Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Locutiones in Heptateuchum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 736 sections

  1. 1.201.1

    Et posuit illis Ioseph in praeceptum usque in hodiernum diem in terra Aegypti, ut praestent quintas Pharaoni. hinc intellegitur Pharaonis nomen potestatis fuisse regalis, quod dixit: usque in hodiernum diem. non enim illi, qui tunc fuit, praestare poterant Aegyptii usque ad illum diem, quo ista scribebantur, quando ille iam non uiuebat.

  2. 1.202.1

    Et fuerunt dies Iacob annorum uitae eius: dies annorum saepe dicit scriptura, cum semel posset annos dicere.

  3. 1.203.1

    Quod scriptum est: nuntiatum est Ioseph, quia pater tuus turbatur, aliqui codices habent "uexatur", aliqui "aestuatur" et aliud alii, sicut interpretari Latini potuerunt, quod graece scriptum est . ideo autem "t u " adcommodatius dici uidetur, quia hoc dici solet de his, qui adflictatione corporis morte propinquante iactantur. et ex hoc etiam turba ? dicitur; est enim turba multitudo inordinata non sicut populus, quod dicitur, nec sicut plebs, quod dicitur, sed sicut , quod turba dicitur.

  4. 1.204.1

    Iacob benedicens nepotes suos filios Ioseph ait inter cetera: et inuocabitur in eis nomen meum et nomen patrum meorum. unde notandum est non solum exauditonem, sed etiam inuocationem dici aliquando, quae non dei, sed hominum sit.

  5. 1.205.1

    Hic enim primitiuus: minus habet "est" secundum codices graecos.

  6. 1.206.1

    In benedictione Ioseph ait inter cetera Iacob: inde qui confortauit Israhel. mirum, si non subauditur "est", ut plenum sit: inde est, qui confortauit Israhel.

  7. 1.207.1

    Quod scriptum est: dixit Ioseph seruis suis sepultoribus, ut sepelirent patrem eius, non inuenit latina lingua, quemadmodum appellaret ; non enim ipsi sepeliunt, id est terrae mandant corpora mortuorum, quod non est graece , sed . illi ergo id agunt, quod exhibetur corporibus humandis uel condiendo uel siccando uel inuoluendo et alligando, in quo opere maxime Aegyptiorum cura praecellit. quod ergo dicit: etiam sepelierunt, curauerunt intellegere debemus; et quod dicit: quadraginta dies sepulturae, ipsius curationis accipiendi sunt. sepultus enim ille non est, nisi ubi se mandauerat sepeliri.

  8. 1.208.1

    Loquimini in aures Pharaonis: locutio est usitata in scripturis.

  9. 1.209.1

    Et dixit Pharao ad Ioseph: descende et sepeli patrem tuum. etiam si per potentes illos, per quos Ioseph mandauerat, Pharao dixit, quod perferrent ad Ioseph, non utique dixit nisi ipsi Ioseph. unde illud est in euangelio, quod unus euangelistarum dicit centurionem uenisse ad dominum et dixisse illi: puer meus iacet in domo paralyticus; alius autem totum diligentius narrans amicos eum ad dominum misisse commemorat, qui hoc ei dicerent: in quibus amicis utique ipse uenit, cuius in eis uoluntas praesens fuit. unde est: qui uos recipit, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit.

  10. 1.210.1

    Planxerunt eum planctum magnum et ualidum. planxerunt planctum, non planxerunt planctu. locutio est in latina lingua non ignota, sicut dicitur: seruitutem seruiuit, militiam militauit et similia.

  11. 1.211.1

    Et redditione reddet nobis omnia mala, quae ostendimus ei. ex hac locutione ait et apostolus: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: ostendimus enim dictum est uel ostendit pro eo, quod est" fecimus" uel "fecit".

  12. 1.212.1

    Accipe iniquitatem seruorum dei patris tui. noua locutio est "accipe iniquitatem" pro "ignosce" aut "remitte" aut "obliuiscere". sed puto inde esse dictum "accipe", ac si diceretur "aequo animo accipe", hoc est noli indigne ferre.

  13. 1.213.1

    Et uenientes ad eum dixerunt. non iterum uenerunt, sed quod dictum fuit iterum dictum est; solet hoc \'facere scriptura.

  14. 2.1.1

    Et inualescebant ualde ualde.

  15. 2.2.1

    Quid est, quod dictum est de obstetricibus: et fecerunt sibi domos, quoniam timuerunt deum? praedictum est enim: bene faciebat deus cum obstetricibus. et ad hoc uidetur pertinere, quod fecerunt sibi domos timendo deum, tamquam beneficia dei ad hoc eis profuerunt, ut facerent sibi domos. numquid antea non eas habuisse domos intellegendum est? an ad diuitias hoc uerbum pertinet uel potius ad aliquas rei familiaris idoneas facultates ? huic enim simile uidetur, quod ait etiam Iacob post quattuordecim annos seruitutis suae socero suo uolenti eum adhuc apud se tenere: nunc ergo quando faciam et ego mihi domum? dixerat enim, quod creuerint pecora Laban sub illo, sicut et ipse Laban confessus fuerat dicens: benedixit me deus in introitu tuo. cum ergo dicit: quando faciam et ego mihi domum? subintellegitur "sicut et tu". hoc enim uidetur ualere quod ait: et ego, ut ad ipsam domum faciendam uideatur pertinere, quod consequenter ad Laban merces ipsa statuenda proponitur.

  16. 2.3.1

    Et omne femininum uiuificate illud: sic enim habent graeci; latini non habent "illud".

  17. 2.4.1

    Erat autem quidam de tribu Leui et sumsit sibi de filiabus Leui: intellegitur uxorem, quod quidam latini interpretes etiam addendum putauerunt; sequitur autem: et habuit eam, et concepit.

  18. 2.5.1

    Quid sit "tibin" ideo difficile est nosse, quia nec graecus interpres ex hebraeo nec latinus ex graeco uertit hoc nomen; sed sic transtulit ut inuenit.

  19. 2.6.1

    Timuit autem Moyses et dixit: si sic diuulgatum est uerbum hoc.... duo sunt in hac locutione adtendenda: primo, quia pendet sententia et sic dimissa est; deinde. quia" uerbum" pro facto posuit.

  20. 2.7.1

    Et respexit <deus> filios Israhel et innotuit illis: pro eo positum est: et innotuit. quod est: egit in his ea, quibus dei curam erga se intellegerent.

  21. 2.8.1

    Uidens uidi uexationem populi mei qui est in Aegypto.

  22. 2.9.1

    Et dixit Moyses addeum:quis sum, quiaibo ad Pharaonem regem Aegypti et quia educam filios Israhel de terra Aegypti? dixit autem: quoniam ero tecum: sic habet graecus; latinus autem em "e t quis ego" dixit et non dixit: quia ibo et quia educam, sed: ut eam et educam. et quod in graeco habet: dixit autem quia ero tecum, intellegitur utique quod dixerit ad Moysen; totum autem hoc latinus addidit et ait: dixit autem de us ad Moysen.

  23. 2.10.1

    Deus dicit, quod dicat Moyses filiis Israhel: uisitans uisitaui uos et quaecumque contigerunt uobis in Aegypto; graecus habet: uisitatione uisitaui uos.

  24. 2.11.1

    Deus dicit ad Moysen de filiis Israhel: et audient uocem tuam. graecus habet: et exaudient uocem tuam, quia et exauditio dicitur hominis.

  25. 2.12.1

    Quod habet latinus: poscet mulier a uicina et ab inquilina sua uasa argentea et aurea et uestem, graecus habet: a cohabitatrice sua, hoc est coox-rjvoo, quod aliqui latini interpretati sunt: a concellaria sua.

  26. 2.13.1

    Moyses dicit: quid ? si non crediderint mihi neque exaudierint uocem meam: quod latinus "audierint" interpretatus est.

  27. 2.14.1

    Extende manum et adprehende caudam graecus habet; latinus autem "manum tuam et caudam e ius" interpretatus est.

  28. 2.15.1

    Et extendens manum adprehendit caudam, et facta est uirga in manu eius.

  29. 2.16.1

    Et dixit illi: ut credant tibi, quoniam adparuit tibi dominus deus patrum ipsorum. graecus non habet: et dixit illi, sed continuo adiunxit: ut credant tibi, id est uerba dei post illud factum miraculum, tamquam adhuc loqueretur et modo sententiam uerborum inpleuerit. nam ordo est uerborum: extende manum et adprehende caudam, ut credant tibi; sed interpostita est facti narratio et postea redditum, ut credant tibi.

  30. 2.17.1

    Quod latinus habet: et facta est manus eius leprosa tamquam nix, graecus non habet "leprosa", sed tantum: facta est tamquam nix.

  31. 2.18.1

    Quodsi non audierint uocem signi primi: graecus sic habet; latinus autem: uocem tuam signi primi. sic et sequitur: credent tibi in uoce signi sequentis.

  32. 2.19.1

    Et erit aqua quam sumes de flumine sanguis super aridam, uel potius: super aridum, id est super id, quod aridum est. quod latinus dixit: sanguis super terram.

  33. 2.20.1

    Moyses dicit: precor, domine, non sum eloquens ante hesternam et nudiustertianam diem.

  34. 2.21.1

    Et uirgam hanc sumes in manum tuam, in qua facies in ea signa, cum dici posset: in qua facies signa aut certe: uirgam hanc sumes in manum tuam et facies in ea signa. nunc uero utrumque dictum est solita locutione scripturarum.

  35. 2.22.1

    Post dies autem illos multos mortuus est rex Aegypti. dixit autem dominus ad Moysen in Madian: uade, perge in Aegyptum; mortui enim sunt omnes, qui quaerebant animam tuam. multa in his uerbis genera locutionum notanda sunt, primo: uade, perge in Aegyptum, tamquam non sufficeret tantum "uade" uel tantum "perge"; deinde: mortui enim sunt omnes, qui quaerebant animam tuam, cum solum regem Aegypti scriptura dixerit mortuum et de solo antea dictum fuerit, quod Moysen quaerebat occidere. an ipse post alios inimicos ultimus mortuus est ? quod si ita est, non locutio, sed sensus est. item: qui quaerebant animam tuam, non in malo tantum. sed etiam in bono dici solet in scripturis; nam sicut hic in malo dictum est etiam in Psalmis: confundantur et reuereantur, qui quaerunt animam meam, in bono: perit fuga a me et non est qui requirat animam meam, nisi forte aliquid distare dicitur inter quaerentes et requirentes, ut illud in malo, hoc in bono intellegendum sit.

  36. 2.23.1

    Et dicebant ad populum dicentes: haec dicit Pharao: quam locutionem piguit latinum interpretari.\'

  37. 2.24.1

    Uideat deus uos et iudicet, quoniam execrabilem fecistis odorem nostrum palam Pharaone et palam seruis eius, dare gladium in manus eius, ut occidat nos. sic enim habet graecus; latinus autem ait, quem pro optimo legebamus: ut daretis gladium in manibus eius: qui soloecismus nulla interpretationis necessitate factus est, quia in graeco non est.

  38. 2.25.1

    <Et> statui testamentum meum ad illos, ita ut darem illis terram Chananaeorum et terram, quam incoluerunt, in qua et incoluerunt in ea. sic enim habet graecus, quod utique et in graeca lingua absurde uidetur sonare. et tamen Septuaginta interpretum auctoritas tanta est, quos ita loqui non piguit. quid? si enim et sensus hic latet? quodsi nullus est, ipsa locutio notanda est, ne alibi inuenta sensum inpediat uel aliquid quaerere, ubi quaerendum non est, conpellat.

  39. 2.26.1

    Quod habet latinus: exaudiui gemitum filiorum Israhel, quemadmodum Aegyptii adfligunt eos, graecus habet: καταδουλοῦνται αὐτοὺς, quod interpretari posset: in seruitutem redigunt eos; nam uno uerbo non potest.

  40. 2.27.1

    Et locutus est Moyses sic ad filios Israhel: et non exaudierunt Moysen a defectione animi et ab operibus duris: exaudierunt ait, non "audierunt".

  41. 2.28.1

    Ego enim ineloquens sum, quod ait Moyses ad dominum, ἄλογος dixit graecus, non " inperitus " quasi ἀμαθής uel ἀπαίδευτος.

  42. 2.29.1

    Hi sunt Aaron et Moyses, quibus dixit eis deus, ut educant filios Israhel de terra Aegypti; sic enim habet graecus.

  43. 2.30.1

    Ecce ego gracili uoce sum et quomodo exaudiet me Pharao? notandum, quod exaudiet dixit, non "audiet".

  44. 2.31.1

    Fecit autem Moyses et Aaron, sicut praecepit illis dominus, ita fecerunt. quid deesset, si non diceretur: ita fecerunt?

  45. 2.32.1

    Si loquetur uobis Pharao dicens: date nobis signum aut portentum, et dices Aaron fratri tuo: sume uirgam . nonne locutionis nostrae consuetudo poscebat et quaedam eius integritas, ut ita diceretur: si loquetur uobis Pharao dicens: date nobis signum aut portentum, dices Aaron fratri tuo: sume uirgam? quid ergo ibi additum est "et", nisi aliqua proprietate locutionis hebraicae? nam neque graeca esse perhibetur.

  46. 2.33.1

    Non mihi uidentur satis commode interpretati latini (,: Pharaonis, ut dicerent: sapientes; enim sapientes dicuntur. potuit autem latinus interpres sophistas dicere, quoniam non est, quemadmodum id latine dicatur. et ideo isto uerbo iam utimur pro latino, sicut philosophiam dicimus non solum graece uerum etiam latine; sophistas appellarunt latinarum litterarum eloquentissimi auctores.

  47. 2.34.1

    Et absorbuit uirga Aaron uirgas illorum: ac si diceret: draco Aaron.

  48. 2.35.1

    Quod dictum est de Pharaone: ecce ipse exit ad aquam, graecus habet "super aquam".

  49. 2.36.1

    Dimitte populum meum, ut seruiat mihi in deserto . et ecce non exaudisti usque adhuc . quotiens dicitur: exaudisti, cum homini dicatur!

  50. 2.37.1

    Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum ueneficiis suis. et induratum est cor Pharaonis et non exaudiuit eos, sicut dixit dominus: quia in usu scripturae est "exaudiuit", cum etiam de homine loquitur.

  51. 2.38.1

    Dimitte populum meum, ut mihi seruiant, non ut seruiat: qui loquendi modus non fere inuenitur nisi ubi res ipsa singularis pluribus constat. populus enim singulari nomine dicitur, sed constat ex multis. sic etiam est: omnis terra adorent te, quia omnis terra dictum est pro "hominibus, qui sunt in terra".

  52. 2.39.1

    Ecce ego ferio omnes fines tuos ranis; sic enim habet graecus elegantissima locutione, ut ranae ipsae plaga intellegatur, qua feritur terra Aegypti.

  53. 2.40.1

    Et eructuabit flumen ranas; et ascendentes intrabunt in domos tuas et in promptuaria cubiculorum tuorum et super lectos tuos et in domos seruorum tuorum et populi tui et in consparsis tuis et in clibanis tuis; et super te et super populum tuum et super seruos tuos ascendent ranae. notandum quod "in domos" et cetera cum dixisset accusatiuum casum tenuit "et super lectos" et cetera ubi dixit super similiter accusatiuum seruauit, in consparsis autem et in clibanis ad ablatiuum se transtulit; nam et graecus mutauit praepositionem, quam non mutat latinus. ille enim habet: ; ; in domos, in consparsis autem : ubi mirum, si non etiam sensus est, non locutio, ut in consparaonibus et in clibanis exortas ranas forsitan uelit intellegi non extrinsecus ascendisse uel inruisse et, quia eas fluuium eructaturum praedicit, inde inplere omnia.

  54. 2.41.1

    Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti et eduxit ranas; et educta est rana et operuit terram: repetitio a plurali ad singularem numerum traiecta est; nam utique "rana" pro multitudine ranarum positum est. nescio quo autem modo per loquendi consuetudinem inbutis sensibus hominum saepe plus uidetur quod singulariter quam quod pluraliter dicitur; nam plus accipitur cum dicitur uerbi causa: est illic miles quam sunt illic milites, et: est illic piscis quam sunt illic pisces.

  55. 2.42.1

    Et colligebant eas aceruos aceruos: haec repetitio multitudinem aceruorum significat et scripturis est familiaris.

  56. 2.43.1

    Quod habent latini: extende manu uirgam tuam et percute terra, non percute terram, graecus habet: aggerem terrae; si tamen hoc uerbo recte interpretatur, quod dictum est: to τό χωμα της τηςc

  57. 2.44.1

    Fecerunt autem similiter et incantatores ueneficiis suis, ut educerent scinifes, et non poterant. notandum est *fecerunt dictum pro eo, quod est: conati sunt facere. nam utique si fecerunt similiter, procul dubio eduxerunt scinifes; sed quia sequitur: ut educerent, et non poterant, non ergo similiter fecerunt, sed similiter facere conati sunt. aut si forte et ipsi, quamuis ueneficiis agerent, eadem tamen agendi specie uirgam extendebant, quod scriptura non expressit, ad hoc referendum est: fecerunt similiter.

  58. 2.45.1

    Et in terram super quam sunt super eam.

  59. 2.46.1

    Et gloriosam faciam in die illo terram Gessem, in qua populus meus inest super eam.

  60. 2.47.1

    Et dixit Moyses: ego exeam a te et orabo ad deum, et exibit cynomia a Pharaone et a seruis eius: quasi alteri diceret et "exeam a te" et de altero Pharaone subsequeretur, a quo esset exitura cynomia.

  61. 2.48.1

    Dimitte populum meum, ut mihi seruiant.

  62. 2.49.1

    Ecce ego pluam hanc horam crastina die grandinem multam <ualde). grando autem multa ualde ualde.

  63. 2.50.1

    Et desinent uoces et grando. notandum est scripturam "uoces" solere appellare tonitrua, quas uoces dei etiam Pharao superius appellauit dicens: orate pro me ad dominum, ut desinat fieri uoces dei, ubi et illa locutio est, quod non dixit: desinant fieri uoces.

  64. 2.51.1

    Ut narretis in aures filiis uestris et filiis filiorum uestrorum quaecumque inlusi Aegyptiis. notandum, quemadmodum dicatur "inlusi", ne forte ita sit dictum: draco hic, quem finxisti ad inludendum ei, et illud in Iob: hoc est initium figmenti domini, quod fecit ad inludendum ab angelis eius.

  65. 2.52.1

    Ecce ego induco hanc horam crastino die locustam multam. ecce quemadmodum superius dixit ranam, ubi diximus plerumque plus intellegi, cum aliquid huius modi singulariter dicitur, quam si pluraliter diceretur. manifestum est enim plus sonare "locustam multam", quam si diceret: locustas multas.

  66. 2.53.1

    Qui autem et qui sunt qui ibunt? cotidie dicimus consuetudine familiariore: quam qui et qui ibunt?

  67. 2.54.1

    Non est relictum uiride nihil in lignis. dicendum fuit more locutionis nostrae: non est relictum uiride aliquid in lignis.

  68. 2.55.1

    Pharao ad Moysen: peccaui ante dominum deum uestrum et in uobis; suscipite ergo delictum meum. hac locutione et ad Ioseph usi sunt fratres eius, ubi dixerunt: accipe iniquitatem seruorum dei patris tui.

  69. 2.56.1

    Quod latini habent: et nemo uidit fratrem suum tribus diebus, graecus habet: et non uidit nemo fratrem suum; notandum etiam fratrem hominis quemlibet hominem dici.

  70. 2.57.1

    Pharao dicit ad Moysen et Aaron: ite et seruite domino deo uestro; praeter oues et boues relinquite; sic enim habet graecus . ualde inusitata locutio est, nisi post distinctionem inferatur: "relinquite" et subaudiatur "ista", ut sit sensus: ite praeter oues et boues et relinquite ista; solet enim talis ellipsis fieri crebro in locutionibus scripturarum.

  71. 2.58.1

    Et non relinquemus ungulam: quasi abductis pecoribus posset ungula remanere; quid est enim aliud: non relinquemus ungulam nisi "nec ungulam relinquemus?"

  72. 2.59.1

    Pharao ad Moysen: adtende tibi ultra adponere uidere faciem meam: pro eo, quod est: adtende tibi. ne ultra uideas faciem meam.

  73. 2.60.1

    Et petat unusquisque a proximo et mulier a proxima uasa argentea et aurea et uestem: notandum Aegyptios Hebraeis proximos dictos.

  74. 2.61.1

    Et erit . clamor magnus per omnem terram Aegypti, qualis non fuit <talis> et talis non adhuc adponetur. in filiis autem Israhel non mutiet canis lingua sua ab homine usque ad pecus. elegantissima locutio est; per canem quippe extremum significauit uel hominum uel pecorum ita commendans, quanta in Hebraeis quies futura esset Aegyptiis acerba orbitate clamantibus.

  75. 2.62.1

    Accipiant singuli ouem per domos patriarum. quas dicat patrias, non facile est intellegere: utrum ciuitates, in quibus conmanebant, an potius numerosas familias a cuiusque uelut paternitate propagatas; hoc enim magis in graeco significari perhibetur.

  76. 2.63.1

    Si autem pauci sint qui in domo, ita ut non sint idonei ad ouem — id est ut ipsa paucitas non sit idonea ad ouem consumendam — adsumet secum uicinum proximum suum, hoc est ipsa domus adsumet uicinum . hominem proximum pro homine posuit, singularem autem pro plurali — non enim unum sed quot sufficiunt. cum de oue consumenda scriptura loqueretur, secundum numerum, inquit, animarum unusquisque quod sufficiat sibi — animas pro hominibus, a parte totum.

  77. 2.64.1

    Sument a sanguine et ponent super duos postes et super limen in domibus, in quibus manducabunt illas in eis. cum dixerit: in quibus, dixit etiam. "in eis" more usitatissimo; sed "manducabunt illas" quaeritur quas et intellegitur carnes. hoc enim sequitur: et manducabunt carnes hac nocte assatas igni: quod habent latini codices: qui manducabunt carnem, graeci autem habent , id est carnes, sed genere neutro, ideo in graeco est: in domibus, in quibus manducabunt illa in eis. est uero ista locutio, ut prius diceret illas, quam praediceret quid in consequentibus intellegeretur quas dixerit, similis ei locutioni, quam de filio Moysi exposuimus, cum eum uellet angelus occidere, et exemplum adhibuimus de psalmo: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas Sion: cuius enim fundamenta non intellegimus nisi ex consequentibus; sic et hic "in quibus manducabunt illas in eis", id est in quibus domibus manducabunt illas, intellegitur carnes, de quibus consequenter loquitur.

  78. 2.65.1

    Sumetis autem uobis fasciculum hyssopi et tinguetis ex sanguine qui est iuxta ostium et linietis super limen et super ambos postes de sanguine. etiam hic "fasciculum hyssopi" plures utique fasciculos significat, sicut rana plures ranas et locusta plures locustas; tropus autem iste quando fit in rebus, quae a nobis non ita dici solent, obscuritatem facit.

  79. 2.66.1

    Et erit cum dicent ad uos filii uestri: quae est seruitus ista? et dicetis eis: immolatio pascha hoc domino: etiam si non haberet "et", plenum esset: dicetis eis.

  80. 2.67.1

    Et aduenientes fecerunt filii Israhel, sicut praecepit dominus Moysi et Aaron, ita fecerunt: non adderet: ita fecerunt, nisi mos esset scripturarum.

  81. 2.68.1

    Et factum est in die illa eduxit dominus filios Israhel de terra Aegypti.

  82. 2.69.1

    Ait autem dominus ad Moysen dicens.

  83. 2.70.1

    Omne adaperiens uuluam masculina. pluralem numerum intulit singulari, quia ipsum quod dictum est: omne adaperiens, non utique in uno, sed in multis accipitur. similis est locutio: adtendite, populus meus: tale est et quod paulo post sequitur: omne, quod adaperit uuluam de armentis et de pecoribus, quaecumque tibi nata erunt. omne quaecumque tibi nata erunt ipse modus est locutionis.

  84. 2.71.1

    Omne adaperiens uuluam asinae. graecus habet "asini" modo illo locutionis — quod iam in Genesi notauimus - ubi masculinum pro feminino positum est de morte San.ae dicente scriptura: surgens Abraham a mortuo, et: sepeliam mortuum meum, et talia ibi saepe dicuntur de mortua.

  85. 2.72.1

    Propter hoc ego immolo domino omne quod aperit uuluam masculina: similis locutio superiori.

  86. 2.73.1

    Et erit in signo super manum tuam, id est super opera tua: ubi magis sensus est forsitan quam locutio.

  87. 2.74.1

    Et ex cussit dominus Aegyptio sin medium maris . graecus habet: et excussit dominus Aegyptios medium maris.

  88. 2.75.1

    Uidit autem Israhel manum magnam, quae fecit dominus Aegyptiis.

  89. 2.76.1

    Tunc cantauit Moyses et filii Israhel canticum hoc domino et dixerunt dicere; sic enim habet graecus: xat swrav .

  90. 2.77.1

    Et non inueniebant aquam, ut biberent. poterat non habere: ut biberent.

  91. 2.78.1

    Et murmurauit populus aduersus Moysen dicentes: non "dicens" sed: dicentes; ex pluribus enim populus constat.

  92. 2.79.1

    Et uenerunt omnis synagoga filiorum Israhel in heremo: non dixit" uenit", quia synagoga ex pluribus constat.

  93. 2.80.1

    Murmurabant omnis synagoga filiorum Israhel aduersus Moysen et Aaron: eadem est et ista locutio.

  94. 2.81.1

    Dixit autem dominus ad Moysen: ecce ego pluam uobis panes de caelo: manna pluiturus panes promisit. locutio est, qua panis pro alimento ponitur; amat autem scriptura pluraliter magis panes quam singulariter dicere.

  95. 2.82.1

    Mane uidebitis, inquit, gloriam <domini>, dum exaudiet murmurationem uestram super deum, id est quia murmuratis super deum: quod tantum ualet, ac si diceret: aduersus deum. deinde notandum nouo modo hic exauditionem dictam non precantium sed murmurantium, cum reprehendat utique scriptura murmurationem . tamquam hoc dixerit, quod cognouerit deus murmurationem eorum, et ipsam dei cognitionem dixit exauditionem.

  96. 2.83.1

    Accedite ante deum; exaudiuit enim murmur uestrum: iterum exauditionem non precum significat et petitionum sed etiam murmur malorum; hoc et postea dicit deus: exaudiui murmur filiorum Israhel.

  97. 2.84.1

    Et ecce in facie heremi minutum tamquam coriandrum. cum totiens deus dicat: faciem terrae sicut hic: faciem heremi, mirum est, unde homines ita errent, cum faciem audierint, ut aliquid tale opinentur, qualis hominis facies est uel alicuius animantis.

  98. 2.85.1

    Secundum numerum animarum uestrarum; unusquisque cum conmanentibus uobiscum colligite. quam saepe scriptura animas homines appellat parte totum — non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem, sicuti est: non timebo, quid mihi faciat caro, quod apertius in eodem psalmo ait: quid mihi faciet homo. non tamen diceret: secundum numerum carnium uestrarum, sicut dixit: secundum numerum animarum uestrarum.

  99. 2.86.1

    Et collegerunt illud mane mane: quomodo puteos puteos, aceruos aceruos, sic dictum est: mane mane.

  100. 2.87.1

    Nullus uestrum egrediatur unusquisque de loco suo die septimo: quod interpositum est: unusquisque, potuit et non dici.

← Previous · Next → — showing 201300 of 736

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa070.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.