Locutiones in Heptateuchum
- 1.101.1
Et uade ad oues et sume mihi <inde> duos haedos teneros et bonos. nomine ouium utriusque pecoris genus significauit, quod in eisdem pascuis simul erant.
- 1.102.1
Et det tibi benedictionem patris tui Abraham: Isaac dicit filio suo de auo eius patre suo.
- 1.103.1
Et exiit in Mesopotamiam Syriae: quasi Mesopotamia dicatur nisi Syriae; quamuis hoc Septuaginta non habere perhibeantur "Syriae", sed cum asterisco scriptum est.
- 1.104.1
Deus ad Iacob: non te derelinquam, donec faciam omnia, quae tecum locutus sum, quasi dimissurus eum, cum fecerit; non utique, sed locutio est.
- 1.105.1
Et surrexit Iacob de somno suo et dixit quia est dominus in loco hoc, ego autem ignorabam: plenus sensus est, etsi non habeat "quia".
- 1.106.1
Est dominus in loco hoc . ac si deceret: est hic demonstratio domini; non enim dominus in loco est.
- 1.107.1
Iacob interrogans quod ait: nostis Laban filium Nachor? cum esset filius Batuel, intellegendum est nobiliorem fuisse Nachor et merito dignitatis eius factum esse, ut de ipso interrogaret. filium autem dici et aui et proaui et ultra maioris alicuius eum, qui ex illo propagatur, usitatissimae locutionis est. hinc est. quod et Isaac patrem filii sui appellauit Abraham, sicut paulo ante commemoraui.
- 1.108.1
Adhuc est dies multa, nondum est hora congregandi pecora.
- 1.109.1
Et dedit illi Ballan ancillam suam ipsi uxorem: plenum esset, etsi ipsi non adderetur.
- 1.110.1
Si inueni gratiam ante te, auguratus essem; benedixit enim me deus in introitu tuo. non uidetur consequens, quia hic dicendum fuit: si inuenissem gratiam ante te, auguratus essem; nunc autem "si inueni" ordo est. id est: si inueni gratiam ante te, permitte me augurari; ita enim dixit: auguratus essem, tamquam diceret: o si auguratus essem! id est ad bonum augurium te in domo mea haberem.
- 1.111.1
Exaudiet me iustitia mea in die crastino: id est exaudiri me faciet.
- 1.112.1
Et uidit Iacob faciem Laban, et ecce non erat ad eum sicut hesterna et nudiustertiana die: familiarissima in scripturis locutio; hesterna et nudiustertiana die pro tempore praeterito posuit.
- 1.113.1
Et uidi oculis meis in somno, cum clausi sint in somno oculi corporis.
- 1.114.1
Ego sum deus, qui adparui tibi in loco dei, locutio est. an deus in loco dei sic accipiendum est, quomodo: pluit dominus a domino, filius a patre?
- 1.115.1
Respondens autem Iacob dixit ad Laban: dixi enim: ne forte auferas filias tuas a me et omnia mea.
- 1.116.1
Intrauit autem Laban et inscrutatus est in domo Liae: aduertendum est, quomodo dicatur domus uxoris, cum in itinere comprehensi sunt a Laban; nisi forte consuetudo scripturarum domum dicit pro cubiculo uel tentorio, quomodo etiam ancillarum domos dicit.
- 1.117.1
Iacob dicit ad Laban: quia scrutatus es omnia uasa domus meae: nunc unam domum dicit, cuius membra erant domus uxorum eius et concubinarum, ut intellegatur domos appellatas, cum essent cubicula aut tentoria, quos etiam papiliones uocant.
- 1.118.1
Nisi deus patris mei Abraham et timor Isaac esset mihi: patrem suum appellat auum suum, sicut ei dixerat Isaac pater eius.
- 1.119.1
Misit autem Iacob nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir in regionem Edom et. mandauit illis dicens: sic dicetis domino meo Esau: sic dicit puer tuus Iacob: cum Laban habitaui et demoratus sum usque modo; et facti sunt mihi boues et asini et oues et pueri et puellae; et misi nuntiare domino meo Esau. non dixit: misi nuntiare tibi.
- 1.120.1
Si interrogauerit te Esau dicens: cuius es? et quo uadis? et cuius haec quae antecedunt te? et dices: pueri tui Iacob: plenum esset et integrum, etiam " e t" si non haberet.
- 1.121.1
Munera misit domino meo Esau, et ecce ipse post nos. dicendum autem fuerat usitata locutione: munera misi domino meo tibi, aut: munera misit domino suo tibi.
- 1.122.1
Surrexit autem eadem nocte et accepit duas uxores et duas ancillas. hic distinguuntur ab uxoribus, quas prius uxores scriptura dixerat.
- 1.123.1
Et accepit duas uxores et duas ancillas: notandum est, quemadmodum dicatur consuetudine scripturarum "accepit"; non enim eas tunc duxit aut tunc a socero accepit.
- 1.124.1
Quod habent latini codices: et oues et boues fetantur, graeci habent: fetantur super me. quod ea significatione dictum est, ut intellegatur "super sollicitudinem uel curam meam", quomodo solemus loqui, cum dicimus super caput nostrum esse aliquid, cuius maximam curam gerimus.
- 1.125.1
Et filii Iacob uenerunt de campo et, cum audissent, conpuncti sunt uiri, et triste erat illis ualde, quod turpe fecerat in Israhel, quod dormisset cum filia Iacob; et non sic erit. difficile talis locutio reperitur in scripturis non inducta persona loquentium scriptorem uerba eorum interposuisse; non enim ait: et dixerunt. sed hoc tacito uerba dixit eorum. nam qui alii dicere potuerunt: et non sic erit, nisi qui grauiter indignati uindictam moliebantur ?
- 1.126.1
Notandum quod Emmor loquens de Dina ad Iacob et filios eius, filiam uestram dicit; non dicit filiam tuam, sororem istorum.
- 1.127.1
In hoc similes erimus uobis et habitabimus in uobis, id est inter uos.
- 1.128.1
Adpositus enim erat filiae Iacob, id est amabat eam.
- 1.129.1
Et filium eius Sychem interfecerunt in ore gladii: ac si diceret "gladio".
- 1.130.1
Quae abstulerunt filii Iacob de ciuitate Sicimoram Salem, cum eam expugnauissent, sic enumerantur: oues eorum et boues eorum et asinos eorum, quaecumque orant in ciuitate et quaecumque erant in campo tulerunt. et omnia corpora eorum <et omnem supellectilem eorum et uxores eorum> captiuauerunt et diripuerunt quaecumque erant in ciuitate et quaecumque erant in domibus. inter haec omnia non satis intellegitur quid dixit: et corpora eorum; neque enim suspicandum est, quod corpora abstulerunt peremptorum, sed rerum intellegenda sunt, quae corporaliter possidentur, ut eorum sit executio, quod sequitur: et supellectilem et cetera, sicut ia iure dicitur traditio corporum. quamquam Graeci seruos appellant usitatissima locutione; sed, quia non oa)|i.dr.a, sed aa)(jLata hic dictum est, non est temere confirmandum seruos significatos; fieri tamen potest, ut hoc magis sit.
- 1.131.1
Cum gentem Edom, id est Idumaeorum, commemoret scriptura et qui in ea regnassent, postea dicit: haec nomina principum Esau secundum loca eorum in regionibus eorum et in gentibus eorum, gentes appellans unius gentis propter familiarum multiplicatas generationes. cum etiam ipse Edom uocaretur: unde et gens, quam propagauit, cognominata est, cuius utique pater fuit.
- 1.132.1
Cum audisset autem Ruben, liberauit eum de manibus eorum et dixit: non feriamus eum in anima. non ergo liberauit eum et inde hoc dixit; sed hoc dicendo eum liberauit. prius ergo dixit: liberauit eum, et deinde breui recapitulatione quomodo eum liberauit insinuat.
- 1.133.1
Non feriamus eum in anima. hoc loco nomine animae uitam corporis animati significat per efficientem id, quod efficitur. secundum hoc uideri potest etiam ad diabolum dictum de Iob: animam eius ne tangas, id est ne occidas eum. nam secundum illam significationem, qua natura animae commemoratur, illud a domino dicitur: nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere.
- 1.134.1
Quod ludas dicit: manus autem nostrae non sint super eum, hoc est, quod dici a nobis solet "manus ei non inferamus".
- 1.135.1
Quoniam frater noster et caro nostra est: non aliud, sed bis hoc idem dictum est tamquam exponendo, quid sit frater noster, id est caro nostra, quod ex eadem carne fuerant procreati.
- 1.136.1
Occiderunt haedum caprarum. sic solet loqui scriptura, quemadmodum in psalmo: sicut agni ouium. quasi possit esse aut haedus nisi caprarum aut agni nisi ouium.
- 1.137.1
Et nuntiatum est Thamar nurui eius dicentes; dicendum autem fuit "nuntiauerunt dicentes".
- 1.138.1
Et depositis uestimentis uiduitatis suae a se. quid minus esset, si non adderetur a se?
- 1.139.1
Et non adposuit amplius scire eam: pro eo, quod est misceri ei.
- 1.140.1
Et inuenit Iose.ph gratiam in conspectu domini sui. haec locutio nulli est ignota in scripturis.
- 1.141.1
Et nesciebat quae circa eum erant nihil. Graecis usitata est uulgo locutio, apud nos recta non est: sed "nesciebat aliquid" dicimus.
- 1.142.1
Praeter panem, quem ipse edebat. per panem utique omnia intellegi uoluit ad uictum eius pertinentia. unde pro cotidiano uictu panis solus positus intellegitur in oratione dominica.
- 1.143.1
Et misit uxor domini eius oculos suos in Ioseph: solet et apud nos uulgo esse usitata locutio pro eo, quod est "amauit eum".
- 1.144.1
Et ait: dormi mecum. et ista usitata est locutio pro eo, quod est "concumbe mecum".
- 1.145.1
Et dedit carceris custos carcerem per manum Ioseph: pro eo, quod est "in manus Ioseph", per quod significat "in potestatem".
- 1.146.1
Et dixerunt: somnium uidimus, et non est, qui interpretetur illud. cum somnium suum unusquisque uidisset, non dixerunt "somnia uidimus", sed somnium uidimus.
- 1.147.1
Tres fundi tres dies sunt, non dixit" tres dies significant". et multum haec locutio notanda est, ubi aliqua significantia earum rerum, quas significant, nomine appellantur: inde est quod ait apostolus: petra autem erat Christus; non ait "petra significabat Christum".
- 1.148.1
Et dabis calicem Pharaoni in manu eius, cum plenum esset, etiam si non adderetur in manu eius.
- 1.149.1
Et auferet Pharao caput tuum abs te: plenum esset, etiam si non haberet abs te.
- 1.150.1
Et manducabunt aues caeli carnes tuas abs te: similis superiori locutio.
- 1.151.1
Et factum est post biennium dierum: quid minus esset, si non haberet: dierum?
- 1.152.1
Surrexit autem Pharao, et erat somnium. amant scripturae sic loqui de somniis, cum fuerit euigilatum, tamquam reddita homini ueritate uigilantium tunc illud adpareat somnium, quod cum uideretur quasi ueritas fuit.
- 1.153.1
Peccatum meum recordor hodie. Pharao iratus fuit pueris suis et posuit nos in carcere: illi loquebatur tamquam de altero.
- 1.154.1
Et uidimus somnium ambo nocte una, ego et ille: quasi non sufficeret, quod "ambo" dixerat. deinde et hic "u i dim us somnium" dicit, non" uidimus somnia", tamquam unum ambo uidissent.
- 1.155.1
Factum est autem, sicut conparauit nobis, ita et contigit. "factum est autem"; sic solet scriptura ponere. nam plenum esset: sicut enim comparauit nobis, ita et contigit.
- 1.156.1
Quales numquam uidi tales in tota terra Aegypti turpiores: dici autem posset more nostro "qui bus numquam uidi turpiores" aut "quales numquam uidi" aut "numquam uidi tales".
- 1.157.1
Exurgens autem dormiui. exurgens ait pro "expergiscens" .
- 1.158.1
Quanta deus facit, ostendit Pharaoni: cum illi loqueretur, tamquam de altero dicit.
- 1.159.1
Et consumet fames terram: pro "hominibus o qui sunt in terra".
- 1.160.1
Nunc ergo prouide hominem prudentem et intellegentem et constitue eum super terram Aegypti; et faciat Pharao et constituat locorum principes super terram. quasi alius sit, cui dixit: prouide hominem prudentem, et alius, de quo dicit: constituat Pharao.
- 1.161.1
Et congregetur triticum sub manu Pharaonis; id est" sub potestate".
- 1.162.1
Tamen thronum praecedam tui ego. sic se habent uerba in graeco, quae dixit Pharao ad Ioseph. sed "praecedam tui" usitata est apud Graecos locutio, apud nos autem dicitur "praecedam te"; illud uero "praecedam te thronum" nec apud Graecos usitata perhibetur, sed "praecedam te throno", id est honore sedis, quod intellegitur "praecedam te regno"; hoc enim illi et postea dicit.
- 1.163.1
Ego Pharao, sine te nemo extollet manum suam super omnem terram Aegypti. tamquam diceret: "ego sum rex, tu autem princeps uel praepositus Aegypti". Pharao quippe non hominis nomen est, sed regiae potestatis?.
- 1.164.1
Uidens autem Iacob, quia est uenditio in Aegypto, dixit filiis suis: quare segnes estis? ecce audiui, quod est uenditio in Aegypto: notandum, quia id, quod audisse se dicit, uidisse eum scriptura dixerat.
- 1.165.1
Emite nobis pusillas escas, ut uiuamus et non moriamur. unum horum sufficeret: aut ut uiuamus aut" ut non moriamur".
- 1.166.1
Pacati sumus; non sunt pueri tui exploratores. quasi de aliis dixerint: non sunt pueri tu exploratores, cum possent dicere" non sumus"; honorificentiae autem more maxime ita loquebantur.
- 1.167.1
Duodecim sumus pueri tui fratres in terra Chanaan, cum posterius dicant, quod unus eorum non sit, ipsum scilicet Ioseph non esse existimantes, id est perisse. hac locutione dictum est etiam illud: hi filii Iacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia, cum ibi non fuerit natus Beniamin. quod autem dixerunt: sumus in terra Chanaan, cum eo tempore, quo loquebantur, in Aegypto essent, "sumus" dictum est pro "habitamus"; inde enim uenerant ilico redituri ibi commorantes.
- 1.168.1
Hoc est, quod dixi uobis dicens, quod exploratores estis: quid deesset, etiam si non adderet: dicens ?
- 1.169.1
Ipsi uero ite et ducite emptionem tritici uestri. ducite pro eo, quod est" ferte"; quia enim ducuntur iumenta, in quibus fertur, etiam hoc duci dictum est.
- 1.170.1
Nonne locutus sum uobis dicens: ne noceatis puero, et non exaudistis me? notandum exauditionem non eam solam dici, quam exaudit deus.
- 1.171.1
Ipsi autem ignorabant, quia audit Ioseph. audit pro "intellegit"; nam uoces audit utique aure etiam linguam qui non intellegit. repetitur illa locutio quando narrant patri suo quid eis acciderit in Aegypto et quid dixerint ad Ioseph.
- 1.172.1
Duodecim sumus fratres, filii patris nostri; unus non est, pusillus autem cum patre nostro hodie in terra Chanaan. multa in his paucis uerbis genera locutionum sunt: et illud, quod paulo ante memoraui "duodecim sumus", cum ipsi dicant: unus non est, et: filii sumus patris nostri, quasi possent esse filii non patris sui. pusillus autem cum patre nostro hodie in terra Chanaan nec dixerunt "est" aut aliquid huius modi. deinde notandum est, quod maxime necessarium uidetur propter euangelistarum narrationes, quomodo cum ea, quae dicta sunt, dicta esse narrantur, non omnino eodem modo repetuntur, cum tamen in diuersitate uerborum nihil sententiae depereat ueritatis. nam quod dixerunt dictum sibi esse a Ioseph: et in terra mercamini, non inuenitur ab illo dictum. sine mendacio autem dixerunt, quod ex uerbis, quae dixerat, in eius uoluntate cognouerunt; neque enim uerba sunt necessaria nisi ad expromendam et in audientum notitiam perferendam, quantum possumus, uoluntatem.
- 1.173.1
Et erat uniuscuiusque alligatura argenti in sacco eorum: non dixit "in sacco eius" aut "in saccis eorum", sed quasi unus saccus omnium esset.
- 1.174.1
Super me facta sunt omnia haec, id est: me miseria onerant.
- 1.175.1
Ait autem illi ludas dicens: potuit plenum esse, etsi non haberet dicens.
- 1.176.1
Interrogans interrogauit nos homo. adsidua est talis locutio in scripturis: interrogans interrogauit nos homo, aut "interrogando interrogauit" et quae sunt similia.
- 1.177.1
Mecum enim manducabunt homines panes meridie: numquid panes tantum? sed ab eo, quod excellit, et cetera est complexa locutio. mecum enim manducabunt homines panes meridie: quod dicit meridie, prandium significat, quod fit medio die; hoc est enim meridies.
- 1.178.1
Ut accipiat nos in seruos et asinos nostros. non utique subauditur "seruos"; nam quod latini codices seruos habent, in graecis 1to,13C1<; legitur, quod nullo modo asini possunt esse. ergo asinos nostros tantummodo "accipiat" subauditur.
- 1.179.1
Aperuimus saccos nostros, et hoc argentum uniuscuiusque in sacco suo: non addidit "inuentum est" aut "adparuit" aut "erat" aut aliquid eiusmodi.
- 1.180.1
Propitius uobis, nolite timere. in his uerbis. quibus dictum est: propitius uobis, duo uerba sunt, quae subaudiuntur, et "sit" et w dena 4, plenum est enim: propitius sit uobis deus, quod omnino in graeco usitatissimum est.
- 1.181.1
Saluus est puer tuus pater noster, adhuc uiuit. hic expressius ostenditur pueri nomine seruum solere significari; non enim in illo sene posset hoc esse nomen aetatis
- 1.182.1
Non enim poterant Aegyptii manducare cum Hebraeis panes; abominatio est enim Aegyptiis. illa locutio frequentatur, ut in panibus omnes escae intellegantur.
- 1.183.1
Magnificata facta est autem pars Beniamin prae partibus omnium quinquipliciter ad illorum: iam quia dictum erat: prae partibus omnium, potuit non dici "ad illorum".
- 1.184.1
Inueniens autem eos dixit <eis> secundum uerba haec. potuit dicere: dixit eis uerba haec. an forte non locutionis genus est, sed interest etiam sententiae ? aliud est enim ipsa uerba dicere, aliud secundum ipsa, ut, quaecumque alia dicta fuerint, eadem sententia teneatur, quae illis uerbis conprehensa est; hoc est" secundum ipsa" etiamsi non ipsa. sed quia sequitur illis respondentibus: ut quid loquitur dominus secundum uerba haec? qui utique dicere debuerunt usitato more" ut quid loquitur dominus uerba haec" ? constat esse locutionis genus.
- 1.185.1
Absit a pueris tuis facere secundum uerbum hoc. potuerunt dicere: absit a nobis. sed illa honorificentia est usitata in scripturis sic dicere, tamquam de aliis; pueris autem pro" seruis" dictum est.
- 1.186.1
Et nos autem erimus serui domino nostro. etiam hic graeci ; habent, hoc est "pueri", quod tam adsidue scriptura pro seruis ponit, ut difficile inueniatur non isto nomine appellare seruos.
- 1.187.1
Quomodo autem ascendam ad patrem, cum puer non sit nobiscum? ut non uideam mala, quae inuenient patrem meum! magis consuetudo loquendi exigebat dici: ut uideam mala, quae inuenient patrem meum, hoc est: quomodo ascendam, ut uideam? nouo itaque loquendi more id, quod dixit "quomodo" pro eo dixit, ac si dixisset "non". sic enim usitatus ordo iste uerborum est: non ascendam ad patrem, cum puer non sit nobiscum, ut non uideam mala, quae inuenient patrem meum.
- 1.188.1
Quando fleuit Ioseph, cum recognosceretur a fratribus suis, ait scriptura: audierunt autem omnes Aegyptii, et auditum est in domo Pharaonis. deinde sequitur quod narrabat: dixit autem Ioseph ad fratres suos. prius itaque dixit scriptura, quod postea factum est; hoc enim famae celebritate accidit, ut omnibus Aegyptiis notum fieret; et postea reuersa est narratio ad id, quod dicebatur breui recapitulatione.
- 1.189.1
Et diuulgata est uox in domo Pharaonis dicentes: uenerunt fratres Ioseph. dicentes posuit pro "dicentium"; uox enim dicentium diuulgata est: uenerunt fratres Ioseph.
- 1.190.1
At ille respondit, quid est, dicens? ordo est: at ille respondit dicens: quid est?
- 1.191.1
Deus ad Iacob dicit: et ego descendam tecum in Aegyptum, et ego ascendere te faciam in finem. sic habent graeci, quod latini habent: et ego deducam te in finem.
- 1.192.1
ludam autem misit ante se ad Ioseph, ut ueniret sibi obuiam iuxta Heroum ciuitatem. nescio, utrum Heroum nomen facile in scripturis reperiatur.
- 1.193.1
In uerbis Ioseph, quibus ait ad fratres suos: ascendens nuntiabo Pharaoni et dicam ei: fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, uenerunt ad me; uiri autem sunt pastores — uiri enim pecorum nutritores erant — et iumenta et oues et omnia sua adduxerunt. quod interpositum est: uiri enim pecorum nutritores erant, ex persona sua scriptor interposuit et redit ad uerba Ioseph adiungendo: et iumenta et omnia sua adduxerunt, ut ordo sit in uerbis Ioseph: uiri autem sunt pastores et iumenta et oues et omnia sua adduxerunt.
- 1.194.1
Dixit autem Pharao ad Iacob: quot anni dierum uitae tuae? subauditur "sunt".
- 1.195.1
Pusilli et mali fuerunt dies annorum uitae meae. pusillos pro "paucis" positum est: neque enim uitae alicuius quam ceterorum dies possunt esse horarum spatio breuiores. hoc autem Iacob ex conparatione dixit uitae maiorum suorum; nam utique centum triginta annos, quos ille iam agebat, nemo nunc uiuit.
- 1.196.1
Triticum secundum corpus, id est secundum numerum corporum; per corpus enim numerum corporum, per numerum corporum numerum hominum significat.
- 1.197.1
Inualuerat autem fames ualde, et defecit terra Aegypti. "terram" posuit pro hominibus, qui erant in terra.
- 1.198.1
Uenerunt autem omnes Aegyptii ad Ioseph dicentes: da nobis panes. per panes triticum significat locutione per id, quod efficitur, id quod efficit.
- 1.199.1
Et facta est terra Pharaoni, non ait "Pharaonis". amat sic loqui scriptura, sicut in psalmo dictum est: et custodiui legem tuam. haec facta est mihi, quoniam iustificationes tuas exquisiui: de lege domini dixit: haec facta est mihi, id est in meam utilitatem.
- 1.200.1
Praeter terram sacerdotum tantum non possedit Ioseph. quasi dixisset "praeter terram sacerdotum tantum omnem terram possedit Ioseph".
← Previous · Next → — showing 101–200 of 736
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa070.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.