Locutiones in Heptateuchum
- 2.88.1
Non erat autem populo aqua bibere, id est ad bibendum.
- 2.89.1
Et maledicebat populus ad Moysen: id est maledictis agebat Moysen, hoc est maledicebant illi; nam hoc in consequentibus ipse dixit: quid maledicitis mihi?
- 2.90.1
Et murmurabat populus ad Moysen dicentes.
- 2.91.1
Et uirgam, in qua percussisti flumen, accipe in manu tua.in qua percussisti dixit pro eo, quod dicimus de qua percussisti, et est ista locutio creberrima in scripturis.
- 2.92.1
Et sumsit Iotor socer Moysi holocaustomata et sacrificia deo: sumsit pro eo, quod est obtulit. an forte sensus est, non locutio, ut ea sumsisse intellegatur, quae Moyses obtulisset, quamquam Moyses non legatur superius sacrificasse nec Aaron nec quisquam Hebraeorum, qui educti sunt de terra Aegypti, sed tantum superius scriptum est, quod altare constituerit Moyses et appellauerit illud: dominus meum refugium? istum autem Iotor legimus sacerdotem fuisse Madiam, id est gentis Madiam. mirum est autem, si eius aduentu coepit sacrificare Moyses et non potius ipse Iotor, qui iam sacerdos erat.
- 2.93.1
Graue tibi uerbum hoc. subauditur "est\'".
- 2.94.1
Et demonstrabis illis uias, in quibus ambulabunt in eis.
- 2.95.1
Uerbum autem graue referebant super Moysen; sic enim habet graecus, quod latini interpretati sunt: ad Moysen. illa sane locutione ipsa etiam cura significatur, qua dictum est: super Moysen, uelut onus ei significaretur inpositum. uerbum autem graue dictum est pro quaestione graui. unde sequitur: omne autem uerbum leue iudicabant ipsi.
- 2.96.1
Quod graecus habet: |«bft>, supernominauero aut adnominauero expressius dicitur: quod usitatius "cognominauero" nonnulli interpretati sunt. sed non habet necessariam significationem cognominauero; propinquius autem dicitur cognominauero quam nominauero. nam et hoc aliqui interpretes dixerunt.
- 2.97.1
Et ueniam ad te et benedicam te . cum superius pluraliter loqueretur, facietis et immolabitis. dicit: ueniam ad te, tamquam ipsi Israhel, id est populo.
- 2.98.1
Et hae iustificationes, quas adpones coram illis. si emeris seruum Hebraeum et cetera. notanda locutio, quemadmodum, cum illud dictum est ad Moysen, hoc est, hae sunt iustificationes, quas adpones coram illis, tam ad ipsum populum cetera dicuntur quam ad Moysen: si emeris seruum Hebraeum. non enim hoc Moysi dictum est, sed, quod populo diceret, tantum ipsi populo dicebat.
- 2.99.1
Pertundet ei dominus auriculam de subula et seruiet ei in sempiternum uel in aeternum, quod graecus habet: ; . ecce quemadmodum scriptura multis locis dicit secundum hoc uerbum graecum sempiternum" uel "aeternum U aeternum, ubi non intellegitur illa aeternitas, secundum quam nobis aeterna promittitur uel secundum quam a contrario igne aeterno mali cremabuntur! neque enim seruus iste, qui uiuere in aeternum non posset, posset seruire in aeternum; sed intellegitur "aeternum" dictum, cuius temporis finis non est. aut certe aliquid hoc sacramento significatur aeternum.
- 2.100.1
Dabo tibi locum, in quem fugiat ibi, qui occiderit.-
- 2.101.1
Si quis percusserit seruum suum aut ancillam suam in uirga: quod est "de uirga".
- 2.102.1
Lapidibus lapidabitur taurus: quasi possit lapidari nisi lapidibus. differt aliquid ista locutio ab illa, qua diceret more scripturarum: lapidatione lapidabitur, sed tamen similis est.
- 2.103.1
Si autem taurus cornipeta erat ante hesternam et nudiustertianam: pro tempore praeterito posuit partem pro toto, quantumcumque illud fuisset, more scripturarum.
- 2.104.1
Siquis autem aperuerit lacum aut exciderit lacum et non operuerit eum et ceciderit illuc uitulus aut asinus, dominus laci reddet. et haec locutio a parte totum intellegenda est; non enim, si equus ceciderit in lacum aut ouis, ideo non reddet, quia hoc scriptum non est.
- 2.105.1
Quod autem mortuum fuerit, ipsi erit, pro "ipsius erit".
- 2.106.1
Si autem depauerit quis agrum aut uineam et admiserit pecus suum depascere agrum alium, id est" alienum".
- 2.107.1
Si autem pignus acceperis uestem proximi. ante solis occasum reddes ei. genus pro specie posuit: sic enim dictum est, ac si de omni ueste pignus dederit, cum de illo specialiter se dicere ex consequentibus scriptura testetur, qui non habet nisi eam uestem, unde se nocte cooperiat.
- 2.108.1
<Et> ecce ego mitto angelum meum ante aciem tuam, ut seruet te in uia, ut inducat te in terram, quam paraui tibi. adtende tibi et exaudi eum. angelum suum iubet deus exaudiri a populo non utique petentem, sed iubentem.
- 2.109.1
Et mittam uespas ante te et eiciet Amorreos: a plurali ad singularem numerum se conuertit. intellegitur autem: eiciet Amorreos uespa, sicut rana, sicut locusta, non quod una sit, sed quod per singularem pluralis numerus intellegitur.
- 2.110.1
Per partes eiciam illos a te.
- 2.111.1
Non dispones illis et diis eorum pactum; et non consident in terra tua, ne peccare te faciant ad me: non dixit "in me", idem tamen significat.
- 2.112.1
Respondit autem omnis populus uoce una dicentes.
- 2.113.1
Et uiderunt locum ubi steterat ibi deus Israhel. ubi steterat posset sufficere, sed hebraicae dicuntur istae locutiones.
- 2.114.1
Et inaurabis illa auro. similis est locutio "lapidibus lapidabitur".
- 2.115.1
Cyathos in quibus immolabunt in eis.
- 2.116.1
Duas bases columnae uni in ambas partes eius et duas bases columnae uni in ambas partes eius. ne de omnibus diceret, de duabus dicit more suo geminando, sicut puteos puteos, aceruos aceruos, generationes et generationes et similia.
- 2.117.1
Et columnas inaurabis auro et inaurabis seras auro.
- 2.118.1
Et inaerabis ea aeramento: talis locutio est < qualis > "inaurabis auro".
- 2.119.1
Extra uelum quod est super testamentum de lucerna accendenda cum diceret, hoc ait, id est quod foris accenderetur, ubi est sanctum, non intra uelamen, quod est super testamentum, hoc est sanctum sanctorum. ergo super non sic ait, tamquam esset tectum uel camera uel firmamentum caeli uel arcae cooperculum, sed etiam quod uice parietis obpositum esset, super dixit: sicut dicimus superiorem discumbere aut stare non utique alterum portari ab altero.
- 2.120.1
Legitimum sempiternum in progenies uestras: eo modo sempiternum, quo multa superius diximus.
- 2.121.1
Et sumet Aaron nomina filiorum Israhel super rationale iudicii super pectus introeunti in sanctum. consequens erat, ut diceret: introiens in sanctum, hoc est" sumet Aaron introiens", quod aliqui latini soloecismum uitantes interpretati sunt. sed quia et graecus introeunti habet et latini aliqui consonant, locutionem potius notandam credidi quam corrigendam.
- 2.122.1
Et pones super rationale iudicii fimbrias catenata. et hic latini nonnulli soloecismum cauentes fimbrias catenatas interpretati sunt; graecus autem habet: \'; y.pio3?o6; . hanc solemus dicere absolutam locutionem, cum generi masculino uel feminino neutrum infertur, quemadmodum si dicamus: iustititiae terrenae non sunt stabilia.
- 2.123.1
Et Aaron cum coeperit fungi sacerdotio, audietur uox eius intranti in sanctum in conspectu domini et exeunti. uocem eius ex tintinabulis dixit, qui magis sonus est eius. intranti et exeunti pro "iutrantis et exeuntis" posuit datiuum pro genetiuo.
- 2.124.1
Et duos renes et adipem quae super eos, subauditur "est", quod nonnulli interpretes addiderunt.
- 2.125.1
Et separabis illud separatione.
- 2.126.1
Et cum accendet Aaron lucernas, sero incendet super illud.sero dixit pro "uespere" et ideo notanda locutio est; o<J>e quippe graecus habet. sero autem proprie non solet dici, nisi cum tempus transierit, quo fieri debuit, quod sero dicitur factum.
- 2.127.1
Si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum et dabunt singuli redemtionem animae suae domino et non erit in eis ruina in uisitatione eorum et hoc est quod dabunt tibi. pendet ista locutio, quia interposita est coniunctio copulatiua: quae si non interponeretur, non penderet. tribus autem locis est posita, quorum undelibet detracta plenam facit esse sententiam. rursum ubi dictum est: si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum, et dabunt singuli redemtionem animae suae domino; si enim non dixisset: et dabunt, sed tantummodo dixisset: dabunt, finiretur sententia nec penderet . ita enim diceretur: si acceperis conputationem foliorum Israhel in uisitatione eorum, dabunt singuli redemtionem animae suae domino. si autem hic ponitur haec coniunctio, deorsum tollenda est, ut ita dicatur: si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum et dabunt singuli redemtionem animae suae domino et non erit in eis ruina in uisitatione eorum, hoc est quod dabunt. aut certe in medio, ubi dictum est: et non erit in eis ruina, si detrahas coniunctionem, non pendebit sententia; erit enim sensus: si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum et dabunt singuli redemtionem animae suae domino, non erit in eis ruina. cum uero ubique posita est eadem coniunctio, pendere facit locutionem; ideo eam notandam putauimus.
- 2.128.1
Consurrexit populus in Aaron et dixerunt ei . usitata locutio est, quia ex multis populus constat. deinde notandum totum pro parte positum. apostolus enim, sicut reuera erat, quosdam eorum dixit hoc fecisse, non totum populum, ubi ait: neque idolis seruiamus sicut quidam illorum.
- 2.129.1
Surge et fac nobis deos, qui nos praecedant. sedenti loquebantur? an potius locutio est notanda, propter quod dicitur saepe: exsurge, domine, aut: surge, deus, iudica terram.
- 2.130.1
Et nunc sine me et iratus ira, quomodo "morte morietur"; amat ita loqui scriptura.
- 2.131.1
Cui sunt aurea, demite: non dixit quid aurea. unde latini interpretes dixerunt: qui habet aurum, demat.
- 2.132.1
Quis ad dominum? ueniat ad me.
- 2.133.1
Fecerunt sibi deos aureos: de uno uitulo. pluralem ergo numerum pro singulari posuit. inde est et illud: hi di tui Israhel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. non sane locutiones istae reperiuntur, ubi pluralis pro singulari ponitur, nisi in eo rerum genere, in quo etiam de pluribus fieri uel intellegi potest. non enim quia unus ille uitulus erat, ideo non et plures fieri poterant aut ideo non multis idolis similis fuerat. hac locutione dictum est latrones insultasse domino, cum hoc unum fecisse scriptura testetur, sed non solus fuerat latro. quin etiam cum ista locutio fit per nomina propria, qualiter eam in scripturis factam nondum conperimus, plures illic intelleguntur, sicut Phaedras et Medeas quidam dixerunt, cum fuerit una Phaedra et una Medea; sed Phaedras et Medeas appellauerunt omnes similes Phaedrae et Medeae. ita non sine causa nec utcumque ac passim sicut ab inperitis uitiose fit, sed certo modo certisque regulis istae locutiones interponuntur.
- 2.134.1
Uade, ascende hinc tu et populus tuus, quos eduxisti de terra Aegypti, non "quem" eduxisti: quod ita usitatum est, ut rarius aliter dicatur.
- 2.135.1
Et dixit dominus: deponite stolas gloriarum uestrarum et cultum, et ostendam quae facturus sum tibi. a plurali ad singularem numerum locutionem terminauit, quia multi erant et populus erat, sicut eis dixerat: uos populus dura ceruice; non dixit "tu populus", sed: uos populus, cum uos numeri sit pluralis, populus autem numeri singularis.
- 2.136.1
Si inueni gratiam in conspectu tuo, simul ambulet dominus meus nobiscum: tamquam de alio dicat. adsiduae sunt hae locutiones, sed cum dicitur ad deum, putatur patri dici de filio. cum autem talia dicerentur ad Pharaonem et ad Ioseph et ad alios multis locis, genus locutionis intellegebatur.
- 2.137.1
Ne quando ponas testamentum his, qui sedent super terram: ac si diceret "sedes habent", quod est „habitantB.
- 2.138.1
Et deos fusiles ne feceris tibi. locutio est a parte totum significans; non enim quia fusiles tantummodo nominauit, fieri sculptiles, ductiles fictilesque permisit uel ullum genus simulacrorum aut qualiumcumque facticiorum deorum.
- 2.139.1
Omne adaperiens uuluam <mihi) masculina. id est: omne adaperiens uuluam mihi erit ex his, quae sunt masculina.
- 2.140.1
Primitiuum subiugalis redimes oue . et hoc a parte totum est; neque enim si subiugale non sit iumentum quodlibet, cuius caro tamquam inmunda respuitur, ideo non est redimendum aut alio quam oue redimendum.
- 2.141.1
Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum: locutio est utique "occides sanguinem" pro eo, quod est: occidendo effundes.
- 2.142.1
Et non dormiet usque in mane immolatio sollemnitatis paschae . dormiet dixit "manebit"; nam caro pecudis occisae et coctae quemadmodum dormiet? quod ergo dicitur: quare dormis, domine, hoc genere locutionis dicitur et intellegitur: quare cessas, id est non uindicas.
- 2.143.1
De quadraginta dierum ieiunio Moysi scriptura sic loquitur: panem non manducauit et aquam non bibit. a parte totum, id est a pane omnem cibum et aqua omnem potum significans.
- 2.144.1
Excide tibi duas tabulas <Iapideas> sicut et primae, subauditur "fuerunt": unde hoc uerbum nostri interpretes etiam addendum putauerunt, quoniam inusitata est in lingua latina talis ellipsis.
- 2.145.1
Et ait Moyses ad omnem synagogam filiorum Israhel dicens: plenum esset, et si non haberet dicens.
- 2.146.1
Et adtulerunt unusquisque quod adferebat cor eorum. poterat usitatius dici: et adtulit unusquisque quod adferebat cor eius.
- 2.147.1
Et quibus uisum est animae eorum adtulerunt demtionem domino, non dixit: et sicut uisum est animae eorum.
- 2.148.1
Et omnis cui inuentum est apud eum coria arietum rubricata, quod diceretur usitate: et omnes apud quos inuenta sunt coria arietum rubricata.
- 2.149.1
Omnis adferens demtionem argentum et aes adtulerunt demtiones domino . usitatius diceretur: omnis adtulit quam omnis adtulerunt.
- 2.150.1
Et apud quos inuenta sunt apud eos ligna inputribilia: apud eos more scripturarum additum est; nam sine hoc esset plena sententia.
- 2.151.1
Et omnis mulier sapiens mente manibus nere. quasi nere possit non manibus; et "sapiens nere" elegans atque inusitata locutio est. deinde: omnis mulier adtulerunt more superiorum plurali concluditur singularis. quia "omnis mulier adtulit" usitatius diceretur.
- 2.152.1
Et omnes mulieres quibus uisum est sensu suo in sapientia nerunt pilos caprinos . notandum sapientiam in his artibus saepe appellare scripturam, id est .
- 2.153.1
Et conpositiones et oleum unctionis et conpositionem incensi: non conpositiones aliquas extra debemus intellegere, sed, cum dictum esset: et conpositiones, per coniunctionem copulatiuam non aliud adiunxit sed quod dixerat exposuit, ut sciremus, quas conpositiones, et oleum, inquit, unctionis et conpositionem incensi. compositiones autem uocat, quia ex multis ista confecta sunt.
- 2.154.1
Et omnis uir et mulier quorum adferebat sensus eorum, ut intrarent et facerent omne opus quodcumque praecepit dominus fieri illud per Moysen, adtulerunt filii Israhel demtionem domino. ergo omnis uir et mulier intelleguntur filii Israhel. ceterae locutiones similes superioribus.
- 2.155.1
Facere aurum et argentum et aes: pro eo, quod est: facere ex auro et argento et aere; non enim aurum faciebant sed ex auro. tale est etiam quod paulo post dicit: et operari ligna, hoc est: ex lignis.
- 2.156.1
Facere omnia opera sancti, textilia et uaria texere cocco et bysso, facere omne opus architectonicum uarietatis. ecce et in rebus textilibus architectonicum opus appellat; mirum nisi propterea, quia tabernaculo fiebant, quod aedificii simile fuit et tamquam domus erigebatur. quid autem dicat: opera sancti, non euidenter adparet, utrum sancti sacerdotis, quoniam et de stola uel de stolis eius haec dicuntur, an sancti dei, in cuius cultum haec fiebant, an opera sancti, sicut dicebatur sanctum et sanctum sanctorum.
- 2.157.1
Umeralia continentia ex utrisque partibus eius: non dixit ex utrisque partibus eorum, quamuis illa umeralia, non umerale dixisset, sicut solet umerale dicere; ipsum enim appellauit pluraliter umeralia, sicut stolam et easdem stolas.
- 2.158.1
Et Eliab filius Achisamach de tribu Dan, qui architectonatus est textilia et consutilia et diuersicoloria texere de cocco et bysso. nouo more dicuntur architectonari textilia. etiam illud a parte totum intellegendum est, quod ait: texere cocco et bysso: ex his enim et cetera intellegimus, id est purpuram et hyacinthum.
- 2.159.1
Et fecerunt filii Israhel, sicut praecepit dominus Moysi, ita fecerunt: plenum esset, etiam si non adderetur: ita fecerunt.
- 2.160.1
Et fecit Moyses omnia, quae praecepit ei dominus, ita fecit: similiter, ut dictum est et filiis Israhel.
- 3.1.1
Homo ex uobis si obtulerit dona domino a pecoribus, a bubus et ab ouibus offeretis, hoc est: si a pecoribus offeretis, a bubus, ab ouibus offeretis. ouium nomine etiam caprarum genus inclusit, sicut et in aliis locis solet.
- 3.2.1
Et confringes ea fragmenta, id est: confringendo facies ea fragmenta.
- 3.3.1
Et cognitum ei fuerit peccatum quod peccauit in eo. duo modi locutionis hic notandi sunt: et peccatum peccauit et, quod addidit: in eo. in quo enim nisi in ipso, id est peccato?
- 3.4.1
Si autem anima peccauerit et audierit uocem iurationis et ipse testis fuerit aut uiderit aut conscius fuerit, si non nuntiauerit, et accipiet peccatum. plus uidetur habere" et"; nam eo dempto integre sequitur: accipiet peccatum.
- 3.5.1
Si autem anima peccauerit et audierit uocem iurationis et ipse testis fuerit aut uiderit aut conscius fuerit, si non nuntiauerit. et positum est pro "id est"; nam sic dici posset nostrae locutionis consuetudine: si autem anima peccauerit, id est audierit uocem iurationis et cetera.
- 3.6.1
Aut tetigerit ab inmunditia hominis, ab omni immunditia eius quam si tetigerit inquinetur, et latuit eum, post hoc autem cognouerit et deliquerit, cum recto ordine dicendum esset: et deliquerit, post hoc autem cognouerit.
- 3.7.1
Anima si latuerit eum obliuione et peccauerit nolens. non ait "si latuerit eam", quoniam animam pro homine ponit, sicut facit et in aliis, ubi animam prius dixit, quae generis feminini est, postea masculinum infert genus ad hominem referens. sed hic multo est haec locutio pressior, quoniam continuatim utrumque genus positum est, ut diceretur: anima si latuerit eum.
- 3.7.2
haec locutio terruit interpretes latinos et noluerunt eam transferre, sed ita posuerunt: anima si qua latuerit et peccauerit non uolens, cum aliud sit utique, si anima lateat. aliud, si animam lateat; hoc autem scriptura dicit: si lateat eam, non, si ipsa lateat. in graeco autem alio inuenimus: anima si latuerit ea obliuione; sed etiam ipse in consequentibus masculinum intulit dicens: sacerdos exorabit pro eo, et dimittetur illi, quod ibi habet . unde adparet scriptorem timuisse soloecismum nec tamen perseuerare potuisse in genere feminino uictum euidentia scripturae consequentis.
- 3.8.1
Ista holocaustosis super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane, ct ignis altaris ardebit super illud: potuit non habere "et" atque ita dici: totam noctem usque in mane ignis altaris ardebit. sed addita ista coniunctio facit obscuritatem his, qui in talibus scripturarum locutionibus non adsuefacti sunt.
- 3.9.1
Ista lex sacrificii, quod offerent illud filii Aaron sacerdotes ante dominum: nihil deesset, si non haberet "illud".
- 3.10.1
Sancta sanctorum est. sic habet et graecus; sed graeca locutio est, quam nostri quidam transferre nolentes dixerunt: sancta sanctorum sunt.
- 3.11.1
Occident arietem qui pro delicto ante dominum. latini interpretes addiderunt est et dixerunt: qui pro delicto est. quod graecus non habet.
- 3.12.1
Et si uotum aut uoluntarium sacrificauerit donum suum, quacumque die obtulerit sacrificium, edetur crastina die . pro eo, quod est "postera die": unde alii "altera die" interpretati sunt.
- 3.13.1
Coquite carnes in atrio tabernaculi testimonii in loco sancto et ibi edetis eas et panes qui sunt in canistro consummationis, quomodo praeceptum est mihi dicens: Aaron et filii eius edent ea. hanc locu* tionem quidam transferre nolentes dixerunt: quomodo praecepit mihi dicens, quia hoc uidetur consequens, ille autem in nostrae locutionis consuetudine soloecismus est.
- 3.14.1
Et ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem dies die et nocte . pro eo, quod est "habitabitis".
- 3.15.1
Et ait Moyses ad Aaron: accede ad altare et fac quod pro peccato tuo et holocaustum <tuum> et exora pro te et domo tua et fac dona populi et exora pro eis, quomodo praecepit dominus Moysi. non ait "quomodo praecepit dominus mihi", sed ita locutus est quasi fuisset alter Moyses, cui dominus praecepit, et alter iste, qui hoc ad Aaron loquebatur.
- 3.16.1
Et locutus est dominus ad Aaron dicens: uinum \' et siceram non bibetis et cetera. quam locutionem domini ita concludit: omnia legitima, quae locutus est dominus ad eos per manum Moysi. cum dominus loqueretur, non ait: quae locutus sum ad eos per manum Moysi, sed ea locutione usus est, qua superius ipse Moyses.
- 3.17.1
Legitimum aeternum in progenies uestras distinguere inter medium mundorum et contaminatorum et cetera. notandum, quemadmodum dicat aeternum, quod utique non erit sine fine.
- 3.18.1
Moyses loquens ad Aaron, Eleazar et Ithamar filios eius inter cetera etiam hoc ait: a sacrificiis salutarium filiorum Israhel. brachium ablationis et pectusculum segregationis super hostias adipum offerent segregationem segregare ante dominum. et erit tibi et filiis tuis et filiabus tuis tecum legitimum aeternum, cum hoc totum finem fuisset habiturum.
- 3.19.1
Cum de animantibus, quae in aquis sunt, praeciperet, quae sint eorum munda uel inmunda, in aquis. inquit, et in mari et in torrentibus. sed in mari latini codices habent, quia nimis insolens fuit pluralem nnmerum transferre de graeco et non dicere in mari, sed in maribus, maxime propter ambiguitatem, ne non maria, sed mares intellegerentur, id est masculi. nam nihilo minus insolens est quod tamen interpretatum est de sanguinibus, quia latina lingua sanguinis numerum pluralem non recipit uel in ipso nominatiuo casu. nam etsi ab eo, quod est mare, nemo dicit maribus, dicuntur tamen maria, cum sanguines non dicantur et tamen scriptum est: libera me a sanguinibus, et: non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus. ergo et maribus ita dici posset, nisi, ut dixi, ambiguitas uitaretur. torrentes uero isto loco pro fluminibus posuit scriptura, cum torrentes proprie dicantur hiemales fluuii, qui siccantur aestate et ideo pisces habere non possunt. unde nonnulli interpretes nostri non torrentes interpretari sed flumina maluerunt. poni autem in scripturis torrentes pro fluminibus locus ille psalmi satis ostendit, ubi legitur: et torrente uoluptatis tuae potabis eos. non enim tale aliquid intellegi uoluit nomine torrentis, quod ad tempus flueret ac deinde siccaretur, cum sequatur et dicat: quoniam apud te est fons uitae, quae utique aeterna est et indeficiens.
- 3.20.1
Sed haec edetis a repentibus uolatilibus, quae ambulant super quattuor, quae habent crura superi- ora pedum eius: non dixit "pedum suorum".
- 3.21.1
Et eritis sancti, quoniam sanctus ego. subauditur "sum". unde plerique nostri interpretati sunt: quoniam sanctus sum ego.
- 3.22.1
Et locutus est dominus ad Moysen dicens. haec usitatissima locutio est et creberrima in scripturis: locutus est dicens. sed ea, quae sequitur, rarius reperitur et latini sermonis coartat inopiam. graecus enim habet: ? XSVWV, quod latine exprimi posset "et dices ad eos dicens"; minus autem offendit, si dicatur "et inquies ad eos dicens", et similius est graeco, quia et ille non dixit: <; ÀŚjc.w, sed: ipsi; 1tpÒ; ? .
- 3.23.1
Mulier, quaecumque semen receperit et pepererit masculum, et inmunda erit septem dies. nostri plerique noluerunt transferre, sed ita dixerunt: mulier, quaecumque semen receperit et pepererit masculum, inmunda erit septem dies. illa ergo locutio, quoniam et graeco eloquio inusitata est, posset nec in graeco transferri; quia uero eam Graecos transferre non piguit, cur Latinos piguerit ignoro.
- 3.24.1
Triginta et tres dies sedebit in sanguine mundo suo. similiter et de illa, quae feminam peperit, dictum est: sedebit in sanguine mundo suo, sed duplicatis eisdem diebus, id est sexaginta sex diebus. sedebit ergo dictum est "manebit"; non enim per tot dies de sella ei surgere non licebat.
- 3.25.1
Homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix signi lucida. notandum cicatricem dicere scripturam non uulneris, sed etiam solius coloris notam.
- 3.26.1
Et fuerit in cute coloris eius tactus leprae . tactum dicit ipsam maculam. quod ipse homo lepra sit tactus.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 736
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa070.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.