Locutiones in Heptateuchum
- 4.65.1
Quia non credidistis sanctificare me in conspectu filiorum Israhel, id est: sanctitatem meam declarare. secundum istam locutionem dictum est: et pro eis sanctifico me ipsum, et in oratione dominica: sanctificetur nomen tuum.
- 4.66.1
Et incolae fuimus in Aegypto dies plures, pro annis multis.
- 4.67.1
Et dixit ad eum Edom, hoc est: gens ipsa — non enim adhuc uiuebat Edom, qui erat Esau — sicut isti, qui nuntios miserunt, Israhel uocabantur, quod prius nomen unius hominis erat.
- 4.68.1
Et dicunt ei filii Israhel: iuxta montem transibimus; si autem de aqua tua biberimus ego et pecora mea, dabo pretium tibi. satis eleganter a plurali transit ad singularem numerum, tamquam Israhel diceret. cum dixisset: filii Israhel, et a uerbis coepisset numeri pluralis, quod est: transibimus et biberimus.
- 4.69.1
Et uidit omnis synagoga, quia dimissus est Aaron . non facile hoc uerbum reperitur in scripturis dimissus pro eo, quod est mortuus; hoc et in euangelio est, ubi ait Symeon: nunc dimittis seruum tuum in pace . uerum tamen habet in graeco, quod magis a resolutione quam a dimissione dictum sonat; non enim dixit: a<<;, quod sine dubio est" dimittis".
- 4.70.1
Et fleuerunt Aaron triginta dies omnis domus Israhel.non dixit: fleuit, nec dixit: tota uel uniuersa, sed: omnis, quasi plures essent; sicuti est "omnis homo", quod de omnibus dicitur, longe utique aliud quam totus homo, quod de uno dicitur. sed adsidue ponit scriptura omne pro toto.
- 4.71.1
Et detrahebat populus ad deum et aduersus Moysen . non dixit: de deo, sed: ad deum. quamuis hanc locutionem quidam transferre nolentes "detrahebant de deo" transtulerunt.
- 4.72.1
Ora ergo ad dominum ut auferat a nobis serpentem . sicut et in Exodo dictum est "ranam" singularem pro plurali.
- 4.73.1
Et factum est quando momordit serpens hominem, et aspexit in aeneum serpentem, et uiuebat. non solum hoc habet ista locutio, quod uertit modum uerbi et ab specie perfecta praeteriti temporis ad inperfectam clausit, sed etiam quod plus habet: et.
- 4.74.1
Et eleuantes ex Obot castra conlocauerunt in Acalgai trans in heremo . hoc est: in ulteriore heremo.
- 4.75.1
Et percussit asinam in uirga . non dixit "uirga" sed: in uirga.
- 4.76.1
In maledictionem inimicorum meorum uocaui ; te, et ecce benedixisti benedictionem non dixit "benediction", sed, tamquam diceret: ecce dixisti benedictionem.
- 4.77.1
Quaecumque miserit deus in os meum, hoc obseruabo loqui. non dixit: haec obseruabo.
- 4.78.1
Ueni mecum adhuc in locum alium de quo non uidebis eum inde.
- 4.79.1
Et ait dominus ad Moysen: accipe duces populi et ostenta eos domino contra solem, et auertetur ira animationis domini ab Israhel. cum dominus loqueretur, non dixit: et ostenta eos "mihi", et auertetur ira mea* ab Israhel.
- 4.80.1
Domus familiae est Madian . de muliere hoc dixit, quae cum adultero Israhelita percussa est. quibus uerbis, quantum puto, intellegi uoluit nobilem fuisse, ut diceret eam: domus familiae. sic iam uulgo ad insigne diuitiarum et pater familias et mater familias dicitur.
- 4.81.1
Et locutus est dominus ad Moysen et Eleazar sacerdotem dicens: accipe principium totius synagogae filiorum Israhel a XX annis et supra . notandum quid appellauerit principium, robur scilicet aetatis in populo.
- 4.82.1
Ut exaudiant eum filii Israhel, et: in ore eius exibunt, et: in ore eius introibunt, id est: cum iusserit.
- 4.83.1
Et fecit Moyses secundum quae praecepit illi dominus; et adsumens legum statuit eum ante Eleazarum sacerdotem et cetera ubi hoc notandum fuit, quia, cum iam dixisset: et fecit Moyses secundum quae praecepit illi dominus, eadem ipsa repetit.
- 4.84.1
Et commendauit eum secundum quae praecepit dominus Moysi. non ait secundum quae praecepit "illi" dominus.
- 4.85.1
Decimam decimam similaginis consparsam in oleo agno uni; id est: singulas decimas singulis agnis . quod enim ait: decimam decimam, significauit, quod repetendae sint decimae per agnos singulos.
- 4.86.1
Et in mense primo quarta decima mensis huius dies festus, septem dies azyma edetis . notandum diem festum per plures dies celebrari et tamen diem festum dici, non dies festos ipsius festiuitatis celebrationem, quotquot dies tenuerit.
- 4.87.1
Et mense septimo una mensis. secundum hanc locutionem dictum est in Genesi: et facta est uespera et factum est mane dies unus; nam et ibi sicut hic graecus habet ἡμέρα μία. unde quidam hic interpretantes "prima die mensis" necessariam locutionem praetermiserunt. quamuis a sententia uerborum non recesserint.
- 4.88.1
Uitulum unum ex bubus, arietem unum. non ait: ex ouibus, sicut illud "ex bubus", cum et illud, si deesset, plenum esset.
- 4.89.1
Agnos anniculos sine uitio septem . hoc quod in agnis posuit, sine uitio, per omnia subauditur, et in uitulo scilicet et in ariete.-
- 4.90.1
Decima decima agno uni septem agnis, id est: singulas singulis.
- 4.91.1
Exceptis uotis uestris et uoluntaria uestra et holocaustomata uestra et sacrificia uestra et liba.mina uestra et salutaria uestra. hanc locutionem. si uel graeca esset, non notarem . non enim ait: exceptis uotis uestris et uoluntariis uestris et cetera, ut coeperat, sed neque: excepta uota uestra, ut ab ipso uelut soloecismo inciperet, sed. cum prius recte usitata locutione dixisset: exceptis uotis uestris, ea deinde adiunxit per alium casum, ubi subaudiri non possit "exceptis", sed "excepta": quod non admittit nec graeca nec latina locutio.
- 4.92.1
Homo, homo quicumque uouerit uotum domino, pro eo. quod est: omnis homo.
- 4.93.1
Cum autem mulier uouerit uotum domino aut definierit definitionem in domo patris sui in iuuentute sua. hic mulierem feminam dicit, etiamsi uirgo sit, more scripturarum : unde etiam de Christo est, quod ait apostolus: factum ex muliere.
- 4.94.1
Et audierit pater eius uota eius et definitiones eius, quas definiuit. definitiones definiuit. locutio est.
- 4.95.1
Definiuit aduersus animam suam; id est aduersus delectationes animae suae.
- 4.96.1
Et tacuerit pater eius, et stabunt omnia uota eius . hic plus habet "et"; nam integer sensus est: si audierit et tacuerit pater eius, stabunt omnia uota eius.
- 4.97.1
Si autem facta fuerit uiro . intellegitur nupserit; scriptura sic loquitur.
- 4.98.1
Et uota eius super eam, subauditur: sunt, quod nonnulli etiam interpretes addiderunt.
- 4.99.1
Omnia quaecumque exierint ex labiis eius secundum uota eius et secundum definitiones quae aduersus animam eius, non manet ei, cum expectaretur numerus pluralis, ut diceret: non manent ei; nam ita nonnulli interpretati sunt uitantes istum quasi soloecismum.
- 4.100.1
Mille ex tribu et mille ex tribu, ex omnibus tribubus Israhel. numquid duodecies dixit mille? et tamen repetitio ista millenos significat.
- 4.101.1
Interfecerunt in gladio . quod usitate diceretur: interfecerunt gladio.
- 4.102.1
Et omnes ciuitates eorum quae in habitationibus eorum . subauditur "erant".
- 4.103.1
Et uillas eorum succenderunt in igni. quod usitate diceretur: succenderunt igni.
- 4.104.1
Et omnem multitudinem mulierum, quae non nouit concubitum masculi, uiuificate. nusquam certius adparet hebraea locutione mulieres etiam uirgines dici solere.
- 4.105.1
Et a dimidia parte eorum accipietis, et dabis eaEleazar sacerdoti primitias domini. non dixit "dabitis".
- 4.106.1
Et animae hominum a mulieribus, quae non cognouerunt concubitum uiri, omnis anima duo et XXX milia. et hic superior locutio confirmata est mulieres dici etiam quae non cognouerunt concubitum uiri, id est uirgines.
- 4.107.1
Et accepit Moyses et Eleazar sacerdos aurum a chiliarchis et a centurionibus et intulit ea in tabernaculum testimonii. uidetur dicere debuisse: et intulit illud in tabernaculum testimonii, quoniam aurum acceptum esse praedixerat. et plerique latini codices sic habent; sed ideo pluraliter uidetur inlatum ut diceret: intulit ea, quia multa uasa fuerant superius commemorata, in quibus erat hoc aurum.
- 4.108.1
Et pecora multitudo erat filiis Ruben et filiis Gad, multitudo copiosa ualde, non dixit: et pecorum multitudo erat.
- 4.109.1
Et uiderunt regionem Iazer et regionem Galaad, et erat locus locus pecoribus . non iungendum est in pronuntiatione quod bis dixit locus; sed subdistinguendum: et erat locus, et deinde inferendum: locus pecoribus. quasi enim expectaretur qualis locus, ita repetitio eleganter inlata est.
- 4.110.1
Et accedentes filii Ruben et filii Gad dixerunt ad Moysen et Eleazar sacerdotem et ad principes synagogae dicentes. non est ista uel graeca uel latina locutio: dixerunt dicentes, sed hebraea uidetur.
- 4.111.1
Detur terra ista famulis tuis in possessionem: quasi de aliis dicerent, cum sibi peterent.
- 4.112.1
Non enim secuti sunt post me praeter Chaleb filius Iephone. uidetur dicere debuisse: praeter Chaleb filium Iephone; sed nominatiue intulit, quia praecessit: secuti sunt. est autem ista locutio etiam latina, sed rara.
- 4.113.1
Donec consumeretur omnis generatio facientes maligna in conspectu domini. non dixit: faciens maligna, neque: facientium maligna.
- 4.114.1
Et accesserunt ei et dicebant. non ait quod usitatum est: accesserunt ad eum.
- 4.115.1
Et aedificabitis uobis ipsis ciuitates inpedimentis uestris.ac si diceret: aedificabitis uobis ipsis ciuitates propter inpedimenta uestra.
- 4.116.1
Inpedimenta nostra et uxores nostrae et omnia pecora nostra erunt in ciuitatibus Galaad; pueri autem tui transibunt omnes armati. non dixerunt: nos autem transibimus omnes armati, sed tamquam de aliis dicerent.
- 4.117.1
Et commendauit eis Moyses Eleazar sacerdotem et legum filium Naue et principes familiarum tribuum Israhel. non ait: commendauit eos Moyses Eleazar sacerdoti, quod utique ordo locutionis usitatae exigebat; per hos enim introducti sunt in terram, quam petebant: unde magis illi istis a quibus introducebantur in terram postulatam quam isti qui introducebant illis quos introducebant commendati uidentur.
- 4.118.1
Si autem non transierint armati uobiscum in bellum in conspectu domini, et transferte inpedimenta eorum . plus habent "et".
- 4.119.1
Et dedit eis Moyses filiis Gad et filiis Ruben . plus habet "eis".
- 4.120.1
Et non ibi erat aqua populo bibere. pro eo, quod est ad bibendum.
- 4.121.1
Loquere filiis Israhel et dices ad eos . sufficere uidetur: loquere filiis Israhel.
- 4.122.1
Et omnia idola fusilia eorum perdetis ea.plus habet "ea".
- 4.123.1
Hoc erit uobis fines maris . non dixit: hi erunt uobis.
- 4.124.1
Et hoc erit uobis fines ad aquilonem: eadem repetita locutio est.
- 4.125.1
Et erunt ciuitates eis habitare, pro eo, quod dici solet: ad habitandum.
- 4.126.1
Refugia erunt uobis fugere illo homicidam: quod usitate dici posset, ut fugiat illo homicida.
- 4.127.1
Et incolae qui in uobis istae ciuitates in refugium . singulari numero positum est incolae; id est: huic incolae qui in uobis, quoniam minus habet "est\'". non enim ait "qui in uobis est" notissima locutione, sed rariore in lingua latina quam in graeca.
- 5.1.1
Usque ad flumen magnum, flumen Euphraten . non dixit: usque ad flumen magnum Euphraten.
- 5.2.1
Et iudicium, quod durum fuerit a uobis, adferetis illud ad me . non dixit: quod durum fuerit uobis, sed a uobis, id est ita durum, ut a uobis iudicari non possit.
- 5.3.1
Si uidebit aliquis uirorum istorum terram optimam hanc, quam iuraui patribus eorum praeter Chaleb filius Iephone; hic uidebit eam . et in libro Numerorum istam locutionem notauimus, quia non dixit: praeter Chaleb filium Iephone, sed filius.
- 5.4.1
Dominus enim deus uester benedixit te in omni opere manuum tuarum.non ait: benedixit uos in omni opere manuum uestrarum, cum praedixisset uester, non ..tuus\'.
- 5.5.1
Nunc ergo surgite et promouete et pertransite uos uallem Arnon; ecce tradidi in manus tuas Seon regem Esebon . non dixit "in manus uestras", sed a plurali ad singularem transiit.
- 5.6.1
Quoniam quae est gens magna cui est ei deus adpropians illis? duo sunt hic notanda: uel quod ait: cui est ei, uel quod non ait "adpropians illi", sed adpropians illis.
- 5.7.1
Et similitudinem non uidistis sed uocem, cum uox non possit uideri; sed generaliter hoc uerbum posuit, tamquam ad omnem corporis sensum uidere pertineat.
- 5.8.1
In quam uos ingredimini illo hereditare eam: plenum esset, etiamsi non additum esset illo.
- 5.9.1
Et eduxit uos de fornace ferrea ex Aegypto: fornacem ferream duram tribulationem intellegi uoluit. secundum hoc et de Ioseph dictum est in Psalmis: ferrum pertransit anima eius.
- 5.10.1
Et non transeo Iordanen hunc, quasi et alius sit Iordane. ex hac locutione arbitror saepe dici etiam hunc mundum, quasi alius non sit.
- 5.11.1
Si autem genueris filios et filios filiorum tuorum: notanda locutio est, ubi et auos nepotes dicit gignere.
- 5.12.1
Et quaeretis ibi dominum deum uestrum et inuenietis eum, quando exquiretis eum ex toto corde tuo et ex tota anima tua in tribulatione tua: non dixit "in toto corde uestro et in tota anima. uestra in tribulatione uestra".
- 5.13.1
Interrogate dies priores, qui fuerunt priores te: non homines sed dies intellegendum est. similiter et hoc notandum, quod etiam superius, cum dixerit: interrogate pluraliter, priores te intulit singulariter, non "priores uobis".
- 5.14.1
Si et tentauit deus ingressus accipere sibi gentem de media gente: tentauit pro eo, quod est uoluit, positum est. an quid aliud? quod autem ait: de media gente, de mediis gentibus intellegendum est singulari posito pro plurali; sicut serpentem, ranam, et locustam pro serpentibus et ranis et locustis scriptum legimus.
- 5.15.1
Secundum omnia, quae fecit dominus deus uester in Aegypto coram te uidente: nihil minus est, et si non addatur: uidente.
- 5.16.1
Et ego stabam inter dominum et uos in tempore illo adnuntiare uobis uerba domini, quoniam timuistis a facie ignis et non ascendistis in montem, dicens: ego sum dominus deus tuus et cetera: dicens posuit pro "cum diceret".
- 5.17.1
Et aduena, qui incolit in te: populo dictum accipiendum est, non quasi uni homini, quia in populo incolit aduena.
- 5.18.1
Propter hoc constituit tibi dominus deus tuus ut obserues diem sabbati et sanctificare eum. si "et" non haberet, non uideretur inusitata locutio: ut obserues diem sabbati sanctificare eum; aut certe si ita esset: ut obserues diem sabbati et sanctifices eum, aut ita: propter hoc constituit tibi dominus deus tuus obseruare diem sabbati et sanctificare eum . nunc uero "ut obserues diem sabbati et sanctificare eum" inusitata et notanda locutio est.
- 5.19.1
Adtende tibi, ne dilatetur cor tuum et obliuiscaris domini dei tui: notandum etiam in malo dici posse dilatationem cordis; exultatio quippe in dilatatione intellegitur, cui contrariae sunt angustiae, id est tristitia. utrumque autem potest et in bono et in malo.
- 5.20.1
Et erit cum interrogauerit te filius tuus cras dicens; "cras" posuit pro futuro quocumque tempore.
- 5.21.1
Septem gentes magnas et multas: quomodo ergo multas, si septem? sed multas dixit multitudinem habentes.
- 5.22.1
Non dispones ad eos testamentum, cum de gentibus diceret; testamentum ergo pro pacto posuit.
- 5.23.1
Et filiam eius non sumes filio tuo; discedere enim faciet filium tuum a me et seruiet diis aliis et irascetur indignatione dominus in uos: non ait "irascar", sed tamquam de alio diceret.
- 5.24.1
Ciuitates magnas et muratas usque in caelum: ); dictum.
- 5.25.1
Ne dicas in corde tuo, cum consumpserit dominus deus tuus gentes istas ante faciem tuam, dicens: propter iustitias meas induxit me dominus hereditare terram bonam istam . ordo est: ne dicas in corde tuo dicens.
- 5.26.1
Ne quando dicant inhabitantes terram unde eduxisti nos inde: more scripturae additum est "in de".
- 5.27.1
Quae fecit uirtutem Aegyptiorum . hoc interpretes quidam latini minus intellegentes noluerunt dicere uirtutem, sed uirtuti uel exercitui, quoniam id, quod ait Graecus, , nonnulli exercitum intellexerunt; sed elegans locutio est. "quae fecit uirtutem eorum" intellegendum est, quid eam fecit, quoniam ad nihil eam redegit. sed quia pluraliter dictum est, ideo subobscurum est.
- 5.28.1
Quos aperiens terra os suum degluttiuit eos et domos eorum et tabernacula eorum . duae locutiones hic notandae sunt: quod et additum est" es o s", cum sufficere potuisset, quod et ait superius "quos", et, domos eorum cum dixisset, addidit: et tabernacula eorum, quasi alias in heremo haberent domos nisi tabernacula. sed nimirum domos intellegi uoluit homines ad eos pertinentes, sicut ipsi populo dicitur: et nunc tu, domus Iacob. nec ista locutio aliena est a latina lingua; nam et Romani dicti sunt domus Assaraci, quod ex Assaraco Troiano originem ducerent.
- 5.29.1
Quoniam oculi uestri uidebant omnia opera domini magna, quae fecit in uobis hodie . cum de his operibus diceret, quae per heremum facta sunt eo tempore, quo ibi circumducebantur per quadraginta annos, tamen "hodie" dixit, quod intellegi uoluit hoc tempore, quotquot ibi annos idem tempus habere potuisset.
- 5.30.1
Terram, quam iurauit dominus patribus uestris dare eis et semini eorum post eos . tamquam diceret: id est semini eorum post eos . non enim et ipsis dedit, sed ita ipsis dedit, cum semini eorum dedit.
- 5.31.1
Si autem auditu audieritis omnia mandata eius. quae ego mando tibi hodie . auditu uidetur superfluum, sed locutio est scripturae sanctae familiarissima.
- 5.32.1
Et dabit pluuiam terrae tuae in tempore suo matutinam et serotinam. cum matutinum tempus dies dicatur, numquid hinc intellegi uoluit tempus anni primum? serotinum uero minus latinum est. sed non potuit magis proprie de graeco exprimi, quod illi dicunt δ\'ψιμον tamen etiam in latina lingua uulgo usitatum est, ut dicatur serotinum, sed quod tardius quam oporteat factum est. hic uero tempus anni potius intellegi uoluit.
- 5.33.1
Et cum ederis et satiatus fueris, adtende tibi ipsi, ne dilatetur cor tuum, et praeuaricemini et seruiatis diis aliis. iam superius tales locutiones notauimus, siue quod a singulari ad pluralem transit siue quod in malo uoluit intellegi "dilatetur dilatetur", ubi noxiam prosperitatem significauit.
- 5.34.1
Et flumen magnum, flumen Euphraten: repetitiones istae usitatae sunt in scripturis et rem decenter commendant.
- 5.35.1
Timorem uestrum et tremorem uestrum inponet dominus deus uester super faciem uniuersae terrae: non timorem et tremorem, quo ipsi timent et tremunt, sed quo timentur et alios tremere faciunt.
- 5.36.1
Non poteris manducare in ciuitatibus tuis decimationem frumenti tui.pro eo, quod est: non debebis.
- 5.37.1
Et incendes ciuitatem in igni: nos usitatius diceremus "igni".
← Previous · Next → — showing 501–600 of 736
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa070.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.