De Genesi Ad Litteram
- 3.12.3
Cur ergo et de homine non ita dictum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram secundum genus, cum et hominis propago manifesta sit? an quia non ita deus fecerat hominem, ut moreretur, si praeceptum seruare uoluisset, et ideo non erat necessarius decessori successor? sed post peccatum conparatus est pecoribus insensatis et similis factus est eis, ut iam filii saeculi huius generent et generentur, quo , possit mortalium genus seruata successione subsistere. quid sibi ergo uult post hominem factum illa benedictio: crescite et multiplicamini et inplete terram, quod utique generando fieri posset? an nihil hinc temere dicendum, donec ad eum scripturae locum perueniamus, ubi diligentius ista requirenda atque tractanda sunt? potest enim nunc fortasse sufficere propterea de homine non dictum esse: secundum genus, quia unus fiebat, de quo etiam femina facta est. non enim multa genera hominum, sicut herbarum, lignorum, piscium, uolatilium, serpentium, pecorum, bestiarum, ut sic dictum accipiamus: secundum genus, ac si diceretur generatim, ut inter se similia atque ad unam originem seminis pertinentia distinguerentur a ceteris.
- 3.13.1
Item quaeritur, quid tantum aquarum animalia de creatore meruerint, ut sola benedicerentur sicut homines. nam et ipsa benedixit deus dicens: crescite et multiplicamini et inplete aquas maris, et uolatilia multiplicentur super terram. an in uno genere creaturae dicendum fuit, ut in ceteris consequenter intellegeretur, quae generationibus crescunt? prius ergo diceretur in eo, quod primum tale creatum est, in herba scilicet atque ligno. an forte quae nullum haberent propagandae prolis adfectum ac sine ullo sensu generarent indigna iudicauit illis benedictionis uerbis: crescite et multiplicamini, ubi autem talis inesset adfectus, ibi primum hoc dixit, ut in terrenis animalibus etiam non dictum intellegeretur ? necessarium autem fuit hoc in homine repetere, ne quisquam diceret in officio gignendi filios ullum esse peccatum, sicut est in libidine siue fornicandi sine ipso coniugio inmoderatius abutendi.
- 3.14.1
Nonnulla etiam de quibusdam minutissimis animalibus quaestio est, utrum in primis rerum conditionibus creata sint, an ex consequentibus rerum mortalium corruptionibus. nam pleraque eorum aut de uiuorum corporum uitiis, uel purgamentis uel exhalationibus aut cadauerum tabe gignuntur, quaedam etiam de corruptione lignorum et herbarum, quaedam de corruptionibus fructuum: quorum omnium non possumus recte dicere deum non esse creatorem. inest enim omnibus quoddam naturae sui generis decus, ita ut in his maior sit admiratio bene considerantis et laus uberior omnipotentis artificis, qui omnia in sapientia fecit, quae a fine usque ad finem pertendens et suauiter cuncta disponens nec ea ipsa rerum nouissima, quae pro sui generis ordine dissoluuntur, et quarum dissolutionem ex poena nostrae mortalitatis horremus, relinquit informia, sed creat minima corpore, acuta sensu animantia, ut maiore adtentione stupeamus agilitatem muscae uolantis quam magnitudinem iumenti gradientis ampliusque miremur opera formicularum quam onera camelorum.
- 3.14.2
Sed utrum, ut dixi, in primis rerum conditionibus, quae isto sex dierum ordine creata narrantur, haec quoque minima instituta credamus, an postea consequentibus corruptibilium corporum solutionibus, hoc quaeritur. et potest quidem dici ea minutissima, quae ex aquis uel terris oriuntur, tunc creata: in quibus etiam illa non absurde intelleguntur, quae nascuntur ex his, quae terra germinante orta sunt, et quia praecesserant conditionem non solum animalium, sed etiam luminarium, et quia terrae continuantur per radicum conexionem, unde illo die, quo adparuit arida, exorta sunt, ut potius ad subplementum habitationis quam ad numerum habitatorum pertinere intellegerentur. cetera uero, quae de animalium gignuntur corporibus, et maxime mortuorum, absurdissimum est dicere tunc creata, cum animalia ipsa creata sunt: nisi quia inerat iam omnibus animatis corporibus uis quaedam naturalis et quasi praeseminata et quodammodo liciata primordia futurorum animalium, quae de corruptionibus talium corporum pro suo quaeque genere ac differentiis erant exortura per administrationem ineffabilem omnia mouente incommutabiliter creatore.
- 3.15.1
De generibus quoque animalium uenenosis et perniciosis quaeri solet, utrum post peccatum hominis ad uindictam creata sint, an potius, ut iam creata essent innoxia, nonnisi postea peccatoribus nocere coeperunt. neque hoc mirum est, quandoquidem etiam temporibus huius uitae laboriosae atque aerumnosae, cum sit nemo ita iustus, ut perfectum se audeat dicere fideliter adtestante apostolo et dicente: non quia iam acceperim aut iam perfectus sim, cumque adhuc exercendae atque in infirmitate perficiendae uirtuti necessariae sint temtationes et molestiae corporales eodem rursus apostolo manifestante, qui ait, in magnitudine reuelationum ne extolleretur, datum sibi esse stimulum carnis, angelum satanae, ut eum colaphizaret, rogatumque a se dominum tertio, ut discederet ab eo, respondisse sibi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur, tamen et sanctus Danihel inter leones saluus atque intrepidus uixit, qui non utique deo mentiens in oratione non tantum peccata populi sui, sed etiam sua fatetur, et in ipsius apostoli manu mortifera uipera inhaesit nec laesit. potuerunt ergo ista etiam creata nihil nocere, si causa non extitisset uel terrendorum puniendorumque uitiorum uel probandae perficiendaeque uirtutis, quia et exempla sunt demonstranda patientiae ad profectum ceterorum, et ipse sibi homo in temtationibus certius innotescit, et iuste salus illa perpetua, quae turpiter amissa est per uoluntatem, fortiter recipitur per dolorem.
- 3.16.1
Dicet aliquis: cur ergo inuicem bestiae nocent, quibus nec peccata ulla sunt, ut uindicta ista dicatur, nec ullam recipiunt tali exercitatione uirtutem? ideo nimirum, quia scilicet aliae cibi sunt aliarum. nec recte possumus dicere: non essent aliae, quibus aliae uescerentur. habent enim omnia, quamdiu sunt, mensuras, numeros. ordines suos: quae cuncta merito considerata laudantur nec sine occulta pro suo genere moderatione pulchritudinis temporalis etiam ex alio in aliud transeundo mutantur. quod si stultos latet, sublucet pro- proficientibus clarumque perfectis est. et certe omnibus talibus inferioris creaturae motibus praebentur homini salubres admonitiones, ut uideat, quantum sibi satagendum sit pro salute spiritali et sempiterna, qua omnibus inrationalibus animantibus antecellit, cum illa uideat a maximis elephantis usque ad minimos uermiculos pro salute corporali et temporali. quam pro sui generis inferiore ordinatione sortita sunt, siue resistendo sine cauendo agere quidquid ualent: quod non adparet, nisi cum quaedam refectionem corporis sui ex aliorum corporibus quaerunt, alia se uel repugnandi uiribus uel fugae praesidio uel latebrarum munimine tuentur. nam et ipse corporis dolor in quolibet animante magna et mirabilis animae uis est, quae illam conpagem ineffabili permixtione uitaliter continet et in quandam sui moduli redigit unitatem, cum eam non indifferenter, sed, ut ita dicam, indignanter patitur corrumpi atque dissolui.
- 3.17.1
Illud etiam fortasse aliquem moueat, si animalia noxia uiuos homines aut poenaliter laedunt aut salubriter exercent aut utiliter probant aut ignoranter docent, cur in escas suas dilacerant etiam corpora hominum mortuorum. quasi uero quidquam intersit ad nostram utilitatem, ista caro iam exanimis in naturae profunda secreta per quos transitus eat, unde mirabili omnipotentia creatoris reformanda rursus eruatur. quamquam et hinc fiat quaedam prudentibus admonitio, ut se ita commendent fideli creatori omnia, maxima et minima, occulto nutu administranti, cui nostri etiam capilli numerati sunt, ne propter inanes curas exanimatorum corporum suorum ulla genera mortium perhorrescant, sed piae fortitudinis neruos ad omnia praeparare non dubitent.
- 3.18.1
Talis etiam quaestio de spinis et tribulis solet oboriri et de quibusdam lignis infructuosis, uel cur uel quando creata sint, cum deus dixerit: producat terra herbam pabuli seminantem semen et lignum fructiferum faciens fructum. sed qui ita mouentur, non intellegunt saltem de usitatis formulis humani iuris, quemadmodum appelletur ususfructus.. utilitas enim quaedam fruentium in fructus nomine consideratur. quantae autem sint utilitates, siue manifestae siue occultae, omnium, quae terra gignens radicitus alit, et ipsi quaedam intueantur et ab expertis cetera inquirant.
- 3.18.2
Et de spinis quidem ac tribulis absolutior potest esse responsio, quia post peccatum dictum est homini de terra: spinas et tribulos pariet tibi. nec tamen facile dicendum est tunc coepisse ista oriri ex terra. fortassis enim quoniam in ipsis quoque generibus seminum multae reperiuntur utilitates, poterant habere locum suum sine ulla poena hominis. sed ut in agris, in quibus iam poenaliter laborabat, etiam ista nascerentur, hoc ad cumulum poenae ualere credi potest, cum possent alibi nasci uel ad auium pecorumque pastus uel ad ipsorum hominum aliquos usus. quamquam et ille sensus non abhorret ab his uerbis, quo ita intellegitur dictum: spinas et tribulos pariet tibi, ut haec etiam antea terra pariens non tamen homini pareret ad laborem, sed cuiusque modi animalibus conuenientem cibum — sunt enim, quae his generibus, et mollioribus et aridioribus, commode suauiterque uescantur — tunc autem coeperit ista homini parere ad aerumnosum negotium, cum post peccatum coepit in terra laborare, non quod aliis locis haec antea nascerentur et postea in agris, quos homo ad capiendas fruges coleret, sed et prius et postea in isdem locis, prius tamen non homini, post autem homini, ut hoc significetur, quod additum est: tibi, quia non est dictum: spinas et tribulos pariet, sed: pariet tibi, id est, ut tibi iam ista nasci incipiant ad laborem, quae ad pastum tantummodo aliis animalibus antea nascebantur.
- 3.19.1
Et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et dominetur piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium reptilium repentium super terram. et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit eum: . masculum et feminam fecit eos. et benedixit eos deus dicens: crescite et multiplicamini et inplete terram et dominamini eius et principamini piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium reptilium repentium super terram. et dixit deus: ecce dedi uobis omne pabulum seminale seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum, quod habet in se fructum seminis ■ seminalis — uobis erit ad escam et omnibus bestiis terrae et omnibus uolatilibus caeli et omni reptili repenti super terram, quodhabetin se spiritum uitae - et omne pabulum uiride in escam. et factum est sic. et uidit deus omnia, quae fecit, et ecce bona ualde. et facta est uespera, et factum est mane dies sextus. etiam atque etiam de natura hominis post erit uberior considerandi et diligentius disserendi locus. nunc tamen, ut opera sex dierum nostra inquisitio pertractatioque concludat, hoc primum breuiter dicimus non indifferenter accipiendum, quod in aliis operibus dicitur: dixit deus: fiat, hic autem: dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ad insinuandam scilicet, ut ita dicam, pluralitatem personarum propter patrem et filium et spiritum sanctum. quam tamen deitatis unitatem intellegendam statim admonet dicens: et fecit deus hominem ad imaginem dei, non quasi pater ad imaginem filii aut filius ad imaginem patris — alioquin non uere dictum est: ad imaginem nostram, si ad patris solius aut ad filii solius imaginem factus est homo — sed ita dictum: fecit deus ad imaginem dei, tamquam diceretur: fecit deus ad imaginem suam. cum autem nunc dicitur: ad imaginem dei, cum superius dictum sit: ad imaginem nostram, significatur, quod non id agat illa pluralitas personarum, ut plures deos uel dicamus uel credamus uel intellegamus, sed patrem et filium et spiritum sanctum — propter quam trinitatem dictum est: ad imaginem nostram — unum deum accipiamus, propter quod dictum est: ad imaginem dei.
- 3.20.1
Hic etiam illud non est praetereundum, quia, cum dixisset: ad imaginem nostram, statim subiunxit: et habeat potestatem piscium maris et uolatilium caeli et ceterorum animalium rationis expertium, ut uidelicet intellegamus in eo factum hominem ad imaginem dei, in quo inrationalibus animantibus antecellit. id autem est ipsa ratio uel mens uel intellegentia uel si quo alio uocabulo commodius appellatur. unde et apostolus dicit: renouamini in spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem, qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit eum, satis ostendens, ubi sit homo creatus ad imaginem dei, quia non corporis liniamentis, sed forma quadam intellegibili mentis inluminatae.
- 3.20.2
Ac per hoc, sicut in illa prima luce, si eo nomine recte intellegitur facta lux intellectualis particeps aeternae atque incommutabilis sapientiae dei, non dictum est: et sic est factum, ut deinde repeteretur: et fecit deus, quia, sicut iam, quantum potuimus, disseruimus, non fiebat cognitio aliqua uerbi dei in prima creatura, ut post eam cognitionem inferius crearetur, quod in eo uerbo creabatur, sed ipsa primo creabatur lux, in qua fieret cognitio uerbi dei, per quod creabatur, atque ipsa cognitio illi esset ab informitate sua conuerti ad formantem deum et creari atque formari, postea uero in ceteris creaturis dicitur: et sic est factum, ubi significatur in illa luce, hoc est in intellectuali creatura, prius facta uerbi cognitio, ac deinde, cum dicitur: et fecit deus, ipsius creaturae genus fieri demonstratur, quod in uerbo dei dictum erat, ut fieret: hoc et in hominis conditione seruatur; dixit enim deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et cetera. ac deinde non dicitur: et sic est factum, sed iam subinfertur: et fecit deus hominem ad imaginem dei, quia et ipsa natura scilicet intellectualis est sicut illa lux, et propterea hoc est ei fieri, quod est agnoscere uerbum dei, per quod fit.
- 3.20.3
Nam si diceretur: et sic est factum, et postea subinferretur: et fecit deus, quasi primo factum intellegeretur in cognitione rationalis creaturae ac deinde in aliqua creatura, quae rationalis non esset; quia uero et ista rationalis creatura est, et ipsa eadem agnitione perfecta est. sicut enim post lapsum peccati homo in agnitione dei renouatur secundum imaginem eius, qui creauit eum, ita in ipsa agnitione creatus est, antequam delicto ueterasceret, unde rursus in eadem agnitione renouaretur. quae autem non in ea cognitione creata sunt, quia siue corpora siue inrationales animae creabantur, primo facta est in creatura intellectuali cognitio eorum a uerbo, quo dictum est, ut fierent, propter quam cognitionem primo dicebatur: et sic est factum, ut ostenderetur facta ipsa cognitio in ea natura, quae hoc in uerbo dei ante cognoscere poterat; ac deinde fiebant ipsae corporales et inrationales creaturae, propter quod deinceps addebatur: et fecit deus.
- 3.21.1
Quomodo autem inmortalis factus sit homo et acceperit ad escam cum aliis animalibus herbam pabuli ferentem semen et lignum fructiferum et herbam uiridem, difficile est dicere. si enim peccato mortalis effectus est, utique ante peccatum non indigebat talibus cibis. neque enim posset corpus illud fame corrumpi. nam illud, quod dictum est: crescite et multiplicamini et inplete terram, quamquam nisi per concubitum maris et feminae fieri non posse uideatur — unde hinc quoque mortalium corporum existit indicium — potest tamen dici alium modum esse potuisse in corporibus inmortalibus, ut solo pietatis adfectu nulla corruptionis concupiscentia filii nascerentur, nec mortuis parentibus successuri nec ipsi morituri, donec terra inmortalibus hominibus inpleretur, ac sic instituto iusto et sancto populo, qualem post resurrectionem futurum credimus, nascendi etiam modus fieret: potest quidem dici et, quomodo dicatur, alia consideratio est; sed non etiam hoc quisquam dicere audebit ciborum indigentiam, quibus reficiantur, nisi mortalibus corporibus esse posse.
- 3.22.1
Nonnulli autem etiam hoc suspicati sunt tunc interiorem hominem factum, corpus autem hominis postea, cum ait scriptura: et finxit deus hominem de limo terrae, ut, quod dictum est: fecit, ad spiritum pertineat, quod autem: finxit, ad corpus, nec adtenderunt masculum et feminam nonnisi secundum corpus fieri potuisse. licet enim subtilissime disseratur ipsam mentem hominis, in qua factus est ad imaginem dei, quandam scilicet rationalem uitam, distribui in aeternae contemplationis ueritatem et in rerum temporalium administrationem, atque ita fieri quasi masculum et feminam illa parte consulente, hac obtemperante: in hac tamen distributione non recte dicitur imago dei, nisi illud, quod inhaeret contemplandae incommutabili ueritati. in cuius rei figura Paulus apostolus uirum tantum dicit imaginem et gloriam dei; mulier autem, inquit, gloria uiri est itaque quamuis hoc in duobus hominibus diuersi sexus exterius secundum corpus figuratum sit, quod etiam in una hominis interius mente intellegitur, tamen et femina, quia corpore femina est, renouatur etiam ipsa in spiritu mentis suae in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit, ubi non est masculus et femina. sicut enim ab hac gratia renouationis et reformatione imaginis dei non separantur feminae, quamuis in sexu, corporis earum aliud figuratum sit, secundum quod uir solus dicitur esse imago et gloria dei, sic et in ipsa prima conditione hominis secundum id, quod et femina homo erat, habebat utique mentem suam eandemque rationalem, secundum quam ipsa quoque facta est ad imaginem dei. sed propter unitatem coniunctionis, fecit deus, inquit, hominem ad imaginem dei. ac ne quisquam putaret solum spiritum hominis factum, quamuis secundum solum spiritum fieret ad imaginem dei, fecit illum, inquit, masculum et feminam fecit illos, ut iam etiam corpus factum intellegatur. rursus ne quisquam arbitraretur ita factum, ut in homine singulari uterque sexus exprimeretur, sicut interdum nascuntur, quos androgynos uocant, ostendit se singularem numerum propter coniunctionis unitatem posuisse et quod de uiro mulier facta est, sicut postea manifestabitur, cum id, quod hic breuiter dictum est, diligentius coeperit explicari; et ideo pluralem numerum continuo subiecit dicens: fecit eos et benedixit eos. sed, ut iam dixi, diligentius in consequenti scriptura de hominis creatione requiremus.
- 3.23.1
Nunc aduertendum est, quod, posteaquam dixit: et sic est factum, statim subiecit: et uidit deus omnia, quae fecit, et ecce bona ualde, ubi intellegitur potestas et facultas ipsa data naturae humanae sumendi ad escam pabulum agri et fructus ligni. ad hoc enim intulit: et sic est factum, quod ab illo loco inchoauerat, ubi ait: et dixit deus: ecce dedi uobis pabulum seminale et cetera. nam si ad omnia, quae supra dicta sunt, rettulerimus, quod ait: et sic est factum, consequens erit, ut fateamur etiam creuisse illos iam et multiplicatos inpleuisse terram in eodem sexto die, quod eadem scriptura testante post multos annos factum inuenimus. quapropter, cum data esset facultas haec edendi, et hoc deo dicente homo cognouisset, dicitur: et sic est factum, in hoc utique, quod deo dicente homo cognouit. nam si id etiam tunc egisset, id est in escam illa, quae data sunt, etiam uescendo adsumsisset, seruaretur illa consuetudo scripturae, ut, posteaquam dictum est: et sic est factum, quod ad exprimendam praecedentem cognitionem pertinet, deinde inferretur etiam ipsa operatio ac diceretur: et acceperunt et ederunt. poterat enim ita dici, etiamsi non rursus nominaretur deus, sicut illo loco, posteaquam dictum est: congregetur aqua, quae est sub caelo, in congregationem unam, et adpareat arida, subinfertur: et sic est factum, ac deinde non dicitur: et fecit deus, sed tamen ita repetitur: et congregata est aqua in congregationem suam et cetera.
- 3.24.1
Quod autem non singillatim ut in ceteris etiam de humana creatura dixit: et uidit deus, quia bonum est, sed post hominem factum datamque illi potestatem uel dominandi uel edendi subintulit de omnibus: et uidit deus omnia, quae fecit, et ecce bona ualde, merito quaeri potest. potuit enim primo reddi homini singillatim, quod singillatim ceteris, quae antea facta sunt, redditum est, tum demum de omnibus dici, quae fecit deus, ecce bona ualde. an forte, quia sexto die perficiuntur omnia, propterea de omnibus dicendum fuit: uidit deus omnia, quae fecit, et ecce bona ualde, non singillatim de his, quae ipso die facta sunt ? cur ergo de pecoribus et bestiis et reptilibus terrae dictum est, quae ad eundem diem sextum pertinent ? nisi forte illa et singillatim in suo genere et cum ceteris uniuersaliter dici bona meruerunt, et homo factus ad imaginem dei nonnisi cum ceteris hoc dici meruit. an quia perfectus nondum erat, quia nondum erat in paradiso constitutus? quasi uero, posteaquam ibi constitutus est, dictum sit, quod hic praetermissum est.
- 3.24.2
Quid ergo dicemus ? an, quia praesciebat deus hominem peccaturum nec in suae imaginis perfectione mansurum, non singillatim, sed cum ceteris eum dicere uoluit bonum, uelut intimans, quid esset futurum ? quia, cum ea, quae facta sunt, in eo, quod facta sunt, quantum acceperunt, manent, sicut uel illa, quae non peccauerunt, uel illa, quae peccare non possunt, et singula bona et in uniuerso omnia ualde bona sunt. non enim frustra est additum: ualde, quia et corporis membra, si etiam singula pulchra sunt, multo sunt tamen in uniuersi corporis conpage omnia pulchriora; quia oculum, uerbi gratia, placitum atque laudatum, tamen, si separatum a corpore uideremus, non diceremus tam pulchrum quam in illa conexione membrorum, cum loco suo positus in uniuerso corpore cerneretur. ea uero, quae peccando amittunt decus proprium, nullo modo tamen efficiunt, ut non etiam ipsa recte ordinata cum toto atque uniuerso bona sint. homo igitur ante peccatum et in suo genere utique bonus erat; sed scriptura praetermisit hoc dicere, ut illud potius diceret, quod futurum aliquid praenuntiaret. non enim falsum de illo dictum est. qui enim singillatim bonus est, magis utique cum omnibus bonus est. non autem, quando cum omnibus bonus est, sequitur, ut etiam singillatim bonus sit. moderatum est itaque, ut id diceretur, quod et in praesenti uerum esset et praescientiam significaret futuri. deus enim naturarum optimus conditor, peccantium uero iustissimus ordinator est, ut etiam, si qua singillatim fiunt delinquendo deformia, semper tamen cum eis uniuersitas pulchra sit. sed iam ea, quae sequuntur, in sequenti uolumine pertractemus.
- 4.1.1
Et consummata sunt caelum et terra et omnis ornatus eorum. et consummauit deus in die sexto opera sua, quae fecit; et requieuit deus die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit. et benedixit . deus diem septimum et sanctificauit eum, quia in ipso requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit deus facere. arduum quidem atque difficillimum est uiribus intentionis nostrae uoluntatem scriptoris in istis sex diebus mentis uiuacitate penetrare. utrum praeterierint dies illi et addito septimo nunc per uolumina temporum non re, sed nomine repetantur. in toto enim tempore multi dies ueniunt praeteritis similes, nullus autem idem redit. utrum ergo praeterierint dies illi, an istis, qui eorum uocabulis et numero censentur, in temporum ordine cotidie transcurrentibus illi in ipsis rerum conditionibus maneant, ut non solum in illis tribus, antequam fierent luminaria, sed etiam in reliquis item tribus diei nomen intellegamus in specie rei, quae creata est, noctemque eius in priuatione uel defectu uel si quo alio nomine melius significatur, cum amittitur species aliqua mutatione a forma ad informitatem declinante atque uergente — quae mutatio in omni creatura siue possibilitate inest, etiamsi desit effectu, sicut in caelestibus superioribus, siue ad inplendam in infimis rebus pulchritudinem temporalem per ordinatas uices quorumque mutabilium cessionibus successionibusque peragitur, sicut manifestum est in rebus terrenis atque mortalibus - uespera uero in omnibus perfectae conditionis quasi terminus quidam sit. mane autem incipientis exordium — omnis enim creata natura certis suis initiis et finibus continetur —: indagare difficile est. sed siue hoc siue illud siue aliquid etiam tertium probabilius, quod dicatur, possit inueniri, quod in progressu disputationis forsitan adparebit, quemadmodum in illis diebus et nox et uespera et mane in-\' tellegatur, non est tamen ab re, ut consideremus senarii numeri perfectionem in ipsa interiore natura numerorum: quam mente intuentes ea, quae sensibus etiam corporis adiacent, numeramus numeroseque disponimus.
- 4.2.1
Inuenimus ergo senarium numerum primum esse perfectum ea ratione, quod suis partibus conpleatur; sunt enim et alii numeri aliis causis rationibusque perfecti. proinde istum senarium ea ratione perfectum diximus, quod suis partibus conpleatur, talibus dumtaxat partibus, quae multiplicatae possint consummare numerum, cuius partes sunt; talis enim pars numeri dici potest quota sit. nam ternarius numerus potest dici pars non tantum senarii, cuius dimidia est, sed omnium ampliorum, quam est ipse ternarius. nam et quaternarii et quinarii pars maior ternarius est; potest enim diuidi et quaternarius in tria et unum et quinarius in tria et duo. et septenarii et octonarii et nouenarii et quidquid ultra est numerorum pars est ternarius non maior uel dimidia, sed minor. nam septenarius quoque diuidi potest in tria et quattuor et octonarius in tria et quinque et nouenarius in tria et sex; sed nullius horum potest dici ternarius quota sit pars nisi tantum nouenarii, cuius pars tertia est sicut senarii dimidia. itaque horum omnium, quos commemoraui, nullus consummatur ex aliquot ternariis nisi senarius et nouenarius. nam ille constat ex duobus ternariis, iste autem ex tribus.
- 4.2.2
Senarius ergo numerus, ut dicere coeperam, partibus suis connumeratis et in summam ductis ipse conpletur. alii namque sunt numeri, quorum partes simul ductae minorem summam faciunt, alii uero ampliorem; certis autem interuallorum rationibus pauciores inueniuntur, qui suis partibus conpleantur, quarum summa nec citra insistat nec ultra excrescat, sed ad tantum occurrat, quantus est ipse numerus, cuius partes sunt. horum primus senarius est. nam unius in numeris nullae partes sunt. sic enim dicitur et unum in numeris, quibus numeramus, ut non habeat dimidium uel aliquam partem, sed uere ac pure et simpliciter unum sit. duorum autem pars unum est et ea dimidia nec ulla altera. ternarius uero duas habet, unam, quae dici possit quota sit — quod est unum; nam tertia eius est - et aliam maiorem, quae non possit dici quota sit, id est duo; nec huius ergo conputari possunt partes illae. de quibus agimus, id est quae dici possunt quotae sint. porro quaternarius duas habet tales: nam unum quarta eius est, duo dimidia; sed ambae in summam ductae, id est unum et duo simul, ternarium faciunt. non quaternarium. non ergo eum conplent partes suae, quia in summa minore consistunt. quinarius non habet talem nisi unam, id est ipsum unum, quae quinta pars eius est; nam et duo quamuis pars eius minor sit et tria maior, neutra tamen earum dici potest quota pars eius sit. senarius uero tres partes tales habet: sextam, tertiam, dimidiam . sexta eius unum est, tertia duo, dimidia tria. haec autem partes in summam ductae, id est unum et duo et tria, simul eundem consummant perficiuntque senarium.
- 4.2.3
Iam septenarius non habet talem partem nisi septimam,. quod est unum, octonarius tres: octauam, quartam, dimidiam, id est: unum, duo et quattuor . sed haec similiter ductae septenarium faciunt infra insistentem, non ergo inplent eundem octonarium. nouenarius duas habet: nonam, quod est unum, et tertiam, quod est tria. haec autem simul quaternarium faciunt longe nouenario minorem. denarius tres habet partes tales: unum decimam, duo quintam, quinque dimidiam: qui numeri simul ducti ad octonarium perueniunt, non ad denarium. undenarius non habet nisi solam undecimam, sicut septenarius solam septimam et quinarius solam quintam et ternarius solam tertiam et binarius solam dimidiam, quod in omnibus unum est. duodenarius uero partibus suis talibus simul ductis non ipse consummatur, sed exceditur; ampliorem quippe duodenario numerum faciunt: nam usque ad sedecim perueniunt. habet enim eas quinque: duodecimam, sextam. quartam, tertiam, dimidiam . nam duodecima eius unum est, sexta duo, quarta tria, tertia quattuor, dimidia sex: unum autem et duo et tria et quattuor et sex in summam ducta sedecim faciunt.
- 4.2.4
Et ne multis morer, in infinita serie numerorum plures numeri reperiuntur, qui tales partes aut non habent nisi singulas, sicut ternarius et quinarius et ceteri eiusmodi, aut ita plures habent tales partes, ut in unum ductae atque in summam redactae uel citra insistant, sicut est octonarius et nouenarius et alii plurimi, uel ultra excedant, sicut duodecimus et duodeuicesimus et multi tales. plures ergo reperiuntur quilibet horum quam illi, qui perfecti uocantur, eo, quod suis simul ductis talibus partibus conpleantur. nam post senarium duodetricesimus inuenitur, qui similiter suis partibus talibus constat; habet enim eas quinque: uicesimam et octauam, quartam decimam, septimam, quartam, dimidiam; id est: unum et duo et quattuor et septem et quattuordecim . quae simul ductae eundem duodetricesimum conplent; fiunt enim uiginti octo. et quanto magis numerorum ordo procedit, tanto productioribus pro rata portione interuallis reperiuntur hi numeri, qui suis talibus partibus in summam redactis ad se ipsos occurrunt, dicunturque perfecti. quorum enim numerorum tales partes simul ductae non inplent eosdem numeros, quorum partes sunt, inperfecti nominantur; quorum autem etiam excedunt, plus quam perfecti appellantur.
- 4.2.5
Perfecto ergo numero dierum, hoc est senario, perfecit deus opera sua, quae fecit. ita enim scriptum est: et consummauit deus in die sexto opera sua, quae fecit. magis autem in istum numerum intentus fio, cum considero etiam ordinem operum ipsorum. sicut enim idem numerus gradatim partibus suis in trigonum surgit — nam ita sequuntur unum, duo, tria, ut nullus alius interponi possit, quae singulae senarii partes sunt quibus constat: unum sexta, duo tertia, tria dimidia — ita uno die facta est lux, duobus autem sequentibus fabrica mundi huius: uno superior pars, id est firmamentum, altero inferior, id est mare et terra . sed partem superiorem nullis alimentorum corporalium generibus inpleuit, quia non ibi erat positurus corpora tali refectione indigentia. at inferiorem, quam sibi congruentibus animalibus ornaturus erat, necessariis eorum indigentiae cibis ante ditauit. reliquis ergo tribus diebus ea creata sunt, quae intra mundum, id est intra istam uniuersitatem uisibilem ex elementis omnibus factam, uisibilia suis et congruis motibus agerentur . primo in firmamento luminaria, quia prius erat factum firmamentum, deinde in inferiore animantia, sicut ordo ipse poscebat, uno die aquarum. alio terrarum. nec quisquam ita demens est, ut audeat dicere non potuisse deum facere uno die cuncta, si uellet, aut, si uellet, biduo: uno die spiritalem creaturam et alio die corporalem, siue uno die caelum cum omnibus pertinentibus et alio terram cum omnibus. quae in ea sunt . et omnino quando uellet et quamdiu uellet et quomodo uellet. quis est, qui dicat uoluntati eius aliquid potuisse resistere?
- 4.3.1
Quapropter, cum eum legimus sex diebus omnia perfecisse et senarium numerum considerantes inuenimus esse perfectum, atque ita creaturarum ordinem currere, ut etiam ipsarum partium, quibus iste numerus perficitur, adpareat quasi gradata distinctio, ueniat etiam illud in mentem, quod alio loco scripturarum ei dicitur: omnia in mensura et numero et pondere disposuisti, atque ita cogitet anima, quae potest. inuocato in auxilium deo et inpertiente atque. inspirante uires, utrum haec tria, mensura, numerus, pondus, in quibus deum disposuisse omnia scriptum est, erant alicubi, antequam crearetur uniuersa natura, an etiam ipsa creata sunt. et, si erant antea, ubi erant. neque enim ante creaturam erat aliquid nisi creator. in ipso ergo erant. sed quomodo? nam et ista. quae creata sunt, in ipso esse legimus . an illa sicut ipse, ista uero sicut in illo, a quo reguntur et guber-_ nantur? et quomodo illa ipse? neque enim deus mensura est aut numerus aut pondus aut ista omnia. an secundum id, quod nouimus mensuram in his, quae metimur, et numerum in his, quae numeramus, et pondus in his, quae adpendimus, non est deus ista? secundum id uero, quod mensura omni rei modum praefigit et numerus omni rei speciem praebet et pondus omnem rem ad quietem ac stabilitatem trahit, ille primitus et ueraciter et singulariter ista est, qui terminat omnia et format omnia et ordinat omnia, nihilque aliud dictum intellegitur, quomodo per cor et linguam humanam potuit: omnia in mensura et numero et pondere disposuisti, nisi: omnia in te disposuisti?
- 4.3.2
Magnum est paucisque concessum excedere omnia, quae metiri possunt, ut uideatur mensura sine mensura, excedere omnia, quae numerari possunt, ut uideatur numerus sine numero, excedere omnia, quae pendi possunt, ut uideatur pondus sine pondere.
- 4.4.1
Neque enim mensura et numerus et pondus in lapidibus tantummodo et lignis atque eiusmodi molibus et quantiscumque corporalibus uel terrestribus uel caelestibus animaduerti et cogitari potest. est autem mensura aliquid agendi, ne sit inreuocabilis et inmoderata progressio; et est numerus et adfectionum animi et uirtutum, quo ab stultitiae deformitate ad sapientiae formam decusque conligitur; et est pondus uoluntatis et amoris, ubi adparet, quanti quidque in adpetendo, fugiendo, praeponendo postponendoque pendatur . at haec animorum atque mentium et mensura alia mensura cohibetur, et numerus alio numero formatur, et pondus alio pondere rapitur. mensura autem sine mensura est, cui aequatur quod de illa est, nec alicunde ipsa est; numerus sine numero est, quo formantur omnia, nec formatur ipse; pondus sine pondere est, quo referuntur, ut quiescant, quorum quies purum gaudium est, nec illud iam refertur ad aliud.
- 4.4.2
Sed nomina mensurae et numeri et ponderis quisquis nonnisi uisibiliter nouit, seruiliter nouit. transcendat itaque omne, quod ita nouit, aut si nondum potest, nec ipsis nominibus haereat, de quibus cogitare nisi sordide non potest. tanto enim magis cuique ista in superioribus cara sunt, quanto ipse minus est in inferioribus caro. quodsi non uult aliquis ea uocabula, quae in rebus infirmis et abiectissimis didicit, transferre ad illa sublimia, quibus intuendis mentem serenare conatur, non est urgendus, ut faciat. dum enim hoc intellegatur, quod intellegendum est, non magnopere curandum est. quid uocetur. scire oportet tamen, cuiusmodi similitudo est inferiorum ad superiora. non enim aliter recte hinc illuc ratio tendit et nititur.
- 4.4.3
Jam uero si quisquam dicit creatam esse mensuram et numerum et pondus, in quibus deum omnia disposuisse scriptura testatur, si in illis omnia disposuit, eadem ipsa ubi disposuit? si in aliis, quomodo ergo in ipsis omnia, quando ipsa in aliis? non itaque dubitandum est illa esse extra ea, quae disposita sunt, in quibus omnia disposita sunt
- 4.5.1
An forte putabimus ita dictum esse: omnia in mensura et numero et pondere disposuisti, ac si diceretur: omnia sic disposuisti, ut haberent mensuram et numerum et pondus? quia et, si diceretur: omnia corpora in coloribus disposuisti, non hinc esset consequens, ut ipsa dei sapientia, per quam facta sunt omnia, colores in se prius habuisse intellegeretur, in quibus faceret corpora, sed ita acciperetur: omnia corpora in coloribus disposuisti, ac si diceretur: omnia corpora sic disposuisti, ut haberent colores. quasi uero a creatore deo disposita in coloribus corpora, id est ita disposita, ut colorata essent, possit aliter intellegi, nisi aliqua ratio colorum singulis corporum generibus distribuendorum in ipsa disponentis sapientia non defuisse intellegatur, etsi color ibi non appellatur. hoc est enim, quod dixi, dum res conceditur, non esse de uocabulis laborandum. Faciamus ergo ita dictum esse: omnia in mensura et numero et pondere disposuisti, tamquam dictum esset ita disposita, ut haberent proprias mensuras suas et proprios numeros et proprium pondus, quae in eis pro sui cuiusque generis mutabilitate mutarentur, augmentis et diminutionibus, multitudine et paucitate, leuitate et grauitate secundum dispositionem dei: numquid, sicut ista mutantur, ita ipsum dei consilium, in quo ea disposuit, mutabile dicimus? auerterit ipse tantam dementiam!
- 4.6.1
Cum ergo haec ita disponerentur, ut haberent mensuras et numeros et pondera sua, ubi ea cernebat ipse disponens? neque enim extra se ipsum, sicut cernimus oculis corpora, quae utique nondum erant, cum disponerentur, ut fierent. nec ita intra se ipsum ista cernebat, sicut cernimus animo phantasias corporum, quae non praesto sunt oculis, sed ea, quae uidimus, uel ex eis, quae uidimus, imaginando cogitamus. quo ergo modo ista cernebat, ut ita disponeret? quo, nisi eo, quo solus potest?
- 4.6.2
Uerum tamen nos mortales et peccatores, quorum animas adgrauant corpora corruptibilia et quorum sensum multa cogitantem terrena deprimit habitatio — quamquam, et si corda mundissima et mentes simplicissimas gereremus sanctisque angelis iam essemus aequales, non utique nobis ita nota esset diuina substantia sicut ipsa sibi —
- 4.7.1
tamen istam senarii numeri perfectionem nec extra nos ipsos cernimus, sicut oculis corpora, nec ita intra nosmet ipsos, quemadmodum corporum phantasias et uisibilium imagines rerum, sed alio quodam longe differenti modo. quamuis enim se obiectent mentis aspectui quasi corpusculorum quaedam simulacra, cum senarii numeri conpositio uel ordo uel partitio cogitatur, tamen ualidior et praepotentior desuper ratio non eis adnuit interiusque uim numeri contuetur: per quem contuitum fidenter dicit id, quod dicitur unum in numeris, in nullas partes diuidi posse, nulla autem corpora nisi in partes innumerabiles diuidi, et facilius caelum et terram transire, quae secundum senarium numerum fabricata sunt, quam effici posse, ut senarius numerus non suis partibus conpleatur. gratias itaque creatori semper agat animus humanus, a quo ita creatus est, ut hoc possit uidere, quod auium nulla, nulla bestiarum, quae tamen nobiscum uident et caelum et terram et luminaria et mare et aridam et omnia, quae in eis sunt.
- 4.7.2
Quamobrem non possumus dicere propterea senarium numerum esse perfectum, quia sex diebus perfecit deus omnia opera sua, sed propterea deum sex diebus perfecisse opera sua, quia senarius numerus perfectus est. itaque, etiamsi ista non essent, perfectus ille esset; nisi autem ille perfectus esset, ista secundum eum perfecta non fierent.
- 4.8.1
Iam uero, quod scriptum est requieuisse deum in die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit, et ideo eundem diem benedixisse et sanctificasse, quia in ipso requieuit ab omnibus operibus suis, ut, quomodo possumus, quantum ab ipso adiuti fuerimus, intellectu conemur adtingere, prius de hoc carnales hominum suspiciones a nostris mentibus abigamus. numquid enim dici uel credi fas est deum laborasse in operando, cum ea, quae supra scripta sunt, condidit, quando dicebat, et fiebant? ita quippe nec homo laborat, si aliquid faciendum, mox ut dixerit, fiat. quamuis enim humana uerba sonis adminiculata ita proferantur, ut sermo diuturnus fatiget, tamen, cum tam pauca sunt, quam pauca legimus in eo, quod scriptum est, cum deus dixit: fiat lux, fiat firmamentum et cetera usque in finem operum, quae sexto die consummauit, nimis absurdi deliramenti est istum uel hominis, nedum dei, laborem putare.
- 4.8.2
An forte quis dixerit dicendo quidem, ut fierent, quae continuo facta sunt, deum non laborasse, sed forte cogitando, quid fieri debuisset, qua cura uelut liberatus rerum perfectione requieuerit et eo merito diem, quo primum factus est, ab hac animi intentione securus benedicere et sanctificare uoluerit? quodsi haec sapere multum desipere est — rerum enim condendarum tam facultas quam facilitas inconparabilis et 9 ineffabilis est apud deum — quid restat, ut intellegamus, nisi forte creaturae rationali, in qua et hominem creauit, in se ipso requiem praebuisse post eius perfectionem per donum spiritus sancti, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, ut illuc feramur adpetitu desiderii, quo cum uenerimus requiescamus, id est nihil amplius requiramus? sicut enim recte dicitur deus facere, quidquid ipso in nobis operante fecerimus, ita recte dicitur deus requiescere, cum eius munere requiescimus.
- 4.8.3
Hoc quidem recte intellegimus, quia et uerum est et non magnae intentionis indiget, ut uideamus ita dici requiescere deum, cum requiescere nos facit, sicut dicitur cognoscere, cum efficit, ut cognoscamus. neque enim deus temporaliter cognoscit, quod ante non nouerat, et tamen dicit Abrahae: nunc cognoui, quoniam times deum: ubi quid aliud accipimus, nisi: nunc feci, ut cognosceres? his locutionum modis. cum ea, quae non accidunt deo, tamquam illi accidant loquimur, eum facere agnoscimus, ut nobis accidant, ea dumtaxat, quae laudabilia sunt, et haec quantum scripturarum usus admittit. neque enim temere nos aliquid de deo tale dicere debemus, quod in scriptura eius non legimus.
- 4.9.1
Ex hoc locutionis modo arbitror dictum illud ab apostolo: nolite contristare spiritum sanctum dei, in quo signati estis in die redemtionis. neque enim ipsa spiritus sancti, qua est quidquid ipse est, substantia contristari potest, cum habeat aeternam atque incommutabilem beatitudinem magisque sit ipsa aeterna incommutabilis beatitudo. sed quia ita in sanctis habitat, ut eos inpleat caritate, qua necesse est, ut homines ex tempore gaudeant prouectu fidelium et bonis operibus, et ideo necesse est etiam contristentur lapsu uel peccatis eorum, de quorum fide ac pietate gaudebant — quae tristitia laudabilis est, quia uenit ex dilectione, quam spiritus sanctus infundit - propterea ipse spiritus dicitur contristari ab eis, qui sic agunt, ut eorum factis contristentur sancti, non ob aliud, nisi quia spiritum sanctum habent: quo dono tam boni sunt, ut eos mali maestificent, hi maxime, quos bonos fuisse siue nouerunt siue crediderunt. quae profecto tristitia non solum non culpanda, uerum etiam praecipue laudanda ac praedicanda est.
- 4.9.2
Hoc genere locutionis rursum idem apostolus mirabiliter • usus est, ubi ait: nunc autem cognoscentes deum, immo cogniti a deo. neque enim tunc eos cognouerat deus, praecognitos uidelicet ante constitutionem mundi; sed quia tunc eum ipsi illius munere. non suo merito uel facultate cognouerant, maluit tropice loqui, ut tunc ab illo cognitos diceret, cum eis cognoscendum se praestitit, et uerbum corrigere, quasi hoc minus recte dixerit, quod proprie dixerat, quam sinere, ut hoc sibi adrogarent se potuisse, quod eis posse ille donauerat.
- 4.10.1
Hic ergo intellectus in eo, quod positum est requieuisse deum ab omnibus operibus suis, quae fecit bona ualde, quia ipse nos facit requiescere, cum bona opera fecerimus, quibusdam forte suffecerit; sed nos huius sententiae scripturarum consideratione suscepta urguemur quaerere, quonam modo et ipse requiescere potuerit, quamuis requie sua nobis insinuata sperare admonuerit in se requiem nostram futuram. sicut . enim ipse fecit caelum et terram et ea, quae in eis sunt, et omnia sexto die consummauit, nec in eis aliquid dici potest nos creasse illo donante, ut crearemus, et ideo dictum esse: consummauit deus in die sexto opera sua, quae fecit. quia, ut a nobis consummarentur, ipse praestitit: ita et quod dictum est: requieuit deus in die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit, non utique nostram requiem. quam concedente ipso adepturi sumus, sed ipsius primitus intellegere debemus, qua in septimo die requieuit consummatis operibus, ut prius omnia, quae scripta sunt, facta monstrentur et deinde, si opus est, etiam aliquid significasse doceantur. recte quippe dicitur, sicut deus post opera sua bona requieuit, ita et nos post opera nostra bona requieturos: sed ob hoc etiam recte flagitatur. ut, quemadmodum disputatum est de operibus dei, quae ipsius esse satis adparet, ita de requie dei satis disseratur, quae proprie ipsius demonstratur.
- 4.11.1
Quapropter iustissima ratione conpellimur indagare, si ualeamus, atque eloqui, quomodo utrumque sit uerum, et quod hic scriptum est in septimo die requieuisse deum ab omnibus operibus suis, quae fecit, et quod in euangelio dicit ipse. per quem facta sunt omnia. pater meus usque modo operatur, et ego operor. eis enim hoc respondit, qui propter requiem dei scripturae huius auctoritate antiquitus commendatam sabbatum ab eo non obseruari querebantur. et dici quidem probabiliter potest obseruandum sabbatum Iudaeis fuisse praeceptum in umbra futuri, quae spiritalem requiem figuraret, quam deus exemplo huius quietis suae fidelibus bona opera facientibus arcana significatione pollicebatur. cuius quietis et dominus Iesus Christus, qui nonnisi quando uoluit passus est, etiam sepultura sua mysterium confirmauit. ipso quippe die sabbati requieuit in sepulcro eumque totum diem habuit sanctae cuiusdam uacationis, posteaquam sexto die, id est parasceue, quam dicunt sextam sabbati, consummauit omnia opera sua, cum de illo quae scripta sunt in ipso crucis patibulo conplerentur. nam et hoc uerbo usus est quando ait: consummatum est; et inclinato capite tradidit spiritum. quid ergo mirum, si deus istum diem, quo erat Christus in sepultura quieturus, uolens etiam hoc modo praenuntiare ab operibus suis in uno die requieuit, deinceps operaturus ordinem saeculorum, ut et illud uerum diceretur: pater meus usque nunc operatur?
- 4.12.1
Potest etiam intellegi deum requieuisse a condendis generibus creaturae, quia ultra iam non condidit aliqua genera noua, deinceps autem usque nunc et ultra operari eorundem generum administrationem, quae tunc instituta sunt, non ut ipso saltem die septimo potentia eius a caeli et terrae omniumque rerum quas condiderat gubernatione cessaret, alioquin continuo dilaberentur. creatoris namque potentia et omnipotentis atque omnitenentis uirtus causa subsistendi est omni creaturae: quae uirtus ab eis, quae creata sunt, regendis si aliquando cessaret, simul et illorum cessaret species omnisque natura concideret. neque enim, sicut structor aedium, cum fabricauerit, abscedit, atque illo cessante atque abscedente stat opus eius, ita mundus uel ictu oculi stare poterit, si ei deus regimen sui subtraxerit.
- 4.12.2
Proinde et quod dominus ait: pater meus usque modo operatur, continuationem quandam operis eius, qua uniuersam creaturam continet atque administrat, ostendit. aliter enim posset intellegi, si diceret: et nunc operatur, ubi non esset necesse, ut operis continuationem acciperemus, aliter autem cogit intellegi, cum ait: usque nunc, ex illo scilicet, quo cuncta cum conderet operatus est. et quod scriptum est de sapientia eius: pertingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter, de qua item scriptum est, quod motus eius agilior celeriorque sit omnibus motibus: satis adparet recte intuentibus hunc ipsum inconparabilem et ineffabilem, et si possit intellegi, stabilem motum suum rebus eam praebere suauiter disponendis, quo utique subtracto, si ab hac operatione cessauerit, eas continuo perituras. et illud, quod ait apostolus, cum deum Atheniensibus praedicaret: in illo uiuimus et mouemur et sumus, liquide cogitatum, quantum humana mens ualet, adiuuat hanc sententiam, qua credimus et dicimus deum in his, quae creauit, indesinenter operari. neque enim tamquam substantia eius sic in illo sumus, quemadmodum dictum est, quod habeat uitam in semet ipso, sed utique, cum aliud sumus quam ipse, non ob aliud in illo sumus, nisi quia id operatur, et hoc est opus eius, quo continet omnia et quo eius sapientia pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter, per quam dispositionem in illo uiuimus et mouemur et sumus. unde conligitur, quod, si hoc opus suum rebus subtraxerit, nec uiuemus nec mouebimur nec erimus. claret igitur ne uno quidem die cessasse deum ab opere regendi, quae creauit, ne motus suos naturales, quibus aguntur atque uegetantur, ut omnino naturae sint et in eo, quod sunt, pro suo quaeque genere maneant, ilico amitterent et esse aliquid omnino desinerent, si eis subtraheretur motus ille sapientiae dei, quo disponit omnia suauiter. quapropter sic accipimus deum requieuisse ab omnibus operibus suis, quae fecit, ut iam nouam naturam ulterius nullam conderet, non ut ea, quae condiderat, continere et gubernare cessaret. unde et illud uerum est, quod septimo die requieuit deus, et illud, quod usque nunc operatur.
- 4.13.1
Et opera quidem eius bona uidemus, quietem uero eius post bona opera nostra uidebimus. ob quam significandam mandauit Hebraeo populo unum diem obseruandum: quod tam carnaliter agebant, ut eo die dominum saluatorem nostrum uidentes operari criminarentur, ac sic eis de opere patris rectissime responderet, cum quo et ipse operabatur aequaliter non solum creaturae uniuersae administrationem, sed etiam ipsam nostram salutem. iam uero tempore gratiae reuelatae obseruatio illa sabbati, quae unius diei uacatione figurabatur, ablata est ab obseruatione fidelium. in ea quippe iam gratia perpetuum sabbatum obseruat, qui spe futurae quietis operatur quidquid boni operatur nec in ipsis bonis operibus suis quasi habens bonum, quod non acceperit, gloriatur; ita enim tamquam diem sabbati, hoc est dominicae cessationis in sepultura suscipiens atque intellegens baptismi sacramentum quiescit a pristinis operibus suis, ut iam in nouitate uitae ambulans deum in se operari cognoscat, qui simul et operatur et quiescit et creaturae praebens congruam gubernationem et apud se habens aeternam tranquillitatem.
- 4.14.1
Denique ipse nec, cum creauit, defessus nec, cum cessauit, refectus est, sed nos uoluit per scripturam suam ad quietis exhortari desiderium intimando nobis eam diem se sanctificasse, in quo quieuit ab omnibus operibus suis. nam nusquam omnium sex dierum, quibus creata sunt omnia, legitur aliquid sanctificasse. nec ante ipsos sex dies, ubi scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, additum est: et sanctificauit, sed diem istum, in quo requieuit ab omnibus operibus suis, quae fecit, uoluit sanctificare, tamquam et apud ipsum, qui nihil in opere suo laborat, plus quies quam operatio ualeat. hoc quidem in hominibus euangelium nobis intimat, ubi saluator noster meliorem partem dicit Mariae, quod sedens ad pedes eius requiescebat in uerbo eius, quam Marthae quamuis propter obsequium, quo ei ministrabat, circa multa occupatae et licet bonum opus operantis. uerum hoc in deo quomodo sit uel intellegatur, difficile dictu est, etiamsi cogitatu aliquantulum adtingi potest, cur deus sanctificauerit diem quietis suae, qui nullum sanctificauerit operis sui, nec ipsum sextum, quo et hominem fecit et cuncta perfecit. ac primum ipsum requiescere dei quale sit, cuius humanae mentis acies adsequi potest? quod tamen nisi esset, hoc omnino ista scriptura non poneret. dicam sane, quod sentio, haec duo indubitata praeloquens nec deum uelut post laborem desideratumue negotii sui finem temporali quadam requie delectatum nec has litteras auctoritate tanta merito praeminentes frustra falsoque dixisse, quod deus ab omnibus operibus suis, quae fecit, in septimo die requieuerit eaque causa eundem diem sanctificauerit.
- 4.15.1
Nimirum ergo, quia uitium est et infirmitas animae ita suis operibus delectari, ut potius in eis quam in se requiescat ab eis, cum procul dubio melius aliquid in illa sit, quo ea facta sunt, quam ipsa, quae facta sunt, insinuatur nobis deus per hanc scripturam, qua dicitur requieuisse ab omnibus operibus suis, quae fecit, nullo opere suo sic delectatus, quasi faciendi eius eguerit, uel minor futurus, nisi fecisset, uel beatior, cum fecisset. quia enim ex illo ita est quidquid ex illo est, ut ei debeat, quod est, ipse autem nulli. quod ex ipso est, debeat, quod beatus est, se rebus, quas fecit, diligendo praeposuit, non sanctificans diem, quo ea facienda inchoauit, nec illum, quo ea perfecit, ne illis uel faciendis uel factis auctum eius gaudium uideretur, sed eum, quo ab ipsis in se ipso requieuit. et ipse quidem numquam ista requie caruit, sed nobis eam per diem septimum ostendit. hinc etiam significans non percipi requiem suam nisi a perfectis, cum ad eam intimandam non deputauit diem, nisi qui perfectionem rerum omnium sequebatur. nam qui semper est quietus, tunc nobis requieuit, cum se requieuisse monstrauit.
- 4.16.1
Illud quoque adtendendum est, quod dei requiem, qua de se ipso beatus est, nobis insinuari oportebat, ut intellegamus, quomodo dicatur etiam requiescere in nobis: quod non dicitur, nisi cum in se requiem praestat et nobis. requies igitur dei recte intellegentibus ea est, qua nullius indiget bono; et ideo certa et nobis in illo est, quia et nos beatificamur bono, quod ipse est, non ipse bono, quod nos sumus. nam et nos aliquod bonum ab illo sumus, qui fecit omnia bona ualde, in quibus fecit et nos. porro alia res bona praeter ipsum nulla est, quam ipse non fecit; ac per hoc nullo praeter se alio bono indiget, qui bono, quod fecit, non eget. haec est eius requies ab omnibus operibus suis, quae fecit. quibus autem bonis laudabiliter non egeret, si nulla fecisset? nam etiam sic dici posset nullis egens bonis, non a factis in se ipso requiescendo, uerum omnino nulla faciendo. sed bona facere si non posset, nulla esset potentia; si autem posset nec faceret, magna esset inuidentia. quia ergo est omnipotens et bonus, omnia ualde bona fecit; quia uero se ipso bono perfecte beatus est, ab omnibus, quae fecit, in se ipso requieuit, ea scilicet requie, a qua numquam recessit. sed si diceretur requieuisse a faciendis. nihil aliud quam non fecisse intellegeretur: nisi autem diceretur requieuisse a factis, non eis egere, quae fecit, minus commendaretur.
- 4.16.2
Quo itaque die hoc commendari oportuisse nisi septimo? intellegit quisquis senarii numeri perfectionem, de qua supra locuti sumus. perfectioni creaturae congruenter adhibitam recolit. si enim senario numero perficienda fuerat creatura, sicuti perfecta est, eaque requies dei nobis erat commendanda, qua demonstraretur nec perfectis beatificari creaturis, procul dubio dies erat in hac commendatione sanctificandus, qui sequitur sextum, quo erigeremur ad hanc requiem concupiscendam, ut et nos in illo requiescamus.
- 4.17.1
Neque enim similitudo pia est, si uelimus similes ita esse deo, ut et nos ab operibus nostris requiescamus in nobis, sicut ipse requieuit in se ab operibus suis. in quodam quippe incommutabili bono requiescere debemus, quod ille nobis est, qui nos fecit. haec erit igitur summa minimeque superba et uere pia requies nostra, ut, sicut ipse requieuit ab omnibus operibus suis, quia non ei opera sua, sed ipse sibi bonum est, quo beatus est, ita et nos ab omnibus operibus non tantum nostris, uerum etiam ipsius nonnisi in illo requieturos nos esse speremus idque desideremus post bona opera nostra, quae in nobis agnoscimus illius potius esse quam nostra, ut etiam sic post bona opera sua ipse requiescat, cum post bona opera, quae ab illo iustificati fecerimus, in se nobis requiem praestat. magnum est enim nobis ab illo extitisse, sed maius erit in illo quieuisse, sicut ipse non ideo beatus est, quia haec fecit, sed quia etiam factis non egens in se potius quam in ipsis requieuit. unde non operis, sed quietis diem sanctificauit, quia non haec faciendo, sed eis, quae fecit, non egendo se beatum intimauit.
- 4.17.2
Quid ergo tam humile ac facile adfatu et quid tam sublime atque arduum cogitatu quam deus requiescens ab omnibus operibus suis, quae fecit? et ubi requiescens nisi in se ipso, quia beatus nonnisi se ipso? quando, nisi semper? in diebus autem, quibus rerum, quas condidit, consummatio narratur et ab eis quietis dei ordo distinguitur, quando, nisi in septimo die, qui earum sequitur perfectionem? a perfectis enim requiescit, qui nec perfectis eget, quo beatior esse possit.
- 4.18.1
Et quod apud illum quidem quieti eius nec mane nec uespera est, quia nec aperitur initio nec clauditur fine, perfectis autem operibus eius mane habet et uesperam non habet, perfecta quippe creatura habet quoddam initium suae conuersionis ad quietem creatoris sui, sed illa non habet finem quasi terminum perfectionis suae, sicut ea, quae facta sunt. ac per hoc requies dei non ipsi deo, sed rerum ab eo conditarum perfectioni inchoatur, ut in illo incipiat requiescere, quod ab illo perficitur, et in eo habere mane — in suo enim genere tamquam uespera terminatum est — sed in deo uesperam habere iam non potest, quia non erit aliquid illa perfectione perfectius..
- 4.18.2
In illis enim diebus, quibus omnia creabantur, uesperam terminum conditae creaturae, mane autem initium condendae alterius accipiebamus. ac per hoc quinti diei uespera terminus est conditae quinto die creaturae, mane autem, quod post ipsam uesperam factum est, initium est condendae sexto die creaturae, qua condita tamquam eius terminus facta est uespera. et quia nihil aliud condendum restiterat, ita post illam uesperam mane factum est, ut non esset initium condendae alterius creaturae, sed initium quietis uniuersae creaturae in requie creatoris. neque enim caelum et terra et omnia, quae in eis sunt, uniuersa scilicet spiritalis corporalisque creatura in se ipsa manet, sed utique in illo, de quo dictum est: in illo enim uiuimus et mouemur et sumus, quia, etsi unaquaeque pars potest esse in toto, cuius pars est, ipsum tamen totum non est nisi in illo, a quo conditum est. et ideo non absurde intellegitur sexto die conpleto post eius uesperam factum mane, non quo significaretur initium condendae alterius creaturae, sicut in ceteris, sed quo significaretur initium manendi et quiescendi totius, quod conditum est, in illius quiete, qui condidit. quae quies deo nec initium habet nec terminum; creaturae autem habet initium, sed non habet terminum. et ideo septimus dies eidem creaturae coepit a mane, sed nullo uespere terminatur.
- 4.18.3
Nam si in ceteris diebus uespera et mane talium temporum uices significant, qualia nunc per haec cotidiana spatia peraguntur, non uideo, quid prohibuerit et septimum diem uespera noctemque eiusdem mane concludere, ut similiter diceretur: et facta est uespera, et factum est mane dies septimus. quandoquidem et ipse unus est dierum, qui omnes septem sunt, quorum repetitione menses et anni et saecula peraguntur, ut mane, quod poneretur post uesperam septimi, hoc esset initium octaui diei, de quo iam deinceps silendum fuit, quia idem primus est, ad quem reditur, a quo rursus hebdomadis series ordiatur. unde probabilius est istos quidem septem dies illorum nominibus et numero alios atque alios sibimet succedentes currendo temporalia peragere spatia, illos autem primos sex dies inexperta nobis atque inusitata specie in ipsis rerum conditionibus explicatos, in quibus et uespera et mane sicut ipsa lux et tenebrae, id est dies et nox, non eam uicissitudinem praebuerunt, quam praebent isti per solis circuitus: quod certe de illis tribus fateri cogimur, qui ante condita luminaria commemorati atque numerati sunt.
- 4.18.4
Ac per hoc qualiscumque in eis uespera et mane fuerit, nullo modo tamen opinandum est eo mane, quod post sexti diei uesperam factum est, initium accepisse requiem dei ne temporale aliquod bonum illi aeternitati et incommutabilitati accidisse uanitate temeraria suspicemur — sed illam quidem requiem dei, qua in se ipso requiescit eoque bono beatus est quod ipse sibi est, nec initium eidem ipsi habere nec terminum, consummatae autem creaturae habere initium eandem requiem dei, quoniam rei cuiusque perfectio non tam in uniuerso, cuius pars est, quam in eo, a quo est, in quo et ipsum uniuersum est. pro sui generis modulo stabilitur, ut quiescat, id est, ut sui momenti ordinem teneat. ac per hoc ipsa uniuersitas creaturae, quae sex diebus consummata est, aliud habet in sua natura, aliud in ordine, quo in deo est, non sicut deus, sed tamen ita, ut ei quies propriae stabilitatis non sit, nisi in illius quiete, qui nihil praeter se adpetit, quo adepto requiescat. et ideo, dum ipse manet in se, quidquid ex illo est retorquet ad se, ut omnis creatura in se habeat naturae suae terminum, quo non sit, quod ipse est, in illo autem quietis locum, quo seruet, quod ipsa est. scio, quod non proprie dixerim locum; nam proprie dicitur in spatiis, quae corporibus occupantur . sed quia et ipsa corpora non manent in loco, nisi quo sui ponderis tamquam adpetitu perueniunt, ut eo conperto requiescant, ideo non incongruenter a corporalibus ad spiritalia uerbum transfertur, ut dicatur - locus, cum res ipsa plurimum distet.
- 4.18.5
Initium ergo creaturae in quiete creatoris illo mane significatum arbitror, quod factum est post uesperam sexti diei ; non enim posset in eo nisi perfecta requiescere . proinde sexto die consummatis omnibus factaque uespera factum est et mane, quo inciperet consummata creatura in illo, a quo facta est requiescere. quo initio eum in se ipso requiescentem ubi et ipsa requiescere posset inuenit, tanto stabilius atque firmius, quanto ipsa illius, non ille huius eguit ad quietem suam. sed quoniam quidquid erit uniuersa creatura quibuslibet mutationibus suis non utique nihil erit, ideo creatura uniuersa in creatore suo semper manebit; ac per hoc post illud mane nulla deinde uespera fuit.
- 4.18.6
. Hoc diximus, cur septimus dies, in quo requieuit deus ab omnibus operibus suis, mane habuerit post uesperam sexti, uesperam uero non habuerit.
- 4.19.1
Est aliud, quod de hac re magis proprie meliusque possit, quantum existimo, intellegi, sed aliquanto difficilius explicari, ut non creaturae, sed etiam sibi requies dei septimo die mane habuerit sine uespera, id est initium sine termino. si enim ita diceretur: requieuit deus in die septimo, nec adderetur: ab omnibus operibus suis, quae fecit, frustra huius quietis initium quaereremus. non enim incipit deus requiescere, cuius requies sine initio, sine termino sempiterna est. sed quoniam ab omnibus operibus suis, quae fecit, eis non egendo requieuit, intellegitur requies quidem dei nec coepta nec terminata; requies autem eius ab omnibus operibus suis. quae fecit, ex eo coepta est, ex quo illa perfecit. neque enim operibus suis non egendo requieuisset, priusquam essent, quibus nec perfectis eguisset; et quia eis omnino numquam . eguit nec ista beatitudo, qua non eis eget, tamquam pro- ficiendo perficietur, ideo septimo diei nulla uespera accessit.
- 4.20.1
Sed plane quaeri potest dignaque consideratione mouet, quomodo intellegatur in se ipso deus requieuisse ab omnibus operibus suis, quae fecit, cum scriptum sit: et requieuit deus in die septimo. non enim dictum est: in se ipso. sed: in die septimo. quid est ergo dies septimus? utrum creatura est aliqua, an temporis tantummodo spatium ? sed etiam temporis spatium creaturae temporali concreatum est. ac per hoc et ipsum sine dubio creatura est. neque enim ulla tempora uel sunt uel esse potuerunt uel poterunt, quorum deus non sit creator . ac per hoc et istum septimum diem, si tempus est, quis creauit, nisi omnium temporum creator? sed illi sex dies cum quibus uel in quibus creaturis creati sint, superior scripturae sanctae sermo indicat. quocirca in his diebus septem, quorum species nota nobis est, qui re quidem ipsa praetereunt, sed aliis succedentibus nomina sua quodammodo tradunt, ut illi sex dies nominentur, nouimus eorum primi quando creati sint; septimum autem diem, qui nomine sabbati nuncupatur, quando deus creauerit, non uidemus. in ipso quippe die non fecit aliquid, immo ab eis, quae sex diebus fecerat. in eodem septimo requieuit. quomodo ergo requieuit in die, quem non creauit? aut quomodo eum post sex dies continuo creauit, cum sexto die consummauerit omnia, quae creauit, nec aliquid septimo die creauerit, sed in eo potius ab omnibus, quae creauerat, requieuerit ? an unum tantummodo diem creauit deus, ut eius repetitione multi, qui dicuntur dies, praeterirent atque transcurrerent, nec opus erat, ut septimum diem crearet, quia illius, quem creauerat, septima repetitio hunc utique faciebat? lucem quippe, de qua scriptum est: et dixit deus: fiat lux . et facta est lux, discreuit a tenebris eamque uocauit diem et tenebras uocauit noctem. tunc itaque deus diem fecit, cuius repetitionem scriptura appellat secundum diem, deinde tertium et usque ad sextum. quo consummauit deus opera sua: atque inde illius diei primitus creati septima repetitio septimi diei nomen accepit, in quo requieuit deus. ac per hoc nulla creatura est septimus dies, nisi eadem ipsa septies rediens, quae condita est, quando uocauit deus lucem diem et tenebras noctem.
- 4.21.1
Rursus ergo ad eam quaestionem relabimur, de qua in primo libro exisse uidebamur, ut item quaeramus, quomodo circuire potuerit lux ad exhibendam diurnam nocturnamque uicissitudinem, non solum antequam caeli luminaria, sed antequam ipsum caelum, quod firmamentum appellatum est, factum esset, antequam denique ulla species terrae uel maris, quae circuitum lucis admitteret sequente nocte, unde illa transisset. cuius quaestionis diificultate conpulsi ausi sumus disceptationem nostram quasi ad hanc terminare sententiam, ut diceremus illam lucem, quae primitus facta est, conformationem esse creaturae spiritalis, noctem uero adhuc formandam in reliquis operibus rerum materiem, quae fuerat instituta, cum in principio fecit deus caelum et terram, antequam uerbo faceret diem. sed nunc diei septimi consideratione commoniti facilius est, ut nos ignorare fateamur, quod remotum est a sensibus nostris, quonam modo lux illa, quae dies appellata est, uel circuitu suo uel contractione et emissione, si corporalis est, uices diurnas nocturnasque peregerit uel, si spiritalis est, condendis creaturis omnibus praesentata sit suaque ipsa praesentia diem, noctem uero absentia, uesperam initio absentiae, mane initio praesentiae fecerit, quam ut in re aperta contra diuinae scripturae uerba conemur dicendo aliud esse diem septimum quam illius diei, quem fecit deus, septimam repetitionem. alioquin aut non creauit deus diem septimum aut aliquid creauit post illos sex dies, id et ipsum diem septimum; falsumque erit, quod scriptum est, in sexto die consummasse omnia opera sua et in septimo requieuisse ab omnibus operibus suis. quod utique quoniam falsum esse non potest, restat, ut praesentia lucis illius, quem diem deus fecit, per omnia eius opera repetita sit, quotiens dies nominatus est, et in ipso septimo, in quo requieuit ab operibus suis.
- 4.22.1
Sed quoniam lux corporalis, antequam fieret caelum, quod firmamentum uocatur, in quo etiam luminaria facta sunt. quo circuitu uel quo processu et recessu uices diei et noctis exhibere potuerit, non inuenimus, istam quaestionem relinquere non debemus sine aliqua nostrae prolatione sententiae, ut, si lux illa, quae primitus creata est non corporalis sed spiritalis est, sicut post tenebras facta est, ubi intellegitur a sua quadam informitate ad creatorem conuersa atque formata, ita et post uesperam fiat mane, cum post cognitionem suae propriae naturae, qua non est quod deus, refert se ad laudandam lucem, quod ipse deus est, cuius contemplatione formatur. et quia ceterae creaturae, quae infra ipsam fiunt, sine cognitione eius non fiunt, propterea nimirum idem dies ubique repetitur, ut eius repetitione fiant tot dies, quotiens distinguntur rerum genera creatarum, perfectione senarii numeri terminanda: ut uespera primi diei sit etiam sui cognitio non se esse, quod deus est, mane autem post hanc uesperam, quo concluditur dies unus et inchoatur secundus, conuersio sit eius, qua id, quod creata est, ad laudem referat creatoris et percipiat de uerbo dei cognitionem creaturae, quae post ipsam fit, hoc est firmamenti: quod in eius cognitione fit prius, cum dicitur: et sic est factum, deinde in natura ipsius firmamenti, quod conditur. cum additur etiam postea iam dicto "et sic est factum": et fecit deus firmamentum. deinde fit uespera illius lucis, cum ipsum firmamentum non in uerbo dei sicut ante, sed in ipsa eius natura cognoscit: quae cognitio quoniam minor est, recte nomine uesperae significatur. postquam fit mane, quo concluditur secundus dies et incipit tertius : in quo mane itidem conuersio est lucis huius. id est diei huius ad laudandum deum, quod operatus sit firmamentum, et percipiendam de uerbo eius cognitionem creaturae, quae condenda est post firmamentum. ac per hoc, cum dicit deus: congregetur aqua, quae est sub caelo, in collectionem unam et adpareat arida, cognoscit hoc illa lux in uerbo dei, quo id dicitur, et ideo sequitur: et sic est factum, hoc est in eius cognitione ex uerbo dei; deinde cum additur: et congregata est aqua et cetera, cum iam dictum esset: et sic est factum. ipsa creatura in suo genere fit: quae item, cum in suo genere facta cognoscitur ab ea luce, quae iam in uerbo dei faciendam cognouerat, fit tertio uespera, et inde hoc modo cetera usque ad mane post uesperam sexti diei.
- 4.23.1
Multum quippe interest inter cognitionem rei cuiusque in uerbo dei et cognitionem eius in natura eius, ut illud merito ad diem pertineat, hoc ad uesperam. in conparatione enim lucis illius, quae in uerbo dei conspicitur, omnis cognitio, qua creaturam quamlibet in se ipsa nouimus, non inmerito nox dici potest: quae rursum tantum differt ab errore uel ignorantia eorum, qui nec ipsam creaturam sciunt, ut in eius conparatione non incongrue dicatur dies. sicut ipsa uita fidelium, quae in hac carne atque in hoc saeculo ducitur, in conparatione uitae infidelis atque inpiae non inrationabiliter lux et dies appellatur dicente apostolo: fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, et illud: abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis, sic ut in die honeste ambulemus: qui tamen dies nisi rursus in conparatione illius diei, quo aequales angelis facti uidebimus deum, sicuti est, ipse quoque nox esset, non hic prophetiae lucerna indigeremus. unde apostolus Petrus dicit: habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes sicut lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in\' cordibus uestris.
- 4.24.1
Quapropter, cum sancti angeli, quibus post resurrectionem coaequabimur, si uiam — quod nobis Christus factus est usque in finem tenuerimus, semper uideant faciem dei uerboque eius unigenito filio, sicut patri aequalis est, perfruantur, in quibus prima omnium creata est sapientia. procul dubio uniuersam creaturam, in qua ipsi sunt principaliter conditi, in ipso uerbo dei prius nouerunt, in quo sunt omnium, etiam quae temporaliter facta sunt, aeternae rationes, tamquam in eo, per quod facta sunt omnia, ac deinde in ipsa creatura, quam sic nouerunt, tamquam infra despicientes eamque referentes ad illius laudem, in cuius incommutabili ueritate rationes, secundum quas facta est, principaliter uident. ibi ergo tamquam per diem, unde et concordissima unitas eorum eiusdem ueritatis participatione dies est primitus creatus, hic autem tamquam per uesperam; sed continuo fit mane — quod in omnibus sex diebus animaduerti potest — quia non remanet angelica scientia in eo, quod creatum est, quin hoc continuo referat ad eius laudem atque caritatem, in quo id non factum esse, sed faciendum fuisse cognoscitur: in qua ueritate stando dies est. nam si uel ad se ipsam natura angelica conuerteretur seque amplius delectaretur quam illo, cuius participatione beata est, intumescens superbia caderet, sicut diabolus : de quo suo loco loquendum est, cum de serpente hominis seductore sermo debitus flagitabitur.
- 4.25.1
Quia ergo angeli creaturam in ea ipsa creatura sic sciunt, ut ei scientiae electione ac dilectione praeponant, quod eam sciunt in ueritate, per quam facta sunt omnia, participes eius effecti, ideo per omnes sex dies non nominatur nox, sed post uesperam et mane dies unus, item post uesperam et mane dies secundus, deinde post uesperam et mane dies tertius ac sic usque in mane sexti diei, unde incipit septimus quietis dei, quamuis cum suis noctibus dies tamen non noctes narrantur. tunc enim nox ad diem pertinet, non dies ad noctem, cum sublimes et sancti angeli id, quod creaturam in ipsa creatura nouerunt, referunt ad illius honorem et amorem, in quo aeternas rationes, quibus creata est, contemplantur eaque concordissima contemplatione sunt unus dies, quem fecit dominus, cui coniungetur et ecclesia ex hac peregrinatione liberata, ut et nos exultemus et iucundemur in ea.
- 4.26.1
Huius ergo diei, cuius et uespera et mane secundum supra dictam rationem accipi potest, sexta repetitione consummata est uniuersa creatura factumque est mane, quo finiretur sextus dies, et unde inciperet septimus uesperam non habiturus, quia dei requies non est creatura: quae. cum per dies ceteros conderetur. aliter in se ipsa facta cognoscebatur, quam in illo, in cuius ueritate facienda uidebatur, cuius cognitionis quasi decolor species uesperam faciebat. non itaque iam forma ipsius operis dies et terminus uespera et alterius operis initium mane in hac rerum conditarum narratione debet intellegi, ne cogamur contra scripturam dicere praeter sex dies conditam diei septimi creaturam, aut ipsum diem septimum nullam esse creaturam; sed dies ille, quem fecit deus, per opera eius ipse repetitur non circuitu corporali, sed cognitione spiritali. cum illa beata societas angelorum et primitus contemplatur in uerbo dei, quo dicit deus: fiat, atque ideo prius in eius cognitione fit, cum dicitur: et sic est factum, et postea rem ipsam factam in ea ipsa- cognoscit — quod significatur facta uespera — et eam deinde cognitionem rei factae ad illius ueritatis laudem refert, ubi rationem uiderat faciendae, quod significatur facto mane. ac sic per omnes illos dies unus est dies non istorum dierum consuetudine intellegendus, quos uidemus solis circuitu determinari atque numerari; sed alio quodam modo, a quo et illi tres dies, qui ante conditionem istorum luminarium commemorati sunt, alieni esse non possunt. is enim modus non usque ad diem quartum, ut inde iam istos usitatos cogitaremus, sed usque ad sextum septimumque perductus est, ut longe aliter accipiendus sit dies et nox, inter quae duo diuisit deus, et aliter iste dies et nox, inter quae dixit, ut diuidant luminaria, quae creauit, cum ait: et diuidant inter diem et noctem. tunc enim diem hunc condidit, cum condidit solem, cuius praesentia eundem exhibet diem; ille autem dies primitus conditus iam triduum peregerat, cum haec luminaria illius diei quarta repetitione creata sunt.
- 4.27.1
Quapropter, quoniam illum diem uel illos dies, qui eius repetitione numerati sunt, in hac nostra mortalitate terrena experiri ac sentire non possumus et, si quid ad eos intellegendos conari possumus, non debemus temerariam praecipitare sententiam, tamquam de his aliud sentiri congruentius probabiliusque non possit, istos septem dies, qui pro illis agunt hebdomada, cuius cursu et recursu tempora rapiuntur, in qua dies unus est a solis ortu usque in ortum circuitus, sic illorum uicem quandam exhibere credamus, ut non eos illis similes, sed multum inpares minime dubitemus.
- 4.28.1
Nec quisquam arbitretur illud, quod dixi de luce spiritali et condito die in spiritali et angelica creatura et de contemplatione, quam habet in uerbo dei, et de cognitione, qua in se ipsa creatura cognoscitur, eiusque relatione ad laudem incommutabilis ueritatis, ubi prius ratio uidebatur rei faciendae, quae cognita est facta, non iam proprie, sed quasi figurate atque allegorice conuenire ad intellegendum diem et uesperam et mane, sed aliter quidem, quam in hac consuetudine cotidianae lucis huius et corporalis, non tamen tamquam hic proprie, ibi figurate; ubi enim melior et certior lux, ibi uerior etiam dies . cur ergo non et uerior uespera et uerius mane? nam si in istis diebus habet quandam declinationem suam lux in occasum, quam uesperae nomine nuncupamus, et ad ortum iterum reditum, quod mane dicimus, cur et illic uesperam non dicamus, cum a contemplatione creatoris creatura despicitur, et mane, cum a cognitione creaturae in laudem creatoris adsurgitur? neque enim et Christus sic dicitur lux, quomodo dicitur lapis, sed illud proprie, hoc utique figurate. quisquis ergo non eam, quam pro nostro modulo uel indagare uel putare potuimus, sed aliam requirit in illorum dierum enumeratione sententiam, quae non in prophetia figurate, sed in hac creaturarum conditione proprie meliusque possit intellegi, quaerat et diuinitus adiutus inueniat. fieri enim potest, ut etiam ego aliam his diuinae scripturae uerbis congruentiorem fortassis inueniam. neque enim hanc ita confirmo, ut aliam, quae praeponenda sit, inueniri non posse contendam, sicut confirmo requiem dei scripturam sanctam non\' quasi post lassitudinem uel curae molestiam nobis insinuare uoluisse.
- 4.29.1
Quamobrem potest aliquis fortasse mecum disputando certare, ut dicat sublimium caelorum angelos non alternatim contueri primo rationes creaturarum incommutabiliter in uerbi dei incommutabili ueritate ac deinde ipsas creaturas et tertio earum etiam in se ipsis cognitionem ad laudem referre creatoris, sed eorum mentem mirabili facilitate haec omnia simul posse. numquid tamen dicet aut, si quisquam dixerit, audiendus est illam caelestem in angelorum milibus ciuitatem aut non contemplari creatoris aeternitatem aut mutabilitatem ignorare creaturae aut ex eius quoque inferiore quadam cognitione non laudare creatorem? simul hoc totum possint, simul hoc totum faciant; possunt tamen et faciunt. simul ergo habent et diem et uesperam et mane.
- 4.30.1
Neque enim uerendum est. ne forte qui est idoneus iam illa sentire ideo non putet hoc ibi posse fieri, quia in his diebus, qui solis huius circuitu peraguntur, fieri non potest. et hoc quidem non potest eisdem partibus terrae; uniuersum autem mundum quis non uideat, si adtendere uelit, et diem, ubi sol est, et noctem, ubi non est, et uesperam, unde discedit, et mane, quo accedit, simul habere? sed nos plane in terris haec omnia simul habere non possumus; nec ideo tamen istam terrenam conditionem lucisque corporeae temporalem localemque circuitum illi patriae spiritali coaequare debemus, ubi semper est dies in contemplatione incommutabilis ueritatis, semper uespera in cognitione in se ipsa creaturae, semper mane etiam ex hac cognitione in laudem creatoris, quia non ibi abscessu lucis superioris, sed inferioris cognitionis distinctione fit uespera, nec mane tamquam nocti ignorantiae scientia matutina succedat, sed quod uespertinam etiam cognitionem in gloriam conditoris adtollat. denique et ille nocte non nominata, uespere, inquit, et mane et meridie enarrabo, adnuntiabo; et exaudies uocem meam, hic fortasse per temporum uices, sed tamen, quantum puto, significans, quid sine temporum uicibus ageretur in patria, cuius peregrinatio suspirabat.
- 4.31.1
Sed numquid, si iam nunc simul ista omnia gerit atque habet angelica illa societas et unitas diei, quem primitus condidit deus, tunc etiam cum haec conderentur simul haec habuit? nonne per omnes sex dies, cum ea, quae per singulos deo condere placuit, conderentur, primo haec accipiebat in uerbo dei, ut in eius notitia primitus fierent. cum dicebatur: et sic est factum, deinde, cum facta essent in sua propria natura, qua sunt, deoque placuissent, quia bona sunt, tunc ea itidem cognoscebat alia quadam inferiore cognitione, quae nomine uesperae significata est ac deinde facta uespera fiebat mane, cum de suo opere deus laudaretur et alterius creaturae, quae deinceps facienda erat, ex dei uerbo notitia, priusquam fieret, acciperetur? non ergo tunc simul omnia, et dies et uespera et mane, sed singillatim per ordinem, quem scriptura commemorat.
- 4.32.1
An etiam tunc simul omnia, quoniam non secundum temporum moras, sicut fiunt dies isti, cum oritur et occidit sol et in locum suum redit, ut rursus oriatur, sed secundum potentiam spiritalem mentis angelicae cuncta quae uoluerit simul notitia facillima conprehendente? nec ideo tamen sine ordine, quo adparet conexio praecedentium sequentiumque causarum. neque enim cognitio fieri potest, nisi cognoscenda praecedant: quae item priora sunt in uerbo, per quod facta sunt omnia, quam in his, quae facta sunt, omnibus. mens itaque humana prius haec, quae facta sunt, per sensus corporis experitur eorumque notitiam pro infirmitatis humanae modulo capit et deinde quaerit eorum causas, si quo modo possit ad eas peruenire, principaliter atque incommutabiliter manentes in uerbo dei, ac sic inuisibilia eius per ea, quae facta sunt, intellecta conspicere. quod quanta tarditate ac difficultate agat et quanta temporis mora propter corpus corruptibile, quod adgrauat animam, etiam quae feruentissimo studio rapitur, ut instanter ac perseueranter haec agat. quis ignorat? mens uero angelica pura caritate inhaerens uerbo dei, posteaquam illo ordine creata est, ut praecederet cetera, prius ea uidit in uerbo dei facienda, quam facta sunt; ac sic prius in eius fiebant cognitione cum deus dicebat, ut fierent, quam in sua propria natura : quae itidem facta in eis ipsis etiam cognouit minore utique notitia, quae uespera dicta est. quam notitiam sane praecedebant quae fiebant, quia praecedit cognitionem quidquid cognosci potest; nisi enim prius sit, quod cognoscatur, cognosci non potest. post hoc si eo modo sibi placeret, ut amplius se ipsa quam creatore suo delectaretur, non fieret mane, id est non de sua cognitione in laudem creatoris adsurgeret. cum uero factum est, faciendum erat aliud et cognoscendum deo dicente: fiat, ut prius itidem fieret in cognitione mentis angelicae et posset rursus dici: et sic est factum, ac deinde in natura propria, ubi sequente uespera nosceretur. .
- 4.32.2
Ac per hoc etiamsi nulla hic morarum temporalium sint interualla, praecessit tamen ratio condendae creaturae in uerbo dei, cum dixit: fiat lux, et secuta est ipsa lux, qua angelica mens formata est atque in sua natura facta est, non autem alibi sequebatur, ut fieret. et ideo non prius dictum est: et sic est factum, et postea dictum est: et fecit deus lucem, sed continuo post uerbum dei facta est lux adhaesitque creanti luci lux creata, uidens illam et se in illa, id est rationem, qua facta est. uidit etiam se in se, id est distante, quod factum est, ab eo, qui fecit. et ideo cum placuisset deo factum uidenti, quia bonum est, et diuisa esset lux a tenebris et uocata lux dies et tenebrae nox, facta\' est et uespera, quia necessaria erat et ista cognitio, qua distingueretur a creatore creatura aliter in se ipsa cognita quam in illo; atque inde mane et aliud praenoscendum, quod fuerat uerbo dei faciendum, prius in cognitione mentis angelicae, deinde in natura ipsius firmamenti. et ideo dixit deus: fiat firmamentum. et sic est factum, in cognitione spiritalis creaturae hoc priusquam in eo ipso fieret praenoscentis. deinde fecit deus firmamentum, iam utique ipsam firmamenti naturam, cuius minor esset tamquam uespertina cognitio : ac sic usque ad omnium operum finem et usque ad requiem dei, quae non habet uesperam, quia non est facta sicut creatura, ut posset etiam ipsius geminari cognitio, tamquam prior et maior in uerbo dei sicut in die et posterior ac minor in se ipsa sicut in uespera.
- 4.33.1
Sed si omnia simul mens angelica potest, quae singillatim per ordinem conexarum causarum sermo distinguit, numquid etiam quae fiebant, uelut ipsum firmamentum, uelut aquarum congregatio speciesque nudata terrarum. uelut fruticum et arborum germinatio, luminarium et siderum conformatio, aquatilia terrestriaque animantia, simul omnia facta sunt, ac non potius per interualla temporum secundum praefinitos dies? an forte non, sicut ea secundum motus eorum naturales nunc experimur, ita etiam cum primitus instituta sunt cogitare debemus, sed secundum mirabilem atque ineffabilem uirtutem sapientiae dei, quae adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter? neque enim et ipsa gradibus adtingit aut tamquam gressibus peruenit. quapropter quam facilis ei efficacissimus motus est, tam facile deus condidit omnia, quoniam per illam sunt condita, ut hoc, quod nunc uidemus temporalibus interuallis ea moueri ad peragenda, quae suo cuique generi conpetunt, ex illis rationibus insitis ueniat, quas tamquam seminaliter sparsit deus in ictu condendi. cum dixit, et facta sunt; mandauit, et creata sunt.
- 4.33.2
Non itaque tarde institutum est, ut essent tarda, quae tarda sunt, nec ea mora sunt condita saecula, qua transcurrunt. hos enim numeros tempora peragunt, quos cum crearentur non temporaliter acceperunt. alioquin si rerum naturales motiones dierumque istorum, quos nouimus, usitata spatia, cum haec primitus uerbo dei facta sunt, cogitemus, non uno, die opus erat, sed pluribus, ut ea, quae radicibus pullulant terramque uestiunt, subter primitus germinarent, deinde certo numero dierum pro suo quaeque genere in auras erumperent, etiam si hoc usque fieret, quod de creata natura eorum die uno, id est tertio factum scriptura narrauit. deinde quot diebus opus erat, ut aues uolarent, si a suis primordiis existentes ad plumas et pennas per naturae suae numeros peruenerunt? an forte oua tantum creata erant, cum quinto die dictum est, quod eiecerint aquae omne uolatile pennatum secundum suum genus? aut si propterea recte hoc dici potuit, quia in illo humore ouorum iam erant omnia, quae per numeros certos dierum coalescunt et explicantur quodammodo, quia inerant iam ipsae numerosae rationes incorporaliter corporeis rebus intextae, cur non et ante oua id ipsum recte dici potuerit, cum iam eaedem rationes in elemento humido fierent, quibus alites per temporales sui cuiusque generis moras oriri et perfici possent? de quo enim creatore scriptura ista narrauit. quod sex diebus consummauerit opera sua, de illo alibi non utique dissonanter scriptum est, quod creauerit omnia simul. ac per hoc et istos dies sex uel septem. uel potius unum sexies septiesue repetitum, simul fecit, qui fecit omnia simul. quid ergo opus erat sex dies tam distincte dispositeque narrari? quia scilicet hi, qui non possunt uidere, quod dictum est: creauit omnia simul, nisi cum eis sermo tardius incedat, ad id, quo eos ducit, peruenire non possunt.
- 4.34.1
Quomodo ergo dicimus septies repetitam lucis illius praesentiam per angelicam cognitionem a uespere ad mane, cum ipsa tria simul, id est et diem et uesperam et mane semel ei habere suffecerit, cum simul uniuersam creaturam, sicut simul facta est, et in primis atque incommutabilibus rationibus, per quas condita est, contemplaretur propter diem et in eius ipsius natura cognosceret propter uesperam et creatorem ex ipsa etiam inferiore cognitione propter mane laudaret? aut quomodo praecedebat mane, ut in uerbo cognosceret, quid esset deo postea faciendum, id ipsum etiam consequenter uespere cognitura, si prius et posterius nihil factum est, quia omnia simul facta sunt? immo uero et prius atque posterius per sex dies quae commemorata sunt facta sunt, et simul omnia facta sunt, quia et haec scriptura, quae per memoratos dies narrat opera dei, et illa, quae simul eum dicit fecisse omnia, uerax est; et utraque una est, quia uno spiritu ueritatis inspirante conscripta est.
- 4.34.2
Sed in his rebus, in quibus quid prius sit uel posterius, interualla temporum non demonstrant, quamuis utrumque dici possit, id est et simul et prius atque posterius, facilius tamen intellegitur quod dicitur simul quam quod prius atque posterius: uelut cum solem intuemur orientem, certe manifestum est, quod ad eum acies nostra peruenire non posset, nisi transiret totum aeris caelique spatium, quod inter nos et ipsum est. hoc autem cuius longinquitatis sit, quis aestimare sufficiat? nec utique perueniret eadem acies uel radius oculorum nostrorum ad transeundum aerem, qui est super mare, nisi prius transisset eum, qui est super terram, in qualibet mediterranea regione simus, ab eo loco, ubi sumus, usque ad litus maris. deinde, si ad eandem lineam contuitus nostri adhuc post mare terrae adiacent, eum quoque aerem, qui super illas transmarinas terras est, transire acies nostra non potest, nisi prius peracto spatio aeris illius, qui super mare, quod primum occurrit, extenditur. faciamus iam post illas transmarinas terras nonnisi oceanum remanere. numquid et aerem, qui super oceanum diffunditur, potest transire acies nostra, nisi prius transierit quidquid aeris citra oceanum supra terram est? oceani autem magnitudo inconparabilis perhibetur; sed quantacumque sit, prius oportet aerem, qui supra est, transeant radii nostrorum oculorum et postea quidquid ultra est tum demum ad solem perueniant, quem uidemus. num igitur quia totiens hic diximus „prius" et "postea-, ideo non simul omnia uno ictu transit noster obtutus? si enim clausis oculis faciem contra uisuri solem ponamus, nonne mox, ut eos aperuerimus, ibi potius aciem nostram nos inuenisse, quam illuc eam perduxisse putabimus, ita ut nec ipsi oculi prius aperti fuisse uideantur quam illa quo intenderat peruenisse? et certe iste corporeae lucis est radius, emicans ex oculis nostris et tam longe posita tanta celeritate contingens, ut aestimari conpararique non possit. nempe hic et illa omnia tam ampla inmensaque spatia simul uno ictu transiri manifestum est et. quid prius posteriusque transeatur, nihilo minus certum est.
- 4.34.3
Merito resurrectionis nostrae celeritatem cum exprimere uellet apostolus, in ictu oculi dixit fieri. neque enim aliquid in rerum corporearum motibus uel ictibus potest celerius inueniri. quodsi oculorum carnalium acies celeritate potest tantum, quid mentis acies uel humanae? quanto magis angelicae? quid iam de ipsius summae dei sapientiae celeritate dicatur, quae adtingit ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit? in his ergo, quae simul facta sunt, nemo uidet, quid prius posteriusue fieri debuerit, nisi in illa sapientia, per quam facta sunt omnia per ordinem simul.
- 4.35.1
Dies ergo ille, quem deus primitus fecit. si spiritalis rationalisque creatura est, id est angelorum supercaelestium atque uirtutum, praesentatus est omnibus operibus dei hoc ordine praesentiae. quo ordine scientiae, qua et in uerbo dei facienda praenosceret et in creatura facta cognosceret non per interuallorum temporalium moras, sed prius et posterius habens in conexione creaturarum, in efficacia uero creatoris omnia simul. sic enim fecit, quae futura essent, ut non temporaliter faceret temporalia, sed ab eo facta currerent tempora. ac per hoc isti dies septem, quos lux corporis caelestis circumeundo explicat atque replicat, secundum quandam umbram significationis admonent nos quaerere illos dies, in quibus lux creata spiritalis omnibus operibus dei per senariam numeri perfectionem praesentari potuerit, atque inde in septimam requiem dei mane habere, uesperam non habere, ut non hoc sit deo requieuisse in die septimo, tamquam ipso die septimo eguerit ad requiem suam, sed quod in conspectu angelorum suorum requieuerit ab omnibus operibus suis, quae fecit, non utique nisi in se ipso, qui factus non est; id est, ut creatura eius angelica, quae cognoscendis omnibus operibus eius in ipso et in illis tamquam dies cum uespera praesentata est, nihil post omnia ualde bona opera eius melius cognosceret quam illum ab omnibus in se ipso requiescere nullo eorum egente, quo sit beatior.
- 5.1.1
Hic est liber creaturae caeli et terae, (?) cum factus est dies, (?) fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est. non enim pluerat deus super terram et homo non erat, qui operaretur terram. fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae. nunc certe firmior fit illa sententia, qua intellegitur unum diem fecisse deum, unde iam illi sex uel septem dies unius huius repetitione numerari potuerint, quandoquidem apertius sancta scriptura iam dicit, concludens quodammodo cuncta, quae ab initio usque ad hunc locum dixerat, atque infert: hic est liber creaturae uel facturae caeli et terrae, cum factus est dies. neque enim quisque dicturus est caelum et terram hic ita commemorata, sicut dictum erat, antequam conditus insinuaretur dies, in principio fecit deus caelum et terram. illud enim si eo modo intellegitur, ut aliquid deus fecerit sine die, priusquam faceret diem, qua ratione id possit accipi suo loco dixi, quod dicendum putaui, nulli intercludens melius intellegendi licentiam. nunc autem, hic est, inquit, liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, satis, ut opinor, ostendens non hic se ita commemorasse caelum et terram, sicut in principio, antequam fieret dies, cum tenebrae essent super abyssum, sed quomodo factum est caelum et terra, cum factus est dies, id est iam formatis atque distinctis partibus et generibus rerum, quibus uniuersa creatura disposita atque conposita reddit hanc speciem, quae mundus uocatur.
- 5.1.2
Illud hic ergo caelum commemoratum est, quod cum creasset deus firmamentum uocauit, cum omnibus, quae in illo sunt, et ea terra, quae cum abysso imum obtinebat locum, cum omnibus, quae in ea sunt. sequitur enim et adiungit: fecit deus caelum et terram, ut caeli et terrae nomine et praemisso, antequam factum diem commemoraret, et repetito, cum commemorasset, non sinat suspicari ita se nunc caelum et terram nominasse, sicut in principio, antequam esset creatus dies. sic enim uerba contexuit: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, fecit deus caelum et terram, ut, si quisquam uelit sic intellegere, quod superius positum est: liber creaturae caeli et terrae, quemadmodum dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, priusquam conderet diem, quia prius et hic commemorata sunt caelum et terra et postea factus est dies, corrigatur consequentibus uerbis, quia et post commemoratum factum diem rursus caeli et terrae nomen adiunctum est.
- 5.1.3
Quamquam et hoc, quod positum est "cum" et sic adiunctum, factus est dies, cuiuis contentioso extorqueat alium intellectum esse non posse. si enim ita esset interpositum, ut diceretur: hic est liber creaturae caeli et terrae. factus est dies, fecit deus caelum et terram, quisquam forte arbitraretur librum creaturae caeli et terrae sic appellatum, quomodo appellatum est: in principio fecit deus caelum et terram ante conditum diem, ac deinde subiunctum: factus est dies, sicut ibi postea narratum est, quod deus fecerit diem : inde continuo rursum dictum: fecit deus caelum et terram, tamquam sic iam, quemadmodum haec facta sunt post conditum diem. sed quia ita interpositum est, ut diceretur: cum factus est dies. siue hoc superioribus uerbis conectas, ut sit una sententia: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, siue inferioribus, ut item hoc modo sit plena sententia: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram, procul dubio cogit eo modo se intellegi caelum et terram commemorasse, quomodo facta sunt, cum factus est dies. deinde cum dictum esset: fecit deus caelum et terram, additum est: et omne uiride agri, quae certe manifestum est tertio die facta. unde liquidius adparet eundem illum esse unum diem, quem fecit deus, quo repetito factus est et secundus et tertius et ceteri usque ad septimum diem.
- 5.2.1
Cum autem nomine caeli et terrae usitato more scripturarum nunc uniuersam creaturam uoluerit accipi, quaeri potest cur addiderit: et omne uiride agri. quod mihi uidetur ideo posuisse, ut significantius intimaret, quem diem commendauerit, quod ait: cum factus est dies. cito enim quisquam putaret hunc diem lucis corporeae commendatum, quo circumeunte nobis uicissitudo diurni nocturnique temporis exhibetur. sed cum creaturarum conditarum ordinem recolimus et inuenimus omne uiride agri tertio die creatum, antequam sol fieret. qui quarto die factus est, cuius praesentia dies iste cotidianus usitatusque peragitur, quando audimus: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, admonemur de ipso die cogitare, quem siue corporalem in nescio qua luce nobis incognita siue spiritalem in societate unitatis angelicae non tamen talem, qualem hic nouimus, intellectu uestigare conemur.
- 5.3.1
Illud etiam non ab re fuerit intueri, quod, cum posset dicere: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum fecit deus caelum et terram, ut in caelo et terra intellegeremus quidquid in eis est, sicut loqui diuina scriptura consueuit, ut nomine caeli et terrae saepissime, interdum addito et maris, uniuersam insinuet creaturam, aliquando adiungens et dicens: et quae sunt in eis, ut, quidquid horum diceret, ibi intellegeremus et diem, siue quem primitus condidit, siue istum, quem praesentia solis facit: non ita dixit, sed interposuit diem dicens: cum factus est dies. nec ita locutus est, ut diceret: hic est liber creaturae diei et caeli et terrae, tamquam hoc ordine, quo facta narrantur, nec ita: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies et caelum et terra, cum fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, nec ita: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum fecit deus diem et caelum et terram et omne uiride agri, nec ita: hic est liber creaturae caeli et terrae. fecit deus diem et caelum et terram et omne uiride agri — hos enim magis locutionis modos loquendi consuetudo poscebat -: sed ait: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, tamquam illud insinuans, cum factus est dies, tunc fecisse deum caelum et terram et omne uiride agri.
- 5.3.2
Porro autem superior narratio factum diem primitus indicat eumque unum diem deputat; post quem secundum adnumerat, quo factum est firmamentum, et tertium, quo species terrae marisque digestae sunt et lignum atque herbam terra produxit. an forte hoc illud est, quod in libro superiore moliebamur ostendere deum simul fecisse omnia, quandoquidem narrationis illa contextio, cum sex dierum ordine creata cuncta et consummata memorasset, nunc ad unum diem omnia rediguntur nomine caeli et terrae adiuncto etiam fruticum genere? nimirum propter quod supra dixi, ut. si fortassis ex hac nostra consuetudine intellegeretur dies, corrigeretur lector, cum recoleret uiride agri ante istum solarem diem deum dixisse, ut terra produceret. ita iam non ex alio sanctae scripturae libro profertur testimonium, quod omnia simul deus creauerit, sed uicina testificatio paginae consequentis ex hac re nos admonet dicens: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, ut istum diem et septies intellegas repetitum, ut fierent septem dies et, cum audis tunc facta omnia, cum factus est dies, illam senariam uel septenariam repetitionem sine interuallis morarum spatiorumque temporalium factam, si possis, adprehendas, si autem nondum possis, haec relinquas conspicienda ualentibus, tu autem cum scriptura non deserente infirmitatem tuam et materno incessu tecum tardius ambulante proficias, quae sic loquitur, ut altitudine superbos inrideat, profunditate adtentos terreat, ueritate magnos pascat, affabilitate paruulos nutriat.
- 5.4.1
Quid sibi ergo uult etiam quod sequitur? nam ita sermo contexitur: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est. quid est hoc? nonne quaerendum est, ubi ea fecerit, antequam essent super terram et antequam exorta sunt? quis enim non procliuius crederet tunc ea deum fecisse, cum exorta sunt, non antequam exorta sunt, nisi admoneretur hoc diuino eloquio ista deum ante fecisse, quam exorerentur, ut, si ubi facta sint inuenire non possit, credat tamen ante facta quam exorta quisquis huic scripturae pie credit; inpie quippe non credit.
- 5.4.2
Quid ergo dicemus? an, quod nonnulli putauerunt, in ipso uerbo dei facta omnia. antequam exorerentur in terra? sed, si . hoc modo facta sunt, non cum factus est dies, sed antequam fieret dies, facta sunt; aperte autem scriptura dicit: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum, antequam exoreretur. si ergo cum factus est dies, non utique antequam fieret dies, ac per hoc non in uerbo, quod patri coaeternum est, antequam dies, antequam omnino aliquid fieret, sed cum factus est dies. nam illa, quae in uerbo dei ante omnem creaturam sunt, non utique facta sunt; haec autem facta sunt, cum factus est dies, sicut scripturae uerba declarant, sed tamen antequam essent super terram et antequam exorerentur: quod de uiridibus et feno agri dictum est.
- 5.4.3
Ubi ergo? an in ipsa terra causaliter et rationabiliter, sicut in seminibus iam sunt omnia, antequam euoluant quodammodo atque explicent incrementa et species suas per numeros temporum? sed ista semina, quae uidemus, iam super terram sunt, iam exorta sunt. an non erant super terram, sed infra terram, et ideo, antequam exorta sunt, facta sunt, quia tunc exorta sunt, cum semina germinarunt et accessu incrementorum in auras eruperunt, quod per moras temporum nunc fieri uidemus suo cuique generi distributas? num ergo semina tunc facta sunt, cum factus est dies, et in ipsis erat omne uiride agri et omne fenum nondum ea specie, qua sunt super terram iam exorta, sed ea ui, qua sunt in rationibus seminum? semina ergo primum terra produxit? sed non ita scriptura loquebatur, cum diceret: et produxit terra herbam pabuli, uel herbam feni, seminans semen secundam genus et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen suum in\' se secundum genus super terram. his enim uerbis magis adparet semina esse orta ex herbis et lignis, non autem illa ex seminibus, sed ex terra, praesertim quia et ipsa uerba dei sic se habent. non enim ait: germinent semina in terra herbam feni et lignum fructuosum, sed ait: germinet terra herbam feni seminans semen, ut semen ex herba, non herbam insinuaret ex semine. et sic est factum. et produxit terra, id est: prius sic est factum in cognitione illius diei, et produxit terra. iam, ut hoc fieret etiam in ipsa creatura, quae condita est.
- 5.4.4
Quomodo ergo, antequam essent super terram et antequam exorerentur? quasi eis aliud fuerit fieri cum caelo et terra, quando factus est dies ille inusitatus atque incognitus nobis, quem primum deus fecit, aliud autem exoriri iam super terram, quod non fit nisi per hos dies, quos circuitus solis facit per temporum moras suo cuique generi adcommodatas? quod si ita est diesque ille societas atque unitas supercaelestium angelorum atque uirtutum est, procul dubio longe aliter nota est angelis creatura dei, aliter nobis; excepto, quod eam in uerbo dei nouerunt, per quod facta sunt omnia, etiam in se ipsa dico longe aliter eis notam esse quam nobis: illis enim primordialiter, ut ita dicam. uel originaliter, sicut eam deus primitus condidit et post eam conditionem a suis operibus requieuit non condendo aliquid amplius, nobis autem secundum rerum antea conditarum administrationem iam per ordines temporum, secundum quam deus iam illis rebus senaria perfectione consummatis usque modo operatur.
- 5.4.5
Causaliter ergo tunc dictum est produxisse terram herbam et lignum, id est producendi accepisse uirtutem. in ea quippe iam tamquam in radicibus, ut ita dixerim, temporum facta erant, quae per tempora futura erant; nam utique postea plantauit deus paradisum iuxta orientem et eiecit ibi de terra omne lignum speciosum ad aspectum et bonum ad escam.. nec tamen dicendum est eum tunc aliquid addidisse creaturae, quod ante non fecerat, quod uelut illi perfectioni, qua omnia bona ualde sexto die consummauit post esset addendum; sed quia iam omnes naturae fructicum atque lignorum in prima conditione factae fuerant, a qua conditione deus requieuit, mouens deinde administransque per temporales cursus illa ipsa, quae condidit et a quibus conditis requieuit, non solum tunc plantauit paradisum, sed etiam nunc omnia, quae nascuntur. quis enim alius etiam nunc ista creat, nisi qui usque nunc operatur? sed creat haec modo ex his, quae iam sunt; tunc autem ab illo, cum omnino nulla essent, creata sunt, cum factus et dies ille, qui etiam ipse omnino non erat, spiritalis uidelicet atque intellectualis creatura.
- 5.5.1
Factae itaque creaturae motibus coeperunt currere tempora: unde ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inueniri ante tempora tempora. motus enim si nullus esset uel spiritalis uel corporalis creaturae, quo per praesens praeteritis futura succederent, nullum esset tempus omnino. moueri autem creatura non utique posset, si non esset. potius ergo tempus a creatura quam creatura coepit a tempore, utrumque autem ex deo; ex ipso enim et per ipsum et in ipso sunt omnia. nec sic accipiatur quod dictum est: tempus a creatura coepit, quasi tempus creatura non sit, cum sit creaturae motus ex alio in aliud consequentibus rebus secundum ordinationem administrantis dei cuncta quae creauit. quapropter cum primam conditionem creaturarum cogitamus, a quibus operibus suis deus in die septimo requieuit, nec illos dies sicut istos solares nec ipsam operationem ita cogitare debemus, quemadmodum nunc aliquid deus operatur in tempore, sed quemadmodum operatus est, unde inciperent tempora, quemadmodum operatus est omnia simul, praestans eis etiam ordinem non interuallis temporum, sed conexione causarum, ut ea, quae simul facta sunt, senario quoque illius diei numero praesentato perficerentur.
- 5.5.2
Non itaque temporali, sed causali ordine prius facta est informis formabilisque materies, et spiritalis et corporalis, de qua fieret, quod faciendum esset, cum et ipsa, priusquam instituta est, non fuisset; nec instituta est nisi ab illo utique summo deo et uero, ex quo sunt omnia. quae siue caeli et terrae nomine significata sit, quae in principio fecit deus ante unum illum diem, quem condidit, propterea iam sic appellata, quia inde facta sunt caelum et terra, siue nomine terrae inuisibilis et inconpositae atque abyssi tenebrosae, iam in primo libro tractatum est.
- 5.5.3
In his uero, quae iam ex informitate formata sunt euidentiusque appellantur creata uel facta uel condita, primum factus est dies; oportebat enim, ut primatum creaturae obtineret illa natura, quae creaturam per creatorem, non creatorem per creaturam posset agnoscere. secundo firmamentum, unde corporeus incipit mundus. tertio species maris et terrae, atque in terra potentialiter, ut ita dicam, natura herbarum atque lignorum. sic enim terra ad dei uerbum ea produxit, antequam exorta essent, accipiens omnes numeros eorum, quos per tempora exereret secundum suum genus. deinde, posteaquam haec uelut habitatio rerum condita est, quarto die luminaria et sidera creata sunt, ut prius pars mundi superior rebus, quae intra mundum mouentur, uisibilibus ordinaretur. quinto aquarum natura, quia caelo aerique coniungitur, produxit ad dei uerbum indigenas suos, omnia scilicet natatilia et uolatilia; et haec potentialiter in numeris, qui per congruos temporum motus exererentur. sexto terrestria similiter animalia, tamquam ex ultimo elemento mundi ultima, nihilominus potentialiter, quorum numeros tempus postea uisibiliter explicaret.
- 5.5.4
Hunc omnem ordinem creaturae ordinatae dies ille cognouit; et per hanc cognitionem sexies quodammodo praesentatus tamquam sex dies exhibuit, cum sit unus dies ea, quae facta sunt, in creatore primitus et in ipsis consequenter agnoscens nec in ipsis remanens, sed eorum etiam posteriorem cognitionem ad dei referens dilectionem, uesperam et mane et meridiem in omnibus praebuit, non per moras temporum, sed propter ordinem conditorum. postremo quietis sui creatoris, quia in se requiescit ab omnibus operibus suis. notitiam repraesentans, in qua non habet uesperam, benedici et sanctificari ob hoc meruit. unde ipsum septenarium numerum sancto spiritui quodammodo dedicatum commendat scriptura et nouit ecclesia.
- 5.5.5
Hic est ergo liber creaturae caeli et terrae, quia in principio fecit deus caelum et terram secundum materiae quandam, ut ita dicam, formabilitatem, quae consequenter uerbo eius formanda fuerat, praecedens formationem suam non tempore, sed origine. nam utique cum formaretur, primum factus est dies; cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exoreretur, sicut tractauimus uel si quid liquidius et congruentius uideri et dici potuit aut potuerit.
- 5.6.1
Quod autem sequitur: non enim pluerat deus super terram, et homo non erat. qui operaretur terram, quo pertineat et quid nobis insinuet, indagare difficile est. tamquam ideo, antequam exortum est, fecit deus fenum agri, quia nondum pluerat super terram; si enim post pluuiam fenum fecisset, pluuia magis exortum quam factum ab eo uideretur. quid enim? quod post pluuiam exoritur, ab alio fit nisi ab eodem deo? cur autem non erat homo, qui operaretur terram? nonne iam sexto die fecerat hominem et septimo requieuerat ab omnibus operibus suis? an hoc recapitulando commemorat, quoniam, quando fecit deus omne uiride agri et omne fenum, nondum pluerat super terram, et nondum erat homo? tertio quippe die fecit ista, hominem autem sexto. sed cum fecit deus omne uiride atque omne fenum agri, antequam exortum est super terram, non solum homo non erat. qui operaretur terram, sed nec ipsum fenum erat super terram, quod utique ante dicit factum quam exortum. an ideo die tertio deus fecit ista, quia nondum erat homo, qui operando terram faceret ea? quasi uero tam multa ligna et tam multa genera herbarum non sine ulla opera hominum nascuntur ex terra.
- 5.6.2
An ob hoc utrumque positum est, et quia nondum pluerat super terram et quia nondum erat homo, qui operaretur terram? ubi enim opera humana non est, per pluuiam ista nascuntur. sunt autem quaedam, quae etiam per pluuiam non nascuntur, nisi opera humana accedat. ideo nunc utrumque adiutorium necessarium est, ut cuncta nascantur; tunc autem utrumque defuit. ideo fecit haec deus potentia uerbi sui sine pluuia et sine opere humano. nam etiam nunc ipse facit, sed iam per pluuiam et per hominum manus, quamuis neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat, deus.
- 5.6.3
Quid est ergo, quod adiungit: fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae? ille quippe fons tanta largitate manans sicut Nilus Aegypto posset uniuersae terrae esse pro pluuia. quid itaque pro magno conmendatum est, antequam plueret, fecisse deum illa gignentia, cum tantum posset adiuuare pluuia, quantum fons inrigans terram? uerum et si aliquid minus, minora illa fortasse, non tamen nulla nascerentur. an hinc etiam more suo scriptura tamquam infirmis infirmiter loquitur et tamen innuit aliquid, quod intellegat qui ualuerit? nimirum enim sicut isto die paulo superius commemorato significauit unum diem factum a deo et tunc deum fecisse caelum et terram, cum factus est dies, ut, quomodo possemus, cogitaremus simul omnia deum fecisse, quamuis superior sex dierum enumeratio uelut temporum interualla ostendisse uideretur, ita, cum dixisset cum caelo et terra deum fecisse omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exortum est, addidit: nondum enim pluerat deus super terram, nec erat homo, qui operaretur terram, tamquam diceret: non ea sic fecit deus, quemadmodum facit nunc talia, cum pluit et cum operantur homines. haec enim iam per moras temporum fiunt, quae tunc non erant, cum fecit omnia simul, unde etiam tempora inciperent.
- 5.7.1
Quod ergo sequitur: fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae, hinc iam, quantum arbitror, intimatur, quae fiant secundum interualla temporum ex illa prima conditione creaturarum, ubi facta sunt omnia simul. et recte ab eo coepit elemento, ex quo cuncta genera nascuntur uel animalium uel herbarum atque lignorum, ut agant temporales numeros suos naturis propriis distributos. omnia quippe primordia seminum, siue unde omnis caro siue unde omnia frutecta gignuntur, umida sunt et ex umore concrescunt. insunt autem illis efficacissimi numeri trahentes secum sequaces potentias ex illis perfectis operibus dei, a quibus in die septimo requieuit.
- 5.7.2
Uerum tamen quis iste sit fons ad inrigandam faciem terrae omnis idoneus, merito quaeritur. si enim fuit et obstrusus est uel siccatus, causa quaerenda est. nunc enim uidemus nullum esse fontem, quo inrigetur omnis facies terrae. fortassis ergo peccatum hominum hanc etiam poenam conmeruit, ut tanta illius fontis repressa largitas facillimam terris auferret fecunditatem, ut incolentium augeretur labor. posset hoc, quamuis nulla id scriptura narrauerit, adfirmare humana suspicio, nisi illud occurreret, quod peccatum hominum, cui poena laboris inposita est, post paradisi delicias extitit; paradisus autem habebat praegrandem fontem suum, de quo post diligentius suo loco loquendum est, ex cuius uno capite quattuor magna flumina et nota gentibus manare narrantur. ubi ergo erat iste fons aut ista flumina, quando ille unus maximus ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae? certe enim tunc non Geon, qui dicitur Nilus, unus ex illis quattuor, rigabat Aegyptum, quando fons ascendebat de terra et non Aegyptum tantum, sed omnem faciem terrae satiabat.
- 5.7.3
An primo deum uoluisse credendum est uno fonte maximo inrigare omnem terram, ut ea, quae in illa principaliter condiderat. accepto humoris adiutorio iam etiam per temporalia spatia gignerentur pro suorum generum diuersitate etiam diuersis numeris dierum, et postea plantato paradiso repressisse illum fontem multisque fontibus, sicut eam nunc uidemus, inpleuisse terram, de paradisi autem uno fonte quattuor ingentia flumina diuisisse, ut et terra cetera creaturarum suarum plena generibus congruos numeros suorum temporum agentibus fontes etiam suos haberet ac fluuios et paradisus loco electiore plantatus quattuor illa flumina ex capite sui fontis emitteret? aut ex ipso uno fonte paradisi multo largius exundante prius totam rigasse terram atque ad parienda per temporum numeros genera, quae in ea sine interuallis temporum creauerat, fecundasse ac postea repressisse in eo loco aquarum eruptionem uastissimam, ut de diuersis per omnem terram capitibus fluminum ac fontium iam manarent, ac deinde in regione illius fontis non iam uniuersam terram rigantis, sed memorabiles quattuor solos illos fluuios emittentis plantasse paradisum, ubi hominem, quem fecerat, conlocaret?
- 5.8.1
Quia enim non omnia scripta sunt, quemadmodum post illam primam rerum conditionem tempora cucurrerint seque secutae sint administrationes creaturarum, quae primitus factae sextoque die illo consummatae sunt, sed quantum satis iudicauit spiritus, qui inerat scribenti ea, quae non solum ad factarum rerum notitiam, sed etiam ad futurarum praefigurationem ualerent, nescientes coniectamus. quid fieri potuerit, quod ille non nesciens praetermisit, tantum id conantes pro modulo nostro, quantum adiuuamur,\' efficere, ne aliqua absurditas uel repugnantia putetur esse in scripturis sanctis, quae opinionem lectoris offendat et, dum existimat fieri non potuisse, quae facta esse scriptura conmemorat, uel resiliat a fide uel non accedat ad fidem.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 578
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa042a.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.