gloriantem.

  74. 1.167.1

    Quod dicit Iacob Sicimam se praecipuam dare filio suo Ioseph et addit, quod eam possederit in gladio suo et arcu, quaeri potest quemadmodum ualeat ad litteram conuenire. emit enim centum agnis possessionem illam, non cepit iure uictoriae bellicae. an quia Salem ciuitatem Sicimorum filii eius expugnauerunt et iure belli potuit eius fieri, ut iustum bellum cum eis gestum uideatur, qui tantam priores iniuriam fecerunt in eius filia contaminanda? cur non ergo illis illam terram dedit, qui hoc perpetrauerunt, hoc est maioribus filiis suis? deinde si modo ex illa uictoria glorians dat eam terram filio suo Ioseph, cur ei displicuerunt tunc filii qui hoc commiserunt? cur denique etiam nunc, cum eos benediceret, exprobrando id commemorauit in factis eorum? procul dubio ergo aliquod hic latet propheticum sacramentum, quia et Ioseph quadam praecipua significatione Christum praefigurauit et ei datur illa terra, ubi disperdiderat obruendo deos alienos Iacob, ut Christus intellegatur possessurus gentes dis patrum suorum renuntiantes et credentes in eum.

  75. 1.168.1

    Videndum quomodo dicant scripturae, quod assidue dicunt de mortuis: et adpositus est ad patres suos, uel: adpositus est ad populum suum. ecce enim de Iacob dicitur iam quidem mortuo sed nondum sepulto et ad quem populum adponatur non in promtu est uidere. ex illo enim populus prior nascitur, qui dictus est populus Israhel; qui uero eum praecesserunt, tam pauci iusti nominantur, ut eos populum appellare cunctemur. nam si dictum esset "adpositus est ad patres suos", nulla quaestio fieret. an forte populus est non solum hominum sanctorum uerum et angelorum populus ciuitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos: sed accessistis ad montem Sion et ad ciuitatem dei Hierusalem et ad milia angelorum exultantium? huic populo adponuntur qui hanc uitam placentes deo finiunt. tunc enim dicuntur adponi. quando nulla iam remanet sollicitudo tentationum et periculum peccatorum. quod intuens ait scriptura: ante mortem ne laudes hominem quemquam.

  76. 1.169.1

    Quadraginta dies sepulturae, quos commemorat scriptura, forte significant aliquid paenitentiae, qua peccata sepeliuntur. non enim frustra etiam quadraginta dies ieiuniorum sunt constituti, quibus Moyses et Helias et ipse dominus ieiunauit; et ecclesia praecipuam obseruationem ieiuniorum quadragesimam uocat. unde et in hebraeo de Nineuitis apud Ionam prophetam scriptum perhibent: quadraginta dies et Nineue euertetur: ut per tot dies, accommodatos uidelicet humiliationi paenitentium, intellegantur in ieiuniis sua defleuisse peccata et impetrasse misericordiam dei. nec tamen putandum est istum numerum luctui paenitentium tantummodo conuenire; alioquin non quadraginta dies fecisset dominus cum discipulis suis post resurrectionem intrans cum eis et exiens, manducans et bibens: qui dies utique magnae laetitiae fuerunt. nec septuaginta interpretes, quos legere consueuit ecclesia. errasse credendi sunt, ut non dicerent; quadraginta dies, sed: triduum et Nineue euertetur. maiore quippe auctoritate praediti quam interpretum officium est prophetico spiritu, quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur, triduum posuerunt, quamuis non ignorarent quod dies quadraginta in hebraeis codicibus legerentur, ut in domini Iesu Christi clarificatione intellegerentur dissolui abolerique peccata, de quo dictum est: qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. clarificatio autem domini in resurrectione et in caelum ascensione cognoscitur. unde et bis numero quamuis unum et eundem spiritum sanctum dedit: primo. posteaquam resurrexit, iterum, posteaquam ascendit in caelum. et quoniam post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit, unum horum, quod posterius factum est. numero dierum codices hebraei significant; alterum autem de triduo, quod ad eandem etiam rem pertinet, Septuaginta commemorare non interpretationis seruitute sed prophetiae auctoritate uoluerunt. non ergo dicamus unum horum falsum esse et pro aliis interpretibus aduersus alios litigemus, cum et illi, qui ex hebraeo interpretantur, probent nobis hoc scriptum esse quod interpretantur, et septuaginta interpretum auctoritas, quae tanto etiam diuinitus facto miraculo commendatur, tanta in ecclesiis uetustate firmetur.

  77. 1.170.1

    Quod mandauit Ioseph, potentes Aegypti ut dicerent Pharaoni nomine eius: pater meus adiurauit me dicens: in monumento quod ego fodi mihi in terra Chanaan. ibi me sepelies, quaeri potest quomodo uerum sit, cum haec uerba patris eius. quando de sua sepultura mandauit. non legantur. sed ad sententiam uerba referre debemus, sicut in aliis supra similiter iteratis uerbis uel narrationibus admonuimus. uoluntati enim enuntiandae et in notitiam perferendae oportet uerba seruire. fodisse autem sibi Iacob sepulcrum nusquam superius in scripturis legitur. sed nisi fieret, cum in eisdem terris essent, modo non diceretur.

  78. 1.171.1

    Quid sibi uult quod cum pergerent ad sepeliendum Iacob scriptura dicit: et aduenerunt ad aream Atad, quae est trans Iordanem? praetergressi sunt enim locum in quo erat mortuus sepeliendus milia —r- sicut perhibent qui nouerunt — plus quam quinquaginta: tantum quippe spatii est plus minus ab eo loco, ubi sepulti sunt patriarchae, in quibus et Iacob, usque ad hunc locum, quo eos aduenisse narratur. nam post factum ibi luctum et planctum magnum redierunt ad locum quem praeterierant rursus Iordane transiecto. nisi forte quis dicat aliquorum hostium uitandorum causa per heremum eos uenisse cum corpore, qua etiam populus Israhel ductus est per Moysen ab Aegypto liberatus. illo quippe itinere et plurimum circuitur et per Iordanem uenitur ad Abrahamium, ubi sunt corpora patriarcharum, id est ad terram Chanaan. sed quoquo modo factum sit, ut trans illa loca ad orientem uersus tantum iretur et inde ad ea per Iordanem ueniretur, significationis causa factum esse credendum est, quod per Iordanem uenturus erat ad eas terras postea Israhel in filiis suis.

  79. 1.172.1

    Et fecit luctum patri suo septem diebus. nescio utrum inueniatur alicui sanctorum in scripturis celebratum esse luctum nouem dies, quod apud Latinos nouendial appellant. unde mihi uidentur ab hac consuetudine prohibendi, si qui christianorum istum in mortuis suis numerum seruant, qui magis est in gentilium consuetudine. septimus uero dies auctoritatem in scripturis habet. unde alio loco scriptum est: luctus mortui septem dierum, fatui autem omnes dies uitae eius. septenarius autem numerus propter sabbati sacramentum praecipue quietis indicium est: unde merito mortuis tamquam requiescentibus exhibetur. quem tamen numerum in luctu Iacob decuplauerunt Aegyptii, qui eum septuaginta diebus luxerunt.

  80. 1.173.1

    Et uixit Ioseph annos centum decem. et uidit Ioseph Ephraem filios usque ad tertiam generationem; et filii Machir filii Manasse nati sunt super femora Joseph. cum hos filios filiorum uel nepotes filiorum dicat scriptura Ioseph uiuendo uidisse, quomodo eos iungit illis septuaginta quinque hominibus, cum quibus Iacob Aegyptum dicit intrasse, quandoquidem Ioseph *senescendo peruenit, ut eos natos uideret, Iacob autem cum ingressus est in Aegyptum, iuuenis erat Ioseph et eum pater moriens quinquagesimum et sextum fere aetatis annum agentem reliquit? unde constat certi mysterii causa illum numerum, id est septuagenarium et quintum scripturam commendare uoluisse. si autem quisquam exigit, quomodo etiam secundum historiae fidem uerum sit Iacob cum septuaginta quinque animis in Aegyptum intrasse, non illo uno die quo uenit eius ■ ingressum oportet intellegi; sed quia in filiis suis plerumque appellatur Iacob, hoc est in posteris suis, et per Ioseph eum constat in Aegyptum intrasse, introitus eius accipiendus est quamdiu uixit Ioseph, per quem factum est, ut intraret. toto quippe illo tempore nasci et uiuere potuerunt omnes qui commemorantur, ut septuaginta quinque animae compleantur usque ad nepotes Beniamin. sicut enim dicit: hi filii Liae. quos peperit ipsi Iacob in Mesopotamia Syriae, loquens etiam de his qui non erant nati, quia illic parentes eorum ex quibus nati sunt pepererat, ibi nos perhibens natos, quoniam causa qua nascerentur ibi nata est, id est parentes eorum. quos ibi Lia peperit: ita. quoniam causam intrandi in Aegyptum Iacob in Ioseph habuit, totum tempus quo in Aegypto uixit Ioseph ingressio erat Iacob in Aegyptum per suam progeniem, quae illo uiuo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur.

  81. 2.1.1

    (In fine descriptio tabernaculi.) QVAEST. I. De obstetricum mendacio, quo fefellerunt Pharaonem, ne occiderent masculos Israhelitas quando nascebantur, dicentes non ita parere mulieres hebraeas sicut pariebant aegyptiae, quaeri solet, utrum talia mendacia adprobata sint auctoritate diuina, quandoquidem scriptum est deum bene fecisse obstetricibus: sed utrum pro misericordia ignoscebat mendacio an et ipsum mendacium dignum praemio iudicabat, incertum est. aliud enim faciebant obstetrices uiuificando infantes paruulos, aliud Pharaoni mentiendo; nam in illis uiuificandis opus misericordiae fuit: mendacio uero illo pro se utebantur, ne noceret illis Pharao, quod potuit non ad laudem, sed ad ueniam pertinere. neque hinc auctoritatem ad mentiendum esse propositam mihi uidetur eis, de quibus dictum est: et non est inuentum in ore eorum mendacium. quorundam enim uita longe inferior a professione sanctorum si habeat ista mendaciorum peccata, prouectu ipso et indole feruntur, praesertim si beneficia diuina nondum norunt expectare caelestia, sed circa terrena occupantur. qui autem ita uiuunt, ut eorum conuersatio, sicut dicit apostolus, in caelis sit, non eos existimo linguae suae modum, quantum ad ueritatem promendam adtinet falsitatemque uitandam, exemplo illo obstetricum debere formare. sed diligentius de hac quaestione disserendum est propter alia exempla quae in scripturis reperiuntur.

  82. 2.2.1

    De facto Moyse, cum occidit Aegyptium ad defendendos fratres suos, satis disputauimus in illo opere, quod de uita patriarcharum aduersus Faustum scripsimus: utrum indoles in eo laudabilis fuerit. qua hoc peccatum admiserit, sicut solet uber terrae etiam ante utilia semina quadam herbarum quamuis inutilium feracitate laudari. an omnino ipsum factum iustificandum sit. quod ideo non uidetur. quia nullam adhuc potestatem gerebat legitimam nec acceptam diuinitus nec humana societate ordinatam. tamen, sicut Stephanus dicit in Actibus apostolorum, putabat intellegere fratres suos, quod per eum deus daret illis salutem, ut per hoc testimonium uideatur Moyses iam diuinitus admonitus — quod scriptura eo loco tacet — hoc audere potuisse.

  83. 2.3.1

    Clamauit illum dominus de rubo. dominus in angelo? an dominus angelus ille qui dictus est" magni consilii angelus" et intellegitur Christus? supra enim dixit: adparuit illi angelus domini in flamma ignis de rubo.

  84. 2.4.1

    Educere illos de terra illa in terram bonam et multam, in terram fluentem lac et mel. utrum terram fluentem lac et mel spiritaliter accipere debemus, quia secundum proprietatem nostram hoc erat illa quae data est populo Israhel? an locutionis est, qua id ad laudem ubertatis et suauitatis referatur?

  85. 2.5.1

    Et nunc ecce clamor filiorum Israhel uenit ad me, non sicut clamor Sodomorum, quo iniquitas sine timore et sine uerecundia significatur.

  86. 2.6.1

    Quod mandauit dominus Hebraeis per Moysen, ut acciperent ab Aegyptiis uasa aurea et argentea et uestem atque addidit: et praedabimini eos, mandati huius non potest iniustum esse iudicium. mandatum enim dei est, de quo non iudicandum sed ei obtemperandum fuit. ille enim nouit quam iuste mandauerit: ad seruum autem pertinet oboedienter facere quod mandauit.

  87. 2.7.1

    Quod ait Moyses ad dominum; precor, domine, non sum eloquens ante hesternum neque ante nudiustertianum diem neque ex quo coepisti loqui famulo tuo, intellegitur credere posse se fieri dei uoluntate subito eloquentem, cum dicit: neque ex quo coepisti loqui famulo tuo, tamquam ostendens fieri potuisse, ut ante hesternum et nudiustertianum diem qui eloquens non fuisset repente fieret ex quo cum illo dominus loqui coepit.

  88. 2.8.1

    Quis fecit mutum et audientem, uidentem et caecum? nonne ego dominus deus? sunt, qui deo calumnientur uel scripturae potius ueteris testamenti, quia dixerit deus, quod ipse fecerit caecum et mutum. quid ergo dicunt de domino Christo aperte in euangelio dicente: ego ueni, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant? quis autem nisi insipiens crediderit aliquid homini secundum uitia corporalia posse accidere, quod deus nolit? sed eum iuste totum uelle nemo ambigit.

  89. 2.9.1

    Quod dominus dicit ad Moysen: sed nunc uade, et ego aperiam os tuum et instruam te quae locuturus es. satis hic adparet non tantum instructionem oris sed ipsam etiam apertionem ad dei uoluntatem et gratiam pertinere. non enim ait: tu aperi os tuum et ego instruam te, sed utrumque ipse promisit: aperiam et instruam. alibi autem dicit in psalmo: dilata os tuum et adinplebo illud — ubi significat in homine uoluntatem accipiendi quod deus donat uolenti, ut ad uoluntatis exordium pertineat "dilata os tuum", ad dei autem gratiam "et adinplebo illud" — hic uero: et aperiam os tuum et instruam te.

  90. 2.10.1

    Et iratus iracundia dominus dixit. quemadmodum possit intellegi irascens deus, quia non sicut homo per inrationabilem perturbationem, per omnia tenendum est, ubi tale aliquid scriptura dicit, ne de hoc eadem saepe dicenda sint. sed merito quaeritur cur hic iratus de fratre Moyse dixerit. quod ipse illi loquetur ad populum; uidetur enim tamquam diffidenti non dedisse plenissimam facultatem, quam daturus erat. et per duos agi uoluisse, quod et per unum posset. si credidisset. uerum tamen eadem uerba omnia diligentius considerata non significant iratum dominum pro uindicta dedisse Aaron. sic enim dicit: nonne ecce Aaron frater tuus Leuites? scio quia loquens loquetur ipse. quibus uerbis ostenditur deus increpasse potius eum, quid timeret ire, quod ipse esset minus idoneus, cum haberet fratrem, per quem posset ad populum loqui quod uellet, quoniam erat ipse gracilis uocis et linguae tardioris; quamquam de deo totum sperare deberet. deinde eadem ipsa quae paulo ante promiserat et posteaquam iratus est dicit. dixerat enim: aperiam os tuum et instruam te; nunc autem dicit: aperiam os tuum et os eius et instruam uos quae faciatis. sed quoniam addidit: et loquetur ipse tibi ad populum, uidetur oris apertio praestita, propter quod dicit Moyses linguae se esse tardioris. de uocis autem gracilitate nihil ei praestare dominus uoluit, sed propter hoc adiutorium fratris adiunxit, qui posset ea uti uoce, quae populo docendo sufficeret. quod ergo ait: et dabis uerba mea in os eius, ostendit quod ea loquenda esset daturus: nam si tantummodo audienda sicut populo, in aures diceret. deinde quod paulo post ait: et loquetur ipse tibi ad populum et ipse erit tuum os, et hic subauditur "ad populum". et cum dicit: tibi loquetur ad populum. satis indicat in Moysen principatum, in Aaron ministerium. deinde quod ait: tu autem illi eris quae ad deum, magnum hic fortassis perscrutandum est sacramentum, cuius figuram gerat ueluti medius Moyses inter deum et Aaron et medius Aaron inter Moysen et populum.

  91. 2.11.1

    In eo quod scriptum est: et factum est in uia ad refectionem obuiauit ei angelus et quaerebat eum occidere. et adsumto Sepphora calculo circumcidit praeputium filii sui et procidit ad pedes eius ut dixit: stetit sanguis circumcisionis infantis mei. et recessit ab eo, propter quod dixit: desiit sanguis circumcisionis, primum quaeritur, quem uolebat angelus occidere, utrum Moysen, quia dictum est: occurrit ei angelus et quaerebat eum occidere. nam cui putabitur occurrisse. nisi illi qui uniuerso suorum comitatui praefuit et a quo ceteri ducebantur? an puerum quaerebat occidere, cui mater circumcidendo subuenit, ut ob hoc intellegatur occidere uoluisse infantem, quia non erat circumcisus, atque ita sancire praeceptum circumcisionis seueritate uindictae? quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit "quaerebat eum occidere", quia ignoratur quem, nisi ex consequentibus reperiatur, mira sane locutione et inusitata, ut prius diceret: "occurrit ei et quaerebat eum occidere", de quo nihil antea dixerat. sed talis est in psalmo: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas Sion. inde enim psalmus incipit nec aliquid de illo uel de illa dixerat, cuius fundamenta intellegi uoluit dicens: fundamenta eius in montibus sanctis. sed quia sequitur: diligit dominus portas Sion, ergo fundamenta uel domini uel Sion, et ad faciliorem sensum magis Sion, ut fundamenta ciuitatis accipiantur. sed quia in hoc pronomine, quod est "eius", genus ambiguum est — omnis enim generis est hoc pronomen, id est et masculini et feminini et neutri — in graeco autem in feminino genere dicitur , <in> masculino et neutro et habet codex graecus , cogit intellegere non fundamenta Sion, sed fundamenta domini, id est quae constituit dominus, de quo dictum est: aedificans Hierusalem dominus. nec Sion tamen nec dominum antea nominauerat. cum diceret: fundamenta eius in montibus sanctis. sic et hic nondum nominato infante dictum est: occurrit ei et quaerebat eum occidere, ut de quo dixerit in consequentibus agnoscamus. quamquam et si de Moyse accipere quisquam uoluerit, non est magno opere resistendum. illud potius quod sequitur, si fieri potest, intellegatur, quid sibi uelit ideo recessisse angelum ab interfectione cuiuslibet eorum, quia dixit mulier: stetit sanguis circumcisionis infantis. non enim ait: . recessit ab eo", propter quod circumcidit infantem, sed quia stetit sanguis circumcisionis: non quia cucurrit, sed quia stetit, magno, nisi fallor, sacramento.

  92. 2.12.1

    Quod superius dictum est, quod Moyses uxorem et infantes suos inposuit uehiculis, ut cum eis in Aegyptum pergeret, postea uero Iothor socer eius illi cum eis occurrit. posteaquam eduxit. populum ex Aegypto, quaeri potest quomodo utrumque sit uerum. sed intellegendum est post illam, quae ab angelo futura erat, interfectionem Moysi uel infantis reuersam fuisse cum paruulis. nam quidam putauerunt propter hoc angelum terruisse, ne ad inpedimentum ministerii, quod diuinitus inpositum Moyses gerebat, femineus sexus comitaretur.

  93. 2.13.1

    Quaeritur quomodo populo dicatur, quod mandauit deus eiecturum se eos de Aegypto in terram Chanaan, Pharaoni autem dicatur, quod trium dierum iter exire uellent in desertum immolare deo suo ex mandato eius. sed intellegendum est, quamuis deus sciret quid esset facturus, quoniam praesciebat non consensurum Pharaonem ad populum dimittendum, illud primo dictum esse, quod etiam primitus fieret, si ille dimitteret. ut enim sic fierent omnia, quemadmodum consequens scriptura testatur, Pharaonis contumacia meruit et suorum. neque enim mendaciter deus iubet quod scit non facturum cui iubetur, ut iustum iudicium consequatur.

  94. 2.14.1

    Verba quae dicit Moyses ad dominum: quare adflixisti populum hunc? et ut quid me misisti? ex quo enim intraui ad Pharaonem loqui in tuo nomine, *** in hunc populum, et non liberasti populum tuum. non contumaciae uerba sunt uel indignationis, sed inquisitionis et orationis, quod ex his adparet, quae illi dominus respondit. non enim arguit infidelitatem eius, sed quid sit facturus aperuit.

  95. 2.15.1

    Sacramenti locum esse dubium non est, quod scriptura uolens originem Moysi demonstrare, quoniam eius actio iam expetebat, a primogenito Iacob, id est Ruben, progenies coepit, inde ad Symeon, inde ad Leui; ultra progressa non est. quoniam ex Leui Moyses. hi autem commemorantur, qui iam commemorati fuerant in illis septuaginta quinque, in quibus Israhel intrauit in Aegyptum: non enim primam neque secundam sed tertiam tribum, id est Leuiticam deus esse uoluit sacerdotalem.

  96. 2.16.1

    Quod Moyses dicit: ecce ego gracili uoce sum, et quomodo exaudiet me Pharao? non uidetur tantum propter magnitudinem populi excusare de uocis gracilitate uerum etiam propter unum hominem. mirum si tam gracilis uocis fuit. ut nec ab uno homine posset audiri. an forte regius fastus non eos permittebat de proximo loqui? dicitur autem illi: ecce dedi te deum Pharaoni et Aaron frater tuus erit tuus propheta.

  97. 2.17.1

    Notandum quod, cum ad populum mitteretur, non ei dictum est: ecce dedi te deum populo et frater tuus erit tuus propheta, sed, frater tuus, inquit. loquetur tibi ad populum. dictum etiam est: erit os tuum, et tu illi quae ad deum; non dictum est: tu illi deus. Pharaoni autem dicitur Moyses datus deus et secundum analogian propheta Moysi Aaron, sed ad Pharaonem. hic insinuatur nobis ea loqui prophetas dei quae audiunt ab eo nihilque aliud esse prophetam dei nisi enuntiatorem uerborum dei hominibus, qui deum uel non possunt uel non merentur audire.

  98. 2.18.1

    Assidue deus dicit: indurabo cor Pharaonis et uelut causam infert cur hoc faciat. indurabo, inquit, cor Pharaonis et inplebo signa mea et portenta mea in Aegypto, tamquam necessaria fuerit obduratio cordis Pharaonis, ut signa dei multiplicarentur uel inplerentur in Aegypto. utitur ergo deus bene cordibus malis ad id quod uult ostendere bonis uel quos facturus est bonos. et quamuis uniuscuiusque cordis in malitia qualitas, id est quale cor habeat ad malum. suo fiat uitio, quod inoleuit ex arbitrio uoluntatis, ea tamen qualitate mala, ut huc uel illuc moueatur, cum siue huc siue illuc male moueatur, causis fit quibus animus propellitur. quae causae ut existant uel non existant, non est in hominis potestate, sed ueniunt ex occulta prouidentia iustissima plane et sapientissima uniuersum quod creauit disponentis et administrantis dei. ut ergo tale cor haberet Pharao, quod patientia dei non moueretur ad pietatem, sed potius ad inpietatem, uitii proprii fuit; quod uero ea facta sunt, quibus cor suo uitio tam malignum resisteret iussionibus dei — hoc est enim quod dicitur induratum, quia non flexibiliter consentiebat, sed inflexibiliter resistebat — dispensationis fuit diuinae, qua tali cordi non solum non iniusta, sed euidenter iusta poena parabatur, qua timentes deum corrigerentur. proposito quippe lucro uerbi gratia, propter quod homicidium committatur, aliter auarus, aliter pecuniae contemtor mouetur: ille scilicet ad facinus perpetrandum, ille ad cauendum; ipsius tamen lucri propositio in alicuius illorum non fuit potestate. ita causae ueniunt hominibus malis. quae non sunt quidem in eorum potestate, sed hoc de illis faciunt, quales eos inuenerint iam factos propriis uitiis ex praeterita uoluntate. uidendum sane est, utrum etiam sic accipi possit: ego indurabo, tamquam diceret: "quam durum sit demonstrabo" .

  99. 2.19.1

    Si loquetur uobis Pharao dicens: date nobis signum aut portentum, et dices Aaron fratri tuo: sume uirgam et proice illam palam Pharaone et palam seruis eius, et erit draco. hic certe non ministerio uocis opus erat, cui uidebatur uelut ex necessitate datus Aaron propter gracilitatem uocis Moysi; sed uirga erat proicienda, ut draco fieret. cur hoc ergo Moyses ipse non fecit, nisi quia ista mediatio ipsius Aaron inter Moysen et Pharaonem alicuius magnae rei figuram gerit?

  100. 2.20.1

    Etiam hoc notandum, quod cum id signum palam Pharaone fieret scriptum est: et proiecit Aaron uirgam suam, cum forte si dixisset: "proiecit uirgam", nulla esset quaestio; quod uero addidit "suam", cum eam Moyses dederit, non frustra forsitan dictum est. an erat utrique illa uirga communis, ut cuiuslibet eorum diceretur, uerum diceretur?

← Previous · Next → — showing 101200 of 790

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa074.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.