Locutiones in Heptateuchum
- 3.27.1
Et uidebit eum sacerdos et inquinabit eum: pro eo, quod est "inquinatum pronuntiabit".
- 3.28.1
Et pilus qui est in tactu conuertatur albus: id est: conuertatur in album.
- 3.29.1
Et purgabit eum sacerdos: signum enim est. purgatum pronuntiabit. sicut "inquinabit". quod supra dixit. inquinatum pronuntiabit.
- 3.30.1
Et uiderit eum sacerdos. et ecce commutata est significatio in cute. et inquinabit illum sacerdos . plus habet et: nam ea coniunctione detracta integer sensus est hoc modo: si autem conuersa fuerit significatio in cute, posteaquam uidit eum sacerdos. ut purget illum, et uisus fuerit denuo sacerdoti, et uiderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute. inquinabit illum sacerdos.
- 3.31.1
Et tactus leprae si fuerit in homine, ueniet ad sacerdotem; et uidebit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutauit pilum album, et a sano carnis uiuae in cicatrice . id est: mutauit pilum in album colorem in cicatrice; mutauit autem a sano carnis uiuae, id est. quia non talem pilum habet, quod sanum est in carne uiua.
- 3.32.1
De leproso cum loqueretur, ait: et inmundus inmundus uocabitur, quasi non satis esset semel dicere: inmundus uocabitur. quamquam nonnulli codices ita habeant, in alio graeco ita inuenimus semel dictum: inmundus uocabitur. item paulo post dicit: cum sit inmundus, inmundus erit: quod in latinum de graeco non sicut positum est exprimi potuit. ait enim graecus: m ? ; quasi diceret "inmundus existens inmundus erit-4. sed non hoc est existens, quod graecus dixit , sed si dici posset essens" ab eo, quod est esse, non ab eo, quod est existere.
- 3.33.1
Et uestimento si fuerit in eo tactus leprae. potuit usitate ita dicere: et in uestimento si fuerit tactus leprae.
- 3.34.1
Aut in omni uase pelliceo in quocumque. fuerit in eo tactus . poterat satis esse: in quocumque fuerit tactus.
- 3.35.1
Et ecce non commutauit tactus aspectum suum, id est colorem, in quo aspicitur. non enim aspectum, quo ipse aspicit; tactum quippe ipsam maculam dicit.
- 3.36.1
Et accipiens sacerdos de emina olei superfundet in manum sacerdotis sinistram . non dixit "in manum suam sinistram", cum utique in suam faciat.
- 3.37.1
Uiro, uiro cuicumque fuerit fluor.
- 3.38.1
Et homo cuicumque exierit ex eo concubitus seminis.
- 3.39.1
Et omne super quodcumque dormit super illud.
- 3.40.1
Et omne super quod sederit super illud inmundum erit.
- 3.41.1
Et emittet in manu hominis parati in heremum. id est: emittet in heremum in manu hominis ad hoc parati: de hirco emissario loquebatur, cum hoc diceret.notandum est autem, quomodo dicat scriptura in manu.
- 3.42.1
Homo, homo filiorum Israhel, id est: ex filiis Israhel. ista autem repetitio quemlibet hominem uidetur significare, id est: ille aut ille.
- 3.43.1
Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non reuelabis . hac locutione concubitum uetuit cum his personis.
- 3.44.1
Turpitudinem fratris patris tui non reuelabis et ad uxorem eius non introibis; propinqua enim tua est . et posuit pro "id est"; hanc enim dicit turpitudinem fratris patris eius, id est turpitudinem patrui. pudenda uxoris patrui.
- 3.45.1
Et exhorruit terra eos, qui insident super eam, id est: sedes habent, quod est "habitant".
- 3.46.1
Et permetentibus uobis messem terrae uestrae non perficietis messem uestram agri tui permetere. hoc, quod a plurali coepit et ad singularem numerum terminauit, plerique latini interpretari noluerunt. sed dixerunt: agri uestri, ubi dictum est: agri tui, quasi Graecus hoc non posset dicere; magis ergo locutio notanda fuit quam emendanda.
- 3.47.1
Quicumque acceperit sororem suam ex patre suo aut ex matre sua et uiderit turpitudinem eius et ipsa uiderit turpitudinem eius, <inproperium \' est; exterminabuntur in conspectu generis sui:> turpitudinem sororis suae reuelauit, peccatum [suum] accipient. peccatum posuit pro "poena peccati".
- 3.48.1
Et segregabitis uosmet ipsos inter medium pecorum mundorum et inter medium pecorum inmundorum et inter medium uolucrum mundarum et inmundarum. segregabitis uosmet ipsos, dixit, inter medium mundorum et inmundorum, quoniam segregantur munda ab inmundis uel a mundis inmunda; noua est omnino locutio. aliud est enim "segregabis inter medium pecorum mundorum et inter medium pecorum inmundorum", sicut saepissime loqui solet, aliud est, quod modo ait: segregabitis uosmet ipsos, tamquam illa ab alterutris segregantes se ipsos segregent ab utrisque tamquam iudicando inter utraque.
- 3.49.1
Dic sacerdotibus filiis Aaron et dices ad eos: in animabus non inquinabuntur in gente eorum nisi in propinquo qui proximus est eis . in luctu dicit, qui debetur animabus defunctorum; ideo enim lugetur, quia excesserunt.
- 3.50.1
Et caluitium non rademini super mortuum et super carnes suas non secabunt sectiones . usitata esset locutio "carnes suas non secabunt sectionibus".
- 3.51.1
Mulierem fornicariam et profanam non accipient et mulierem eiectam a uiro suo, quoniam sanctus est domino deo suo . non dixit "quoniam sancti sunt", sed tamquam de uno loqueretur, cum coeperit a plurali. deinde sequitur singulariter: sanctificabit eum; dona domini dei uestri iste offeret; sanctus est, quoniam sanctus ego dominus, qui sanctifico eos, rursus ad pluralem conclusit.
- 3.52.1
Si autem sacerdos possederit animam emtam pecunia, hic edet de panibus eius . non dixit: haec edet. cum animam dixerit, quae generis est feminini; sed potius ad illud respexit, quod per animam significare uoluit, id est hominem.
- 3.53.1
Et filia hominis sacerdotis si fuerit uiro alienigenae, id est: si nupserit uiro alienigenae.
- 3.54.1
Et locutus est dominus ad Moysen dicens: uitulum aut ouem aut capram cum natum fuerit et erit septem dies sub matre sua . plus uidetur habere et secundum usitatissimas locutiones in scripturis quas latini plerique transferre noluerunt.
- 3.55.1
Et sanctificabor in medio filiorum Israhel: quod est "sanctus habebor". neque enim dominus etiam praeter filios Israhel non est sanctus. eo sensu dictum est et in oratione dominica: sanctificetur nomen tuum, id est sanctum habeatur ab hominibus.
- 3.56.1
Loquere ad filios Israhel et dices ad eos: sollemnia domini quae uocabitis uocata sancta ista sunt sollemnia mea . sex diebus facies opera. cum ad plures loquendum dixerit, tamquam ad unum postea loquitur.
- 3.57.1
Et numerabitis uobis a die crastino sabbati, quo obtulerit gremium superpositionis, septem septimanas integras numerabis . non dixit "numerabitis", cum ad plures superius loqueretur.
- 3.58.1
Et cum nominasset filius mulieris Israhelitidis, nomen maledixit. cum hic non addiderit "dei". manifestum et tamen nomen dei esse intellegendum, cui maledixit.
- 3.59.1
Homo, homo si maledixerit deum suum peccatum accipiet. ecce ubi satis adparet locutionis esse, cum dicitur: homo, homo, tamquam dicat "homo ille aut ille". hoc est quicumque homo, non, sicut quidam putauerunt: homo, homo ita dici, tamquam laudabiliter nuncupetur, ac si diceretur: homo, sed homo; id est: non qualiscumque uelut similis pecori, sed qui uere sit homo. quem sensum non esse uerum, sed locutionis hoc esse scripturarum aperte hic ostenditur, cum in eo dicitur, qui culpatur, non qui laudatur.
- 3.60.1
Cum de seruis ageret, quos liceret habere Israhelitis, et erunt uobis, inquit, in possessione in aeternum, cum utique aeterni moriendo esse non possent uel domini uel serui. aeternum ergo dixit, ubi non est temporis praestitutus modus, quousque seruiant, sicut constitutus est eis, quos in remissione dimitti iubet libertati suae.
- 3.61.1
Si in praeceptis meis ambulaueritis et mandata mea obseruaueritis et feceritis ea, et dabo pluuiam uobis in tempore suo . superfluum est "et" consuetudini locutionis nostrae, sed more scripturarum additum; sequebatur enim: dabo uobis.
- 3.62.1
Et si usque adhuc non oboedieritis mihi, et adponam castigare uos septies in peccatis uestris . etiam hic superfluum est "et"; sequebatur enim: adponam castigare uos: quod autem ait "septies", pro omni numero accipiendum est.
- 4.1.1
Et uobiscum erunt unusquisque secundum tribum uniuscuiusque principum.
- 4.2.1
Filiis Symeon secundum propinquitates eorum. secundum populos eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum numerum nominum eorum, secundum caput eorum, omnia masculina a uiginti annis et supra, omnis, qui procedit in uirtute, recognitio eorum. haec locutio, quod non dicit: filii Symeon uel ex filiis Symeon, sed filiis Symeon datiuo casu.et hoc seruat deinceps in ceteris tribubus, non est translata ah interpretibus latinis. quos inspicere potuimus. in sola autem tribu Ruben quae prima numerata est, non est ista locutio: non enim ait: filiis Ruben secundum propinquitates eorum, et cetera, sed ait: et fuerunt filii Ruben primogeniti Israhelis secundum propinquitates eorum, et deinde similiter ut in ceteris.
- 4.3.1
Et fecerunt filii Israhel secundum omnia, quae mandauit dominus Moysi et Aaron, ita fecerunt.
- 4.4.1
Sacerdotes qui uncti sunt quorum consummauerunt manus eorum sacerdotio fungi.
- 4.5.1
Et inponent super illud omnia uasa eius, quibus ministrant in ipsis.
- 4.6.1
Et reddet cui deliquit ei . quidam locutionem istam transferre nolentes emendato ordine uerba transtulerunt dicentes: et reddet ei cui deliquit.
- 4.7.1
Uir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis . non ait: quaecumque fecerit; sed locutio est, ubi sexus masculinus pronomen uindicauit, quamuis posterius femininus sit positus, quae locutio usitata non est.
- 4.8.1
Uiri uiri si praeuaricata fuerit uxor eius: non solum . quia geminauit nomen, ut diceret: uiri, uiri. sed etiam quia addidit "eius", notanda locutio est.
- 4.9.1
Si superueniet illi spiritus zelandi, illa autem non fuerit inquinata, et adducet homo uxorem suam ad sacerdotem: superfluum est "et", sed scripturis usitata locutio.
- 4.10.1
Erit aqua argutionis quae maledicitur haec . hanc locutionem inusitatam fecit ordo uerborum; posset enim usitate ita dici: erit aqua argutionis haec quae maledicitur, aut: erit haec aqua argutionis quae maledicitur, uel si quid aliud usitata uerba ordinando dici potest.
- 4.11.1
Innocens esto ab aqua argutionis quae maledicitur haec. in hac locutione non solus uerborum ordo inusitate sonat, sed etiam casus mutatus est; esset enim integrum et usitatum: innocens esto ab hac aqua argutionis quae maledicitur, aut: ab aqua argutionis hac, quae maledicitur.
- 4.12.1
Et inflabitur uentrem pro "inflabitur uentre". haec locutio et apud latinos auctores frequentatur; sed interpretes nostri qui eam transferre noluerunt dixerunt: et inflabitur uenter eius.
- 4.13.1
Uir uel mulier quicumque magne uouerit uotum, non dixit: quaecumque.
- 4.14.1
Et radetur caput suum, talis locutio est qualis superius: inflabitur uentrem.
- 4.15.1
Sex uehicula tecta et duodecim boues, uehiculum a duobus principibus et uitulum a singulis . in hac locutione notandum putaui eosdem dictos uitulos, quos boues dixerat; sed hoc etiam graecum idioma esse perhibetur.
- 4.16.1
Princeps unus cotidie, princeps cotidie offerent dona sua, pro eo, ut diceret: singulis diebus singuli principes.
- 4.17.1
Uitulum unum pro bubus et hircum ex capris unum.
- 4.18.1
Et non erit in filiis Israhel accedens filiorum Israhel ad sancta . uidetur potuisse sufficere: et non: erit in filiis Israhel accedens ad sancta. aut certe: non erit filiorum Israhel accedens ad sancta.
- 4.19.1
Et fecit Moyses et Aaron et omnis synagoga filiorum Israhel Leuitis; secundum quae praecepit dominus Moysi de Leuitis, ita fecerunt eis filii Israhel.
- 4.20.1
Et homo, homo quicumque mundus fuerit et in uiam longinquam non est et defuerit facere pascha, exterminabitur anima illa de populo suo . ergo homo, homo locutio est, ac si diceret: quicumque homo, ille uel ille.
- 4.21.1
Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea promouebant filii Israhel . poterat plenum esse: et cum ascendisset nubes a tabernaculo, promouebant filii Israhel.
- 4.22.1
Et promouebant ordo castrorum filiorum luda primi.
- 4.23.1
Et promouebunt filii Gerson et filii Merari. futuri temporis uerbum posuit, cum rem gestam praeteritam narret sicut in superioribus cum de nube loqueretur, ad cuius motum uel stationem castra promouebant uel consistebant. atque ita deinceps in plurium promotionibus hoc uerbo utitur.
- 4.24.1
Et dixit Moyses Hobet filio Raguel Madianitae genero Moysi, non ait: genero suo.
- 4.25.1
Et dixit ad eum: non ibo, sed ad terram meam et ad progeniem meam, subauditur "ibo".
- 4.26.1
Et promiscuus qui erat in eis concupiuerunt concupiscentiam . singularem posuit pro plurali, ut promiscuus diceret, non promiscui; et tamen pluralem reddidit. cum ait: concupiuerunt.
- 4.27.1
Nunc autem anima nostra arida, nihil praeter in manna oculi nostri. desunt uerba "est" et "sunt"; plenum quippe esset: anima nostra arida est, nihil praeter in manna sunt oculi nostri. nam quidam interpretes sic transtulerunt et addiderunt uerba, quae non sunt in graeco.
- 4.28.1
Et molebant illud in mola.
- 4.29.1
Sescenta milia peditum in quibus sum in eis.
- 4.30.1
Et abstulit de spiritu qui super ipsum "subauditur aut erat" aut "erit". sed hanc locutionem. quae dicitur ellipsis, graeco eloquio familiarissimam et. quantum puto, etiam hebraeo latinos interpretes transferre piguit, cum et in latina lingua frequentetur quamuis minus quam in graeca.
- 4.31.1
Et percussit dominus <populum> plagam magnam ualde: notanda fuit locutio: percussit plagam. non "percussit plaga", quod est usitatum.
- 4.32.1
Et homo Moyses lenis ualde. subauditur "erat".
- 4.33.1
Et ira animationis domini super eos, subauditur "facta est".
- 4.34.1
Et ecce Maria leprosa sicut nix: et hic subauditur "facta est."
- 4.35.1
Et quae terra in qua isti insident super eam; et quae ciuitates in quibus isti habitant in ipsis.
- 4.36.1
Locum ipsum quem nominauerunt uallem Botrui. cum superius dixisset: uenerunt in uallem Botrui. dictum est ergo per anticipationem, non quia iam hoc uocabatur, quando uenerunt, sed cum scriberetur. hic liber, iam uocabatur.
- 4.37.1
Quoniam fortior nobis est magis usitata esset locutio si non haberet: magis.
- 4.38.1
Et protulerunt pauorem terrae quam explorauerunt t eam.
- 4.39.1
Terram quam transiuimus eam explorare, terra comedens qui habitant super eam est. dicendum autem fuit usitate: terram quam transiuimus explorare.
- 4.40.1
Terra quam explorauimus eam bona est ualde ualde.
- 4.41.1
Et ait omnis synagoga lapidare eos in lapidibus . non dictum est: lapidibus, cum ipsum lapidare posset usitata locutione sufficere.
- 4.42.1
Et quousque non credunt mihi in omnibus signis quibus feci in ipsis? non ait: quae feci in ipsis.
- 4.43.1
Puer autem meus Chaleb, quoniam spiritus alius in eo et adsecutus est me, et inducam eum in terram . usitatum esset, si non haberet: et.
- 4.44.1
Et inducam eum in terram, in quam intrauit illuc . sufficeret usitata locutione: in quam intrauit.
- 4.45.1
Et ait dominus ad Moysen et Aaron dicens. hoc inlatum est, cum dominus et superius loqueretur. facit hoc saepe scriptura; cum aliquid aliud uult dicere, iterum inducit loquentem, qui iam loquebatur.
- 4.46.1
Quotquot murmurauerunt super me.non ait "de me" aut "aduersus me".
- 4.47.1
Et hereditate possidebunt terram, quam uos abscessistis ab ea . usitatum esset: a qua uos abscessistis; nunc uero et quam abscessistis dictum est nouo more et additum est" ab ea", sicut scripturae loqui solent. sicut est: penitusque sonantes accestis scopulos. id est: accessistis scopulos, non ait: ad scopulos; et: deuenere locos, non ait: ad locos . ita quam abscessistis. non ait: a qua abscessistis.
- 4.48.1
Ego dominus locutus sum: nisi ita fecero synagogae malignae isti. quaerendum est sane quid sit quod graece positum est η μήν; nostri enim interpretes hoc paene ubique interpretati sunt "nisi".
- 4.49.1
In terram in quam ego induco uos illuc.
- 4.50.1
Si autem anima una peccauerit non sponte, offeret capram unam anniculam pro peccato. et exorabit sacerdos pro anima inuita et quae peccauerit nolenter ante dominum exorare pro eo; et remittetur ei. in hac sententia et illa locutio notanda erat, quod ait: et exorabit sacerdos et postea dixit: exorare — utrumque enim simul ita dici posset: exorabit exorare — et illa. quod a feminino genere incipiens ad masculinum clausit. cum enim dixisset: si anima una peccauerit, conclusit dicens: exorare pro eo: ubi intellegitur "pro eo homine". nam et quod adiunxit: et dimittetur ei, in latino quidem non adparet, quia hoc pronomen generis omnis est; sed in graeco masculinum elucet, ubi habet ao-cjj), quod hic positum est "ei". quod uero hic dictum est: pro anima inuita, intellegitur "quae inuita peccauerit, non quod nolit pro se offerri". hoc enim etiam consequenter exposuit, cum ait: et quae peccauerit nolenter. et ideo inuita positum est, quia latine non potuit exprimi, quod graece dictum est: ;; non enim potuit dici "nolenteta" uel quid aliud ab eo quod nolens fecerit.
- 4.51.1
Et anima quaecumque fecerit in manu superbiae, subauditur "peccatum". notandum etiam quod ait: manu superbiae, manum ponens pro opere siue potestate.
- 4.52.1
Morte moriatur homo; lapidate eum lapidibus omnis synagoga. et morte moriatur et lapidate lapidibus et lapidate omnis synagoga locutiones sunt inusitatae nobis.
- 4.53.1
Et accipite singuli turibulum suum.
- 4.54.1
Et descenderunt ipsi et omnia quae sunt eis. praesens posuit pro praeterito, sunt pro erant uel fuerunt.
- 4.55.1
Et omnis Israhel qui in circuitu eorum fugerunt a uoce eorum . subauditur "erat"; id est: omnis Israhel qui erat in circuitu eorum.
- 4.56.1
Quoniam sanctificauerunt turibula peccatorum horum in animabus suis . non dixit: quia sanctificauerunt turibula peccatores hi in animabus suis; sed quasi quaereretur, quorum turibula, pro eo, ut diceret "sua" , dixit: peccatorum horum. qui autem sanctificauerint, intellegendum reliquit, id est quia ipsi.
- 4.57.1
Et ecce germinauit uirga in domum Leui: latina consuetudo "in domo Leui" exigeret dici.
- 4.58.1
Et ego accepi fratres uestros Leuitas de medio foliorum Israhel dationem datam domino haec locutio in latinum necessitate ita translata est; nam graecus habet: δόμα δεδομένον. quod si quisquam latine uelit exprimere, dicturus est: datum datum, quia et δόμα datum est — secundum quod dicit apostolus: non quia quaero datum, sed requiro fructum, quod in graeco δεδομένον scriptum est, et in Genesi: dedit Abraham data filiis suis, graecus habet: δόματα, et in euangelio: nostis bona data dare filiis uestris, δόματα est in graeco — et δεδομένον "datum" est non nomen, sed participium. ac per hoc datum datum dici posset, tamquam datum quod datur, nisi ambiguitas uitanda esset. hanc ambiguitatem quidam nostri interpretes uitare conantes "donum datum" dixerunt; sed donum graece δῶρον dicitur, non δόμα. unde hoc loco non recte diceretur. quia non sibi hoc donatum a filiis Israhel dicit deus, sed pro primogenitis sibi debitis redditum: unde et quae redduntur et quae donantur data dici possunt. et ideo omne donum etiam datum est, non omne datum etiam donum est, quia non omne quod datur continuo etiam donatur.
- 4.59.1
Omnis primitia olei et omnis primitia uini et tritici primitia eorum quaecumque dederint domino tibi dedi ea. non dixit: omnem primitiuum tibi dedi eum; sed, cum dixisset: omnis primitia et enumeraret de quibus rebus esset, intulit: tibi dedi ea. nec saltem: tibi dedi eam, aut: tibi dedi eas, id est primitias; sed neutrum genus intulit, quod quidem fieri absoluta locutione etiam in latina lingua solet. neque hoc quod dictum est, primitia, latinum uidetur; primitiae quippe numeri tantum pluralis dici solent. sed si potuerunt interpretes nostri transferre quod in graeco inuenerunt: non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus, et alio loco: uirum sanguinum et dolosum abominabitur dominus, cum sanguis in latina lingua numeri sit tantum singularis, cur etiam hic pigeret singularem numerum "primitia", sicut habet graecus, exprimere? aliqui tamen interpretes primitias et per accusatiuum casum, ut dicerent: omnes primitias tibi dabo. ita utramque locutionem nobis inusitatam, quomodo in graeco inuenta est, transferre noluerunt
- 4.60.1
Loquere filiis Israhel, et accipiant ad te iuuencam rufam . pro eo, ac si diceret: adducant ad te, aut certe utrumque usitate diceretur: accipiant et adducant ad te iuuencam rufam.
- 4.61.1
Et lauabit corpus suum aqua. hoc intellegeretur etiam si non haberet: aqua.
- 4.62.1
Et <re>ponet extra castra in locum mundum . non "in loco mundo" dixit, quod latinae locutionis est.
- 4.63.1
Omne uas apertum quaecumque non habent alligaturam alligatam super ea.
- 4.64.1
Et accepit Moyses uirgam quae ante dominum, subauditur: erat.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 736
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa070.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.