Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Locutiones in Heptateuchum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 736 sections

  1. 1.1.1

    Et diuidant inter medium diei et inter medium noctis.

  2. 1.2.1

    Uolatilia uolantia super terram secundum firmamentum caeli. quaeritur, quomodo accipiendum sit: secundum firmamentum. sic etiam: faciamus hominem secundum imaginem et secundum similitudinem: quod multi latini codices habent "ad imaginem et similitudinem."

  3. 1.3.1

    Inplete terram et dominamini eius. latina enim locutio est: dominamini ei.

  4. 1.4.1

    Et homo non erat operari terram: quod latini codices habent: qui operaretur terram.

  5. 1.5.1

    Plantauit deus paradisum secundum orientem: quod latini habent "ad orientem".

  6. 1.6.1

    Quod habent multi latini codices: et lignum sciendi bonum et malum, uel: lignum scientiae boni et mali, uel: lignum sciendi boni et mali et si quae sunt aliae uarietates de hac re interpretum, graecus habet: et lignum ad sciendum cognoscibile boni et mali: quod nescio utrum locutionis sit et non magis certum sensum aliquem insinuet.

  7. 1.7.1

    Quod habent latini codices: ex omni ligno, quod est in paradiso, escae edes, non paradiso escae distinguendum est, sed escae edes; nam "esca edes" dici admittit latina locutio, quoniam pro datiuo casu graeco ablatiuum uel quem appellant septimum in huius modi locutionibus solent ponere. aut certe ordo uerborum est: ex omni ligno escae.

  8. 1.8.1

    Serpens erat prudentissimus omnium bestiarum, quod multi latini habent; cppOVtĮLro\'ttX\'to; enim in graeco scriptum est, non aOfoo\'ttX\'toÇ.

  9. 1.9.1

    Quod scriptum est de Adam et Eua: aperti sunt oculi eorum, cum absurde credatur eos in paradiso caecos uel oculis clausis prius oberrasse, locutionis est, qua etiam de Agar scriptum est: aperuit oculos suos et uidit puteum — neque enim clausis oculis prius sedebat — et quod in fractione. panis aperti sunt oculi eorum, qui cognouerunt dominum post resurrectionem; neque enim per uiam cum illo clausis oculis ambulabant.

  10. 1.10.1

    Quod habent multi codices: et inimicitiam ponam inter te et inter mulierem, graeci habent: in medio tui et in medio mulieris: quod locutionis est; nam tantundem ualet quantum cum dicitur: inter te et inter mulierem. hoc et in eo, quod sequitur: in medio seminis tui et in medio seminis eius.

  11. 1.11.1

    Quod habent multi latini codices: quia audisti uocem mulieris tuae et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere, graeci habent: edisti de ligno, de quo praeceperam tibi eo solo non edere ex eo; alii autem interpretes graeci habent: manducasti uel: edisti, ut ita sit sensus secundum ipsos: quia audisti uocem mulieris tuae et edisti de ligno de quo praeceperam tibi eo solo non edere, ex eo edisti.

  12. 1.12.1

    Et adposuit parere fratrem eius Abel. locutio est frequens in scripturis: adposuit dicere.

  13. 1.13.1

    Et factum est, dum essent in campo, insurrexit Cain super Abel et occidit eum: locutio est; nam etsi non haberet "et factum est", posset integer sensus esse: et cum essent in campo.

  14. 1.14.1

    Quod scriptum est in quibusdam latinis codicibus: et paenituit. et dixit deus: deleam hominem, quem feci, a facie terrae, in graeco inuenitur: , quod magis recogitauit quam paenituit significare perhibetur. quod uerbum etiam nonnulli latini codices habent.

  15. 1.15.1

    Quod habent latini codices plurimi: nidos facies in arcam, cum latina locutio sit non "in arcam" sed "in arca", graeci nec "in arcam" nec "in arca" habent sed: nidos facies arcam, quod intellegitur, ut ipsa area nidi essent.

  16. 1.16.1

    Quod habent plerique codices: facies ostium arcae x latere, nonnulli habent: ex transuerso; sic enim uoluerunt interpretari, quod graece dicitur ex .

  17. 1.17.1

    Quod scriptum est: adhuc enim septem dies ego inducam diluuium aquae super terram, quod nonnulli latini codices habent, in graeco inuenitur: ego inducam pluuiam super terram. graeca locutio genetiuum casum habet, non accusatiuum, ut, si hoc in latinum exprimamus, ita dicatur: adhuc enim septem dierum inducam pluuiam super terram.

  18. 1.18.1

    Quod scriptum est: et fecit Noe omnia, quaecumque praecepit illi dominus deus, sic fecit, locutio est similis ei, quod in conditione creaturae, posteaquam dicitur: et sic est factum, additur: et fecit deus.

  19. 1.19.1

    Quod scriptum est: delebo omnem suscitationem, non creationem dictam notandum est; enim graece scriptum est. quod nomen etiam resurrectionis adsidue ponitur in scripturis graecis, cum posset ? dici, ut suscitatio sit àwiot\'Xotç, resurrectio . quo uerbo et apostolus usus est: si quo modo occurram in resurrectione mortuorum; ibi enim graeci non avaotaotv, sed s$avdoraatv habent.

  20. 1.20.1

    Quod scriptum est: et omnes bestiae secundum genus et omnia pecora secundum genus et omne repens, quod mouetur super terram, secundum genus et omne uolatile secundum genus intrarunt ad Noe in arcam, bina ab omni carne, in quo est spiritus uitae, non refertur "in quo", nisi "genus" subaudias, id est in quo genere; nam si "came" subaudiremus, "in qua" fuerat dicendum: quod solus interpres Symmachus dixit.

  21. 1.21.1

    Quod iterum est: et deleta est omnis suscitatio, notandum locutionis esse pro eo, ac si diceret: conditionem uel creaturam carnis.

  22. 1.22.1

    Cum dixit: et deleta est omnis suscitatio, quae erat super faciem omnis terrae, ab homine usque ad pecudem et repentium et uolatilium caeli, deinde addidit: et deleta sunt de terra, locutionem illam repetitionis qua familiariter utatur scriptura notandum est.

  23. 1.23.1

    Quod scriptum est: dimisit coruum uidere, si cessauit aqua: et exiens reuersus non est, donec siccauit aqua a terra, locutio est usitata in scripturis, quae iam nunc incipiat aduerti: non enim postea reuersus est, quia dictum est non reuersum donec siccauit aqua.

  24. 1.24.1

    Quod scriptum est: et extendit manum suam, accepit eam et induxit eam ad semet ipsum in arcam, locutio est, quam propterea hebraeam puto, quia et punicae linguae familiarissima est, in qua multa inuenimus hebraeis uerbis consonantia; nam utique sufficeret: et extendit manum, etsi non adderet "suam". tale est et quod paulo post dicit: habebat oliuae folia surculum in ore suo.

  25. 1.25.1

    Et non adposuit reuerti ad eum amplius: locutio est familiarissima in scripturis.

  26. 1.26.1

    Quod scriptum est: et non adiciam adhuc maledicere super terram, simile est superiori: et non adposuit reuerti ad eum.

  27. 1.27.1

    Et non adiciam percutere omnem carnem uiuam, ipsa locutio est.

  28. 1.28.1

    Et enim uestrum sanguinem animarum uestrarum, cum sufficeret aut "sanguinem uestrum" aut "sanguinem animarum uestrarum".

  29. 1.29.1

    Hoc signum testamenti, quod ego pono inter medium meum et uestrum: quod est "inter me et uos".

  30. 1.30.1

    Hic erat gigas uenator contra dominum deum. incertum est, utrum possit accipi "coram domino deo", quia sic solet intellegi, quod graece dicitur ἐναντίον.

  31. 1.31.1

    Unde exiit inde Phylisthim, cum sufficeret: unde exiit Phylistim.

  32. 1.32.1

    Et erat omnis terra labium unum: quod usitate nos dicimus "lingua una".

  33. 1.33.1

    Et erat omnis terra labium unum: notandum omnem terram appellatam omnes homines, qui tunc erant, quamuis nondum in omni terra.

  34. 1.34.1

    Et facti sunt illis lateres pro lapide. graecus habet: et facti sunt illis lateres in lapidem. quod si latine diceretur, locutio minus intellegeretur.

  35. 1.35.1

    Uenite, aedificemus nobis ciuitatem et turrem, cuius caput erit usque ad caelum. secundum hyperbolen dictum est, si locutionis genus hic accipiendum est; si autem usque ad caelum proprie dictum accipitur, inter quaestiones consideretur.

  36. 1.36.1

    Quod quidam latini codices habent: Sem filius Noe erat annorum centum cum genuit Arphaxat, graeci habent: Sem filius centum annorum cum genuit Arphaxa: ubi ellipsis est, quia deest "erat". sed quod non habent "filius Noe", sed "filius" tantum, noua locutio est.

  37. 1.37.1

    Et erat Sarra sterilis et non generabat, cum posset sufficere: et erat Sarra sterilis.

  38. 1.38.1

    Erit ergo, cum te uiderint Aegyptii, dicent, quia uxor illius haec: genere locutionis adiunctum est "quia"; nam sufficere potuit: uxor illius haec.

  39. 1.39.1

    Quod ait scriptura: factum est autem, statim ut intrauit Abram in Aegyptum, sufficeret: statim autem ut intrauit Abram in Aegyptum.

  40. 1.40.1

    Quid hoc fecisti mihi, quia non adnuntiasti mihi, quia uxor tua est? cum sufficeret: non adnuntiasti. et ipsum adnuntiasti more scripturarum dictum est; nam latini habent plerique: non dixisti.

  41. 1.41.1

    Ascendit autem Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia eius et Lot cum eo in desertum, subauditur "ascenderunt". nec tamen proprie dicitur ascendisse cum eo, quod habebat exanime, sicut aurum et argentum et omnis supellex; ac per hoc intellegitur hic locutio, quae uocatur graece lllit.łtv.

  42. 1.42.1

    Et facta est rixa inter medium pastorum pecorum Abram et <inter medium pastorum) pecorum Lot: unde latini codices paene omnes non transtulerunt istam locutionem, sed ita loquuntur, ut consuetudo nostra habet. et nobis deinceps eam notare non placuit; ipsa est enim per omnia in graeca scriptura, ubi tale aliquid dicitur.

  43. 1.43.1

    Quoniam homines fratres nos sumus. Abram dicit ad Lot: unde intellegitur morem esse scripturae ita loqui, ut fratres appellentur unius cognationis, etiamsi gradu sanguinis differant, ut alter sit in superiore. alter in inferiore, sicut hoc loco; nam patruus eius erat Abram.

  44. 1.44.1

    Factum est autem in regno Amarphal regis Sennar. secundum nostrae locutionis consuetudinem sic incipere sufficeret: in regno autem Amarphal. ergo quod ait scriptura: factum est autem, more suo locuta est.

  45. 1.45.1

    Quarto decimo autem anno Godollogomor et reges qui cum eo, subauditur "erant": unde a quibusdam latinis etiam additum est.\'

  46. 1.46.1

    Et Correos qui in montibus Seir, subauditur "erant".

  47. 1.47.1

    Adueniens autem eorum qui euaserunt quidam nuntiauit Abram transfluuiali - ipse autem habitabat ad quercum Mambre — Amoris fratris Excol et fratris Aunan qui erant coniurati Abram: obscurum hyperbaton. ordo est enim: adueniens eorum qui euaserunt quidam Amoris fratris Excol et fratris Aunan, qui erant coniurati, nuntiauit Abram transfluuiali; ipse autem habitabat ad quercum. hoc hyperbaton obscurius fit etiam per ellipsin; cum enim dictum esset: quidam Amoris fratris Excol et fratris Aunan, non dictum est, quid fratris, sed intellegitur "filius": sicut dicitur Iacobus Alphei, quamuis non dicatur filius, nihil aliud intellegitur; et multae sunt tales locutiones scripturarum, ubi filius tacetur et intellegitur.

  48. 1.48.1

    Quod habent quidam latini codices: et dixit Abram ad regem Sodomorum: extendam manum meam ad deum altissimum, qui creauit caelum et terram, si a sparto usque ad corrigiam calciamenti, fefellit interpretes, quod graecus habet , quod latine filum intellegitur, et ista scripturarum locutio est.

  49. 1.49.1

    Extendam manum meam ad deum altissimum, qui creauit caelum et terram, si accipiam de omnibus tuis: si enim pro eo dixit: extendam manum meam ad deum altissimum, ac si diceret "iuro", non est in latino usitata locutio, nisi ita dicatur: extendo manum meam ad deum altissimum me non accipere de omnibus tuis.

  50. 1.50.1

    Sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra: locutio quidem scripturarum est usitatissima; sed graeci habent: sciens scies, quod paene tantundem est.

  51. 1.51.1

    Et dedit eam Abram uiro suo ipsi uxorem: plus habet "ipsi".

  52. 1.52.1

    Cum au.tem uidit se conceptum habere, spreta sum coram illa. graeci habent hoc loco participium, quod latina lingua non habet, hoc est ; sed tamquam si diceretur: uidens autem se conceptum habere, spreta sum coram illa, quasi soloecismus sonat. sic etiam per illud participium, quod dictum est , pro quo nos diximus: uidens.

  53. 1.53.1

    Quod latini habent: augeam te nimis ualde, graeci habent: ualde ualde.

  54. 1.54.1

    Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua habitas, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam. uidendum, utrum locutio sit, quod dixit aeternam — graeci habent — et quod ait: et semini tuo post te; ibi enim uoluit intellegi quod dixerat: tibi.

  55. 1.55.1

    Tu autem testamentum meum conseruabis, <tu> et semen tuum post te in progenies suas: conseruabis pro "conserua"; promissiuum pro imperatiuo modo posuit.

  56. 1.56.1

    Et puer octo dierum circumcidetur <uestrum> omne masculinum: pro omnis masculus., quasi posset circumcidi nisi masculus.

  57. 1.57.1

    Et procidit Abraham in faciem et dixit in animo suo dicens: si mihi centum annos habenti nascetur, et si Sarra annorum nonaginta pariet! admirantis esse istam locutionem, non dubitantis dubitandum non est.

  58. 1.58.1

    Abraham autem erat annorum nonaginta nouem, cum circumcisus est carnem praeputii sui. non dixit: carne aut in carne.

  59. 1.59.1

    Et in boues adcucurrit Abraham. non dixit: ad boues.

  60. 1.60.1

    Abraham autem et Sarra seniores progressi in diebus: quod graeci habent "progressi dierum".

  61. 1.61.1

    Dixit autem dominus: clamor Sodomorum et Gomorrhae inpletus est, et delicta eorum magna ualde. clamorem scriptura solet ponere pro tanta inpudentia et libertate iniquitatis, ut nec uerecundia nec timore abscondatur.

  62. 1.62.1

    Et dixit, quia non perdam, si inuenero ibi quadraginta quinque: superfluum uidetur "quia", et ideo in codicibus nonnullis latinis non legitur.

  63. 1.63.1

    Numquid, domine, si loquar: subauditur " irasceris" aut aliquid huius modi.

  64. 1.64.1

    Cum euerteret dominus ciuitates in quibus habitabat in eis.

  65. 1.65.1

    In omni loco ubi intrauerimus ibi.

  66. 1.66.1

    Et aperuit deus oculos eius, et uidit puteum aquae uiuae. locutio est; non enim clausis oculis erat. unde iam in principio libri locuti sumus, ubi scriptum est: et aperti sunt oculi eorum.

  67. 1.67.1

    Et terra quam inhabitasti in ea.

  68. 1.68.1

    Et disposuerunt ambo testamentum. uel testati sunt ambo; amat scriptura testamenti nomine pactum appellare.

  69. 1.69.1

    Accipe filium tuum dilectum: illa locutione dictum est "accipe", qua etiam ad Agar de filio eius.

  70. 1.70.1

    Et respiciens Abraham oculis, cum sufficeret "respiciens".

  71. 1.71.1

    Per me ipsum iuraui: nisi benedicens benedicam te . ac si diceret: per me ipsum iuraui, quod benedicens benedicam te, aut nullo uerbo addito simpliciter: per me ipsum iuraui: benedicens benedicam te.

  72. 1.72.1

    Et multiplicans multiplicabo semen tuum. cum sufficere posset "multiplicabo".

  73. 1.73.1

    Et nuntiatum est Abrahae dicentes, cum consuetudo loquendi habeat: nuntiauerunt Abrahae dicentes. aut: nuntiatum est a dicentibus.

  74. 1.74.1

    Et surrexit Abraham a mortuo suo: non dixit "a mortua sua". et iterum de eadem: et sepeliam. inquit, mortuum meum: quod non neutro quasi corpus mortuum, sed masculino genere dictum graeca scriptura demonstrat.

  75. 1.75.1

    Et adiurabo te per dominum deum caeli et deum terrae. graeci non habent "per", sed: adiurabo te dominum deum caeli.

  76. 1.76.1

    Cum quibus ego habito in eis.

  77. 1.77.1

    Ne quando noluerit mulie ire mecum: mulierem feminam appellare proprium est illius linguae.

  78. 1.78.1

    In terram de qua existi inde.

  79. 1.79.1

    Adtende tibi, ne reuoces filium meum illuc: his uerbis solet comminatio declarari.

  80. 1.80.1

    Et posuit puer manum suam sub femore Abrahae et iurauit ei de uerbo hoc. ergo locutio est, qua dixerat Abraham: adiuro te, ac si dixisset: iura mihi; non autem solemus sic loqui. sed obseruandum est, utrum sint in scripturis aliae similes locutiones; nam et quod dixit Abraham: si noluerit mulier uenire tecum, purus eris a iuramento hoc, manifestauit ita se dixisse: adiuro te, tamquam diceret: iura mihi.

  81. 1.81.1

    Quod scriptum est de Rebecca: uirgo autem erat speciosa facie ualde; uirgo erat, uir non cognouerat eam, ista repetitio commendationem uirginitatis insinuat. sed cur additum sit: uir non cognouerat eam, nisi locutionis sit, mirum, si possit ita accipi, ut uirgo nomen sit aetatis, non integritatis. graeci autem non habent "cognouerat", sed "cognouit": quod uidetur inconsequens.

  82. 1.82.1

    Adorauit domino: quod nobis usitatum est dicere "adorauit dominum".

  83. 1.83.1

    Quoniam non dereliquit iustitiam et ueritatem a domino meo, id est iustitiam et ueritatem, quae est a domino meo, ac si diceret: quam fecit dominus meus.

  84. 1.84.1

    Et currens puella nuntiauit in domum matris suae: quasi non ipsa esset et patris domus.

  85. 1.85.1

    Et aquam lauere pedibus ipsius et pedibus uirorum qui cum eo erant.

  86. 1.86.1

    Dominus cui placui ante ipsum ipse mittet angelum suum tecum; quasi non sufficeret "cui placui". an poterat ei placere nisi ante ipsum?

  87. 1.87.1

    Si tu prosperas uiam meam quam ego nunc ingredior in eam.

  88. 1.88.1

    Cum uerba sua narraret seruus Abrahae, quae dixit accessurus ad fontem, ita narrauit: et erit uirgo, cui ego dixero: da mihi bibere pusillum aquae de hydria tua, et dicet mihi: et tu bibe, et camelis tuis hauriam . haec mulier est quam parauit dominus famulo suo Isaac. quibus uerbis satis euidenter expressum est etiam mulieres appellatas locutione hebraica, quae uirgines essent.

  89. 1.89.1

    Et benedixi dominum deum domini mei Abraham . honorificentiae locutio est et familiarissima scripturis, sicut deus Heliae.

  90. 1.90.1

    Renuntiate mihi, ut redeam in dextram aut sinistram. per dextram prosperitatem, per sinistram aduersitatem significauit; id est dextram, si concesserint, sinistram, si non concesserint; nam utique ea uia rediturus fuerat qua uenerat . quam locutionem scripturarum etiam cetera earum loca indicabunt, quia dextra nominatur in omnibus bonis, sinistra in malis, siue felicitas et infelicitas siue iustitia et iniustitia et aliquando dextra in aeternis, sinistra in temporalibus.

  91. 1.91.1

    Haec sunt nomina filiorum Ismahel secundum nomina generationum eorum: tamquam dixisset, secundum quae nomina generationes eorum appellatae sunt.

  92. 1.92.1

    Accepit Rebeccam filiam Batuel Syri de Mesopotamia, sororem Laban Syri, sibi in uxorem, cum posset dici tantummodo "uxorem", aut "sibi uxorem".

  93. 1.93.1

    Et ei erant gemini in utero eius, cum posset non addi, quod dictum est eius.

  94. 1.94.1

    Creuerunt autem iuuenes. est talis locutio et apud auctores saeculares, sicuti est: et scuta latentia condunt, id est condendo latentia faciunt. sic et hic "creuerunt iuuenes", cum infantes - essent, intellegitur: crescendo facti sunt iuuenes.

  95. 1.95.1

    Iacob ad Esau: uende mihi hodie primogenita tua mihi; sic enim habent codices graeci.

  96. 1.96.1

    Uidentes uidimus, quia est dominus tecum.

  97. 1.97.1

    Et disponemus tecum testamentum . amant scripturae pro pacto ponere testamentum, id est διαθήκην quod latini habent: et disponemus tecum testamentum, ne facias nobisum malum, tamquam diceretur, ut paciscaris non facere nobiscum malum.

  98. 1.98.1

    Et uocauit filium suum seniorem Esau et dixit: hoc loco senioris nomen non significat aetatem grauem, sed ex conparatione maiorem.

  99. 1.99.1

    Nunc ergo sume uas tuum pharetramque et arcum: non dixit uasa, sed uas . quod autem intellegi uoluit, non adparet, nisi forte locutio est, ut uas pharetram uoluerit intellegi et exponendo quid dixerit uas adiunxerit: pharetramque et arcum, tamquam dixerit: sume uas tuum et pharetram, uelut si diceret: sume uas tuum, id est pharetram, deinde aliud "et arcum", quod non ad illud uas pertineret, quod est pharetra. aut certe pharetram et arcum uas uoluit appellare, singularem ponens numerum pro plurali, tamquam si diceret: accipe uestem tuam, quo nomine intellegeremus plures uestes, sicut intellegimus militem pro militibus, et multa sunt alia.

  100. 1.100.1

    Exi in campum et uenare mihi uenationem.

Next → — showing 1100 of 736

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa070.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.