De Genesi Ad Litteram
- 1.1.1
Omnis diuina scriptura bipertita est secundum id, quod dominus significat dicens scribam eruditum in regno dei similem esse patri familias proferenti de thesauro suo noua et uetera, quae duo etiam testamenta dicuntur. in libris autem omnibus sanctis intueri oportet, quae ibi aeterna intimentur, quae facta narrentur, quae futura praenuntientur, quae agenda praecipiantur uel admoneantur. in narratione ergo rerum factarum quaeritur, utrum omnia secundum figurarum tantummodo intellectum accipiantur, an etiam secundum fidem rerum gestarum adserenda et defendenda sint. nam non esse accipienda figuraliter nullus christianus dicere audebit, adtendens apostolum dicentem: omnia autem haec in figura contingebant in illis, et illud, quod in Genesi scriptum est: et erunt duo in carne una, magnum sacramentum commendantem in Christo et in ecclesia.
- 1.1.2
Si ergo utroque modo illa scriptura scrutanda est, quomodo dictum est praeter allegoricam significationem: in principio fecit deus caelum et terram? utrum in principio temporis, an quia primo omnium, an in principio, quod est uerbum dei unigenitus filius? et quomodo possit ostendi deum sine ulla sui commutatione operari mutabilia et temporalia? et quid significetur nomine caeli et terrae? utrum spiritalis corporalisque creatura caeli et terrae uocabulum acceperit, an tantummodo corporalis, ut in hoc libro de spiritali tacuisse intellegatur atque ita dixisse caelum et terram, ut omnem creaturam corpoream, superiorem atque inferiorem, significare uoluerit? an utriusque informis materia dicta est caelum et terra, spiritalis uidelicet uita, sicut esse potest in se, non conuersa ad creatorem — tali enim conuersione formatur atque perficitur; si autem non conuertatur, informis est — corporalis autem, si possit intellegi per priuationem omnis corporeae qualitatis, quae adparet in materia formata, cum iam sunt species corporum siue uisu siue alio quolibet sensu corporis perceptibiles?.
- 1.1.3
An caelum intellegendum est creatura spiritalis ab exordio, quo facta est, perfecta illa et beata semper, terra uero corporalis materies adhuc inperfecta? quia terra, inquit, erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum: quibus uerbis uidetur informitatem significare substantiae corporalis. an utriusque informitas his etiam posterioribus uerbis significatur? corporalis quidem eo, quod dictum est: terra erat inuisibilis et inconposita, spiritalis autem eo, quod dictum est: et tenebrae erant super abyssum, ut translato uerbo tenebrosam abyssum intellegamus naturam uitae informem, nisi conuertatur ad creatorem: quo solo modo formari potest, ut non sit abyssus, et inluminari, ut non sit tenebrosa. et quomodo dictum est: tenebrae erant super abyssum? an quia non erat lux? quae si esset, utique superesset et tamquam superfunderet: quod tunc fit in creatura spiritali, cum conuertitur ad incommutabile atque incorporale lumen, quod deus est.
- 1.2.1
Et quomodo dixit deus: fiat lux? utrum temporaliter, an in uerbi aeternitate? et si temporaliter, utique mutabiliter. quomodo ergo possit intellegi hoc dicere deus nisi per creaturam? ipse quippe est incommutabilis. et si per creaturam dixit deus: fiat lux, quomodo est prima creatura lux, si erat iam creatura, per quam deus diceret: fiat lux? an non est lux prima creatura, quia iam dictum erat: in principio fecit deus caelum et terram? et poterat per caelestem creaturam uox fieri temporaliter atque mutabiliter, qua diceretur: fiat lux? quod si ita est, corporalis lux facta est ista, quam corporeis oculis cernimus, dicente deo per creaturam spiritalem, quam deus iam fecerat, cum in principio fecit caelum et terram, fiat lux eo modo, quo per talis creaturae interiorem et occultum motum diuinitus dici potuit: fiat lux.
- 1.2.2
An etiam corporaliter sonuit uox dicentis dei: fiat lux, sicut corporaliter sonuit uox dicentis dei: tu es filius me.us dilectus? et hoc per creaturam corporalem, quam fecerat deus, cum in principio fecit caelum et terram, antequam fieret lux, quae in hac sonante uoce facta est? et si ita est. qua lingua sonuit ista uox dicente deo: fiat lux, quia nondum erat linguarum diuersitas, quae postea facta est in aedificatione turris post diluuium? quaenam lingua erat una et sola, qua deus locutus est: fiat lux? et quis erat, quem oportebat audire atque intellegere, ad quem uox huius modi proferretur? an haec absurda carnalisque cogitatio est atque suspicio?
- 1.2.3
Quid ergo dicemus? an id, quod intellegitur in sono uocis, cum dicitur: fiat lux, non autem ipse corporeus sonus, hoc bene intellegitur esse uox dei? et utrum hoc ipsum ad naturam pertineat uerbi eius, de quo dicitur: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum? cum enim de illo dicitur: omnia per ipsum facta sunt, satis ostenditur et lux per ipsum facta, cum dixit deus: fiat lux. quod si ita est, aeternum est quod ait deus: fiat lux, quia uerbum dei, deus apud deum, filius unicus dei. patri coaeternus est, quamuis deo haec in aeterno uerbo dicente creatura temporalis facta sit. cum enim uerba sint temporis, cum dicimus "quando" et "aliquando". aeternum tamen est uerbo dei, quando fieri aliquid debeat, et tunc fit, quando fieri debuisse in illo uerbo est, in quo non est quando et aliquando, quoniam totum illud uerbum aeternum est.
- 1.3.1
Et quid est lux ipsa, quae facta est? utrum spiritale quid an corporale? si enim spiritale, potest ipsa esse prima creatura iam hoc dicto perfecta, quae primo caelum appellata est, cum dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, ut, quod dixit deus: fiat lux. et facta est lux, eam reuocante ad se creatore conuersio eius facta atque inluminata intellegatur.
- 1.3.2
Et cur ita dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, et non dictum est: in principio dixit deus: fiat caelum et terra. et facta sunt caelum et terra, sicut de luce narratur: dixit deus: fiat lux. et facta est lux? utrum prius uniuersaliter nomine caeli et terrae conprehendendum erat et commendandum, quod fecit deus, et deinde per partes exequendum, quomodo fecit, cum per singula dicitur: dixit deus, id est, quia per uerbum suum fecit, quidquid fecit?
- 1.4.1
An cum primum fiebat informitas materiae siue spiritalis siue corporalis, non erat dicendum: dixit deus: fiat, quia formam uerbi semper patri cohaerentis, quo sempiterne dicit deus omnia, neque sono uocis neque cogitatione tempora sonorum uoluente, sed coaeterna sibi luce a se genitae sapientiae non imitatur inperfectio, cum dissimilis ab eo, quod summe ac primitus est, informitate quadam tendit ad nihilum, sed tunc imitatur uerbi formam semper atque incommutabiliter patri cohaerentem, cum et ipsa pro sui generis conuersione ad id, quod uere ac semper est, id est ad creatorem suae substantiae, formam capit et fit perfecta creatura? ut in eo, quod scriptura narrat: dixit deus: fiat, intellegamus dei dictum incorporeum in natura uerbi eius coaeterni, reuocantis ad se inperfectionem creaturae, ut non sit informis, sed formetur secundum singula, quae per ordinem exequitur. in qua conuersione et formatione quia pro suo modo imitatur deum uerbum, hoc est dei filium semper patri cohaerentem plena similitudine et essentia pari, qua ipse et pater unum sunt, non autem imitatur hanc uerbi formam, si auersa a creatore informis et inperfecta remaneat, propterea filii commemoratio non ita fit, quia uerbum, sed tantum, quia principium est, cum dicitur: in principio fecit deus caelum et terram; exordium quippe creaturae insinuatur adhuc in informitate inperfectienis . fit autem filii commemoratio, quod etiam uerbum est, in eo, quod scriptum est: dixit deus: fiat, ut per id, quod principium est, insinuet exordium creaturae existentis ab illo adhuc inperfectae, per id autem, quod uerbum est, insinuet perfectionem creaturae reuocatae ad eum, ut formaretur inhaerendo creatori et pro suo genere imitando formam sempiterne atque incommutabiliter inhaerentem patri, a quo statim hoc est, quod ille.
- 1.5.1
Non enim habet informem uitam uerbum filius, cui non solum hoc est esse quod uiuere, sed etiam hoc est ei uiuere, quod est sapienter ac beate uiuere. creatura uero quamquam spiritalis et intellectualis uel rationalis, quae uidetur esse illi uerbo propinquior, potest habere informem uitam, quia non, sicut hoc est ei esse quod uiuere, ita hoc uiuere quod sapienter ac beate uiuere. auersa enim a sapientia incommutabili stulte ac misere uiuit, quae informitas est. formatur autem conuersa ad incommutabile lumen sapientiae, uerbum dei; a quo enim extitit, ut sit utcumque ac uiuat, ad illum conuertitur, ut sapienter ac beate uiuat. principium quippe creaturae intellectualis est aeterna sapientia: quod principium manens in se incommutabiliter nullo modo cessaret occulta inspiratione uocationis loqui ei creaturae, cui principium est, ut conuerteretur ad id, ex quo esset, quod aliter formata ac perfecta esse non posset. ideoque interrogatus, quis esset, respondit: principium, quia et loquor uobis.
- 1.6.1
Quod autem filius loquitur, pater loquitur, quia patre loquente dicitur uerbum, quod filius est, aeterno more, si more dicendum est, loquente deo uerbum coaeternum. inest enim deo benignitas summa et sancta et iusta et quidam non ex indigentia, sed ex beneficientia ueniens amor in opera sua. propterea priusquam scriberetur: dixit deus: fiat lux, praecessit scriptura dicens: et spiritus dei superferebatur super aquam, quia, siue aquae nomine appellare uoluit totam corporalem materiam, ut eo modo insinuaret, unde facta et formata sunt omnia, quae in suis generibus iam dinoscere possumus, appellans aquam, quia ex humida natura uidemus omnia in terra per species uarias formari atque concrescere, siue spiritalem uitam quandam ante formam conuersionis quasi fluitantem, superferebatur utique spiritus dei, quia subiacebat scilicet bonae uoluntati creatoris quidquid illud erat quod formandum perficiendumque inchoauerat, ut dicente deo in uerbo suo: fiat lux, in bona uoluntate, hoc est bono placito eius pro modo sui generis maneret, quod factum est. et ideo rectum est, quod placuerit deo, scriptura dicente: et facta est lux. et uidit deus lucem quia bona est, ut, quemadmodum in ipso exordio inchoatae creaturae, quae caeli et terrae nomine propter id, quod de illa perficiendum erat, commemorata est, trinitas insinuatur creatoris — nam dicente scriptura: in principio fecit deus caelum et terram intellegimus patrem in dei nomine et filium in principii nomine, qui non patri, sed per se ipsum creatae primitus ac potissimum spiritali creaturae et consequenter etiam uniuersae creaturae principium est. dicente autem scriptura: et spiritus dei superferebatur super aquam, conpletam commemorationem trinitatis agnoscimus —, ita et in conuersione atque perfectione creaturae, ut rerum species digerantur, eadem trinitas insinuetur, uerbum dei scilicet et uerbi generator, cum dicitur: dixit deus, et sancta bonitas, in qua deo placet quidquid ei pro suae naturae modulo perfectum placet, cum dicitur: uidit deus quia bonum est.
- 1.7.1
Sed cur commemorata prius quamuis inperfecta creatura postea commemoratur spiritus dei prius dicente scriptura: terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum, ac deinde inferente: et spiritus dei superferebatur super aquam? an, quia egenus atque indigus amor ita diligit, ut rebus, quas diligit, subiciatur, propterea, cum commemoraretur spiritus dei, in quo sancta eius beniuolentia dilectioque intellegitur, superferri dictus est, ne facienda opera sua per indigentiae necessitatem potius quam per abundantiam beneficientiae deus amare putaretur? cuius rei memor apostolus dicturus de caritate supereminentem uiam demonstraturum se ait et alio loco, supereminentem, inquit, scientiae caritatem Christi. cum ergo sic oporteret insinuari spiritum dei, ut superferri diceretur, commodius factum est, ut prius insinuaretur aliquid inchoatum, cui superferri diceretur, non enim loco, sed omnia superante ac praecellente potentia.
- 1.8.1
Ita etiam rebus ex illa inchoatione perfectis atque formatis uidit deus, quia bonum est; placuit enim quod factum est in ea benignitate, qua placuit, ut fieret. duo quippe sunt, propter quae amat deus creaturam suam, ut sit et ut maneat. ut esset ergo, quod maneret, spiritus dei superferebatur super aquam; ut autem maneret, uidit deus, quia bonum est. et quod de luce dictum est, hoc de omnibus. manent enim quaedam supergressa omnem temporalem uolubilitatem in amplissima sanctitate sub deo, quaedam uero secundum sui temporis modos, dum per decessionem successionemque rerum saeculorum pulchritudo contexitur.
- 1.9.1
Quod ergo dixit deus: fiat lux. et facta est lux, in aliquo die dixit an ante omnem diem? si enim uerbo sibi coaeterno dixit, hoc utique intemporaliter dixit; si uero temporaliter dixit, non uerbo sibi coaeterno, sed per aliquam creaturam dixit temporalem. ac per hoc non erit prima creatura lux, quia iam erat, per quam temporaliter diceretur: fiat lux. atque illud ante omnem diem fecisse intellegitur, quod dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, ut caeli nomine intellegatur spiritalis iam facta et formata creatura, tamquam caelum caeli huius, quod in corporibus summum est. secundo enim die factum est firmamentum, quod rursus caelum appellauit. terrae autem nomine inuisibilis et inconpositae ac tenebrosa abysso inperfectio corporalis substantiae significata est, unde temporalia illa fierent, quorum prima esset lux. t
- 1.9.2
Quomodo autem per creaturam, quam fecit ante tempora, dici potuit temporaliter: fiat lux, inuenire difficile est. sono uocis enim non intellegimus dictum; nam quidquid est tale, corporeum est. an ex illa inperfectione substantiae corporalis fecit aliquam uocem corpoream, per quam sonaret: fiat lux? ergo aliquod uocale corpus ante lucem creatum atque formatum est. sed si ita est, iam erat tempus, per quod uox curreret sonorumque spatia sibi succedentium praeterirent. quodsi iam erat tempus, antequam fieret lux, in quo tempore uox fieret, qua sonaret "fiat lux", ad quem diem pertinebat illud tempus? unus enim dies idemque primus ille numerari incipit, quo facta est lux. an ad ipsum diem pertinet totum spatium temporis, et quo factum est uocale corpus, per quod sonaret "fiat lux", et quo facta est ipsa lux? sed omnis talis uox propter audientis corporalem sensum a loquente profertur; ita enim factus est, ut percusso aere sentiat. numquid itaque talem habebat auditum illud quidquid erat inuisibile et inconpositum, cui sic deus personaret ac diceret: fiat lux? abscedat itaque haec ab animo cogitantis absurditas.
- 1.9.3
Utrum ergo spiritalis motus, sed tamen temporalis erat, quo dictum intellegimus "fiat lux," expressus ab aeterno deo per uerbum coaeternum in creatura spiritali, quam iam fecerat, cum dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, id est, in illo caelo caeli? an et ista locutio non tantum sine aliquo sono, sed etiam sine ullo temporali motu spiritalis creaturae in eius mente atque ratione fixa quodammodo modo a uerbo patri coaeterno et quodammodo inpressa intellegitur, secundum quam moueretur et ad speciem conuerteretur inferior illa tenebrosa inperfectio naturae corporeae et fieret lux? sed multum est ac difficillimum capere, quomodo dicatur deo non temporaliter iubente neque id temporaliter audiente creatura, quae contemplatione ueritatis omnia tempora excedit, sed intellectualiter sibimet inpressas ab incommutabili dei sapientia rationes, tamquam intellegibiles locutiones, in ea, quae infra sunt, transmittente fieri temporales motus in rebus temporalibus uel formandis uel administrandis. si autem lux, quae primum dicta est, ut fiat, et facta est, etiam primatum creaturae tenere intellegenda est, ipsa est intellectualis uita, quae nisi ad creatorem inluminanda conuerteretur, fluitaret informiter. cum conuersa autem et inluminata est, factum est, quod in uerbo dei dictum est: fiat lux.
- 1.10.1
Uerum tamen quemadmodum sine tempore dictum est. quia in uerbum coaeternum patri non cadit tempus, utrum ita etiam sine tempore factum sit, quisquam forsitan quaerat. sed quomodo potest hoc intellegi, cum facta luce et diuisa a. tenebris et inditis diei noctisque uocabulis dicat scriptura: et facta est uespera, et factum est mane dies unus? unde uidetur illud opus dei factum per spatium diei, quo peracto ad uesperam uentum est, quod est noctis initium. itemque peracto nocturno spatio conpletus est totus dies, ut mane fieret in alterum diem, in quo die deus aliud consequenter operaretur.
- 1.10.2
Immo uero id ipsum permirabile est, cum deus nullo spatio syllabarum aeterna uerbi sui ratione dixerit: fiat lux, cur tanta mora facta sit lux, donec diei spatium praeteriret et uespera fieret. an forte cito quidem lux facta est, sed mora diurni temporis in eo consumi potuit, cum discerneretur a tenebris, atque utrumque discretum suis uocabulis signaretur? . mirum, si et hoc uel tanta mora fieri potuit a deo, quanta dicitur a nobis. discretio quippe lucis et tenebrarum in ipso utique opere, cum lux fieret, consecuta est; non enim lux esse potuit, nisi discerneretur a tenebris.
- 1.10.3
Quod autem uocauit deus lucem diem et tenebras noctem, quanta mora fieri poterat, etiam si hoc syllabatim per sonum uocis egisset, nisi quanta et a nobis dicitur "lux uocetur dies et tenebrae uocentur nox?" nisi forte quis ita desipiat, ut, quia super omnia magnus est deus, putet ore dei prolatas quamuis paucissimas syllabas per totum diei spatium potuisse distendi. huc accedit, quia uerbo sibi coaeterno, id est incommutabilis sapientiae internis aeternisque rationibus, non corporali uocis sono uocauit deus lucem diem et tenebras noctem. rursum enim quaeritur, si uerbis, quibus utimur, uocauit, qua lingua uocauerit, et quid opus erat sonis transeuntibus, ubi cuiusquam non erat corporalis ullus auditus. et non inuenitur.
- 1.10.4
An dicendum est, quod, cum cito peractum esset hoc opus dei. tamdiu stetit lux non succedente nocte, donec diurnum spatium perageretur, et tamdiu mansit nox luci succedens, donec spatium nocturni temporis praeteriret, et mane fieret diei sequentis uno primoque transacto? sed, si hoc dixero, uereor, ne deridear et ab his, qui certissime cognouerunt, et ab his, qui possunt facillime aduertere, quod eo tempore, quo nox apud nos est, eas partes mundi praesentia lucis inlustret, per quas sol ab occasu in ortum redit, ac per hoc omnibus uiginti quattuor horis non deesse per circuitum gyri totius alibi diem, alibi noctem. numquidnam ergo in. parte aliqua posituri sumus deum, ubi ei uespera fieret, cum ab ea parte in aliam partem lux abscederet? nam et in libro, qui appellatur Ecclesiastes, ita scriptum est: et oritur sol, et occidit sol, et in locum suum ducit, hoc est, in eum locum, unde ortus est. sequitur enim et dicit: ipse oriens illuc uadit ad austrum et circuit ad aquilonem. australis ergo pars cum habet solem, nobis dies est, cum autem ad partem aquilonis circumiens peruenit, nobis nox est; non tamen in alia parte non est dies, ubi praesentia solis est: nisi forte poeticis figmentis cor inclinandum est, ut credamus solem mari se inmergere atque inde lotum ex alia parte mane surgere. quamquam, si ita esset, abyssus ipsa praesentia solis inlustraretur, atque ibi esset dies. posset enim et aquas inluminare, quando ab eis non posset extingui. sed hoc monstrosum est suspicari. quid? quod etiam sol nondum erat.
- 1.10.5
Quapropter, si spiritalis lux primo die facta est, numquid- , nam occidit, ut ei succederet nox? si autem corporalis, quaenam illa lux est, quam post occasum solis uidere non possumus, quia nec luna erat adhuc nec aliquae stellae? aut si semper in ea parte caeli est, in qua sol, ut non sit solis lux, sed quasi comes eius eidem ita coniuncta, ut discerni dinoscique non possit, ad eandem reditur difficultatem soluendae huius quaestionis, quia et ista lux eodem modo quo sol tamquam comes eius ab occasu in ortum circumiens redit et est in alia parte mundi, quo tempore pars ista, in qua sumus. tenebrescit in noctem. ex quo cogit, quod absit, in una parte credere deum fuisse, quam partem lux ista desereret, ut posset ei uespera fieri. an forte in ea parte lucem ferat, in qua facturus erat hominem, et ideo, cum ab ipsa parte lux discessisset, uespera facta dicitur, etiam cum in alia parte lux illa esset, quae inde discesserat, mane exortura peracto circuitu?
- 1.11.1
Ut quid ergo factus est sol in potestatem diei, qui luceret super terram, si lux illa diei faciendo suffecerat, quae dies etiam uocata erat? an illa prior regiones superiores a terra longinquas inlustrabat, ut sentiri non posset in terris, atque ita oportebat solem fieri, per quem dies inferioribus mundi partibus adpareret? potest et hoc dici auctum esse fulgorem diei sole addito, ut per illam lucem minus fulgens dies, quam nunc est, fuisse credatur. etiam hoc a quodam dictum scio primum naturam lucis inductam in opere creatoris, cum dictum est: fiat lux. et facta est lux, postea uero — quod de luminaribus dicitur — quid ex ipsa luce factum sit fuisse commemoratum ordine dierum, quo uisum est creatori cuncta esse facienda: quae natura lucis quo transierit facta uespera, ut uicissim nox perageretur, nec ille dixit nec facile inueniri posse arbitror. neque enim extinctam esse credendum est, ut nocturnae tenebrae succederent, et rursus accensam, ut mane fieret, antequam hoc solis officio gereretur, quod a quarto die coepisse fieri eadem scriptura testatur.
- 1.12.1
Quod antequam fieret, quo circuitu sibi potuerint tres dies noctesque succedere lucis, quae primo facta est, permanente natura, si lux corporalis tunc facta intellegenda est, et inuenire et explicare difficile est. nisi forte molem terrenam et aquosam, antequam esset ab alterutro utrumque discretum, quod tertio die factum scribitur, tenebras deum appellasse quis dixerit propter crassiorem corpulentiam, quam lux penetrare non poterat, uel propter obscurissimam umbram tantae molis, quam necesse est, ut ex altera parte habeat corpus, ex alia parte lux fuerit. ad quem locum enim cuiuslibet corporis moles lucem peruenire non sinit, in eo loco umbra est, quoniam locus carens ea luce, qua inlustraretur, nisi inpediret corpus obpositum, hoc totum est, quod umbra dicitur. quae si pro mole corporis tam magna fuerit, ut occupet spatium terrae, quantum ex altera parte dies occupat, nox uocatur; neque enim omnes tenebrae nox. nam et in speluncis amplis, in quarum abdita lux inrumpere per obpositam molem non sinitur, sunt utique tenebrae, quia lux non est ibi, totumque illud spatium locus est carens luce; nec tamen tales tenebrae acceperunt uocabulum noctis, sed illae, quae in eam terrae partem succedunt, unde remouetur dies. sicut non omnis lux dies appellatur — nam et lunae lux est et siderum et lucernarum et coruscationum et quarumque rerum ita fulgentium - sed illa lux appellatur dies, cui nox praecedenti recedentique succedit.
- 1.12.2
Sed si primaria lux illa undique terrae molem circumfusa contexerat, siue staret siue circumiret, non erat, ex qua parte admitteret noctem sibi succedere, quia nusquam ipsa discedebat, ut ei faceret locum. an ex una parte facta est, ut ipsa circumiens etiam noctem ex alia parte consequenter circumire permitteret? cum enim totam terram adhuc aqua tegeret, nihil inpediebat, ut aquosa et globosa moles ex una parte faceret diem lucis praesentia, ex alia noctem lucis absentia quae in eam partem succederet a tempore uespertino, ex qua lux in aliam declinaret.
- 1.12.3
Quo ergo congregatae sunt aquae, si totam terram prius occupauerant? illae scilicet, quae detractae sunt, ut terra daretur, in quam partem congregatae sunt? si enim erat aliquid nudum terrae, quo congregarentur, iam adparebat arida nec totum abyssus occupabat; si autem totum texerant, quis erat locus, quo colligerentur, ut terrae ariditas adpareret? numquidnam in altum congregatae sunt, sicut fit, cum ad uentilandum in area messis trita subrigitur et congesta in aggerem nudat locum, quem diffusa contexerat? quis hoc dixerit, cum uideat usquequaque campos maris aequaliter fusos, quia etiam, cum aquae fluctuantis quidam uelut montes eriguntur, sedatis rursus tempestatibus conplanantur? et si qua litora nudantur latius, non potest dici nulla esse alia terrarum spatia, quo accedat id, quod aliunde decedit, unde in eum locum, ex quo recesserat, iterum accedat. cum autem tota omnino terra undosa natura cooperiretur, quo cederet, ut nudaret aliquas partes? an forte rarior aqua uelut nebula terras tegebat, quae congregatione spissata est, ut ex multis eas partibus, in quibus arida posset adparere, nudaret? quamquam et terra longe lateque subsidens potuit alias partes praebere con- .. cauas, quibus confluentes et conruentes aquae reciperentur, et adpareret arida ex his partibus, unde umor abscederet.
- 1.12.4
Non est autem informis omni modo materies, ubi etiam nebulosa species adparuerit.
- 1.13.1
Et ideo quaeri adhuc potest, quando deus istas conspicuas aquarum terrarumque species qualitatesque creauerit; in nullo enim sex dierum hoc inuenitur. itaque si hoc ante omnem diem fecit, sicut ante istorum dierum primorum commemorationem scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, ut in terrae uocabulo intellegamus iam formatam terrenam speciem superfusis aquis ista iam uisibili specie sui generis declaratis, ut in eo, quod sequitur scriptura dicens: terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum; et spiritus dei superferebatur super aquam, nullam opinemur informitatem materiae, sed terram et aquam sine luce, quae nondum erat facta. suis iam notissimis qualitatibus conditas, ut ideo terra inuisibilis dicta intellegatur, quod aquis cooperta non posset uideri, etiamsi esset, qui posset uidere, ideo uero inconposita. quia nondum a mari distincta et cincta litoribus et suis fetibus animalibusque decorata: si ergo ita est, cur istae species. quae procul dubio corporales sunt, ante omnem diem factae sunt? cur non scriptum est: dixit deus: fiat terra. et facta est terra, item: dixit deus: fiat aqua. et facta est aqua. uel utrumque communiter, si una quasi lege loci infimi continentur. dixit deus: fiat terra. et sic est factum?
- 1.14.1
Cur non dictum est, cum hoc factum esset, "uidit deus, quia bonum est"?
- 1.14.2
Haec enim consideratio suasit, quoniam manifestum est omne mutabile ex aliqua informitate formari simulque illud et catholica fides praescribit et certissima ratio docet nullarum naturarum materiam esse potuisse nisi ab omnium rerum non solum formatarum, sed etiam formabilium inchoatore deo atque creatore, de qua etiam dicit ei quaedam scriptura: qui fecisti mundum ex materia informi, hanc materiam illis uerbis, quibus pro spiritali prudentia tardioribus etiam lectoribus uel auditoribus congrueretur, fuisse commemoratam, quibus ante dierum enumerationem dictum est: in principio fecit deus caelum et terram et cetera, donec diceretur: et dixit deus, ut deinceps formatarum rerum ordo consequeretur.
- 1.15.1
Non quia informis materia formatis rebus tempore prior est, cum sit utrumque simul concreatum, et unde factum est, et quod factum est — sicut enim uox materia uerborum est, uerba uero formatam uocem indicant, non autem qui loquitur prius emittit informem uocem, quam possit postea conligere atque in uerba formare: ita et deus creator non priore tempore fecit informem materiam et eam postea per ordinem - quarumque naturarum quasi secunda consideratione formauit; formatam quippe creauit materiam — sed quia illud, unde fit aliquid, etsi non tempore, tamen quadam origine prius est, quam illud, quod inde fit, potuit diuidere scriptura loquendi temporibus, quod deus faciendi temporibus non diuisit. si enim quaeratur, utrum uocem de uerbis an de uoce uerba faciamus, non facile quisquam ita tardo ingenio reperitur, qui non potius uerba fieri de uoce respondeat: ita quamuis utrumque simul qui loquitur faciat, quid unde faciat, naturali adtentioni satis adparet. quamobrem, cum simul utrumque deus fecerit, et materiam, quam formauit, et res, in quas eam formauit, et utrumque ab scriptura dici oportuerit, nec simul utrumque dici potuerit, prius illud, unde aliquid factum est, quam illud, quod inde factum est, dici debuisse quis dubitet? quia etiam cum dicimus materiam et formam, utrumque simul esse intellegimus nec utrumque simul possumus enuntiare. sicut autem in breuitate temporis contingit, cum duo ista uerba proferimus, ut alterum ante alterum proferamus, ita in prolixitate narrationis alterum prius quam alterum narrandum fuit, quamuis utrumque, ut dictum est, simul fecerit deus, ut, quod sola origine prius est in faciendo, etiam tempore prius sit in narrando, quia duae res, quarum etiam altera nullo modo prior est, nominari simul non possunt, quanto minus simul narrari! non itaque dubitandum est ita esse utcumque istam informem materiam prope nihil, ut non sit facta nisi a deo et rebus, quae de illa formatae sunt, simul concreata sit.
- 1.16.1
Sed si credibiliter dicitur eam significari illis uerbis: terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum; et spiritus dei superferebatur super aquam, ut excepto, quod ibi positum est de spiritu dei, cetera rerum quidem uisibilium uocabula, sed ad illam nformi tatem, ut tardioribus poterat, insinuandam dicta intellegamus, quia duo haec elementa, id est terra et aqua, ad aliquid faciendum operantium manibus tractabiliora sunt ceteris, et ideo congruentius istis nominibus illa insinuabatur informitas: si ergo hoc probabiliter dicitur, non erat aliqua formata moles, quam lux ex una parte inlustrans ex altera faceret tenebras, unde nox posset die discedente succedere.
- 1.16.2
Emissionem uero contractionemque lucis illius si uelimus diem noctemque intellegere, nec causam uidemus, cur ita fieret — non enim iam erant animalia, quibus haec uicissitudo salubriter exhiberetur et quibus postmodum exortis per circuitum solis cernimus exhiberi — nec ullum occurrit exemplum, quo istam emissionem contractionemque lucis, ut diei noctisque uicissitudines fierent, probare possimus. iactus enim radiorum ex oculis nostris cuiusdam quidem lucis est iactus et contrahi potest, cum aerem, qui est oculis nostris proximus, intuemur, et emitti, cum ad eandem rectitudinem quae sunt longe posita adtendimus. nec sane, cum contrahitur, omnino cernere, quae longe sunt, desinit, sed certe obscurius, quam cum in ea obtutus emittitur. sed tamen ea lux, quae in sensu uidentis est, tam exigua docetur, ut, nisi adiuuetur extraria luce, nihil uidere possimus; et quia discerni ab ea non potest, quo exemplo demonstrari possit emissio in diem et contractio lucis in noctem, sicut dixi, reperire difficile est.
- 1.17.1
Si autem spiritalis lux facta est, cum dixit deus: fiat lux, non illa uera patri coaeterna intellegenda est, per quam facta sunt omnia, et quae inluminat omnem hominem, sed illa, de qua dici potuit: prior omnium creata est sapientia. cum enim aeterna illa et incommutabilis, quae non est facta, sed genita sapientia, in spiritales atque rationales creaturas sicut in animas sanctas se transfert, ut inluminatae lucere possint, fit in eis quaedam luculentae rationis adfectio, quae potest accipi facta lux, cum diceret deus: fiat lux, si iam erat creatura spiritalis, quae nomine caeli significata est in eo, quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, non corporeum caelum, sed caelum incorporeum caeli corporei, hoc est super omne corpus non locorum gradibus, sed naturae sublimitate praepositum. quo autem modo simul fieri potuit, et quod inluminaretur et ipsa inluminatio, ac diuerso tempore narranda fuerit, paulo ante diximus, cum de materia tractaremus.
- 1.17.2
Sed huic luci succedentem noctem, ut uespera fieret, quo pacto intellecturi sumus? a tenebris uero qualibus talis lux diuidi potuit dicente scriptura: et diuisit deus inter lucem et tenebras? numquid iam erant peccatores et stulti decidentes a lumine ueritatis, inter quos et in eadem luce permanentes diuideret deus, tamquam inter lucem et tenebras, et lucem uocans diem ac tenebras noctem ostenderet se non operatorem peccatorum, sed ordinatorem distributione meritorum ? an hic dies totius temporis nomen est et omnia uolumina saeculorum hoc uocabulo includit ideoque non dictus est primus, sed unus dies? et facta est enim uespera, et factum est, inquit, mane dies unus, ut per hoc, quod facta est uespera, peccatum rationalis creaturae, quod autem factum est mane, renouatio eius significata uideatur.
- 1.17.3
Sed haec allegoriae propheticae disputatio est, quam non isto sermone suscepimus. instituimus enim de scripturis nunc loqui secundum proprietatem rerum gestarum, non secundum aenigmata futurarum. ergo ad rationem factarum conditarumque naturarum quomodo inuenimus uesperam et mane in luce spiritali? an diuisio quidem lucis a tenebris distinctio est iam rei formatae ab informi, appellatio uero diei et noctis insinuatio distributionis est, qua significetur nihil deum inordinatum relinquere atque ipsam informitatem, per quam res de specie in speciem modo quodam transeundo mutantur, non esse indispositam neque defectus profectusque creaturae, quibus sibimet temporalia quaeque succedunt, sine subplemento esse decoris uniuersi? nox enim ordinatae sunt tenebrae.
- 1.17.4
Propterea uero cum facta esset lux, dictum est: uidit deus lucem quia bona est, cum hoc posset post omnia eiusdem diei dicere, id est, ut, cum explicasset "dixit deus: fiat lux. et facta est lux. et diuisit deus inter lucem et tenebras et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem", tunc diceret: et uidit deus, quia bonum est, et deinceps adnecteret: et facta est uespera, et factum est mane, sicut in aliis operibus facit, quibus uocabula inponit. hic ergo propterea non ita fecit, quoniam a formata re ad hoc distincta est illa informitas, ut non in ea finis esset, sed adhuc formanda restaret per creaturas ceteras iam corporales. itaque si, posteaquam distincta essent illa diuisione et uocabulis, tunc diceretur: uidit deus, quia bonum est, haec facta acciperemus significari, quibus iam in suo genere nihil esset addendum; quia uero lucem solam ita perfecerat, uidit deus, inquit, lucem quia bona est et diuisione ac nominibus discreuit a tenebris. neque tunc dixit: uidit deus, quia bonum est; ad hoc enim erat informitas illa discreta, ut adhuc inde alia formarentur. namque ista nox, quae nobis notissima est — facit enim eam super terras solis circuitus —, quando per luminarium distributionem a die diuiditur, post ipsam diuisionem diei et noctis dicitur: uidit deus, quia bonum est. non enim haec nox informis aliqua substantia erat, unde adhuc alia formarentur, sed spatium loci plenum aere, carens lumine diurno: cui utique nocti iam nihil addendum esset in genere suo, quo esset speciosior siue distinctior. uespera autem in toto illo triduo, antequam fierent luminaria, consummati operis terminus non absurde fortasse intellegitur; mane uero tamquam futurae operationis significatio.
- 1.18.1
Sed ante omnia meminerimus, unde iam multa diximus, non temporalibus quasi animi sui aut corporis motibus operari deum, sicut operatur homo uel angelus, sed aeternis atque incommutabilibus et stabilibus rationibus coaeterni sibi uerbi sui et quodam, ut ita dixerim, fotu pariter coaeterni sancti spiritus sui. nam et illud, quod per graecam et latinam linguam dictum est de spiritu dei, quod superferebatur super aquas, secundum syrae linguae intellectum, quae uicina est hebraeae — nam hoc a quodam docto christiano Syro fertur expositum — non superferebatur, sed fouebat potius intellegi perhibetur, nec sicut fouentur tumores aut uulnera in corpore aquis uel frigidis uel calore congruo temperatis, sed sicut oua fouentur ab alitibus, ubi calor ille materni corporis etiam formandis pullis quodammodo adminiculatur per quendam in suo genere dilectionis adfectum. non itaque per singulos dies istorum diuinorum operum tamquam temporales uoces dei carnaliter cogitemus. non enim ad hoc ipsa dei sapientia nostra infirmitate suscepta uenit ad conligendos sub alas suas filios Hierusalem quemadmodum gallina pullos suos, ut semper paruuli simus, sed ut malitia infantes mente esse pueri desinamus.
- 1.18.2
Et in rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam diuina legerimus, quae possint salua fide, qua inbuimur, alias atque alias parere sententias, in nullam earum nos praecipiti adfirmatione ita proiciamus, ut, si forte diligentius discussa ueritas eam recte labefactauerit, corruamus, non pro sententia diuinarum scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam uelimus scripturarum esse, quae nostra est, cum potius eam, quae scripturarum est, nostram esse uelle debeamus.
- 1.19.1
Ponamus enim in eo, quod scriptum est: et dixit deus: fiat lux. et facta est lux, alium sensisse lucem corporalem factam et alium spiritalem. esse spiritalem lucem in creatura spiritali fides nostra non dubitat; esse autem lucem corporalem caelestem aut etiam super caelum uel ante caelum, cui succedere DOX potuerit, tamdiu non est contra fidem, donec ueritate certissima refellatur. quod si factum fuerit. non hoc habebat scriptura diuina, sed hoc senserat humana ignorantia. si autem hoc uerum esse certa ratio demonstrauerit, adhuc incertum erit, utrum hoc in illis uerbis sanctorum librorum scriptor sentiri uoluerit, an aliud aliquid non minus uerum. quodsi cetera contextio sermonis non hoc eum uoluisse probauerit, non ideo falsum erit aliud, quod ipse intellegi uoluit, sed et uerum et quod utilius cognoscatur. si autem contextio scripturae hoc uoluisse intellegi scriptorem non repugnauerit, adhuc restabit quaerere, utrum et aliud non potuit. quodsi et aliud potuisse inuenerimus, incertum erit, quidnam eorum ille uoluerit; et utrumque sentiri uoluisse non inconuenienter creditur, si utrique sententiae cetera circumstantia subfragantur.
- 1.19.2
Plerumque enim accidit, ut aliquid de terra, de caelo, de ceteris mundi huius elementis, de motu et conuersione uel etiam magnitudine et interuallis siderum, de certis defectibus solis ac lunae, de circuitibus annorum et temporum, de naturis animalium, fruticum, lapidum atque huiusmodi ceteris etiam non christianus ita nouerit, ut certissima ratione uel experientia teneat. turpe est autem nimis et perniciosum ac maxime cauendum, ut christianum de his rebus quasi secundum christianus litteras loquentem ita delirare audiat, ut, quemadmodum dicitur, toto caelo errare conspiciens risum tenere uii possit. et non tam molestum est, quod errans homo deridetur, sed quod auctores nostri ab eis, qui foris sunt, talia sensisse creduntur et cum magno eorum exitio, de quorum salute satagimus, tamquam indocti reprehenduntur atque respuuntur. cum enim quemquam de numero christianorum in ea re quam optime norunt errare conprehenderint et uanam sententiam suam de nostris libris adserere, quo pacto illis libris credituri sunt de resurrectione mortuorum et de spe uitae aeternae regnoque caelorum, quando de his rebus, quas iam experiri uel indubitatis numeris percipere potuerunt, fallaciter putauerint esse conscriptos? quid enim molestiae tristitiaeque ingerant prudentibus fratribus temerarii praesumtores, satis dici non potest, quod, si quando de praua et falsa opinatione sua reprehendi et conuinci coeperint ab eis, qui nostrorum librorum auctoritate non tenentur, ad defendendum id, quod leuissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, eosdem libros sanctos, unde id probent, proferre conantur uel etiam memoriter, quae ad testimonium ualere arbitrantur, multa inde pronuntiant uerba, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant.
- 1.20.1
Ad hoc enim considerandum et obseruandum libri Geneseos multipliciter, quantum potui, enucleaui protulique sententias de uerbis ad exercitationem nostram obscure positis, non aliquid unum temere adfirmans cum praeiudicio alterius expositionis fortasse melioris, ut pro suo modulo eligat quisque quod capere possit: ubi autem intellegere non potest scripturam, deo det honorem, sibi timorem. sed cum tam multis exitibus uerba scripturae, quae tractauimus, exponantur, cohibeant se tandem, qui litteris inflati saecularibus haec ita posita, ut omnia pia corda nutriant, uelut inperitum atque inpolitum aliquid exagitant, sine pennis in terra reptantes et uolaturarum auium nidos inridentes. periculosius autem errant quidam infirmi fratres, qui cum istos inpios de caelestium corporum numeris uel de quibuslibet elementorum mundi huius quaestionibus subtiliter et copiose disserere audiunt, euanescunt et eos sibi cum suspirio praeponentes et magnos putantes saluberrimae pietatis libros cum fastidio repetunt et quos dulciter haurire deberent uix patienter adtingunt, a segetis asperitate abhorrentes et spinarum floribus inhiantes. non enim uacant uidere. quam suauis est dominus, nec in sabbato esuriunt; atque ideo pigri sunt potestate a domino accepta uellere spicas et tamdiu uersari manibus contritasque purgare, donec ad escam perueniant.
- 1.21.1
Dicet aliquis: quid tu tanta tritura dissertationis huius, quid granorum exuisti? quid euentilasti? cur propemodum in quaestionibus adhuc latent omnia? adfirma aliquid eorum, quae multa posse intellegi disputasti. cui respondeo ad eum ipsum me suauiter cibum peruenisse, quod didici non haerere hominem in respondendo secundum fidem, quod respondendum est hominibus, qui calumniari libris nostrae salutis adfectant, ut, quidquid ipsi de natura rerum ueracibus documentis demonstrare potuerint, ostendamus nostris litteris non esse contrarium, quidquid autem de quibuslibet suis uoluminibus his nostris litteris, id est catholicae fidei contrarium protulerint, aut aliqua etiam facultate ostendamus aut nulla dubitatione credamus esse falsissimum, atque ita teneamus mediatorem nostrum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae atque scientiae absconditi, ut neque falsae philosophiae loquacitate seducamur neque falsae religionis superstitione terreamur. et cum diuinos libros legimus in tanta multitudine uerorum intellectuum, qui de paucis uerbis eruuntur et sanitate catholicae fidei muniuntur, id potissimum deligamus, quod certum adparuerit eum sensisse, quem legimus; si autem hoc latet, id certe, quod circumstantia scripturae non inpedit et cum sana fide concordat; si autem et scripturae circumstantia pertractari ac discuti non potest, saltem id solum, quod fides sana praescribit. aliud est enim, quid potissimum scriptor senserit, non dinoscere, aliud autem a regula pietatis errare. si utrumque uitetur, perfecte se habet fructus legentis; si uero utrumque uitari non potest, etiam si uoluntas scriptoris incerta sit, sanae fidei congruam non inutile est eruisse sententiam.
- 2.1.1
Et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquarum et sit diuidens inter aquam et aquam. et sic est factum. et fecit deus firmamentum et diuisit deus inter aquam, quae erat infra firmamentum, et inter aquam, quae erat super firmamentum. et uocauit deus firmamentum caelum. et uidit deus, quia bonum est. et facta est uespera, et factum est mane, dies secundus. de uerbo dei, quod dixit deus: fiat firmamentum et cetera et de placito eius, quo uidit, quia bonum est, et de uespera et de mane non opus est hic iterum similiterque disserere, atque ita deinceps, quotienscumque ista repetuntur, secundum superiorem inquisitionem interim consideranda esse admonemus. utrum autem nunc illud caelum fiat, quod excedit aeris omnia spatia eiusque omnem altitudinem, ubi etiam luminaria stellaeque constituuntur quarto die. an ipse aer uocetur firmamentum, merito quaeri potest.
- 2.1.2
Multi enim asserunt istarum aquarum naturam super sidereum caelum esse non posse, quod sic habeant ordinatum pondus suum, ut uel super terras fluitent uel in aere terris proximo uaporaliter ferantur. neque quisquam istos debet ita refellere, ut dicat secundum omnipotentiam dei, cui cuncta possibilia sunt, oportere nos credere aquas etiam tam graues, quam nouimus atque sentimus, caelesti corpori, in quo sunt sidera, superfusas. nunc enim, quemadmodum deus instituerit naturas rerum, secundum scripturas eius nos conuenit quaerere, non, quid in eis uel ex eis ad miraculum potentiae suae uelit operari. neque enim, si uellet deus sub aqua oleum aliquando manere, non fieret; non ex eo tamen olei natura nobis esset incognita, quod ita facta sit, ut adpetendo suum locum, etiam si subterfusa fuerit, perrumpat aquas eisque se superpositam conlocet. nunc ergo quaerimus, utrum conditor rerum, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit, non unum locum proprium ponderi aquarum circa terram tribuerit, sed et super caelum, quod ultra limitem aeris circumfusum atque solidatum est.
- 2.1.3
Quod qui negant esse credendum, de ponderibus elementorum argumentantur, negantes ullo modo ita desuper quasi quodam pauimento solidatum esse caelum, ut possit aquarum pondera sustinere, quod talis soliditas nisi terris esse non possit et, quidquid tale est, non caelum sed terra sit; non enim tantum locis, sed etiam qualitatibus elementa distingui, ut pro qualitatibus propriis etiam loca propria sortirentur. aqua scilicet super terram, quae etiam si sub terra stat aut labitur, sicut in antris cauernisque abditis, non tamen ea terrae parte, quam supra, sed ea, quam infra se habet, continetur. nam si ex parte superiore fuerit terrae pars ulla delapsa, non manet super aquam, sed ea perrupta demergitur et pergit ad terram: quo ueniens conquiescit tamquam in loco suo, ut supra sit aqua, subter autem terra. unde . cognoscitur, quod etiam super aquas cum esset non ipsis aquis portabatur, sed conpage terrae tenebatur, sicut sese habent camerae speluncarum.
- 2.1.4
Hic occurrit admonere cauendum errorem, quem in libro primo cauendum monui, ne forte, quia scriptum est in Psalmis: fundauit terram super aquam, arbitretur aliquis nostrum aduersus istos de ponderibus elementorum subtiliter disserentes isto testimonio scripturarum esse nitendum, quia illi non retenti auctoritate litterarum nostrarum et nescientes, quemadmodum dictum sit, libros sanctos facilius inridebunt quam illud repudiabunt, quod uel certis rationibus perceperunt uel experimentis manifestissimis probauerunt. illud namque in Psalmis aut figurate dictum recte accipi potest, ut, quoniam caeli et terrae nomine saepe in ecclesia spiritales carnalesque significantur, caelos ostenderit pertinere ad serenam intellegentiam ueritatis dicens: qui fecit caelos in intellegentia, terram uero ad fidem simplicem paruulorum non fabulosis opinionibus incertam atque fallacem, sed prophetica et euangelica praedicatione firmissimam, quae per baptismum solidatur, et ideo subiecerit dicens: fundauit terram super aquam; aut, si ad litteram cogit quisquam intellegi, non incongruenter uel sublimia terrarum, siue continentium siue insularum, accipiuntur, quae superiora sunt aquis, uel ipsa tegmina speluncarum, quae super aquas pendula soliditate firmata sunt. quocirca nec ad litteram quisquam potest sic intellegere, quod dictum est: fundauit terram super aquam, ut aquarum pondus terreno ponderi subportando naturali ordine quasi subiectum esse arbitretur.
- 2.2.1
Aerem uero aquis esse superiorem, quamuis propter ampliora sui spatia etiam aridam contegat, hinc intellegitur quod nullum uas ab ore inpressum repleri aquis potest: unde satis indicat aeris naturam locum petere superiorem. uidetur enim uas inane, sed aere plenum probatur, cum ore imo in aquam deprimitur; quia enim per superiorem partem non inuenit emicandi locum nec deorsum uersus inruptis aquis subter eas natura ire sinitur, plenitudine sua repellit eas et in uas non permittit intrare. cum autem uas ita conlocatur, ut os non habeat deorsum, sed in latus inclinatum, intrat aqua inferius exeunte aere superius. itemque si uasis erecti os pateat in caelum, cum infundis aquam, euadit aer sursum uersus ex aliis partibus, qua non infundis, et fit locus aquae deorsum uersus intrandi. quodsi ui maiore uas deprimitur, ut uel ex latere uel desuper aquae repente influant et undique os uasis obtegant, disrumpit eas aer sursum nitens, ut eis ad ima locum faciat; at ipsa disruptio singultus uasorum est, dum partibus fugit, quia totus tam cito non potest propter illius oris angustias. ita si aer super aquas ire cogitur, etiam confluentes eas dissicit, cum exilientes inpetu eius inpulsae ebulliunt et eum bullis crepantibus emittunt in sua properantem atque illis ad ima decidendi aditum dantem. si autem sub aquas ire cogatur ex uase, ut illo cedente uas ab ore in ima presso repleri uelis, facilius undis undique uersum cooperitur, quam per os eius ab inferiore parte intrandi gutta exigua reperit locum.
- 2.3.1
Iam uero ignem ad superna emicantem etiam ipsius naturam aeris uelle transcendere quis non sentiat? quandoquidem si ardentem faculam capite deorsum quisque teneat, nihilominus flammae crinis ad superiora contendit. sed quoniam circumfusi ac superfusi aeris praepollenti constipatione subinde ignis extinguitur et in eius qualitatem per abundantiam superatus subinde commutatur ac uertitur, ad uniuersam eius altitudinem transiliendam non potest perdurare. itaque super aerem purus ignis esse dicitur caelum, unde etiam sidera atque luminaria facta coniectant illius uidelicet igneae lucis in eas formas, quas in caelo cernimus, conglobata dispositaque natura; ac per hoc, sicut terrarum ponderibus et aer et aqua cedit, ut ad terram perueniant, sic aquarum ponderi et ipse aer cedit, ut uel ad terram uel ad aquam perueniat. unde intellegi uolunt hoc modo necesse fuisse, ut aer quoque, si quis eius particulam in spatiis illis sublimibus caeli posset dimittere, pondere suo caderet, donec ad aeria subter spatia perueniret. quapropter conligunt multo minus esse posse aquis supra illud igneum caelum aliquid loci, cum illic aer multo aquis leuior manere non possit.
- 2.4.1
Talibus eorum disputationibus cedens laudabiliter conatus est quidam demonstrare aquas super caelos, ut ex ipsis uisi- . bilibus conspicuisque naturis adsereret scripturae fidem. et prius quidem, quod facillimum fuit, ostendit et hunc aerem caelum appellari non solum sermone communi, secundum quem dicimus serenum uel nubilum caelum, sed etiam nostrarum ipsarum consuetudine scripturarum, cum dicuntur uolatilia caeli, cum aues in hoc aere uolare manifestum sit; et dominus cum de nubibus loqueretur, faciem caeli, inquit, potestis probare. nubes autem etiam per proximum terris aerem conglobari saepe cernimus, cum per decliuia iugorum ita recumbunt, ut plerumque excedantur etiam cacuminibus montium. cum ergo probasset et hunc aerem caelum dici, nulla alia causa etiam firmamentum appellatum uoluit existimari, nisi quia interuallum eius diuidit inter quosdam uapores aquarum et istas aquas, quae corpulentius in terris fluitant. et nubes quippe, sicut experti sunt qui inter eas in montibus ambularunt, congregatione et conglobatione minutissimarum guttarum talem speciem reddunt: quae si spissantur amplius, ut coniungantur in unam grandem plures guttae minimae, non eam patitur aer apud se teneri. sed eius ponderi ad ima dat locum, et haec est pluuia. ergo ex aere, qui est inter uapores umidos, unde superius nubila conglobantur, et maria subterfusa, ostendere ille uoluit esse caelum inter aquam et aquam. hanc ergo diligentiam considerationemque laude dignissimam iudico. quod enim dixit. neque contra fidem est et in promtu posito documento credi potest.
- 2.4.2
Quamquam possit uideri non inpedire propria pondera elementorum, quomodo etiam super illud sublime caelum possint esse aquae per illas minutias, per quas etiam super hoc spatium aeris esse potuerunt. qui quamuis grauior et inferior summo caelo subiaceat, procul dubio leuior est aquis, et tamen, ut super eum sint uapores illi, nullo pondere prohibentur. sic ergo et super illud caelum potest minutioribus guttis leuior halitus umoris extendi, qui pondere cadere non cogatur. ipsi quippe subtilissima ratione persuadent nullum esse quamlibet exiguum corpusculum, in quo diuisio finiatur. sed infinite omnia diuidi, quia omnis pars corporis corpus est, et omne corpus habeat necesse est dimidium quantitatis suae. ac per hoc si potest aqua, sicut uidemus, ad tantas guttarum minutias peruenire, ut super istum aerem uaporaliter feratur, qui natura leuior est aquis, cur non possit et super illud leuius caelum minutioribus guttis et leuioribus inmanere uaporibus?
- 2.5.1
Quidam etiam nostri istos negantes propter pondera elementorum aquas esse posse super caelum sidereum de ipsorum siderum qualitatibus et meatibus conuincere moliuntur. idem namque adserunt stellam, quam Saturni appellant, esse frigidissimam eamque per annos triginta signiferum peragere circulum eo, quod superiore ac per hoc ampliore ambitu graditur. nam sol eundem circulum per annum conplet. et luna per mensem tanto, ut dicunt, breuius quanto inferius, ut spatio loci spatium temporis congruat. quaeritur itaque ab eis, unde illa stella sit frigida, quae tanto ardentior esse deberet, quanto sublimiore caelo rapitur. nam procul dubio cum rotunda moles circulari motu agitur, interiora eius tardius eunt, exteriora celerius, ut maiora spatia cum breuioribus ad eosdem gyros pariter occurrant, quae autem celerius utique feruentius. proinde memorata stella magis debuit calida esse quam frigida; quamuis enim suo motu, quoniam grande spatium est, triginta annis totum ambitum permeet, tamen caeli motu in contrarium rotata uelocius, quod cotidie necesse est patiatur — sic, ut dicunt. caeli singulae conuersiones dies singulos explicant —, calorem maiorem debuit caelo concitatiore concipere. nimirum ergo eam frigidam facit aquarum super caelum constitutarum illa uicinitas, quam nolunt credere, qui haec, quae breuiter dixi, de motu caeli et siderum disputant. his quidam nostri coniecturis agunt aduersus eos.. qui nolunt aquas super caelum credere, et uolunt eam stellam esse frigidam, quae iuxta summum caelum circuit, ut ex hoc cogantur aquarum naturam iam non illic uaporali tenuitate, sed glaciali soliditate pendere. quoquo modo autem et qualeslibet aquae ibi sint, esse ibi eas minime dubitemus; maior est quippe scripturae huius auctoritas quam omnis humani ingenii capacitas.
- 2.6.1
Sed animaduersum est a quibusdam, quod nec ego dissimulandum puto, non frustra, cum dixisset deus: fiat firmamentum in medio aquarum, et sit diuisio inter aquam et aquam, parum uisum esse subiungere: et sic est factum, nisi adderetur: et fecit deus firmamentum; et diuisit deus inter aquam, quae erat super firmamentum, et inter aquam, quae erat sub firmamento. quod quidem sic intellegunt, ut personam patris declaratam esse dicant in eo, quod scriptum est: et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquarum, et sit diuisio inter aquam et aquam. et sic est factum, ac deinde, ut intellegatur filius fecisse, quod a patre dictum est, ut fieret, arbitrantur esse subnexum: et fecit deus firmamentum et diuisit deus et cetera.
- 2.6.2
Sed cum antea legitur: et sic est factum, a quo intellegimus factum? si a filio, quid opus erat iam dicere: et fecit deus et quae sequuntur? si autem quod scriptum est: et sic est factum, a patre intellexerimus factum, non iam pater dicit et filius facit, et potest aliquid pater facere sine filio, ut deinde filius non hoc, sed aliud similiter faciat: quod est contra catholicam fidem. si autem illud, de quo dicitur: et sic est factum, hoc idem fit, cum itidem dicitur: et fecit deus, quid prohibet eundem intellegere facere quod dixit, qui dixit, ut fieret? an etiam excepto eo, quod scriptum est: et sic est factum, tantummodo in his uerbis, quibus dicitur: et dixit deus: fiat, et postea dicitur: et fecit deus, patris et filii personam uolunt intellegi?
- 2.6.3
Sed quaeri adhuc potest, utrum quasi iussisse filio patrem debeamus accipere in eo, quod scriptum est: et dixit deus: fiat. sed cur non scriptura curauit ostendere personam etiam spiritus sancti? an ita trinitas intellegitur: et dixit deus: fiat. et fecit deus. et uidit deus, quia bonum est? sed non conuenit unitati trinitatis, ut filius quasi iussus fecisse intellegatur, spiritus autem sanctus nullo sibi iubente libere uidisse bonum esse, quod factum est. quibus enim uerbis iuberet filio pater, ut faceret, cum ipse sit principale uerbum patris, per quod facta sunt omnia? an eo ipso, quod scriptum est: fiat firmamentum, haec ipsa dictio uerbum est patris, unigenitus filius, in quo sunt omnia, quae creantur, etiam antequam creantur, et quidquid in illo est, uita est, quia quidquid per eum factum est, in ipso uita est, et uita utique creatrix. sub illo autem creatura? aliter ergo in illo sunt ea, quae per illum facta sunt, quia regit et continet ea : aliter autem in illo sunt ea, quae ipse est. ipse enim uita est, quae ita in illo est. ut ipse sit, quoniam ipse uita est lux hominum. quia ergo nihil creari posset siue ante tempora, quod quidem non est creatori coaeternum, siue ab exordio temporum siue in aliquo tempore, cuius creandi ratio, si tamen ratio recte dicitur, non in dei uerbo patri coaeterno coaeterna uita uiueret, propterea scriptura, priusquam insinuet unamquamque creaturam, ex ordine, quo conditam dicit, respicit ad dei uerbum, prius ponens: et dixit deus: fiat illud. non enim inuenit ullam causam rei creandae, quam in uerbo dei non inuenit creari debuisse.
- 2.6.4
Non ergo deus totiens dixit: fiat illa uel illa creatura, quotiens in hoc libro repetitur: et dixit deus. unum quippe uerbum ille genuit, in quo dixit omnia, priusquam facta sunt singula; sed eloquium scripturae descendens ad paruulorum capacitatem dum insinuat singillatim genera creaturarum per singula respicit uniuscuiusque generis aeternam rationem in uerbo dei. nec illa repetita ille tamen repetit: et dixit deus. si enim uellet prius dicere: factum est firmamentum in medio aquarum, ut esset diuisio inter aquam et aquam, si quis ab eo quaereret, quomodo factum esset, recte responderet: dixit deus: fiat, id est, in uerbo dei aeterno erat, ut fieret. inde igitur incipit narrare unumquodque factum, quod etiam post facti narrationem quaerenti, quomodo factum sit, in reddenda ratione respondere deberet.
- 2.6.5
Cum ergo audimus: et dixit deus: fiat. intellegimus, quod in uerbo dei erat, ut fieret. cum uero audimus: et sic est factum, intellegimus factam creaturam non excessisse praescriptos in uerbo dei terminos generis sui. cum uero audimus: et uidit deus, quia bonum est, intellegimus in benignitate spiritus eius non quasi cognitum, posteaquam factum est, placuisse, sed potius in ea bonitate placuisse, ut maneret factum, ubi placebat, ut fieret.
- 2.7.1
Ac per hoc manet adhuc causa requirendi, cur, posteaquam dixit: et sic est factum, ubi perfectio iam operis indicatur, addidit: et fecit deus, cum eo ipso, quod ait: et dixit deus: fiat illud. et sic est factum, iam intellegatur id deum dixisse in uerbo suo, et factum esse per uerbum eius, atque ibi iam non solum patris, sed etiam filii possit adparere persona. nam si propter ostendendam filii personam repetitur ac dicitur: et fecit deus, numquid ergo non per filium congregauit aquam tertio die, ut adpareret arida, quia ibi non dicitur: et fecit deus congregari aquam, aut: congregauit deus aquam? sed tamen etiam ibi, posteaquam dixit: et factum est sic, tunc repetiuit dicens: et congregata est aqua, quae est sub caelo. numquid etiam lux non per filium facta est, ubi prorsus nullo modo repetiuit? potuit enim et illic ita dicere: et dixit deus: fiat lux. et sic est factum. et fecit deus lucem. et uidit quia bona est, aut certe, sicut in aquarum congregatione, ut non diceret: et fecit deus, sed tamen iterum repeteret: et dixit deus: fiat lux. et sic est factum . et facta est lux. et uidit deus lucem quia bona est. sed nullo modo repetens, posteaquam proposuit: et dixit deus: fiat lux, nihil aliud intulit nisi: et facta est lux, ac deinceps de placita luce et diuisa a tenebris et utroque appellato nominibus suis sine ulla repetitione nan-auit.
- 2.8.1
Quid sibi ergo uult in ceteris illa repetitio ? an eo modo demonstratur primo die, quo lux facta est, conditionem spiritalis et intellectualis creaturae lucis appellatione intimari — in qua natura intelleguntur omnes sancti angeli atque uirtutes - et propterea non repetiuit factum, posteaquam dixit: facta est lux, quia non primo cognouit rationalis creatura conformationem suam ac deinde formata est, sed in ipsa sua conformatione cognouit, hoc est inlustratione ueritatis, ad quam conuersa formata est, cetera uero, quae infra sunt, ita creantur. ut prius fiant in cognitione rationalis creaturae ac deinde in genere suo ? quapropter lucis conditio prius est in uerbo dei secundum rationem, qua condita est, hoc est in coaeterna patri sapientia, ac deinde in ipsa lucis conditione secundum naturam, quae condita est: illic non facta, sed genita, hic uero facta, quia ex informitate formata. et ideo dixit deus: fiat lux. et facta est lux, ut, quod ibi erat in uerbo, hic esset in opere. conditio uero caeli prius erat in uerbo dei secundum genitam sapientiam, deinde facta est in creatura spiritali, hoc est in cognitione angelorum secundum creatam in illis sapientiam; deinde quod caelum factum est, ut esset iam ipsa caeli creatura in genere proprio, sic et discretio uel species aquarum atque terrarum, sic naturae lignorum et herbarum, sic luminaria caeli, sic animantia orta ex aquis ac terra.
- 2.8.2
Neque enim sicut pecora solo sensu corporis uident angeli haec sensibilia; sed si quo sensu tali utuntur, agnoscunt ea potius, quae melius nouerunt interius in ipso dei uerbo. a quo inluminantur, ut sapienter uiuant, cum sit in eis lux, quae primo facta est, si lucem spiritalem in illo die factam intellegimus. quemadmodum ergo ratio, qua creatura conditur, prior est in uerbo dei quam ipsa creatura, quae conditur, sic et eiusdem rationis cognitio prius fit in creatura intellectuali, quae peccato non tenebrata est, ac deinde ipsa conditio creaturae. neque enim sicut nos ad percipiendam sapientiam proficiebant angeli, ut inuisibilia dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspicerent . qui ex quo creati sunt, ipsa uerbi aeternitate sancta et pia contemplatione perfruuntur atque inde ista respicientes secundum id, quod intus uident, uel recte facta adprobant uel peccata inprobant.
- 2.8.3
Nec mirum est, quod sanctis angelis suis in prima lucis conditione formatis prius deus ostendebat, quod erat deinceps creaturus. neque enim intellectum dei nossent, nisi quantum ipse monstrasset. quis enim cognouit intellectum domini? aut quis consiliarius illi fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. ex ipso ergo discebant angeli, cum in eis fieret cognitio creaturae deinceps faciendae, ac deinde fieret in genere proprio.
- 2.8.4
Quapropter iam luce facta, in qua intellegimus ab aeterna luce formatam rationalem creaturam, cum in ceteris creandis rebus audimus: et dixit deus: fiat, intellegamus ad aeternitatem uerbi dei recurrentem scripturae intentionem. cum uero audimus: et sic est factum, intellegamus in creatura intellectuali factam cognitionem rationis, quae in uerbo dei est, condendae creaturae, ut in ea natura prius quodam modo facta sit, quae anteriore quodam motu in ipso dei uerbo prior faciendam esse cognouit, ut postremo, cum audimus repeti et dici, quod fecit deus, iam intellegamus in suo genere fieri ipsam creaturam. porro cum audimus: et uidit deus, quia bonum est, intellegamus benignitati dei placuisse, quod factum est, ut pro modo sui generis maneret, quod placuit, ut fieret, cum spiritus dei superferebatur super aquam..
- 2.9.1
Quaeri etiam solet, quae forma et figura caeli esse credenda sit secundum scripturas nostras. multi enim multum disputant de his rebus, quas maiore prudentia nostri auctores omiserunt ad beatam uitam non profuturas discentibus et occupantes, quod peius est, multum pretiosa et rebus salubribus inpendenda temporum spatia. quid enim ad me pertinet, utrum caelum sicut sphaera undique concludat terram in media mundi mole libratam, an eam ex una parte desuper uelut discus operiat? sed quia de fide agitur scripturarum, propter illam causam, quam non semel commemoraui, ne quisquam eloquia diuina non intellegens, cum de his rebus tale aliquid uel inuenerit in libris nostris uel ex illis audierit, quod perceptis a se rationibus aduersari uideatur, nullo modo eis cetera utilia monentibus uel narrantibus uel praenuntiantibus credat, breuiter dicendum est de figura caeli hoc scisse auctores nostros, quod ueritas habet; sed spiritum dei, qui per eos loquebatur, noluisse ista docere homines nulli saluti profutura..
- 2.9.2
Sed, ait aliquis, quomodo non est contrarium his, qui figuram sphaerae caelo tribuunt, quod scriptum est in litteris nostris: qui extendit caelum sicut pellem? sit sane contrarium, si falsum est, quod illi dicunt; hoc enim uerum est, quod diuina dicit auctoritas, potius quam illud, quod humana infirmitas conicit. sed si forte illud talibus illi documentis probare potuerint, ut dubitari inde non debeat, demonstrandum est hoc, quod apud nos de pelle dictum est, ueris illis rationibus non esse contrarium; alioquin contrarium erit etiam ipsis in alio loco scripturis nostris, ubi caelum dicitur uelut camera esse suspensum. quid enim tam diuersum et sibimet aduersum quam plana pellis extensio et camerae curua conuexio ? quodsi oportet, sicut oportet, haec duo sic intellegere, ut concordare utrumque nec sibimet repugnare inueniatur, ita oportet etiam utrumlibet horum illis non aduersari disputationibus, si eas forte ueras certa ratio declarauerit, quibus docetur caelum sphaerae figura undique esse conuexum, si tamen probatur.
- 2.9.3
Et illa quidem apud nos camerae similitudo etiam secundum litteram accepta non inpedit eos qui sphaeram dicunt. bene quippe creditur secundum eam partem, quae super nos est, de caeli figura scriptura loqui uoluisse. si ergo sphaera non est, ex una parte camera est, ex qua parte caelum terram contegit; si autem sphaera est, undique camera est. sed illud, quod de pelle dictum est, magis urget, ne non sphaerae, quod humanum est forte commentum, sed ipsi nostrae camerae aduersum sit. quid autem hinc allegoriae senserim, Confessionum nostrarum liber tertius decimus habet. siue igitur ita, ut ibi posui, siue aliquo alio modo intellegendum sit caelum sicut pellis extentum, propter molestos et nimios exactores expositionis ad litteram hoc dico, quod, sicut arbitror, omnium sensibus patet . utrumque enim fortasse, id est et pellis et camera, figurate intellegi potest, utrumque autem ad litteram quomodo possit, uidendum est. si enim camera non solum curua, sed etiam plana recte dicitur, profecto et pellis non solum in planum, uerum etiam in rotundum sinum extenditur. nam et uter et uesica pellis est.
- 2.10.1
De motu etiam caeli nonnulli fratres quaestionem mouent, utrum stet anne moueatur. quia, si mouetur, inquiunt, quomodo firmamentum est? si autem stat, quomodo sidera, quae in illo fixa creduntur, ab oriente usque ad occidentem circumeunt septentrionibus breuiores gyros iuxta cardinem peragentibus, ut caelum, si est alius nobis occultus cardo ex alio uertice, sicut sphaera, si autem nullus alius cardo est, uelut discus rotari uideatur. quibus respondeo multum subtilibus et laboriosis rationibus ista perquiri, ut uere percipiatur, utrum ita an ita sit: quibus ineundis atque tractandis nec mihi iam tempus est nec illis esse debet. quos ad suam salutem et sanctae ecclesiae necessariam utilitatem cupimus informari. hoc sane nouerint nec nomen firmamenti cogere, ut stare caelum putemus — firmamentum enim non propter stationem, sed propter firmitatem aut propter intransgressibilem terminum superiorum et inferiorum aquarum uocatum intellegere licet — nec, si ueritas caelum stare persuaserit, inpediri nos circuitu siderum, ne hoc intellegere possimus. et ab ipsis quippe, qui haec curiosissime et otiosissime quaesiuerunt, inuentum est etiam caelo non moto, si sola sidera mouerentur, fieri potuisse omnia, quae in ipsis siderum conuersionibus animaduersa atque conprehensa sunt.
- 2.11.1
Et dixit deus: congregetur aqua, quae est sub caelo, in congregationem unam, et adpareat arida. et factum est sic . et congregata est aqua, quae est sub caelo, in congregationem suam, et adparuit arida. et uocauit deus aridam terram et congregationem aquae uocauit mare. et uidit deus, quia bonum est. iam de hoc opere dei propter alterius rei quaerendae necessitatem in primo nostro uolumine satis tractauimus. hic itaque breuiter admonemus, ut, quem forte non mouet, quando species aquarum terrarumque creata sit, quaerere, accipiat isto die non esse factum, nisi ut secernerentur haec duo elementa inferiora. quem uero mouet, cur in diebus facta sit lux et caelum, extra dies autem uel ante omnes dies aqua et terra, et cur ad dei uerbum facta sint illa dicente deo: fiat, haec autem deo quidem dicente discreta, non autem deo dicente facta inueniantur: habet, quod salua fide intellegat. scilicet id, quod dictum est ante dierum enumerationem: terra erat inuisibilis et inconposita, cum commendaret scriptura, cuiusmodi terram fecerat deus, quia praedixerat: . in principio fecit deus caelum et terram, nihil aliud his uerbis quam materiae corporalis informitatem insinuare uoluisse, eligens eam usitatius appellare quam obscurius, si tamen tardo intellectui non subrepat, ut, materiam et speciem quia uerbis scriptura separat, conetur haec duo etiam tempore separare, tamquam prius fuerit materia et ei temporis interuallo interposito postea sit addita species, cum deus haec simul creauerit materiamque formatam instituerit, cuius informitatem usitato, ut dixi, uocabulo uel terrae uel aquae scriptura praedixit. terra enim et aqua etiam suis qualitatibus id existentia quod uidemus tamen propter facilem corruptionem propinquiora sunt eidem informitati quam caelestia corpora. et quoniam per enumerationem dierum iam ex informi quaeque formata numerantur et ex ista corporali materia iam factum caelum narrauerat, cuius multum distat species a terrenis, iam, quod ex ea formandum in rerum infima parte restabat, noluit sub his uerbis in rerum creatarum ordinem inserere, ut diceretur: fiat, non acceptura ista residua informitate talem speciem, qualem acceperat caelum, sed iam inferiorem et infirmiorem atque informitati proximam, ut his potius uerbis, cum dicitur: congregentur aquae, et: adpareat arida, acceperint haec duo species proprias istas notissimas nobisque tractabiles, aqua mobilem, terra inmobilem: ideo de illa dictum est: congregetur, de hac: adpareat; aqua enim est labiliter fluxa, terra stabiliter fixa.
- 2.12.1
Et dixit deus: germinet terra herbam pabuli ferentem semen secundum genus et secundum similitudinem et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen eius in ipso in similitudinem suam super terram. et factum est sic. et eiecit terra herbam pabuli semen habentem secundum suum genus et secundum similitudinem et lignum fructiferum faciens fructum. cuius semen eius in ipso secundum genus super terram. et uidit deus, quia bonum est. et facta est uespera, et factum est mane dies tertius. hic moderamen ordinatoris aduertendum est, ut, quoniam distincta quaedam creatura est herbarum atque lignorum ab specie terrarum et aquarum, ut in elementis numerari non possint, seorsum de illis diceretur, ut exirent de terra, et seorsum illis redderentur illa solita, ut diceretur: et factum est sic, ac deinde repeteretur, quod factum est, seorsum quoque indicaretur deum uidisse, quia bonum est, tamen, quia fixa radicibus continuantur terris et conectuntur, ista quoque ad eundem diem pertinere uoluerit.
- 2.13.1
Et dixit deus: fiant luminaria in firmamento caeli, sic ut luceant super terram in inchoationem diei et noctis et ut diuidant inter diem et noctem, et sint in signa et in tempora et in dies et in annos; et sint in splendorem in firmamento caeli, sic ut luceant super terram. et factum est sic. et fecit deus duo luminaria magna, luminare maius in inchoationem diei et luminare minus in inchoationem noctis, et stellas: et posuit ea deus in firmamento caeli. sic ut luceant super terram et ut sint in inchoationem diei et noctis et ut diuidant inter lucem et tenebras. et M uidit deus, quia bonum est. et facta est uespera, et factum est mane dies quartus. in hoc quarto die quaerendum est, quid sibi uelit ista ordinatio, ut prius uel fierent uel secernerentur aqua et terra priusque terra germinaret, quam in caelo sidera fierent. neque enim possumus dicere electa esse quaeque meliora, quibus dierum series ita distingueretur, ut finis et medium maxime. ornatius eminerent; septem quippe dierum medius quartus est. occurrit enim illud, quia septimo die non est facta ulla creatura. an forte lux primi diei magis respondet ad quietem septimi, ut eo modo concinentibus finibus iste rerum ordo texatur eminentibus de medio luminibus caeli? sed si primus dies septimo concinit, debet ergo et secundus sexto concinere. quid autem simile habet firmamentum caeli cum homine facto ad imaginem dei? an quia caelum totam superiorem mundi partem occupat, et homini in totam inferiorem potestas dominandi tributa est ? sed quid agimus de pecoribus et bestiis, quas ipso die sexto in sua genera terra produxit? quae illis cum caelo potest esse conlatio?
- 2.13.2
An potius, quoniam primo facta intellegitur lucis nomine spiritalis creaturae formatio, consequens erat, ut corporalis quoque creatura, id est mundus iste uisibilis fieret, qui factus est biduo propter duas partes suas maximas, quibus constat uniuersus, caelum scilicet et terram? secundum hanc rationis conlationem, qua et ipsa uniuersa creatura spiritalis et corporalis saepe caelum et terra nominatur, ita ut globus quoque iste turbulentioris aeris terrenae parti deputetur — exhalationibus quippe humidis corporascit — si quid uero tranquilli aeris est, ubi uentosi atque procellosi motus non possunt existere, ad caelestem partem pertineat, post hanc uniuersitatem molis corporeae fabricatam, quae uno loco tota est, quo conlocatus est mundus, consequens erat, ut inpleretur partibus intra uniuersum, quae de loco in locum congruis motibus agerentur. cuius generis herbae atque arbores non sunt. radicibus quippe istae fixae sunt terrae et, quamuis habeant motus incrementorum suorum, de locis tamen propriis non mouentur nisibus suis, sed, ubi fixa sunt. ibi aluntur et crescunt; propterea magis pertinent ad terram quam ad genera rerum, quae in aquis et terris mouentur. quia ergo uisibili mundo constituendo, hoc est caelo et terrae, duo sunt adtributi dies, restat, ut his mobilibus et uisibilibus partibus, quae creantur intra illum, tres dies reliqui deputentur; et quia, sicut caelum prius factum est, ita prius est ordinandum huiusmodi partibus suis, quarto die fiunt sidera, quibus super terram lucentibus habitatio quoque inlustretur inferior, ne habitatores eius in habitationem tenebrosam inducantur. et ideo, quia infirma corpora inferiorum habitatorum succedente motibus quiete reparantur, factum est, ut circumeunte sole diei noctisque uicissitudine propter uicissitudinem dormiendi et uigilandi potirentur, nox uero illa non indecora remaneret, sed lunae ac siderum luce et ipsos consolaretur homines, quibus plerumque operandi est nocturna etiam necessitas, et quibusdam animalibus, quae lucem solis ferre non possunt, ad sufficientiam temperaretur.
- 2.14.1
Illud autem, quod dictum est: et sint in signa et in tempora et in dies et in annos, quis non uideat, quam obscure positum sit quarto die coepisse tempora, quasi superius triduum sine tempore praeterire potuerit? quis igitur animo penetrat. quomodo illi tres dies transierunt, antequam inciperent tempora, quae quarto die dicuntur incipere, uel utrum omnino transierint dies illi? an circa speciem factae rei dies appellatus sit et circa priuationem nox? ut nondum specie formata materia nox dicta sit, unde formanda erant cetera, sicut potest quamuis in rebus formatis intellegi tamen ex ipsa mutabilitate informitas materiae; non enim spatiis uel locorum quasi remotior uel temporum quasi anterior discerni potest. an potius in ipsa re facta atque formata eadem mutabilitas, hoc est deficiendi, ut ita dixerim, possit bilitas, nox appellata sit, quia inest rebus factis, etiamsi non mutentur. posse mutari? uespera autem et mane non quasi per temporis praeteritionem et aduentum, sed per quendam terminum, quo intellegitur, quousque sit naturae proprie modus. unde sit naturae alterius consequenter exordium? an aliqua alia ratio sit horum uerborum diligentius uestiganda?
- 2.14.2
Quis in tantum secretum facile inrumpat et quae signa dicat, cum dicit de sideribus: et sint in signa? neque enim illa dicit, quae obseruare uanitatis est, sed utique utilia et huius uitae usibus necessaria, quae uel nautae obseruant in gubernando uel omnes homines ad praeuidendas aeris qualitates per aestatem et hiemem et autumnalem uernalemque temperiem. et nimirum haec uocat tempora, quae per sidera fiunt, non spatia morarum, sed uicissitudines adfectionum caeli huius. nam si aliquis uel corporalis uel spiritalis motus conditionem istorum luminarium praecessit, ut aliquid a futura expectatione per praesens in praeteritum traiceret, sine tempore esse non potuit. et quis obtineat non fuisse nisi ab exordio siderum conditorum? sed certae horae et dies et anni, quos usitate nouimus, non fierent nisi motibus siderum. itaque si hoc modo intellegamus tempora, dies et annos, ut articulos quosdam, quos per horologia conputamus, uel in caelo notissimos, cum ab oriente usque in meridianam altitudinem sol insurgit atque inde rursus usque in occidentem uergit, ut possit deinceps aduerti uel lunam uel aliquod sidus ab oriente statim post occasum solis emergere, quod item cum ad meridianam caeli uenerit altitudinem, medium noctis indicet, tunc scilicet occasurum, cum sole redeunte fit mane; dies autem totos solis ab oriente usque ad occidentem circuitus; annos uero uel istos usitatos solis anfractus, non cum ad orientem, quod cotidie facit, sed cum ad eadem loca siderum redit - quod non facit nisi peractis trecentis sexaginta quinque diebus et sex horis, id est quadrante totius diei, quae pars quater ducta cogit interponi unum diem, quod Romani bissextum uocant, ut ad eundem circuitum redeatur, uel etiam maiores et occultiores annos; nam conpletis aliorum siderum spatiis maiores anni fieri dicuntur —: si ergo ita intellegamus tempora, dies, annos, nemo dubitat haec sideribus et luminaribus fieri. ita enim positum est, ut incertum sit, utrum ad omnia sidera pertineat, quod dictum est: sint in signa et in tempora et in dies et in annos. an signa et tempora ad cetera, dies uero et anni ad solem tantummodo.
- 2.15.1
Qualis etiam luna facta sit, multi loquacissime inquirunt. atque utinam inquirentes loquantur ac non potius docere conantes! dicunt enim ideo plenam factam, quia non decebat, ut deus inperfectum aliquid illo die faceret in sideribus, quo scriptum est, quod facta sint sidera. qui autem resistunt, dicunt: ipsa ergo debuit prima luna dici, non quarta decima; quis enim incipit ita numerare? ego autem medius inter istos ita sum, ut neutrum adseram, sed plane dicam, siue primam siue plenam lunam deus fecerit, fecisse perfectam. ipsarum enim naturarum est deus auctor et conditor. omnis autem res quidquid progressu naturali per tempora congrua quodammodo prodit atque explicat etiam ante continebat occultum, si non specie uel mole corporis, ui tamen et ratione naturae. nisi forte arbor, quae per hiemem pomis uacua foliisque nudata est, tunc inperfecta dicenda est, aut uero in primordiis etiam suis, cum adhuc nullum fructum dedisset, inperfecta erat illa natura. quod non tantum de arbore, sed nec de ipso eius semine recte diceretur, ubi omnia, quae progressu temporis quodammodo procedunt, modis inuisibilibus latent. quamquam si aliquid deus inperfectum fecisse diceretur, quod deinde ipse perficeret, quid reprehensionis haberet ista sententia? iure autem displiceret, si id. quod ab illo inchoatum esset, ab alio perfectum esse diceretur.
- 2.15.2
Qui ergo de terra non queruntur, quam fecit deus, cum in principio fecit caelum et terram, quia inuisibilis erat et inconposita et postea tertia die conspicua redditur atque conponitur, quid sibi de luna tenebras faciunt quaestionum? aut si, quod de terra dictum est, non temporis interuallo, cum simul deus materiam rebus concreauerit, sed narrationis distributione intellegunt dictum, cur in hoc, quod etiam oculis uideri potest, non intuentur integrum corpus habere lunam et tota sua rotunditate perfectum, etiam cum lumine corniculato siue incipiens ad terras lucere siue desinens fulget? si ergo lumen in ea crescit uel perficitur uel minuitur, non luminare ipsum, sed illud, quod accenditur, uariatur; si autem ex una sphaerulae suae parte semper lucet, sed, dum eam partem conuertit ad terram, donec totam conuertat, quod a prima usque ad quartam decimam fit, crescere uidetur, semper est plena, sed terrae habitatoribus non semper adparet. haec eadem ratio est, et si solis radiis inlustratur. non enim potest etiam sic, cum soli proxima est, nisi lucidis cornibus adparere, quia cetera pars, quae tota in orbem inlustratur, non est ad terras, ut uideri possit, nisi cum soli contraria est, ut totum terris adpareat, quod eius inluminat.
- 2.15.3
Non desunt tamen, qui non eo se arbitrari dicunt lunam primitus a deo quartam decimam factam, quia plena facta credenda est, sed quia in scripturis dei uerba sic habent: lunam factam in inchoationem noctis; tunc autem noctis exordio uidetur, cum plena est, alias uero et per diem incipit uideri ante plenitudinem et in progressu noctis tanto ampliore quanto minuitur. sed qui per inchoationem noctis non intellegit nisi principatum — nam et graecum uerbum hoc magis indicat, cum dictum est: , et in Psalmis apertius scriptum est: solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis — non cogitur a quarta decima numerare et credere lunam factam primo esse non primam.
- 2.16.1
Quaeri etiam solet, utrum caeli luminaria ista conspicua. id est sol et luna et stellae, aequaliter fulgeant, sed, quod diuersis interuallis distent a terra, propterea diuersa claritate magis minusque nostris oculis adpareant. et de luna quidem qui haec dicunt, non dubitant eam minus lucere quam solem, a quo etiam perhibent inlustrari. multas autem stellas uel aequales soli uel etiam maiores audent dicere, sed longius positas paruas uideri. et nobis quidem potest fortasse sufficere. quoquo modo se ista res habeat, artifice deo condita sidera. quamquam teneamus auctoritate apostolica dictum: alia gloria solis et alia gloria lunae etalia gloria stellarum; stella enim ab stella differt in gloria. sed quia possunt adhuc dicere. etiamsi non resistant apostolo: differunt quidem in gloria. sed ad oculos terrenorum, aut, quia hoc propter resurgentium similitudinem dicebat apostolus, qui non utique ad oculos aliter erunt et in se aliter, differunt quidem et in se ipsis sidera in gloria, sed tamen nonnulla sunt etiam sole maiora, ipsi uiderint, quemadmodum soli tam magnum tribuant principatum. ut eum radiis suis quasdam stellas et eas quidem principales, quibus amplius subplicant isti quam ceteris, et tenere dicant et retro agere a cursu proprio. non enim fit uerisimile maiores aut etiam aequales uiolentia radiorum eius posse superari. aut si superiores signorum stellas uel septentrionum maiores esse adserunt, quae nihil tale a sole patiuntur, cur istas per signa circumeuntes amplius uenerantur V cur eas signorum dominas perhibent? etsi enim regradationes illas siderum, uel fortasse tarditates, non a sole fieri quisque contendat, sed aliis occultioribus causis, soli tamen istos in suis deliramentis, quibus uim fatorum a ueritate deuii suspicantur, praecipuam tribuere potestatem ex libris eorum certe manifestum est.
- 2.16.2
Sed dicant quod uolunt de caelo alieni a patre, qui est in caelis; nobis autem de interuallis et magnitudine siderum subtilius aliquid quaerere talique inquisitioni rebus grauioribus et melioribus tempus necessarium inpendere non expedit nec congruit. et melius credimus esse ea ceteris maiora luminaria, quae sancta scriptura ita commendat: et fecit deus duo luminaria magna, quae tamen non sunt aequalia. nam consequenter dicit, cum ea ceteris praeposuerit, inter se ipsa litfen\'e. ait enim: luminare maius in inchoationem diei et luminare minus in inchoationem noctis. certe enim uel hoc concedent oculis nostris, ut ea manifestum sit amplius . ceteris lucere super terram nec diem clarere nisi luce solis nec noctem tot stellis adparentibus ita lucere, si luna desit, quemadmodum praesentia illius inlustratur.
- 2.17.1
De fatis autem qualeslibet eorum argutias et quasi de mathesi documentorum experimenta, quae illi ἀποτελέσματα uocant, omnino a nostrae fidei sanitate respuamus; talibus enim disputationibus etiam orandi causas nobis auferre conantur et inpia peruersitate in malis factis, quae rectissime reprehenduntur, ingerunt accusandum potius deum auctorem siderum quam hominem scelerum. sed quod animae nostrae non sint natura corporibus ne quidem caelestibus subditae, audiant et philosophos suos; quia uero terrenis corporibus illa corpora superiora non ad ea, quae ipsi tractant, potentiora sunt, uel hinc aliquando cognoscant, quia, cum multa corpora diuersorum generum, uel animantium uel herbarum et arbustorum, uno simul puncto temporis seminentur unoque puncto temporis innumerabiliter multa nascantur, non tantum diuersis, sed etiam isdem terrarum locis tantae sunt uarietates in progressibus, in actibus et passionibus eorum, ut uere isti, sicut dicitur, perdant sidera, si ista considerent.
- 2.17.2
Quid autem insulsius et hebetius quam, cum istis rebus conuincuntur, dicere ad solos homines sibi subiciendos fatalem stellarum pertinere rationem? in quibus tamen etiam ipsi de geminis conuincuntur, quorum diuerse uiuentium, diuerse felicium uel infelicium diuerseque morientium easdem plerumque constellationes accipiunt, quia, etsi interfuit aliquid, cum de utero funderentur, in nonnullis tamen tantum interest, quantum ab istis conprehendi conputatione non possit. manus sequentis Iacob, dum nascerentur, inuenta est pedem fratris praecedentis tenens; usque adeo sic nati sunt, quasi unus infans in duplum prolixior nasci uideretur. horum certe constellationes, quas appellant, nullo modo dispares esse potuerunt. quid ergo uanius, quam ut illas constellationes intuens mathematicus ad eundem horoscopum, ad eandem lunam diceret unum eorum a matre dilectum, alterum non dilectum? si enim aliud diceret, falsum profecto diceret; si autem hoc diceret, uerum quidem, sed non secundum suorum librorum ineptas cantiunculas diceret. quodsi huic historiae, quia de nostris profertur, nolunt credere, numquid et naturam rerum delere possunt? cum ergo se minime falli dicant, si horam conceptionis inuenerint, saltem sicut homines non dedignentur conceptum considerare geminorum.
- 2.17.3
Ideoque fatendum est, quando ab istis uera dicuntur, instinctu quodam occultissimo dici, quem nescientes humanae mentes patiuntur. quod cum ad decipiendos homines fit, spirituum seductorum operatio est: quibus quaedam uera de temporalibus rebus nosse permittitur partim subtilioris sensus acumine, quia corporibus subtilioribus uigent, partim experientia callidiore propter tam magnam longitudinem uitae, partim sanctis angelis, quod ipsi ab omnipotente deo discunt, etiam iussu eius sibi reuelantibus, qui merita humana occultissimae iustitiae sinceritate distribuit. aliquando autem idem nefandi spiritus etiam quae ipsi facturi sunt uelut diuinando praedicunt. quapropter bono christiano siue mathematici siue quilibet inpie diuinantium, maxime dicentes uera, cauendi sunt, ne consortio daemoniorum animam deceptam pacto quodam societatis inretiant.
- 2.18.1
Solet etiam quaeri, utrum caeli luminaria ista conspicua corpora sola sint an habeant rectores quosdam spiritus suos, et, si habent, utrum ab eis etiam uitaliter inspirentur, sicut animantur carnes per animas animalium, an sola sine ulla permixtione praesentia. quod licet non facile conprehendi possit, arbitror tamen in processu tractandarum scripturarum oportuniora loca posse occurrere, ubi nobis de hac re secundum sanctae auctoritatis regulas etsi non ostendere certum aliquid, tamen credere licebit. nunc autem seruata semper moderatione piae grauitatis nihil credere de re obscura temere debemus, ne forte, quod postea ueritas patefecerit, quamuis libris sanctis sine testamenti ueteris siue noui nullo modo esse possit aduersum, tamen propter amorem nostri erroris oderimus. nunc ad librum operis nostri iam tertium transeamus.
- 3.1.1
Et dixit deus: educant aquae reptilia animarum uiuarum et uolatilia super terram secundum firmamentum caeli. et factum est sic. et fecit deus cetos magnos et omne animal reptilium, quae eduxerunt dum genus eorum. et omne uolatile pennatum secundum genus. et uidit deus, quia bona sunt. et benedixit ea deus dicens: crescite et multiplicamini et inplete aquas in mari, et uolatilia multiplicentur superterram. et facta est uespera, et factum est mane dies quintus. nunc in inferiore parte mundi ea, quae spiritu uitae mouentur, fiunt, et primum aquarum, quod aeris qualitati proximum elementum est, quia huic caelo, in quo sunt luminaria, ita uicinus est aer, ut et ipse caeli nomen acceperit; sed nescio, utrum etiam firmamentum possit uocari. dicuntur autem caeli pluraliter in una eademque re, quae dicitur unum caelum. nam cum in hoc libro singulari numero dicatur caelum, quod diuidit inter aquas; quae supra, et eas, quae infra sunt, in illo tamen psalmo, et aquae, inquit, quae super caelos sunt, laudent nomen domini. et caelos caelorum si bene intellegimus sidereos aeriorum, tamquam superiores inferiorum, et hos in eodem psalmo accipimus, ubi dictum est: laudate eum, caeli oaelorum, satis adparet hunc aerem non solum caelum, sed etiam caelos dici, sicut dicuntur et terrae, nec aliud significatur quam illa quae singulariter terra dicitur, quando dicimus orbem terrarum et orbem terrae.
- 3.2.1
Hos etiam aerios caelos quondam perisse diluuio in quadam earum, quae canonicae appellantur, epistula legimus. neque enim umida illa natura, quae ita concreuerat, ut cubitis quindecim altissimorum montium transcenderet uertices, potuit ad sidera peruenire. sed quia huius aeris umidioris, in quo aues uolant, uel tota uel prope tota spatia conpleuerat, perisse, qui fuerant, caelos in illa epistula scribitur. quod nescio quemadmodum possit intellegi nisi in aquarum naturam pinguioris huius aeris qualitate conuersa; alioquin non perierunt tunc isti caeli, sed sublimius erecti sunt, cum locum eorum aqua occuparet. itaque facilius eos secundum illius epistulae auctoritatem perisse credimus et alios, sicut ibi scribitur, repositos extentis uidelicet exhalationibus, quam sic erectos, ut eis superioris caeli natura loco suo cederet.
- 3.2.2
Oportebat itaque, ut in creandis habitatoribus inferioris huius mundi partis, quae saepe terrae nomine tota commemoratur, prius producerentur ex aquis animalia, postea uero de terra, quod ita sit aeri aqua similis, ut eius exhalationibus pinguescere probetur, ut et spiritum procellae faciat, id est uentum et nubila contrahat, et possit uolatus auium sustinere. quapropter etiamsi uerum dixit quidam saecularium poetarum: nubes excedit Olympus, et: pacem magna tenent, quia perhibetur in Olympi uertice aer esse tam tenuis, ut neque nebulis obumbretur nec turbetur uento nec sustentare alites possit nec ipsos, qui forte ascenderint homines, crassioris aurae spiritu alere, sicut in isto aere consuerunt, tamen et ipse aer est, unde aquis uicina qualitate diffunditur, et propterea ipse quoque in humidam naturam conuersus diluuii tempore creditur. neque enim arbitrandum est aliquid de spatiis siderei caeli usurpasse, cum omnes etiam altissimos montes aqua transcenderat.
- 3.3.1
Quamquam de conuersione elementorum etiam inter ipsos, qui haec otiosa cura subtilissime perscrutati sunt, non parua quaestio est. alii enim dicunt omnia in omnia posse mutari atque conuerti; alii uero esse aliquid omnino proprium singulis perhibent elementis, quod in alterius elementi qualitatem nullo modo uertatur. unde suo loco fortasse, si dominus uoluerit, diligentius disputabimus; nunc autem, quod ad praesentem sermonem adtinet, haec commemoranda existimaui, ut intellegamus seruatum esse ordinem rerum, quo prius oportuit aquarum animalia quam terrarum creata narrare.
- 3.3.2
Et nullo modo arbitrandum est praetermissum esse in hac scriptura ullum mundi huius elementum, cum quattuor notissimis eum constare persuasum sit, quia uidetur hic caelum et aqua et terra commemorari, de aere autem taceri. consuetudo quippe nostrarum scripturarum est aut caeli et terrae nomine mundum appellare aut interdum addere et mare. aer itaque uel ad caelum pertinere intellegitur, si qua sunt in eius superioribus partibus tranquillissima et pacatissima spatia, uel ad terram propter hunc turbulentum et caliginosum locum, qui humida exhalatione pinguescit, quamuis et ipse saepius caeli nomine nuncupetur. ac per hoc non scriptum est: producant aquae reptilia animarum uiuarum, et producat aer uolatilia uolantia super terram, sed utrumque hoc animantium genus ex aquis productum esse narratur. quidquid ergo aquarum siue labiliter undosum et fluidum est siue uaporaliter tenuatum atque suspensum, ut illud reptilibus animarum uiuarum, hoc uolatilibus adpareat distributum, utrumque tamen humidae naturae deputetur.
- 3.4.1
Ideoque sunt etiam, qui subtilissima consideratione quinque istos manifestissimos corporis sensus secundum quattuor usitata elementa ita distinguant, ut oculos ad ignem. aures ad aerem dicant pertinere. olfaciendi autem gustandique sensum naturae humidae adtribuunt: et olfactum quidem istis exhalationibus humidis, quibus crassatur hoc spatium, in quo aues uolitant, gustatum uero istis fluxibilibus et corpulentis humoribus. nam quaecumque in ore sapiunt, ipsius oris humori commiscentur, ut sapiant, etiamsi arida cum acciperentur fuisse uideantur. ignis tamen omnia penetrat, ut motum in eis faciat. nam et humor priuatione caloris congelascit et, cum possint feruescere elementa cetera, ignis frigescere non potest; facilius quippe extinguitur, ut ignis non sit, quam frigidus manet aut fit alicuius frigidi contactu tepidior. tactus autem, qui est quintus in sensibus, terreno elemento magis congruit; proinde per totum corpus animantis, quod maxime ex terra est, quaeque tacta sentiuntur. dicunt etiam nec uideri sine igne posse aliquid nec tangi sine terra, ac per hoc elementa omnia in omnibus inesse, sed unumquodque eorum ex eo, quod amplius habet, accepisse uocabulum; ideo autem caloris priuatione, cum corpus nimie frigescit, obtundi sensum, quia motus pigrescit, qui ex calore inest corpori, dum ignis aerem et aer humida et humor terrena quaeque adficit, subtilioribus scilicet crassiora penetrantibus.
- 3.4.2
Quanto autem quidque subtilius est in natura corporali, tanto est uicinius naturae spiritali quamuis longe distante genere, quandoquidem illud corpus est, illud non est.
- 3.5.1
Ac per hoc, quoniam sentire non est corporis, sed animae per corpus, licet acute disseratur secundum diuersitatem corporeorum elementorum sensus esse corporis distributos, anima tamen, cui sentiendi uis inest, cum corporea non sit, per subtilius corpus agitat uigorem sentiendi. inchoat itaque motum in omnibus sensibus a subtilitate ignis, sed non in omnibus ad idem peruenit. in uisu enim peruenit represso calore usque ad eius lucem, in auditu usque ad liquidiorem aerem calore ignis penetrat; in olfactu autem transit aerem purum et peruenit ad humidam exhalationem: unde crassior haec aura subsistit. in gustatu et hanc transit et peruenit usque ad humorem corpulentiorem: quo etiam penetrato atque traiecto, cum ad terrenam grauitatem peruenit, tangendi ulti-. mum sensum agit.
- 3.6.1
Non igitur ignorabat naturas elementorum eorumque ordinem, qui cum uisibilium, quae intra mundum in elementis natura mouentur, conditionem introduceret prius caelestia luminaria, deinde aquarum animantia. terrarum autem postrema narrauit, non quod aerem praetermiserit, sed quod purissimi et quietissimi aeris, ubi uolare aues non posse dicuntur, si qua sunt spatia caelo superiori coniunguntur et caeli nuncupatione in scripturis ad superiorem mundi partem pertinere intelleguntur, ut terrae nomine uniuersaliter hoc totum significetur, ex quo incipit deorsum uersus: ignis, grando. nix, glacies, spiritus tempestatis et omnes abyssi, donec perueniatur ad aridam, quae proprio nomine terra dicitur. aer itaque superior ille, siue quod ad caelestem mundi pertinet partem, siue quod nullum habet uisibilem habitatorem. de qualibus nunc sermo narrantis est, neque praetermissus est caelo nominato neque adnumeratus in creandis animalibus; iste uero inferior, qui excipit exhalationes humidas. maris ac terrae et ad sustinendas aues quodammodo crassatur, nonnisi ex aquis accipit animalia. quod enim eius humidum est, hoc portat alitum corpora, quae ita nituntur pennis uolantes, quemadmodum pisces quibusdam suis alis natantes.
- 3.7.1
Proinde scienter tamquam spiritus dei, qui scribenti aderat, ex aquis dicit producta uolatilia. quarum natura bipertitum locum sortita est: inferiorem scilicet in unda labili, superiorem uero in aura flabili, illum deputatum natantibus, istum uolantibus. sicut huic elemento congruos duos etiam sensus animalibus datos uidemus: olfactum explorandis uaporibus, gustatum explorandis liquoribus. quod enim et tactu aquas uentosque sentimus, hoc est, quod terrae solidum omnibus admiscetur elementis; sed in his crassioribus sentitur amplius, ita ut etiam tangendo contrectari ualeant. ideoque et ista in duabus maximis mundi partibus generali terrae nomine conplectuntur, sicut ille psalmus ostendit, omnia superiora ab illo principio enumerans: laudate dominum de caelis. omniaque inferiora ab alio principio: laudate dominum de terra: ubi et spiritus tempestatis nominantur et omnes abyssi et ignis iste, qui urit tangentem, quia de terrenis et humidis motibus ita existit, ut subinde uertatur in aliud elementum. et quamuis naturae suae sursum nitendo indicet adpetitum, in caelestem tamen superiorem tranquillitatem non possit euadere, quia multo aere superatus et in eum conuersus extinguitur . ac per hoc in ista rerum parte corruptibiliore atque pigriore turbulentis motibus agitatur ad temperandum eius rigorem et ad usus terroresque mortalium.
- 3.7.2
Quia ergo etiam tactu, qui ad terram proprie pertinet, sentiri possunt et fluctus undarum et flatus aurarum, propterea ipsa quoque aquatilium animalium corpora et terrenis uescuntur et, maxime aues, in terra etiam requiescunt fetusque propagant; pars enim humoris, quae uaporaliter exhalatur, etiam super terras extenditur. ideoque, cum dixisset scriptura: educant aquae reptilia animarum uiuarum et uolatilia, inquit, super terras, addidit sane dicens: secundum firmamentum caeli, in quo potest aliquanto manifestius adparere illud, quod ante uidebatur obscurum. non enim ait ; in firmamento caeli, sicut de luminaribus, sed, uolatilia, inquit, super terras secundum firmamentum caeli. id est iuxta firmamentum caeli, quia uidelicet hoc caliginosum et humidum spatium, in quo aues uolant, illi spatio contiguum est ubi uolare non possunt, quod iam merito tranquillitatis et quietis pertinet ad firmamentum caeli. in caelo ergo uolant aues, sed in isto, quod ille psalmus etiam terrae nomine includit: propter quod caelum uocantur multis locis uolatilia caeli, non tamen in firmamento, sed secundum firmamentum.
- 3.8.1
Nonnulli putant propter sensus tarditatem non animam uiuam, sed reptilia animarum uiuarum appellata. sed si propterea sic appellarentur, daretur auibus nomen animae uiuae. cum uero et ipsa uolatilia dicta sunt. sicut illa reptilia, ut subaudiatur animarum uiuarum, fatendum est, ut arbitror. ita dictum, ac si diceretur: quae sunt in animabus uiuis reptilia uel uolatilia, sicut dici posset: ignobilia hominum, ut intellegeremus, quicumque sunt in hominibus ignobiles. quamquam enim sint et animalia terrestria, quae repunt super terram, tamen ex multo maiore numero pedibus mouentur, et tam pauca fortasse in terris repunt, quam pauca in aquis \'gradiuntur.
- 3.8.2
Nonnulli autem putauerunt propterea non animam uiuam, sed reptilia animarum uiuarum pisces esse appellatos, quod eis memoria nulla sit nec aliqua uita uelut rationi uicinior; sed fallit eos experientia minor. nam quidam scripserunt, quae animaduertere potuerunt in uiuariis piscium, multa miranda. sed etiamsi forte falsa scripserunt, memoriam tamen pisces habere certissimum est. quod ipse sum expertus, et experiantur, qui possunt et uolunt. nam fons quidam magnus Bullensium regionum fere plenus est piscium. solent autem homines desuper intuentes eis aliquid iacere, quod sibi uel praeripiant confluentes uel inter se diripiant concertantes. quo pastu adsuefacti deambulantibus super oram fontis hominibus ipsi quoque cum eis gregatim natando eunt et redeunt, expectantes, unde aliquid iactent, quorum praesentiam sentiunt. non itaque frustra mihi uidetur aquarum animalia sic appellata reptilia, quemadmodum aues uolatilia; nam si uel nulla memoria uel sensus tardior animae uiuae nomen repulisset a piscibus, uolatilibus certe adhiberetur, quorum uita in oculis nostris est et memor et garrula et in nidis construendis educandisque fetibus sollertissima.
- 3.9.1
Nec ignoro ita quosdam philosophos sua cuiusque elementi distribuisse animalia, ut terrena esse dicerent non tantum. quae in terra repunt atque gradiuntur, sed aues etiam, quod et ipsae in terra requiescant uolando fatigatae,. aeria uero animalia daemones esse, caelestia deos: quorum quidem nos partim luminaria, partim angelos dicimus. idem tamen aquis pisces et sui generis beluas adtribuunt, ut nullum elementum suis animalibus uacet: quasi uero sub aquis terra non sit, aut probare possint pisces non in ea requiescere ac reparare natandi uires sicut uolandi aues, etsi forte rarius pisces id faciunt, quod ad gestanda corpora sit unda quam aura ualidior, ita ut terrena quoque animalia natantia ferat, siue usu docta, ut homines, siue natura, ut quadrupedia uel serpentes. aut si propterea non putant, quia non insunt piscibus pedes, [nec uituli Marini] nec phocae aquarum sunt nec colubri cocleaeque terrarum; nam et illae pedes habent et haec genera sine ullis pedibus, non dico, requiescunt in terra, sed ab ea uix aut numquam recedunt. dracones autem sine pedibus et in speluncis requiescere et in aerem sustolli perhibentur: qui quamquam non facile noti sint, litterae tamen non tantum nostrae, sed etiam gentilium nequaquam de istorum animantium genere tacuerunt.
- 3.10.1
Quapropter, etsi daemones aeria sunt animalia, quoniam corporum aeriorum natura uigent, et propterea morte non dissoluuntur, quia praeualet in eis elementum, quod ad faciendum est quam ad patiendum aptius, duobus subterpositis. aqua scilicet et terra, uno autem superposito, id est igne sidereo — distribuuntur enim elementa ad patiendum duo: humor et humus, ad faciendum autem alia duo: aer et ignis —: si ergo haec ita sunt, non inpedit ista distinctio nostram scripturam, quae non ex aere, sed ex aquis producta indicat uolatilia, quia subtilioris quidem et in auras exhalati atque distenti, sed tamen humoris locus uolatilibus datus est. aer autem a confinio luminosi caeli usque ad aquarum fluuida et nuda terrarum peruenit. non tamen totum spatium eius exhalationes humidae infuscant, sed usque ad eum finem, unde incipit iam terra nominari secundum illum psalmum, ubi dicitur: laudate dominum de terra. superior uero pars aeris propter puram tranquillitatem caelo, cui conlimitatur, communi pace coniungitur et eius uocabulo connuncupatur. in qua fortassis parte si fuerunt ante transgressionem suam transgressores angeli cum principe suo, nunc diabolo, tunc archangelo — nam nonnulli nostri non eos putant caelestes uel supercaelestes angelos fuisse —, non mirum, si post peccatum in istam sunt detrusi caliginem, ubi tamen et aer sit et humore tenui contexatur, qui commotus uentos et uehementius concitatus etiam ignes ac tonitrua et contractus nubila et conspissatus pluuiam et congelantibus nubilis niuem et turbulentius congelantibus densioribus nubilis grandinem et distentus serenum facit occultis imperiis et opere dei a summis ad infima uniuersa, quae creauit, administrantis. unde in illo psalmo, cum commemorata essent: ignis, grando. nix, glacies, spiritus tempestatis, ne talia sine diuina prouidentia fieri mouerique putarentur, continuo subiecit: quae faciunt uerbum eius.
- 3.10.2
Si autem transgressores illi, antequam transgrederentur, caelestia corpora gerebant, neque hoc mirum est, si conuersa sunt ex poena in aeriam qualitatem, ut iam possint ab igne, id est ab elemento naturae superioris aliquid pati; nec aeris saltem spatia superiora atque puriora, sed ista caliginosa tenere permissa sunt, qui eis pro suo genere quidam quasi carcer est usque ad tempus iudicii. et si quid de his transgressoribus angelis diligentius requirendum est, alius erit adcommodatior scripturae locus. proinde nunc quod satis est: si haec spatia turbida et procellosa propter aeris naturam usque ad undas terrasque porrectam possunt aeria corpora sustinere, possunt et auium, quae productae sunt ex aquis, propter aquarum tenues halitus: qui scilicet eidem aeri iuxta undas et terras circumfuso atque ob hoc infimae et terrenae parti deputato uaporaliter inseruntur et auras intexunt, quae nocturnis rigoribus adgrauatae sereno etiam rore destillant, si autem uehementius frigus est, etiam gelu candidius inalbescunt.
- 3.11.1
Et dixit deus: educat terra animam uiuam secundum genus: quadrupedia et reptilia et bestias terrae secundum genus et pecora secundum genus. et factum est sic. et fecit deus bestias terrae secundum genus et pecora secundum genus et omnia reptilia terrae secundum genus. et uidit deus, quia bona sunt. iam nunc consequens erat, ut alteram partem, quae proprie terra dicitur, infimi huius loci. quem totum cum omnibus abyssis et nebuloso aere uniuersaliter uocabulo terrae alibi scriptura conplectitur, ornaret animalibus suis. et manifesta quidem sunt animalium genera, quae in uerbo dei terra produxit. sed quia saepe nomine pecorum uel nomine bestiarum animalia omnia rationis expertia solent intellegi, merito quaeritur, quas nunc proprie bestias et quae pecora dicat. et repentia quidem siue reptilia terrena non est dubitandum quod omnes serpentes intellegi uoluit, quamquam et bestiae dici possint; pecorum autem nomen non usitate serpentibus conuenit. rursum leonibus et pardis et tigridibus et lupis et uulpibus, canibus etiam et simiis atque id genus ceteris usitate conuenit uocabulum bestiarum. pecorum autem nomen his animalibus adcommodatius aptari solet, quae sunt in usu hominum, siue adiuuandis laboribus, ut boues et equi et si qua talia, siue ad lanicium uel ad uescendum, ut oues et sues.
- 3.11.2
Quid ergo sunt quadrupedia? quamquam enim haec omnia praeter quaedam serpentia quattuor pedibus gradiantur, nisi tamen hoc nomine proprie quaedam uellet intellegi, non utique hic etiam quadrupedia nominaret, quamuis de his in repetitione tacuerit. an cerui et damae et onagri et apri — quia neque illis bestiis, ubi leones sunt, coniungi possunt; similes enim sunt illis pecoribus neque tamen sub cura humana sunt — proprie quadrupedia nuncupata sunt, quasi reliqua essent haec animalia, quibus ista appellatio generalis quidem cum multis propter numerum pedum, sed tamen speciali significatione tribueretur? an, quia ter dixit: secundum genus, tria quaedam genera nos inuitat adtendere? primo secundum genus quadrupedia et reptilia: ubi arbitror significatum, quae quadrupedia dixerit, scilicet quae in genere sunt reptilium, sicut sunt lacerti, steliones et si quid huiusmodi est. ideoque in repetitione quadrupedum nomen non iterauit, quia reptilium uocabulo fortasse conplexus est: unde ibi non simpliciter ait: reptilia, sed addidit: omnia reptilia terrae; ideo terrae, quia sunt et aquarum, et ideo omnia, ut illic intellegantur, quae quattuor etiam pedibus nituntur, quae superius quadrupedum nomine significata proprie sunt. bestias autem, de quibus item ait: secundum genus, quidquid ore aut etiam unguibus saeuit exceptis serpentibus. pecora uero, de quibus tertio ait: secundum genus, quae neutra ui lacerant, sed aut de cornibus aut ne hoc quidem. praedixi enim et quadrupedum nomen quam late pateat ipso pedum numero facile agnosci et nomine pecorum uel bestiarum omne inrationale animal aliquando conprehendi. sed etiam ferarum uocabulum solet in latina lingua tantumdem ualere; non ideo tamen neglegenda fuit consideratio, quomodo possint haec nomina, quae non frustra in hoc scripturarum loco posita sunt, etiam speciali distinctione discerni, quod in usu loquendi cotidiano facile animaduerti potest.
- 3.12.1
Non frustra etiam lectorem mouet, utrumne passim et quasi fortuito an aliqua ratione dicatur: secundum genus, tamquam fuerint et antea, cum primo creata narrentur. an genus eorum in superioribus rationibus intellegendum est, utique spiritalibus, secundum quas creantur inferius? sed si ita esset, hoc de luce, hoc de caelo, hoc de aquis et terris, hoc de caeli luminaribus diceretur. quid enim eorum est, cuius non aeterna et incommutabilis ratio in ipsa dei sapientia uigeat, quae adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter? incipit autem hoc dici de herbis et lignis usque ad haec terrena animantia. nam et in eis, quae ex aquis creata sunt, quamuis in prima commemoratione dictum non sit, in illa tamen iteratione dictum est: et fecit deus cetos magnos et omnem animam animalium reptilium, quae eduxerunt aquae secundum genus eorum, et omne uolatile pennatum secundum genus.
- 3.12.2
An quia haec ita exorta sunt, ut ex eis alia nascerentur et originis formam successione seruarent, ideo dicuntur secundum genus propter propagationem prolis, qua permansura creabantur? sed cur de lignis et herbis non solum dicitur: secundum genus, uerum etiam secundum similitudinem, cum et animalia siue aquarum siue terrarum secundum similitudinem suam generent? an, quia genus sequitur similitudo, noluit eam ubique repetere ? nam et semen non ubique repetiuit, cum tam herbis et lignis insit quam animalibus etsi non omnibus. obseruatum est enim quaedam ita nasci ex aquis uel terra, ut sexus eis nullus sit, et ideo semen eorum non sit in eis, sed in elementis, ex quibus oriuntur. hoc est ergo secundum genus, ubi et seminum uis et similitudo intellegitur succedentium decedentibus, quia nihil eorum ita creatum est, ut semel existeret, uel permansurum uel nullo succedente decessurum.
Next → — showing 1–100 of 578
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa042a.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.