Ancient Texts

← Library

Contra Faustum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 476 sections

  1. 12.30.1

    Ducitur populus per desertum: baptizati omnes nondum perfruentes promissa patria, sed quod non uident sperando et per patientiam expectando tamquam in deserto sunt; et illic laboriosae et periculosae temptationes, ne reuertantur corde in Aegyptum. nec ibi tamen Christus deserit; nam et illa columna non recedit. et amarae aquae ligno dulcescunt, quia inimici populi signo crucis Christi honorificato mansuescunt: et duodecim fontes septuaginta palmae arbores inrigantes apostolicam gratiam praefigurant populos in septenario numero decuplato rigantem, ut per septiforme spiritus donum legis decalogus inpleatur. et hostis intercludere molitus uiam extensis Moysi manibus signo crucis dominicae superatur. et morsus mortiferi serpentum exaltato et respecto aeneo serpente sanantur. quod uerbis ipsius domini declaratur: sicut exaltauit, inquit; Moyses serpentem in heremo. sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis, qui credit in eum. non pereat, sed habeat uitam aeternam. itane etiam ista non clamant? tantane est surditas in cordibus duris ? fit pascha in occisione ouis: occiditur Christus, de quo in euangelio dicitur: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. prohibentur qui pascha faciunt ossa frangere: non franguntur in cruce ossa domini; adtestatur euangelista hinc esse dictum: os eius non comminuetis. sanguine inliniuntur postes, ut pernicies depellatur: signantur signo dominicae passionis in frontibus populi ad tutelam salutis. datur ibi lex quinquagesimo die post actum pascha: uenit spiritus sanctus quinquagesimo die post domini passionem. dicitur illic scripta lex digito dei: dicit dominus de spiritu sancto: in digito dei eicio daemonia. et clamat Faustus oculis clausis nihil se in illis litteris inuenisse, quod ad praenuntiationem Christi pertineat! quid autem mirum, si oculos habet ad legendum et cor ad intellegendum non habet, qui positus ante ostium clausum diuini secreti non fide pietatis pulsat, sed elatione inpietatis insultat? plane ita sit, ita fiat; iustum est enim. claudatur superbis ianua salutis, ueniat mansuetus, quem docet dominus uias suas : uideat et haec in illis libris et cetera uel omnia uel quaedam, qualia credat in omnibus.

  2. 12.31.1

    Uideat Iesum introducentem populum in terram promissionis. neque enim hoc temere ab initio uocabatur. sed ex ipsa dispensatione nomine mutato Iesus appellatus est. uideat botrum de terra promissionis in ligno pendentem. uideat in Hiericho tamquam in hoc mortali saeculo meretricem — de qualibus ait dominus, quod praecedant superbos in regnum caelorum — per fenestram domus suae tamquam per os corporis. sui coccum mittentem — quod est utique sanguinis signum — propter remissionem peccatorum confiteri ad salutem. uideat muros ipsius ciuitatis tamquam munitiones mortalis saeculi septies circumacta testamenti arca cecidisse, sicut nunc per tempora. quae septem dierum uicissitudine dilabuntur, testamentum dei circuit toto orbe terrarum, ut in fine temporum mors, nouissima inimica, destruatur et ex inpiorum perditione unica domus tamquam unica ecclesia liberetur. mundata a turpitudine fornicationis per fenestram confessionis in sanguine remissionis.

  3. 12.32.1

    Uideat tempora primo iudicum postea regum, sicut erit primo iudicium, deinde postea regnum; inque ipsis temporibus iudicum et regum iterum atque iterum multis et uariis modis Christum et ecclesiam figurari. quis erat in Samson obuium leonem necans, cum petendae uxoris causa ad alienigenas tenderet. nisi qui ecclesiam uocaturus ex gentibus dixit: gaudete, quia ego uici saeculum? quid sibi uult in ore ipsius leonis occisi fauus exstructus, nisi quia ecce conspicimus leges ipsas regni terreni, quae aduersus Christum ante fremuerant, nunc iam perempta feritate dulcedini euangelicae praedicandae etiam munimenta praebere? quid est illa mulier plena fiduciae hostis tempora ligno transfigens nisi fides ecclesiae cruce Christi regna diaboli perimens ? quid uellus conplutum area sicca et postea conpluta area sicco uellere nisi primo una gens Hebraeorum habens occulte in sanctis mysterium dei, quod est Christus, quo mysterio totus orbis uacuus erat? nunc autem in manifestatione totus orbis id habet, illa uacuata est.

  4. 12.33.1

    Quid iam regum temporibus, ut et inde pauca commemorem ? nonne ab ipso exordio commutatum sacerdotium in Samuhelem reprobato Heli et commutatum regnum in Dauid reprobato Saule clamat praenuntiari nouum sacerdotium nouumque regnum reprobato uetere, quod umbra erat futuri. in domino nostro Iesu Christo uenturum ? nonne ipse Dauid. cum panes propositionis manducauit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus, in una persona utrumque futurum, id est in uno Iesu Christo regnum et sacerdotium figurauit? nonne cum decem tribus a templo separatae sunt et duae derelictae. satis indicat, quod de tota ipsa gente apostolus ait: reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt?_

  5. 12.34.1

    Pascitur Helias tempore famis coruis mane adferentibus panem et ad uesperam carnes: et Manichaei non intellegunt in illis libris Christum, cui quodam modo salutem nostram esurienti confitentur peccatores fidem primitias spiritus nunc habentem, in fine autem uelut ad uesperam saeculi etiam carnis resurrectionem. mittitur Helias pascendus ad alienigenam uiduam. quae uolebat duo ligna colligere. priusquam moreretur: non hic solo ligni nomine sed etiam numero lignorum signum crucis exprimitur. benedicitur farina eius et oleum: fructus et hilaritas caritatis, quae cum inpenditur. non deficit; hilarem enim datorem diligit deus.

  6. 12.35.1

    Heliseo pueros insultantes et clamantes: calue, calue! bestiae comedunt: puerili stultitia deridentes Christum in loco Caluariae crucifixum inuasi a daemonibus pereunt. mittit Heliseus per seruum baculum super mortuum et non reuiuescit: uenit ipse, coniungit et coaptat se morti eius et reuiuescit: misit sermo dei legem per seruum suum nec profuit in peccatis mortuo generi humano. quae tamen non sine causa missa est ; ille enim misit, qui sciret eam prius esse mittendam. uenit ipse, conformauit se nobis factus particeps mortis nostrae, et uiuificati sumus. cum securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exiliens in profundum fluminis mersum est atque in lignum desuper ab Heliseo proiectum reuersum est: ita cum inpios Iudaeos per corpus operata praesentia Christi tamquam infructuosas arbores caederet — quia de illo Iohannes dixerat: ecce securis ad radices arboris posita est - ab eis interueniente passione corpus ipsum deseruit, in inferni profunda descendens, quo in sepultura desuper posito tamquam ad manubrium suum spiritu redeunte surrexit. quam multa praeteream breuitatis necessitate constrictus. norunt qui legunt.

  7. 12.36.1

    Iam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam spiritus dei per Hieremiam prophetam iubet, ut pergant et orent pro eis ipsis, in quorum regno peregrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos et nouellarent uineas et plantarent hortos, quis non agnoscat, quid praefigurauerit, qui adtenderit ueros Israhelitas, in quibus dolus non est, per apostolicam dispensationem cum euangelico sacramento ad regnum gentium transmigrasse ? unde nobis apostolus tamquam Hieremiam replicans dicit: uolo ergo primum omnium fieri deprecationes, adorationes; interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et his, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et caritate. hoc enim bonum et acceptum est coram saluatore nostro deo, qui omnes homines uult saluos fieri et in agnitionem ueritatis uenire. ex hoc quippe etiam illis credentibus constructa sunt domicilia pacis, basilicae christianorum congregationum, et nouellatae uineae, populi fidelium, et plantati horti, ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat. sub cuius umbraculis longe lateque porrectis etiam altipetax superbia gentium tamquam in caeli uolatilibus confugiendo requiescit. nam quod etiam post septuaginta annos secundum eiusdem Hieremiae prophetiam reditur ex captiuitate et templum renouatur. quis fidelis Christi non. intellegat post euoluta tempora. quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est ecclesiae dei. ad illam caelestem Hierusalem ex huius saeculi peregrinatione redeundum ? per quem nisi per legum Christum uere sacerdotem magnum, cuius figuram gerebat ille Iesus sacerdos magnus illius temporis, quo templum aedificatum est post captiuitatem ? quem propheta Zacharias uidit in sordido habitu deuictoque diabolo, qui ad eius accusationem stabat. ablatam illi sordidam uestem et datum indumentum honoris et gloriae: sicut corpus Iesu Christi, quod est ecclesia. aduersario in fine temporum per iudicium superato a luctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis adsumitur. quod etiam in psalmo dedicationis domus apertissime canitur: conuertisti luctum meum in gaudium mihi. conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia, ut, cantet tibi gloria mea et non conpungar.

  8. 12.37.1

    Quis potest ex occasione alterius operis omnia, quae in illis ueteribus legis et prophetarum libris figurate Christum adnuntiant, quantalibet breuitate perstringere ? nisi forte quis putat ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine per sua tempora cucurrerunt, ad Christi significationes interpretando uertantur. hoc forte Iudaei possunt dicere siue pagani; eis autem, qui se christianos putari uolunt, premit ceruicem apostolica auctoritas dicens: omnia haec in figura contingebant illis et: haec omnia figurae nostrae fuerunt. nam si Ismahel et Isaac homines nati duo testamenta significant, quid credendum est de tot factis. quae nullo naturali usu, nulla negotii necessitate facta sunt? nihilne significant? si quis nostrum, qui Hebraeas litteras ignoramus, id est ipsos uocum characteres, uideret eas in pariete conscriptas honorato aliquo loco: quis esset tam excors, ut eo modo pictum parietem putaret? ac non potius intellegeret scriptum, ut si legere non ualeret, non tamen illos apices aliquid significare dubitaret? ita prius illa omnia. quae sunt in uetere instrumento scripturarum sanctarum, . quisquis non peruerso animo legerit, sic oportet moueatur, ut aliquid ea significare non ambigat.

  9. 12.38.1

    Uerbi enim gratia: numquid, si oportebat adiutorium uiro feminam fieri, etiam hoc necessitas ulla cogebat uel ulla suadebat utilitas. ut de dormientis latere fieret? si causa euadendi diluuii opus erat fabricari arcam, quid opus erat. mensuras eius aut ipsas potissimum fieri aut etiam scriptis ad religionem posteritati propagandis commemorari ? si propter genus reparandum animalia includi oportebat, quid opus erat illo potissimum numero septena de mundis, bina de inmundis? aditum ad arcam fieri necessitas utique cogebat; in latere autem fieri uel etiam memoriae commendari per litteras quid cogebat? immolare filium iubetur Abraham: iussus hoc fuerit, ut eius oboedientia tali etiam examine probata posteris innotesceret; conuenientius ligna portauerit filius, ne pater senexque portaret; non sit postea filium ferire permissus, ne orbitate grauissima se feriret: numquid etiamsi nullo effuso sanguine rediretur, minus esset probatus Abraham? aut si iam opus erat perfici sacrificium, etiamne, ut ille aries in uepre adhaerens cornibus adpareret, ad ullum augmentum uictimae pertinebat? sic omnia cum considerantur et quasi superflua necessariis contexta inueniuntur, admonent humanum animum, id est animum rationalem prius aliquid significare, deinde quid significent quaerere.

  10. 12.39.1

    Itaque etiam ipsi Iudaei, qui Christum, cuius passionem nos agnouimus, illi derident, nolunt talibus rerum non tantum dictarum, sed etiam gestarum figuris praeuntiatum uideri, * coguntur nobis dicere, quid illa significent: quae nisi aliquid significare concedunt, tam diuinae auctoritatis libros ab ineptarum fabularum ignominia non defendunt. uidit hoc Philo quidam, uir liberaliter eruditissimus unus illorum, cuius eloquium Graeci Platoni aequare non dubitant, et conatus est aliqua interpretari non ad Christum intellegendum, in quem non crediderat, sed ut inde magis adpareret, quantum intersit. utrum ad Christum referas omnia, propter quem uere sic dicta sunt, an praeter illum quaslibet coniecturas quolibet mentis acumine persequaris, quantumque ualeat quod apostolus ait: cum transieris ad dominum, auferetur uelamen. ut enim quiddam eiusdem Philonis commemorem, arcam diluuii secundum rationem humani corporis fabricatam uolens intellegi tamquam membratim omnia pertractabat. cui subtilissime numerorum etiam regulas consulenti congruenter occurrebant omnia, quae ad intellegendum Christum nihil inpedirent, quoniam in corpore humano etiam ille humani generis saluator adparuit, nec tamen cogerent, quia corpus humanum est utique et hominum ceterorum. at ubi uentum est ad ostium, quod in arcae latere factum est, omnis humani ingenii coniectura defecit. ut tamen aliquid diceret, inferiores corporis partes, qua urina et fimus egeruntur, illo ostio significari ausus est credere, ausus et dicere, ausus et scribere. non mirum. si ostio non inuento sic errauit. quodsi ad Christum transisset, ablato uelamine sacramenta ecclesiae manantia ex latere hominis illius inuenisset. nam quia praedictum est: erunt duo in carne una, propterea et in arca quaedam ibi ad Christum, quaedam uero ad ecclesiam referuntur, quod totum Christus est. sic et in ceteris interpretationibus figurarum per uniuersum textum diuinae scripturae licet considerare et conparare sensus eorum, qui Christum ibi intellegunt, et eorum, qui praeter Christum ad alia quaelibet ea detorquere conantur.

  11. 12.40.1

    Nec pagani nobis in hoc obstrepunt; neque enim audent contradicere, ne illa non solum dicta sed etiam facta figurate accepta interpretemur ad Christum intellegendum, praesertim quia ea, quae praenuntiata intellegimus. etiam demonstramus inpleta, cum fabulas suas ut aliquo modo commendent, ad nescio quas physiologias uel theologias, id est rationes naturales uel diuinas interpretando referre conentur ex parte plene satis indicantes, qualia sint; ex parte autem dissimulantes. dum ea rident in theatris, quae uenerantur in templis. in turpitudine nimium liberi. in superstitione nimium serui.

  12. 12.41.1

    Nobis autem quisquis dixerit non ideo alia uel gesta uel scripta, ut Christus in eis intellegatur, excepta ipsa tanta consonantia rerum praefiguratarum et nunc inpletarum aliis praesagiis propheticis apertis manifestisque ferietur, sicuti est illud: in semine tuo benedicentur omnes gentes. hoc dictum est ad Abraham. hoc ad Isaac, hoc ad Iacob. unde non inmerito dicit: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob. conpleturus utique in benedictione omnium gentium, quod ex eorum semine promisit. nec inmerito ipse Abraham, cum eius seruus ei iurasset, sub femore suo iussit eum ponere manum, sciens inde uenturam carnem Christi, in quo benedici omnes gentes non nunc praenuntiamus. sed quod tunc praenuntiatum est, nunc uidemus.

  13. 12.42.1

    Uellem scire, immo melius nescierim, qua caecitate . animi legerit Faustus, ubi uocauit Iacob filios suos et dixit: congregamini, ut nuntiem uobis, quae occursura sunt uobis in nouissimis diebus: congregamini et audite. filii Iacob: audite, Israhel, patrem uestrum. hic certe nemo dubitat prophetantis personam esse dilucidatam. audiamus ergo, quid dicat filio suo Iudae, de cuius tribu Christus. uenit ex semine Dauid secundum carnem. sicut apostolica doctrina testatur. Iuda, inquit, te laudent fratres tui; manus tuae super dorsa inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. catulus leonis Iuda, de germinatione filius meus, ascendisti recumbens, dormisti ut leo et ut catulus leonis, quis suscitabit eum? non deerit princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniant quae reposita sunt ei; et ipse expectatio gentium alligans ad uineam pullum suum et cilicio pullum asinae; lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum suum; fulgentes oculi eius a uino et dentes candidiores lacte. falsa sint ista. obscura sint ista, si non in Christo euidentissima luce claruerunt, si non eum laudant fratres eius apostoli et omnes coheredes eius, non suam gloriam quaerentes, sed ipsius; si non sunt manus eius super dorsa inimicorum eius; si non deprimuntur atque curuantur ad terram crescentibus populis christianis, quicumque illi adhuc aduersantur; si non eum adorauerunt filii Iacob in reliquiis, quae per electionem gratiae saluae factae sunt; si non ipse catulus est leonis, quoniam nascendo paruulus factus est — propter hoc additum: de germinatione filius meus. causa quippe reddita est, quare catulus, in cuius laude alibi scriptum est: catulus leonis fortior iumentis, hoc est etiam paruulus fortior maioribus si non ascendit in cruce recumbens, cum inclinato capite reddidit spiritum; si non dormiuit ut leo, quia et in ipsa morte non est uictus, sed uicit, et ut catulus leonis - inde enim mortuus unde et natus — si non ille eum suscitauit a mortuis, quem nemo hominum uidit nec uidere potest — eo enim, quod dictum est: quis suscitabit eum? satis expressa est tamquam ignoti significatio — si defuit princeps ex Iuda et dux ex femoribus eius. donec uenirent oportuno tempore, quae promissa tamquam reposita fuerant. sunt enim litterae certissimae historiae ipsorum quoque Iudaeorum, quibus ostenditur primum alienigenam Herodem regem fuisse in gente Iudaeorum, quo tempore natus Christus est. ita non defuit rex de semine Iuda, donec uenirent, quae reposita erant illi. sed quia non solis Iudaeis fidelibus profuit, quod promissum est, uide. quid sequatur: et ipse expectatio gentium; ipse alligauit ad uineam pullum suum, id est populum suum in cilicio praedicans et clamans: agite paenitentiam; adpropinquauit enim regnum caelorum. populum autem gentium illi subditum cognoscimus pullo asinae conparatum, in quo etiam sedit ducens eum in Hierusalem, id est in uisionem pacis, docens mansuetos uias suas. si non lauat in uino stolam suam: ipsa est enim gloriosa ecclesia. quam sibi exhibet non habentem maculam aut rugam; cui dicitur etiam per Esaiam: si fuerint peccata uestra sicut phoenicium. tamquam niuem dealbabo. unde nisi de dimissis peccatis ? in quo ergo uino nisi illo, de quo dicitur, quod pro multis effundetur in remissionem pecca- , torum? ipse est enim botrus ille, qui pependit in ligno. propterea et hic uide, quid adiungat: et in sanguine uuae amictum suum. iam uero fulgere oculos eius a uino, illa in corpore eius membra cognoscunt, quibus donatum est sancta quadam ebrietate alienatae mentis ab infra labentibus temporalibus aeternam lucem sapientiae contueri. unde quiddam paulo ante commemorauimus dicente Paulo: siue enim mente excessimus, deo. hi sunt fulgentes oculi a uino. sed tamen quia sequitur: siue temperantes sumus, uobis, nec paruuli relinquuntur adhuc lacte nutriendi, quia et hic sequitur: et dentes candidiores lacte.

  14. 12.43.1

    Quid ad haec respondetis, insani ? nempe ista manifesta sunt, nempe omnes, non dico calumnias contradictionis sed etiam nebulas dubitationis expellunt. talia quaerite primo in illis libris, talibus primo credite, quae nunc a me nec omnia commemorari possunt, quia nimium est, nec multa, quia longum est, nec pauca uellem. ne sola existimentur ab eis. qui illa non legunt, et ne fidelis ac diligens lector me reprehendat, cum plura euidentiora reppererit, quod ista potissimum posuerim, quae mihi occurrere in praesentia potuerunt; inuenietis enim multa, quae omnino nec tali saltem indigeant admonitione, quali modo usus sum in uerbis Iacob. quis enim iam quaerat expositorem, dum legit: uelut ouis ad uictimam ductus est, et omnia, quae illic multipliciter et euidenter dicuntur: quia liuore eius sanati sumus, quia peccata nostra ipse portauit? quis non quasi euangelium cantari arbitretur: io derunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me; diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimenta mea miserunt sortem? quis nisi nimium caecus iam inpleri non cernat: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium? quid illud in euangelio: tristis est anima mea usque ad mortem, et: nunc anima mea turbata est? nonne prius in psalmo sonuit: dormiui conturbatus? et unde factum ' est, ut dormiret? quorum uocibus adclamatum est: crucifige, crucifige, nonne et in psalmo secutus praenuntiat: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus? quid autem fecerunt, quid nocuerunt resurrecturo et super caelos ascensuro et totum orbem terrarum gloria sui nominis possessuro? uide, utrum hoc psalmus ante tacuerit; sequitur enim: exaltare super caelos. deus, et super omnem terram gloria tua. quis umquam de Christo dictum dubitauit: dominus dixit ad me, filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae? quis alium intellegere permissus est. ubi Hieremias dicit nimirum de sapientia: tradidit illam Iacob puero suo et Israhel electo suo; post haec in terris uisus est, et cum hominibus conuersatus est?

  15. 12.44.1

    Quis non eundem saluatorem agnoscat apud Danihelem, cum antiquo dierum offertur filius hominis et accipit regnum sine fine. ut seruiant ei omnes gentes? iam uero si locum illum, quem commemorauit dominus ex eiusdem Danihelis prophetia: cum uideritis abominationem uastationis (quae dicta est a Danihele) stantem in loco sancto: qui legit, intellegat, si subputatis etiam temporibus hebdomadum ille numerus pertractetur, non solum Christus sed etiam tempus reperitur, quo eum oportuit uenire passurum. quamquam et sine conputatione temporum manifestis rerum effectibus Iudaeos urgere soleamus, cum quibus nobis, non. utrum in Christo sit salus nostra, sed utrum iam uenerit passusque fuerit disceptatio est. conuincuntur autem rebus ipsis apertissimis non solum de fide omnium gentium, quas ei seruituras eadem, cui cedere coguntur, scriptura praedixit. quae ita clarescit toto orbe terrarum, ut omnium tergiuersantium oculos feriat, uerum etiam de iis. quae in ipsa Iudaeorum gente iam facta sunt, quod sacrarium euersum est. quod cessauit hostia et sacerdos et unctio pristina: quae omnia Danihel tunc praenuntiauit futura. quando ungui sanctum sanctorum liquide prophetauit. cum igitur illa omnia iam facta sint, exigitur ab eis etiam unctus sanctus sanctorum, et quid respondeant. non inueniunt. quomodo autem nobiscum non de Christo, sed tantum de aduentu eius disceptarent. nisi bene nossent eum in suis libris prophetatum ? cur a Iohanne quaerunt, utrum ipse sit Christus? cur ipsi domino dicunt: quamdiu animam nostram tollis? si tu es Christus. dic nobis palam? cur Petrus et Andreas et Philippus dicunt Nathanaheli: inuenimus messiam, quod interpretatur Christus, nisi quia hoc nomen in illa gente per illas litteras et sciebatur et expectabatur ? nam nulla alia gens reges et sacerdotes suos christos habuit et uocauit, quorum significatiuam unctionem cessare fas non fuit, nisi cum ille uenisset, qui in eis praenuntiabatur. sic enim Iudaei nouerant illos christos suos, ut tamen unum sperarent. per quem demum liberarentur; sed excaecati occulta iustitia dei dum solam eius uirtutem cogitant, infirmitatem, in qua pro nobis mortuus est, non intellexerunt. hinc illa uerba in libro sapientiae de illis praedicta cognoscimus: morte turpissima condemnemus illum; erit enim respectus in sermonibus illius; si uere filius dei est, suscipiet illum et liberabit illum de manibus contrariorum. haec cogitauerunt et errauerunt; excaecauit enim illos malitia illorum. quod etiam de istis uerissime dici potest. qui in tanta multitudine testimoniorum, in tanta dispositione praenuntiatarum rerum. in tanta manifestatione conpletarum adhuc dicunt scripturis illis Christum non esse prophetatum. quod si iterum atque iterum dicant, nos iterum atque iterum possumus documenta proferre adiuuante illo, qui tantam copiam praebuit aduersus calumnias erroris humani, ut ea, quae iam commemorauimus, non repetamus.

  16. 12.45.1

    Iam porro aliam Fausti tergiuersationem, quam credo cum et ipse praeclarissima prophetiae luce percuteretur, callidissimam se inuenisse arbitratus est. etiam refellere piget, ne propterea putetur aliquid dixisse, quia ei responderi dignum habitum est. quis enim dementissimus diceret eneruis esse fidei de Christo sine teste non credere ? uellem mihi isti responderent, cuinam de Christo ipsi credidissent; an illam uocem de caelo audierunt: hic est filius meus? ei quippe uoci potius Faustus nos iubet credere, qui de Christo non uult testibus hominibus credi, quasi ad nos etiam eiusdem uocis notitia sine homine teste peruenerit, cum et manifestum sit sic eam peruenisse, et apostolus dicat: quomodo autem inuocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo pradicabunt. si non mittantur? sicut scriptum est: quam speciosi pedes eorum qui adnuntiant pacem, qui adnuntiant bona! uidetis certe, quemadmodum praedicationem doctrinae apostolicae propheticum testimonium comitetur. ut enim non contemnerentur neque fabulosa ducerentur, quae apostoli adnuntiabant, demonstrabantur haec a prophetis ante fuisse praedicta, quia etsi adtestabantur miracula, non defuissent — sicut etiam nunc adhuc quidam mussitant — qui magicae potentiae cuncta illa tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione prophetica uinceretur. magicis enim artibus longe antequam nascerentur. prophetas sibi constituere, a quibus praenuntiarentur, nemo utique diceret. sed uidelicet uetat nos Faustus de uero Christo Hebraeis prophetis testibus credere, qui de falso Christo Persarum erroribus credidit.

  17. 12.46.1

    Uerum disciplina catholica propterea simplici fide prius nutriri oportere docet mentem christianam. ut eam capacem faciat ad intellegenda superna et aeterna. sic enim et propheta dicit: nisi credideritis, non intellegetis. at ea ipsa est simplex fides, qua credimus, antequam cognoscamus supereminentem scientiam caritatis Christi, ut inpleamur in omnem plenitudinem dei, non sine causa dispensationem humilitatis eius, qua humanitus natus et passus est, a prophetis per propheticam gentem. per propheticum populum, per propheticum regnum tanto ante praedictam, nisi quia in illa stultitia, quae sapientior est hominibus, et in illa infirmitate. quae fortior est hominibus. magnum aliquid latet ad iustificationem et glorificationem nostram. et ibi sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, qui nulli aperiuntur, si tibi per maternam carnem traiectum cibum, id est per apostolica et prophetica ubera lactis alimenta contempserit et tamquam iufantilem uictum quasi praegrandi aetate fastidiens prius in uenena haereticorum quam in sapientiae cibum, cui se idoneum , temere arbitratur, inruerit. non ergo quod dicimus necessariam simplicem fidem, contrarium est ei. quod dicimus, ut prophetis credatur; magis enim ad hoc pertinet, ut prophetis credatur, priusquam purgata et roborata mente possit intellegi, qui per prophetas sic loquebatur.

  18. 12.47.1

    At enim si Christum prophetauerunt, non digne neque congruenter sua prophetatione uixerunt. unde hoc scitis? an quid sit uel bene uel male uiuere, iudicare uos potestis, quorum iustitia est potius succurrendum esse meloni non sentienti, ut eum uos manducetis. quam mendico esurienti ut manducandum aliquid detis? catholicis autem paruulis, antequam sciant, quae sit animae humanae perfecta iustitia, et quantum intersit inter ipsam, cui suspiratur, et istam, qua hic uiuitur, sufficit de illis uiris hoc existimare, quod commendat apostolicae doctrinae sanitas. quia iustus ex fide uiuit. credidit autem Abraham deo et deputatum est ei ad iustitiam. praeu idens enim scriptura, quia ex fide iustificat gentes deus, praenuntiauit Abrahae dicens quia in semine tuo benedicentur omnes gentes. apostoli uerba sunt. ad cuius tam claram tamque omnibus notissimam uocem. si a uestris fallacissimis somniis euigilaretis, sequeremini uestigia patris nostri Abraham et in eius semine benediceremini cum omnibus gentibus. ipse enim accepit, sicut dicit apostolus, signum circumcisionis signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio. ut sit pater omnium credentium per praeputium. ut deputetur et illis ad iustitiam: ut sit pater circumcisionis his. qui non solum ex circumcisione sunt. sed et his, qui sequuntur uestigia, quae est in praeputio fidei patris nostri Abraham. cuius ergo iustitia fidei nobis ad exemplum imitanda proposita est, ut et nos iustificati ex fide pacem habeamus ad deum, intellegere debemus, quemadmodum uixerit, non reprehendere, ne ante per abortum labamur ex utero matris ecclesiae. quam per stabilem conceptum formati perfectique nascamur.

  19. 12.48.1

    Hoc Fausto pro moribus patriarcharum et prophetarum ex uoce paruulorum nostrorum breuiter responderim: inter quos et me ipsum deputauerim. dum tamen non reprehendam uitam sanctorum antiquorum. etiam si non intellegam. quam mystice uixerint. quorum uitam nobis laudabiliter apostoli euangelio suo praedicarunt, sicut illi sua prophetia futuros apostolos praedixerunt, ut clament ad se inuicem duo testamenta, sicut duo seraphim: sanctus. sanctus. sanctus dominus deus sabaoth. cum uero coeperit Faustus patriarchas et prophetas non generali atque indefinita reprehensione, sicut hic fecit, sed proprie facta eorum commemorando criminari. adiuuabit me dominus deus eorum, qui est etiam noster, ut ad singula congruenter apteque respondeam. nunc uero illos homines Faustus Manichaeus uituperat. Paulus autem apostolus laudat; eligat quisque. cui credat.

  20. 13.1.1

    LIBER TERTIUS DECIMUS.

  21. 13.1.2

    FAUSTUS dixit: Quomodo Christum colitis prophetas repudiantes, quorum ex praesagiis accipitur fuisse uenturus? Christum quidem nostrum. id est filium dei Hebraeorum aliquos adnuntiasse prophetas nescio an probare quis possit, cum res coeperit examinari. uerumtamen etiam si hoc ita se habeat, quid ad nos? illos manet haec reprehensio. qui ex iudaismo forte ad christianismum conuersi sub testimonis, ut perhibes. prophetarum postea neglexerint eos ut beneficiorum ingrati. porro autem nos natura gentiles sumus. id est. quod Paulus praeputium uocat, sub alia nati lege et praefatoribus aliis, quos gentilitas uates appellat. atque ex his postea sumus ad christianismum conuersi, non ante effecti Iudaei, ut merito Hebraicorum prophetarum sequeremur fidem euntes ad christianismum. sed sola exciti fama et uirtutum opinione atque sapientia liberatoris nostri Iesu. unde si mihi adhuc n paterna religione moranti praedicator adueniens Christum uellet ex prophetis insinuare, hunc ego protinus dementem putarem. qui gentili mihi et longe alterius religionis homini de magis dubiis dubia conaretur astruere. quid ergo opus erat, nisi ut ante prophetis mihi credendum esse persuaderet et tunc per prophetas Christo ? quod ipsum ut fieret, opus item erat aliis prophetis, qui pro istis facerent fidem. quapropter si tu Christum per prophetas accipiendum putas, prophetas per quem accipies ? an dicturus eris "per Christum uicissim," id est ut alter alterum commendet, Christus prophetas et prophetae Christum ? sed paganus utriusque eorum condicione liber nec prophetis de Christo dicentibus crederet nec Christo de prophetis. ita totum nulli alii quam suae fidei debet. quicumque fit ex gentibus christianus. atque ut exemplo fiat id, quod dicimus. apertius, ponamus aliquem nunc a nobis catechizari gentilem. cui adsidentes dicamus: "crede Christo, quia deus est," ille uero "unde hoc mihi probatis" dicat, et nos respondentes dicamus ex prophetis'. rursum illo quaerente "quibus prophetis" ? nos respondeamus Hebraeis. atque ille subridens dicat: sed his ego minime credo. nos autem respondeamus: quid? quod eos Christus confirmat. idem uero multo magis ridens dicat: quid ? quod ego nec ipsi credo. quid fiet his ita transactis ? nonne haerebimus et ille risis nobis tamquam inprudentibus remeabit ad sua? ita nihil, ut dixi, ecclesiae christianae Hebraeorum testimonia conferunt, quae magis constet ex gentibus quam ex ludaeis. sane si sunt aliqua, ut fama est. Sibyllae de Christo praesagia aut Hermetis. quem • dicunt Trismegistum, aut Orphei aliorumque in gentilitate uatum, haec nos aliquanto ad fidem iuuare poterunt, qui ex gentibus efficimur christiani ; Hebraeorum uero testimonia nobis, etiamsi sint uera, ante fidem inutilia sunt, post fidem superuacua. quia ante quidem eis credere non poteramus. nunc uero ex superfluo credimus.

  22. 13.2.1

    AUGUSTINUS respondit: Prosit nobis hoc loco ad breuitatem respondendi superior tam prolixa responsio. puto enim iam qui illam legerit, ridet istum talia delirantem et adhuc dicentem Christum filium dei Hebraeos non praenuntiasse prophetas: in qua sola gente nomen ipsum, quod dicitur Christus, et in rege et in sacerdote sacratissimum fuit nec inde sublatum, antequam ipse uenisset, qui in illis figurabatur. respondeant autem ipsi, Christi nomen unde didicerint. si a Manichaeo, quaero ipsi Manichaeo quomodo crediderint, ut alios taceam, homines Afri homini Persae. cum Faustus reprehendat Romanos et Graecos uel alias gentes, si Hebraeis prophetis tamquam alienigenis de Christo crediderint, dicatque illis adcommodatiora esse uaticinia Sibyllae et Orphei uel si qua forte alia -sunt uatum gentilium, ut credatur in Christum. nec adtendat in nullis ecclesiis illa recitari, cum Hebraei prophetae in omnibus gentibus clareant atque ad christianam salutem tanta fidelium examina adducant. dicere autem non esse aptam gentibus Hebraeam prophetiam, ut credant in Christum. cum uideat omnes gentes per Hebraeam prophetiam credere in Christum. ridicula insania est.

  23. 13.3.1

    Displicet uobis talis Christus, qualis per Hebraeos praenuntiatus est; et tamen omnes populi gentium, apud quos Hebraeam prophetiam nullum pondus auctoritatis habere arbitramini. in talem Christum credunt, qualis per Hebraeos praenuntiatus est, accipiendo scilicet euangelium, quod deus ante promiserat, sicut apostolus commemorat, per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem. unde propheta Esaias dicit: erit radix Iesse, qui exsurget regnare in gentibus; in eum gentes sperabunt, et: ecce uirgo concipiet et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel. quod interpretatur: nobiscum deus. ne putent isti hominem tantummodo Christum ab Hebraeis prophetis praenuntiatum; hoc enim uidetur tetigisse Faustus. cum ait Christum quidem nostrum filium dei. quasi Hebraei Christum suum non filium dei dicerent. ecce nos ostendimus deum Christum uirginis filium ex Hebraea prophetia. nam utique et Iudaei carnales ne hoc solum putarent esse Christum. quod propter nos factus est homo ex semine Dauid, admonet eos ipse dominus ex prophetia eiusdem Dauid quaerens ab eis, quid eis uideretur de'" Christo. cuius eum esse dicerent filium. qui cum respondissent: Dauid, ne hoc solum, ut dixi. putaretur et non respicerent ad Emmanuhel, quod est interpretatum "nobiscum deus," et: quomodo, inquit. ipse Dauid in spiritu dicit eum dominum: dixit dominus domino meo, sede ad dexteram meam. donec ponam inimicos tuos scabellum pedumtuorum?ecceinquamnos ostendimus Hebraea prophetia Christum deum; uos ostendite aliquam prophetiam uestram. unde nomen Christi didiceritis.

  24. 13.4.1

    Manichaeus enim uester non fuit propheta uenturi Christi: apostolum quippe eius se dicit inpudentissima quidem fallacia; nam constat non solum post Tertullianum, uerum etiam post Cyprianum hanc haeresim exortam. omnes tamen eius epistulae ita exordiuntur: Manichaeus apostolus Iesu Christi. huic uos de Christo quare credidistis? quemnam testem uobis sui apostolatus adduxit? nomenque ipsum Christi, quod non scimus nisi in regno Iudaeorum in sacerdotibus et regibus institutum. ut non solum ille aut ille homo, sed uniuersa ipsa gens totumque regnum propheta fieret Christi christianique regni. cur iste inuasit, cur usurpauit. qui prophetis Hebraeis uos - uetat credere, ut uos falsi Christi fallaces discipulos falsus et fallax apostolus faciat? postremo ne diceretur ei "mentiris," protulerit uobis aliquos et prophetas secundum adsertionem suam Christum praenuntiantes. quid facietis ei. qualem Faustus catechizandum sub exemplo proposuit, qui neque ipsis neque illi credere uoluerit? an apostolos nostros pro se testes uocabit? non, opinor, homines producet. sed libros aperiet: quos non pro se. sed contra se apertos reperiet. ibi enim Christum natum ex Maria uirgine. ibi filium dei factum ex semine Dauid secundum carnem legimus et docemus. quod si eos infalsatos dixerit, ipse testium suorum fidem obpugnabit; si autem alios, quos dicat apostolorum nostrorum. codices protulerit, quomodo eis ipse auctoritatem dabit, quam per ecclesias Christi ab ipsis apostolis constitutas non accepit. ut inde ad posteros firmata commendatione transcurreret ? quomodo ille, cui non credo, profert mihi scripturas. quibus de illo credam. et eis ipse conatur dare auctoritatem, cum ego ipsi non credam?

  25. 13.5.1

    Si autem famae de Christo credidistis — hoc enim et Faustus magnis angustiis coartatus transeunter adtigit, ne scilicet aut eos libros proferre cogeretur, quorum auctoritas nulla est, aut ad eos ligaretur, quorum auctoritas ei contraria est - ergo si de Christo famae credidistis, uidete utrum idonea testis sit, diligenter considerate. quo uos praecipitetis. mala enim multa de uobis fama disseminat, cui credi non uultis. quae igitur ratio est hanc de Christo uelle ueracem. quam de uobis uultis esse mendacem? quid? quod etiam famae Christi contradicitis. ea quippe clarior, ea praepollentior, aures et mentes et linguas omnium gentium tenet, quae Christo ex semine Dauid secundum scripturas Hebraeas disseminato inplet, quod ibi scriptum est promissum Abrahae et Isaac et Iacob. in semine tuo benedicentur omnes gentes. quid ergo respondetis, cuinam de Christo credideritis, quibus testes alienigenae non placent? nostrorum porro librorum auctoritas tot gentium consensione per successiones apostolorum, episcoporum conciliorumque roborata uobis aduersa est; uestrorum autem nulla est, quia et a tam paucis profertur et ab eis, qui deum et Christum mendacem colunt. unde contra eorum mendacem doctrinam fit, nisi et ipsi tamquam imitatores dei et Christi sui mendaces habeantur. fama uero etiam ipsa consulta et uos pessimos iactat et Christum ex semine Dauid contra uos praedicare non cessat. uocem patris de caelo non audistis, opera Christi, quibus de se ipso testificabatur, non uidistis; codices, in quibus haec scripta sunt, ut specie christiana fallatis, uelut accipitis; ne tamen contra uos legantur, infalsatos dicitis. profertis inde Christum dicentem: si mihi non creditis, operibus credite, et: ego sum, qui testimonium perhibeo de me, et testimonium perhibet de me, qui me misit pater, et non uultis contra uos inde proferri: scrutamini scripturas, in quibus putatis uos uitam aeternam habere, ipsae testimonium perhibent de me, et: si crederetis Moysi. crederetis et mihi; de me enim ille scripsit, et: habent ibi Moysen et proph etas, audiant eos, et: si Moysen et prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent ei! unde huc existis? unde confiditis? scripturas tanta auctoritate firmatas commendatasque respuitis, miracula non facitis: quae si faceretis. etiam ipsa in uobis caueremus praeinstruente nos domino et dicente: exurgent multi pseudochristi et pseudoprophetae et facient signa et prodigia multa, ut fallant, si fieri potest, etiam electos; ecce praedixi uobis. usque adeo nihil credi uoluit aduersus confirmatam scripturarum auctoritatem, quae fidem suam rebus ipsis probat, quae per temporum successiones haec inpleri et effici ostendit, quae tanto antequam fierent, praenuntiauit.

  26. 13.6.1

    Restat, ut rationem uos exhibere dicatis, tam certam et inuictam, ut per se ipsam declarata ueritate nullam testis auctoritatem, nullam miraculi ueritatem requirat. quid dicitis ? quid profertis? quam rationem, quam ueritatem? fabula illa est longa et uana, puerile ludibrium et muliebre auocamentum et aniculare deliramentum continens initium truncum et medium putridum et finem ruinosum. cum enim uobis ex eius initio dictum fuerit: inmortali, inuisibili, incorruptibili deo quid factura erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset ? et de medio eius: quomodo est incorruptibilis et incontaminabilis deus, cuius membra in pomis et oleribus manducando et digerendo conteritis. ut purgetis? et de fine eius: quid fecit anima misera, ut in globo tenebrarum perpetuo uinculo puniatur. quae non suo uitio, sed alieno maculata deo suo deficiente mundari non potuit, quo mittente polluta est? haesitantibus uobis et quid respondeatis non inuenientibus conspiciuntur tam multi et tam grandes et tam pretiosi codices uestri et multum dolentur labores antiquariorum et saccelli miserorum et panis deceptorum. si ergo nec scripturarum auctoritatis antiquitas nec miraculorum potestas nec morum sanitas nec rationis ueritas uos adserit. abite confusi et redite confessi ipsum esse Christum omnium in se credentium saluatorem: cuius nomen et cuius ecclesiam ita exhibent praesentia tempora, sicut praeterita nuntiarunt. non per quemlibet de cauernosis latebris procedentem, sed quadam gente et quodam regno ad hoc propagato et instituto. ut ibi de illo cuncta figuris praenotarentur, quae nunc expressa rebus agnoscerentur, et ibi per prophetas praedicta scriberentur, quae nunc per apostolos praedicata praestarentur ?

  27. 13.7.1

    Proinde constituite nobis aliquem catechizandum gentilem. in quo Faustus defecisse nos risit, ubi non ridendus, sed plangendus ipse defecit. si enim dixerimus homini gentili: crede Christo, quia deus est. et responderit: unde credo? prolataque auctoritate prophetarum eis se non credere dixerit, quod illi Hebraei sint, ipse paganus: ostendimus fidem prophetarum ex his, quae uentura cecinerunt et uenisse cernuntur. credo enim, quod eum non lateret, quantas a regibus huius saeculi persecutiones prius pertulerit christiana religio; aut si lateret, per ipsam historiam gentium et imperiales leges litteris . memoriaeque mandatas ei facile probaretur. quod cum tanto ante praedictum ex propheta cognosceret dicente: utquid fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? astiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersum Christum eius quae non de ipso Dauid fuisse dicta in eodem ipso psalmo facile adparet; ibi enim dicitur etiam illud, quod homines quamlibet pertinacissimos ipsa rerum manifestatione confundit: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me e.t dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae: quod genti Iudaeorum, in qua regnauit Dauid, non esse concessum, Christi autem nomine longe lateque omnes gentes occupante nemo dubitat esse conpletum — credo, moueretur, cum hinc et alia multa ex prophetis audiret, quae nunc persequi longum est. uideret etiam ipsos reges terrae Christi imperio iam salubriter subiugatos omnesque gentes eidem seruientes et legeretur ei de psalmo tanto ante praedictum: adorabunt eum omnes reges, terrae, omnes gentes seruient ei totumque psalmum ipsum, qui figurate tamquam in Salomonem dicitur, si legere uellet, inueniret Christum uere regem pacificum — hoc enim Salomonis nomen interpretatur ■— in quo cognosceret conpleta omnia, quae ibi dicuntur, longe remotissima ab illo homine Salomone rege Israhel. illum itidem psalmum, ubi deus unctus a deo dicitur et utique Christus ipsa unctione declaratur idemque Christus deus apertissime ostenditur, cum deus unctus insinuatur, si considerare uellet, quae ibi de Christo, quae de ipsa ecclesia dicta sunt, quae ibi quidem praedicta legeret, in orbe autem terrarum inpleta conspiceret, uideret quoque ipsa simulacra gentium per Christi nomen sic perire de orbe terrarum idque ipsum a prophetis praedictum esse disceret, audiret Hieremiam dicentem: sic dicetis illis: dii, qui caelum et terram non fecerunt, pereant a terra et de sub caelo. item alio loco cum eundem prophetam dicentem audiret: domine, fortitudo mea et adiutorium meum et refugium meum in die malorum, ad te gentes uenient ab extremo terrae et dicent: quam falsa possederunt patres nostri simulacra, et non est in eis utilitas! sic faciet homo deus et ipsi non sunt dii. propterea ecce ego ostendam illis in tempore illo; manum meam ostendam illis et scient uirtutem meam, quoniam ego dominus. haec audiens de scriptura prophetica et cernens in uniuersa terra quid dicam, quemadmodum moueretur ad fidem, quando et hoc rebus ipsis probamus, cum per prophetiam ante tempora conscriptam et his temporibus inpletam corda fidelium sic firmari cognoscimus ?

  28. 13.8.1

    Iam uero ne hominem, sicut magni quidam homines fuerunt, Christum putaret, idem propheta hoc illi de cogitatione excuteret. ibi enim sequitur et dicit: maledictus homo, qui spem habet in homine et firmat carnem brachii sui et a domino discedit cor eius: et erit sicut tamarix, quae in deserto est; non uidebit, cum uenient bona, et habitabit inter iniquos in terra deserta, in terra salsa, quae non inhabitabitur et: benedictus homo, qui confidit in domino, et erit dominus spes eius, eritque tamquam lignum fructiferum secus aquam, et in humore mittet radices suas; non timebit cum uenerit aestus. et erunt in eo propagines nemorosae; in anno siccitatis non timebit et non deficiet faciendo fructum. hic certe cum maledictum diceret eum, qui spem ponit in homine, eamque maledictionem propheticis similitudinibus explicaret, et benedictum, qui in domino confideret eamque benedictionem congruis itidem similitudinibus texeret: turbaretur fortasse ille, quomodo ei. ne spem suam in homine poneret. deum Christum adnuntiaremus, et rursum eum non ex propria natura, sed ex nostra mortalitate suscepta hominem diceremus. sic enim quidam deum credendo Christum et hominem negando errauerunt; et rursus quidam hominem putando et deum negando aut contempserunt aut in homine spem suam ponentes in illud maledictum inciderunt. hic ergo iste gentilis si turbaretur. et diceret contra fidem nostram istum prophetam locutum fuisse, quia nos secundum apostolicam doctrinam non tantummodo deum Christum diceremus, ut in eo spes securissime ponatur, sed etiam mediatorem dei et hominum hominem Iesum Christum, istum autem deum tantum dixisse, de natura uero humana nullam fecisse mentionem: ibidem eiusdem prophetae uocem audiret se admonentis et corrigentis: graue cor per omnia, et homo est, et quis agnoscet eum? ideo quippe homo, ut graues corde per formam serui ex fide sanarentur et eum agnoscerent deum, qui propter eos factus est homo, ne in homine spes eorum esset, sed in homine deo. et tamen, graue cor per omnia, et homo est formam serui accipiens. et quis agnoscit eum? qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. et homo est, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis. et quis agnoscit eum? quia in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. et uere graue cor per omnia; nam et in discipulis eius ipsum graue cor fuit, cum eis dicebat; tanto tempore uobiscum sum et non cognouistis me? quid est enim "tanto tempore uobiscum sum" nisi quod hic dicitur: et homo est? quid est autem aliud "et non cognouistis me?" nisi quod hic dicitur: et quis agnoscit eum? quem, nisi eum, qui dicit: qui me uidit, uidit et patrem? ut spes nostra non sit in homine propter illud per prophetam edictum maledictum, sed sit in homine deo, id est in filio dei saluatore Iesu Christo, mediatore dei et hominum; et quo pater maior est propter formam serui, et qui patri aequalis est propter formam dei.

  29. 13.9.1

    Dicit et Esaias: humiliabitur et cadet contumelia hominum et exaltabitur dominus solus in illa die; et manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cauernis terrae a facie timoris domini et a maiestate uirtutis eius, cum surrexerit confringere terram. illa enim die proiciet homo abominationes aureas et argenteas, quas fecerunt, ut adorarent superuacanea et noxia. et forte iste gentilis, quem catechizamus, quem dixit Faustus cum risu dicturum: "non credo prophetis Hebraeis," aliqua manu fabricata idola abscondit in spelunca aut in scissura petrae aut in cauerna terrae aut aliquem amicum suum scit hoc fecisse aut in ciuitate uel in fundo sue scit factum esse a facie timoris domini, qui per reges terrae secundum eandem prophetiam iam sibi seruientes seque adorantes seuerissimis legibus terram confringit, id est terreni cordis frangit audaciam. quomodo ergo dicat "non credo prophetis Hebraeis," cum et in se ipso conpletum forte cognoscat, quod olim praedictum est a prophetis Hebraeis ?

  30. 13.10.1

    Magis uerendum erat, ne tanta rerum euidentia circumfusus fortasse diceret, posteaquam ista per mundum fieri coeperunt, christianos has litteras conposuisse, ut ante diuinitus praedicta putarentur, ne quasi temere humanitus facta contemnerentur. hoc uerendum est, nisi esset late sparsus lateque notus populus Iudaeorum, Cain ille signo accepto, ne ab aliquo interficiatur, et ille Cham seruus fratrum suorum portando libros, quibus illi erudiantur, ipse oneretur. per eorum quippe codices probamus non a nobis tamquam de rerum euentu commonitis ista esse conscripta, sed olim in illo regno praedicta atque seruata, nunc autem manifestata et inpleta: in quibus et ea, quae ibi minus perspicua sunt, quia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obuenit, iam nunc inlustrata soluuntur, et quae umbris futurarum adhuc rerum opacabantur, iam factarum luce manifestantur.

  31. 13.11.1

    Forte etiam hinc se diceret permoueri. quod ipsi, in quorum libris haec inueniuntur esse praenuntiata, quae nunc cernuntur inpleta. non nobiscum tenent eiusdem euangelii societatem. cum uero doceretur etiam hoc ab eisdem prophetis esse praedictum, quantum moueretur ad fidem, quistam demens est, ut non uideat? quis tam inpudens, ut se uidere dissimulet? quis enim dubitet hoc de Iudaeis fuisse prophetatum, cum Esaias dicat: agnouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui; Israhel autem me non cognouit et populus meus me non intellexit aut illud, quod apostolus commemorat: tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem et maxime illud: dedit illis deus spiritum conpunctionis, oculos, ut non uideant, et aures, ut non audiant et non intellegant et multa huiusmodi? quodsi diceret: quid ergo peccauerunt Iudaei, si deus illos excaecauit, ne agnoscerent Christum? quantum possemus, inbuendo rudi homini ostenderemus ex aliis occultis peccatis deo cognitis uenire iustam poenam huius caecitatis; quod non solum dixisse apostolum de quibusdam: propter hoc tradidit illos deus in concupiscentiam cordis eorum uel in reprobum sensum. ut faciant, quae non conueniunt, uolentem ostendere quaedam peccata manifesta ex poena uenire quorundam occultorum, sed nec ipsos hoc tacuisse prophetas demonstraremus. nam. ne pergam longius, idem Hieremias eo ipso loco, ubi ait: et homo est. et quis agnoscit eum? ne quasi hoc ipso excusati essent Iudaei, quia non cognouerunt — si enim cognouissent, sicut apostolus dicit, numquam dominum gloriae crucifixissent — sequitur et ostendit occulti eorum meriti fuisse, ut non cognoscerent. ait enim: ego dominus interrogans corda et probans renes, ut dem unicuique secundum uiam eius et secundum fructum studiorum eius.

  32. 13.12.1

    Porro si hoc gentilis ille moueretur, cur etiam ipsi, qui appellantur christiani, in multas haereses uariasque discedunt. neque hoc a prophetis Hebraeis praetermissum esse doceremus. tamquam enim esset consequens, ut Iudaeis in sua caecitate demonstratis hoc illi ueniret in mentem, quod etiam multi sub nomine christiano ab ipsa christiana societate deuiarent, ipse Hieremias uelut catechizandi ordinem nobis insinuans continuo subiecit: clamauit perdix, congregauit, quae non peperit, faciens diuitias suas non cum iudicio. perdix enim, nimis contentiosum animal, notum est, quanta auiditate ipsius contentionis currat in laqueum. non enim disputare amant haeretici, sed quoquo modo superare inpudentissima peruicacia, ut congregent, sicut hic dixit quae non pepererunt. christianos enim, quos maxime Christi nomine seducunt, iam per ipsius Christi euangelium natos inueniunt et faciunt illos diuitias suas, non sane cum iudicio, sed cum temeritate inconsiderata. non enim intellegunt ibi esse ueram et salubrem et quodam modo germanam atque radicalem christianam societatem, unde istos separauerunt, quos ad suas diuitias congregarunt. et quia de talibus dicit apostolus: sicut enim Iamnes et Mambres restiterunt Moysi. sic et isti resistunt ueritati. homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient: dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit, sequitur et hic propheta et dicit de perdice, qui congregauit, quae non peperit: in dimidio dierum eius derelinquent eum et in nouissimis suis erit insipiens. id est qui primo tamquam per pollicitationem et ostentationem excellentis sapientiae seducebat, erit insipiens, id est adparebit insipiens. eis quippe, quibus primo sapiens erat, tunc erit insipiens, cum adparebit. quia dementia eius nota erit omnibus.

  33. 13.13.1

    Et tamquam ille, quem catechizamus, quaereret et diceret: quo ergo signo manifesto adhuc paruulus et nondum ualens liquidam discernere a tot erroribus ueritatem, quo manifesto indicio tenebo ecclesiam Christi. in quem iam credere tanta rerum antea praedictarum manifestatione conpellor? sequitur idem propheta et tamquam motus animi eius ordinatissime excipiens docet eum ecclesiam Christi ipsam esse praedictam, quae omnibus eminet et adparet. ipsa enim est sedes gloriae, de qua dicit apostolus: templum dei sanctum est, quod estis uos. unde iste dicit: sedes autem gloriae exaltata est. sanctificatio nostra. propter hos enim motus paruulorum, qui possunt seduci ab hominibus. manifestationem claritatis ecclesiae dominus quoque prouidens ait: non potest ciuitas abscondi supra montem constituta, quia utique sedes gloriae exaltata est, sanctificatio nostra, ut non . audiantur illi. qui ad religionum scissuras traducunt dicentes: ecce hic est Christus, ecce illic. partes enim ostendunt dicentes: ecce hic, ecce illic. cum illa ciuitas super montem . sit, quem montem. nisi eum. qui secundum prophetiam Danihelis ex paruulo lapide creuit et factus est mons magnus, ita ut inpleret uniuersam terram? nec illi audiantur, qui nomine quasi secretae et apocryphae ueritatis d hominum paucitatis dicunt: ecce in cubiculis, ecce in deserto, quia non potest abscondi ciuitas super montem constituta. quia sedes gloriae exaltata est, sanctificatio nostra.

  34. 13.14.1

    Cum ergo iste gentilis his atque huiusmodi aliis testimoniis prophetarum de persecutione regum et populorum, de fide regum et populorum, de abolitione idolorum, de caecitate Iudaeorum, de probatione codicum ab ipsis custoditorum, de amentia haereticorum. de excellentia sanctae ecclesiae uerorum et germanorum christianorum ante praedicta nunc inpleta conspiceret, quid inueniret fide dignius quam illos prophetas, quibus de diuinitate Christi eligeret credere? etenim si antequam ista fierent, ingererem gentili prophetas Hebraeos, quibus ea futura crederet, quae facta nondum uideret, merito fortasse diceret: quid mihi est cum istis prophetis, quos unde ueraces probem, non mihi ostenditur? cum uero tam magna et tam multa, quae praedixerunt. iam ad effectum manifestationemque perducta sunt, plane ille. si peruersus esse nollet, nec ista ullo modo contemneret, quae tanto ante et tanto adparatu praeuidenda et praenuntianda commendari meruerunt, nec illos, a quibus praeuideri et praenuntiari potuerunt. nullis . enim prudentius credimus uel de praeteritis, quae olim facta sunt. uel de futuris. quae nondum facta sunt, quam eis, qui nobis fidem uerborum suorum tam multis tamque magnis, quae ab eis praedicta iam facta sunt, probauerunt.

  35. 13.15.1

    Sibylla porro uel Sibyllae et Orpheus et nescio quis Hermes et si qui alii uates uel theologi uel sapientes uel philosophi gentium de filio dei aut de patre deo uera praedixisse seu dixisse perhibentur, ualet quidem aliquid ad paganorum uanitatem reuincendam. non tamen ad istorum auctoritatem amplectendam, cum illum deum nos colere ostendimus, de quo nec illi tacere. potuerunt, qui suos congentiles populos idola et daemonia colenda partim docere ausi sunt, partim prohibere non ausi sunt. a\ illi sancti auctores nostri eum populum, eam rempublicam, tale regnum imperante et adiuuante deo propagauerunt atque rexerunt. ubi sacrilegium esset, quod istis religio fuit. itaque si qui illic in . cultum simulacrorum et daemonum laberentur, aut poena plectebantur ipsis suae reipublicae legibus aut liberrimo tonitru cohercebantur propheticis uocibus. unus enim ab eis colebatur deus, qui fecit caelum et terram, prophetico sane ritu, hoc est significatiuo futurorum, qui ritus aboleretur. cum illa uenissent, quae per eum significabantur esse uentura, quandoquidem ipsum regnum magnus quidam propheta fuit, ubi rex et sacerdos mystica significatione ungebantur: quod non ante ipsis quoque Iudaeis ignorantibus ac per hoc inuitis ablatum est, nisi cum uenisset ille gratia spiritali unctus deus prae participibus suis, ille sanctus sanctorum, idem uerus rex consulendo nobis et idem uerus sacerdos se ipsum offerendo pro nobis. quamobrem quantum distat de Christi aduentu inter praedicationem angelorum et confessionem daemoniorum. tantum inter auctoritatem prophetarum et curiositatem sacrilegorum.

  36. 13.16.1

    His et talibus. quae nunc breuiter tangimus. tunc forte pro necessitate depellendi ueternosi erroris aliquanto latius disputatis et robore uberioris probationis adsertis ille gentilis, quem nobis catechizandum Faustus proposuit. si salutem suam peccatis suis praeponeret, profecto moueretur ad fidem: qua inbutus et in ecclesiae catholicae gremio fouendus conlocatus consequenter etiam moneretur, quos mores tenere deberet. neque perturbaretur eorum multitudine, in quibus ea non inueniret, quae obseruare iuberetur. quamuis cum eo corporaliter congregarentur in ecclesiam et eadem sacramenta perciperent. sciret cum paucis hereditatem dei. cum multis autem signacula eius participanda: cum paucis communicare sanctitatem uitae et donum caritatis diffusae in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ad quem fontem interiorem nullus alienus accedit; cum multis autem sanctitatem sacramenti, quod qui manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit: qui autem manducare contemnit, non habebit in se uitam et ideo non perueniet ad uitam aeternam. eosdemque paucos in conparatione multitudinis malorum paucos dici; esse autem per se ipsos consideratos in magno numero, diffusos toto orbe terrarum. crescentes inter zizania et cum palea usque ad diem messis et uentilationis. hoc in euangelio dictum est, hoc a prophetis ante praedictum. ante enim praedictum est: sicut lilium in medio spinarum. ita proxima mea in medio filiarum: ante praedictum est: inhabitaui cum tabernaculis Cedar; cum his, qui oderant pacem, eram pacificus: ante praedictum est: signa in fronte eos. qui gemunt et maerent ob iniquitates populi mei. quae fiunt in medio eorum. itaque iste gentilis, qu-em tali adloquio firmaremus, iam factus ciuis sanctorum et domesticus dei nec iam alienus ab Israhel, sed uerus Israhelita, in quo dolus non esset. disceret etiam ista uerba ex corde simplici dicere quae subsequenter contexit idem ipse Hieremias: patientia Israhel, domine; uniuersi, qui te dereliquerunt, terreantur. cum enim de perdice dixisset, quae clamat et congregat, quae non peperit, commendauit excellentiam ciuitatis super montem positae, quae abscondi non potest, ut ab ecclesia catholica haereticum hominem non separaret dicens: sedes autem gloriae exaltata est. sanctificatio nostra. deinde, quasi ueniret in mentem: quid ergo facimus de tam multis malis, qui tanto amplius ubique permixti sunt, quanto excellentior est Christi gloria in unitate omnium gentium ? subiecit statim: patientia Israhel, domine. patienter enim ferendum est, quod ait: sinite utraque crescere usque ad messem nec inpatientia tolerandi malos relinquantur boni. qui proprie sunt corpus Christi, et ideo cum ipsi relinquuntur. ille relinquitur. unde subiecit atque addidit: uniuersi, qui te derelinquunt, terreantur; confundantur qui recesserunt in terram. terra est enim homo de se praesumens atque alios. ut de ipso praesumatur, inducens, et ideo sequitur: euertentur. quoniam dereliquerunt fontem uitae, dominum. quid enim aliud clamat perdix, nisi apud se esse et a se dari fontem uitae, ad quem congregati recedunt a Christo Christi promissione decepti, cuius nomine iam tenebantur inbuti? non enim quos peperit, congregat, sed ut congreget. quos non peperit, dicit: salus, quam Christus promisit, apud me est; ego dabo. sed uide. iste quid dicat: sana me, domine, et sanabor; saluum me fac, et saluus ero. unde apostolus dicit: nemo glorietur in homine, et iste subiungit: quoniam gloriatio mea tu es. his modis nos instruimus hominem ex apostolica propheticaque doctrina, ut aedificetur super fundamenta apostolorum et prophetarum.

  37. 13.17.1

    Faustus autem quomodo persuaderet diuinitatem Christi homini gentili, quem constituit dicentem "nec prophetis credo de Christo nec Christo de prophetis?" an Christo crederet de se ipso dicenti, cui non crederet de aliis testificanti? uere ridiculum est hoc putare. quem semel enim dignum fide non duceret. aut omnino nihil ei crederet aut potius pro aliis quam pro se ipso testificanti crederet. hic forte Faustus inrisus Sibyllas homini legeret et Orpheum et ceteros eiusmodi. si quos alios gentilium reperiret de Christo aliquid praenuntiasse? sed non faceret; eos quippe sibi incognitos fassus est dicens: sane si sunt aliqua, ut fama est. Sibyllae de Christo praesagia aut Hermetis, quem dicunt Trismegistum, aut Orphei aliorumque in gentilitate uatum. horum ergo iste litteras nesciens. quandoquidem per famam putat esse aliquos tales. non eas utique legeret illi dicenti "nec prophetis credo nec Christo." quid igitur faceret? an proferret Manichaeum et ex illo commendaret Christum ? numquam hoc fecerunt, sed potius de Christo, cuius iam nomen ubique dulciter clarum est. Manichaeum semper commendare conati sunt. ut hoc melle scilicet uenenati sui poculi labra perungerent. cum enim Christus promiserit suis missurum se paracletum, id est consolatorem uel aduocatum, spiritum ueritatis, per hanc promissionis occasionem hunc paracletum dicentes esse Manichaeum uel in Manichaeo subrepunt in hominum mentes ignorantes, ille a Christo promissus quando sit missus. qui autem legerunt canonicum librum, qui actus apostolorum inscribitur, uident illam Christi professionem illic rursus commemoratam et illic manifestissime inpletam. sed modo quaerimus, unde illi gentili fidem faceret de Christo. puto enim neminem esse tam caecum, qui uelit dicere: Manichaeo credo, cum dicat, Christo non credo. deinde si non ridens, saltem stomachans diceret: itane Persicis libris me iubes credere, qui Hebraeis me dixisti non credere? quomodo ergo capturus es, haeretice, istum hominem, nisi iam nomini Christi aliquo modo subditum inueneris, ut quia ille iam Christo credendum esse non dubitat, tamquam melius praedicanti Christum Manichaeo deceptus adquiescat? ecce est ille perdix congregans. quae non peperit. itane eum nondum derelinquitis uos, quos congregat, et nondum uobis adparet insipiens, qui dicit Hebraeorum testimonia nobis, etiamsi uera sint, ante fidem inutilia esse, post fidem superuacua.

  38. 13.18.1

    Abiciant ergo. qui crediderunt, omnes libros, per quos factum est, ut crederent. nam si hoc uerum est, cur uel ipsum euangelium Christi a fidelibus legatur, non uideo. ante fidem quippe inutile est, quia ille gentilis, quem ridentem ridendus uel potius flendus Faustus inducit, non credit Christo; post fidem autem superuacuum, si etiam ueris de Christo praeconiis iam superfiuo creditur, cum in eum creditum fuerit. hic forte dicetis: sed euangelium debet legere iam fidelis. ne obliuiscatur, quod credidit. sic ergo, insani, etiam prophetarum uera testimonia. ne obliuiscatur. quare crediderit: quod si oblitus fuerit, firmum apud eum non poterit esse, quod credidit. aut proicite iam libros Manichaei, quibus testibus credidistis lucem pugnasse cum tenebris, quae lux ipse deus erat, et ut posset ligare lux tenebras, prius esse lucem a tenebris deuoratam et ligatam et inquinatam et dilaniatam: quam uos manducando recreatis et soluitis et purgatis et sanatis, ut uobis merces retribuatur, ne cum illa, quae liberari non potuerit, in globo aeterno damnemini. hanc fabellam cotidie et moribus et uocibus cantatis. cur adhuc in eam quaeritis testimonia librorum, ut in rebus superfluis et conficiendis codicibus uestris aliena substantia consumatur et dei uestri ligata teneatur? incendite omnes illas membranas ele.gantesque tecturas decoris pellibus exquisitas, ut nec res superflua uos oneret, et deus uester inde soluatur, qui tamquam poena seruili etiam in codice ligatus tenetur. nam si possetis libros uestros uel elixatos comedere, quantum membris dei uestri beneficium praestaretis ? an et si fieri posset. carnis inmunditia prohiberet paginas ab epulis uestris? inputet ergo sibi encausti munditia. quae corio inhaesit agnino. sed et hoc uos fecistis, qui tamquam primo bello uestro, id quod mundum erat in calamo, inmunditiae membranarum scribendo adfixistis, nisi quod colores contrario testimonio uos arguunt. uos enim potius ad lucem candidarum paginarum cum tenebris atramenti uenistis. nobis debetis irasci talia dicentibus, an uobis talia credentibus, ut, uelitis, nolitis, ista conse- . nos? nos autem et ad commemorationem fidei nostrae et ad consolationem spei nostrae et ad exhortationem caritatis nostrae libros propheticos et apostolicos legimus alterutris uocibus sibimet concinentes et ea concinentia tamquam caelesti tuba et a torpore mortalis uitae nos excitantes et ad palmam supernae uocationis extendentes. de libris enim propheticis quiddam cum commemorasset apostolus, sicut scriptum est: obprobria obprobrantium tibi ceciderunt super me, continuo subiungit utilitatem diuinae lectionis: quaecumque enim ante scripta sunt, inquit, ut nos doceremur, scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus ad deum. sed contradicit Faustus. fiat ergo illi, quod dicit Paulus: si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis. anathema sit.

  39. 14.1.1

    LIBER QVARTUS DECIMUS.

  40. 14.1.2

    FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis? amoris pietatisque causa, qua colimus Christum. quis enim inreligiosus adeo est, ut eum libenter aspiciat, qui suo maledixerit patri ? quapropter et nos Moysen, quamquam humanorum nulli umquam diuinorumque pepercerit blasphemando, plus tamen hinc execramur, quod Christum filium dei, qui nostrae salutis gratia pependit in ligno. diro deuotionis conuicio lacessiuit; utrum uolens, an casu, uideris. neutro enim horum excusatus erit, ut commendatus debeat accipi. ait enim maledictum esse omnem, qui pendet in ligno. hunc ergo tu uis ut accipiam, huic ut credam, cum si diuinus fuit, constet eum scientem uolentemque maledixisse Christo; si uero nolens nesciensque maledixerit, constet eum non fuisse diuinum. tu ergo elige utrumuis aut Moysen prophetam non fuisse et inprudentia peccasse, ut dum aliis ex more suo maledicit. nesciens blasphemauerit et deum, aut fuisse quidem diuinum nec futura haec ignorauisse. sed inuidentem tamen nostrae saluti. quae futura erat ex ligno, in eius auctorem maledici oris sui uenena prompsisse. et quis ergo credat hunc uidisse aut cognouisse patrem, qui sic lacerauerit filium? hunc aduentum filii potuisse praedicere, qui ascensionis eius ignorauerit exitum? huc accedit, quod illud etiam considero, quam late hoc sit sparsum conuicium quamque multa conprehendat et uiolet, ut omnes etiam tangat iustos et martyres, quotquot similis passionis exitu defuncti sunt uita, ut Petrus et Andreas ac reliqui eiusdem sortis. quos nisi Moyses aut ut non propheta nescisset aut ut malignus odisset, si fuit propheta. non tam crudae deuotionis contumelia lacerasset. neque enim uulgo saltem eos maledictos dicit, id est apud homines tantum sed maledictos deo. quod si ita est, unde iam benedictionis relinquetur spes uel Christo uel apostolis uel ipsis nobis, si nominis eius causa crucifigi contingat? quam denique inprudens erat et uacans inspiratione diuina, ut cogitare nequiuerit diuersis ex causis homines in ligno suspendi: alios quidem ob iniquum facinus, quosdam uero iustitiae causa et propter deum. idcircoque confuse omnes et sine discretione ulla sub idem coniecit maledictum, cum esset dicendum, si ei prudentia inesset ulla, non dicam diuinatio, et si adeo crux offenderat eum, ut sola excepta abdicataque esset ex omni genere punitionum, maledictum esse sceleratum et inpium omnem, qui pependisset in ligno, ut esset discretio aliqua inter iustos et iniustos; quamquam ne sic quidem uera dixisset, cum latronem Christus de ligno secum introduxit in paradisum patris sui. ubi est ergo maledictus omnis, qui pendet in ligno? an Barabbas latro ille insignis, qui non solum in ligno suspensus minime est, sed etiam Iudaeorum rogatu emissus e carcere, magis fuit benedictus quam ille, qui cum Christo de cruce ascendit in caelum? quid denique ? quod etiam eum maledictum uocat, qui solem adorauerit aut lunam. si ergo sub gentili positus rege solem cogar adorare et, cum restitero maledictum hoc metuens, iubear crucifigi, in aliud eius incurram maledictum, quod aduersus eum deprompsit, qui pendet in ligno. an ipsi quidem bonis omnibus maledicere consuetum est? nos uero tanti deuotiones eius existimare debemus, quanti sunt stomachantium uetularum. sic enim et dei omnes pueros ac uirgines pari deuotione prosequitur dicens maledictum esse omnem, qui non suscitauerit semen in Israhel. quod aeque conuicium principaliter quidem Iesum tangit, qui ortus et ipse, ut dicitis, ex Iudaeis. nullam tamen inter eos seruandae posteritatis causa sobolem suscitauit. deinde et discipulos eius, quorum nonnullos quidem ab uxoribus seiunxit. quos copulatos inuenerat, quosdam uero et coniungi uetuit, quos deprehendit intactos. qua de re Moyseos inpunitam hanc linguam maledictorum iaculis Christum lumen, sanctimoniam, diuina omnia petentem iure nos cognoueris execratos. an ne forte multum interesse putes inter suspensum et crucifixum — nam et hoc in praesidium uobis defensionis soletis adsumere — commentis hisce uestris Paulum audias praescribentem: Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: maledictus omnis, qui pendet in ligno.

  41. 14.2.1

    AUGUSTINUS respondit: Pius homo Faustus dolet Christum esse maledictum a Moyse et ob hoc odit Moysen, quia diligit Christum. interim, antequam aperiam, in quam magno sacramento et quam pie dictum sit: maledictus omnis, qui in ligno pependerit, istos pios homines interrogo, cur irascantur Moysi. quandoquidem maledictum eius ad Christum istorum non peruenerit. si enim Christus pependit in ligno, clauis utique adfixus est: unde etiam ipsas cicatrices post resurrectionem discipulo minus credulo demonstrauit. quod si ita est, utique uulnerabile atque mortale corpus habuit, quod isti nolunt fateri. si ergo et illa uulnera et illae cicatrices falsae erant, falsum est et quod pependit in ligno. non itaque potuit ad eum illa maledictio peruenire, non est, quod suscenseant ei, a cuius ore processit. itaque si ipsi irasci se fingunt ei, qui maledixerit falsae morti Christi, quod secundum ipsos dixerim: quomodo fugiendi sunt, qui non maledicunt Christum. sed quod est execrabilius. criminantur? si enim criminantur est accipiendus, qui maledictum ingerit mortalitati, quomodo est detestandus, qui fallaciam obicit ueritati? sed iam uideamus ex occasione calumniantium haereticorum. quomodo illud sacramentum fidelibus exponatur.

  42. 14.3.1

    Mors hominis ex poena peccati est: unde et ipsa peccatum dicitur, non quia peccat homo, dum moritur. sed quia ex peccato factum est. ut moriatur; sicut alio modo dicitur lingua proprie caro, quae intra dentes sub palato mouetur. et alio modo dicitur lingua. quod per linguam fit; secundum quem modum dicitur alia lingua graeca, alia latina. et manus alio modo dicitur ipsum proprie corporis membrum, quod mouemus ad operandum. et alio modo manus dicitur scriptura, quae fit per manum. dicimus enim: "prolata est manus eius" "lecta est aduersus eum manus eius" "habeo manum tuam" "recipe manum tuam." manus utique proprie membrum est hominis. non autem opinor illam scripturam membrum esse hominis; et tamen dicitur manus, eo quod manu facta sit. sic et peccatum non tantum ipsum opus malum, quod poena dignum est. sed etiam ipsa mors, quae peccato facta est, peccatum appellatum est. illud itaque peccatum, quo reus esset mortis, non commisit Christus; illud autem alterum, id est mortem, quae peccato inflicta est humanae naturae, suscepit pro nobis. hoc suspendit in ligno, hoc maledictum est per Moysen; ibi mors damnata est, ne regnaret, et maledicta est, ut periret. quapropter per Christi tale peccatum damnatum est et nostrum peccatum. ut nos liberaremur, ne regnante peccato nos damnati remaneremus.

  43. 14.4.1

    Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis etiam in Christo factam? ex Adam quippe corpus adsumpsit, quia ex Adam uirgo Maria, quae peperit Christum. dixerat autem deus in paradiso: qua die tetigeritis, morte moriemini. hoc est maledictum, quod pependit in ligno. ille neget Christum maledictum, qui negat et mortuum; qui autem confitetur et mortuum et negare non potest mortem de peccato esse et ob hoc etiam ipsam peccatum uocari, audiat apostolum dicentem: quoniam uetus homo noster simul cum illo crucifixus est, et intellegat, quem male dictum Moyses dixerit ideoque securus apostolus ait de Christo: factus est pro nobis male dictum, sicut non timuit dicere: pro omnibus mortuus est. hoc est enim mortuus est, quod maledictus quoniam mors ipsa ex maledicto est et maledictum est omne peccatum, siue ipsum, quod fit, ut sequatur subplicium, siue ipsum subplicium, quod alio modo uocatur peccatum, quia fit ex peccato. suscepit autem Christus sine reatu subplicium nostrum, ut inde solueret reatum nostrum et finiret etiam subplicium nostrum.

  44. 14.5.1

    E; ingenio meo ista dixerim, si non apostolus totiens hoc inculcat, ut et dormientes excitet et calumniantes offocet. misit, inquit, deus filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. non erat ergo illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis in Mariam per masculum uenerat; sed tamen quia de peccato est mors, illa autem caro quamuis ex uirgine, tamen mortalis fuit, eo ipso, quo mortalis erat, similitudinem habebat carnis peccati. hoc appellat etiam peccatum consequenter dicens: ut de peccato damnaret peccatum in carne. item alio loco: eum, inquit, qui non nouerat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus iustitia dei in ipso. cur ergo timeret Moyses dicere maledictum. quod Paulus non timuit dicere peccatum? plane hoc propheta et praeuidere debuit et praedicere, paratus ab haereticis cum apostolo reprehendi. quisquis enim reprehenderit prophetam dixisse maledictum. cogitur reprehendere apostolum dixisse peccatum; nam utique maledictum comes peccati est.

  45. 14.6.1

    Nec ideo maior inuidia est, quod addiderit: deo, ut diceret: maledictus deo omnis, qui pependerit in ligno. nisi enim deus odisset peccatum et mortem nostram, non ad eam suscipiendam atque delendam filium suum mitteret. quid ergo mirum, si maledictum est deo, quod odit deus ? tanto enim libentius nobis donat inmortalitatem, quae futura est Christo ueniente, quanto misericordius odit mortem nostram, quae in ligno pependit Christo moriente. quod autem additum est: omnis, ut diceretur: maledictus omnis qui in ligno pependerit, non sane Moyses minus praeuidit etiam iustos in cruce futuros, sed bene praeuidit haereticos ueram mortem domini negaturos et ideo uolentes ab hoc maledicto Christum seiungere, ut a mortis etiam ueritate seiungerent. si enim uera illa mors non erat. nullum maledictum Christo crucifixo pependit in ligno, quia nec uere crucifixus est. sed contra longe futuros haereticos quam de longe clamat Moyses " sine causa tergiuersamini," quibus displicet ueritas mortis Christi. maledictus omnis, qui pendet in ligno; non ille aut ille, sed omnis omnino! etiamne et filius dei ? etiam prorsus. nam hoc est, quod non uultis: inde satagitis, inde seducitis. displicet enim uobis maledictus pro nobis, quia displicet mortuus pro nobis: tunc enim extra maledictum illius Adam, si extra illius mortem. cum uero ex homine et pro homine mortem suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum, quod morti comitatur, suscipere non dedignatus est etiam ille, prorsus etiam ille filius dei semper uiuus in sua iustitia, mortuus autem propter delicta nostra in carne suscepta ex poena nostra. sic et semper benedictus in sua iustitia, maledictus autem propter delicta nostra in morte suscepta ex poena nostra. ac per hoc additum est: omnis, ne Christus ad ueram mortem non pertinere diceretur, si a maledicto, quod morti coniunctum est, insipienti honorificentia separaretur.

  46. 14.7.1

    Qui autem ex ueritate euangelica fidelis est, intellegit tam non esse contumeliam Christi ex ore Moysi, cum eum dixit maledictum, non ex diuinitate maiestatis suae, sed ex condicione poenae nostrae, ex qua in ligno suspensus est, quam non est laus Christi ex ore Manichaeorum, cum eum negant carnem habuisse mortalem, in qua ueram mortem pateretur, quia ex illo prophetico maledicto laus intellegitur humilitatis, ex isto haeretico quasi honore crimen obicitur falsitatis. si ergo negas maledictum, nega mortuum; si negas mortuum, non iam contra Moysen, sed contra apostolos dimicas. si autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam peccati nostri sine peccato nostro. iam uero ubi audis poenam peccati, aut ex benedictione crede uenientem aut ex maledictione. si ex benedictione uenit poena peccati, opta esse semper in poena peccati; si autem optas inde liberari, crede per diuinae sententiae iustitiam ex maledictione uenisse. confitere ergo maledictum suscepisse pro nobis, quem confiteris mortuum esse pro nobis, nec aliud significare uoluisse Moysen, cum diceret: maledictus omnis, qui in ligno pependerit, nisi "mortalis omnis et moriens omnis, qui in ligno pependerit." poterat enim dicere "maledictus omnis qui mortalis, " aut "maledictus omnis moriens;" sed hoc est quod adserit propheta, quia sciebat Christi mortem in cruce pensuram et futuros haereticos, qui dicerent: "pependit quidem in ligno, sed specie quadam. non ut uere moreretur." clamando ergo maledictus nihil aliud clamauit, nisi quia uere mortuus, sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse suscepit, de illo maledicto uenientem. quo dictum est: si tetigeritis. morte moriemini. ad hoc pertinet et serpens ille in ligno suspensus, quo significaretur non falsam mortem Christum finxisse. sed illam ueram in ligno passionis suae suspendisse. in quam serpens ille hominem male suadendo deiecit. quam ueram mortem nolunt isti conspicere et ideo non sanantur a ueneno serpentis, sicut in heremo quicumque illam adtenderent sanabantur. *

  47. 14.8.1

    Itaque fatemur ab inperitis dici aliud esse adfigi ligno. aliud in ligno pendere. sic enim quidam putant soluendam esse istam quaestionem, ut ludam dicant a Moyse maledictum, qui laqueo se suspendit. quasi primum nouerint, utrum ex ligno, an ex lapide se ille suspenderit. sed uerum est, quod et Faustus commemorauit apostolum non sinere aliud intellegere quam de Christo esse praedictum. sed talis inperitia nonnullorum catholicorum uenatio Manichaeorum est; tales enim solent insectari, tales suis fallaciis inretire. tales in eos cecideramus. tales haeseramus, tales non uiribus nostris, sed dei misericordia eruti sumus.

  48. 14.9.1

    Quae autem diuina Moyses lacessiuit, sicut Faustus criminatur dicens, quod humanorum nulli umquam diuinorumque pepercerit? dixit enim et abiit: nihil sategit probare, . nihil curauit ostendere. nos autem scimus Moysen omnia uere diuina pie laudasse et pro sui temporis congruentia suaeque dispensationis gratia iuste humana rexisse. exigant isti, ut hoc doceam, cum et ipsi docere conati fuerint, quod Faustus obicit, caute quidem, ut erat acutus, sed hoc incautus, quia suo acumine se perimebat. felix enim cor acutum ad ueritatem, infelix contra ueritatem. non dixit "hominum nulli umquam deorumque pepercerit." sed "humanorum," inquit, "et diuinorum." si enim diceret eum deo non pepercisse, facile conuinceretur falsae criminationis, cum Moyses inueniretur ubique honorare ac praedicare deum uerum, qui fecit caelum et terram. si autem diceret nulli deorum pepercisse, proderet se christianis illos deos colere, a quibus adorandis Moyses prohibet, atque ita sub alas catholicae matris pullis fugientibus non congregaret, quae non peperit. ut ergo insidias tenderet paruulis, dixit diuinorum nulli pepercisse Moysen, quo possent neque christiani aperto deorum cultu fugere inpietatem istorum nimis abhorrentem a religione christiana et pagani eis fauere aduersus nos, qui Moysen scirent contra idola et contra deos gentium, quae sunt daemonia, multa uera et digna dixisse.

  49. 14.10.1

    Quod si istis displicet, aperte se fateantur idolorum uel daemoniorum esse cultores: quod quidem ignoranter essent eo ipso solo, quod essent haeretici. de talibus enim dixit apostolus: quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum. qui enim nisi daemones. quibus est amica fallacia, istis persuaderent, quod Christus fallaciter passus, fallaciter mortuus sit, fallaciter cicatrices ostenderit, id est non uere passus nec uere mortuus sit nec illae uerae fuerint ex ueris uulneribus cicatrices? quae sunt euidentiores doctrinae mendaciloquorum daemoniorum quam istae,, quibus persuadetur filium dei, id est ipsam ueritatem esse mendacem? sed isti in doctrina sua habent et apertam non quidem daemoniorum, sed tamen creaturae culturam, quam damnat apostolus dicens: et coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori.

  50. 14.11.1

    Proinde isti in phantasmatis fabularum suarum idola et daemonia nescientes colunt; in sole autem et luna nouerunt se seruire creaturae. et quod putant se etiam creatori seruire, multum falluntur; phantasmati enim suo seruiunt, creatori autem nullo modo seruiunt, quando ea negant deum creasse, quae aperte apostolus ad dei creaturam pertinere demonstrat dicens, cum de cibis et carnibus ageret: omnis enim creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. uidete, quid sit sana doctrina, quam non ferentes uos ad fabulas conuertistis. quomodo apostolus et creaturam dei laudat et ei tamen cultum religionis exhiberi uetat, sic et Moyses, qui uobis uidetur nulli diuinorum pepercisse — non ob aliud suspicor, nisi quia solem et lunam uetuit adorari, ad quorum circuitum uos per omnes angulos uertitis, ut eos adoretis — solem et lunam uera laude laudauit, cum eos factos a deo et in caelesti ordine ad peragenda sua opera conlocatos, sicut est, ita narrauit: solem in potestatem diei, lunam in potestatem noctis. falsis autem uestris laudibus sol et luna non gaudent. diabolus nouit falsa laude gaudere, praeuaricatrix creatura. potestates uero caelorum, quae peccato non lapsae sunt, artificem suum in se laudari uolunt: quarum illa uera laus est. qua creatori illarum non fit iniuria. fit autem, cum dicitur, quod partes eius sunt aut membra eius aut aliquid substantiae ipsius. ille enim perfectus et nullius indigens et nusquam defluens neque discissus neque per loca distentus apud se totus incommutabilis sibique sufficiens. se ipso beatus propter abundantiam bonitatis per uerbum suum dixit et facta sunt; mandauit, et creata sunt. proinde si terrestria corpora, de quibus loquebatur apostolus. cum cibum nullum inmundum diceret, bona sunt, quia omnis creatura dei bona est: quanto magis caelestia, in quibus excellunt sol et luna. cum ipse apostolus dicat: corpora caelestia et corpora terrestria; sed alia est caelestium gloria, alia terrestrium.

  51. 14.12.1

    Non ergo conuiciatur Moyses soli et lunae, cum eos uetat adorari. sed eos laudat tamquam creaturam caelestem, deum autem laudat tamquam creatorem caelestium et terrestrium nec uult offendi deum, cum illi pro illo adorantur, qui propter illum et ex illo laudantur.

  52. 14.12.2

    At quam sibi Faustus argute reprehendere uisus est. quod etiam maledictum uocat Moyses, qui solem adorauerit ac lunam. si ergo, inquit, sub gentili positus rege solem cogar adorare et, cum restitero maledictum hoc metuens, iubear crucifigi, in aliud eius incurram maledictum, quod aduersus eum deprompsit. qui pendet in ligno. uos quidem nullus rex gentilis cogit adorare solem. quod nec ipse sol cogeret, si in terra regnaret, quia nec nunc a uobis hoc uult fieri; sed sicut creator ipse inpios blasphematores suos usque ad iudicium sustinet, sic et ipsa caelestia tolerant uanos adoratores suos usque ad iudicium creatoris sui. tamen mementote christianum regem non posse cogere, ut sol adoretur. de gentili enim rege exemplum Faustus proposuit sciens profecto ad gentiles pertinere, quod facitis, cum solem adoratis. non est hoc ergo christianum; sed ubique iam . perdix nomen Christi ponit, ut congreget, quae non peperit. uidete tamen. quam facile respondeat ueritas et sana doctrina quam facile disrumpat hunc uestrae quaestionis tamquam ineuitabilem et bicipitem laqueum. ecce faciamus aliquem armatum regia potestate comminari homini christiano, ut si solem adorare noluerit, suspendatur in ligno. si declinauero, inquis, maledictum, quod lex prompsit in solis adoratorem, incidam in illud, quod eadem lex prompsit in eum, qui pependerit in ligno. ita uero turbaberis; sed tu. immo nec tu, qui et nullo cogente adoras solem. at uero christianus aedificatus supra fundamentum apostolorum et prophetarum adtendit singulas causas et singula maledicta, uidet unum pertinere ad corpus mortale, quod ligno suspenditur, alterum ad animum, quo sol adoratur. etsi enim corpus inclinatur in adorando, animus tamen aut colit, quod adorat, aut fingit; utrumque autem perniciosum est. quapropter quoniam maledictum in utroque mors meruit, sicut mors corporis in ligno pendere, ita mors animi est solem adorare. eligendum est igitur maledictum in corporis morte, quo maledicto et ipsum corpus in resurrectione liberabitur; . deuitandum autem maledictum in animae morte, ne cum suo corpore in aeterno igne damnetur. hanc enim quaestion m nobis dominus soluit dicens: nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed eum timete, qui habet potestatem et animam et corpus occidere in gehennam ignis, tamquam diceret: nolite timere maledictum corporalis mortis, quod temporaliter soluitur, sed timete maledictum spiritalis mortis, per quod anima in aeternum cum suo corpore cruciatur. ecce non est anicularis maledictio, sed prophetica praedictio: maledictus omnis, qui pendet in ligno. sic enim auferet Christus de maledicto maledictum, quomodo de morte mortem, de peccato peccatum. sic ergo non blasphemauit Moyses dicendo: maledictus omnis qui pendet in ligno, quomodo non blasphemauerunt apostoli docendo: mortuus est et: uetus homo noster confixus est cruci c um illo et: de peccato damnauit peccatum et: eum, qui non nouerat peccatum, peccatum pro nobis fecit et multa huiusmodi. uos autem cum horretis maledictum Christum, fatemini uos horrere mortem Christi. ubi adparet uestra non anicularis maledictio, sed diabolica simulatio, qui mortem corporis Christi animae uestrae morte non creditis. quam tamen mortem Christi non ueram, sed simulatam suadetis. quasi non audeatis per nomen christianum homines fallere, nisi ipsum Christum magistrum fallaciae faciatis.

  53. 14.13.1

    Quod autem inuidus continentiae uel uirginitati Fausto uisus est, quia dixit: maledictus omnis, qui non suscitauerit semen in Israhel, legant Esaiam clamantem: haec dicit dominus spadonibus omnibus: qui obseruauerint praecepta mea et elegerint, quae ego uolo. et custodierint testamentum meum, dabo illis in domo mea et in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum et filiarum; nomen aeternum dabo illis et non deerit illis. aut si contrarium putant Esaiam Moysi, hic eis placeat, si ille displicet, non est parum aduersus istos. nobis enim sufficit scire unum deum locutum et per Moysen et per Esaiam. et maledictum esse omnem, qui non suscitauerit semen in Israhel, siue tunc, cum populo secundum carnem propagando etiam carnalis prolis operatio in coniugali castitate ad officium ciuicum pertinebat, siue nunc, ne quisquam spiritaliter natus putet sibi debere sufficere. nec instet dominicis lucris, quibus quisque pro modulo suo praedicando Christum debet generare christianos. ita illa diuina sententia tempora utriusque testamenti mira breuitate complectitur: maledictus omnis, qui non suscitauerit semen in Israhel.

  54. 15.1.1

    LIBER QVINTUS DECIMUS.

  55. 15.1.2

    FAUSTUS dixit: Quare non accipitis testamentum uetus? quia et omne uas plenum superfusa non recipit, sed effundit et stomachus saturus reicit ingesta. proinde et Iudaei ex praeoccupatione Moyseos testamento uetere satiati respuerunt nouum, et nos ex Christi praeuentione nouo referti respuimus netus. uos ideo utrumque accipitis, quia in neutro estis pleni, sed semi alterumque ex altero in uobis non tam repletur quam corrumpitur, quia et sema uasa numquam de dissimili inplentur materia, sed de eadem ac sibi simili, ut uini uino et mellis melle et aceti aceto: quibus dissimilia et non sui. generis superfundas, ut melli fel et aquam uino et aceto garos, non repletio uocabitur haec, sed adulterium. hoc ergo causa est, unde nos parum accipimus testamentum uetus. et quia ecclesia nostra, sponsa Christi, pauperior quidem ei nupta. sed diuiti, contenta sit bonis mariti sui, humilium amatorum dedignatur opes, sordent ei testamenti ueteris et eius auctoris munera famaeque suae custos diligentissima nisi sponsi sui non accipit litteras. uestra sane ecclesia usurpet testamentum uetus. quae ut lasciua uirgo inmemor pudoris alieni uiri et muneribus gaudet et litteris. amator denique ille uester et pudoris corruptor Hebraeorum deus diptychio lapideo suo aurum uobis promittit et argentum, uentris saturitatem et terram Chananaeorum. hi uos delectauerunt tam sordidi quaestus, ut libeat peccare post Christum, ut sitis ingrati tam inmensis dotibus eius. haec uos inliciunt, ut in Hebraeorum depereatis deo post nuptias Christi. discite ergo iam nunc etiam falli uos et decipi falsis promissionibus eius. pauper est, egenus est, ne ea quidem praestare potest, quae promittit: nam si suae propriae coniugi, dico autem synagogae, nihil horum praestat, quae pollicetur. et quidem morem gerenti sibi per omnia et seruienti summissius quam ancilla, uobis praestare quid poterit alienis ab se et mandatorum suorum detrectantibus iugum superba ceruice? sed uos quidem pergite agere, ut coepistis, rudem pannum ueteri uestimento committite, nonum uinum ueternosis utribus credite, duobus maritis nulli placituri seruite, christianam denique fidem Hippocentaurum facite, nec equum perfectum nec hominem: nobis soli Christo seruire permittite, eius tantum inmortali dote contentis et imitantibus apostolum, qui dicit: sufficientia nostra ex deo est, qui nos idoneos probauit ministros noui testamenti. Hebraeorum dei et nostra admodum di- * uersa condicio est, quia nec ipse, quae promittit, inplere potest et nos ea fastidimus accipere. superbos nos aduersus blanditias eius Christi liberalitas fecit. ac ne incongrue me haec conparasse existimes, Paulus in nos hanc coniugalis disciplinae similitudinem prior contulit dicens: quae sub uiro est mulier uiuente, uiro alligata est lege uiri; si autem mortuus fuerit uir eius, soluta est a lege uiri. ergo uiuente uiro uocabitur, inquit, adultera, si iuncta fuerit alteri uiro; quodsi mortuus fuerit uir eius, non erit adultera alii coniuncta, per haec ostendens spiritu moechari eos, qui non ante repudiantes et in mortuis quodam modo ponentes legis auctorem tum demum se copulauerint Christo. quod dictum ad eos praecipue spectat, qui crediderint ex Iudaeis, uidelicet ut ipsi sint primae superstitionis obliti. nobis uero in hoc quid opus est uel praecepto, quibus ex gentilitate conuersis ad Christum Hebraeorum deus non mortuus debet uideri, sed nec natus? sane Iudaeo, si credat, Adoneus debet uideri defunctus, gentili uero idolum, et unicuique quod est ueneratus ante cognitum Christum. nam si post idolatriae diuortia Hebraeorum quis deum et Christum pariter colat, nihil ille quidem detriti pudoris a femina discrepauit, quae post unius mariti obitum duobus nupserit.

  56. 15.2.1

    AUGUSTINUS respondit: Audite haec, quorum corda possidet Christus, et uidete, si toleratis, nisi quia ipse est uestra patientia. Faustus nouo melle plenus respuit acetum uetus et Paulus aceto uetere plenus effudit dimidium, quo caperet infusum mel nouum, non seruandum, sed corrumpendum. uides enim, quod ait apostolus Paulus: seruus Christi Iesu, uocatus apostolus, segregatus in euangelium dei, ex melle nouo est; illud autem quod sequitur: quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, ex aceto uetere. quis hoc sustineret audire, nisi nos consolaretur idem dicens: oportet qu haereses esse, ut probati manifesti fiant in uobis? sed quid opus est eadem iam superius satis dicta repetere? nam pannum nouum et uestimentum uetus et uinum nouum et utres ueteres non duo testamenta significare, sed duas uitas et spes duas, ad duo uero testamenta intellegenda illam datam esse a domino similitudinem: propterea scriba eruditus in regno dei similis est patrifamilias proferenti de thesauro suo noua et uetera, ex his, quae ante diximus recordetur, qui potuerit, uel certe recenseat, qui uoluerit. duas enim spes si quis habendas putauerit, ut et propter felicitatem terrenam et propter regnum caelorum deo seruiat, haec illam non capit, et cum haec aliqua tribulatione fuerit perturbata, deficiens homo amittet etiam illam. inde est et illud: nemo potest duobus dominis seruire, quod exposuit dicens: non potestis deo seruire et mammonae. uetus autem testamentum recte intellegentibus prophetia est noui testamenti. itaque et in illo primo populo sancti patriarchae et prophetae, qui intellegebant, quod agebant uel quod per eos agebatur, in nouo testamento habebant istam spem salutis aeternae; ad illud enim pertinebant, quod intellegebant et diligebant, quia etsi nondum reuelabatur, iam tamen figurabatur; ad uetus autem illi pertinebant, qui non illic amplius quam promissa temporalia cogitata concupiscebant, in quibus aeterna figurata et prophetata non intellegebant. sed haec iam satis superque prioribus responsionibus nostris dicta.

  57. 15.3.1

    Illa uero est mirabilis inpudentia, cum Manichaeorum sacrilega et inmunda societas etiam castam sponsam Christi se iactare non dubitat: in quo aduersus sanctae ecclesiae uere casta membra quid proficit, nisi ut ueniat in mentem aduersus tales apostolica illa admonitio: aptaui uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. timeo autem, ne sicut serpens Euam fefellit astutia sua, sic et uestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo? quid enim agunt isti euangelizantes nobis praeter quod accepimus, nisi ut nos a castitate corrumpant, quam Christo seruamus, quando legem dei culpant nomine uetustatis et errorem suum laudant nomine nouitatis, quasi omnis uetustas fugienda sit aut omnis nouitas adpetenda, cum et mandatum uetus in laude ponat apostolus Iohannes et profanas uerborum nouitates euitari iubeat apostolus Paulus? te ergo, uera sponsa ueri Christi ecclesia catholica, adloquar et ego te pro modulo meo, qualiscumque filius et seruus tuus positus in te dispensare cibaria conseruis meis: caue semper, ut caues, Manichaeorum inpiam uanitatem iam tuorum periculo expertam et liberatione conuictam. ille me quondam de gremio tuo error excusserat; expertus fugi, quod experiri non debui. sed tibi profecerint etiam pericula mea, cui nunc seruit liberatio mea, quia nisi mihi uerus et uerax sponsus tuus, de cuius latere facta es, in uero sanguine suo remissionem peccatorum posuisset, absorbuisset me uorago fallaciae et terram factum serpens inreparabiliter deuorasset. noli decipi nomine ueritatis; hanc sola tu habes, et in lacte tuo et in pane tuo; in hac autem tantum nomen eius est, ipsa non est. et in tuis quidem grandibus secura es; sed appello in te paruulos tuos. fratres, filios, dominos meos, quos uel tamquam oua sollicitis alis foues uel tamquam infantes lacte nutris, sine corruptione fecunda uirgo mater. hos in te appello teneros fetus tuos, ne garrula curiositate seducantur abs te, sed potius anathement, si quis eis euangelizauerit praeter id, quod acceperunt in te, nec relinquant uerum ueracemque Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, et magnam multitudinem dulcedinis eius, quam abscondit metuentibus se, perfecit autem sperantibus in se. ibi uero quomodo possunt esse uerba ueracis in praedicatore Christi fallacis? contemne insultationes eorum, quia bene tibi es conscia promissionem uitae aeternae te adamasse in muneribus sponsi tui, id est ipsum sponsum tuum, quia ipse est uita aeterna.

  58. 15.4.1

    Non autem, sicut illi desipiunt, ad alienum deum seducta es, promittentem saturitatem uentris et terram Chananaeorum. intellegis quippe in ipsis etiam promissionibus te iam tunc figuratam et prophetatam praescientiam parturisse sanctorum. nec lapideo diptychio miserabili dicacitate reprehenso mouearis, quia non habes lapideum cor, quod illae tabulae in populo priore significabant. es enim epistula apostolorum scripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. ad quae uerba illi uani gaudent putantes apostolum reprehendisse dispensationem illi tempori congruam ueteris testamenti, non intellegentes hoc eum ex propheta dixisse. haec enim uerba. quae inperite amplectuntur, longe antequam per apostolos dicerentur et inplerentur, a prophetis, quos respuunt, praenuntiata sunt. propheta enim dixerat: auferam eis cor lapideum et dabo eis cor carneum. uideant, si non hoc est: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. nam neque ibi quod dictum est cor carneum, neque hic tabulae carnales hoc uolunt, ut carnaliter sapiamus. sed quia in conparatione lapidis, qui sine sensu est, caro sentit, per lapidis insensualitatem significatum est cor non intellegens et per carnis sensualitatem significatum est cor intellegens. tu potius istos inride, qui dicunt et terram et ligna et lapides habere sensum et intellegentiore uita uiuere, carnes autem stolidiore et obtunsiore. unde non a ueritate, sed a sua uanitate coguntur fateri mundius esse legem conscriptam in tabulis lapideis quam suum thesaurum in pellibus morticinis. an forte quia in fabella sua etiam lapides dicunt ossa esse principum, non eis dubitant coria praeponere agnorum? nempe ergo illa testamenti arca mundius tegebat lapideas tabulas quam caprina pellis codicem istorum. haec tu misericorditer inride, ut eis inridenda et fugienda commendes; nam in illo diptychio lapideo, iam tu non corde lapideo intellegis, quid duro illi populo congruebat? et in eo tamen agnoscis petram, ipsum sponsum tuum, illum, quem Petrus loquitur: lapidem uiuum ab hominibus reprobatum. a deo autem electum et honorificatum. illis ergo erat lapis offensionis et petra scandali; tibi autem lapis. quem reprobauerunt aedificantes, factus est in capite anguli. quod totum idem Petrus apostolus explicat et totum a prophetis, a quibus isti damnati alienantur, praedictum esse commemorat. lege sane etiam illud diptychium; ne timeas. plane sponsi tui est. aliis lapis ille significauit duram stoliditatem. tibi autem firmam stabilitatem. digito dei scriptae sunt tabulae illae; digito dei sponsus tuus eiecit daemonia; digito dei expelle tu doctrinas daemoniorum mendaciloquorum cauteriantium conscientiam. ex hoc diptychio repellis adulterum, qui se paracletum dicit, ut sancto nomine te seducat. quinquagesimo enim die post pascha datae sunt illae tabulae; et quinquagesimo die post passionem sponsi tui, quam pascha illud praefigurabat, datus est digitus dei, spiritus sanctus promissus paracletus. noli ergo formidare diptychium, quo tibi scripta olim, quae nunc agnosceres, mittebantur; tantum noli esse sub lege, ne illam timore non inpleas, sed sub gratia, ut sit in te plenitudo legis caritas. non enim aliud diptychium recensebat sponsi tui amicus, cum diceret: nam non adulterabis, non homicidium facies. non concupisces et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. dilectio proximi malum non operatur. plenitudo autem legis est caritas. ibi enim sunt duo illa praecepta, dilectionis dei et dilectionis proximi, singulis tabulis explicata. hoc ergo diptychium ille praemisit, qui tibi haec duo praecepta ueniens commendauit, in quibus tota lex pendet et prophetae. in primo praecepto est castitas nuptiarum tuarum, in secundo unitas membrorum tuorum: illo amplecteris diuinitatem, isto congregas societatem. quae duo praecepta ipsa sunt decem: tria pertinent ad deum et septem ad proximum. o pudicum diptychium, in quo uetere figura ille dilector et dilectus tuus praenuntiabat tibi canticum nouum, in decachordo psalterio tamquam pro te etiam neruos suos extensurus in ligno, ut de peccato damnaret peccatum in carne et iustitia legis inpleretur in te. o diptychium coniugale, quod non sine causa odit adultera!

  59. 15.5.1

    Iam enim mihi ad te est sermo, Manichaea congregatio fallax, et fallaciis inuoluta. itane multinuba tot elementis uel potius meretrix prostituta daemoniis et sacrilegis uanitatibus inpraegnata audes matrimonium catholicum domini tui crimine inpudicitiae lacerare? ostende nobis moechos tuos, splenditenentem ponderatorem et Atlantem laturarium. -illum enim dicis capita elementorum tenere mundumque suspendere; istum autem genu fixo scapulis ualidis subbaiulare tantam molem, utique ne ille deficiat. ubi sunt isti? qui si uere essent. quando ad te uenirent occupati tanto negotio ? quando ad te intrarent, ut blanda manu tua et otioso pane delicata post tantum laborem alteri digitos, alteri humeros confricares? sed fallunt te mala daemonia, quae tecum scortantur, ut concipias mendacia et parias phantasmata. cur ergo non respuas diptychium ueri dei, tuis membranis inimicum, quibus tot falsos deos adamasti mente uagabunda per figmenta cogitationum tuarum, quibus omnia poetica mendacia grauiora et honestiora reperientur, uel hoc certe, quod apud poetas neminem decipit, ipsa professio falsitatis, in libris autem tuis tanta fallaciarum turba pueriles et in senibus animas nomine ueritatis inlectas miserabilibus corrumpit erroribus, cum prurientes auribus, sicut apostolus dicit, et a ueritate auditum suum auertentes ad fabulas conuertuntur? quomodo ergo sanam doctrinam ferres illarum tabularum, ubi primum praeceptum est: audi, Israhel, dominus deus tuus deus unus est. cum tota deorum nominibus delectata turpissimi cordis fornicatione uoluteris? annon recordaris amatorium canticum tuum, ubi describis maximum regnantem regem, sceptrigerum perennem, floreis coronis cinctum et facie rutilantem? quem si solum talem amares, erubescendum tibi esset; nam etiam uir unus floreis coronis cinctus pudicae coniugi displiceret. neque enim potes dicere hoc aliqua mystica significatione ita dictum uel ita demonstratum, cum tibi praecipue laudari Manichaeus non ob aliud soleat, nisi quod remotis figurarum integumentis ipse tibi ueritatem nudam et propriam loqueretur. proprie igitur cantas deum regem sceptrigerum, floribus coronatum. ponat saltem sceptrum, quando coronis floreis cingitur; non decet regiae uirgae seueritatem illa luxuriae mollitudo. huc accedit, quia non a te solus adamatus est; sequeris enim cantando et adiungis duodecim saecula floribus conuestita et canoribus plena et in faciem patris flores suos iactantia. ubi et ipsos duodecim magnos quosdam deos profiteris, ternos per quattuor tractus, quibus ille unus circumcingitur. quem quomodo inmensum faciatis, quem sic circumdatum dicitis, numquam inuenire potuistis. adiungis etiam innumerabiles regnicolas et deorum agmina et angelorum cohortes: quae omnia non condidisse dicis deum, sed de sua substantia genuisse.

  60. 15.6.1

    Ita conuinceris innumerabiles deos colere, non ferendo sanam doctrinam, qua docetur unus de uno deo natus filius et utriusque spiritus sanctus. quos tamen non solum innumerabiles. sed nec tres deos fas est dicere: quorum est non solum una eademque substantia sed etiam una eademque operatio per ipsam propriam unam eandemque substantiam, per creaturam uero corporalem etiam demonstratio singulorum. haec tu non intellegis, non capis: noui, plena es, inebriata es, ingurgitata es fabuloso sacrilegio. digeras aliquando quod exhalas, et te iam obruere talibus desinas; interim canta, quod cantas, et inspice, si potes, dedecus fornicationis tuae. inuitauit enim te doctrina daemoniorum mendaciloquorum ad fictas domos angelorum, ubi flat aura salubris, et ad campos. ubi scatent aromata, cuius arbores et montes, maria et flumina. dulce nectar fluunt per cuncta saecula. et credidisti et finxisti haec in corde tuo, ubi uanis recordationibus luxuriata et dissoluta iacteris. cum enim quaedam talia dicuntur de ineffabili adfluentia spiritalium deliciarum, utique in aenigmate dicuntur. ita ut nouerit animus, qui talibus exercetur. esse aliud, quod ibi quaerendum et intellegendum sit, siue corporeis sensibus in ueritate corporali tale quid demonstretur, sicut ignis in rubo et de uirga serpens. de serpente uirga et tunica domini a persecutoribus non diuisa et obsequio mulieris unctio pedum aut capitis eius et frondes multitudinis praecedentis et consequentis asellum eius: siue in spiritu per imagines corporum uel in somnio uel in extasi figurate ostendantur, sicut Iacob scalae et Daniheli lapis praecisus sine manibus et auctus in montem et Petro ille discus et Iohanni tam multa: siue sola locutione ad eundem modum figurentur, sicut cantica canticorum et quod in euangelio fecit pater familias nuptias filio suo et homo quidam duos filios habuit, frugi et luxuriosum, et homo quidam nouellauit uineam et locauit agricolis. tu uero praecipue Manichaeum ob hoc praedicas, quod non ad talia dicenda, sed potius ad soluenda ultimus uenerit, ut et figuris antiquorum apertis et suis narrationibus ac disputationibus euidenti luce prolatis nullo se occultaret aenigmate. addis eam praesumptionis huius causam, quod uidelicet antiqui, ut figuras huiusmodi uel uiderent uel agerent uel dicerent, sciebant istum postea uenturum, per quem cuncta manifestarentur, iste autem, qui sciret post se neminem adfuturum, sententias suas nullis allegoricis ambagibus texeret. quid ergo facit adfectus tuus desideriis carnalibus sordidus in campis et montibus nemorosis et coronis floreis et scatentibus aromatis? si non sunt aenigmata rationis, phantasmata sunt cogitationis aut uecordia furoris; si uero aenigmata esse dicuntur, cur non fugis adulterum apertam ueritatem, ut inliciat. promittentem et fabulosa fallacia, quos inlexerit, inludentem? nonne ministri eius et ipsi miseri talibus uanitatibus uenenati in hamo suo solent hanc escam de Paulo apostolo ponere, ubi ait: ex parte enim scimus et ex parte prophetamus; cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte est, auferetur et: uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem? ut scilicet apostolus Paulus ex parte scierit, et ex parte prophetauerit, per speculum et in aenigmate uidens, quod totum auferendum est ueniente Manichaeo et adferente quod perfectum est, ubi facie ad faciem ueritas uideatur. o lasciua, inmunda, sine fronte adhuc ista garris, adhuc pascis uentos, adhuc amplecteris idola cordis tui! itane tu facie ad faciem uidisti regnantem regem sceptrigerum floreis coronis cinctum et deorum agmina et splenditenentem magnum, sex uultus et ora ferentem micantemque lumine, et alterum regem honoris angelorum exercitibus circumdatum; et alterum adamantem heroam belligerum dextra hastam tenentem et sinistra clipeum; et alterum gloriosum regem tres rotas inpellentem, ignis, aquae et uenti; et maximum Atlantem mundum ferentem humeris, et eum genu flexo brachiis utrimque secus fulcientem? haec et alia mille portenta tu facie ad faciem uidisti, an haec tibi doctrina daemoniorum mendaciloquorum per ora deceptorum cantat et nescis? uae tibi, infelix! ecce, quibus phantasmatis constupraris, ecce, quas uanitates pro ueritate lambis et serpentinis poculis ebria de diptychio lapideo audes insultare matronali uerecundiae coniugis unici filii dei, quia illa iam non sub paedagogio legis, sed sub magisterio gratiae nec superba operibus nec fracta terroribus uiuit ex fide et spe et caritate, facta Israhel, in quo dolus non est, et audiens, quod ibi scriptum est: dominus deus tuus, deus unus est: quod tu non audiens in tam multos. fictos deos fornicationem tuam diffudisti.

  61. 15.7.1

    Quomodo non sint tibi inimicae illae tabulae, in quibus secundum praeceptum est: non accipies in uanum nomen domini dei tui, quandoquidem tu etiam ipsum Christum, qui propter carnales a carnali uanitate mundandos etiam carneis oculis uerus in ueritate carnis exortus est, in fallaciae uanitate posuisti ? quomodo tibi non sit aduersum tertium praeceptum de sabbati requie, quae tot figmentorum inlusionibus inquieta anima uentilaris? haec tria praecepta quomodo pertineant ad dilectionem dei, quando capies, quando sapies, quando amabis ? inmoderata es et foeda et contentiosa: tumuisti, euanuisti, uiluisti, excessisti modum tuum, turpasti decorem tuum, turbasti ordinem tuum. talis apud te fui, noui te. quo pacto ergo te nunc doceam haec tria praecepta ad dilectionem dei pertinere, ex quo et per quem et in quo sunt omnia? unde hoc intellegis, quando nec illa septem, quae ad dilectionem proximi pertinent, qua humanae uitae societas continetur, erroris tui detestanda peruersitate nosse atque obseruare permitteris? in quibus mandatum primum est: honora patrem tuum et matrem tuam, quod et Paulus commemorat mandatum primum in repromissione eadem atque itidem etiam ipse praecipiens. tu autem doctrina daemonica didicisti inimicos deputare parentes tuos, quod te per concubitum in carne ligauerint et hoc modo utique deo tuo inmundas conpedes inposuerint. hinc etiam consequens praeceptum, quod est: non moechaberis, ita uiolatis, ut hoc maxime in coniugio detestemini, quod filii procreantur, ac sic auditores uestros, dum cauent, ne feminae, quibus miscentur, concipiant, etiam uxorum adulteros faciatis. ducunt enim eas ex lege matrimonii tabulis proclamantibus liberorum procreandorum causa, et uestra lege metuentes, ne particulam dei sui sordibus carnis adficiant, ad explendam tantum libidinem feminis inpudica coniunctione miscentur; filios autem inuiti suscipiunt, propter quod solum coniugia copulanda sunt. quomodo ergo non prohibes nubere, quod de te tanto ante praedixit apostolus, quando id conaris auferre de nuptiis, unde sunt nuptiae ? quo ablato mariti erunt turpiter amatores, meretrices uxores, thalami fornices, soceri lenones. ac per hoc etiam illud praeceptum, quod est: non occides, ex'eiusdem erroris peruersitate non seruas. dum enim times, ne dei tui membrum ligetur in carne, non das esurienti panem, hic formidans homicidium falsum, illic perpetras uerum. itaque si incurras in eum famelicum, qui mori possit, nisi cibum porrigendo subuenias? iam tu homicida teneberis aut lege dei, si non dederis, aut lege Manichaei, si dederis. quid? cetera decalogi praecepta quomodo seruabis ? an a furto abstineas, ut nescio quis panem seu quamlibet escam in suis uisceribus trucidandam deuoret potius quam tu, si possis, ei subripias atque ad officinam uentris electorum tuorum curras, ut furto tuo deus tuus nec in grauius incidat uinculum, et quo inciderat eruatur? porro si in eodem furto conprehendaris, nonne per ipsum deum tuum non te abstulisse iurabis? quid enim tibi facturus est talis deus, cui dicis: falsum iuraui per te, sf!d pro te, nisi uelles, ut exitium tibi inferrem, dum honorem deferrem ? ita et illud mandatum legis: ne falsum testimonium dicas propter membra dei tui sic contemnis, ut ea non solum testimonio, sed et iuramento falso de conpedibus liberes. iam uero quod sequitur: non concupisces uxorem proximi tui debet apud te inpleri, et hoc unum uideo, quod nulla tui erroris necessitate uiolare cogaris. sed si nefas est coniugem concupiscere alienam, considera, quid sit concupiscendum se proponere alienis, et recordare deos tuos formosos et deas formosas praebentes se ut ardenter concupiscantur, illi a feminis principibus tenebrarum et illae a masculis: quibus excitatis in fruendam libidinem et in suos amplexus inhianter aestuantibus eruant ab eis illum deum tuum ubique conpeditum et tanta suorum turpitudine, ut solui ualeat, indigentem. nam rem proximi non concupiscere, quod est ultimum decalogi mandatum, unde potes, misera? nonne tibi deus ipse tuus in terra aliena se fabricare mentitur saecula noua, ubi post falsam uictoriam falso triumpho tumescas? quod cum modo insana uanitate desideras et eandem terram gentis tenebrarum summa uicinitate substantiae tuae coniungi credis, utique rem proximi concupiscis. merito tibi est inimicum diptychium continens tam bona mandata multum errori tuo contraria.- nam illa tria, quae ad dilectionem dei pertinent, omnino ignoras, omnino non seruas; haec autem septem, ' quibus societas humana non laeditur, si quando custodis, aut pudore reprimeris, ne inter homines confundaris, aut timore frangeris, ne publicis legibus puniaris, aut. malum factum bona aliqua consuetudine horrescis, aut ipsa naturali lege, quam iniuste alteri facias, quod tibi ab altero fieri non uis, aduertis: error tamen tuus quam te in contrarium ire conpellat et, dum sequeris, et, dum non sequeris, sentis, cum uel hoc facis, quod pati non uis uel ideo non facis, quia pati non uis.

  62. 15.8.1

    At ista uera sponsa Christi, cui de diptychio lapideo fronte inpudentissima insultas, intellegit, quid distet inter litteram et spiritum, quae duo dicuntur alio modo, lex et gratia, et non iam in uetustate litterae, sed in nouitate spiritus deo seruiens non est iam sub lege, sed sub gratia. neque enim litigiosa caecatur, sed mitis intendit uerbis apostoli, ut intellegat, quid appellet legem, sub qua nos iam non uult esse, quia transgressionis gratia posita est, donec ueniret semen, cui promissum est, et quia ideo subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia. nec ideo tamen eandem legem peccatum uocat, quia sine gratia non uiuificat; auget enim potius reatum praeuaricatione addita: ubi enim lex non est, nec praeuaricatio. et ideo per se ipsam, cum sola littera est sine spiritu, id est lex sine gratia, tantum-, modo reos facit; sed proponit sibi, quod putare minus intelle-' gentes possent, et aperit, quid dicat, cum ait: quid ergo dicemus? lex peccatum est? absit. sed peccatum non cognoui nisi per legem. nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. occasione itaque accepta peccatum per mandatum fefellit me et per illud occidit. itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est, factum est mihi mors? absit. sed peccatum, ut adpareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. haec ista, cui tu insultas, intellegit, quia gemens petit, quia humilis quaerit, quia mitis pulsat; et sic uidet non reprehendi legem, cum dicitur: littera occidit, spiritus autem uiuificat, sicut non reprehenditur scientia, cum dicitur: scientia inflat, caritas uero aedificat. nam utique ipse dixerat: scimus, quia omnes scientiam habemus, et tunc adiungit: scientia inflat, caritas uero aedificat. utquid ergo habebat ipse, quo inflaretur, nisi quia cum caritate non solum non inflat scientia, sed etiam firmat? ita littera cum spiritu et lex cum gratia iam non eo modo littera et lex appellatur, sicut per se ipsam cum occidit abundante delicto. ita enim lex et uirtus peccati dicta est, cum auget eius noxiam delectationem per seueram prohibitionem. nec tamen etiam sic mala est; sed peccatum ut adpareat peccatum, per bonum operatum est mortem. ita multa quibusdam sunt noxia, quamuis non sint mala. nam et uos cum oculos doletis, etiam contra deum uestrum solem fenestras clauditis. haec igitur sponsa Christi, iam mortua legi, id est peccato, quod legis prohibitione fit abundantius, cum lex sine gratia iubet, non iuuat. tali ergo legi mortua, ut sit alterius, qui ex mortuis resurrexit, discernit ista sine legis iniuria, ne sacrilegium committat in eius auctorem: quod tu facis in eum, quem non intellegis auctorem boni, cum audias apostolum dicentem: itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. ecce auctor boni est, qui tibi uidetur unus ex principibus tenebrarum. adtende ueritatem, ferit tibi oculos. ecce Paulus apostolus dicit: lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. ecce, cuius auctor est, qui diptychium illud, quod stulta inrides, in magni sacramenti dispensatione praemisit. eadem quippe lex, quae per Moysen data est, gratia et ueritas per legum Christum facta est, cum accessit litterae spiritus, ut inciperet inpleri iustitia legis. quae non inpleta reos etiam praeuaricatione faciebat. neque enim alia lex est sancta et iusta et bona, et alia, per quam peccatum mortem operatur, cui mori nos oportet, ut simus alterius, qui ex mortuis resurrexit, sed eadem ipsa est. ecce, sequere, lege. sed peccatum, inquit, ut adpareat peccatum, per bonum mihi est operatum mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. surda, caeca, audi, uide. per bonum, inquit. mihi operatum est mortem. ergo lex semper bona est, siue obsit inanibus gratia, siue prosit plenis gratia, semper est bona, sicut sol semper est bonus, quia omnis creatura dei bona est, siue dolentibus oculis noceat, siue sanos mulceat. proinde quod est oculis sanitas ad uidendum solem, hoc est gratia mentibus ad inplendam legem. et sicut oculi sani non solis delectationi moriuntur, sed illis ictibus asperis radiorum, quibus reuerberati in densiores tenebras pellebantur, sic anima, quae per caritatem spiritus salua facta est, non iustitiae legis mortua dicitur, sed illi reatui et praeuaricationi, quam lex per litteram, cum gratia defuit, faciebat. itaque de illa utrumque dicitur et: bona est lex, si quis ea legitime utatur et quod sequitur: sciens hoc, quia iusto lex non est posita, quia non opus habet terrente littera, quem delectat ipsa iustitia.

  63. 15.9.1

    Haec sponsa Christi gaudens in spe plenae salutis suae et tibi optat bonam conuersionem a fabulis ad ueritatem, ne Adoneum quasi adulterum reformidans cum uersutissimo adultero serpente remaneas. Adoneus enim uerbum hebraeum est et interpretatur dominus eo modo, quo solus deus dicitur dominus, sicut latria, quod uerbum graecum est et interpretatur seruitus, non quaecumque, sed illa, qua tantummodo deo seruitur; sicut Amen interpretatur "uerum," non ubicumque et quomodocumque. sed mystica religione. quodsi a te quaeratur, unde tu quoque habeas praeter hebraeas litteras uel quae ex hebraeo sunt, non inuenies. non ergo timet ecclesia Christi istorum nominum obiectionem, intellegit et amat; nec curat inperitum insultatorem; et quae nondum intellegit, credit esse talia, qualia nonnulla experta est, quae nondum intellecta sic erant. obiciat ei quisque quod Emmanuhel adamauerit, inridet inscitiam illius hominis, amplectitur ueritatem huius nominis. obiciat quod amauerit Messiam, repellit exstinctum aduersarium, tenet unctum magistrum. ita te quoque cupit sanari a uanis erroribus et aedificari super fundamentum apostolorum et prophetarum. quem dicis Hippocentaurum, nesciens quid loquaris, nec adtendis, quid tibi tua fabula confecerit, cum ex parte dei tui et ex parte terrae tenebrarum falsum mundum fabricat in corde tuo. itane ille non est Hippocentaurus semiferus et semideus ? uere, quia nec Hippocentaurus dicendus est. quid autem sit, tu adtende et. erubesce et mitesce, ut corruptionem tuam a serpente adultero perhorrescas: cuius astutiam si apud Moysen credendam non putasti, apud Paulum cauere debuisti, qui ueram ecclesiam uolens uirginem castam exhibere Christo, timeo, inquit, ne sicut serpens Euam fefellit in uersutia sua, corrumpantur mentes uestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo. hoc tu cum audires, usque adeo tamen desipuisti et uenenatis incantationibus eius amens facta es, ut aliis multis haeresibus aliud atque aliud idem serpens, tibi autem etiam se Christum esse persuaserit. porro si errant multae fallaciis eius uariis et multiformibus inretitae, quae tamen hanc admonitionem apostoli ueram fatentur, tu quantum adulterata es, quam in longinquo prostituta, quae ipsum pro Christo habes, a quo apostolus Christi seductam Euam atque corruptam clamat, ut ab eo uirginem sponsam Christi tali admonitione custodiat? tenebrauit cor tuum, qui tecum in phantasmatis lucidorum nemorum uolutatur. quae sunt, ubi sunt, unde sunt fidelia promissa eius?s o ebria, non a uino !

  64. 15.10.1

    Nempe conuiciata es inpudentia sacrilega deo prophetarum. quod ipsis Iudaeis sibi seruientibus non exhibuerit, quod promisit. nec sane dixisti, quid promiserit et non exhibuerit, ne ibi conuincereris aut iam exhibitum, quod non intellegis, aut adhuc futurum. quod non credis. tibi quid promissum est et praesentatum, unde tibi fides fieret te accepturam triumphos nouorum saeculorum super terram tenebrarum? si aliquos prophetas protuleris, in quibus legamus cum laude praedictos futuros Manichaeos, unde iam tibi aliquid exhibitum putes, hoc ipso, quia esse uos uidemus, prius probatura es, quod non ipse Manichaeus tibi prophetas finxerit, qui sibi ut crederes uoluit. neque enim putat turpe mendacium, aut uero potest dubitare falsos prophetas ostendere in pellibus ouinis, qui Christum laudans adseuerat falsas cicatrices ostendisse in membris suis. at ego uos plane praedictos lego, non solum a prophetis aliquando obscurius, uerum et ab apostolo expressius. sed uidete quemadmodum. spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum cauteriatam habentium conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognouerunt ueritatem, quia omnis creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. haec quemadmodum in uobis inpleta sint, et luce clarius omnium, qui uos nouerunt, oculos tangit et supra pro tempore ostendimus.

  65. 15.11.1

    Ista autem, quam doctrina apostolica uirginem castam uni uiro exhibens Christo, a fallacia serpentis, qua tu corrupta es, monet ut caueat, agnoscit deum prophetarum, deum uerum. deum suum; huius ultimae pollicitationi secura credit, cuius tanta promissa conpleta iam tenet, nec quisquam dicit ad praesens tempus ei confictos esse prophetas, - quos in Iudaeorum codicibus adserit. quid enim incredibilius promittebatur quam id, quod Abrahae dictum est: in semine tuo benedicentur omnes gentes? et quid certius iam tenemus exhibitum? illa certe est ultima eius promissio, quam propheta breuiter ita commemorat: beati, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. finita quippe omni indigentia et nouissima inimica morte destructa perpetua dei laus erit otiosorum negotium: quo iam nemo accedet, unde iam nemo discedet. quod alibi propheta ita commemorat: conlauda, Hierusalem, dominum; lauda deum tuum. Sion. quoniam confirmauit seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in te. clausis portis nullus intrabit. nullus exibit. quod et ipse sponsus in euangelio dicit fatuis uirginibus etiam pulsantibus se non aperturum. haec Hierusalem, sancta ecclesia, sponsa Christi, in apocalypsi Iohannis copiosius uberiusque describitur. non credat huic propheticae promissioni uirgo casta, si non iam tenet, quod ei per eandem prophetiam hoc tempore futurum promissum est: audi filia et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populum' tuum et domum patris tui, quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est deus tuus, et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus; uultum tuum deprecabuntur diuites plebis. omnis gloria eius filiae regis intrinsecus in fimbriis aureis circumamicta uarietatibus; adferentur regi uirgines post eam, proximae eius adferentur tibi, in laetitia et exultatione adducentur in templum regis. pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram; memores erunt nominis tui in omni progenie et generatione; propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi. sed tu infelix a serpente corrupta quando uel cogitare conaris, quae sit pulchritudo filiae regis intrinsecus? ipsa est enim castitas mentis, ubi tu uitiata es, ut aperirentur tibi oculi ad amandum et adorandum solem et lunam, acsi per iustum iudicium dei alienareris a ligno uitae, quod est aeterna et interna sapientia, nihilque aliud uocares putaresque ueritatem atque sapientiam nisi lucem istam, quam per male apertos oculos tractam et in inmensum auctam multipliciterque uariatam per imagines faculosas inpudica mente conuolueres. - hae sunt fornicationes tuae nimis abominandae. et tamen patienter cogita eas et. reuertere ad me,, dicit ueritas. reuertere ad me, et mundaberis, reparaberis, si confundaris tibi et refundaris mihi. hoc audi, hoc dicit uera ueritas, quae nec fallacibus formis cum tenebrarum gente pugnauit nec fallaci sanguine te redemit.

  66. 16.1.1

    .LIBER SEXTUS DECIMUS.

  67. 16.1.2

    FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis, cum Christus dicat: Moyses de me scripsit, et: si crederetis Moysi. crederetis et mihi? ego uero non solum Moysen de Christo scripsisse uelim, sed omnes etiam prophetas Iudaeorum et gentium. quid enim hoc nostrae fidei noceret, aut quid non potius prodesset, si congrua et conuenientia undique in deum nostrum testimonia carperemus? siquidem esset etiam tum liberum nobis odio manente atque execratione superstitionis eorum solas ab eisdem de Christo excerpere prophetias; adeo mihi contrarium non potest esse, si et Moyses, quamuis sit alienus a Christo, nonnihil tamen uideatur scripsisse de Christo. an quisquam hominum non optauerit de spinis omnibus florem legere, de omni herba frugem, de muscis omnibus mel, quamuis nec muscas nec gramen in cibum nec spinas in coronae usurpemus ornatum? an quisquam nollet in omni profundo margaritam nasci, in omnibus terris gemmas, in siluis omnibus poma? ac si piscem de mari edere non nocet, aquam bibere nocet, sciuntque homines utilibus sumptis inimica respuere: nobis liberum non esset religionis cuiusque ritu damnato, si esset inutilis nobis, solas inde de Christo prophetias accipere? neque hoc prodesset erroribus ad capiendos nosmet ac redigendos in propriam seruitutem. quia nec spiritibus inmundis, cum idem Iesum esse filium dei exerte indissimulanterque confiterentur, profuit, ut minime sint nobis exosi. quare si et Moyses secundum hoc testimonium de Christo aliquid scripsit, accipiam, ita tamen, ut ipsi hoc minime prosit ad captiuandum me in propriam legem, quam nihil uideam a paganismo distare. quapropter nihil omnino est quod arbitreris, si probatum hoc fuerit, me minime gauisurum spiritum omnem prophetasse de Christo.

  68. 16.2.1

    Tibi sane insufficientes referam gratias, si quemadmodum ostendis, quia Christus Moysen de se scripsisse testatus sit, ita etiam illud doceas, quaenam sint ea quae scripsit. nam ego quidem scripturas eius perscrutatus, ut iussum est, nullas ibidem de Christo prophetias inueni, siue quia nullae sunt, siue quia intellegere ipse non potui. unde in ingenti positus aestu ratione cogebar in alterum e duobus, ut aut falsum pronuntiarem capitulum hoc, aut mendacem Iesum. sed id quidem alienum pietatis erat deum existimare mentitum. rectius ergo uisum est scriptoribus ascribere falsitatem quam ueritatis auctori mendacium. quippe cum et ipsum dicentem audirem fures fuisse et latrones omnes, qui uenerunt ante se: qua sententia primum omnium uideo feriri Moysen. ad haec et cum maiestatem suam loquenti eidem, ubi se mundi lumen appellat, Iudaei indignantes reclamarent: quia tu de te testificaris, testimonium tuum non est uerum, non eum uideo prosecutum, ubi maxime locus exigebat, ut diceret de se prophetasse Moysen, sed tamquam reuera alienus et nullum habens ex eorum patribus testimonium respondit: nempe in lege uestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium uerum est. ego sum qui testificor de me; et testificatur de me, qui me misit pater, illud eis commemorans, quod de caelo dictum omnes audierant: hic est filius meus dilectissimus, credite illi. necnon et illud mihi uerisimile non uidetur Iudaeos potuisse tacere, cum Christus diceret de se scripsisse Moysen, quin statim, utpote maligni et astuti, quaererent, quidnam illud esset, quod de se a Moyse scriptum putaret. sed et haec eorum omnifaria taciturnitas non minus Iesum nihil tale dixisse significat.

  69. 16.3.1

    Quamuis ergo et haec non parua uideantur ad contirmandam suspicionem falsi de capitulo isto, plus tamen illo teneor, quia omnem, ut dixi, Moyseos scripturam scrutatus nullas ibi de Christo prophetias inueni. nunc tamen te conpertus melioris intellegentiae lectorem consecuturum me aliquid credo acturumque fateor gratias, si spem profectus ac doctrinae, quam mihi obiurgationis tuae fiducia promittit. nulla frustreris inuidia, sed doceas, si quid est, quod me forte legentem praeterierit de deo ac de domino nostro memoratum in scriptura Moysi. nec dixeris, quaeso, ut inperiti solent, hoc ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen. nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei, quem sequor; sed puta nos cum Iudaeo tractare, puta cum gentili. cum eis dixerimus "Moyses de Christo scripsit," quaesituri erunt probationes. quid offeremus? num quidnam dicere poterimus "Christus hoc dixit," cui adhuc illi minime credunt? nempe opus erit nos ipsis ostendere, quid scripserit.

  70. 16.4.1

    Quid ergo ostendemus ? an illud, quod uos soletis, ubi deus suus loquitur ad Moysen dicens: suscitabo illis prophetam de fratribus ipsorum similem tibi? sed hoc quidem ad Christum minime spectare nec Iudaeum latet nec nobis sic credere conducibile est, quia non propheta Christus nec Moysi similis propheta, si quidem ille fuerit homo, hic deus; ille peccator, hic sanctus; ille ex coitu natus, hic secundum te ex uirgine, secundum me uero nec ex uirgine; ille offenso deo suo occiditur in monte, hic patri perplacens patitur propria uoluntate. quomodo ergo ipse erit propheta similis Moysi ? nempe statim nos Iudaeus aut ut inperitos ridebit aut coarguet ut mendaces.

  71. 16.5.1

    An illud offeremus ei, quod perinde soletis inducere: uidebunt uitam suam pendentem, et non credent? cui uos quidem adicitis "in ligno:" nam non habet. sed hoc quoque probare, qucd ad Christum minime pertineat, nihil tam in promptu est. inter maledictorum enim saeua, quae prompsit in populum suum, si a lege sua desciscerent, etiam hoc adiecit. futuros eosdem dicens in captiuitate hostium suorum finemque sui meditaturos diebus ac noctibus, ut nec uitae ipsius suae fiduciam gererent, quae sibi esset a uictoribus condonata, quia eadem ex incerto penderet pauens ac sollicita semper sub inminentia gladiorum. ne hoc quidem ergo ad Christum pertinet; quaerenda sunt alia. nam illud quidem uix crediderim de Christo uos dictum putare maledictum esse omnem, qui pendet in ligno, aut illud aliud interficiendum esse prophetam siue principem populi, qui eos a deo suo uellet auertere aliquidue infringere mandatorum. quod ego quidem Christum fecisse plane negare non possum. sed tu contra de ipso haec esse scripta plane fateri non poteris, ne si hoc sit, quaerere rursus incipiamus, etiam in quonam spiritu Moyses prophetauerit. ut aut malediceret Christo, aut eum iuberet occidi. si enim spiritum dei habuit, haec de Christo non dixit; si haec de Christo dixit, spiritum dei non habuit. neque enim diuinus spiritus aut malediceret Christo aut eum iuberet interfici. ut ergo Moysen ab hoc crimine uindicetis, fateamini necesse est ne haec quidem eum scripsisse de Christo. quodsi haec de Christo minime scripsit, aut alia dabitis aut nulla erunt. si nulla fuerint, nec Christus. potuit adseuerare, quod nusquam est. ita si Christus hoc minime adseuerauerit, capitulum illud falsum esse constiterit.

  72. 16.6.1

    Sed nec illud quidem uerisimile est, quod prosequitur: si crederetis Moysi, crederetis et mihi, quia dissimilis admodum traditio est et longe altera Moyseos et Christi, ut si eorum alteri Iudaei crederent, alteri necessario repugnarent. nam Moyses quidem prae ceteris ab opere omni abstinendum docet in sabbato causamque inducit religionis huius hanc esse, quia deus cum mundum et quae in eo sunt omnia fabricaret, sex diebus indulserit operi, septima uero cessauerit — quod est sabbatum — idcircoque benedixerit, id est sanctificauerit, tamquam suae tranquillitatis portum legemque dederit insuper, ut qui idem solueret, occideretur. hoc igitur Iudaei uehementer credebant docente Moyse, idcircoque Christo ne aures quidem adcommodandas putabant adseueranti deum semper operari nec ullum sibi cessationis statuisse diem, quia sit iugis et infatigabilis uirtus; seque adeo idcirco numquam debere cessare, ne sabbatis quidem; pater enim, inquit, meus semper operatur et me oportet operari. item Moyses carnis peritomen in sacris et deo amabilibus numerat iubetque circumcidi masculinum omne carne praeputii ipsorum esseque hoc docet necessarium signum testamenti illius, quod deus suus disposuerit ad Abraham, adfirmatque, quod utrorum uirorum quisquis non hoc gestauerit, exterminabitur ille de tribu sua et hereditatis, quae Abrahae repromissa sit ac semini eius, non ueniet in consortium. et hoc ergo Iudaei ualde crediderant adseuerante Moyse, idcircoque fidem Christo habere non poterant infirmanti ea et insuper adseueranti, quod dupliciter gehennae filius fieret, qui esset circumcisus. item Moyses carnalium ciborum sollicitam facit discretionem et inter pisces ac uolucres et quadrupedia helluonis in modum disceptator sedet iubetque alia quidem abligurriri pro mundis, alia uero pro inmundis ne contingi quidem: quorum in parte porcum taxat et leporem et si quid in piscibus caret squama aut in quadrupedibus ungulam fissam non habet nec ruminat. haec ergo Iudaei fortiter crediderunt scribente Moyse idcircoque Christo. iam credere non poterant indifferentiam docenti ciborum et a suis quidem discipulis omnia penitus remouenti, saecularibus uero uulgo concedenti omnia, quae possent edi, atque adseueranti, quod eos nihil in os intrans pollueret, quia quae de ore inprudenter procedant, ea sola sint, quae polluant hominem. haec atque alia multa Moysi contraria Iesum dogmatizare, nemo qui nesciat.

  73. 16.7.1

    Quae quia singula percurrere longum est, unum pro multis ostendam, id est quia christianarum haeresium pars maxima et, quod est in promptu, catholici nihil eorum seruare curant, quae Moyses scribit. quod ipsum si non de errore descendit aliquo, sed ex uera illa Christi et discipulorum eius traditione, uos omnino fateamini necesse est, contraria inuicem sibi Iesum docuisse atque Moysen, idcircoque nec creditum Christum a Iudaeis, quia fidem uellent exhibere Moysi. quorsum ergo falsum non erit illud legum dixisse ad eos: si crederetis Moysi. crederetis et mihi? cum sit longe manifestum idcirco magis eos non credidisse Iesu. quia Moysi crederent, potuisse autem fidem Christo habere, si Moysi credere destitissent. tu tamen, ut dixi, ubinam Moyses de Christo aliquid scripserit, quaeso nos doceas.

  74. 16.8.1

    Alias, inquit. si christianus es, crede dicenti Christo, quia de se scripsit Moyses; quod si non credis, christianus non es. inepta haec semper et inbecilla responsio est nihil habentium, quod ostendant. quanto igitur melius fecisses, si idem confitereris simpliciter? et tamen hoc mihi quidem dicere potuisti. quem scias necesse habere, ut credam causa religionis, qua famulor Christo, licet hoc ipsum adhuc quaeratur, utrum sit et hoc Christi testimonium, ut credi debeat absolute, an scriptoris, ut examinari sollicite. nec si nos non crediderimus falsis, Christum hinc offendimus, sed falsatores. tamen utcumque hoc ferri poterit christianis obpositum. quid autem de illis agemus, quos retuli, Iudaeo scilicet atque gentili, quibus dicere non possumus: si christianus es, crede; si non credis, christianus non es? quamquam de christiano quidem hoc rectissime dixeris, cum Christus Thomam apostolum dubitantem de se aspernatus non sit; sed quo animi eius uulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit nec dixit: si discipulus es, crede; si non credis, discipulus non es. tu mihi hoc dicas non de Christo dubitanti, sed de sententia, utrum sit eius. an subinducta. at, inquis, beatiores appellat, qui non uiderunt et crediderunt. hoc si ideo dictum putas. ut sine ratione et iudicio quidque credamus, esto tu beatior sine sensu, ego mihi contentus ero cum ratione beatus audisse.

  75. 16.9.1

    AUGUSTINUS respondit: Astute quidem paratum te dicis, si quas in libris Moysi de Christo prophetias inueneris, ita percipere, ac si piscem de mari, cum aquam ipsam unde piscis capitur, respuas. sed quia Moyses omne quod scripsit, de Christo est, id est ad Christum omnino pertinet, siue quod eum figuris rerum uel gestarum uel dictarum praenuntiet, siue quod eius gratiam gloriamque commendet, tu, qui commenticium fallacemque Christum de Manichaei litteris credidisti, ista Moysi non uis credere, sicut nec piscem uis edere. uerum hoc interest, quod Moysen hostiliter insectaris, piscem autem fallaciter laudas. si enim piscem de mari edere non nocet, sicut ipse dixisti, cur ita eum uos noxium praedicatis. ut si alia esca non occurrat, prius fame consumamini quam pisce uescamini? quid ? quod si omnis caro inmunda est, ut dicitis, et in omni aqua omnique herba uita illa misera dei uestri retinetur, quae per uestra alimenta purgata est, detestabilis superstitio tua et piscem te cogit proicere, quem laudasti, et aquam marinam bibere ac spinas edere, quas uituperasti. quo uero etiam daemonibus dei famulum conparasti, ut, quales illi fuerunt, cum Christum confiterentur, talis et iste accipiatur, si aliquid in eius libris reperiri potuerit, quod praedicet Christum, ille quidem non dedignatur obprobrium domini sui. si enim paterfamilias Beelzebub appellatus est, quanto magis domestici eius! sed uos uidete, a quibus ista didiceritis, profecto sceleratiores quam illi, qui domino ita conuiciati sunt. illi enim non eum Christum esse credebant et ideo fallacem putabant; uos autem doctrinam non putatis esse ueracem, nisi quae Christum audet praedicare fallacem.

  76. 16.10.1

    Unde autem tibi uidetur legem Moysi nihil a paganismo distare? an quia templum, sacrificium, altare sacerdotemque commendat? at haec omnia nomina et in nouo testamento reperiuntur. soluite, inquit, templum hoc, et in triduo resuscitabo illud et: cum offers munus tuum ad altare et: uade, ostende te sacerdoti et offer pro te sacrificium, quod praecepit Moyses, in testimonium illis. quorum autem figurae fuerint istae, partim dominus ipse demonstrat, cum templum corporis sui templo illi conparat, partim apostolica doctrina cognoscimus; templum enim dei sanctum est, ait apostolus, quod estis uos et: obsecro itaque uos per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, deo placentem et cetera huiusmodi. proinde illa omnia figurae nostrae fuerunt, sicut idem dicit et saepe commemorandum est, quia non daemoniis exhibebantur, sed uni uero deo, qui fecit caelum et terram, non tamquam indigenti talibus, sed tempora distinguenti et iubenti praesentia, per quae significaret futura. uos autem, qui ut seducatis et decipiatis idiotas inperfectosque christianos, paganismum uos fingitis detestari, edite nobis auctoritatem christianoram librorum, in quibus uobis solem ac lunam colere atque adorare praeceptum sit. uester ergo potius error paganismo similis est. quandoquidem nec Christum colitis. sed Christi nomine nescio quid, quod uobis mentiendo finxistis, et deos uel in isto conspicuo caelo uisibiles uel alios innumerabiles conmenticios adoratis. quibus phantasmatis quasi uanis atque inanibus simulacris non aediculas fabricastis, sed corda uestra templa fecistis.

  77. 16.11.1

    Exigis a me, ut ostendam, quaenam scripserit de Christo Moyses. iam quidem superius multa demonstrata sunt, sed quis possit omnia demonstrare? praesertim quia, si quaedam commemorem, paratus uidetur iste peruersus uel in alium sensum ea conari peruertere uel, si fuerit euidentia clarioris ueritatis obpressus, dicere se illa tamquam de mari salso suauem piscem capere nec ideo se ad totam scripturam Moyseos uelut ad aquam marinam bibendam cogi oportere. quapropter sufficere arbitror huic operi, ut ea ipsa, quae reprehendenda secerpsit de scriptura legis Hebraeorum. ad Christum praedicandum pertinere, si recte intellegantur. ostendam: ex quo satis adpareat multo magis cetera uel statim pronuntiata uel diligenter ac ueraciter perscrutata christianae fidei conuenire, si ea, quae deridenda atque damnanda obicit inimicus, eis ipsis conuincatur christiana ueritate damnandus. quapropter, o plene omni fallacia, cum dominus in euangelio dixerit: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. nihil est, quod te in ingenti aestu positum fingas et cogi uidearis in alterum e duobus. ut aut falsum pronunties capitulum hoc aut mendacem Iesum. sicut enim hoc capitulum uerum est, ita et uerax est Iesus. rectius uisum est, inquit, scriptoribus ascribere falsitatem quam ueritatis auctori mendacium. itane tu Christum credis ueritatis auctorem, quem praedicas carnis et mortis et uulnerum et cicatricum simulatorem ? uolo mihi ostendas. unde auctorem ueritatis didiceris Christum, si eis, qui de illo scripserunt, quorum auctoritas recenti memoria commendata atque firmata in posteros emanauit. audes adscribere falsitatem. non enim uidisti Christum, aut quemadmodum cum apostolis locutus est tecum, aut de caelo te sicut Saulum uocauit. quid de illo sentire, quid credere possumus. nisi quod scriptura testatur ? porro si mendax est euangelium disseminatum et notum omnibus gentibus et ab initio praedicationis nominis Christi in ecclesiis omnibus in tanto sanctitatis culmine conlocatum, quae scriptura proferri potest, cui de Christo fides habenda sit? quid poteris proferre scriptum, quod non ille, qui hoc non uult credere, dicat esse confictum. si tanta euangelii notitia uenit in dubium?

  78. 16.12.1

    Deinde subiungis ipsum te audisse dicentem fures fuisse et latrones omnes, qui uenerunt ante se. unde illum audisti hoc dicentem nisi ex euangelio? at si hoc. quod ita credis ex euangelio, ut tamquam ex ore domini audisse te dicas. alius falsum esse contendat atque hoc dixisse Christum neget. quo ibis? quid facies? nonne euangelicam auctoritatem quantis potueris uiribus praedicabis? miser, illic scriptum est, quod non uis credere, ubi didicisti quod ita credis, ut hoc te ab ipso Christo dicas audisse. ecce nos utrumque credimus, quia euangelio sancto credimus, ubi utrumque scriptum est: et de Christo scripsisse Moysen et omnes, qui ante Christum uenerunt, fures fuisse et latrones. uenisse quippe ita uult intellegi, quia missi non sunt; nam qui missi sunt, sicut Moyses et sancti prophetae, non ante ipsum, sed cum ipso uenerunt, quia non eum per superbiam praecedere noluerunt, sed eum per ipsos loquentem humiliter portauerunt. uos autem, qui haec uerba domini sic intellegitis, secundum uestrum intellectum satis confitemini nullos uos habere prophetas, qui uenturum Christum prophetauerunt, et ideo uobis eum sicut uoluistis, ita finxistis. nam si aliqui sunt uestri. quibus quidem propterea fides habenda non est, quia nonnisi a uobis proferuntur, tamen si aliqui sunt, quos dicere audeatis prophetasse Christum falsa carne uenturum, falsa morte passurum, falsas cicatrices dubitantibus discipulis oblaturum, non dico ex hoc ipso, quam sint detestandi atque fugiendi, quamque non possint esse ueraces, quibus de mendacio Christus placet: ut hoc non dicam, certe ut dicere coeperam, secundum istum intellectum uestrum fures fuerunt et latrones, quoniam ante Christum uenerunt, qui eum uenturum quoquo modo praedicauerunt. porro si ille intellectus est uerus, ut ipsi ante Christum uenisse dicantur, qui cum Christo, id est cum uerbo dei uenire noluerunt, sed cum eos non miserit deus, mendacia sua hominibus adtulerunt: uos quoque ipsi. quamuis post Christi passionem et resurrectionem in hoc mundo nati fueritis, fures et latrones estis, quia, priusquam uos ipse inluminaret. ut ueritatem ipsius praedicaretis, eum anteuenire uoluistis, ut uestram fallaciam iactaretis.

  79. 16.13.1

    Illic autem, ubi ei dictum est a ludaeis: tu de te testificaris; testimonium tuum non est uerum, non mirum est non te uidere prosecutum eum, ut diceret de se prophetasse Moysen; non enim habes pium oculum, quo id possis uidere. nam ecce id ipsum, quod eis respondit, nempe: in lege uestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium uerum est. ego sum, qui testificor de me, et testificatur de me, qui me misit. pater, quid aliud sonat recte intellegentibus nisi illum testium numerum in lege prophetico spiritu consecratum et commendatum, ut etiam sic praenuntiaretur futura reuelatio patris et filii, quorum spiritus est in illa inseparabili trinitate spiritus sanctus? ideo scriptum est: in ore duorum uel trium testium stabit omne uerbum. alioquin et unus testis plerumque uerum dicit et plures plerumque mentiuntur, potiusque creditum est in exordio fidei gentium uni apostolo euangelizanti quam populis errantibus, a quibus persecutionem patiebatur. non igitur frustra quodam modo consecratus est iste numerus testium, et cum hoc dominus respondit, eo quoque ipso intellegi uoluit de se prophetasse Moysen. an forte inde calumniamini, quia non ait, in lege dei, sed in lege uestra scriptum est?'" ubi usitatam locutionem scripturarum quis non agnoscat? in lege uestra enim, dixit, uobis data, sicut dicit apostolus euangelium suum, quod se tamen accepisse testatur, non ab homine, sed per reuelationem Iesu Christi. an et Christum dicitis negasse se habere patrem deum. ubicumque non ait: pater noster, sed pater uester? iam uero uocem illam, quam commemorasti caelo delatam: hic est filius meus dilectissimus, credite illi, quia uos non audistis, nolite illi credere. si autem ideo creditis, quia eam in scripturis sanctis inuenistis, ibi est et ista. cui credere non uultis de Christo scripsisse Moysen; ibi aliae multae, quibus pariter fidem derogatis nec timetis, miseri, ne ita profanus aliquis dicat istam uocem omnino non sonuisse de caelo. et sicut uos contra salutem generis humani, quae omnibus gentibus euangelica auctoritate confertur, etiam in uestram perniciem argumentamini, cum dicitis propterea non esse credendum, quod dixerit Christus de se scripsisse Moysen. quia si hoc ille dixisset. nec Iudaei tacere potuissent. quin statim, utpote maligni et astuti, quaererent, quidnam illud esset, quod de se a Moyse scriptum putaret: sic et ille uanus et perditus dicat: si de caelo uox illa sonuisset, omnes Iudaei, qui audierant, credidissent ? cur ergo non consideratis, insani, sicut fieri potuit, ut et post illam caelestem uocem dura Iudaeorum infidelitas permaneret, ita fieri potuisse, ut cum Christus diceret de se scripsisse Moysen, hoc magis maligna astutia timentes, unde conuincerentur, audire omnino non quaererent, quid de illo scripserit Moyses ?

  80. 16.14.1

    Sed hanc non solum sacrilegam aduersus euangelicam sanctitatem, uerum etiam eneruem ac debilem esse argumentationem sentit et Faustus atque intentionem suam in illud potius confert eoque se plus teneri dicit, quia omnem Moyseos scripturam scrutatus nullas ibi de Christo prophetias inuenit. cui cito respondeo: quia non intellegit; et si, cur non intellegat, quisquam quaesierit, respondebo "quia inimico, quia aduerso animo legit, quia non ideo scrutatur, ut sciat, sed quod nescit, scire se putat." haec praesumptio tumidae adrogantiae oculum cordis uel claudit, ut omnino non uideat, uel distorquet, ut peruerse uideat, et aliud pro alio probet aut inprobet. tu me, inquit, doce, quid est, quod me forte legentem praeterierit de deo ac domino nostro memoratum in scriptura Moysi. et hic cito respondeam: totum te praeteriit, quia totum ille de Christo scripsit. sed quia totum discutere et pertractare non possumus, hoc tibi in isto opere, si potero, domino adiuuante seraabo, quod superius dixi. ut ea ipsa, quae ad reprehendendum eligis, ostendam de Christo esse conscripta. quin etiam petis, ne dixerim, ut inperiti solent, hoc ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen. quod quid.eÎn si dico, non ut inperitus, sed ut fidelis dico; non ualere autem hoc ad conuincendum gentilem uel Iudaeum et ego fateor; sed aduersus uos, qui quoquo modo nomine christiano gloriamini, satis esse idoneum ac praeualidum, tu quoque et si diu tergiuersatus tameJ;lJ coactus es confiteri dicens: nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei, quem sequor; sed puta nos cum Iudaeo tractare, puta cum gentili. quibus uerbis ostendisti te interim, cum quo mihi nunc res est, quia te ad credendum professio tua fecit obnoxium, satis esse conuictum de Christo scripsisse Moysen, quia ipsum Christum hoc dixisse in euangelio scriptum est, cuius tam praeclaram sanctamque auctoritatem labefactare non audes; quia et, cum id ex obliquo audes, difficultatis tuae pressus angustiis et cernens, quanta ruina te obruat, cum tibi dicitur nullam esse scripturam, cui de factis et dictis Christi flagites esse credendum, si euangelio tam sancte lateque notissimo credendum esse non putas, et timens, ne amisso christiani nominis pallio nuda uanitas uestra omnibus conspuenda et detestanda remaneat, rursus te saucium colligere conaris et dicis, quod istis euangelii uerbis iam te ad credendum professio tua fecit obnoxium. sic ergo te interim, cum quo nunc ago, teneo, ferio, perimo, id est errorem tuum atque fallaciam, et cogo fateri de Christo scripsisse Moysen, quia hoc Christum dixisse -in euangelio legitur, cui te ad credendum professio tua fecit obnoxium. cum Iudaeo uero uel gentili si mihi necesse fuerit disputare, iam supra ostendi, quibus modis pro meis paruulis uiribus me agere oportere existimem.

  81. 16.15.1

    Nec illud nego de Christo esse praedictum, quod tu tamquam facile refellendum elegisti, ubi deus loquitur ad Moysen dicens: suscitabo illis prophetam de fratribus ipsorum similem tibi. nec me tua lauta et lepida antitheta, quibus luteum sermonem quasi colorare ac pingere uoluisti, ullo modo ab hac fidei ueritate deterrent. conparans enim Christum atque Moysen et cupiens demonstrare dissimile, ut ob hoc non de Christo uideatur intellegendum esse, quod scriptum est: suscitabo illis prophetam similem tibi, obposuisti tibimet ex aduerso multa contraria, quod ille homo, hic deus, ille peccator. hic sanctus, ille ex coitu natus, hic secundum nos ex uirgine, secundum uos uero nec ex uirgine, ille offenso deo occiditur in monte. 'hic patri perplacens patitur propria uoluntate. quasi uero cum simile aliquid dicitur, ex omni parte atque ex omni modo simile intellegatur, quia non ea tantum, quae unius eiusdemque naturae sunt. dicuntur inter se esse similia, sicut gemini homines uel filii parentibus uel omnes homines omnibus hominibus, in quantum homines sunt, similes utique sunt — quod et in ceteris animalibus intueri facillimum est uel arboribus, ut olea oleae, laurus lauro similis dicitur — uerum etiam naturae disparis sunt et dicuntur multa similia, ut oliuae oleaster et far tritico. de rebus adhuc proximis et adtingentibus loquor; nam quid tam longe distans a filio dei, per quem facta sunt omnia, quam pecus et lapis? et tamen in euangelio legitur: ecce agnus dei et in apostolo: petra autem erat Christus: quae nullo modo quisquam recte diceret, si eorum aliquam similitudinem nullo medo ille susciperet. quid ergo mirum, si non est dedignatus Christus fieri similis ipsi Moysi, qui similis factus est oui, quam in eius praenuntiatione per ipsum Moysen praecepit deus manducari a populo suo eiusque sanguinem ad tutelam salutis adhiberi et pascha appellari, quod nunc in Christo esse conpletum nemo dissimulare permittitur? quapropter de scripturis agnosco dissimilem, de scripturis mecum agnosce et tu similem: non inde dissimilem, unde similem, sed alia causa illud, alia illud, dum tamen utrumque demonstrem. dissimilis homini Christus. quia deus: scriptum est enim de illo: quia est super omnia deus benedictus in saecula; et similis homini Christus, quia homo, quia de illo itidem scriptum est: mediator dei et hominum, homo Christus Iesus. dissimilis peccatori Christus, quia semper sanctus, et similis peccatori Christus. quia deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. homini ex coitu nato dissimilis Christus, in quantum ex uirgine natus est, sed homini nato similis Christus, in quantum et ipse ex femina natus est, cui dictum est: quod nascetur ex te sanctum, uocabitur filius dei. homini propter peccatum suum mortuo dissimilis Christus. in quantum sine peccato et propria potestate mortuus est, sed rursus homini mortuo similis Christus, in quantum et ipse uera morte corporis mortuus est.

  82. 16.16.1

    Nec ideo Moysi famulo dei derogaueris, quia eum 'peccatorem fuisse et offenso deo suo in monte occisum esse dixisti. nouerat enim et ipse in domino gloriari, ut ab eo saluus fieret: a quo et ille, qui dicit: Christus Iesus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere, quorum primus ego sum. arguitur enim Moyses uoce diuina. quod eius fides ad aquam de petra eiciendam aliquantum titubauerit: quod ei cum peccato Petri potest esse commune. qui in mediis fluctibus simili fidei defectu dubitauit. uerum absit, ut credamus hinc eum esse alienatum ab aeterna societate sanctorum. qui cum sancto Helia. sicut euangelium loquitur, meruit clarificato in monte domino adsistere. nam, ut in ueteribus legimus libris, etiam post ipsum peccatum quantum sit apud deum meritum eius adparet. sed quid causae fuerit. ut de peccato eius tali morte uindicando deus loqueretur, quoniam pollicitus sum ea ipsa demonstrare ad praenuntiandum Christum pertinere, quae tu reprehendenda delegeris, faciam, sicut possum, domino adiuuante, ut hoc etiam, quod in Moysi morte reprehendisti. prophetiam fuisse de Christo recte intellegentibus doceam.

  83. 16.17.1

    Sicut enim mos est diuinorum in scripturis sanctis mysteriorum, ut idem homo alias aliam atque aliam pro re aliqua significanda personam gerat, tunc Moyses populi Iudaeorum sub lege positi personam gerebat eumque in prophetica praenuntiatione figurabat. sicut ergo Moyses petram uirga percutiens de dei uirtute dubitauit, ita ille populus, qui sub lege per Moysen data tenebatur, Christum ligno crucis adfigens eum uirtutem dei esse non credidit. sed sicut percussa petra manauit aquam sitientibus, sic plaga dominicae passionis effecta est uita credentibus. habemus enim de hac re praeclarissimam et fidelissimam uocem apostoli, cum inde loqueretur, dicentis: petra autem erat Christus. hanc ergo carnalem de Christi diuinitate desperationem in ipsius Christi altitudine deus mori iubet, cum mortem carnis Moysi in monte imperat fieri. sicut enim petra Christus, ita et mons Christus: petra humilis fortitudo, mons eminens magnitudo, quia sicut apostolus ait: petra erat Christus, ita ipse dominus: non potest ciuitas abscondi super montem constituta, se scilicet montem, fideles autem suos in sui nominis gloria fundatos adserens ciuitatem. prudentia carnis uiuit, cum tamquam petra percussa Christi humilitas in cruce contemnitur; Christus enim crucifixus Iudaeis scandalum est. gentibus autem stultitia. et prudentia carnis moritur, cum tamquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur; ipsis enim uocatis Iudaeis et Graecis Christus dei uirtus et dei sapientia est. ascendit itaque Moyses in montem, ut carne mortua uiuo spiritu reciperetur: quo Faustus non ascenderat, ut carnales calumnias mente mortua loqueretur. nonne ipsam petram Petrus per prudentiam carnis percuti exhorruit. cum domino passionem suam praenuntianti ait: absit, domine. non fiet istud; propitius tibi esto? neque enim pepercit huic peccato dominus, cum ei retulerit: redi retro, satanas. scandalum mihi es; non enim sapis, quae dei sunt. sed quae sunt hominum. aut ubi mortua est ista carnalis diffidentia nisi in Christi glorificatione tamquam in montis altitudine? nam utique uiuebat, cum eum timide negaret, et utique mortua erat, cum eum libere praedicaret. haec uiuebat in Saulo, cum scandalum crucis detestans uastabat christianam fidem; et ubi nisi in illo monte mortua erat. cum iam Paulus diceret: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus?

  84. 16.18.1

    Quid habes igitur, haeretica uanitas, unde te putes posse conuincere non de Christo esse praedictum: suscitabo illis prophetam de fratribus ipsorum similem tibi. quando ne hinc quidem potes. quod dissimilem ostendis? aliis enim causis et nos similem ostendimus. an quia propheta dictus est, qui et homo esse dignatus est, et tam multa futura praedixit ? nisi forte aliud est propheta quam homo ultra humanas coniecturas futura praenuntians. unde et ipse de se ipso ait: non est propheta sine honore nisi in patria sua. sed de te uidero, qui te conuictum paulo ante confessus es, cum dixisti. quod te ad credendum euangelio professio tua fecit obnoxium. Iudaeus ipse procedat in medium, qui ceruicem a iugo Christi male liberam tollit et ideo sibi adhuc fas putat dicere: mentitus est Christus uester: nihil de illo scripsit Moyses.

  85. 16.19.1

    Dicat mihi. quem prophetam promiserit deus, cum ait Moysi: suscitabo illis prophetam de fratribus eorum sicut te uel similem tibi. multi enim prophetae postea fuerunt, sed utique unum quendam intellegi uoluit. hic ei. credo. facillime occurreret successor ille Moysi, qui populum ex Aegypto liberatum in terram promissionis induxit. quem cogitans me adhuc fortasse ridebit quaerentem, de quo dictum sit: suscitabo illis prophetam similem tibi, cum legam, quis in eodem munere populi. illius regendi atque ducendi Moysi defuncto successerit. qui cum me uelut inperitum riserit ■— talis enim et a Fausto describitur —, non desinam hominem adhuc etiam conpellere et a securo risu ad curam respondendi reuocare quaerendo atque flagitando. cur eidem ipsi futuro suo successori, in cuius cuius inprobatus est, ut non ipse introduceret populum in terram promissionis, ne uidelicet lex per Moysen non ad saluandum, sed ad conuincendum peccatorem data in regnum caelorum introducere putaretur. sed gratia et ueritas per legum Christum facta: quaeram ergo a Iudaeo, cur eidem ipsi futuro suo successori Moyses nomen mutauerit. uocabatur enim Ause et appellauit eum Iesum. cur denique tunc appellauerit. quando ex conualle Pharan praemisit ad eandem terram, quo erat populus ipso ducente uenturus? dicit enim uerus ipse Iesus: et si iero et praeparauero uobis locum. iterum ueniam et adsumam uos ad me. quaeram etiam, utrum non huic figurae adtestetur propheta dicens: deus ab Africo ueniet et sanctus de Pharan, tamquam diceret: eius nominis ueniet deus sanctus. cuius nominis erat ille, qui uenit ab Africo de Pharan, id est Iesus. huc accedit, quod idem ipsum dei uerbum intellegitur loqui, ubi promittit eundem ipsum Moyseos . successorem, per quem populus in terram promissionis mitteretur, nomine angeli eum appellans — sicut etiam homines aliquid nuntiantes in scriptura diuina solent appellari — et ita dicit: ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut seruet, te in uia, ut inducat te in terram quam iuraui tibi. adtende tibi et obaudi eum. ne non credas illi; nihil enim subtrahet tibi. nomen enim meum est in eo. quid est hoc? perscrutetur scripturas illas non iam Manichaeus, sed ipse etiam Iudaeus et uideat, utrum de aliquo angelo deus dixerit: nomen meum est in illo, nisi de hoc, quem introductorem in promissionis terram pollicetur. deinde quaerat in hominibus. quis Moysi successor introduxerit populum, et inueniet Iesum. non hoc ab initio uitae suae, sed nomine mutato appellatum. qui ergo dixit: nomen meum est in illo Iesu. ipse est uerus Iesus. rector et ductor populi in hereditatem uitae aeternae secundum testamentum nouum. cuius figura erat testamentum uetus. ita quantum adtinet ad propheticum adparatum nec geri nec dici aliquid possit insignius, quandoquidem res perducta est usque ad nominis expressionem.

  86. 16.20.1

    Superest, ut Iudaeus ille, si uult et in abscondito Iudaeus esse non littera, sed spiritu, si uult reputari uerus Israhelita, in quo dolus non est, recordetur in figura illum mortuum Iesum, qui introduxit in terram morientium, et agnoscat in ueritate uiuum Iesum, quo duce intret in terram uiuentium. talis enim iam non acerbus resistet tam perspicuae prophetiae, sed ex commemoratione Iesu, qui introduxit in illam promissionis terram, mitis effectus audiet iam ipsum, cuius nomen ille habebat, uerius introducentem et dicentem: beati mites, quoniam ipsi hereditate possidebunt terram. hic iam etiam ille gentilis, si non nimis lapideum cor haberet, aut si ex illis esset lapidibus, de quibus suscitat deus filios Abrahae. nonne miraretur in libris antiquis eiusdem gentis, ex qua natus perhiberetur Iesus, tam euidentem de illo conscriptam esse prophetiam, ut etiam nomen eius exprimeretur. simulque ibi aduerteret non quemlibet hominem praedictum fuisse Iesum, sed utique deum, cum in homine illo. qui regendo et introducendo in regnum populo constitutus mutato nomine Iesus appellatus est. suum nomen esse deus diceret eumque angelum nominaret eo ipso, quod mutato nomine mittebatur. magnum aliquid diuinumque nuntiantem? nuntium quippe graece angelum dici quis illa lingua uel tenuiter tinctus ignoret? quamobrem quilibet gentilis, si peruersus et peruicax esse nollet, non ideo libros illos contemneret, quia essent Hebraei. cuius gentis lege non teneretur, sed cuiuslibet gentis libros ideo magni penderet, quia in eis tanto ante conscripta inueniret, quae suis iam temporibus inpleta cognosceret ipsumque Christum Iesum non propterea sperneret, quia Hebraeicis litteris praenuntiatum uideret. sed potius eum, qui litteris quibuslibet, antequam inter homines nasceretur. per tot uolumina saeculorum partim apertioribus testimoniis, partim rerum gestarum et sermonum figuris et sacramentis ita praenuntiari commendarique meruisset, cum ingenti admiratione et debita religione sectandum uenerandumque censeret. ita illi ex rerum christianaram iam praesentatis effectibus librorum prophetia uera probaretur, ex librorum uero prophetia Christus colendus agnosceretur. uana loqui deputer, si non ita factum est, si non ita fit, si non in eam fidem per uniuersum orbem terrarum eorundem librorum recitatione concurritur.

  87. 16.21.1

    Unde mirabiliter istorum est ridenda uecordia. qui tamquam inpossibile a nobis quaerunt, quomodo per Iudaeorum libros fidem christianam uelit discere homo gentilis, cum tanta deuotione et tanta celebritate omnes gentes istorum librorum fieri discipulas cernat. eo ipso nimirum fortius atque firmius. quod ex manibus inimicorum tanta de Christo testimonia proferuntur: in quibus ideo gentes. quae credunt. nihil de illo ad tempus possunt putare confictum. quia in eis libris inueniunt Christum, quibus a tot saeculis seruiunt, qui crucifixerunt Christum et quos in tanto apice auctoritatis habent, qui cotidie blasphemant Christum. si enim ab eis proferrentur prophetiae de Christo. qui praedicant Christum, ab eis ipsis confictae putarentur; nunc uero id exponit, qui praedicat, quod recitat, qui blasphemat. ad aliquem namque usum sanctorum ordinatur omnis caecitas inpiorum a summo deo, qui pro sui regiminis aequitate bene utitur etiam malis, ut qui suo arbitrio iniuste uiuunt. illius iudicio iuste disponantur. ergo ne testimonia prophetiae Christi nascituri, mira facturi. indigna passuri. morituri, resurrecturi, ascensuri. per omnes gentes euangelium uitae aeternae disseminaturi illi finxisse crederentur, qui eum populis adnuntiarent. magnum aliquid actum est in usum nostrum de infidelitate Iudaeorum. ut idem ipsi, qui haec propter se non haberent in cordibus, propter nos haberent in codicibus. nec inde auctoritas illis libris minuitur, quod a Iudaeis non intelleguntur, immo et augetur; nam et ipsa eorum caecitas ibi praedicta est. unde magis non intellegendo ueritatem perhibent testimonium ueritati, quia cum eos libros non intellegunt, a quibus non intellecturi praedicti sunt, etiam hinc eos ueraces ostendunt.

  88. 16.22.1

    Hinc est et illud, cuius ambiguitate Faustus fallitur: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae. quae uerba et aliter posse intellegi potest aliquis dicere: de Christo autem non posse intellegi nec Faustus ausus est dicere nec quisquam prorsus audebit, nisi qui negauerit aut Christum esse uitam aut a Iudaeis uisum esse pendentem aut eos illi non credidisse. cum uero et ipse dicat: ego sum uita et eum pependisse constet ante oculos non ei credentium Iudaeorum, non uideo, cur dubitare debeamus id etiam de Christo scripsisse illum, de quo Christus ait: ille enim de me scripsit. proinde si quod scriptum est: suscitabo eis prophetam de fratribus illorum similem tibi, ostendere conatus est Faustus non posse de Christo intellegi, quia Christus Moysi similis non est, et tamen ex omni parte conuictus est, quid opus est in hoc testimonio laborare? aut certe, sicut dixit Christum similem non esse Moysi, ut illam refelleret prophetiam, sic etiam ut hanc refellat, dicat Christum non esse uitam uel in conspectu Iudaeorum non ei credentium non pependisse. cum autem hoc ille non dixerit nec hodie quisquam eorum audeat dicere, nihil est, cur moremur hanc quoque de domino et saluatore nostro Iesu Christo famuli eius amplecti prophetiam. at enim inter cetera maledicta et hoc positum est. num ideo non est prophetia, cum et cetera, inter quae positum est, nihil sint aliud quam prophetiae? aut ideo non est de Christo prophetia, quia illa, quae in ea lectione uel praecedentia uel consequentia contexuntur, nihil pertinere uidentur ad Christum? quasi uero quicquam sit peius inter maledicta, quae Iudaeis pro merito superbiae inpietatis acciderunt, quam uidere uitam suam, id est filium dei, pendentem et non credere uitae suae. maledicta enim cum ex prophetia dicuntur. non sunt de malo uoto inprecantis, sed de praescio spiritu denuntiantis. nam illa, quae de malo uoto sunt, prohibentur, cum dicitur: benedicite et nolite male dicere. haec autem saepe, inueniuntur in sermone sanctorum. sicut apostolus Paulus, Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi dominus secundum opera sua. nam illud tamquam stomachatus et indignatus etiam male optasse uidetur apostolus: utinam et abscidantur, qui uos conturbant! quod utique, si consideres personam scribentis, magis eum elegantissimo ambiguo bene optasse intelleges. sunt enim spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum caelorum. quod in his quoque uerbis Faustus sapuisset, si pium palatum ad escas dominicas adtulisset. sic enim sonuit fortasse Iudaeis, quod dictum est: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae, ut inter minas uel dolos hostium suorum uitam suam uidentes ex incerto pendere uicturos se esse non crederent. sed filius euangelii cum audit: ille enim de me scripsit, in hac ipsa ambiguitate sententiae uidet. quid prophetae porcis proiciant, quid hominibus innuant, statimque illi occurrit uita hominum Christus pendens eique non credentes Iudaei ob hoc ipsum, quia pendentem uident. et alius quidem aliquis cito diceret inter cetera maledicta, quae in illa lectione ad aliquid de Christo intellegendum non pertinent. hoc solum ibi esse de Christo, quod scriptum est: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae; neque enim fieri non posset, ut inter diuersa maledicta, quae inpio populo prophetice praenuntiabantur, hoc quoque poneretur. sed ego et qui mecum aliquanto adtentius cogitant euangelicam illam dominicamque sententiam, qua non ait: "ille enim et de me scripsit" ut et alia, quae ad Christum non pertinent, scripsisse crederetur, sed ait: de me enim ille scripsit, ut omnem scripturae illius intentionem nonnisi ad intellegendam Christi gratiam perscrutando consuleremus, etiam cetera in illa lectione maledicta propter Christum praedicta cognoscimus: quod nunc ostendere si uelim. nimis longum erit.

  89. 16.23.1

    Unde tantum abest, ut hoc, quod Faustus commemorauit, propterea non pertineat ad Christum, quia inter cetera maledicta positum est, ut nec ipsa cetera rectum habeant intellectum, nisi ad Christi gloriam, qua generi humano consulitur, prophetata referantur . quanto magis hoc! quod et si talis fuisset Moyses, ut aliud corde intuens id ore funderet, facilius eum dicerem prophetasse nescientem, quam, cum audirem populo Iudaeorum dictum: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae, de Christo prophetatum negarem. neque enim hoc intuebatur animo Caiphas, quod ex uerbis eius intellectum est, cum Christum ut inimicum persequens ait expedire. ut unus homo moreretur. ne periret tota gens. ubi euangelista subiecit hoc eum non a se dixisse, sed cum esset pontifex prophetasse. sed Moyses non erat Caiphas. quare illud, quod populo Hebraeo dixit: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae. non solum de Christo dicit. quod, etsi nesciens dixisset. de nullo alio dixisse deberet intellegi, uerum etiam sciens dixit. erat enim fidelissimus dispensator prophetici sacramenti, id est illius sacerdotalis chrismatis, unde Christi nomen agnoscimus: in quo sacramento, quamuis homo pessimus, Caiphas etiam nesciens potuit prophetare. hoc quippe in eo egit propheticum chrisma, ut prophetaret; hoc autem uita inpia, ut nesciens prophetaret. quo itaque ore dicitur nihil de Christo prophetasse Moyses ? a quo illud chrisma coepit, unde Christi nomen innotuit, et unde Christum etiam persecutor Christi uel nesciens prophetauit.

  90. 16.24.1

    Nam de maledicto pendentis in ligno iam.' quantum satis uisum est. supra diximus. interficiendum autem esse prophetam siue principem populi. qui filios Israhel a deo suo uellet auertere aliquidue infringere mandatorum, non aduersus Christum praecepisse Moysen et ex his. quae iam multa egimus. satis clarum est et magis magisque consideranti dicta et facta domini Iesu Christi magis magisque clarebit, quia nec a suo deo uoluit quemquam eorum Christus auertere. deus quippe, quem illis Moyses diligendum colendumque praeceperat. ipse est certe deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, quem dominus Iesus Christus eadem conmendatione conmemorat eiusque auctoritate Sadducaeorum refellit errorem resurrectionem negantium, ubi ait: de resurrectione autem m ortuorum non legistis, quid deus locutus sit de rubo ad Moysen: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? non est deus mortuorum, sed uiuorum; omnes enim illi uiuunt. oportune itaque eadem uoce nunc conuincuntur Manichaei, qua tunc conuicti sunt Sadducaei; nam et ipsam resurrectionem alio quidem modo. sed tamen etiam isti negant. item cum fidem centurionis laudans diceret: amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israhel, adiecit et ait: dico autem uobis, quoniam multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores. si ergo, quod negare Faustus non potest, non conmendauit Moyses populo Israhel deum, nisi deum Abraham et Isaac et Iacob eumque ipsum Christus ex his et aliis testimoniis sine dubitatione conmendat. non est conatus illum populum auertere a deo suo, sed ideo minatus est eos ituros in tenebras exteriores, quod auersos uideret a deo suo, in cuius regno gentes uocatas ex toto orbe terrarum recubituras dicit cum Abraham et Isaac et Iacob: non ob aliud, quam quod fidem tenuissent dei Abraham et. Isaac et Iacob. unde et apostolus dicit: prouidens autem scriptura, quia ex fide iustificat gentes deus, praenuntiauit Abrahae dicens: in semine tuo benedicentur omnes gentes. ut illi scilicet in semine Abrahae benedicerentur, qui Abrahae fidem imitarentur. non igitur Christus Israhelitas a deo suo uolebat auertere, sed eos potius, quod ab illo auerterentur, arguebat. mandatorum autem aliquod eorum, quae per Moysen data sunt. infregisse dominum qui arbitratur, non mirum, si hoc putat, quod Iudaei; sed ideo errat, quia in hoc errauerunt et Iudaei. ubi autem Faustus conmemorat ipsum mandatum, quod dominum infregisse uult credi. ibi opus est. ut ostendamus, quomodo fallatur, sicut iam supra, ubi oportebat, ostendimus. nunc illud dico, quia, si aliquod illorum mandatorum dominus infregisset, non etiam de hoc ipso Iudaeos arguisset: quibus calumniantibus, quod discipuli eius inlotis manibus manducarent et ob hoc excederent non mandatum dei. sed traditiones seniorum, ait illis: utquid et uos egredimini mandatum dei, ut traditiones uestras statuatis? ipsumque dei mandatum conmemorat, quod per Moysen mandatum esse nouimus. secutus quippe ait: deus enim dixit: honora patrem et matrem et: qui maledixerit patri aut matri, morte morietur. uos autem dicitis: quicumque dixerit patri uel matri. munus, quod est ex me, tibi prosit, non honorauerit patrem suum; et inritum fecistis uerbum dei propter uestram traditionem. qua in re uidete, quam multa nos doceat et Iudaeos a deo suo se non auertere, et eius mandata non tantum se non infringere, uerum etiam illos, a quibus infringerentur, arguere, et non nisi deum per Moysen ista mandasse.

  91. 16.25.1

    Quamobrem quoniam nos credimus omnia, quae scripsit Moyses, ad Christi conmendationem pertinere, quod isto opere quia demonstrare non possumus. polliciti sumus in his hoc ostendere, quae Faustus de illa scriptura refellenda uel uituperanda delegerit, recte a nobis debitum exigitur, ut hoc etiam, quod praecepit Moyses interficiendum esse prophetam siue principem, qui eos a deo suo uellet auertere aliquodue infringere mandatorum, ostendamus ad custodiendam fidem, quae in ecclesia Christi discitur, pertinere. uidebatur quippe ille spiritu prophetico et deo sibi loquente multos exsurrecturos haereticos diuersorum errorum magistros aduersum doctrinam Christi, qui non eum Christum praedicarent, qui uerus est Christus. ille enim uerus est, qui per prophetias, per eundem Moysen ceterosque sanctos eius gentis editas praenuntiatus est. quisquis itaque alium docere uellet, ipsum interficiendum Moyses praecipiebat. quid autem nunc aliud agit lingua catholica. nisi ut spiritali gladio utriusque testamenti acie bis acuto interficiantur omnes, qui nos a deo nostro uolunt auertere aliquodue infringere mandatorum? inter quos praecipue cadit ipse Manichaeus, cum eius error adserta legis et prophetarum ueritate perimitur, uolentis nos auertere a deo nostro, deo Abraham et Isaac et Iacob, quem Christus conmendat, et uolentis infringere mandata legis, in quorum etiam figuris Christum prophetatum esse cognoscimus.

  92. 16.26.1

    Iam uero illam conplexionem utrum obtunsissimam. an fraudulentissimam dicam, nescio; erat enim Fausto ingenium . unde magis arbitror eum nebulam inicere uoluisse minus adtento lectori quam non uidisse quod dicam; ait enim: quodsi haec de Christo minime scripsit, aut alia dabitis aut nulla erunt. haec propositio uera est, sed consequens erat, ut ostenderet et haec de Christo minime scripta esse et alia dari non posse. nihil autem horum fecit. quia et haec nos ostendimus, quomodo de Christo accipi possint, et superius alia multa dedimus, quae nisi de Christo intellectum habere non possint. non est ergo, cur concludas, Fauste, nulla esse a Moyse scripta de Christo. adtende enim, quid dicas. quodsi haec, inquis, minime de Christo scripsit, aut alia dabitis aut nulla erunt. uerum dicis. proinde quia et haec de Christo uel propter Christum scripta docuimus et alia multa dedimus, argumentatio tua potius nulla erit. et haec quidem, quae conmemorasti, quamuis non obtinueris, saltem conatus es ostendere non esse scripta de Christo. quod autem subdidisti: aut alia dabitis, aut nulla erunt, prius demonstrare debuisti alia nos dare non posse, ut securus inferres nulla esse. nunc uero tamquam libellus tuus tam surdos auditores uel caecos lectores esset habiturus, ut nullus aduerteret, quid praetermiseris, concurristi dicere: si nulla fuerint, nec Christus potuit adseuerare, quod nusquam est; ita si Christus hoc minime adseuerarit, capitulum hoc falsum esse constiterit. o hominem se cogitantem dictorem et alium non cogitantem contradictorem! ubi est acumen tuum? an in mala causa non posses aliter? sed mala causa te uana loqui coegit; malam uero habere causam nemo te cogit. quid enim ? si alia dabimus ? certe utique non erunt nulla, quia erunt aliqua. et si erunt aliqua, potuit Christus adseuerare, quod est. ita si Christus hoc adseuerare potuit, capitulum illud euangelicum falsum esse non constat. redi ergo ad propositionem tuam, qua dixisti: aut alia dabitis, aut nulla erunt, et uide non te ostendisse nulla nos alia daturos. uide etiam nos quam multa alia iam supra dixerimus, et quid hinc conficiatur aduerte: scilicet non esse falsum, quod in euangelio Christum dixisse legimus: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. et euangelii quidem tam eminens est auctoritas et tam fundata ueritas, ut, etiamsi nos propter tarditatem intellegentiae nostrae nulla inueniremus a Moyse scripta de Christo, non solum esse aliqua, sed ad Christum omnia pertinere, quae scripsit, quia non ait: et de me scripsit, sed de me ille scripsit, credere deberemus. nunc autem, etsi de isto euangelii capitulo, quod absit, dubitandum esset, conpertis tam multis in scriptura Moysi de Christo testimoniis omnis illa dubitatio tolleretur; et quia de capitulo euangelii dubitandum non est, etiamsi illa conperta non essent. esse tamen credi oporteret.

  93. 16.27.1

    Nam illud quod adiungis "dissimilem fuisse traditionem Christi atque Moyseos et ideo non fuisse uerisimile, ut si crederent Moysi, crederent et Christo, immo illud potius esse consequens, ut si alteri Iudaei crederent, alteri necessario repugnarent" non utique diceres, si considerationis oculum paululum adtolleres orbemque terrarum sine contentionis caecitate conspiceres in hominibus doctis atque indoctis, Graecis et barbaris, sapientibus et insipientibus, quibus se debitorem dicebat apostolus et Moysi et Christo simul credentem. si ergo non erat uerisimile, ut Iudaei Moysi et Christo pariter crederent. multo minus uerisimile est, ut orbis terrarum Moysi et Christo pariter credat. cum uero uideamus omnes gentes utrique credere et illius prophetiam cum euangelio huius conuenientem fide robustissima et celeberrima retinere, non ad aliquid inpossibile gens una uocabatur, cum ei diceretur: si crederetis Moysi, crederetis et mihi, potiusque est miranda et uehementius arguenda duritia Iudaeorum, qui hoc non fecerunt, quod totum mundum fecisse conspicimus.

  94. 16.28.1

    Nam quicquid dicis de sabbato et de circumcisione . carnis et de differentia ciborum aliam fuisse traditionem Moysi, aliud per Christum didicisse christianos. iam supra ostendimus, quia. sicut dicit apostolus, haec omnia figurae nostrae fuerunt. non ergo diuersa doctrina est, sed diuersum tempus. aliud enim erat, quo haec oportebat per figuratas prophetias praenuntiari, et aliud est, quo haec iam oportet per manifestam ueritatem redditamque adinpleri. sed quid mirum, si Iudaei carnaliter intellegentes sabbatum Christo, qui iam hoc spiritaliter insinuabat. repugnauerarit ? tu apostolo responde, si potes, qui uacationem ipsius diei umbram futuri esse testatur. sed si illi restiterunt Christo non intellegentes uerum sabbatum, uos ei nolite resistere et intellegite ueram innocentiam. nam eo ipso loco. ubi praecipue destructor sabbati putatur Iesus, cum discipuli eius per segetem transeuntes et esurientes uellerent spicas et ederent, innocentes eos dixit respondens Iudaeis: si sciretis, quid sit: misericordiam uolo quam sacrificium. numquam condemnassetis innocentes; magis enim esurientium misereri debuerunt, quia hoc illi coacti fame fecerunt. a uobis autem quisquis uulserit spicas, non ex traditione Christi, qui hanc innocentiam uocat, sed ex traditione Manichaei homicida deputatur. an forte misericordiam eisdem spicis exhibuerunt apostoli, ut inde membra dei manducando purgarent. sicut uestra fabula est? uos ergo crudeles, qui hoc non facitis. sed uidelicet nouit Faustus destruere sabbatum, quia scit uirtutem dei semper atque infatigabiliter operari. illi hoc dicant, qui intellegunt deum sine temporali uoluntate uniuersa tempora facientem. hoc ad uos multum est. qui dei uestri requiem rebellatione gentis tenebrarum perhibetis excussam et hostium repentino inpetu perturbatam. an ex aeterno praeuidens hoc futurum numquam habuit requiem, quia numquam securus fuit. qui se cogitabat tam graue bellum cum tanta membrorum suorum labe damnoque gesturum ?

  95. 16.29.1

    Ceterum illud sabbatum, quod inperite atque inpie deridetis, nisi et ipsum inter prophetias. quae de Christo scriptae sunt, haberet intellectum, non ei Christus sic adtestaretur. qui cum propria uoluntate, sicut ipse in eius laude posuisti, pateretur ideoque tempora passionis et resurrectionis suae haberet in potestate, id egit, ut caro eius in sepultura sabbato requiesceret ab omnibus operibus suis, ut tertio die resurgens, quem dominicum dicimus, qui post sabbatum numeratur octauus, etiam circumcisionem octaui diei ad se prophetandum pertinere declararet. quid enim significat circumcisio carnis? quid? nisi expoliationem mortalitatis. quam de carnali generatione portamus. propter hoc dicit apostolus: exuens se carnem principatus et potestates exemplauit fiducialiter, triumphans eos in semet ipso. quod enim dicit exuisse se carnem, eo loco carnem mortalitatem carnis intellegimus. secundum quam proprie corpus hoc caro nominatur. quae mortalitas proprie caro est appellata. quia in illa resurrectionis inmortalitate non erit. propterea scriptum est: caro et sanguis regnum dei non possidebunt. de quibus uerbis soletis calumniari fidei nostrae, qua credimus huius corporis futuram resurrectionem, quae in ipso deo iam praecessit, dissimulantes ea, quae sequuntur; in quibus aperte apostolus quid dicat exponit. uolens enim ostendere, quid eo loco dixerit carnem, continuo subiecit: neque corruptio incorruptionem possidebit. hoc enim corpus, quod propter mortalitatem proprie caro nominatur, mutari dicit in resurrectione, ut iam non sit corruptibile atque mortale. quod ne putetur nostra suspicione dici, ipsa eius quae sequuntur uerba consulite. ecce, inquit, mysterium dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes inmutabimur, in atomo, in ictu oculi, in nouissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos inmutabimur; oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. ut ergo induatur inmortalitate, exuitur mortalitate. hoc est circumcisionis mysterium, quae octauo die fieri iussa est, et octauo die, id est dominica post sabbatum, iam in ueritate a domino inpleta. unde dicitur: exuens se carnem principatus et potestates exemplauit. per hanc enim mortalitatem nobis inuidae diabolicae potestates dominabantur; quas exemplasse dictus est, quia in se ipso capite nostro praebuit exemplum, quod in toto eius corpore, id est ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione conplebitur. haec est fides nostra. et quoniam, sicut testimonium propheticum Paulus conmemorat, iustus ex fide uiuit, haec est iustificatio nostra. mortuum quippe Christum et pagani credunt; resurrexisse autem Christum propria fides est christianorum. si enim confitearis, ait apostolus, in ore tuo, quia dominus est Iesus, et credideris in corde tuo, quia deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris. quia'ergo ex ista resurrectionis fide iustificamur, ideo et illud de Christo apostolicum est, quia mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. et quia ista resurrectio, quae credita nos iustificat, illa octaui diei circumcisione figurata est, propterea de ipso Abraham, cui primum tradita est, dicit apostolus: et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei. ergo et istam circumcisionem inter alias figuras propheticas de Christo scripsit Moyses. de quo ipse dicit: de me enim ille scripsit. quod autem dicit dominus: uae uobis, scribae et pharisaei' hypocritae, qui circuitis mare et aridam facere unum proselytum; et cum feceritis eum, facitis eum filium gehennae duplo quam uos estis, non quia circumciditur, dixit. sed quod eorum mores imitatur, a quibus imitandis cohibet suos dicens: in cathedra Moysi sedent scribae et pharisaei: quae dicunt, facite, quae autem faciunt. facere nolite; dicunt enim, et non faciunt. in quibus dominicis uerbis utrumque debetis aduertere, et quantus honor delatus sit doctrinae Moysi, in cuius cathedra etiam mali sedentes bona docere cogebantur, et unde fieret proselytus filius gehennae, non scilicet a pharisaeis uerba legis audiendo, sed eorum facta sectando. hoc ergo dici posset tunc proselyto circumciso, quod Paulus dicit: circumcisio quidem prodest, si legem custodias. quia uero ille in non custodienda lege pharisaeos imitabatur, fiebat filius gehennae; propterea, quantum arbitror, duplo quam illi, quia hoc neglegebat inplere, quod propria uoluntate susceperat, non ex Iudaeis natus, sed sponte Iudaeus factus.

  96. 16.30.1

    Quid autem dicere uoluisti, sine respectu iniuriose, quod Moyses helluonis in modum disceptator sedet iubetque alia quidem abligurrii;i pro mundis, alia uero pro inmundis ne contingi quidem? cum ad helluonem hoc magis pertineat, ut nulla discernat, aut, si discernit, suauiora eligat. an hoc ideo dicis, ut inperitis continentia tua uelut ab ineunte aetate miranda uideatur quasi nescientis uel iam obliti, quanto iucundius sapiat porcina quam ueruecina? sed quia et ista Moyses figuris propheticis de Christo scripsit in animalium carnibus significans homines uel incorporandos Christi corpori, quod est ecclesia, uel respuendos, uos quoque inter inmunda figurauit, qui proptera fidei catholicae non conuenitis, quia nec ruminatis uerbum sapientiae et duo testamenta, uetus et nouum, non concorditer distinguentes tamquam geminam ungulam non habetis. quis autem ferat te quoque Adimanti uestri fallaciam non puduisse sectari?

  97. 16.31.1

    Dicis enim et tu "Christum sic docuisse ciborum indifferentiam, ut a suis quidem discipulis omnes carnes penitus remoueret, saecularibus uero uulgo concederet omnia, quae possent edi, atque adseueraret, quod eos nihil in os intrans pollueret, quia quae de ore inprudenter procedunt, ea sola sunt, quae polluant hominem." haec uerba tua sunt tanto inpudentiore, quanto apertiore mendacio deprompta et expressa. primo quia secundum Christi sententiam si ea sola polluunt hominem, quae mala ex ore procedunt, cur et discipulos Christi non ea sola polluerunt, ut eos tamquam ab inmundis carnibus esset necesse prohiberi? an saeculares homines non polluuntur his, quae in os intrant, sed his, quae ex ore exeunt? ergo munitiores sunt aduersus inmunditiam quam sancti, si sanctos et ea, quae intrant. et ea, quae exeunt, possunt inquinare. uellem autem mihi isti dicerent: quid manducabat et bibebat Christus, qui in conparatione Iohannis non manducantis neque bibentis se dixit manducantem et bibentem ? cum enim argueret peruersitatem hominum utrobique calumnias inquirentium, uenit. inquit, Iohannes non manducans neque bibens, et dicunt: daemonium habet; uenit filius hominis manducans et bibens, et dicunt: ecce homo uorax et uinaria. amicus publicanorum et peccatorum. et Iohannis quidem escam ac potum nouimus; non enim dictum est, quod omnino non biberet, sed quod uinum et siceram non biberet: bibebat ergo aquam. cibus autem eius non omnino nullus erat, sed locustae et mel siluestre. unde ergo dictus est "non manducans neque bibens," nisi quia illo uictu. quo Iudaei utebantur. ille non utebatur? hoc ergo dominus nisi uteretur, non in eius conparatione "manducans bibensque" diceretur. an forte ideo, quia pane et oleribus dominus uescebatur, quibus Iohannes non uescebatur? mirum si non manducans dicitur, qui locustas et mel comedit, et manducans dicitur. qui pane atque olere contentus est. sed de cibis suspicamini, quicquid uultis: certe bibens et uinaria non diceretur, nisi uinum biberet. cur ergo et hoc uos inmundum putatis ? neque enim haec propter continentiam disciplinamque domandi corporis tangere prohibetis, sed quod inmunda sint; nam ea sordes et fel gentis tenebrarum esse perhibetis contra apostolum dicentem: omnia munda mundis. ecce qui audent dicere Christum indifferentiae ciborum magistrum, discipulos tamen suos ab his prohibuisse, quae inmunda ipsi putant. ostendite, ubi ista a discipulis suis remouerit, fallaces, inprobi; uerumtamen dei uindicis prouidentia ita caecati, ut etiam commoneatis nos, unde conuincamini. non uim patior ab animo meo. nisi totum ipsum euangelii capitulum, quod iste aduersum Moysen obponere uoluit, inspiciendum inseruero, ut ibi uideamus, quam falsum sit, quod prior Adimantus et modo Faustus dixit dominum Iesum a discipulis suis carnes uescendas remouisse easque uulgo saecularibus concessisse. nempe cum respondisset calumniantibus, quod non lotis manibus manducarent, ita sequitur euangelium: et conuocatis turbis ait illis: audite et intellegite. non quod intrat in os, communicat hominem, sed quod procedit de ore communicat hominem. tunc accedentes discipuli dixerunt ad eum: scis, quod pharisaei audito hoc uerbo scandalizati sunt? hic certe a discipulis conpellatus debuit eos. sicut isti uolunt, proprie docere ab omnibus carnibus abstinendum, ut illud, quod supra dixit: non quod intrat in os, communicat hominem. sed quod procedit de ore. turbis dixisse uideretur. sequatur ergo euangelista et dicat. quid iam non turbis, sed discipulis responderit dominus. at ille respondens ait: omnis plantatio, quam non plantauit pater meus caelestis. e.radicabitur. sinite illos, caeci sunt duces caecorum. caecus autem si caecum ducat. ambo cadent in foueam. hoc utique ideo, quia traditiones suas uolentes statuere mandata dei non intellegebant. sed nondum quaesierant discipuli a magistro. quomodo ipsi, quod turbis dixerat, accipere deberent. ecce et hoc fit; nam contexit euangelista et dicit: respondens autem Petrus ait illi: narra nobis parabolam istam. hinc intellegimus Petrum putasse non proprie. nec aperte dominum locutum fuisse, cum diceret: non quod intrat in os, communicat hominem, sed quod procedit de ore, sed. ut solet, obscuritate parabolae aliquid significare uoluisse. uideamus ergo. utrum iam secretius discipulis interrogantibus.hoc dicat. quod Manichaei uolunt, inmundas esse omnes carnes nec eos aliquid earum debere contingere. quid ? quod exprobrat. quod apertam suam locutionem nondum intellexerint et proprie dictum parabolam putent. sic enim sequitur: at ille dixit: adhuc et uos insipientes estis et non intellegitis, quia omne, quod in os intrat, in uentrem uadit et in latrinam emittitur; quae autem procedunt ex ore, de corde exeunt, illa communicant hominem? nam de corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta. falsa testimonia, blasphemiae; haec sunt. quae communicant hominem; non lotis autem manibus manducare non communicat hominem.

  98. 16.32.1

    Certe iam manifestata fallacia connicta discedit; certe iam clarum est non aliud de hac re turbas, aliud secreto discipulos dominum docuisse; certe sine dubitatione perspicitur Manichaeos potius esse mendaces atque fallaces, non Moysen, non Christum. non testamenti utriusque doctrinam ibi figuratam. hic reuelatam. ibi prophetatam, hic praesentatam. quomodo ergo nihil eorum catholicos seruare putant, quae Moyses scripsit, cum omnia prorsus obseruent, non iam in figuris, sed in eis rebus, quas illae figurae significando praenuntiarunt? neque enim, si aliud tempus esset scribendi, aliud legendi, recte diceremus scripturam illam non obseruare lectorem, quia et ipse characteres illos non faceret. cum illae fuissent figurae sonorum, ille autem iam sonos ipsos expromeret, illarum tamen figurarum non formatione occupatus, sed inspectione commonitus. ideo autem Iudaei Christo non credebant, quia nec illa, quae Moyses non figurate, sed aperte praeceperat, obseruabant. unde illis dicit: decimatis mentam et cyminum et relinquitis grauiora legis. misericordiam et iudicium liquantes culicem, camelum autem gluttientes: haec oportebat facere, illa autem non omittere. unde est et illud. quod traditionibus docebant, quomodo infirmaretur praeceptum dei, quo deferri honorem parentibus iusserat; propter quam superbiam et iniquitatem excaecari meruerunt, ut cetera non intellegerent, quia ea, quae intellegebant, inpie contemnebant.

  99. 16.33.1

    Uidesne, quam tibi non dicam: si christianus es. crede dicenti Christo, quia de se scripsit Moyses; quod si non credis. christianus non es. ipse quippe uideris. quid de te sentias, qui te ut gentilem uel Iudaeum doceri de Christo expetis; ego tamen neque hoc defugi et omnes tibi aditus erroris, quantum potui, clausi. nec illud siui patere praecipitium, qua uos caeci mittitis dicentes falsa esse in euangelio, sicubi uestra haeresis exitum non inuenerit, ut uobis nihil remaneat, quo redire possitis. unde Christo credatis, ubi uobis haec uox pestilentiae non possit obponi. quin etiam sic te doceri cupis ut christianum Thomam, quem Christus de se dubitantem non est aspernatus. sed quo animi eius uulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit. haec uerba tua sunt. bene, quod sic te doceri exigis. quam enim uerebar, ne hoc quoque in euangelio falsum esse contenderes! crede ergo cicatricibus Christi, quia si cicatrices illae uerae erant, uera etiam illa uulnera fuerant, nec uera uulnera nisi uera caro habere potuisset: hoc uerum totum uestrum euertit errorem. porro si Christus falsas cicatrice dubitanti discipulo demonstrauit, et ipsum fallacem dicis ita docentem et te falli cupis ita discentem. sed quia falli nemo est qui uelit, fallere autem multi uolunt, magis te uelle intellego quasi exemplo Christi fallaciter docere quam exemplo Thomae fallaciter discere. proinde si credis. quod falsis cicatricibus Christus fefellerit dubitantem, te quis uelit credere docentem, ac non potius cauere fallentem? at si ille discipulus ueras cicatrices tetigit Christi, ueram confiteri cogeris et carnem Christi. ita Manichaeus non permanebis, si sic credis ut Thomas; infidelis autem remanebis, si nec sic credis ut Thomas.

  100. 17.1.1

    LIBER DECIMUS SEPTIMUS.

← Previous · Next → — showing 101200 of 476

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa024.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.