Ancient Texts

← Library

De Genesi Ad Litteram

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 578 sections

  1. 5.9.1

    Proinde cum de isto fonte quaerimus, quomodo id, quod dictum est: ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae, non inpossibile uideatur, si ea, quae diximus, inpossibilia cuiquam uidentur, quaerat ipse aliud, quo tamen uerax ista scriptura monstretur, quae procul dubio uerax est, etiamsi non monstretur. nam si argumentari uoluerit, quo eam falsam esse conuincat, aut ipse nulla uera de creaturarum conditione atque administratione dicturus est aut, si uera dixerit, istam non intellegendo falsam putabit; uelut si contendat ideo non potuisse uno quantolibet fonte omnem terrae faciem rigari, quia, si montes non rigabat, non omnem terrae faciem rigabat; si autem etiam montes rigabat, non erat iam inpertitio saginae, sed diluuii inundatio: quod si terra tunc sic erat, totum mare erat, et nondum discreta erat arida.

  2. 5.10.1

    Cui respondetur, quia hoc uicibus temporum posset, sicut certo tempore per plana Aegypti Nilus restagnat et alio tempore ad ripas suas redit. aut si iste nescio cuius ignotae ac longinquae partis mundi aquis et pruinis hiemalibus anniuersaria creditur incrementa conligere, quid de oceani alternis aestibus, quid de quibusdam litoribus, quae late nudantur fluctibus uicissimque operiuntur, dici potest? ut omittam, quod de quorundam fontium mira uicissitudine perhibetur, certo annorum interuallo sic eos inundare, ut totam illam regionem rigent, cui alio tempore ex altis puteis ad potandum sufficientem praebent aquam. cur sit ergo incredibile, si ex uno abyssi capite alterna inundatione fluente atque refluente tunc uniuersa terra rigata est? quodsi ipsius abyssi magnitudinem ea parte excepta, quod mare dicitur et euidenti amplitudine atque amaris fluctibus terras ambit, in ea sola parte, quam reconditis sinibus terra continet, unde se omnes fontes amnesque diuersis tractibus uenisque distribuunt et suis quique locis erumpunt, fontem uoluit scriptura appellare, non fontes, propter naturae unitatem eumque per innumerabiles uias antrorum atque rimarum ascendentem de terra et ubique dispertitis quasi crinibus inrigantem omnem faciem terrae non continua specie tamquam maris aut- stagni, sed sicut uidemus ire aquas per alueos fluminum flexusque riuorum et eorum excessu uicina perfundere, quis non accipiat, nisi qui contentioso spiritu laborat? potest quippe etiam ita dicta intellegi omnis terrae facies inrigata, quemadmodum dicitur omnis uestis facies colorata. etiamsi non continuatim, sed maculatim fiat, praesertim quia tunc in nouitate terrarum etsi non omnia. plura tamen plana fuisse credibile est, qua latius possent erumpentia fluenta dispergi atque distendi.

  3. 5.10.2

    Quapropter de istius fontis magnitudine uel multitudine, qui siue unam habuit alicunde eruptionem siue propter aliquam in terrae occultis sinibus unitatem, unde omnes aquae super terram scatent omnium fontium magnorum atque paruorum. unus fons dictus est, per omnes dispertitiones suas ascendens de terra et inrigans omnem faciem terrae, siue etiam, quod est credibilius, quia non ait: unus fons ascendebat de terra. sed ait: fons autem. ascendebat de terra, pro numero plurali posuit singularem, ut. sic intellegamus fontes multos per uniuersam terram loca uel regiones proprias inrigantes, sicut dicitur miles et multi intelleguntur, sicut dicta est lucusta et rana in plagis, quibus Aegyptii percussi sunt, cum esset innumerabilis lucustarum numerus et ranarum: iam non diutius laboremus.

  4. 5.11.1

    Sed illud etiam atque etiam consideremus, utrum possit nobis per omnia constare sententia, qua dicebamus aliter operatum deum omnes creaturas prima conditione, a quibus operibus in die septimo requieuit, aliter ista eorum administratione, qua usque nunc operatur : id est, tunc omnia simul sine ullis temporalium morarum interuallis, nunc autem per temporum moras. quibus uidemus sidera moueri ab ortu ad occasum, caelum mutari ab aestate ad hiemem, germina certis dierum momentis pullulare, grandescere, uirescere, arescere, animalia quoque statutis temporum metis et cursibus et concipi et perfici et nasci et per aetates usque in senium mortemque decurrere et cetera huiusmodi temporalia. quis enim operatur ista nisi deus etiam sine ullo tali suo motu? non enim et ipsi accidit tempus. inter illa ergo opera dei, a quibus requieuit in die septimo, et ista, quae usque nunc operatur, quendam scriptura interponens suae narrationis articulum commendauit se illa explicasse et coepit iam ista contexere. illorum explicatorum commendatio sic facta est: hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exoreretur. non enim pluerat deus super terram et homo non erat, qui operaretur terram. istorum autem contextio sic coepit: fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae. ab hac commemoratione fontis huius et deinceps ea, quae narrantur, per moras temporum facta sunt, non omnia simul.

  5. 5.12.1

    Cum ergo aliter se habeant omnium creaturarum rationes incommutabiles in uerbo dei. aliter eius illa opera, a quibus in die septimo requieuit, aliter ista, quae ex illis usque nunc operatur, horum trium hoc, quod extremum posui. nobis utcumque notum est per corporis sensus et huius consuetudinem uitae. duo uero illa remota a sensibus nostris et ab usu cogitationis humanae prius ex diuina auctoritate credenda sunt, deinde per haec, quae nota sunt. utcumque noscenda, quanto quisque magis minusue potuerit pro suae capacitatis modo diuinitus adiutus, ut possit.

  6. 5.13.1

    De primis ergo illis diuinis incommutabilibus aeternisque rationibus, quoniam ipsa dei sapientia, per quam facta sunt omnia, priusquam fierent, ea nouerat, sicut scriptura - testatur: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quis ergo tam sit demens, ut dicat non ea deum fecisse, quae nouerat? porro si nouerat. ubi nisi apud se ipsum, apud quem uerbum erat, per quod facta sunt omnia? nam si extra se ipsum ea nouerat, quis eum docuerat? quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.

  7. 5.13.2

    Quamquam et ea, quae sequuntur in euangelio, satis adserant istam sententiam; adiungit enim euangelista et dicit: quod factum est, in illo uita est, et uita erat lux hominum, quia scilicet rationales mentes, in quo genere homo factus est ad imaginem dei, non habent ueram lucem suam nisi ipsum uerbum dei. per quod facta sunt omnia, cuius participes esse poterunt ab omni iniquitate et errore mundatae.

  8. 5.14.1

    Non ergo ita pronuntiari oportet: quod factum est in illo, uita est, ut subdistinguamus: quod factum est in illo, et deinde inferamus: uita est. quid enim non in illo factum est, cum commemoratis multis etiam terrenis creaturis dicatur in psalmo: omnia in sapientia fecisti, dicat et apostolus: quoniam in ipso condita sunt omnia in caelo et in terra. uisibilia et inuisibilia. consequens ergo erit, si ita distinxerimus, ut et ipsa terra et quaecumque in ea sunt uita sint. quae cum absurde dicantur omnia uiuere, quanto absurdius, ut etiam uita sint? praesertim quia distinguit, de quali uita loquatur, cum addit: et uita erat lux hominum. sic ergo distinguendum est, ut, cum dixerimus: quod factum est, deinde inferamus: in illo uita est, non in se scilicet, hoc est in sua natura, qua factum est, ut conditio creaturaque sit, sed in illo uita est, quia omnia, quae per ipsum facta sunt, nouerat, antequam fierent, ac per hoc in illo erant non sicut creatura, quam fecit, sed sicut uita et lux hominum. quod est ipsa sapientia et ipsum uerbum unigenitus filius dei. eo modo ergo in illo uita est, quod factum est, quomodo dictum est: sicut habet pater uitam in semet ipso, sic dedit filio habere uitam in semet ipso.

  9. 5.14.2

    Nec praetermittendum est, quod emendatiores codices habent: quod factum est, in illo uita erat, ut sic intellegatur: uita erat, quomodo in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. quod ergo factum est, iam uita erat in illo, et uita non qualiscumque — nam et pecora dicuntur uiuere, quae frui non possunt participatione sapientiae — sed uita erat lux hominum. mentes quippe rationales purgatae gratia eius possunt peruenire ad eiusmodi uisionem, qua nec superius quicquam sit nec beatius.

  10. 5.15.1

    Sed etiam si hoc legamus et intellegamus: quod factum est, in illo uita est, manet ista sententia, ut id, quod per ipsum factum est, uita esse in illo intellegatur, in qua uita uidit omnia, quando fecit et, sicut uidit, ita fecit, non praeter se ipsum uidens, sed in se ipso ita enumerauit omnia, quae fecit. nec alia uisio ipsius et patris, sed una, sicut una substantia. nam et in libro Iob ita ipsa sapientia, per quam facta sunt omnia, praedicatur: sapientia uero, inquit, unde inuenta est? uel quis sit locus scientiae? ignorat mortalis uiam eius nec inuenietur in hominibus. et paulo post: audiuimus, inquit, eius gloriam. dominus commendauit uiam eius et ipse nouit locum eius. ipse enim omne, quod est sub caelo, perspicit et nouit quae sunt in terra omnia quae fecit: uentorum libramenta aquae mensuras quando fecit, sicut uidit, enumerauit. his atque huiusmodi testimoniis probatur, quod haec omnia, priusquam fierent, erant in notitia facientis, et utique ibi meliora, ubi ueriora, ubi aeterna et incommutabilia. quamquam sufficere debeat, ut quisque nouerit, uel inconcusse credat, quod deus haec omnia fecerit, non opinor eum esse tam excordem, ut deum quae non nouerat fecisse arbitretur. porro, si nouerat ea, priusquam faceret ea, profecto, priusquam fierent, apud illum erant eo modo nota, quo sempiterne atque incommutabiliter uiuunt et uita sunt, facta autem eo modo, quo unaquaeque creatura in genere suo est.

  11. 5.16.1

    Quamuis ergo illa aeterna incommutabilisque natura, quod deus est, habens in se, ut sit, sicut Moysi dictum est: ego sum qui sum, longe scilicet aliter, quam sunt ista, quae facta sunt, quoniam illud uere ac primitus est, quod eodem modo semper est nec solum non commutatur, sed commutari omnino non potest, nihil horum, quae fecit, existens et omnia primitus habens, sicut ipse est — neque enim ea faceret, nisi ea nosset, antequam faceret, nec nosset, nisi uideret, nec uideret, nisi haberet, nec haberet ea, quae nondum facta erant, nisi quemadmodum est ipse non factus —: quamuis, inquam, illa substantia ineffabilis sit nec dici utcumque homini per hominem possit nisi usurpatis quibusdam locorum ac temporum uerbis, cum sit ante omnia tempora et ante omnes locos, tamen propinquior nobis est. qui fecit, quam multa, quae facta sunt. in illo enim uiuimus et mouemur et sumus; istorum autem pleraque remota sunt a mente nostra propter dissimilitudinem sui generis, quoniam corporalia sunt, nec idonea est ipsa mens nostra, in ipsis rationibus, quibus facta sunt, ea uidere apud deum, ut per hoc sciamus, quot et quanta qualiaque sint, etiamsi non ea uideamus per corporis sensus. remota quippe sunt a sensibus corporis nostri, quoniam longe sunt uel interpositis aut obpositis aliis a nostro contuitu actuque separantur. ex quo fit, ut maior ad illa inuenienda sit labor quam ad illum, a quo facta sunt, cum sit inconparabili felicitate praestantius illum ex quantulacumque particula pia mente sentire quam illa uniuersa conprehendere. unde recte culpantur in libro sapientiae inquisitores huius saeculi: si enim tantum, inquit, potuerunt ualere, ut possent aestimare saeculum, quomodo eius dominum non facilius inuenerunt? ignota enim sunt fundamenta terrae oculis nostris, et qui fundauit terram, propinquat mentibus nostris.

  12. 5.17.1

    Iam nunc consideremus ea, quae fecit deus omnia simul, a quibus in sexto die consummatis requieuit in septimo, postea\' consideraturi opera eius, in quibus usque nunc operatur. ipse enim ante saecula; a saeculo autem ea dicimus, ex quo coepit saeculum, sicut ipsum mundum, in saeculo autem, sicut ea, quae nascuntur in mundo. cum ergo scriptura dixisset: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, paulo post ait: in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est. de hoc opere dei alio loco scriptum est: qui fecisti mundum de materia informi. hic mundus plerumque caeli et terrae nomine nuncupatur, sicut iam commemorauimus, quem scriptura dicit deum fecisse, cum factus est dies . de quibus uerbis iam, quantum uisum est, disputauimus, quemadmodum congruat conditioni mundi huius, et quod sex diebus consummatus est cum omnibus, quae in eo sunt, et quod tunc factus est, cum factus est dies, ut et illud congruat, quod creauit omnia simul

  13. 5.18.1

    Huius uniuersae dei creaturae multa non nouimus, siue quae in caelis sunt altius, quam ut noster sensus ea possit adtingere, siue quae in regionibus terrarum fortassis inhabitabilibus siue quae deorsum latent uel in profundo abyssi uel in occultis sinibus terrae. haec igitur antequam fierent, utique non erant. quomodo ergo deo nota erant, quae non erant? et rursus quomodo ea faceret, quae sibi nota non erant? non enim quidquam fecit ignorans. nota ergo fecit, non facta cognouit. proinde, antequam fierent, et erant et non erant: erant in dei scientia, non erant in sua natura. ac per hoc factus est dies ille, cui utroque modo innotescerent, et in deo et in se ipsis, illa uelut matutina siue diurna cognitione, hac uero uelut uespertina. ipsi autem deo non audeo dicere alio modo innotuisse, cum ea fecisset, quam illo. quo ea nouerat ut faceret, apud quem non est commutatio nec momenti obumbratio.

  14. 5.19.1

    Non sane propter inferiorum scientiam nuntiis indiget, quasi per eos fiat scientior; sed illo simplici ac mirabili modo nouit omnia stabiliter atque incommutabiliter. habet autem nuntios propter nos et propter ipsos, quia illo modo deo parere et adsistere. ut eum de inferioribus consulant eiusque supernis praeceptis et iussis obtemperent, bonum est eis in ordine propriae naturae atque substantiae. nuntii autem graece. angeli dicuntur: quo nomine generali uniuersa illa superna ciuitas nuncupatur, quem primum diem conditum existimamus.

  15. 5.19.2

    Nam nec illud eos latuit mysterium regni caelorum. quod oportuno tempore reuelatum est pro salute nostra, quo ex hac peregrinatione liberati eorum coetui coniungamur. neque enim hoc ignorarent, quandoquidem ipsum semen, quod oportuno tempore aduenit, per ipsos dispositum est in manu mediatoris, id est in eius potestate, qui dominus eorum est, et in forma dei et in forma serui. dicit item apostolus: mihi minimo omnium sanctorum data est gratia haec in gentibus adnuntiare inuestigabiles diuitias Christi et inluminare, quae sit dispositio sacramenti. quod fuit absconditum a saeculis in deo, qui uniuersa creauit. ut innotesceret principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia dei secundum propositum saeculorum quam fecit in Christo Iesu domino nostro. sic ergo fuit hoc absconditum a saeculis in deo, ut tamen innotesceret principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia dei, quia ibi primitus ecclesia, quo post resurrectionem et ista ecclesia congreganda est, ut simus aequales angelis dei. illis ergo a saeculis innotuit, quia omnis creatura non ante saecula, sed a saeculis. ab ipsa enim exorta sunt saecula et ipsa a saeculis, quoniam initium eius initium saeculorum est; unigenitus autem ante saecula, per quem facta sunt saecula. ideoque ex persona sapientiae, ante saecula, inquit. fundauit me, ut in ea faceret omnia, cui dictum est: omnia in sapientia fecisti.

  16. 5.19.3

    Quod non autem in deo tantum innotescit angelis. quod absconditum est, uerum etiam hic eis adparet, cum efficitur atque propalatur, idem apostolus ita testis est: et sine dubio, inquit, magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, adparuit angelis, praedicatum est in gentibus. creditum est in mundo, adsumtum est in gloria. et. nisi fallor, mirum est, si non omnia, quae dicitur deus tamquam ad praesens tempus cognoscere, ideo dicitur, quia cognosci facit, siue ab angelis siue ab hominibus. modus quippe iste locutionis, cum per efficientem id quod efficitur significatur. creber est in scripturis sanctis, maxime cum de deo aliquid dicitur, quod ei ad proprietatem locutionis non conuenire praesidens mentibus nostris ipsa ueritas clamat.

  17. 5.20.1

    Iam nunc ergo discernamus opera dei. quae usque nunc operatur, ab illis operibus, a quibus in die septimo requieuit. sunt enim, qui arbitrentur tamtummodo mundum ipsum factum a deo, cetera iam fieri ab ipso mundo, sicut ille ordinauit et iussit, deum autem ipsum nihil operari. contra quos profertur illa sententia domini: pater meus usque modo operatur. et ne quisquam putaret apud se illum aliquid operari, non in hoc mundo, pater in me manens, inquit, facit opera sua; et sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. deinde quia non solum magna atque praecipua, uerum etiam ista terrena et extrema ipse operatur, ita dicit apostolus : stulte, tu quod seminas non uiuificatur, nisi moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum fere tritici aut alicuius ceterorum; deus autem illi dat corpus quomodo uoluerit et unicuique seminum proprium corpus. sic ergo credamus uel, si possumus, etiam intellegamus usque nunc operari deum, ut, si conditis ab eo rebus operatio eius subtrahatur, intercidant.

  18. 5.20.2

    Sed plane, si aliquam creaturam sic eum nunc instituere putauerimus, ut genus eius primae illi suae conditioni non inseruerit, aperte contradicimus dicenti scripturae, quod consummauerit omnia opera sua in die sexto. secundum illa enim genera rerum, quae primo condidit, noua eum multa facere, quae tunc non fecit, manifestum est. nouum autem genus instituere credi recte non potest, quoniam tunc omnia consummauit. mouet itaque occulta potentia uniuersam creaturam suam eoque motu illa uersata, dum angeli iussa perficiunt, dum circumeunt sidera, dum alternant uenti, dum abyssus aquarum lapsibus et diuersis etiam per aerem conglobationibus agitatur, dum uireta pullulant suaque semina euoluunt, dum animalia gignuntur uarioque adpetitu proprias uitas agunt, dum iniqui iustos exercere permittuntur, explicat saecula, quae illi, cum primum condita est. tamquam plicita indiderat: quae tamen in suos cursus non explicarentur, si ea ille, qui condidit, prouido motu administrare cessaret.

  19. 5.21.1

    Admoneri autem nos oportet his, quae in tempore formantur atque nascuntur, quomodo ista considerare debeamus. non enim frustra scriptum est de sapientia, quod amatoribus suis ostendit se in uiis hilariter et in omni prouidentia occurrit illis. nec omnino audiendi sunt, qui putauerunt sublimes quidem mundi partes, id est a confinio corpulentioris aeris huius et supra, diuina prouidentia gubernari, hanc autem imam partem terrenam et humidam aerisque huius uicinioris, qui terrarum et aquarum exhalationibus humescit, in quo uenti nubesque consurgunt. casibus potius et fortuitis motibus agitari. contra hos enim loquitur psalmus, qui cum explicasset laudem caelestium se etiam ad ista inferiora conuertit dicens: laudate dominum de terra, dracones et omnes abyssi: ignis, grando, nix. glacies. spiritus tempestatis, quae faciunt uerbum eius. nihil enim tam uidetur casibus uolui quam omnes istae procellosae ac turbulentae qualitates, quibus caeli huius inferioris, quod non inmerito etiam terrae nomine deputatum est, facies uariatur et uertitur. sed cum addidit: quae faciunt uerbum eius, satis ostendit earum quoque rerum ordinem diuino subditum imperio latere nos potius quam uniuersitatis deesse naturae. quid autem? ore suo saluator, cum dicit unum passerem non cadere in terram sine dei uoluntate, et quod fenum agri post paululum mittendum in clibanum ipse tamen uestiat. nonne confirmat non solum totam istam mundi partem rebus mortalibus et corruptibilibus deputatam, uerum etiam uilissimas eius abiectissimasque particulas diuina prouidentia regi?

  20. 5.22.1

    Et certe isti, qui hoc negant nec sanctis eloquiis tantae auctoritatis adquiescunt, si in hac mundi parte, quam putant fortuitis motibus perturbari potius quam sapientia diuinae summitatis regi et, ut hoc quasi probent, gemino abutuntur argumento, uel quod supra commemoraui de inconstantia tempestatum uel de felicitatibus atque infelicitatibus hominum, quod non pro uitae meritis accidunt, uiderent tantum ordinem, quantus in membris carnis cuiuslibet animantis adparet, non dico medicis, qui haec propter artis suae necessitatem diligenter patefacta et dinumerata rimati sunt, sed cuiuis mediocris cordis et considerationis homini, nonne clamarent ne puncto quidem temporis deum, a quo est omnis mensurarum modus, omnis parilitas numerorum, omnis ordo ponderum, ab eius gubernatione cessare? quid ergo absurdius, quid insulsius sentiri potest quam eam totam esse uacuam nutu et regimine prouidentiae, cuius extrema et exigua uideas tanta dispositione formari, ut aliquanto adtentius cogitata ineffabilem incutiant admirationis horrorem? et cum animae natura naturae corporis antecellat, quid est dementius quam putare nullum esse diuinae prouidentiae iudicium de moribus hominum, cum in eorum carne tanta eius sollertiae clareant et demonstrentur indicia? sed quia haec minima in promtu sunt sensibus nostris et ea facile uestigamus, elucet in eis ordo rerum; at illa, quorum ordinem uidere non possumus, inordinata arbitrantur. qui esse non putant. nisi quod uidere possunt, aut, si putant, tale aliquid putant, quale uidere consueuerunt.

  21. 5.23.1

    Nos autem, quorum gressus, ne in illam peruersitatem incidamus, eadem diuina prouidentia per sanctam scripturam regit, ex ipsis quoque operibus dei eodem adiuuante indagare conemur, ubi haec simul creauerit, cum a consummatis suis operibus requieuit, quorum species per ordinem temporum usque nunc operatur. consideremus ergo cuiuslibet arboris pulchritudinem in robore, ramis. frondibus, pomis: haec species non utique repente tanta ac talis exorta est. sed quo etiam ordine nouimus. surrexit enim a radice. quam terrae primum germen infixit, atque inde omnia illa formata et distincta creuerunt. porro illud germen ex semine: in semine ergo illa omnia primitus fuerunt non mole corporeae magnitudinis, sed ui potentiaque causali. nam illa magnitudo copia terrae humorisque congesta est. sed illa in exiguo grano mirabilior praestantiorque uis est, qua ualuit adiacens humor conmixtus terrae tamquam materies uerti in ligni illius qualitatem, in ramorum diffusionem, in foliorum uiriditatem ac figuram; in fructuum formas et opulentiam omniumque ordinatissimam distinctionem. quid enim ex arbore illa surgit aut pendet. quod non ex quodam occulto thesauro seminis illius extractum atque depromtum est? at illud semen ei arbore licet non illa sed altera, atque illa rursus ex altero semine; aliquando autem et arbor ex arbore, cum surculus demitur atque plantatur. ergo et semen ex arbore et arbor ex semine et arbor ex arbore. semen autem ex semine nullo modo, nisi arbor interueniat prius; arbor uero ex arbore, etiamsi semen non interueniat. alternis igitur successionibus alterum ex altero, sed utrumque ex terra nec ex ipsis terra; prior igitur eorum parens terra. sic et animalia: potest incertum esse utrum ex ipsis semina, an ipsa ex seminibus; quodlibet tamen horum prius, ex terra certissimum est.

  22. 5.23.2

    Sicut autem in ipso grano inuisibiliter erant omnia simul, quae per tempora in arborem surgerent, ita ipse mundus cogitandus est, cum deus simul omnia creauit, habuisse simul omnia, quae in illo cum illo facta sunt, quando factus est dies, non solum caelum cum sole et luna et sideribus, quorum species manet motu rotabili, et terram et abyssos, quae uelut inconstantes motus patiuntur atque inferius adiuncta partem alteram mundo conferunt, sed etiam illa, quae aqua et terra produxit potentialiter atque causaliter, priusquam per tem- . porum moras ita exorerentur, quomodo nobis iam nota sunt in eis operibus, quae deus usque nunc operatur.

  23. 5.23.3

    Quae cum ita sint, hic est liber creaturae caeli et terrae, cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri. antequam exortum est. non sic, quomodo facit opere, quo nunc usque operatur per pluuiam et hominum agriculturam — ad hoc enim adiunctum est: non enim pluerat deus super terram nec erat homo qui operaretur terram — sed illo modo, quo creauit omnia simul senarioque dierum numero consummauit. cum diem, quem fecit, eis, quae fecit, sexies praesentauit non alternante spatio temporaliter, sed ordinata cognitione causaliter. a quibus operibus in die septimo requieuit. etiam suam requiem eiusdem diei notitiae gaudioque praebere dignatus . et ideo non eum in quolibet opere suo , sed in sua requie benedixit et sanctificauit. unde nullam ulterius creaturam instituens, sed ea. quae omnia simul fecit, administratorio actu gubernans et regens sine cessatione operatur, simul et requiescens et operans, sicut iam ista tractata sunt. quorum operum eius, quae nunc usque operatur, per uolumina temporum explicandorum uelut exordium narrandi sumens ait scriptura: fons autem ascendebat de terra et inrigabat omnem faciem terrae. de quo fonte quia diximus, quod dicendum putauimus, ea quae sequuntur ab alio consideremus exordio.

  24. 6.1.1

    Et finxit deus hominem puluerem de terra et insufflauit in faciem eius flatum uitae. et factus est homo in animam uiuentem. hic primo uidendum est. utrum ista recapitulatio sit, ut nunc dicatur, quomodo factus sit homo, quem sexto illo die factum legimus. an uero tunc quidem, cum fecit omnia simul, in his etiam hominem latenter fecit, sicut fenum terrae antequam esset exortum, ut eo modo et ipse, cum iam esset in secreto quodam naturae aliter factus, sicut illa, quae simul creauit, cum factus esset dies, accessu temporis etiam isto modo fieret, quo in hac perspicua forma uitam gerit, uel male uel bene, sicut fenum, quod factum est, antequam exoreretur super terram, accedente iam tempore et fontis illius inrigatione exortum est. ut esset super terram.

  25. 6.1.2

    Prius ergo secundum recapitulationem id conemur accipere. fortassis quippe ita homo factus sit in die sexto, sicut dies ipse primitus factus est, sicut firmamentum. sicut terra et mare. neque enim haec dicenda sunt ante in quibusdam primordiis iam facta latuisse ac deinde in hanc faciem, qua mundus exstructus est. accessu temporis tamquam exorta claruisse, sed ab exordio saeculi, cum factus est dies, conditum mundum, in cuius elementis simul sunt condita, quae post accessu temporis orerentur. uel frutecta uel animalia quaeque secundum suum genus. nam nec ipsa sidera credendum est in elementis mundi primitus facta atque recondita accessu postea temporis extitisse atque in has enituisse formas, quae caelitus fulgent, sed illo senario perfectionis numero creata simul omnia, cum factus est dies. utrum ergo sic et homo ista iam specie, qua in sua natura uiuit et agit siue bonum siue malum? an et ipse in occulto sicut fenum agri, antequam exortum est. ut hoc ei post esset accessu temporis exoriri, quod de puluere factus est?

  26. 6.2.1

    Accipiamus ergo eum sexto ipso die in hac perspicua uisibilique forma de limo fictum, sed tunc non commemoratum, quod nunc recapitulando insinuatur, et uideamus, utrum nobiscum ipsa scriptura concordet. sic certe scriptum est, cum adhuc diei sexti opera narrarentur: et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram. et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit eum: masculum et feminam fecit eos. et benedixit eos deus dicens : crescite et multiplicamini et inplete terram et dominamini eius et habete potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium reptilium repentium super terram. iam ergo de limo formatus erat et illi iam soporato mulier ex latere facta erat. sed hoc commemoratum non erat, quod nunc recapitulando commemoratum est. neque enim sexto die factus est masculus et accessu temporis postea facta femina; sed fecit eum, inquit; masculum et feminam fecit eos et benedixit eos. quomodo ergo iam homine in paradiso constituto mulier ei facta est? an et hoc praetermissum scriptura recoluit? nam sexto illo die etiam paradisus plantatus. est et ibi homo conlocatus et soporatus est, ut Eua formaretur; et ea formata euigilauit eique nomen inposuit. sed haec nisi per temporales moras fieri non possent. non itaque ita facta sunt, sicut creata sunt omnia simul.

  27. 6.3.1

    Quantamlibet enim homo cogitet facilitatem, qua deus etiam haec simul cum ceteris fecit, uerba certe hominis nouimus nisi per temporales morulas emitti uoce non posse. cum ergo uerba hominis audimus, uel cum animantibus uel cum mulieri nomen inposuit uel cum secutus etiam dixit: propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et coniungetur uxori suae; et erunt duo in carne una. quibuslibet syllabis ista sonuerint, nec duae quaecumque in his uerbis syllabae simul sonare potuerunt, quanto minus haec omnia cum his, quae simul creata sunt, simul fieri! ac per hoc aut et illa omnia non simul ab ipso summo exordio saeculorum, sed per moras atque interualla temporum facta sunt diesque ille non spiritali sed corporali substantia primum conditus uel circuitu lucis nescio quomodo uel emissione et contractione mane ac uesperam faciebat; aut. si consideratis omnibus, quae superioribus sermonibus pertractata sunt, probabilis ratio persuasit illum diem spiritalem sublimiter ac primitus conditum lucem quandam sapientem uocatum esse diem, cuius praesentia per ordinatam cognitionem conditioni rerum in numero senario praeberetur, atque huic sententiae scripturae uerba congruere, quod ait postea: cum factus dies est, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, antequam esset super terram, et omne fenum agri, antequam exoreretur, adtestari etiam, quod alibi scriptum est: qui uiuit in aeternum, creauit omnia simul: non est dubium hoc, quod homo de limo terrae fictus est eique formata uxor ex latere. iam non ad conditionem, qua simul omnia facta sint, pertinere, quibus perfectis requieuit deus, sed ad eam operationem, quae fit iam per uolumina saeculorum, qua usque nunc operatur.

  28. 6.3.2

    Huc accedit, quod ipsa etiam uerba, quibus narratur, quomodo deus paradisum plantauerit in eoque hominem, quem fecerat, conlocarit ad eumque adduxerit animalia, quibus nomina inponeret, in quibus cum adiutorium simile illi non fuisset inuentum. tunc ei mulierem costa eius detracta formauerit, satis nos admonent haec non ad illam operationem dei pertinere, unde requieuit in die septimo, sed ad istam potius, qua per temporum cursus usque nunc operatur. cum enim paradisus plantaretur, ita narrat: et plantauit deus paradisum in Eden ad orientem et posuit ibi hominem, quem finxerat. et eiecit deus adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam.

  29. 6.4.1

    Cum ergo dicit: eiecit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, manifestat utique, quod aliter nunc eiecerit de terra lignum, aliter tunc, cum tertio die produxit terra herbam pabuli seminantem semen secundum suum genus et lignum fructuosum secundum suum genus. hoc est enim: eiecit adhuc, super illud scilicet. quod iam eiecerat: tunc utique potentialiter et causaliter in opere pertinente ad creanda omnia simul, a quibus consummatis in die septimo requieuit, nunc autem uisibiliter in opere pertinente ad temporum cursum, sicut usque nunc operatur.

  30. 6.4.2

    Nisi forte quis dicat non omne ligni genus tertio die creatum. sed dilatum aliquid, quod sexto crearetur, cum homo factus est atque in paradiso constitutus. sed quae die sexto creata sint, apertissime scriptura declarat, anima. uiua scilicet secundum unumquodque genus quadrupedum et repentium et bestiarum et ipse homo ad imaginem dei masculus et femina. proinde potuit praetermittere, quomodo sit homo factus, quem tamen ipso die factum esse narrauit, ut recapitulando postea, quemadmodum etiam factus fuerit, intimaret, hoc est de terrae puluere, et mulier illi de latere, non tamen aliquod creaturae genus praetermittere, uel in eo, quod dixit deus: fiat, siue: faciamus, uel in eo, quod dicitur: sic est factum, siue: fecit deus. alioquin frustra per singulos dies tam diligenter distincta sunt omnia, si permixtionis dierum potest ulla suspicio residere, ut, cum herba et lignum diei tertio sit adtributum, aliqua ligna etiam sexto die creata esse credamus, quae ipso sexto die scriptura tacuerit.

  31. 6.5.1

    Postremo, quid respondebimus de bestiis agri et uolatilibus caeli. quae adduxit deus ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret? quod ita scriptum est: et dixit dominus deus: non bonum est esse hominem solum; faciamus illi adiutorium secundum ipsum. et finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli et adduxit illa ad Adam, ut uideret, quid uocabit illa: et omne quodcumque illud uocauit Adam animam uiuam, hoc nomen illius. et uocauit Adam nomina omnibus pecoribus et omnibus uolatilibus caeli et omnibus bestiis agri. Adae autem non est inuentus adiutor similis ipsi. et iniecit deus mentis alienationem super Adam, et obdormiuit: et sumsit unam de costis eius et adinpleuit carnem in locum eius. et aedificauit dominus deus costam, quam sumsit de Adam, in mulierem. si ergo consequenter, cum in pecoribus et bestiis agri et uolatilibus caeli non esset inuentum adiutorium simile homini, fecit ei deus adiutorium simile de costa lateris eius, hoc autem factum est, cum easdem bestias agri et uolatilia caeli adhuc de terra finxisset et ad illum adduxisset: quomodo sexto die factum hoc potest intellegi, quandoquidem illo die produxit terra animam uiuam secundum uerbum dei, uolatilia uero quinto die produxerunt aquae similiter secundum uerbum dei? non itaque hic diceretur: et finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli, nisi quia iam terra produxerat omnes bestias agri sexto die et aqua omnia uolatilia caeli quinto die. aliter ergo tunc, id est potentialiter atque causaliter, sicut illi operi conpetebat, quo creauit omnia simul, a quibus in die septimo requieuit, aliter autem nunc, sicut ea uidemus, quae per temporalia spatia creat, sicut usque nunc operatur. ac per hoc iam per istos notissimos lucis corporalis dies, qui circuitu solis fiunt. Eua facta est de latere uiri sui. tunc enim deus adhuc finxit de terra bestias et uolatilia, in quibus cum adiutorium simile ipsi Adam non esset inuentum, illa formata est. in talibus ergo diebus etiam ipsum de limo finxit deus.

  32. 6.5.2

    Neque enim dicendum est masculum quidem sexto die factum, feminam uero posterioribus diebus, cum ipso sexto die apertissime dictum sit: masculum et feminam fecit eos et benedixit eos et cetera, quae de ambobus et ad ambos dicuntur. aliter ergo tunc ambo et nunc aliter ambo : tunc scilicet secundum potentiam per uerbum dei tamquam seminaliter mundo inditam, cum creauit omnia simul, a quibus in die septimo requieuit, ex quibus omnia suis quaeque temporibus iam per saeculorum ordinem fierent, nunc autem secundum operationem praebendam temporibus, qua usque nunc operatur, et oportebat iam suo tempore fieri Adam de limo terrae eiusque mulierem ex uiri latere.

  33. 6.6.1

    In qua distributione operum dei partim ad illos dies inuisibiles pertinentium, in quibus creauit omnia simul, partim ad istos, in quibus operatur cotidie \'quidquid ex illis tamquam inuolucris primordialibus in tempore euoluitur. si non inportune neque absurde scripturae uerba secuti sumus, quae nos ad haec distinguenda duxerunt, cauendum est, ne propter ipsarum rerum aliquanto difficilem perceptionem, quam tardiores adsequi non sufficiunt, putemur aliquid sentire ac dicere, quod scimus nos nec sentire nec dicere. quamquam enim praecedentibus sermonibus. quantum potuerim, lectorem praestruxerim, plures tamen arbitror caligare in his locis et putare ita fuisse prius hominem in illo dei opere quo simul omnia creata sunt, ut aliquam uitam duceret, ut dei locutionem ad se directam, cum dixit deus: ecce dedi uobis omne pabulum seminale, discerneret, crederet, intellegeret. nouerit ergo, qui hoc putat, non hoc me sensisse neque dixisse.

  34. 6.6.2

    Sed rursus, si dixero non ita fuisse hominem in illa prima rerum conditione, qua creauit deus omnia simul, sicuti est non tantum perfectae aetatis homo, sed ne infans quidem, nec tantum infans, sed ne puerperium quidem in utero matris, nec tantum hoc, sed ne semen quidem uisibile hominis, putabit omnino non fuisse. redeat ergo ad scripturam, inueniet sexto die hominem factum ad imaginem dei, factos autem masculum et feminam. item quaerat, quando facta sit femina, inueniet extra illos sex dies; tunc enim facta est, quando deus de terra finxit adhuc bestias agri et uolatilia caeli, non quando uolatilia produxerunt aquae et animam uiuam, in qua et bestiae sunt, produxit terra. tunc autem factus est homo et masculus et femina : ergo et tunc et postea. neque enim tunc et non postea aut uero postea et non tunc; nec alii postea, sed idem ipsi aliter tunc, aliter postea. quaeret ex me: quomodo postea? respondebo: uisibiliter, sicut species humanae constitutionis nota nobis est, non tamen parentibus generantibus, sed ille de limo, illa de costa eius. quaeret: tunc quomodo? respondebo: inuisibiliter, potentialiter, causaliter, quomodo fiunt futura non facta.

  35. 6.6.3

    Hic forte non intelleget. subtrahuntur enim ei cuncta, quae nouit, usque ad ipsam seminum corpulentiam. neque enim uel tale aliquid homo iam erat. cum in prima illa sex dierum conditione factus erat. datur quidem de seminibus ad hanc rem nonnulla similitudo propter illa, quae in eis futura conserta sunt; uerum tamen ante omnia uisibilia semina sunt illae causae . sed non intellegit. quid ergo faciam, nisi, quantum possum, salubriter moneam, ut scripturae dei credat et tunc factum hominem, quando deus, cum factus est dies, fecit caelum et terram, de quo alibi scriptura dicit: qui uiuit in aeternum, creauit omnia simul, et tunc, quando iam non simul sed suis quaeque temporibus creans finxit eum de limo terrae et ex eius osse mulierem? nam nec isto modo eos illo sexto die factos nec tamen eos illo sexto die non factos intellegere scriptura permittit.

  36. 6.7.1

    Forte ergo animae eorum sexto illo die factae erant, ubi et ipsa imago dei recte intellegitur in spiritu mentis eorum, ut postea corpora formarentur? sed neque hoc credere scriptura eadem permittit. primo propter illam operum consummationem - quae non uideo quomodo possit intellegi, si defuit aliquid tunc non causaliter conditum, quod postea uisibiliter conderetur — deinde quia sexus ipse masculi et feminae nisi in corporibus esse non potest. quod si quisquam secundum intellectum et actionem tamquam utrumque sexum in una anima accipiendum putauerit. quid faciet de his, quae ad escam deus ipso die dedit de lignorum fructibus, quae nisi homini habenti corpus non utique congrua est? nam si et hanc escam figurate quisquam accipere uoluerit. recedet a proprietate rerum gestarum. quae primitus in huiusmodi narra- . tionibus omni obseruatione fundanda est.

  37. 6.8.1

    Quomodo, inquit. ergo loquebatur eis. qui nondum audiebant nec intellegebant, quia nec erant, qui uerba perciperent? possem respondere sic eos adlocutum deum, quemadmodum Christus nos nondum natos et tam longe post futuros, nec tantum nos, sed etiam eos omnes, qui futuri sunt post nos. omnibus enim dicebat, quos suos futuros uidebat: ecce ego uobiscum sum usque in consummationem saeculi; sicut deo notus erat propheta, cui dixit: priusquam te formarem in utero, noui te, sicut decimatus est Leui, cum esset in lumbis Abraham. cur enim non ita et ipse Abraham in Adam et ipse Adam in primis operibus mundi, quae deus creauit omnia simul? sed uerba domini per os carnis eius et uerba dei per ora prophetarum temporali corporis uoce proferuntur et omnibus syllabis suis congruas temporum moras sumunt atque consumunt; cum uero deus dicebat: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram, et: crescite et multiplicamini et replete terram et dominamini eius et habete potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram, et: ecce dedi uobis omne pabulum seminale seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum fructiferum, quod habet in se fructum seminis seminalis, quod erit, uobis ad escam, ipse sermo eius ante omnem aeris sonum, ante omnem carnis et nubis uocem in illa eius summa sapientia, per quam facta sunt omnia, non quasi humanis auribus instrepebat, sed rebus factis rerum faciendarum causas inserebat et omnipotenti potentia futura faciebat hominemque suo tempore formandum in temporum tamquam semine uel tamquam radice condebat. quando condebat, unde inciperent saecula ab illo condita, qui est ante saecula. creaturae quippe aliae creaturas alias quaedam tempore, quaedam causis praecedunt; ille autem omnia, quae fecit, non solum excellentia, qua etiam causarum effector est, uerum etiam aeternitate praecedit. sed de hoc oportunioribus deinde scripturarum locis fortassis plenius disserendum est.

  38. 6.9.1

    Nunc de homine quod coeptum est terminetur ea moderatione seruata, ut in profundo scripturae sensu magis praestemus diligentiam requirendi quam adfirmandi temeritatem. quia enim nouerat Hieremiam deus, priusquam eum formaret in utero, dubitare fas non est; apertissime quippe dicit: priusquam te formarem in utero, noui te. ubi autem illum nosset, antequam ita formasset, etsi nostrae infirmitati adsequi uel difficile uel inpossibile est - utrum in aliquibus propinquioribus causis, sicut Leui in lumbis Abrahae decimatus est, an in ipso Adam, in quo genus humanum tamquam radicaliter institutum est; et in eo ipso utrum iam cum de limo formatus esset, an causaliter in his operibus factus, quae creauit omnia simul; an uero ante omnem potius creaturam, sicut elegit et praedestinauit sanctos suos ante mundi constitutionem; an potius in omnibus praecedentibus causis, siue quas commemoraui siue quas non commemoraui, priusquam in utero formaretur —: non arbitror scrupulosius quaeri oportere, dummodo Hieremiam constet ex quo est in hac luce a parentibus editus ex illo egisse uitam propriam, qua grandescens aetatis accessu posset uiuere seu male seu bene, antea uero nullo modo, non solum priusquam in utero formaretur, sed nec iam ibi formatus, antequam natus. neque enim habet ullam cunctationem apostolica illa sententia de geminis in utero Rebeccae nondum agentibus aliquid boni aut mali.

  39. 6.9.2

    Nec tamen frustra scriptum est nec infantem mundum esse a peccato, cuius est unius diei uita super terram, et illud in psalmo: ego in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit, ed quod in Adam omnes moriuntur, in quo omnes peccauerunt. nunc autem liquido teneamus, quaelibet parentum merita traiciantur in prolem, quaecumque gratia dei, antequam nascatur, quemque sanctificet, nec iniquitatem esse apud deum nec boni maliue agere quemquam, quod ad propriam personam pertineat, antequam natus est, illamque sententiam, qua nonnulli putant alibi peccasse magis minusque animas et pro diuersorum meritis peccatorum in diuersa corpora esse detrusas, apostolicae non conuenire sententiae, cum apertissime dictum sit nihil egisse nondum natos siue boni siue mali.

  40. 6.9.3

    Ac per hoc alia quaestio est suo loco retractanda, quid de peccato primorum parentum, qui duo soli fuerunt, generis humani contraxerit uniuersa consparsio; nihil tamen talium mcritorum habere potuisse hominem, antequam de terrae puluere fictus esset, antequam suo tempore uiueret, nulla quaestio est. sicut enim Esau et Iacob, quos nondum natos dixit apostolus nihil egisse boni uel mali, non possemus dicere traxisse aliquid meriti de parentibus, si nec ipsi parentes egissent aliquid boni aut mali, nec genus humanum peccasse in Adam, si ipse non pecasset Adam — non autem peccasset Adam, nisi iam suo tempore uiueret, quo posset uiuere siue bene siue male —: ita frustra peccatum eius seu recte factum requiritur, cum adhuc in rebus simul creatis causaliter . conditus nec uita propria iam uiuebat nec in parentibus erat sic uiuentibus. in illa enim prima conditione mundi, cum deus creauit omnia simul, homo factus est, qui esset futurus — ratio creandi hominis, non actio creati.

  41. 6.10.1

    Sed haec aliter in uerbo dei, ubi ista non facta, sed aeterna sunt, aliter in elementis mundi, ubi omnia simul facta futura sunt, aliter in rebus, quae secundum causas simul creatas non iam simul, sed suo quaeque tempore creantur: in quibus Adam iam formatus ex limo et dei flatu animatus, sicut fenum exortum, aliter in seminibus, in quibus rursus quasi primordiales causae repetuntur de rebus ductae, quae secundum causas, quas primum condidit, extiterunt, uelut herba ex terra, semen ex herba. in quibus omnibus ea iam facta modos et actus sui temporis acceperunt, quae ex occultis atque inuisibilibus rationibus, quae in creatura causaliter latent, in manifestas formas naturasque prodierunt, sicut herba exorta super terram et homo factus in animam uiuam et cetera huius modi, siue frutecta siue animantia ad illam operationem dei pertinentia, qua usque nunc operatur. sed etiam ista secum gerunt tamquam iterum se ipsa inuisibiliter in occulta quadam ui generandi, quam extraxerunt de illis primordiis causarum suarum, in quibus creato mundo, cum factus est dies, antequam in manifestam speciem sui generis exorerentur, inserta sunt.

  42. 6.11.1

    Si enim prima illa opera dei, cum simul omnia creauit, in suo modo perfecta non essent, ea procul dubio post adderentur, quae illis perficiendis defuissent, ut quaedam uniuersitatis perfectio ex utriusque constaret singulis quasi semis, uelut alicuius totius partes essent, quarum coniunctione ipsum totum, cuius partes fuerant, conpleretur. rursus, si ita essent illa perfecta, sicut perficiuntur, cum suis quaeque temporibus in manifestas formas actusque procreantur, profecto aut nihil ex eis post ea tempora fieret aut hoc fieret, quod ex istis, quae suo quaeque iam tempore oriuntur, deus non cessat operari. nunc autem, quia et consummata quodam modo et quodam modo inchoata sunt ea ipsa, quae consequentibus euoluenda temporibus primitus deus simul omnia creauit, cum faceret mundum — consummata quidem, quia nihil habent illa in naturis propriis, quibus suorum temporum cursus agunt, quod non in istis causaliter factum sit, inchoata uero, quoniam quaedam erant quasi semina futurorum per saeculi tractum ex oculto in manifestum locis congruis exerenda — ipsius etiam scripturae uerba satis ad hoc admonendum insigniter uigent, si quis in eis euigilet. nam et consummata ea dicit et inchoata; nisi enim consummata essent, non scriptum esset: et consummata sunt caelum et terra et omnis conpositio eorum . et consummauit deus in die sexto opera sua, quae fecit. et benedixit deus diem septimum et sanctificauit eum; rursusque, nisi inchoata essent. non ita sequeretur, quia in illa die requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit deus facere.

  43. 6.11.2

    Hic igitur si quis inquirat, quomodo consummauit et quomodo inchoauit — neque enim alia consummauit, alia inchoauit, sed eadem ipsa utique, a quibus in die septimo requieuit — ex his. quae supra diximus, clarum est. consummasse quippe ista intellegimus deum. cum creauit omnia simul ita perfecte, ut nihil ei adhuc in ordine temporum creandum esset, quod non hic ab eo iam in ordine causarum creatum esset, inchoasse autem, ut, quod hic praefixerat causis, post inpleret effectis. proinde formauit deus hominem puluerem terrae, uel limum terrae — hoc est de puluere uel limo terrae — et inspirauit sine sufflauit in eius faciem spiritum uitae, et factus est homo in animam uiuam, non tunc praedestinatus — hoc enim ante saeculum in praescientia creatoris — neque tunc causaliter uel consummate inchoatus uel inchoate consummatus — hoc enim a saeculo in rationibus primordialibus, cum simul omnia crearentur — sed creatus in tempore suo uisibiliter in corpore, inuisibiliter in anima, constans ex anima et corpore.

  44. 6.12.1

    Iam ergo uideamus, quomodo eum fecerit deus, primum de terra corpus eius, post etiam de anima uidebimus, si quid ualebimus. quod enim manibus corporalibus deus de limo finxerit hominem, nimium puerilis cogitatio est, ita ut, si hoc scriptura dixisset, magis eum, qui scripsit, translato uerbo usum credere deberemus, quam deum talibus membrorum liniamentis determinatum. qualia uidemus in corporibus nostris. dictum est enim: manus tua gentes disperdidit, et: eduxisti populum tuum in manu forti et brachio excelso. sed pro potestate et uirtute dei positum huius membri nomen quis usque adeo desipit, ut non intellegat?

  45. 6.12.2

    Nec illud audiendum est, quod nonnulli putant, ideo praecipuum dei opus esse hominem, quia cetera dixit, et facta sunt. hunc. autem ipse fecit, sed ideo potius, quia hunc ad imaginem suam fecit. nam illa, quae dixit et facta sunt, ideo sic scriptum est, quia per uerbum eius facta sunt, sicut per hominem hominibus dici potuit uerbis, quae temporaliter cogitantur et uoce proferuntur. non sic autem loquitur deus, nisi cum per creaturam corporalem loquitur. sicut Abrahae, sicut Moysi, sicut per nubem de filio suo. ante omnem uero creaturam, ut esset ipsa creatura, eo uerbo dictum est, quod in principio erat deus apud deum; et quia omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, utique et homo per ipsum factus est. certe enim caelum uerbo fecit, quia dixit et factum est; scriptum est tamen: et opera manuum tuarum sunt caeli. et de hoc imo quasi fundo mundi scriptum est: quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt. non igitur hoc in honorem hominis deputetur, uelut cetera deus dixerit, et facta sint, hunc autem ipse fecerit, aut uerbo cetera, hunc autem manibus fecerit. sed hoc excellit in homine, quia deus hominem ad maginem suam fecit propter hoc, quod ei dedit mentem intellectualem, qua praestat pecoribus: unde iam superiore loco disseruimus. in quo honore positus, si non intellexerit, ut bene agat, eisdem ipsis pecoribus, quibus praelatus est, conparabitur. sic enim et scriptum est: homo in honore positus non intellexit; conparatus est pecoribus insensatis et similis factus est eis. nam et pecora deus fecit, sed non ad imaginem suam.

  46. 6.12.3

    Nec dicendum est: "hominem ipse fecit, pecora uero iussit, et facta sunt"; et hunc enim et illa per uerbum suum fecit, per quod facta sunt omnia. sed quia idem uerbum et sapientia et uirtus eius est, dicitur et manus eius non uisibile membrum, sed efficiendi potentia. nam haec eadem scriptura, quae dicit, quod deus hominem de limo terrae finxerit. dicit etiam, quod et bestias agri de terra finxerit. quando eas cum uolatilibus caeli adduxit ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret. sic enim scriptum est: et finxit deus adhuc de terra omnes bestias. si ergo et hominem de terra et bestias de terra ipse formauit, quid habet homo excellentius in hac re, nisi quod ipse ad imaginem dei creatus est? nec tamen hoc secundum corpus, sed secundum intellectum mentis, de quo post loquemur. quamquam et in ipso corpore habeat quandam proprietatem, quae hoc indicet, quod erecta statura factus est, ut hoc ipso admoneretur non sibi terrena esse sectanda, uelut pecora, quorum uoluptas omnis ex terra est: unde in aluum cuncta prona atque prostrata sunt. congruit ergo et corpus eius animae rationali non secundum liniamenta figurasque membrorum, sed potius secundum id, quod in caelum erectum est ad intuenda, quae in corpore ipsius mundi superna sunt; sicut anima rationalis in ea debet eregi, quae in spiritalibus natura maxime excellunt, ut quae sursum sunt sapiat, non quae sunt super terram.

  47. 6.13.1

    Sed quomodo eum fecit deus de limo terrae? utrum repente in aetate perfecta, hoc est uirili atque iuuenali, an sicut nunc usque format in uteris matrum? neque enim alius haec fecit quam ille, qui dixit: priusquam te formarem in utero, noui te, ut illud tantum proprium habuerit Adam, quod non ex parentibus natus est, sed factus ex terra, eo tamen modo, ut in hoc perficiendo et per aetates augendo hi temporum numeri complerentur, quos naturae humani generis adtributos uidemus. an potius hoc non est requirendum ? utrumlibet enim fecerit, hoc fecit, quod deum et omnipotentem et sapientem posse ac facere congruebat. ita enim certas temporum leges generibus qualitatibusque rerum in manifestum ex abdito producendis adtribuit, ut eius uoluntas sit super omnia. potentia quippe sua numeros creaturae dedit, non ipsam potentiam eisdem numeris adligauit. nam spiritus eius ita faciendo mundo superferebatur, ut et facto superferatur, non corporalibus locis, sed excellentia potestatis.

  48. 6.13.2

    Quis enim nescit aquam concretam terrae, cum ad radices uitis uenerit, duci in saginam ligni illius atque in eo sumere qualitatem, qua in uuam procedat paulatim erumpentem atque . in ea grandescente uinum fiat maturumque dulcescat, quod adhuc feruescat expressum et quadam uetustate firmatum ad usum bibendi utilius iucundiusque perueniat? num ideo dominus lignum quaesiuit aut terram aut has temporum moras, cum aquam miro conpendio conuertit in uinum, et tale uinum, quod etiam ebrius conuiua laudaret? numquid adiutorio temporis eguit conditor temporis? nonne certis dierum numeris suo cuique generi adcommodatis omnis natura serpentum coalescit, formatur, nascitur, roboratur? num expectati sunt hi dies, ut in draconem uirga conuerteretur de manu Moysi et Aaron? nec ista cum fiunt, contra naturam fiunt, nisi nobis, quibus aliter naturae cursus innotuit, non autem deo, cui hoc est natura, quod fecerit.

  49. 6.14.1

    Quaeri autem merito potest, causales illae rationes, quas mundo indidit, cum primum simul omnia creauit. quomodo sint institutae: utrum ut, quemadmodum uidemus cuncta nascentia uel fruticum uel animalium, in suis conformationibus atque incrementis sua pro diuersitate generum diuersa spatia peragerent temporum, an ut, quemadmodum creditur factus Adam. sine ullo progressu incrementorum uirili aetate continuo formarentur. sed cur non utrumque illas credimus habuisse, ut hoc ex eis futurum esset, quod facturo placuisset? si enim illo modo dixerimus, incipit contra ipsas factum uideri non solum etiam illud de aqua uinum, sed et omnia miracula, quae contra naturae usitatum cursum fiunt; si autem isto modo, multo erit absurdius istas ipsas cotidianas naturae formas et species contra illas primarias omnium nascentium causales rationes suorum temporum peragere spatia. restat ergo, ut ad utrumque modum habiles creatae sint, siue ad istum, quo usitatissime temporalia transcurrunt, sine ad illum, quo rara et mirabilia fiunt, sicut deo facere placuerit, quod tempori congruat.

  50. 6.15.1

    Uerum tamen sic factus est homo, quemadmodum illae primae causae habebant, ut fieret primus homo, quem non ex parentibus nasci, qui nulli praecesserant, sed de limo formari oportebat secundum causalem rationem, in qua primitus factus erat. nam si aliter factus est, non eum deus in illorum sex dierum operibus fecerat. in quibus cum dicitur factus, ipsam causam utique fecerat deus, qua erat suo tempore homo futurus et secundum quam fuerat ab illo faciendus, qui simul et consummauerat inchoata propter perfectionem causalium rationum et inchoauerat consummanda propter ordinem temporum. si ergo in illis primis rerum causis, quas mundo primitus creator inseruit, non tantum posuit, quod de limo formaturus erat hominem, sed etiam quemadmodum formaturus. utrum sicut in matris utero, an in forma iuuenali, procul dubio sic fecit, ut illic praefixerat; neque enim contra dispositionem suam faceret. si autem uim tantum ibi posuit possibilitatis, ut homo fieret, quoquo modo fieret, ut et sic et sic posset, id est, ut id quoque ibi esset. quia et sic et sic posset, unum autem ipsum modum, quo erat facturus, in sua uoluntate seruauit, non mundi constitutioni contexuit, manifestum est etiam sic non factum esse hominem contra quam erat in illa prima conditione causarum, quia ibi erat etiam sic fieri posse, quamuis non ibi erat ita fieri necesse esse . hoc enim non erat in conditione creaturae, sed in placito creatoris, cuius uoluntas rerum est necessitas.

  51. 6.16.1

    Nam et nos pro captu infirmitatis humanae iam in ipsis rebus tempore exortis possumus nosse, quid in cuiusque natura sit, quod experimento perceperimus; sed utrum etiam futurum sit ignoramus. est quippe in natura huius, uerbi gratia, iuuenis, ut senescat; sed utrum etiam hoc sit in dei uoluntate, nescimus. sed nec in natura esset, nisi in dei uoluntate prius fuisset, qui condidit omnia. et utique occulta ratio est senectutis in corpore iuuenali uel iuuentutis in corpore puerili; neque enim oculis cernitur, sicut ipsa in puero pueritia, sicut iuuentus in iuuene, sed alia quadam notitia conligitur inesse in natura quiddam latens, quo educantur in promtu numeri occulti uel iuuentutis a pueritia uel senectutis a iuuentute. occulta est ergo ista ratio, qua fit, ut hoc esse possit, sed oculis; menti autem non est occulta . utrum autem hoc etiam necesse sit, omni modo nescimus. et illam quidem, qua fit. ut esse possit, esse in natura ipsius corporis nouimus; illam uero, qua fit, ut necesse sit, manifestum est illic non esse.

  52. 6.17.1

    Sed fortassis in mundo est, ut necesse sit; istum hominem senescere; si autem nec in mundo est, in deo est. hoc enim necessario futurum est, quod ille uult, et ea uere futura sunt. quae ille praesciuit; nam multa secundum inferiores causas futura sunt. sed si ita sunt et in praescientia dei, uere futura sunt; si autem ibi aliter sunt, ita potius futura sunt, sicut ibi sunt, ubi qui praescit falli non potest. nam futura dicitur senectus in iuueue, sed tamen futura non est, si ante moriturus est. hoc autem ita erit, sicut se habent aliae causae siue mundo contextae siue in dei praescientia reseruatae; nam secundum quasdam causas futurorum moriturus erat Ezechias, cui deus addidit quindecim annos ad uitam, id utique faciens, quod ante constitutionem mundi se facturum esse praesciebat et in sua uoluntate seruabat. non ergo id fecit, quod futurum non erat; hoc enim magis erat futurum, quod se facturum esse praesciebat. nec tamen illi anni additi recte dicerentur, nisi ad aliquid adderentur, quod se aliter in aliis causis habuerat. secundum aliquas igitur causas inferiores iam uitam finierat; secundum illas autem, quae sunt in uoluntate et praescientia dei, qui ex aeternitate nouerat, quid illo tempore facturus erat — et hoc uere futurum erat — tunc erat finiturus uitam, quando finiuit uitam, quia, etsi oranti concessum est, etiam sic eum oraturum ut tali orationi concedi oporteret ille utique praesciebat, cuius praescientia falli non poterat. et ideo quod praesciebat necessario futurum erat.

  53. 6.18.1

    Quapropter. si omnium futurorum causae mundo sunt insitae, cum ille factus est dies, quando deus creauit omnia simul. non aliter Adam factus est, cum de limo formatus est, sicut est credibilius iam perfectae uirilitatis, quam erat in illis causis, ubi deus hominem in sex dierum operibus fecit. ibi enim erat non solum, ut ita fieri posset, uerum etiam ut ita eum fieri necesse esset. tam enim non facit deus contra causam, quam sine dubio uolens praestituit, quam contra uoluntatem suam non facit. si autem non omnes causas in creatura primitus condita praefixit, sed aliquas in sua uoluntate seruauit, non sunt quidem illae, quas in sua uoluntate seruauit, ex istarum quas creauit necessitate pendentes: non tamen possunt esse contrariae, quas in sua uolun- . tate seruauit, illis, quas sua uoluntate constituit, quia dei uoluntas non potest sibi esse contraria. istas ergo sic condidit, ut ex illis esse illud, cuius causae sunt, possit, sed non necesse sit; illas autem sic abscondit, ut ex eis esse necesse sit hoc, quod ex istis fecit, ut esse possit.

  54. 6.19.1

    Solet item quaeri, utrum animale corpus prius homini formatum sit e limo, quale nunc habemus, an spiritale, quale resurgentes habebimus. quamquam enim hoc in illud mutabitur — seminatur enim corpus animale, resurgit corpus spiritale — tamen quid prius homini factum sit, ideo disceptatur, quia, si animale factum est, non hoc recipiemus, quod in illo perdidimus, sed tanto melius quanto spiritale animali praeponendum est, quando erimus aequales angelis dei. sed angeli possunt aliis et iustitia praeponi; numquid et domino? de quo tamen dictum est: minorasti eum paulo minus ab angelis. unde. nisi propter carnis infirmitatem, quam sumsit ex uirgine formam serui accipiens, in qua moriens a seruitute nos redimeret? sed quid hinc diutius disseramus? non enim obscura est apostoli sententia de hac re. qui cum uoluisset adhibere testimonium, quo probaret esse corpus animale, non tam de suo uel de cuiusquam hominis corpore, quod in praesenti uidebatur, quam de hoc ipso scripturae huius loco recoluit et adhibuit dicens: si est corpus animale, est et spiritale. sic et scriptum est: factus est primus homo Adam in animam uiuentem. nouissimus Adam in spiritum uiuificantem. sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. primus homo de terra terrenus; secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus, tales et terreni; et qualis caelestis, tales et caelestes. et quomodo induimus imaginem terreni, induamus et imaginem eius qui de caelo est. quid dici potest ad hoc? imaginem ergo caelestis hominis nunc ex fide portamus habituri in resurrectione, quod credimus; imaginem autem terreni hominis ab ipso exordio humanae generationis induimus.

  55. 6.20.1

    Hic occurrit alia quaestio, quomodo renouemur, si non ad hoc per Christum reuocamur, quod in Adam prius eramus. quamquam enim multa non in pristinum, sed in melius renouentur, ab inferiore tamen statu, quam quo erant antea, renouantur. unde . ergo ille filius mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est, unde illi profertur stola prima, si non inmortalitatem recipit, quam perdidit Adam? quomodo autem perdidit inmortalitatem, si corpus habuit animale? neque enim animale corpus, sed spiritale erit, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit inmortalitatem. nonnulli his angustiis coartati, ut et illa constet sententia, qua exemplum de animali corpore hinc datum est, ut diceretur: factus est primus homo Adam in animam uiuentem, [nouissimus Adam in spiritum uiuificantem], et ista renouatio receptioque inmortalitatis non absurde dicatur in pristinum futura, in illud scilicet, quod Adam perdidit, putauerunt prius quidem hominem fuisse corporis animalis, sed, dum in paradiso constitutus est, eum fuisse mutatum, sicut nos quoque resurrectione mutabimur. hoc quidem liber Geneseos non commemorat; sed ut possint utraque testimonia scripturarum inter se consentire, siue illud, quod de animali corpore dictum est, siue illa, quae de renouatione nostra plurima in sanctis litteris reperiuntur, hoc tamquam necessario consequi crediderunt.

  56. 6.21.1

    Sed si ita est, frustra conamur paradisum et illas arbores earumque fructus praeter figuratam significationem prius accipere ad rerum gestarum proprietatem. quis enim credat iam illius modi cibos ex arborum pomis inmortalibus et spiritalibus corporibus necessarios esse potuisse? uerum tamen, si aliud non potest inueniri, melius eligimus paradisum spiritaliter intellegere quam uel putare non renouari hominem, cum totiens hoc scriptura commemoret, uel eum existimare recipere, quod non ostenditur amisisse. huc accedit, quod et ipsa mors hominis, quam eum peccato commeruisse multa diuina testimonia conloquuntur, indicat eum sine morte futurum fuisse, nisi peccasset. quomodo ergo sine morte mortalis? aut quomodo non mortalis, si corpus animale?

  57. 6.22.1

    Unde quidam non eum mortem corporis peccato meruisse arbitrantur, sed mortem animae, quam fecit iniquitas. nam credunt eum propter corpus animale exiturum fuisse de hoc corpore ad requiem scilicet, quam nunc habent sancti, qui iam dormierunt, et in fine saeculi eadem membra inmortaliter recepturum, ut uidelicet mors corporis non de peccato accidisse uideatur, sed naturaliter, ut animalium ceterorum. uerum his rursus apostolus occurrit et dicit: corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. si autem spiritus eius, qui suscitauit Christum a mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Christum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. ac per hoc mors etiam corporis de peccato est. si ergo non peccasset Adam, nec corpore moreretur ideoque inmortale haberet et corpus. quomodo ergo inmortale, si animale?

  58. 6.23.1

    Sed rursus non uident, qui eius corpus in paradiso mutatum putant, ut ex animali fieret spiritale, nihil inpedire. si non peccasset, ut post paradisi uitam, quam iuste oboedienterque uixisset, acciperet eandem corporis mutationem in uitam aeternam, ubi iam cibis corporalibus non egeret. quid ergo necesse est propter hoc iam cogi figurate, non proprie paradisum intellegere, quia non posset mori corpus nisi peccato? uerum est quidem, quod non moreretur etiam corpore, nisi peccasset; aperte quippe dicit apostolus: corpus mortuum est propter peccatum: animale tamen posset esse ante peccatum et post uitam iustitiae, cum deus uellet, fieri spiritale.

  59. 6.24.1

    Quomodo ergo, inquiunt, renouari dicimur, si non hoc recipimus, quod perdidit primus homo, in quo omnes moriuntur? hoc plane recipimus secundum quendam modum et non hoc recipimus secundum quendam modum. non itaque inmortalitatem spiritalis corporis recipimus, quam nondum habuit homo, sed recipimus iustitiam, ex qua per peccatum lapsus est homo. renouabimur ergo a uetustate peccati non in pristinum corpus animale, in quo fuit Adam, sed in melius. id est in corpus spiritale, cum efficiemur aequales angelis dei, apti caelesti habitationi, ubi esca, quae corrumpitur, non egebimus. renouabimur ergo spiritu mentis nostrae secundum imaginem eius, qui creauit nos, quam peccando Adam perdidit. renouabimur autem etiam carne, cum hoc corruptibile induet incorruptionem, ut sit spiritale corpus, in quod nondum mutatus, sed mutandus erat Adam, nisi mortem etiam corporis animalis peccando meruisset.

  60. 6.24.2

    Denique non ait apostolus: corpus quidem mortale propter peccatum, sed: corpus mortuum propter peccatum.

  61. 6.25.1

    Illud quippe ante peccatum et mortale secundum aliam et inmortale secundum aliam causam dici poterat; id est mortale, quia poterat mori, inmortale, quia poterat non mori. aliud est enim non posse mori, sicut quasdam naturas inmortales creauit deus; aliud est autem posse non mori, secundum quem modum primus homo creatus est inmortalis, quod ei praestabatur de ligno uitae, non de constitutione naturae: a quo ligno separatus est, cum peccasset, ut posset mori, qui nisi peccasset posset non mori. mortalis ergo erat conditione corporis animalis, inmortalis autem beneficio conditoris. si enim corpus animale, utique mortale, quia et mori poterat, quamuis et inmortale ideo, quia et non mori poterat. neque enim inmortale, quod mori omnino non possit. erit nisi spiritale, quod nobis futurum in resurrectione promittitur. ac per hoc illud animale et ob hoc mortale, quod propter iustitiam spiritale fieret, et ob hoc omni modo inmortale factum est propter peccatum non mortale, quod et antea erat, sed mortuum, quod posset non fieri, si homo non peccasset.

  62. 6.26.1

    Quomodo enim corpus nostrum dicit apostolus mortuum, cum adhuc de uiuentibus loqueretur, nisi quia iam ipsa condicio moriendi ex peccato parentum haesit in prole? animale est enim et hoc corpus, sicut et primi hominis fuit; sed hoc iam in ipso animalis genere multo est deterius; habet enim necessitatem moriendi, quod illud non habuit. quamuis enim restabat adhuc, ut inmutaretur et spiritale factum plenam inmortalitatem perciperet, ubi cibo corruptibili non egeret, tamen, si iuste uiueret homo, in spiritalem habitudinem corpus eius mutaretur, non iret in mortem. in nobis autem etiam iuste uiuentibus corpus moriturum est. propter quam necessitatem ex illius primi hominis peccato uenientem non mortale, sed mortuum corpus nostrum dixit apostolus, quia omnes in Adam morimur. item dicit: sicut est ueritas in Iesu deponere uos secundum priorem conuersationem ueterem hominem, eum, qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis, hoc est, factus Adam per peccatum. uide ergo, quid sequatur. renouamini autem spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem, eum, qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis. ecce, quod perdidit Adam per peccatum!

  63. 6.27.1

    In hoc ergo renouamur secundum id, quod amisit Adam, id est secundum spiritum mentis nostrae; secundum autem corpus, quod seminatur animale et surget spiritale, in melius renouabimur, quod nondum fuit Adam.

  64. 6.27.2

    Dicit item apostolus: expoliantes uos ueterem hominem cum actibus eius induite nouum, qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit eum. hanc imaginem in spiritu mentis inpressam perdidit Adam per peccatum, quam recipimus per gratiam iustitiae, non spiritale atque inmortale corpus, in quo ille nondum fuit, et in quo erunt omnes sancti resurgentes a mortuis; hoc enim praemium est illius meriti, quod amisit. proinde illa stola prima aut ipsa iustitia est, unde lapsus est, aut, si indumentum corporalis inmortalitatis significat, etiam hanc ille sic amisit, cum propter peccatum ad eam peruenire non potuit. dicitur enim et amisisse uxorem et amisisse honorem, qui speratum non acceperit illo, a quo sperabat, offenso.

  65. 6.28.1

    Secundum hanc ergo sententiam corpus animale habuit Adam non tantum ante paradisum, sed iam in paradiso constitutus, quamuis in interiore homine fuerit spiritalis secundum imaginem eius, qui creauit eum: quod amisit peccando meruitque etiam corporis mortem, qui non peccando mereretur et in corpus spiritale commutationem. nam si et interius animaliter uixit, non possumus dici ad hoc ipsius renouari. quibus enim dicitur: renouamini spiritu mentis uestrae, hoc eis dicitur, ut spiritales fiant: quod si ille nec in ipsa mente fuit, quomodo nos renouamur ad id, quod homo numquam fuit? apostoli autem et omnes iusti animale utique corpus adhuc habebant, sed tamen spiritaliter interius uiuebant, renouati scilicet in agnitionem dei secundum imaginem eius. qui creauit eos; non ideo tamen iam peccare non poterant, si consentirent iniquitati. nam et spiritales posse cadere in temtatione peccati ostendit apostolus, ubi ait: fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu temteris. hoc dixit ne cuiquam inpossibile uideatur, quod peccauit Adam, si spiritalis erat mente, quamuis animalis esset corpore. quae cum ita sint, nihil tamen adhuc praepropere confirmamus, sed expectamus potius, utrum etiam cetera scriptura hunc intellectum non inpediat.

  66. 6.29.1

    Sequitur enim quaestio de anima ualde difficilis, in qua multi laborauerunt nobisque, ubi laboremus, reliquerunt. siue enim quia non omnium omnia legere potui, qui de hac re secundum scripturarum nostrarum ueritatem ad aliquid liquidum minimeque dubium peruenire potuerunt, siue quia tanta quaestio est, ut etiam qui eam ueraciter soluunt non facile intellegantur a talibus, qualis ipse sum, fateor neminem mihi adhuc persuasisse, quod sic habeam de anima, ut nihil amplius quaerendum putem. utrum autem nunc certum aliquid inuenturus sim et definiturus, ignoro. quod autem potuero, si conatum meum dominus adiuuerit, sequenti uolumine explicare curabo.

  67. 7.1.1

    Et finxit deus hominem puluerem de terra et flauit in faciem eius flatum uitae, et factus est homo in animam uiuentem. haec uerba scripturae nobis et in principio superioris libri consideranda proposueramus et de ipso homine facto maximeque de eius corpore, quantum satis duximus, quod secundum scripturas uisum est, disseruimus. sed quia de anima humana non parua quaestio est, ad hunc eam librum differendam putauimus nescientes, quantum nos dominus adiuturus esset recte loqui cupidos, illud tamen scientes, nisi, quantum ipse adiuuaret, recte nos non esse locuturos. recte autem est ueraciter atque congruenter nihil audacter refellendo, nihil temere adfirmando, dum adhuc dubium est, uerum falsumne sit, siue fidei siue scientiae christianae, quod autem doceri potest, uel rerum ratione apertissima uel scripturarum auctoritate certissima sine cunctatione adserendo.

  68. 7.1.2

    Ac primum illud uideamus, quod scriptum est: flauit uel sufflauit in faciem eius flatum uitae. nonnulli enim codices habent: spirauit uel inspirauit in faciem eius. sed cum graeci habeant , non dubitatur flauit uel sufflauit esse dicendum. quaerebamus autem in superiore sermone de manibus dei, cum homo de limo formatus cogitaretur; quid ergo nunc dicendum est in eo quod scriptum est: sufflauit deus, nisi quia sicut non manibus corporis finxit, ita nec faucibus labiisue sufflauit?

  69. 7.1.3

    Uerum tamen hoc uerbo scriptura in quaestione difficillima plurimum nos, quantum opinor, adiuuit.

  70. 7.2.1

    Nam cum quidam ex hoc uerbo crediderint aliquid esse animam de ipsa substantia dei, id est eiusdem naturae, cuius ille est, hoc ideo putantes, quia cum homo sufflat, aliquid de se ipso eicit in flatu, hinc potius admonendi sumus hanc. inimicam fidei catholicae reprobare sententiam. nos enim credimus dei naturam atque substantiam, quae in trinitate creditur a multis, intellegitur a paucis, omnino esse incommutabilem. porro autem animae naturam uel in deterius uel in melius commutari posse quis ambigit? ac per hoc sacrilega opinio est eam et deum credere unius esse substantiae. quid enim hoc modo aliud quam et ille commutabilis creditur? credendum itaque est et intellegendum neque ullo modo dubitandum, quod recta fides habet, animam sic esse a deo tamquam rem, quam fecerit, non tamquam naturae, cuius ipse est, siue genuerit siue quoquo modo protulerit.

  71. 7.3.1

    Et quomodo, inquiunt, scriptum est: sufflauit in faciem eius, et factus est homo in animam uiuam, si non anima dei pars est uel dei omnino substantia? immo uero ex hoc uerbo satis adparet ita non esse. cum enim homo sufflat, anima utique ipsa subiacentem sibi naturam corporis mouet et de illa, non de se ipsa flatum facit; nisi forte isti tam tardi sunt, ut nesciant isto reciproco halitu, quem de hoc aere circumfuso ducimus et reddimus, fieri etiam flatum, cum uoluntate sufflamus. quodsi etiam non ex hoc, qui forinsecus adiacet, accepto et reddito, sed ex ipsius nostri corporis natura, qua constat, sufflando aliquid eiceremus, non eadem natura est corporis et animae: quod et ipsi utique consentiunt. quapropter etiam sic aliud est animae substantia, qua corpus regit et mouet, aliud flatus, quem regendo et mouendo facit de corpore sibi subdito, non de se ipsa, cui corpus est subditum. cum itaque longe quidem inconparabili modo sed tamen anima. regat subditum corpus et deus subditam creaturam, cur non potius intellegatur de subiecta sibi creatura fecisse deus animam in eo, quod sufflasse dictus est, quandoquidem ipsa anima, quamuis corpori suo non ita dominetur ut deus uniuersitati, quam condidit, tamen eius motu, non de sua substantia flatum facit?

  72. 7.3.2

    Possemus quidem dicere nec ipsum dei flatum esse animam hominis, sed deum sufflando fecisse animam in homine; sed ne putentur meliora quae fecit uerbo quam quod fecit flatu, quia et in nobis melius est uerbum quam flatus, nihil est interim secundum supra dictam rationem, cur animam ipsam flatum dei dicere dubitemus, dum intellegatur non esse dei natura atque substantia, sed hoc ipsum esse sufflare, quod est flatum facere, quod autem flatum facere, hoc animam facere. cui sententiae congruit quod per Esaiam dicit deus: spiritus enim a me procedet, et flatum omnem ego feci; nam non quemlibet flatum corporeum eum dicere sequentia docent. cum enim dixisset: omnem flatum ego feci, et, propter peccatum, inquit, pusillum quid contristaui eum et percussi eum. quid ergo dicit flatum nisi animam, quae propter peccatum percussa et contristata est? quid igitur est: omnem flatum ego feci, nisi: omnem animam ego feci?

  73. 7.4.1

    Si ergo deum diceremus tamquam corporei mundi huius animam, cui mundus ipse esset tamquam corpus unius animantis, recte non eum diceremus sufflando fecisse animam hominis, nisi corpoream de isto aere subiacente sibi ex corpore suo, non tamen quod dedisset sufflando de se ipso dedisse putare deberemus, sed ita de sibi subiecto aere corporis sui, sicut anima de huiusmodi re similiter adiacente, hoc est de corpore, non de se ipsa flatum facit. nunc uero quia non tantummodo mundi corpus deo esse subditum dicimus, sed illum esse supra omnem creaturam siue corporalem siue spiritalem, nec de se ipso nec de corporeis elementis credendus est animam fecisse sufflando.

  74. 7.5.1

    Utrum autem ex eo, quod omnino non erat, id est ex nihilo, an ex aliqua re, quae iam ab illo facta spiritaliter. erat, sed anima nondum erat, merito quaeri potest. si enim deum adhuc aliquid ex nihilo creare non credimus, posteaquam creauit omnia simul, et ob hoc a consummatis omnibus operibus requieuisse credimus, quae inchoauit facere, ut, quidquid deinde faceret, ex his faceret, non uideo, quemadmodum intellegamus adhuc eum ex nihilo animas facere. an dicendum est eum in illis quidem operibus primorum sex dierum fecisse diem illum occultum ac, si hoc potius credi oportet, spiritalem atque intellectualem naturam, scilicet unitatis angelicae, et mundum, id est caelum et terram, atque in illis iam extantibus naturis rationes creasse futurarum aliarum naturarum, non ipsas naturas? alioquin si iam ibi creatae essent, sicut erant futurae, non adhuc essent futurae. quod si ita est, nondum erat in conditis rebus animae humanae ulla natura et tunc esse coepit, cum eam deus sufflando fecit atque indidit homini.

  75. 7.5.2

    Sed non ideo quaestio sublata est, qua quaeritur adhuc, utrum eam naturam, quae anima dicitur et antea non erat ex nihilo creauerit, tamquam ipse flatus eius non ex aliqua substantia subiacente factus sit, sicut de flatu dicebamus, quem facit anima ex corpore suo, sed omnino ex nihilo tunc factus sit flatus, cum deus flare uoluit, idemque hominis anima factus sit: an uero iam erat aliquid spiritale, quamuis hoc, quidquid erat, nondum animae natura erat, atque ex hoc factus sit flatus dei, quae natura esset animae, sicut nec corporis humani natura iam erat, antequam deus eam de limo terrae uel puluere formauisset. non enim caro humana erat puluis aut limus, sed tamen aliquid erat, unde illa fieret, quae nondum erat.

  76. 7.6.1

    Num ergo credibile est in primis illis sex dierum operibus deum condidisse non solum futuri corporis humani causalem rationem uerum etiam materiem, de qua fieret, id est terram, de cuius limo uel puluere fingeretur, animae autem solam ibi condidisse rationem, secundum quam fieret. non etiam quandam pro suo genere materiam, de qua fieret? si enim quiddam incommatabile esset anima, nullo modo eius quasi materiem quaerere deberemus; nunc autem mutabilitas eius satis indicat eam interim uitiis atque fallaciis deformem reddi, formari autem uirtutibus ueritatisque doctrina, sed in sua iam natura, qua est anima, sicut etiam caro in sua natura, qua iam caro est, et salute decoratur et morbis uulneribusque foedatur. sed sicut haec excepto, quod iam caro est,-in qua natura uel proficit, ut pulchra, uel deficit, ut deformis sit, habuit etiam materiem, id est terram, de qua fieret, ut omnino caro esset: sic fortasse potuit et anima, antequam ea ipsa natura fieret, -quae anima dicitur, cuius uel pulchritudo uirtus uel deformitas uitium est, habere aliquam materiem pro suo genere spiritalem, quae nondum esset anima, sicut terra, de qua caro facta est, iam erat aliquid, quamuis non erat caro.

  77. 7.6.2

    Sed enim terra inplebat mundi infimam partem, antequam de illa corpus hominis fieret, conferens uniuerso totum suum, ut, etiamsi nulla ex ea caro fieret animantis cuiusquam. specie tamen sua mundi fabricam molemque conpleret, secundum quam dicitur mundus caelum et terra.

  78. 7.7.1

    At uero illa spiritalis materies, si fuit ulla, unde anima fieret, uel si est ulla, unde animae fiunt, quid ipsa est? quod nomen, quam speciem, quem usum in rebus conditis tenet? uiuit, an non? si uiuit, quid agit? quid confert uniuersitatis effectibus? beatamne uitam gerit, an miseram, an neutram? uiuificat aliquid? an ab hoc etiam opere uacat et in quodam secreto uniuersitatis otiosa requiescit sine uigili sensu motuque uitali? si enim nulla prorsus adhuc uita erat, quomodo esset uitae futurae quaedam incorporea nec uiua materies? aut falsum est aut nimis latet. si autem iam uiuebat nec beate nec misere, quomodo rationalis erat? quodsi tunc rationalis facta est, cum ex illa materie natura humanae animae facta est, inrationalis ergo uita materies erat animae rationalis, id est humanae? quid ergo inter illam pecorisque distabat? an rationalis erat iam possibilitate, nondum facultate? si enim uidemus infantilem animam, iam utique hominis animam, nondum coepisse uti ratione et tamen eam rationalem iam dicimus, cur non credatur sic in illa materie, de qua facta est, quietum fuisse motum etiam sentiendi, sicut in ista infantili, quae iam certe anima est hominis, quietus est adhuc motus ratiocinandi?

  79. 7.8.1

    Nam si iam beata erat uita, de qua facta est hominis anima, deterius ergo facta est, et ideo non iam illa materies huius, sed illius ista defluxio est. nam materies aliqua cum formatur, praesertim a deo, in melius sine dubitatione formatur. sed etiam si cuiusquam in aliqua beatitudine factae a deo uitae defluxio anima humana posset intellegi, nec sic credenda erat esse coepisse in aliquo actu meritorum suorum, nisi ex quo propriam coepit agere uitam, dum anima facta est animans carnem et eius sensibus uelut nuntiis utens atque in se ipsa se uiuere sentiens sua uoluntate, intellectu, memoria. si enim est aliquid, unde istam defluxionem formatae carni deus inspiraret, tamquam sufflando animam faciens, idemque beatum est, nullo modo mouetur aut mutatur aut amittit aliquid, cum hoc ab eo defluit, unde anima fit. non est enim corpus, ut tamquam exhalando minuatur.

  80. 7.9.1

    Si autem anima inrationalis materies est quodammodo, de qua fit anima rationalis, id est humana, rursus quaeritur, etiam ipsa inrationalis unde fiat, quia et ipsam non facit nisi creator omnium naturarum. an illa de materie corporali? cur non ergo et ista? nisi forte quod uelut gradatim fieri conceditur conpendio posse deum facere quisquam negabit. proinde quaelibet adhibeatur interpositio, si corpus est materies animae inrationalis et anima inrationalis est materies animae rationalis, procul dubio corpus est materies animae rationalis. quod neminem umquam scio ausum esse sentire, nisi qui et ipsam animam nonnisi in genere alicuius corporis ponit.

  81. 7.9.2

    Deinde cauendum est, ne quaedam translatio animae fieri a pecore in hominem posse credatur — quod ueritati fideique catholicae omnino contrarium est — si concesserimus inrationalem animam ueluti materiem subiacere, unde rationalis anima fiat. sic enim fiet, ut, si haec in melius commutata erit hominis, illa quoque in deterius commutata sit pecoris. de quo ludibrio quorundam philosophorum etiam eorum posteri erubuerunt nec eos hoc sensisse, sed non recte intellectos esse dixerunt. et credo ita esse. uelut si quisquam etiam de scripturis nostris hoc sentiat, ubi dictum est: homo in honore positus non intellexit; conparatus est pecoribus in sensatis et similis factus est eis, aut ubi item legitur: ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. neque enim non omnes haeretici scripturas catholicas legunt nec ob aliud sunt haeretici, nisi quod eas non bene intellegentes suas -falsas opiniones contra earum ueritatem peruicaciter adserunt. sed quoquo modo se habeat uel non habeat opinio philosophorum de reuolutionibus animarum, catholicae tamen fidei non conuenit credere animas pecorum in homines aut hominum in pecora transmigrare.

  82. 7.10.1

    Fieri sane homines uitae genere pecoribus similes et ipsae res humanae clamant et scriptura testatur. unde est illud, quod commemoraui: homo in honore positus non intellexit; conparatus est iumentis insensatis et similis factus est eis, sed in hac uita utique, non post mortem. proinde uel talibus bestiis nolebat in potestatem dari animam suam, qui dicebat: ne tradideris bestiis animam confitentem tibi — quales cauendos significat dominus, ubi dicit eos indutos uestitu ouium, intus autem esse lupos rapaces — uel ipsi diabolo et angelis eius; nam et ille dictus est et leo et draco.

  83. 7.10.2

    Quid enim adferunt argumenti philosophi, qui putant huminum; num animas in pecora uel pecorum in homines post mortem posse transferri? hoc certe, quod morum similitudo ad id trahat, uelut auaros in formicas, rapaces in miluos, saeuos ac superbos in leones, sectatores inmundae uoluptatis in sues et si qua similia. haec quippe adserunt nec adtendunt per hanc rationem nullo modo fieri posse, ut pecoris anima post mortem in hominem transferatur. nullo modo enim porcus similior erit homini quam porco; et cum mansuescunt leones, canibus uel etiam ouibus fiunt similiores quam hominibus. cum igitur a pecorum moribus pecora non recedunt et quae aliquantulum ceteris dissimilia fiunt, similiora sunt tamen suo generi quam humano longeque plus ab hominibus quam a pecoribus differunt, numquam erunt hominum animae istae, si ea, quae similiora sunt, trahunt. si autem hoc argumentum falsum est, quomodo erit uera illa opinio, quandoquidem nihil aliud adferunt, quo etiamsi non uera, saltem uerisimilis habeatur? unde procliuius et ipse crediderim, quod etiam eorum posteri sectatores, illos homines, qui haec primitus in suis libris posuerunt, in hac uita potius intellegi uoluisse quadam peruersitate morum ac turpitudine homines pecorum similes fieri ac sic quodam modo in pecora commutari, ut hoc dedecore obiecto eos a cupiditatum prauitate reuocarent.

  84. 7.11.1

    Nam illa, quae feruntur accidisse, ut quidam quasi recordarentur in quorum animalium corporibus fuerint aut falsa narrantur aut ludificationibus daemonum hoc in eorum animis factum est. si enim contingit in somnis, ut fallaci memoria quasi recordetur se homo fuisse, quod non fuit, aut egisse, quod non egit, quid mirum, si quodam dei iusto occultoque iudicio sinuntur daemones in cordibus etiam uigilantium tale aliquid posse?

  85. 7.11.2

    Manichaei autem, qui se christianos uel putant uel putari uolunt, in hac opinione translationis uel reuolutionis animarum eo sunt illis gentium philosophis uel si qui alii uani homines hoc putant deteriores et detestabiliores, quod illi animae naturam a dei natura discernunt, isti autem, cum aliud nihil dicant esse animam quam ipsam dei substantiam atque id omnino, quod deus est, non trepidant eam tam turpiter commutabilem dicere, ut nullum sit herbae seu uermiculi genus, ubi eam non esse conmixtam uel quo reuolui non posse mirabili opinentur insania. qui tamen si remotis ab animo suo rerum obscurissimarum quaestionibus, quas carnali corde uersantes necesse est ut in opiniones falsas, noxias monstrosasque labantur et prouoluantur, unum illud firmissime teneant, quod omni animae rationali sine ullius disputationis ambagibus naturaliter et ueraciter insitum est, esse omnino incommutabilem et incorruptibilem deum, tota eorum milleformis fabula repente dilabitur, quam in suis uanis ac sacrilegis mentibus nonnisi de dei turpissima mutabilitate pinxerunt.

  86. 7.11.3

    Non est igitur materies animae humanae nec anima inratiocalis.

  87. 7.12.1

    Quid ergo est, unde anima flatu dei facta est? an corpus aliquod erat terrenum quidem et humidum? nullo modo; hinc enim potius caro facta est. nam quid aliud est limus quam terra humida? nec humore solo anima facta credenda est quasi caro de terra, anima de aqua. nimis enim absurdum est inde factam putare animam hominis, unde facta est caro piscis et uolucris.

  88. 7.12.2

    Ergo fortassis ex aere? huic enim elemento etiam flatus conpetit; sed noster, non dei. unde supra diximus hoc potuisse congruenter putari, si animam mundi tamquam unius maximi animantis deum crederemus, ut ita eam flauerit de aere corporis sui. sicut flat nostra de sui. cum uero deum esse constet supra omne mundi corpus et supra omnem spiritum, quem creauit, inconparabili omnino distantia, quomodo id recte dici potest? an forte quanto magis deus uniuersae creaturae suae praesens est omnipotentia singulari, tanto magis potuit ex aere flatum facere, quae anima hominis esset? sed cum anima non sit corporea. quidquid autem ex mundi corporeis elementis fit, corporeum sit necesse est inque mundi elementis etiam aer iste numeretur, nec si de puri illius caelestisque ignis elemento facta anima diceretur, credi oporteret. omne quippe corpus in omne corpus posse mutari non defuerunt qui adsererent; corpus autem aliquod, siue terrenum siue caeleste, conuerti in animam fierique naturam incorpoream nec quemquam sensisse scio nec fides habet.

  89. 7.13.1

    Deinde — si non est contemnendum, quod medici non tantum dicunt, uerum etiam probare se adfirmant — quamuis omnis caro terrenam soliditatem in promtu gerat, habet tamen in se et aeris aliquid, quod et pulmonibus continetur et a corde per uenas, quas arterias uocant, diffunditur; et ignis non solum feruidam qualitatem, cuius sedes in iecore est, uerum etiam luculentam, quam uelut eliquari ac subuolare ostendunt in excelsum cerebri locum, tamquam in caelum corporis nostri. unde et radii emicant oculorum et de cuius medio uelut centro quodam non solum ad oculos, sed etiam ad sensus ceteros tenues fistulae deducuntur, ad aures uidelicet, ad nares, ad palatum, propter audiendum, olfaciendum atque gustandum; ipsumque tangendi sensum, qui per totum corpus est, ab eodem cerebro dirigi per medullam ceruicis et eam, quae continetur ossibus, quibus dorsi spina conseritur, ut inde se tenuissimi quidam riuuli, qui tangendi sensum faciunt, per cuncta membra diffundant.

  90. 7.14.1

    Cum igitur his quasi nuntiis accipiat anima quidquid eam corporalium non latet, ipsa uero usque adeo aliud quiddam sit, ut, cum uult intellegere uel diuina uel deum uel omnino etiam se ipsam suasque considerare uirtutes, ut aliquid ueri certique conprehendat, ab hac ipsorum quoque oculorum luce se auertat eamque ad hoc negotium non tantum nullo adiumento, uerum etiam nonnullo inpedimento esse sentiens se in obtutum mentis adtollat: quomodo ex eo genere aliquid est, cum eiusdem generis summum non sit nisi lumen, quod ex oculis emicat, quo illa non adiuuatur nisi ad corporeas formas coloresque sentiendos habetque ipsa innumerabilia longe dissimilia cuncto generi corporum, quae nonnisi intellectu atque ratione conspiciat, quo nullus carnis sensus aspirat?

  91. 7.15.1

    Quapropter non est quidem humanae animae natura nec de terra nec de aqua nec de aere nec de igne quolibet; sed tamen crassioris corporis sui materiam, hoc est humidam quandam terram, quae in carnis uersa est qualitatem, per subtiliorem naturam corporis administrat, id est per lucem et aerem. nullus enim sine his duobus uel sensus in corpore est uel ab anima spontaneus corporis motus. sicut autem prius esse debet nosse quam facere, ita sentire prius est quam mouere. anima ergo quoniam res est incorporea corpus, quod incorporeo uicinum est, sicuti est ignis uel potius lux et aer, primitus agit et per haec cetera quae crassiora sunt corporis, sicuti humor et terra — unde carnis corpulentia solidatur — quae magis sunt ad patiendum subdita quam praedita ad faciendum.

  92. 7.16.1

    Non mihi ergo uidetur dictum: factus est homo in animam uiuam, nisi quia sentire coepit in corpore: quod est animatae uiuentisque carnis certissimum indicium. nam mouentur et arbusta non tantum ui extrinsecus inpellente, uelut cum uentis agitantur, sed illo motu, quo intrinsecus agitur quidquid ad incrementum speciemque arboris pertinet, quo ducitur sucus in radicem uertiturque in ea, quibus constat herbae natura uel ligni; nihil enim horum sine interno motu. sed iste motus non est spontaneus, qualis ille, qui sensui copulatur ad corporis administrationem, sicut in omni animalium genere, quam uocat scriptura animam uiuam. nam et nobis nisi inesset etiam ille motus, nec crescerent nostra corpora nec ungues capillosque producerent. sed si hoc solum esset in nobis sine sensu motuque illo spontaneo, non diceretur homo factus in animam uiuam.

  93. 7.17.1

    Proinde, quoniam pars cerebri anterior, unde sensus omnes distribuuntur, ad frontem conlocata est atque in facie sunt ipsa uelut organa sentiendi — excepto tangendi sensu, qui per totum corpus diffunditur; qui tamen etiam ipse ab eadem anteriore parte cerebri ostenditur habere uiam suam, quae retrorsus per uerticem atque ceruicem ad medullam spinae, de qua loquebamur paulo ante, deducitur, unde habet utique sensum in tangendo et facies, sicut totum corpus, exceptis sensibus uidendi, audiendi, olfaciendi, gustandi, qui in sola facie praelocati sunt — ideo scriptum arbitror, quod in faciem deus sufflauerit homini flatum uitae, cum factus est in animam uiuam. anterior quippe pars posteriori merito praeponitur, quia et ista ducit, illa sequitur et ab ista sensus, ab illa motus est, sicut consilium praecedit actionem.

  94. 7.18.1

    Et quoniam corporalis motus, qui sensum sequitur, sine interuallis temporum nullus est, agere autem interualla temporum spontaneo motu nisi per adiutorium memoriae non ualemus, ideo tres tamquam uentriculi cerebri demonstrantur: unus anterior ad faciem, a quo sensus omnis; alter posterior ad ceruicem, a quo motus omnis; alter posterior ad ceruicem, a quo motus omnis; tertius inter utrumque, in quo memoriam uigere demonstrant, ne, cum sensum sequitur motus, non conectat homo quod faciendum est, si fuerit quod fecit oblitus. haec illi certis indiciis probata esse dicunt, quando et ipsae partes aliquo adfectae morbo uel uitio, cum defecissent officia uel sentiendi uel mouendi membra uel motus corporis reminiscendi, satis quid ualerent singulae declararunt eisque adhibita curatio cui rei reparandae profecerit exploratum est. sed anima in istis tamquam in organis agit, nihil horum est ipsa; sed uiuificat et regit omnia et per haec corpori consulit et huic uitae, in qua factus est homo in animam uiuam.

  95. 7.19.1

    Unde ergo sit ipsa, id est de qua uelut materie deus hunc flatum fecerit, quae anima dicitur, dum quaeritur, nihil corporeum debet occurrere. sicut enim deus omnem creaturam, sic anima omnem corpoream creaturam naturae dignitate praecellit. per lucem tamen et aerem, quae in ipso quoque mundo praecellentia sunt corpora magisque habent faciendi praestantiam quam patiendi corpulentiam, sicut humor et terra, tamquam per ea quae spiritui similiora sunt corpus administrat. nuntiat enim aliquid lux corporea; cui autem nuntiat, non hoc est, quod illa; et haec est anima, cui nuntiat, non illa, quae nuntiat. et cum adflictiones corporis moleste sentit, actionem suam, qua illi regendo adest, turbato eius temperamento inpediri offenditur, et haec offensio dolor uocatur. et aer, qui neruis infusus est, paret uoluntati, ut membra moueat, non autem ipse uoluntas est. et illa pars media motum membrorum nuntiat, ut memoria teneatur, non ipsa memoria est. denique, dum haec eius tamquam ministeria uitio quolibet seu perturbatione omni modo deficiunt desistentibus nuntiis sentiendi et ministris mouendi, tamquam non habens cur adsit abscedit. si autem non ita deficiunt, ut in morte adsolet, turbatur eius intentio, tamquam conantis redintegrare labentia nec ualentis. et in quibus rebus turbatur, inde cognoscitur quae pars ministeriorum in causa sit, ut, si potuerit, medicina succurrat.

  96. 7.20.1

    Namque aliud esse ipsam, aliud haec eius corporalia ministeria, uel uasa uel organa uel si quid aptius dici possunt, hinc euidenter elucet, quod plerumque se uehementi cogitationis intentione auertit ah omnibus, ut prae oculis patentibus recteque ualentibus multa posita nesciat et, si maior intentio est, dum ambulabat, repente subsistat, auertens utique imperandi nutum a ministerio motionis, qua pedes agebantur; si autem non tanta est cogitationis intentio, ut figat ambulantem loco, sed tamen tanta est, ut partem illam cerebri mediam nuntiantem corporis motus non uacet. aduertere, obliuiscitur aliquando et unde ueniat et quo eat, et transit inprudens uillam, quo tendebat, natura sui corporis sana, sed sua in aliud auocata. quapropter istas corporei caeli corporeas quasdam particulas, id est lucis et aeris, quae primae excipiunt nutus animae uiuificantis, eo quod incorporeae naturae propinquiores sunt quam humor et terra, ut ad earum proximum ministerium tota moles administretur, utrum deus de hoc circumfuso et superfuso caelo corpori uiuentis miscuerit aut adiunxerit, an et ipsas de limo sicut carnem fecerit, non est ad rem pertinens quaestio. omne quippe corpus in omne corpus mutari posse credibile est; quodlibet autem corpus mutari posse in animam credere absurdum est.

  97. 7.21.1

    Quamobrem nec illud audiendum est, quod quidam putauerunt, quintum quoddam esse corpus unde sint animae, quod nec terra nec aqua sit nec aer nec ignis, siue iste turbulentior atque terrenus, siue ille caelestis purus et lucidus, sed nescio quid aliud, quod careat usitato nomine, sed tamen corpus sit. si enim qui hoc sentiunt hoc dicunt corpus, quod et nos, id est naturam quamlibet longitudine, latitudine, altitudine spatium loci occupantem, neque hoc est anima neque inde facta credenda est. quidquid enim tale est, ut multa non dicam, in quacumque sui parte lineis diuidi uel circumscribi potest: quod anima si pateretur, nullo modo nosse posset tales lineas, quae per longum secari non queunt, quales in corpore non posse inueniri nihilominus nouit.

  98. 7.21.2

    Nec ipsa sibi aliquid tale occurrit, cum se nescire non possit, etiam quando, se ut cognoscat, inquirit. cum enim se quaerit, nouit, quod se quaerat; quod nosse non posset, si se non nosset. neque enim aliunde se quaerit quam a se ipsa. cum ergo quaerentem se nouit, se utique nouit et omne, quod nouit, tota nouit. cum itaque se quaerentem nouit, tota se nouit, ergo et totam se nouit; neque enim aliquid aliud, sed se ipsam tota nouit. quid ergo adhuc se quaerit, si quaerentem se nouit? neque enim si nesciret se, posset quaerentem se scire se; sed hoc in praesenti; quod autem de se quaerit, quid antea fuerit uel quid futura sit quaerit. desinat ergo nunc interim suspicari se esse corpus, quia, si aliquid tale esset, talem se nosset, quae magis se nouit quam caelum et terram, quae per sui corporis oculos nouit.

  99. 7.21.3

    Omitto dicere, quia illud eius, quod etiam pecora habere intelleguntur uel caeli uolatilia, cum habitacula sua seu nidos repetunt, quo capiuntur imagines omnium rerum corporalium, nullo modo cuiquam corpori simile est; et utique hoc potius corpori esse simile deberet, ubi corporearum rerum similitudines continentur. at si hoc corpus non est, quia certum est eas simulitudines corporum illic non solum memoriter detineri, uerum etiam innumerabiles pro arbitrio figurari, quanto minus alia qualibet ui sua corpori esse anima similis potest!

  100. 7.21.4

    Si autem corpus esse dicunt alia qualibet notione omne quod est, id est omnem naturam atque substantiam, non quidem admittenda est ista locutio, ne non inueniamus, quomodo loquentes ea, quae corpora non sunt, a corporibus distinguamus; non tamen nimis est de nomine laborandum. nam et nos dicimus, quidquid anima est, non esse horum quattuor notissimorum elementorum, quae manifesta sunt corpora, sed neque hoc esse, quod deus est. quid sit autem, non dicitur melius quam anima uel spiritus uitae. ideo enim additur" uitae", quia et iste aer plerumque dicitur spiritus. quamquam et animam eundem aerem appellauerunt, ut iam non possit inueniri nomen, quo proprie distinguatur ista natura, quae nec corpus nec deus est nec uita sine sensu, qualis potest credi in arboribus, nec uita sine rationali mente, qualis est in pecoribus, sed uita nunc minor quam angelorum, et futura, quod angelorum, si ex praecepto sui creatoris hic uixerit.

← Previous · Next → — showing 201300 of 578

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa042a.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.