Contra Faustum
- 1.1.1
Faustus quidam fuit gente Afer, ciuitate Mileuitanus, eloquio suauis, ingenio callidus, secta Manichaeus ac per hoc nefando errore peruersus. noueram ipse hominem, quemadmodum eum commemoraui in libris Confessionum mearum. hic quoddam uolumen edidit aduersus rectam christianam fidem et catholicam ueritatem. quod cum uenisset in manus nostras lectumque esset a fratribus, desiderauerunt et iure' caritatis, per quam eis seruimus, flagitauerunt, ut ei responderemus. hoc adgrediar nunc in nomine atque adiutorio domini et saluatoris nostri Iesu Christi, ut omnes, qui haec legent, intellegant, quam nihil sit acutum ingenium et lingua expolita, nisi a domino gressus hominis dirigantur. quod multis etiam tardioribus et inualidioribus occulta aequitate diuinae misericordiae praestitum est, cum multi acerrimi et facundissimi deserti adiutorio dei ad hoc uelociter et pertinaciter currerent, ut a ueritatis uia longius aberrarent. commodum autem arbitror sub eius nomine uerba eius ponere et sub meo responsionem meam.
- 1.2.1
FAUSTUS dixit: Satis superque in lucem iam traductis erroribus ac Iudaicae superstitionis simul et semichristianorum abunde detecta fallacia a doctissimo scilicet et solo nobis post beatum patrem nostrum Manichaeum studendo Adimanto non ab re uisum est, fratres carissimi, haec quoque breuia uobis et concinna responsa propter callidas et astutas conferentium nobiscum propositiones scribere, quo cum idem uos ex more parentis sui serpentis captiosis circumuenire quaestiunculis uoluerint, et ipsi ad respondendum uigilanter eis sitis instructi.ita enim fiet. ut ad ea ipsa, quae proposuerint, religati ulterius huc atque illuc uagari non possint. ac ne profusa confusaue oratione legentium inundarentur ingenia, tam breuiter quam distincte ex aduerso sibi ipsorum atque nostrorum uerba constitui.
- 1.3.1
AUGUSTINUS respondit: Tu semichristianos cauendos putas, quod nos esse dicis; nos autem pseudochristianos cauemus, quod uos esse ostendimus. nam quod semum est, ex quadam parte inperfectum, ex nulla tamen falsum est. quid ergo? si aliquid deest fidei eorum, quos circumuenire conamini, numquid ideo id quod eis adest destruendum, ac non potius id quod deest astruendum est? sicut ad quosdam inperfectos loquens apostolus ait: gaudens et uidens uestram conuersationem et id quod deest fidei uestrae in Christo. cernebat utique quandam fabricam spiritalem, sicut alibi dicit: dei aedificatio estis, et in ea cernebat utrumque: et unde gauderet et unde satageret. gaudebat ex eo, quod iam aedificatum uidebat, satagebat ex eo, quod usque ad culmen perfectionis adhuc aedificandum esse sentiebat. itaque nos reuera catholicos nondum perfectos, sed quodam modo, ut dixisti, semichristianos, quos fallatis et seducatis uestra peruersitate, insectamini. sed si qui adhuc etiam tales sunt, si uos pseudochristianos esse intellexerint, quamuis captiosis quaestionum uestrarum propositionibus propter id, quod eorum fidei deest, respondere non possint, non tamen sequendos, sed deuitandos uos esse cognoscunt. sicut ergo uestra intentio est semichristianos, quos decipiatis, inquirere, sic nostra intentio est pseudochristianos uos ostendere, ut non solum christiani peritiores uos conuincendo prodant, sed et inperitiores uos cauendo proficiant. cur autem serpentem patrem nostrum dixisti? an excidit tibi. quemadmodum soleatis uituperare deum, qui homini praeceptum in paradiso dedit, et laudare serpentem, quod ei per suum consilium oculos aperuit? puto iustum esse, ut serpentem illum diabolum a uobis laudatum tu potius agnoscas parentem tuum; nam ille te filium etiam modo uituperatus agnoscit.
- 2.1.1
FAUSTUS dixit: Accipis euangelium? et maxime. proinde ergo et natum accipis Christum ? non ita est. neque enim sequitur, ut, si euangelium accipio, idcirco et natum accipiam Christum. cur? quia euangelium quidem a praedicatione Christi et esse coepit et nominari, in quo tamen ipse nusquam se natum ex hominibus dicit. at uero genealogia adeo non est euangelium, ut nec ipse eius scriptor ausus fuerit eam euangelium nominare. quid enim scripsit? liber generationis Iesu Christi filii Dauid. non ergo liber euangelii Iesu Christi' sed liber generationis', quippe ubi et stella inducitur, quae confirmat genesim, ut recte genesidium' hoc magis nuncupari possit quam euangelium. ac denique Marcus, qui generationem scribere non curauit, sed praedicationem tantum filii dei, quod est euangelium, uide quam sit conpetenter exorsus: euangelium, inquit, Iesu Christi filii dei, ut hinc satis abundeque adpareat genealogiam non esse euangelium. namque et in ipso Matthaeo post inclusum Iohannem in carcerem tunc legitur Iesum coepisse praedicare euangelium regni. ergo quicquid ante hoc narratum est, genealogian esse constat, non euangelium. alioquin quid inpediebat et Matthaeum ponere euangelium Iesu Christi filii dei', nisi quia inprobum putauit genealogiam uocare euangelium? quapropter si iam tibi distinctum satis est, quod usque nunc ignorasti, longe aliud esse, euangelium quam genealogian, scias me, ut dixi, accipere euangelium, id est praedicationem Christi. de quo quicquid iam perrogare uolueris, omissis generationibus quaere. aut si et de ipsis conferre est animus, non equidem recuso, cum sit mihi magna et de his ad respondendum copia; sed tu disce interrogare, quod primum est. uideris enim mihi nunc scire uelle, non utrum euangelium accipiam, sed utrum generationes.
- 2.2.1
AUGUSTINUS respondit: Certe interrogasti te ipsum uelut ex persona nostra, utrum acciperes euangelium, et respondisti: maxime. rursusque interrogasti, utrum acciperes Christum natum, et respondisti: non ita est, hanc scilicet causam subiciens, quia generatio Christi non pertinet ad euangelium. quid ergo respondebis apostolo dicenti: memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum? uides certe, quam nescias uel te nescire fingas, quid sit euangelium, nec ex doctrina apostolica sed ex uestro errore nomines euangelium. at si hoc appellas euangelium, quod apostoli appellauerunt, aberras ab euangelio, qui non credis Christum ex semine Dauid, quod apostolus secundum suum euangelium praedicari testatus est. quod autem erat apostoli Pauli euangelium, hoc etiam ceterorum apostolorum et omnium fidelium dispensatorum tanti sacramenti. hoc enim alibi dicit: siue ergo ego siue illi; sic praedicamus et sic credidistis. non enim omnes illi euangelium conscripserunt, sed tamen omnes euangelium praedicauerunt. narratores quippe originis, factorum, dictorum, passionum domini Iesu Christi proprie dicti sunt euangelistae. nam et ipsum nomen si quaeramus quid latine interpretetur, bonus nuntius dicitur euangelium uel bona adnuntiatio. quod quidem cum aliquid bonum adnuntiatur, semper dici potest, proprie tamen hoc uocabulum obtinuit illa quam dixi adnuntiatio saluatoris. si autem uos aliud adnuntiatis, extra euangelium uos esse manifestum est. utique sunt aduersus uos paruuli, quos appellatis semichristianos, si matris caritatis uocem sibi ex ore apostolico personantem audiant: si quis uobis adnuntiauerit praeterquam quod adnuntiauimus uobis, anathema sit. cum ergo ipse Paulus secundum euangelium suum adnuntiauerit Christum ex semine Dauid, uos, qui hoc negatis et aliud adnuntiatis, anathema sitis. quis non autem uideat, quanta caecitate dicatur, quod nusquam se Christus natum ex hominibus dicat, cum paene numquam se filium hominis taceat?
- 2.3.1
Sed uidelicet doctissimi homines profertis nobis ex armario uestro necio quem primum hominem, qui ad gentem tenebrarum debellandam de lucis gente descendit, armatum aquis suis contra inimicorum aquas et igne suo contra inimicorum ignem et uentis suis contra inimicorum uentos. cur non ergo et fumo suo contra inimicorum fumum et tenebris suis contra inimicorum tenebras, sed contra fumum aere, ut dicitis, armabatur et contra tenebras luce ? an quia mala sunt fumus et tenebrae, non ea potuit habere bonitas eius? bona ergo sunt illa tria: aqua, uentus, ignis. cur ergo ea potuit habere malitia genti's aduersae? hic respondetis: sed aqua illa gentis tenebrarum mala erat, quam uero primus homo adtulit, bona erat; et uentus illius malus, huius autem bonus: ita et huius ignis bonus contra malum ignem illius dimicauit. cur ergo et contra malum fumum non potuit adferre fumum bonum? an in fumo uestra mendacia tamquam fumus ipse euanescunt atque deficiunt? certe primus homo uester contra naturam contrariam bellum gessit. cur quinque illis elementis, quae in contraria gente confingitis, unum adlatum est de diuinis regnis contrarium, lux contra tenebras? cetera enim quattuor non sunt contraria. nam nec aer fumo est contrarius, multo minus aquae aqua et uentus uento et ignis igni.
- 2.4.1
Iamuero illa sacrilega deliramenta quis audiat, quod primum hominem uestrum dicitis secundum hostium uoluntatem, quo eos caperet, elementa, quae portabat, mutasse atque uertisse, ut regnum, quod dicitis falsitatis, in sua natura manens non fallaciter dimicaret, et substantia ueritatis mutabilis adpareret, ut falleret? huius primi hominis filium credi uultis dominum Iesum Christum. huius commenticiae fabulae filiam dicitis ueritatem. hunc primum hominem, quem laudatis, quia mutabilibus et mendacibus formis cum aduersa gente pugnauit, si uerum dicitis, non imitamini; si autem imitamini, et uos mentimini. quapropter dominus et saluator noster Iesus Christus, uerus et uerax dei filius, uerus et uerax . hominis filius, quod utrumque de se ipse testatur, et de uero deo diuinitatis aeternitatem et de uero homine carnis originem duxit. non nouit apostolica doctrina primum hominem uestrum. audite apostolum Paulum: primus homo, inquit, de terra terrenus; secundus homo de caelo caelestis. qualis terrenus, tales et terreni; qualis caelestis, tales et caelestes. sicut portauimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius, qui de caelo est. primus itaque homo de terra terrenus ille Adam de limo formatus, secundus autem homo de caelo caelestis dominus Iesus Christus: qui dei filius uenit ad carnem. qua suscepta et homo exterius fieret et deus interius permaneret, ut et dei filius uerus esset, per quem facti sumus, et hominis filius uerus fieret, per quem refecti sumus. cur ergo primum hominem uestrum commenticium nescio unde producitis et primum hominem, quem doctrina apostolica docet, non uultis agnoscere? an ut compleatur in uobis, quod ipse apostolus ait: a ueritate quidem auditum suum auertentes, ad fabulas autem conuertentur? Paulus adnuntiat primum hominem de terra terrenum, Manichaeus adnuntiat primum hominem non terrenum, nescio quibus fallacibus elementis quinque uestitum. et Paulus dicit: si quis uobis adnuntiauerit, praeterquam quod adnuntiauimus uobis, anathema sit. ergo ne Paulus mendax sit, Manichaeus anathema sit.
- 2.5.1
Quod autem etiam stellae calumniamini, qua magi ad Christum infantem adorandum perducti sunt, non erubescitis, cum uos commenticium Christum uestrum, filium commenticii primi hominis uestri, non sub stellae testificatione ponatis, sed in stellis omnibus conligatum esse dicatis ? quia uidelicet principibus tenebrarum commixtum esse creditis in illo bello, quo ipse primus homo uester cum tenebrarum gente pugnauit. ut de ipsis principibus tenebrarum tali commixtum captis mundus fabricaretur. unde ista sacrilega deliramenta uos cogunt non solum in caelo atque in omnibus stellis, sed etiam in terra atque in omnibus, quae nascuntur in ea, confixum et conligatum atque concretum Christum dicere, non iam saluatorem uestrum sed a uobis saluandum, cum ea manducatis atque ructatis.
- 2.5.2
Nam et ista inpia uanitate seducti seducitis auditores uestros, ut uobis cibos adferant. quo possit ligato in eis Christo subueniri per uestros dentes et uentres. talibus enim auxiliis eum solui et liberari praedicatis; nec saltem totum, sed adhuc licet exiguas sordidasque reliquias eius in stercoribus remanere contenditis, ut in aliis atque aliis rerum corporalium formis iterum atque iterum inplexae inplicataeque teneantur, et si mundo stante solui et purgari non potuerint, iam illo igne ultimo, quo ipse mundus ardebit, soluantur atque purgentur. nec tamen etiam tunc totum Christum dicitis posse liberari, sed eius bonae diuinaeque naturae nouissimas residuasque particulas, quae ita sordidatae sunt, ut nullo modo dilui ualeant, damnari in aeternum confixas globo horrido tenebrarum. ecce qui se fingunt indignari, quod filio dei fiat iniuria., quia eum natum stella demonstrasse dicatur, tamquam genesis eius sub fatali constellatione sit constituta, cum eum ipsi non tantum sub stellarum conexione. sed in uinculis omnium terrenorum et in sucis omnium herbarum et in putredine omnium carnium et corruptione omnium ciborum ita ligatum pollutumque constituant. ut ex magna. non tamen ex tota parte solui purgarique non possit. nisi et ab hominibus. electis uidelicet Manichaeorum, etiam in porris radiculisque ructetur.
- 2.5.3
Et nos quidem sub fato stellarum nullius hominis genesim ponimus, ut liberum arbitrium uoluntatis, qua uel bene uel male uiuitur, propter iustum iudicium dei ab omni necessitatis uinculo uindicemus: quanto minus illius temporalem generationem sub astrorum condicione credimus factam, qui est aeternus uniuersorum creator et dominus. itaque illa stella, quam uiderunt magi, Christo secundum carnem nato non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur, nec eum subiciebat imperio, sed indicabat obsequio. proinde non ex illis erat haec stellis, quae ab initio creaturae itinerum suorum ordinem sub creatoris lege custodiunt, sed nouo uirginis partu nouum sidus adparuit, quod ministerium officii sui etiam ipsis magis quaerentibus Christum, cum ante faciem praeiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum, ubi dei uerbum infans erat, praeeundo perduceret. qui tandem astrologi ita constituerunt hominum nascentium fata sub stellis, ut aliquam stellarum homine aliquo nato circuitus sui ordinem reliquisse et ad eum, qui natus est, perrexisse, adseuerent? sortem quippe nascentis astrorum ordini conligari arbitrantur. non astrorum ordinem ad hominis nati diem posse mutari. quapropter si stella illa ex his erat, quae in caelo peragunt ordines suos, quomodo poterat decernere, quod natus Christus acturus erat, quae nato Christo iussa est relinquere, quod agebat? si autem, ut probabilius creditur, ad demonstrandum Christum, quae non erat, exorta est, non ideo Christus natus est, quia illa extitit, sed ideo illa extitit, quia Christus natus est. unde, si dici oporteret, non stellam Christo, sed Christum stellae fatum fuisse diceremus. ipse quippe illi, non illa huic nascendi adtulit causam. si ergo sunt fata, quae a fando, id est a dicendo appellata sunt, quoniam Christus uerbum dei est, in quo, antequam essent, dicta sunt omnia, non consortium siderum fatum Christi est, sed fatum etiam siderum Christus est, qui et ipsam carnem sub caelo creatam ea uoluntate adsumpsit, qua etiam caelum creauit, ea potestate deposuit et recepit, qua etiam sideribus imperauit.
- 2.6.1
Cur ergo non sit euangelium, quod de ista generatione narratur, cum tam bona nobis adnuntietur, ut per ipsam nostra sanetur infirmitas? an quia Matthaeus non est ita exorsus, ut diceret initium euangelii Iesu Christi', sicut ait Marcus, sed liber generationis Iesu Christi'? hoc modo nec Iohannes euangelium scripsisse dicatur, quia nec ipse ait initium euangelii' aut liber euangelii' sed in principio erat uerbum'. nisi forte tam elegans uocabulorum fabricator Faustus fuit, ut et hoc Iohannis exordium uerbidium' nominauerit propter uerbum sicut illud propter genesim genesidium' ausus est appellare. sed cur non potius cogitatis, quanta inpudentia prolixas illas et inpias fabulas uestras euangelium nominetis ? quid enim illic boni adnuntiatur, ubi dicitur deus aduersus rebellem nescio quam contrariam alienamque naturam non aliter regno suo potuisse prospicere atque consulere, nisi partem suae naturae in illius auidas fauces deuorandam mitteret atque ita polluendam, ut post tantos labores atque cruciatus non posset saltem tota purgari? itane tam malus nuntius euangelium est? certe omnes, qui graece uel tenuiter nouerunt, euangelium bonum nuntium aut bonam adnuntiationem interpretantur. quomodo est autem iste bonus nuntius, quandoquidem ipse deus uobis uelo sibi obposito lugere nuntiatus est, donec sua membra ab illa uastatione et contaminatione reparentur atque purgentur ? qui si aliquando luctum finierit, crudelis erit. quid enim de illo male meruit pars illa eius, quae in globo ligabitur? quae utique in aeternum lugenda est, quia in aeternum damnabitur. sed euasimus, quod istum nuntium quisquis diligenter aduerterit, non cogitur lugere. quia malus est, sed ridere, quia falsus est.
- 3.1.1
FAUSTUS dixit: Accipis ergo generationem ? equidem conatus diu sum hoc ipsum, qualecumque est;, persuadere mihi, quia sit natus deus, sed offensus duorum maxime euangelistarum dissensione, qui genealogian eius scribunt, Lucae et Matthaei, haesi incertus, quemnam potissimum sequerer. fieri enim posse putabam, ut, quia praescius non sum, quem mentiri existimarem, ipse diceret uerum, et quem uera loqui, ipse forsitan mentiretur. infinita ergo eorum praetermissa lite et interminabili mihi ad Iohannem Marcumque me contuli nec inpariter a duobus ad duos, et ab euangelistis ad eiusdem nominis professores. quorum mihi principia interim non inmerito placuerunt, quia nec Dauid nec Mariam inducunt nec Iosephum, sed Iohannes quidem in principio fuisse uerbum dicit et uerbum fuisse apud deum et deum fuisse uerbum. Christum significans; Marcus uero, euangelium, inquit, Iesu Christi filii dei, tamquam Matthaeum exprobans, qui posuerit filium Dauid. nisi forte alterum hic et alterum ille adnuntiat Iesum. haec ergo ratio est, qua ego non accipio Christum natum. tu uero, si tantus es, ut hanc mihi adimas offensionem, effice, ut inter se ipsi conueniant, et utcumque succumbam, quamuis ne sic quidem dignum erit ex utero natum credere deum et deum christianorum.
- 3.2.1
AUGUSTINUS respondit:s o si pio studio legisses euangelium et ea, quae te in euangelistis tamquam repugnantia mouissent, diligenter quaerere quam temere damnare maluisses, ut saltem propter ipsam, quae quasi prima fronte occurrit. apertissimam repugnantiam cogitares, nisi aliquid illic magnum lateret, difficile fieri potuisse, ut tanta eis auctoritas in terrarum orbe praeberetur, qua sibi tot hominum doctissimorum ingenia subiugarent. quid enim magnum est uidere, quod uidistis, alios Christi secundum carnem progeneratores commemorari a Luca, alios a Matthaeo, cum ambo Ioseph constituant, Matthaeus ad quem terminet, Lucas a quo incipiat: qui propter quoddam cum eius matre sanctum et uirginale coniugium etiam ipse parens Christi meruit appellari, ut propter uirilem dignitatem ab ipso uel usque ad ipsum generationes contexerentur? quid ergo magnum est, quod uidistis, quod alium patrem habeat Ioseph secundum Matthaeum. alium secundum Lucam, et alium auum secundum istum. alium secundum illum, et deinceps sursum uersus usque ad Dauid per tam multas generationes alios parentes eius ab isto, alios ab illo enumerari ? itane tam apertam manifestamque diuersitatem tot acuti et docti uiri, diuinarum scripturarum pertractatores diligentissimi, non uiderent ? qui quidem in latina lingua perpauci sunt, eos autem in graeca quis numeret? uiderunt eam plane. quid enim facilius? aut quis paululum intuens ista non uideat? sed pie cogitantes tantae auctoritatis eminentiam latere ibi aliquid crediderunt, quod petentibus daretur, oblatrantibus negaretur, a quaerentibus inueniretur, reprehendentibus subtraheretur, pulsantibus aperiretur, obpugnantibus clauderetur: petierunt, quaesierint. pulsauerunt, acceperunt, inuenerunt, intrauerunt.
- 3.3.1
Nempe tota in hoc quaetio est, quomodo potuerit duos patres habere Ioseph. hoc enim si potuisse fieri demonstratur, nulla omnino causa est, cur quisquam istorum euangelistarum in diuersis generationibus enumerandis falsum dixisse credatur. a duobus enim patribus iam non erit mirum neque contrarium, quod et aui duo et ataui et proaui esse potuerunt et quicquid supra est usque ad Dauid, cuius erant ambo filii, et Salomon, qui pertinet ad ordinem, quem Matthaeus secutus est, et Nathan, qui est in serie, quam Lucas exposuit. adtendunt enim ista nonnulli et uident non posse a duobus uiris per commixtionem carnis hominen gigni et ideo putant istam quaestionem non posse dissolui. nec intuentur, quod usitatissimum atque facillimum est patrem cuiusquam non eum tantum dici, a quo genitus, sed etiam eum, a quo fuerit adoptatus.
- 3.3.2
Neque enim adoptionis uinculum apud antiquos alienum ab eorum moribus fuit, cum etiam feminas inueniamus adoptasse sibi filios non ex utero suo natos, sicut Sara ex Agar et Lia ex ancilla sua et filia Pharaonis Moysen adoptauit. ipse autem Iacob nepotes suos, filios Ioseph, adoptauit. ipsum uero adoptionis nomen plurimum ualere in nostrae fidei sacramento apostolica doctrina testatur. unde apostolus Paulus cum de Iudaeorum meritis loqueretur, quorum est, inquit, adoptio et gloria et testamenta et legislatio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula; item dicit: et ipsi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes redemptionem corporis nostri; item alio loco: cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. haec igitur adoptio quanti sacramenti sit, his atque huiusmodi testimoniis satis adparet. unicum enim filium deus habet, quem genuit de substantia sua, de quo dicitur: cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. nos autem non de subtantia sua geuuit; creatura enim sumus, quam non genuit, sed fecit; et ideo, ut fratres Christi secundum modum nostrum faceret, adoptauit. iste itaque modus, quo nos deus, cum iam essemus ab ipso non nati, sed conditi et instituti, uerbo suo et gratia sua genuit, ut filii eius essemus, adoptio uocatur. unde Iohannes dicit: dedit 'eis potestatem filios dei fieri. cum igitur ius adoptionis filiorum apud patres nostros et in scripturis sanctis usitatum sit. quae inpietatis dementia praecipitat prius euangelistas falsitatis arguere, quod diuersas generationes commemorauerunt. tamquam utraque uera esse non possit, quam cogitare et adtendere et uidere, quod facillimum est, quam crebra consuetudine generis humani unus homo duos patres habere potuerit: unum, cuius carne homo sit genitus, alterum. cuius uoluntate, cum iam homo esset, filius sit adoptatus? qui si non recte dicitur pater, nec nos recte dicimus: pater noster, qui es in caelis, ei, de cuius substantia nati non sumus, sed cuius gratia et misericordissima uoluntate adoptati secun- . dum doctrinam apostolicam et fidelissimam ueritatem. ipsum quippe habemus et deum et dominum et patrem: deum, quod ab ipso etiam ex hominibus parentibus conditi sumus; dominum, quod ei subditi sumus; patrem, quod eius adoptione renati sumus.
- 3.3.3
Facile fuit ergo religiosis perscrutatoribus diuinarum litterarum aliquantulum considerare et uidere in diuersis Christi generationibus a duobus euangelistis commemoratis, quomodo duos patres potuit habere Ioseph, quorum progeneratores diuersi enumerentur. hoc et uos, si studium contentionis non excaecaret, facile uidere possitis. sed ab illis uiris alia etiam quaesita et inuenta sunt, cum omnes harum narrationum partes pertractarent; haec autem a uestro intellectu longissime remota sunt. itaque etiam in Manichaei errore constituti, id quod in rebus humanis fieri solet, ut alius carne generet filium, alius eum uoluntate adoptet, ac sic unus duos patres habeat, si non aduerso animo legeretis, cogitando uidere possetis.
- 3.4.1
Cur autem Matthaeus ab Abraham coeperit descendens usque ad Ioseph, Lucas autem a Ioseph coeperit ascendens non usque ad Abraham, sed usque ad deum, qui fecit hominem et dato praecepto potestatem dedit, ut credens filius dei fieret, et cur ille in capite libri generationes ipsas enumerauit. ille autem, cum dominus saluator a Iohanne baptizatus fuisset; et quid sibi uelit numerus generationum secundum Matthaeum, ut ter XIIII digerantur, quibus in summam conputatis tamquam una minus adpareat; numerus autem generationum secundum Lucam, qui in baptismo domini commemoratur, ad septuaginta et septem perueniat — quem numerum ipse dominus in peccatorum remissione commendat dicens: non tantum septies, sed etiam septuagies septies —: nullo pacto indagare possetis, nisi aut ab aliquo catholico id audiretis, non quolibet, sed quodam diuinarum scripturarum studioso, et quantum posset, perito, aut ipsi ab errore correcti pietate catholica peteretis, ut acciperetis, quaereretis, ut inueniretis, pulsaretis, ut intraretis.
- 3.5.1
Quapropter quoniam id. quod Faustum de generationum diuersitate permouit, quia in duobus patribus intellegendis hic nodus erat, intellecta natura et adoptione solutum est. frustra se uoluit ad duos euangelistas conferre et ab aliis duobus auferre, magis offensurus, ad quos se contulisset, quam eos, a quibus abstulisset. non enim amant sancti suos electores, si suorum sociorum eos inuenerint desertores. unitate enim gaudent et in Christo unum sunt; et si alius aliud et alius aliud, aut alius aliter et alius aliter: uera tamen omnes dicunt nec sibi ullo modo contraria, si pius lector accedat. si mitis legat, si non haeretico animo, unde rixetur, sed fideli corde, unde aedificetur, inquirat. iam ergo quoniam singulorum patrum generationes, quos ut unus homo duos haberet. non est ab humano genere alienum, singulos euangelistas narrandas suscepisse credidimus, non est a ueritate nostra fides aliena. quocirca inter se iam euangelistis conuenientibus, sicut Faustus promisit, utcumque succumbite.
- 3.6.1
An illud, quod adiunxit, uos mouet adhuc? quamuis nec sic quidem. inquit. dignum erit et ex utero natum credere deum et deum christianorum. quasi nos ipsam diuinam naturam ex feminae utero extitisse credamus. nonne modo commemoraui apostoli testimonium, ubi ait de Iudaeis: quorum patres, et ex quibus Christum secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula? Christus ergo dominus et saluator noster filius dei uerus secundum diuinitatem, et filius hominis uerus secundum carnem, non ex eo, quod est super omnia deus benedictus in saecula ex femina natus est, sed ex illa infirmitate, quam suscepit ex nobis, ut in ea moreretur pro nobis et eam sanaret in nobis; non ex forma dei, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, natus ex femina est. sed ex forma serui, quam accipiendo semet ipsum exinan uit. neque enim ob aliud exinanisse se dictus est nisi accipiendo formam serui, non amittendo formam dei. illa enim natura, qua in forma dei aequalis est patri, incommutabiliter permanente suscepit mutabilem nostram, per quam de uirgine nasceretur. uos autem, cum carnem Christi uirginali utero committere horretis, ipsam diuinitatem dei non tantum hominum, sed et canum porcorumque uteris commisistis, semel conceptam in utero uirginis Christi carnem non uultis credere, in qua non solum non ligatus, sed nec conmutatus est deus, . et ipsam dei partem diuinamque naturam in omnium hominum ac bestiarum masculinis seminibus et femininis uteris, in omnibus conceptibus per omnes terras et per omnes aquas et per omnes auras ligari, obprimi, coinquinari et nec totam postea liberari posse praedicatis!
- 4.1.1
LIBER QVARTUS.
- 4.1.2
FAUSTUS dixit: Accipis testamentum uetus? si est mihi in eo hereditas, accipio; si non est, non accipio. inprobitas enim haec quidem nimia est usurpare tabulas. quae testentur exheredatum. an ignoras testamentum uetus Chananaeorum terram repromittere, sed eam tamen ludaeis, id est circumcisis et sacrificantibus et abstinentibus a porcina ac reliquis carnibus, quas inmundas Moyses appellat, sabbata obseruantibus et azymorum sollemnitatem ac reliqua huiusmodi, quae eius ipse testator eis obseruanda mandauit? quae quia christianoram placuere nemini — neque enim quisquam nostrorum ea custodit — dignum est, ut cum refusa hereditate reddamus et tabulas. haec ergo causa est, cur ego testamentum uetus abiciendum puto, nisi tu me prudentius aliquid doceas. secunda uero causa est, quod tam etiam misera eius et corporalis ac longe ab animae commodis hereditas est, ut post beatam illam noui testamenti pollicitationem, quae caelorum mihi regnum et uitam perpetuam repromittit, etiam si gratis eam mihi testator suus ingereret, fastidissem.
- 4.2.1
AUGUSTINUS respondit: Temporalium quidem rerum promissiones testamento uetere contineri et ideo uetus testamentum appellari nemo nostrum ambigit, et quod aeternae uitae promissio regnumque caelorum ad nouum pertinet testamentum: sed in illis temporalibus figuras fuisse futurorum, quae inplerentur in nobis, in quos finis saeculorum obuenit, non suspicio mea, sed apostolicus intellectus est dicente Paulo cum de talibus loqueretur: haec omnia figurae nostrae fuerunt, et iterum: haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. non ergo uetus testamentum ad consequendas illas promissiones, sed ad intellegendas in eis noui testamenti praenuntiationes accipimus; ueteris quippe testificatio fidem nouo conciliat. unde dominus posteaquam resurrexit a mortuis seque non solum intuendum discipulorum oculis sed etiam contrectandum manibus obtulit, ne quid tamen cum suis mortalibus et carnalibus sensibus fallaciter agi arbitrarentur, magis eos de ueterum librorum testificatione firmauit dicens: oportebat inpleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. non itaque spes nostra in temporalium rerum promissione defixa est, quandoquidem nec ipsos illius temporis sanctos et spiritales uiros, patriarchas et prophetas, his terrenis rebus fuisse deditos credimus; intellegebant enim reuelante sibi spiritu dei, quid tempori illi congrueret et quibus modis deus. per illas omnes res gestas et dictas futura figuranda et praenuntianda decerneret, magisque desiderium eorum de noua testamento erat; sed praesens functio corporalis ad significanda noua uentura pollicitationibus ueteribus praebebatur. ita illorum hominum non tantum lingua, sed et uita prophetica fuit. carnalis autem populus promissis uitae praesentis inhaerebat. de quo tamen etiam populo nihilominus significabantur futura.
- 4.2.2
Sed uos ista non intellegitis. quia, sicut propheta dixit "nisi credideritis, non intellegetis." non enim estis eruditi in regno caelorum, id est in ecclesia Christi uera catholica; quod si essetis, de diuitiis sanctarum scripturarum non solum noua sed etiam uetera proferretis. ipse quippe dominus dicit: propterea omnis scriba eruditus in regno caelorum similis est homini patrifamilias proferenti de thesauro suo noua et uetera. et ideo dum sola promissa dei noua tenere uos arbitramini, remansistis in uetustate carnis et nouitatem induxistis erroris. de qua nouitate apostolus dicit: profanas autem uerborum nouitates euita; multum enim proficiunt ad inpietatem, et sermo eorum sicut cancer serpit. ex quibus est Hymenaeus et Philetus, qui circa ueritatem aberrauerunt dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorundam subuerterunt. ex qua uena falsitatis uos manare cognoscite. qui dicitis nunc esse resurrectionem tantummodo animarum per praedicationem ueritatis, corporum autem, quam praedicauerunt apostoli. futuram negatis. quid autem spiritaliter secundum hominem interiorem, qui renouatur in agnitione dei, potestis cogitare, cum per uetustatem carnis et per carnalium rerum imagines, quibus totus error uester inuoluitur, res corporeas non possessione teneatis, sed phantasmate sapiatis? terram enim Chananaeorum. quae manifesta erat et manifeste illo populo data est. contemnere uos et fastidire gloriamini. quasi non ita terram luminis describatis ex una parte a terra gentis tenebrarum, tamquam cuneo coartato discissam, ut neque in rerum ueritate inueniatur et in cogitationum uestrarum falsitate credatur; et ideo nec uitam uestram data sustineat et mentem uestram desiderata corrumpat.
- 5.1.1
LIBER QVINTUS..
- 5.1.2
FAUSTUS dixit: Accipis euangelium? tu me interrogas. utrum accipiam, in quo id ipsum accipere adparet, quia quae iubet obseruo. an ego de te quaerere debeo. utrum accipias. in quo nulla accipientis euangelium uidentur indicia? ego patrem dimisi et matrem, uxorem. filios et cetera, quae euangelium iubet, et interrogas, utrum accipiam euangelium? nisi adhuc nescis, quid sit quod euangelium nuncupatur. est enim nihil aliud quam praedicatio et mandatum Christi. ego aurum argentumque reieci et aes in zonis habere destiti cotidiano contentus cibo nec de crastino curans nec unde uenter inpleatur aut corpus operiatur sollicitudinem gerens. et quaeris a me, utrum accipiam euangelium? uides in me Christi beatitudines illas, quae euangelium faciunt, et interrogas, utrum illud accipiam? uides pauperem, uides mitem, uides pacificum, puro corde, lugentem, esurientem, sitientem. persecutiones et odia sustinentem propter iustitiam, et dubitas, utrum accipiam euangelium? non ergo iam mirum est Iohannem Baptistam uiso Iesu et eius item auditis operibus quaerere adhuc, utrum ipse esset Christus, cui digne et merito Iesus nec dignatus quidem est renuntiare, quod esset ipse, sed opera rursus eadem illi, quae iamdudum audierat, remandauit: caeci ui dent, surdi audiunt, mortui resurgunt et cetera. quod ego quoque circa te non inmerito fecerim, si perroganti, utrum accipiam euangelium, dixero: omnia mea dimisi, patrem, matrem, uxorem, filios, aurum, argentum, manducare, bibere, delicias, uoluptates. hoc tibi ad interrogata satis responsum puta et beatum te futurum, si in me non fueris scandalizatus.
- 5.2.1
Sed non, inquit, accipere euangelium hoc solum est, si quod praecepit, facias, sed ut etiam credas omnibus, quae in eodem scripta sunt, quorum primum est illud, quia sit natus Iesus. sed nec item illud solum est euangelium accipere, ut credas, quia natus est Iesus, sed ut facias etiam, quod praecepit. ac si me idcirco euangelium non accipere putas, quia generationem praetermitto. nec tu ergo accipis et multo magis non accipis, quia praecepta contemnis. ac per hoc interim pares sumus, donec discutiamus et partes; aut si tibi non praeiudicat praeceptorum ista contemptio ad profitendum, quia accipias euangelium, mihi quare ad hoc praeiudicet genealogia damnata? quodsi accipere euangelium in duobus his constat, ut dicis, genealogias credere et seruare mandata, quid ergo inperfectus inperfectum iudicas ? uterque nostrum eget alterutro. sin, quod certius est, accipere euangelium in sola obseruatione constat caelestium mandatorum. duplici modo inprobus es, qui, ut dici solet, desertor arguas militem. et tamen age, ponamus, quia ita uis, duo haec partes esse fidei perfectae, quarum una quidem constet in uerbo, id est fateri Christum natum, altera uero in opere, quod est obseruatio praeceptorum. uides ergo quam arduam ego et difficiliorem mihi partem elegerim; tu uide quam leuissimam et faciliorem. nec inmerito plebs ad te confugit. a me refugit, nesciens utique, quia regnum dei non sit in uerbo, sed in uirtute. quid ergo est, quod me lacessis, si difficiliorem fidei adgressus partem tibi ut infirmo reliqui faciliorem ? sed ego ad tribuendam, inquit, salutem animis hanc partem fidei efficaciorem puto ac magis idoneam, quam tu reliquisti, id est Christum fateri natum.
- 5.3.1
Age ergo, ipsum eundem interrogemus Christum et, unde potissimum nobis salutis oriatur occasio, ex eius ore discamus. quis hominum intrabit in regnum tuum, Christe? qui fecerit, inquit, uoluntatem patris mei, qui in caelis est. non dixit: qui me professus fuerit natum. et alibi ad discipulos: ite, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti et docentes eos seruare omnia, quae mandaui uobis, non dixit: docentes eos, quia sim natus, sed ut mandata conseruent. item alibi: amici mei eritis, si feceritis, quae praecipio uobis, non dixit: si natum me credideritis. rursum: si feceritis mandata mea, manebitis in mea caritate et alia multa. necnon et in monte cum doceret: beati pauperes, dicens, beati mites, beati pacifici, beati puro corde, beati qui lugent, beati qui esuriunt, beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, nusquam dixit: beati, qui me confessi fuerint natum. et in discretione agnorum ab haedis in iudicio dicturum se dicit iis, qui ad dexteram sunt: esuriui, et cibastis me; sitiui, et potastis me et cetera; propterea recipite regnum. non dixit: quia natum me credidistis, regnum percipite. necnon et diuiti quaerenti uitam aeternam, uade. inquit, uende omnia, quae habes, et sequere me; non dixit: crede me natum, ut in aeternum uiuas. ecce igitur portioni meae, quam mihi de gemina, ut uultis, fide delegi, ubique regnum, uita, beatitudo promittitur, uestrae uero nusquam. aut docete sicubi scriptum est beatum esse regnumue percepturum aut aeternam habiturum uitam, qui eum fassus fuerit natum ex femina. interim tamen, si et haec pars est fidei, beatitudinem non habet. cum uero eam nec partem fidei probauerimus, quid fiet? nempe eritis uos inanes, quod et ipsum utique monstrabitur. sed interim hoc satis nobis est ad propositum, quia portio haec nostra beatitudinibus coronata sit. cui tamen accedit et illa alia beatitudo ex confessione quoque sermonis, quia Iesum confitemur esse Christum filium dei uiui, quod aeque ipse ore suo testatur Iesus dicens ad Petrum: beatus es, Simon Bariona, quia non tibi hoc caro et sanguis reuelauit, sed pater meus, qui in caelis est. quapropter non iam, ut putabatis, unam, sed duas easdemque ratas fidei partes tenemus et in utraque pariter beati appellamur a Christo, quia alteram earum operibus exercentes alteram sine blasphemia praedicamus.
- 5.4.1
AUGUSTJNUS respondit: Iam supra commemoraui, quam saepe se dominus Iesus Christus filium hominis dicat et quanta uanitate Manichaei fabulam nefandi sui erroris inducant de nescio quo commenticio primo homine, quem non terrenum, sed fallacibus elementis indutum contra apostolum praedicant dicentem: primus homo de terra terrenus, et quanta cura nos idem monuerit apostolus dicens: si quis uobis adnuntiauerit praeterquam quod adnuntiauimus uobis, anathema sit. quapropter restat, ut filium hominis Christum ita credamus, sicut apostolica ueritate praedicatur, non sicut Manichaeorum falsitate confingitur. cum igitur eum euangelistae adnuntient natum ei femina de domo Dauid, hoc est de familia Dauid, Paulusque ad Timotheum scribat dicens: memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum: satis adparet, quemadmodum Christum filium hominis credere debeamus, qui filius dei, per quem facti sumus, etiam filius hominis per adsumptionem carnis factus est, ut moreretur propter delicta nostra et resurgeret propter iustificationem nostram. ideoque utrumque se dicit, et filium dei et filium hominis. unde ne pergam per plurima, uno loco in euangelio secundum Iohannem ita scriptum est: amen, amen dico uobis, quia uenit hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei; et qui audierint, uiuent. sicut enim pater habet uitam in semet ipso, sic dedit et filio uitam habere in semet ipso; et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. dixit: uocem filii dei audient, et dixit: quia filius hominis est. secundum hoc enim, quod dixit filius hominis est', accepit potestatem iudicium faciendi, quia in ipsa forma uenturus est ad iudicium, ut et a bonis et a malis uideatur. in qua forma etiam ascendit in caelum et uox illa discipulis sonuit: sic ueniet, quemadmodum eum uidistis euntem in caelum. nam secundum id, quod filius dei deus aequalis est patri et cum patre unum, non uidebitur a malis; beati enim mundo corde, quia ipsi deum uidebunt. cum ergo credentibus in se promittat uitam aeternam nec aliud sit credere in eum quam credere in uerum Christum, qualem se ipse praedicat et ab apostolis praedicatur, hoc est et uerum dei filium et uerum hominis filium: uos, Manichaei, qui creditis in falsum et fallacem, falsi et fallacis hominis filium, cum et ipsum deum gentis aduersae tumultu perterritum membra sua misisse crucianda nec postea tota purganda docetis, uidetis, quam sitis alieni a uita aeterna, quam promittit Christus illis, qui credunt in eum. at enim dixit Petro confitenti eum filium dei: beatus es, Simon Bariona. numquid ideo nihil promisit eis, qui in eum filium hominis crederent, cum idem ipse sit et filius dei et filius hominis ? habes etiam aperte uitam aeternam promissam credentibus in filium hominis. sicut exaltauit, inquit, Moyses serpentem in heremo, sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. quid uultis amplius? credite ergo in filium hominis, ut habeatis uitam aeternam, quia ipse est et filius dei, qui potest dare uitam aeternam, quia ipse est uerus deus et uita aeterna, sicut idem Iohannes ait in epistula sua, ubi etiam dicit antichristum esse, qui negat Christum in carne uenisse.
- 5.5.1
Quid ergo uos tamquam de mandatorum eius perfectione iactatis, quod ea quae in euangelio praecepta sunt operamini? quid enim illa prodessent, ubi non est fides uera, etiamsi uere inplerentur a uobis ? nonne audistis apostolum dicentem: si distribuam omnia mea pauperibus et tradam corpus. meum, ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest? quid ergo uos tamquam de christiana paupertate iactatis, cum christiana caritate careatis ? habent enim inter se quam caritatem uocant etiam latrones sibi debentes facinorosam flagitiosamque conscientiam, sed non caritatem, quam commendat apostolus. et ut eam a ceteris inprobandis repudiandisque secerneret, ait alio loco: finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. unde ergo habere potestis ueram caritatem ex fide ficta surgentem ? aut quando uos pigebit fidem uestram pugnare mendaciis, quando et primum hominem uestrum cum suis hostibus in suae naturae ueritate manentibus mutabili fallacia dimicasse praedicatis et istum Christum, qui dicit:. ego sum ueritas, speciem carnis, mortem crucis, uulnera passionis, cicatrices resurrectionis mentitum esse suadetis P proinde uos Christo uestro anteponi uultis, si illo mentiente uos adnuntiatis ueritatem. si autem Christum uestrum sectari uultis, quis non in uobis caueat falsitatem, ut in his quoque mandatis, quae uos inplere dicitis, non sit nisi sola fallacia? quippe cum ausus sit Faustus dicere, quod aes in zonis non portetis — nisi forte ideo uerum dixit, quia non aes in zonis, sed et aurum in arcellis et in sacculis habeatis — nec reprehenderentur ista in uobis, nisi quia profitemini aliud et aliter uiuitis. adhuc in rebus humanis est ille Constantius, modo iam frater noster catholicus christianus, qui multos uestrum Romae in domum suam congregauerat propter inplenda praecepta Manichaei, satis quidem uana et inepta, sed tamen quae magna existimatis: quibus cum uestra infirmitas cederet, dispersi estis quisque in uiam suam. unde illi, qui in eis perdurare uoluerunt, a uestra societate schisma fecerunt, et quia in mattis dormiunt, Mattarii appellantur; a quorum stratis longe dissimiles fuerunt plumae Fausti et caprinae lodices, qua deliciarum adfluentia non solum Mattarios fastidiebat, sed etiam domum patris sui hominis pauperis Mileuitani. auferte ergo perditam simulationem, si de moribus non uultis, saltem de litteris uestris, ne lingua uestra cum uita uestra tamquam ille primus homo cum gente tenebrarum mendacibus non elementis, sed uerbis pugnare uideatur.
- 5.6.1
Sed ne in homines potius non inplentes ea, quae sibi praecipiuntur, quam in ipsam sectam uanissimi erroris me ista dicere quisquam reprehendat, hoc dico: talia sunt ipsa praecepta Manichaei, ut si ea non faciatis, deceptores, si autem faciatis, decepti sitis. neque enim Christus uobis praecepit, ut herbam non euellatis, ne homicidium perpetretis, qui discipulos suos per segetem transeuntes et esurientes uellere spicas sabbato non prohibuit, unde conuinceret et praesentes ludaeos et futuros Manichaeos: illos, quia sabbato fiebat, illos, quia fiebat. sed plane Manichaeus praecepit, ut otiosis manibus uestris de homicidiis uiuatis alienis. et illa quidem falsa sunt homicidia, sed uestra sunt uera, cum tali daemoniorum doctrina miseras animas trucidatis.
- 5.7.1
Inest tamen ille haereticus typhus intolerabilisque superbia. uides in me, inquit, Christi beatitudines illas, quae euangelium faciunt, et interrogas, utrum illud accipiam? uides pauperem, uides mitem, uides pacificum, puro corde, lugentem. esurientem, sitientem, persecutiones et odia sustinentem propter iustitiam et dubitas, utrum accipiam euangelium? si hoc esset iustum esse, iustificare se ipsum, uerbis suis uolasset in caelum homo iste, cum haec loqueretur. sed ego in delicias Fausti non inuehor notas omnibus auditoribus Manichaeorum et eis maxime, qui sunt Romae: talem propono Manichaeum, qualem Constantius requirebat, cum illa praecepta exigebat inpleri, non qualem uideri nolebat. et illum tamen quomodo uideo pauperem spiritu, qui tam superbus est, ut animam suam deum credat nec captiuus erubescat? quomodo mitem, qui tantae auctoritati euangelicae mauult insultare quam credere ? quomodo pacificum, qui naturam ipsam diuinam, qua deus est quicquid est, qui solus uere est, perpetuam pacem habere potuisse non putat? quomodo puro corde, in quo tumultuantur tam sacrilega et tam multa figmenta ? quomodo lugentem, nisi deum captum et ligatum, donec soluatur et euadat ex quadam tamen parte decurtatus, quae in globo tenebrarum a patre ligabitur et non lugebitur? quomodo esurientem et sitientem iustitiam, quam Faustus in scriptis suis non addidit, credo, ne sibi deesse uideretur, si eam se adhuc esurire ac sitire fateretur? sed quam iustitiam isti esuriunt et sitiunt quibus perfecta iustitia erit damnatis in globo fratribus, qui nihil suo uitio peccauerunt, sed hostili tabe, quo eos pater misit, inexpiabiliter infecti sunt, insuper triumphare?
- 5.8.1
Quomodo persecutiones et odia sustinetis propter iustitiam, quibus haec sacrilegia praedicare et persuadere iustitia est? pro qua inpia peruersitate propter christianorum temporum mansuetudinem quam parua et prope nulla patiamini, cur non cogitatis? sed tamquam caecis fatuisque loquamini, iustitiae uestrae uelut magnum esse uultis indicium, quod obprobria sustinetis persecutionemque patimini. porro si tanto est quisque iustior, quanto grauiora perpetitur — omitto dicere, quod uidere facillimum est, quam multo grauiora uobis patiantur aliis atque aliis quibusque facinoribus flagitiisque polluti — illud dico: si pro nomine Christi quoquo modo usurpato atque suscepto quisquis patitur persecutionem, iam etiam ueram fidem iustitiamque tenere dicendus est, concedite, ut ille sit fidei uerioris maiorisque iustitiae, quem multo uobis grauiora perpessum potuerimus ostendere, et milia iam uobis nostrorum martyrum occurrant atque ipse praecipue Cyprianus, cuius etiam litteris edocetur, quod in Christum crediderit natum ei uirgine Maria. pro hac ille fide, quam uos detestamini, usque ad gladium mortemque peruenit cum gregibus christianoram tunc ita credentibus atque ita grauiusque morientibus. Faustus autem conuictus uel confessus, quod Manichaeus esset, cum aliis nonnullis secum ad iudicium proconsulare productis, eis ipsis christianis, quibus perducti sunt, intercedentibus leuissima poena, si tamen illa poena dicenda est, in insulam relegatus est: quod sua sponte cotidie serui dei faciunt se a turbulento strepitu populorum remouere cupientes, et unde publica terrenorum principum uota per indulgentiam solent relaxare damnatos. denique non multo post inde omnes eadem sollemni sorte dimissi sunt. fatemini ergo illos fidem tenuisse ueriorem iustioremque uitam, qui pro ea multo quam uos atrociora sustinere meruerunt, aut desinite uos inde iactare, quod multis detestabiles sitis. sed discernite, quid sit persecutionem pati pro blasphemia et persecutionem pati pro iustitia; et pro qua istarum patiamini. in uestris libris etiam atque etiam diligenter aduertite.
- 5.9.1
Quam multi autem in nostra communione ueraciter faciunt ista sublimiora praecepta euangelica, de quorum specie fallitis inperitos! quam multi homines utriusque sexus ab omni concubitu puri atque integri, quam multi experti et postea continentes, quam multi rerum suarum distributores et relictores, quam multi ieiuniis uel crebris uel cotidianis uel etiam incredibiliter continuatis corpus seruituti subicientes! quam multae fraternae congregationes nihil habentes proprium, sed omnia communia, et haec nonnisi ad uictum et tegumentum necessaria unam animam et cor unum in deum caritatis igne conflantes ! atque in his omnibus professionibus quam multi fallaces et perditi deprehenduntur, quam multi etiam latent, quam multi primo recte ambulantes peruersa uoluntate cito deficiunt! quam multi in temptationibus inueniuntur, quod alio animo talem uitam adumbrata specie susceperunt, et quam multi humiliter et fideliter sanctum custodientes propositum usque ad finem perseuerant et salui fiunt! in quorum societate quasi dispares adparent; sed tamen eadem caritate copulantur, qui propter aliquam necessitudinem secundum apostoli exhortationem habent uxores tamquam non habentes et emunt tamquam non tenentes et utuntur hoc mundo tamquam non utentes. his subiunguntur secundum abundantes diuitias misericordiae dei etiam illi, quibus dicitur: nolite fraudare inuicem nisi ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi, et iterum ad id ipsum estote, ne uos temptet satanas propter intemperantiam uestram; hoc autem dico secundum ueniam, non secundum imperium. qualibus etiam idem apostolus dicit: iam quidem omnino delictum est, quia iudicia habetis uobiscum. et eorum portans infirmitatem paulo post dicit: saecularia igitur iudicia si habueritis. eos qui contemptibiles sunt in ecclesia hos conlocate. neque enim illi soli, qui ut sint perfecti, uendunt uel dimittunt omnia sua et sequuntur dominum, pertinent ad regnum caelorum, sed huic militiae christianae propter quoddam quasi commercium caritatis subiungitur etiam quaedam stipendiaria multitudo, cui dicetur in fine: esuriui et dedistis mihi manducare et cetera. alioquin damnandi erunt illi, quorum domus tam diligenti et sollicita cura conponit apostolus monens mulieres subditas esse uiris suis, uiros diligere uxores suas; filios obtemperare parentibus, parentes filios nutrire in disciplina et correptione domini; seruos oboedire cum metu dominis carnalibus, dominos quod iustum est et aequum semis praestare. sed absit, ut istos a mandatis euangelicis alienos et a uita aeterna separandos iudicet, quia ubi ait dominus: si quis non tulerit crucem suam et secutus me fuerit. non potest esse discipulus meus, exhortans firmiores ad perfectionem, ibi statim et istos consolatus est dicens: qui receperit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet; et qui receperit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. unde non tantum qui modicum uini Timotheo dederit propter stomachum et frequentes infirmitates eius. sed etiam qui saniori atque fortiori calicem aquae J'rigidae porrexerit tantum in nomine discipuli, sicut ibi sequitur non perdet mercedem suam.
- 5.10.1
Quid autem fallitis auditores uestros, qui cum suis uxoribus et filiis et familiis et domibus et agris uobis seruiunt, si quisquis ista omnia non dimiserit, non accipiet euangelium? sed quia eis non resurrectionem, sed reuolutionem ad istam mortalitatem promittitis, ut rursus nascantur et uita electorum uestrorum uiuant, tam uana et inepta et sacrilega, quam uos uiuitis, quando ualde laudamini; aut si melioris meriti sunt, in melones et cucumeres uel in aliquos alios cibos ueniant, quos uos manducaturi estis, ut uestris ructatibus cito purgentur: merito eos a mandatis euangelicis alienatis; sed et uos ipsos talia sentientes atque suadentes maxime inde separare debetis. si enim haec uanitas ad fidem euangelicam pertineret, non debuit dicere dominus: esuriui et dedistis mihi manducare, sed: esuristis et manducastis me, aut: esuriui et manducaui uos. neque enim ex illo iam ministrationis merito secundum uestra deliramenta quisquam recipietur in regnum dei, quia manducare sanctis dedit, sed quia uel manducauit, quos anhelaret. uel manducatus est, a quibus anhelaretur in caelum. nec illi dicerent: domine, quando te uidimus esurientem, et dedimus tibi manducare? sed dicerent: quando te uidimus esurientem, et manducasti nos? quibus ille non responderet: cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis, sed: cum unus ex minimis meis uos manducauit, ego uos manducaui.
- 5.11.1
Haec portenta sentientes et docentes et secundum haec uiuentes audetis uos et dicere euangelica praecepta seruare et catholicae ecclesiae derogare, in qua sunt tam multi pusilli cum magnis, quos utrosque dominus benedicit pro suis gradibus euangelica mandata seruantes et euangelica promissa sperantes. sed uestrum oculum maleuolus error in solam paleam nostrae segetis ducit; nam et triticum ibi cito uideretis, si et esse uelletis. in uobis autem et qui Manichaei ficti sunt, mali sunt; et qui ficti non sunt, uani sunt. ubi enim fides ipsa ficta est, et qui ea simulate utitur, fallit et qui eam ueram existimat, fallitur; nec ex ea potest existere bona uita, quia ex amore suo quisque uiuit uel bene uel male. uos autem si spiritalis atque intellegibilis boni caritate, ac non corporalium phantasmatum cupiditate arderetis, ut cito dicam, quod de uobis notissimum est, solem istum corporeum non pro diuina substantia et pro sapientiae luce coleretis.
- 6.1.1
LIBER SEXTUS.
- 6.1.2
FAUSTUS dixit: Accipis uetus testamentum? quomodo, cuius praecepta non seruo? puto quidem, quia nec tu; nam peritomen ego ut pudendam despui, ac, si non fallor, et tu; cessationem sabbatorum ut superuacuam, credo. quod et tu; sacrificia ut idolatriam, non dubito, quod et tu; porcina certe non ego sola abstineo, tu item non solam comedis. ego quidem, quia omnem carnem inmundam existimem, tu uero, quia nihil inmundum: quo utroque ab utroque nostrum uetus destruitur testamentum. azymophagiae hebdomadas, scenopegia uterque nostrum tamquam inutilia et uana contempsit; lineis uestibus non inserere purpuras, in adulteriis ponere uestem linostimam, bouem et asinum iungere, si necesse sit, in sacrilegiis numerare. caluum aut reburrum et similis notae hominem non constituere sacerdotem, quia sunt huiusmodi apud deum inmundi. uterque contempsimus, risimus nec in secundis habuimus nec in primis: quae omnia praecepta sunt et iustificationes ueteris testamenti. quod ergo obicis, tibi mecum commune est, siue crimen putandum seu recte factum; uterque enim nostrum uetus respuit testamentum. ergo si quid intersit inter meam fidem quaeris et tuam, hoc, quia tibi mentiri libet et inliberaliter agere, ut quod mente oderis, uerbo conlaudes, ego fallere non didici; quod sentio, loquor, tam turpium odisse me fateor praeceptores quam ipsa praecepta.
- 6.2.1
AUGUSTINUS respondit: Quemadmodum et quare accipiatur testamentum uetus ab heredibus testamenti noui, iam supra diximus. sed quia paulo ante de promissis eius Faustus egit, nunc autem de praeceptis agere uoluit, respondeo istos omnino nescire, quid intersit inter praecepta uitae agendae et praecepta uitae significandae. exempli gratia: non concupisces praeceptum est agendae uitae; circumcides omnem masculum octauo die praeceptum est significandae uitae. ei hac quippe inperitia Manichaei et omnes, quibus displicent litterae ueteris testamenti, quicquid deus mandauit priori populo ad celebrandam umbram futurorum non intellegentes et ea modo non obseruari animaduertentes ex more praesentis temporis illa reprehendunt, quae utique illi tempori congruebant, quo ista, quae nunc manifestata sunt, uentura significarentur. sed quid dicturi sunt aduersus apostolum, qui ait: haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obuenit? ecce ipse aperuit, cur illae litterae accipiantur a nobis et cur illa rerum signa iam necesse non sit ut obseruentur a nobis. cum enim dicit: scripta sunt propter nos, procul dubio demonstrat, quanta nobis cura legenda et intellegenda et quanta auctoritate habenda sint, quia propter nos utique scripta sunt. cum uero dicit: figurae nostrae fuerunt et: in figura contingebant illis, ostendit iam non opus esse, ut, cum res ipsas manifestatas agimus, figurarum praenuntiantium celebrationi seruiamus. unde dicit alio loco: nemo ergo uos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. hic etiam cum dicit: nemo uos in eis iudicet, declarat, quam non sit necesse, ut iam haec obseruentur; cum autem dicit: quod est umbra futurorum, ostendit, quam oportuerit, ut illo tempore obseruarentur, quo ista, quae nobis iam manifestata eluxerunt, per tales umbras figurarum futura praedicebantur.'
- 6.3.1
Proinde si Manichaei resurrectione domini iustificarentur, cuius resurrectionis dies ex die quidem passionis tertius, post diem tamen sabbati. hoc est post septimum octauus fuit, profecto spoliarentur carnali uelamento mortalium desideriorum et cordis circumcisione gaudentes non eam in carne adumbratam figuratamque deriderent tempore ueteris testamenti, quamuis iam tempore noui testamenti fieri obseruarique non cogerent. in quo enim membro congruentius expoliatio carnalis et mortalis concupiscentiae figuratur, quam unde carnalis et mortalis fetus exoritur? sed, sicut dicit apostolus, omnia munda mundis; inmundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. itaque isti, qui nimis mundi sibi uidentur, quia illa membra tamquam inmunda auersantur aut auersari se fingunt, in eas infidelitatis et erroris inmunditias inciderunt,. ut, cum detestantur circumcisionem carnis, quam dixit apostolus signaculum iustitiae fidei, in ipsis tamen carnalibus membris diuina dei sui membra credant conligata et inquinata detineri, ut, cum carnem inmundam dicunt, et deum illic ex parte, qua ibi tenetur, inmundum factum dicere conpellantur, quippe quem mundari oportere adserunt: quod donec fiat, quantum fieri potuerit, interim nunc eum perpeti omnia, quae carnes patiuntur, non tantum in labore et dolore adflictionum sed etiam in uoluptate corruptelarum. ei namque dicunt parcere, quod non concumbunt, ne nodis carneis: artius inplicetur et sordidius inquinetur. cum ergo apostolus dicat: omnia munda mundis, utique hominibus, qui possunt in deterius uoluntatis peruersitate mutari, quanto magis omnia munda sunt deo, qui semper incommutabilis et incontaminabilis permanet? de cuius sapientia diuine dictum est in eis libris, quos reprehendendo uehementius inquinamini, quod nihil inquinatum in eam incurrit et adtingit ubique propter suam munditiam. quapropter, o inmundissima uanitas, itane displicet tibi in membro humano, unde humana generatio propagatur, signum regenerationis humanae illum, cui munda sunt omnia, deum iussisse constitui et placet tibi etiam in flagitiis, quae illo membro ab inpudicis hominibus perpetrantur, ipsum deum uestrum, cui nihil est mundum, ex parte suae naturae conmaculari atque corrumpi? quid enim patitur in uariis turpibus corruptelis, quem coniugali quoque concubitu creditis inquinari ? audete iam dicere, quod soletis:ergone deerat, ubi deus praefiguraret signaculum iustitiae fidei, nisi in illo membro ? respondetur: cur enim et ibi non ? primo quia omnia munda mundis, quanto magis deo. deinde quia hoc apostolus dixit signaculum datum Abrahae iustitiae fidei in tali circumcisione. uos autem nolite erubescere, si potestis, cum uobis dicitur: ergone deerat deo uestro, quid ageret, ne suae naturae partem istis membris, quae sic despuitis, inplicaret? pudenda quidem ista dicuntur hominibus propter nostrae mortalitatis corruptibilem poenalemque propaginem, quae inde subsistit: quibus casti adhibent uerecundiam, inpudici petulantiam, deus iustitiam.
- 6.4.1
Cessationem uero sabbatorum iam quidem superuacuam ducimus ad obseruandum, ex quo spes reuelata est nostrae quietis aeternae, non tamen ad legendum et intellegendum, quia propheticis temporibus cum essent ista, quae nobis hoc tempore patefacta sunt non tantum sermonibus, sed et actibus praefiguranda et praenuntianda, illo signo, quod legimus, res ista praenotata est, quam tenemus. uos autem uolo mihi dicatis, cur uestram cessationem nolitis inplere? Iudaei quippe sabbato suo, quod adhuc carnaliter sapiunt, non solum in agro fructum nullum decerpunt, sed nec in domo concidunt aut coquunt. uos autem cessantes quidem expectatis, quis auditorum uestrorum propter uos pascendos cultello uel falcicula armatus in hortum prosiliat, homicida cucurbitarum, quarum uobis adferat, mirum dictu, uiua cadauera. nam si non eas occidit, quid uos in tali facto metuistis? si autem occiduntur, cum decerpuntur, quomodo eis inest uita, cui purgandae atque recreandae manducando atque ructando uos adseritis subuenire? accipitis ergo uiuentes cucurbitas, quas, si possitis, degluttire deberetis, ut post illud unum uulnus, in quo eas cum decerpsit uester auditor reus factus est uestra indulgentia liberandus, saltem deinceps ad officinam aqualiculi uestri, ubi deum uestrum illo proelio confractum reformare possitis, inlaesae atque integrae peruenirent. nunc autem antequam eis conterendis dentes incumbant, minutatim, si hoc palato placuerit, conciduntur a uobis; quibus tam crebris uulneribus earum quomodo uos non estis rei? uidete, quemadmodum uobis expediret, ut quod uno in septem diebus faciunt Iudaei, uos cotidie faceretis et a tali etiam domestico opere cessaretis. iam quid in igne patiantur, ubi certe non reformatur uita, quae in eis est? non enim feruens olla sancto uentri conparari potest; et tamen inridetis tamquam superfluam sabbati cessationem. quanto utique sanius non solum eam non reprehenderetis in patribus, quando superflua non fuit, sed etiam nunc, quando iam superflua est, ipsam potius teneretis quam istam uestram non significatione acceptabilem, sed errore damnabilem; quam etiam non inplendo rei estis secundum opinionem uestrae uanitatis. et uani secundum iudicium ueritatis. dicitis enim dolorem sentire fructum, cum de arbore carpitur, sentire cum conciditur, cum teritur, cum coquitur, cum manducatur. non ergo debuistis uesci nisi eis. quae cruda et inlaesa possunt transuorari. ut unum. saltem dolorem, cum decerpuntur, non a uobis, sed a uestris auditoribus paterentur.
- 6.4.2
Sed dicitis: quomodo subuenimus tantae uitae, si ea tantum absumimus, quae incocta et mollia possunt absorberi ? si ergo ista conpensatione tam multos cibis uestris dolores infligitis, cur ab illo solo abstinetis, ad quem maxime ista necessitas cogit? nam fructus potest et crudus comedi, sicut se nonnulli uestri exercuerunt, ut hoc non tantum de pomis, uerum etiam de omnibus oleribus facerent. si autem non uellatur aut decidatur aut quoquo modo dematur ex terra uel arbore, uenire ad escam nullo pacto potest. hoc ergo facile debuit esse ueniale, sine quo ei subuenire non ualeretis, non illi tam multi cruciatus, quos in praeparandis escis membris dei uestri non dubitatis inferre. at enim plorat arbor, cum fructus carpitur, hoc quippe dicere non erubescitis. certe nouit omnia uita, quae ibi est, et praesentit, quis ad ea conueniat. uenientibus ergo electis et poma carpentibus gaudere debuit, non plorare illum transitorium dolorem tanta felicitate conpensans et tantam euadens miseriam, si in alios incidisset. cur itaque pomum non decerpatis, cum decerpto tam multas plagas doloresque ingeratis? respondete, si potestis. nec ipsa ieiunia uobis conpetunt; non enim oportet uacare fornacem, in qua spiritale aurum de stercoris commixtione purgatur et a miserandis nexibus diuina membra soluuntur. quapropter ille est misericordior inter uos, qui se potuerit ita exercere, ut nihil eius ualetudini obsit saepe crudos cibos sumere et multa consumere. uos autem et tantas poenas escae uestrae inrogando crudeliter manducatis et a membrorum diuinorum purgatione cessando crudeliter ieiunatis.
- 6.5.1
Et audetis tamen etiam sacrificia testamenti ueteris execrari et idolatriam nominare et in huiusmodi sacrilegium nos quoque sociare. unde pro nobis prius respondemus sic illa iam non esse in operibus nostris, ut ea tamen in mysteriis diuinarum scripturarum ad intellegenda, quae his praenuntiata sunt, amplectamur, quia et ipsa figurae nostrae fuerunt et omnia talia multis et uariis modis unum sacrificium, cuius nunc memoriam celebramus, significauerunt. unde isto reuelato et suo tempore oblato illa de agendi celebritate sublata sunt, sed in significandi auctoritate manserunt; scripta sunt enim propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. sed in eis uidelicet interfectio uos mouet animalium, cum ista omnis creatura usibus hominum quodam modo condicionaliter seruiat. sed uos, qui homini mendico esurienti panem non porrigitis, misericordes estis in pecora, quibus animas humanas inesse creditis. dominus autem Iesus in ea crudelis fuit, cum daemones in gregem porcorum, cum id ab eo peterent, ire permisit. qui etiam nondum demonstrato per passionem sacrificio corporis sui cuidam leproso. quem mundauerat, ait: uade et ostende te sacerdoti, et offer pro te, quod praecepit Moyses. in testimonium illis. magis enim, quia et per prophetas deus saepe testatur nullius se talis muneris indigere, et facile est ratione perspicere, quod nec eius rei egeat, qui nullius eget, conpellitur animus humanus inquirere, quid nos per haec docere uoluerit, qui utique non frustra ea, quibus non indiget, sibi iuberet offerri, nisi aliquid in eis ostenderet, quod nobis et nosse prodesset et talibus signis praefigurari oporteret. uos autem quanto melius et honestius istis quamuis iam nostro tempori non necessariis, tamen significantibus aliquid et docentibus sacrificiis subderemini, quam uobis ab auditoribus uestris uiuas escarum uictimas offerri iuberetis et crederetis! nam cum apostolus Paulus de quibusdam propter epulas euangelium praedicantibus congruentissime dixerit: quorum deus uenter, quanto uos adrogantiore inpietate iactatis. qui uentrem uestrum non deum, sed quod sceleratioris audaciae est, dei mundatorem dicere non timetis! cuius porro dementiae est pios se uideri uelle, quod ab animalium interfectione se temperent, cum omnes suas escas easdem animas habere dicant, quibus, ut putant, uiuentibus tanta uulnera et manibus et dentibus ingerunt!
- 6.6.1
Cur autem, si carnibus uesci non uultis, non ipsa ani- . malia deo uestro oblata mactatis, ut animae illae, quas non solum putatis humanas, sed ita diuinas, ut ipsa dei membra esse credatis, a carnis carcere dimittantur, et ne iterum redeant uestris orationibus commendentur ? an amplius eas adiuuatis uentre quam mente et illa potius dei natura saluatur, quae uestris uisceribus exhalari meruerit, quam quae uestris precibus commendari? propterea ergo uentri uestro pecora non sacrificatis, quia ea uiua absumere non potestis, ut eorum animas intercessione uestri stomachi liberetis.s o beata olera, quibus et manu euulsis et ferro concisis et igne cruciatis et dente contritis concessum est tamen, ut ad uestrorum intestinorum aras uiua perueniant, et misera pecora, quae cum citius de corpore suo exeunt, in uestra corpora intrare non possunt! ita delirantes adhuc putatis, quod ideo sumus inimici ueteris testamenti. quia nullam carnem inmundam dicimus tenentes apostoli sententiam dicentis: omnia munda mundis, et illud, ubi dominus ait: non quod intrat in os uestrum, uos coinquinat, sed quod exit. quod non ad solas turbas dominus dixit, sicut uester Adimantus, quem post Manichaeum Faustus praecipue laudat, cum ueteri testamento calumniaretur, uoluit intellegi, sed etiam remotus a turbis hoc idem discipulis suis euidentius et expressius elocutus est. cum enim hanc domini sententiam testamento ueteri obposuisset Adimantus, quia in illo scripta sunt quaedam inmunda carnium. a quibus ille populus iussus est abstinere, timuit, ne sibi diceretur: cur ergo uos non quasdam, sed omnes carnes inmundas existimatis atque ab edendis omnibus temperatis, cum tu ipse proferas euangelicum testimonium non coinquinari hominem ex his, quae in os ingrediuntur et in uentrem uadunt atque in latrinam emittuntur ? itaque has artissimas et fallaciam suam manifestissima ueritate praefocantes angustias conatus euadere ait hoc dominum ad turbas dixisse, quasi paucis ille in secreto uera diceret, in turbas autem falsa iactaret, cum et hoc de domino credere sacrilegum sit, et omnes qui legunt, nouerint hoc et remotis turbis eum planius dixisse discipulis. quapropter quia in exordio harum litterarum suarum Faustus sic miratur Adimantum. ut ei solum praeferat Manichaeum, conpendio requiro, utrum ista domini sententia, qua dixit non inquinari hominem his, quae in os eius intrant. uera an falsa sit. si falsam dicunt, cur eam tantus eorum doctor Adimantus a Christo prolatam dicens ad expugnandum testamentum uetus obiecit? si autem uera est, cur aduersus eam credunt se coinquinari, si quacumque carne uescantur? nisi forte uerum respondere uelint et dicere apostolum non dixisse: omnia munda haereticis, sed omnia munda mundis. cur enim non sint istis haec munda, idem apostolus sequitur et dicit: inmundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. unde reuera Manichaeis omnino nihil est mundum, quandoquidem etiam ipsam dei substantiam uel naturam non solum coinquinari potuisse sed etiam ex parte coinquinatam esse contendunt; nec solum coinquinatam esse uerum etiam ex omni parte recuperari mundarique non posse. unde mirum est, quod ita se dicunt inmundas omnes carnes existimare et ob hoc ab eis abstinere, quasi aliquid existiment esse mundum non solum escarum, sed omnium creaturarum. nam et ipsa olera et poma et omnes fruges et totam terram et caelum commixtione gentis tenebrarum perhibent inquinata. utinam ergo et in ceteris cibis errori suo congruerent atque ab his, quae inmunda dicunt, omnibus abstinendo fame potius morerentur quam tales blasphemias pertinaciter loquerentur! nam se corrigere atque emendare nolentibus hoc esse utilius quis non intellegat?
- 6.7.1
Testamento autem ueteri, ubi quidam cibi carnium prohibentur, cur non sit contraria ista sententia, qua dicit apostolus: omnia munda mundis et: omnis creatura dei buna est, si possunt, intellegant hoc apostolum de ipsis dixisse naturis, illas autem litteras propter quasdam praefigurationes tempori congruentes animalia quaedam non natura, sed significatione inmunda dixisse. itaque uerbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura dei bona est; quadam uero significatione agnus mundus, porcus inmundus est. tamquam si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc uerbum natura uocis et litterarum et syllabarum, quibus constat. utique mundum est: significatione autem unum horum uerbum. quod dicitur stultus. inmundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quiddam inmundum significat. et fortasse quod est in rerum figuris porcus, hoc est in rerum genere stultus, et tam illud animal quam istae duae syllabae, quod dicitur stultus, quiddam unum idemque significat. inmundum quippe illud animal in lege positum est eo, quod non ruminet; non autem hoc eius uitium, sed natura est. sunt autem homines, qui per hoc animal significantur, inmundi proprio uitio, non natura; qui cum libenter audiant uerba sapientiae, postea de his omnino non cogitant. quod enim utile audieris, uelut ab intestino memoriae tamquam ad os cogitationis recordandi dulcedine reuocare quid est aliud quam spiritaliter quodam modo ruminare? quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur; unde et ipsa a talibus carnibus abstinentia tale uitium nos cauere praemonuit. cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi et inmunditia non ruminandi alio loco scriptum est: thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, uir autem stultus gluttit illum. hae autem similitudines rerum in locutionibus et obseruationibus figuratis propter quaerendi et comparandi exercitationem rationales mentes utiliter et suauiter mouent. sed priori populo multa talia non tantum audienda, uerum etiam obseruanda praecepta sunt. tempus enim erat, quo non tantum dictis, sed etiam factis prophetari oporteret ea, quae posteriore tempore fuerant reuelanda. quibus per Christum atque in Christo reuelatis fidei gentium onera obseruationum non sunt inposita, prophetiae tamen auctoritas commendata, ecce nos diximus, qua causa, cum secundum domini apostolique sententiam nullas animalium carnes inmundas habeamus, ueteri tamen testamento, ubi quaedam inmundae dictae sunt. non aduersemur: uos iam dicite, quare inmundas carnes existimetis.
- 6.8.1
Si secundum errorem uestrum propter commixtionem gentis tenebrarum non carnes, sed ipse deus uester inmundus est in ea parte, quam uelut debellandis et captiuandis hostibus absorbendam et inquinandam misit et miscuit, deinde propter ipsam commixtionem etiam quicquid aliud manducatis, inmundum est. sed dicitis: multo amplius inmundae sunt carnes. et quare amplius inmundae sunt carnes longum est eorum de hac re deliramenta commemorare, sed breuiter adtingam, quod sat est. ut inspiciantur reprehensores ueteris testamenti tanta stultitiae uetustate confecti, ut carnis accusatores sine ulla spiritali ueritate solam carnem sapere conuincantur. fortassis enim paulo prolixior ista responsio sic aduersus eos lectorem instruet, ut in ceteris responsionibus non a nobis tam multa uerba requirantur. dicunt enim isti uaniloqui et mentis seductores in illa pugna, quando primus homo eorum tenebrarum gentem elementis fallacibus inretiuit, utriusque sexus principibus indidem captis, cum ex eis mundus construeretur, plerosque eorum in caelestibus fabricis conligatos, in quibus erant etiam feminae aliquae praegnantes: quae cum caelum rotari coepisset, eandem uertiginem ferre non ualentes conceptus suos abortu excussisse: eosdemque abortiuos fetus et masculos et feminas de caelo in terram cecidisse, uixisse. creuisse, concubuisse, genuisse. hinc esse dicunt originem carnium omnium, quae mouentur in terra, in aqua, in aere. ergo si de caelo est origo carnium, absurdissimum est propter hoc eas inmundiores putare, praesertim quia in ipsa structura mundi eosdem principes tenebrarum ita per omnem contextionem a summis usque ad ima conligatos dicunt, ut quanto quaeque amplius haberent commixti boni, tanto sublimius conlocari mererentur ac per hoc mundiores carnes esse deberent, quarum origo de caelo est, quam fruges quae oriuntur ex terra. deinde quid tam insanum dici potest quam conceptus factos ante uitae commixtionem tanto uiuaciores fuisse, ut et abortiui et de caelo in terram ruentes uiuerent, commixta autem uita nisi tempore maturo editi uiuere non possint, et si de paulo altiore loco cadant. continuo moriantur ? utique si regnum uitae contra regnum mortis belligerauit, commixta uita uiuaciores facere debuit, non corruptibiliores. quodsi in sua natura quaeque res magis suam retinet incorruptionem, non duas naturas, bonam et malam. sed duas bonas, quarum sit una melior, praedicare debuerunt. unde igitur adserunt inmundiores carnes, quas de caelo genus ducere adfirmant, istas dumtaxat omnibus notas? nam ipsa prima corpora principum tenebrarum ex arboribus ibidem natis tamquam uermiculos opinantur exorta, ipsas autem arbores ex quinque illis elementis. proinde si animalium corpora primam originem habent ex arboribus, secundam de caelo, quid causae est, ut inmundiora quam fructus arborum aestimentur? si propterea, quia cum moriuntur, amittunt animam, ut iam inmundum sit. quicquid uita deserente manserit, cur eodem pacto non sunt inmunda olera uel poma, quae utique, sicut supra dictum est. cum decerpuntur uel auelluntur, moriuntur? horum quippe homicidiorum rei esse nolunt, dum nihil ex terra uel ex arbore decerpunt. deinde cura duas animas esse in uno animantis corpore adfirmant, unam bonam de gente lucis, alteram malam de gente tenebrarum, numquid, cum occiditur animal, bona anima fugit et mala remanet? si enim hoc esset, si uiueret animal occisum, quomodo uiuebat in gente tenebrarum, quando solam suae gentis habebat animam, qua etiam rebellauerat aduersum regna diuina? cum ergo in morte cuiuslibet animalis utraque anima. et bona et mala, deserat carnem, cur inmunda caro dicitur, quasi a sola bona anima deseratur? quia etsi aliquae uitae reliquiae remanent, ex utraque remanent; nec ipsum quippe fimum dicunt remanere sine aliquibus exiguis reliquiis membrorum dei. nullam igitur causam reperiunt, cur adseuerent carnes frugibus inmundiores. sed uidelicet fallacem castitatem suam ostentare conantes eo putant inmundiorem carnem, quod de concubitu existat, quasi non tanto uehementius coguntur membro illi diuino manducando succurrere. quanto illic artius conligatum putant. postremo si ista causa est maioris inmunditiae carnium, ea comedant animalium corpora. quae non de concubitu oriuntur, sicut sunt innumerabilia genera uermium, quorum nonnullos uulgo edunt quaedam Veneticae regiones ex arboribus natos. ranas etiam, quas repente ex una pluuia terra generat, in escam isti adsumere debuerunt. ut dei sui membra talibus formis commixta liberarent, si eam carnem detestantur, quae concubitu propagatur. et genus humanum erroris arguerent, quod gallinis columbisque uescantur ex masculorum feminarumque coitu procreatis et mundiores caeli et terrae filias ranas abiciant. nam secundum istorum fabulam mundiores sunt primi principes tenebrarum. quorum parentes arbores fuerunt. quam ipse Manichaeus. quem pater et mater concumbendo genuerunt, mundiores etiam peduculi eorum. qui sine concubitu sudore carnis uel corporis exhalatione nascuntur, quam isti ipsi miseri, qui de parentibus concumbentibus nati sunt. aut si iam quicquid ex carne etiam sine concubitu nascitur, propterea putant inmundum, quia ipsa caro ex concubitu est, inmunda erunt olera et fruges, quae de stercoribus fertilius uberiusque surrexerint. ubi uideant, quid faciant uel quid respondeant, qui fruges dicunt mundiores esse quam carnes. nam stercore quid inmundius ex carne proicitur et quid frugibus feracius adhibetur? certe ipsi dicunt per adtritiones et digestiones ciborum fugere inde uitam et exiguum quiddam in stercore remanere. cur ergo ubi exigua uita remanet, inde cibi uestri, hoc est fructus terrae de stercore et meliores et maiores et plures existunt? caro non purgamentis terrae. sed fetibus pascitur; terra uero purgamentis carnis, non fetibus fecundatur. eligant, quid sit mundius, aut iam correcti desinant esse inmundi et infideles, quibus nihil sit mundum, et nobiscum amplectantur apostolum dicentem: omnia munda mundis; domini est terra et plenitudo eius; omnis creatura dei bona est. omnia quippe, quae naturaliter sunt, in ordine suo bona sunt et nemo in eis peccat, nisi qui ordinem suum in dei oboedientia non custodiens eorum quoque ordinem male utendo perturbat.
- 6.9.1
Patres autem nostri, qui deo placuerunt. tenuerunt ordinem suum in ipsa oboedientia. ut quicquid deus temporibus congruis iubendo. distribuit. sic obseruarent. quemadmodum ille distribuit. itaque non solum carnes ad cibos datas, cum omnes natura mundae essent. quasdam tamen nonnulla significatione inmundas illo tempore non ederunt, quo eas non edi praeceptum erat. ut talibus significationibus futura rerum manifestatio praefiguraretur, sed et azymum panem et cetera huiusmodi, in quibus fuisse umbram futurorum dicit apostolus, tam rei essent illius temporis et illius populi homines, si obseruare contemnerent, quando illa sic fieri, ista quae nunc reuelata sunt. tunc sic praenuntiari oportebat, quam nos desipientes essemus, si nunc iam manifesto nouo testamento illas praenuntiatiuas obseruationes aliquid nobis prodesse putaremus. sicut sacrilegi et inpii, si eosdem libros, qui propter nos scripti sunt, ut ea. quae iam nobis reuelata et in manifestatione adnuntiata sunt, tanto ante illis figuris praenuntiata cognoscentes fideliter et firmiter teneremus, ideo putaremus abiciendos. quia ea. quae ibi scripta sunt, non iam obseruare corporaliter. sed intellegere et facere spiritaliter nos dominus iubet; scripta sunt enim propter nos, in quos finis saeculorum obuenit, sicut item dicit idem apostolus. omnia enim, quae ante scripta sunt, ut nos doceremur, scripta sunt. quapropter non manducare azymum per statutos septem dies tempore ueteris testamenti peccatum fuit, tempore autem noui testamenti non est peccatum. sed in spe futuri saeculi, quam habemus in Christo, qui et animam nostram induens iustitia et corpus nostrum induens inmortalitate totos nos innouat, credere aliquid ex ueteris corruptionis necessitate atque indigentia nos passuros uel acturos semper peccatum est, quamdiu uoluuntur isti septem dies, quibus peragitur tempus. sed hoc ueteris testamenti temporibus in figura occultatum a quibusdam sanctis intellegebatur. tempore autem noui testamenti in manifestatione reuelatum populis praedicatur. unde scriptura ipsa tunc erat praeceptum, nunc testimonium. scenopegia non celebrare aliquando peccatum fuit, nunc non est peccatum. tabernaculo autem dei, quod est ecclesia, non conpaginari semper peccatum est. sed tunc agebatur sub praecepto figuratio, nunc legitur in testimonio reuelatio. nam illud, quod tunc factum est, non diceretur tabernaculum testimonii, nisi alicui ueritati, quae suo tempore declaranda erat, quadam congruentia significationis adtestaretur. lineis uestibus miscere purpuram et linostima ueste indui aliquando peccatum fuit, nunc non est peccatum. sed inordinate uiuere et diuersi generis professiones uelle miscere, ut uel sanctimonialis habeat ornamenta nuptarum uel ea quae se non continens nupsit speciem uirginis gerat, omni modo peccatum est; et si quid inconuenienter ex diuerso genere in uita cuiusque contexitur. uerum illud tunc figurabatur in uestibus, quod nunc declaratur in moribus; illud enim erat tempus significandi, hoc manifestandi. ergo ipsa scriptura, quae tunc fuit exactrix operum significantium. nunc testis est rerum significatarum; et quae tunc obseruabatur ad praenuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. bouem et asinum ad operandum iungere tunc non licebat, nunc licet. declaratum est enim per apostolum, cum de boue triturante non infrenando scripturam recoleret dicentem: numquid de bubus cura est deo? quare ergo nunc legitur, quando id quod prohibuit iam licet ? quia idem ipse ibi secutus apostolus ait: propter nos scriptura dicit. et utique inpium est, ut non legamus nos, quod scriptum est propter nos; magis enim propter nos, quibus manifestatur, quam propter illos, in quibus figurabatur. bouem quippe et asinum, si necesse sit, unusquisque sine detrimento operis iungit; sapientem uero et stultum, non ut unus praecipiat et alter obtemperet, sed pariter ex aequali potestate, ut adnuntient uerbum dei, non sine scandalo quisque comites facit. itaque eandem scripturam tenemus et tunc potestate praecipientem umbris tegendum, quod nunc aperiretur. et nunc auctoritate adtestantem luce apertum, quod tunc tegebatur.
- 6.9.2
De caluo autem et reburro. quod eos inmundos lex dixerit, parum Faustus adtenderat aut in mendosum codicem inciderat. sed utinam ipse caluam frontem habere uoluisset atque in ea crucem Christi figere non erubuisset! profecto Christum clamantem: ego sum ueritas, nec cum falsis uulneribus occubuisse nec cum falsis cicatricibus resurrexisse credidisset. quin etiam dicit: ego fallere non didici; quod sentio loquor. non est ergo discipulus Christi sui, quem falsas cicatrices dubitantibus discipulis demonstrasse insanus opinatur et non solum de ceteris uanitatibus suis, sed etiam de ipsa Christi fallacia sibi tamquam non fallenti uult credi: utrum Christo melior, quo fallente ipse non fallit, an eo ipso non ueracis Christi, sed fallacis Manichaei discipulus, cum et in hoc fallit, in quo se non didicisse fallere gloriatur.
- 7.1.1
LIBER SEPTIMUS.
- 7.1.2
FAUSTUS dixit: Quare non credis in genealogiam Iesu? multae quidem sunt causae, sed palmaris illa, quia nec ipse ore suo usquam se fatetur patrem habere aut genus in terra, sed e contra, quia non sit de hoc mundo, quia a patre deo processerit, quia descenderit de caelo, quia non sibi sint mater et fratres, nisi qui fecerint uoluntatem patris sui, qui in caelis est. et ad haec illi ipsi. qui has ei genealogias ascribunt, non eum ante natiuitatem cognouisse uidentur, sed neque statim, ut natus est, quo crederentur ea scripsisse, quae erga eum oculis suis uiderint gesta, sed iuueni iam et maturo coniuncti sunt ei, id est annorum ferme triginta, siquidem et aetas ascribi diuinis potest sine blasphemia. quare cum in omni testimonio ueritatis hoc semper quaeri soleat, utrumne quis audierit, an uiderit, isti uero nec audisse se fateantur ab ipso generationis hunc ordinem aut quia omnino sit natus, nec uidisse oculis, quia longo post tempore, id est post baptismum cognouerint eum: mihi et omni recte iudicanti tam stultum uidetur hoc credere, quam si quis caecum et surdum testem in iudicium uocet.
- 7.2.1
AUGUSTINUS respondit: Quam dicit palmarem causam, cur non accipiat genealogian Iesu Christi. ibi apertissime uictus ostenditur legentibus, quae supra diximus de filio hominis, quod tam crebro se Christus esse testatur, et de filio dei, quomodo idem ipse sit et filius hominis, quomodo secundum diuinitatem non habeat genus in terra, secundum carnem autem sit ex semine Dauid, secundum quod apostolica doctrina testatur. unde oportet eum credi et intellegi et a patre exisse et de caelo uenisse et hic tamen uerbum carnem factum inter homines habitasse. quodsi propterea putant eum non habuisse in terra matrem uel genus, quia dixit: quae mihi mater uel qui fratres? superest, ut etiam discipulos eius, quibus hoc exemplum in se ipso praebuit, ut terreni generis necessitudinem propter regnum caelorum contemnerent, adfirment non habuisse patres, quia dixit eis: ne uobis dicatis patrem in terra; unus est enim pater uester deus. quod ergo istos de patribus docuit, hoc ipse de matre et fratribus prior fecit, sicut et alia multa, in quibus se nobis, ut eum imitaremur, praebere et, ut sequeremur, praeire dignatus est. quapropter iste, qui in eo, quod putat palmare, sic uincitur, quam iaceat et inuoluatur in ceteris animaduertendum est. quippe qui propterea dicit non credendum apostolis, qui eius non solum diuinam, sed etiam humanam natiuitatem adnuntiauerunt, quia postea iuueni adhaeserunt et nec uiderunt eum natum nec se hoc ab illo audisse dixerunt. cur ergo credunt Iohanni dicenti: in principio erat. uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum; hoc erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil et cetera, quae illis quamuis non intellegentibus tamen placent? dicant. ubi hoc Iohannes uiderit aut ubi se hoc ab ipso domino audisse dixerit. quicquid enim dixerint, unde hoc Iohannes scire potuerit, inde credimus etiam omnes adnuntiatores natiuitatis Christi id, quod adnuntiauerunt, scire potuisse. deinde quaero, unde credant dixisse dominum: quae mihi mater aut qui fratres? si quia hoc euangelista narrauit, cur ei non credunt et illud: quia mater eius et fratres quaerebant eum? si autem hoc mentitus est, quod nolunt credere, quomodo ei credunt Christum dixisse. quod nolunt intellegere? deinde si Christum natum. quia iam iuueni adhaeserat. non potuit nosse Matthaeus, unde potuit Christum non natum post tot annos natus nosse Manichaeus ? dicturi sunt: spiritus sanctus hoc sciebat, qui erat in Manichaeo. ille sane si spiritus sanctus esset, uera dixisset. sed cur non potius de Christo discipulis eius, qui etiam corporaliter ei adhaeserunt, credimus, qui non solum per spiritum sanctum ab ipso inpertitum scire potuerunt, si quid lateret in rebus humanis, sed tam recenti et praesenti memoria etiam solo humano sensu genus Christi secundum carnem et totam originem conlegerunt? et tamen caeci et surdi testes dicuntur apostoli. utinam tu non tantum caecus et surdus fuisses, ne tam uana et sacrilega disceres, sed etiam mutus, ne talia diceres!
- 8.1.1
LIBER OCTAVUS.
- 8.1.2
FAUSTUS dixit: Quare non accipis testamentum uetus ? quia iam praeuentus sum nouo; ueteri autem et nouo non conuenit, ut scriptura testatur. nam pannum, inquit, nouum nemo adsuit uestimento ueteri, alioquin maior scissura fiet. quia ergo maiorem sicuti uos scissuram facere caueo, christianam nouitatem Hebraicae uetustati non misceo. quis enim non etiam sordidum iudicet nouis uestibus indutis non donare inferioribus ueteres ? quapropter ego, etiam si natus essem Iudaeus, ut fuerunt apostoli, dignum tamen erat me nouo accepto testamento uetus repudiare, ut fecerunt ipsi. nunc uero et naturae beneficio consecutus, ut sub seruitutis iugo non nascerer, et Christo mihi protinus occurrente cum pleno munere libertatis, quam miser et stultus et insuper ingratus ero, si me ultro addixero seruituti ? quippe Paulus inde Galatas arguit, quod in circumcisionem relabentes ad infirma repedarent et egena elementa, quibus denuo seruire uellent. quomodo ergo id ego admittam, in quo alium uideam reprehendi? turpe est redire in seruitutem, sed turpius ire.
- 8.2.1
AUGUSTINUS respondit: Iam quidem satis superius ostendimus, quare et quomodo teneamus auctoritatem ueteris testamenti non ad Iudaicae seruitutis imitationem, sed ad christianae libertatis testificationem. neque enim mea, sed apostoli uox est: quia omnia haec in figura contingebant illis; scripta autem sunt propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. quapropter non in seruitute facimus, quae iussa sunt ad nos praenuntiandos, sed in libertate legimus, quae scripta sunt ad nos confirmandos. quis itaque iam non intellegat, unde Galatas reuocat apostolus, non religiose scripturam circumcisionis legentes, sed iam superstitiose circumcidi uolentes ? unde non pannum nouum uestimento ueteri adsuimus, sed erudimur in regno caelorum ad similitudinem illius patris familias, quem commemorat dominus proferentem ' de thesauro suo noua et uetera. ille autem adsuit pannum nouum uestimento ueteri, qui continentiam uult habere spiritalem et nondum deposuit spem carnalem. nam legite diligenter et uidete de ieiunio dominum interrogatum respondisse: nemo adsuit pannum nouum uestimento ueteri. adhuc enim discipuli dominum carnaliter diligebant, quandoquidem etiam, ne occisum amitterent, formidabant. unde Petrum reuocantem se a passione satanan appellat. quod non saperet, quae dei sunt. sed quae hominum. proinde adtendite in illa phantasia uestra de regno dei, unde istam lucem solis carni conspicuam tamquam ad exemplum uobis propositam diligitis et adoratis, quam carnalem spem geratis, et inuenietis ieiunia uestra quomodo prudentiae carnis tamquam uestimento ueteri adsuantur. uerumtamen cum pannus nouus uestimento ueteri non conueniat, unde potuerunt principibus tenebrarum membra dei uestri non adiuncta atque consuta, sed, quod est uehementius, commixta et concreta cohaerere ? an utrumque uetus est, quia utrumque falsum, et utrumque de prudentia carnis est? nisi forte inde uultis probare unum fuisse nouum. alterum uetus, quia maior scissura facta est, ut miserabilis pannus de regno lucis abscinderetur et globo tenebrarum aeterna poena configeretur. et tamen argute sibi uidetur uelut acu linguae diuinarum scripturarum firmamenta conpungere talium fabularum sordidus sartor aut mendicus indutor.
- 9.1.1
LIBER NONUS.
- 9.1.2
FAUSTUS dixit: Quare non accipis uetus testamentum? si apostolis licuit sub eodem natis ab eo discedere, mihi quare non liceat in quo natus non sum, non usurpare? omnes quippe gentiles nascimur. non Iudaei, non denique christiani. sed alios ad se ex eadem gentilitate testamentum uetus adducit facitque Iudaeos, alios nouum et initiat christianos, tamquam si duae arbores, dulcis et amara, radicibus suis unius terrae in se uim transferant mutandam qualitatibus suis. apostolis ergo in dulcem transeuntibus ex amaro, quam demens ero ego, si in amarum conuertar ex dulci?
- 9.2.1
AUGUSTINUS respondit: Cur ergo apostolus, quem dicis relicto iudaismo ex amaritudine transisse in dulcedinem, magis inde fractos ramos dicit, qui ex ipso populo in Christo credere noluerunt, et in ipsa oleae radice, id est origine sanctorum Hebraeorum. tamquam oleastrum gentes insertas ut fierent participes pinguedinis oleae? nam cum de Iudaeorum lapsu admoneret gentes, ne superbirent. ita locutus est: uobis enim, inquit, dico, gentes, quamdiu quidem ego sum gentium apostolus. ministerium meum glorificabo. si quo modo ad aemulationem prouocare potero carnem meam. ut saluos faciam aliquos ex illis. si reiectio illorum reconciliatio est mundi, quae erit adsumptio nisi uita ex mortuis? si autem delibatio sancta est, et consparsio: et si radix sancta est, et rami. quodsi aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum esses oleaster, insertus es in illis et socius radicis factus es et pinquedinis oleae, noli gloriari aduersus ramos. quodsi gloriaris, non tu radicem portas, sed radix te. dicis ergo: fracti sunt rami, ut ego inserar. bene. incredulitate fracti sunt. tu autem fide stas, noli altum sapere, sed time; nam si deus naturalibus ramis non pepercit. neque tibi parcet. uides ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem, qui ceciderunt, seueritatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate; alioquin et tu excideris. et illi si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim deus iterum inserere illos. nam si tu ex naturali excisus oleastro et contra naturam insertus es in bonam oliuam, quanto magis illi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae oliuae? nolo enim uos ignorare. fratres, sacramentum hoc. ut non sitis uobis sapientes, quia caecitas ex parte Israhel facta est, donec plenitudo gentium intraret. et sic omnis Israhel saluus fieret. uidetis ergo uos, qui in ista inseri radice non uultis, non quidem fractis ramis esse similes, sicut est carnalis et inpius populus Iudaeorum, sed in oleastri amaritudine remansisse. nam quid nisi oleastrum gentium sapit adorare solem et lunam? nisi forte propterea uos iam non putatis esse in oleastro gentium. quia spinas noui generis addidistis et falsum Christum, quem cum sole et luna coleretis, non manu fabrili, sed peruerso corde finxistis? inserimini ergo in radicem oleae, quo se redditum gaudet apostolus, qui inter fractos ramos per incredulitatem fuit. inde se quippe liberatum dicit, cum se a iudaismo ad Christum transisse laetatur, quia Christus semper in illa radice atque in illa arbore praedicatus est: in quem uenientem qui non crediderunt, fracti sunt inde; et qui crediderunt, inserti sunt ibi. quibus ne superbiant, dicitur: noli altum sapere, sed time; nam si deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. sed ne de ipsis fractis desperetur, paulo post dicit: et ipsi si non permanserint in infidelitate, inserentur; potens est enim deus iterum inserere illos. nam si tu ex naturali excisus oleastro et contra naturam insertus es in bonam oliuam. quanto magis illi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae oliuae? ecce unde etiam ipse gloriatur a fractura liberatus et radicis pinguedini redditus. qui ergo in uobis sunt, quos inde fregit inpietas, redeant et rursus inserantur; qui autem numquam ibi fuerunt, ueniant a naturali sterilitate praecisi participes fecunditatis futuri.
- 10.1.1
LIBER DECIMUS.
- 10.1.2
FAUSTUS dixit: Cur non accipis testamentum uetus? quia et ab ipso hoc et ex nouo didicimus aliena non concupiscere. quid autem, inquis, alienum habet. testamentum uetus? immo quid habet non alienum? diuitias promittit et uentris saturitatem et filios et nepotes uitamque longam et cum his Chananitidis regnum, sed omnia haec circumcisis et obseruantibus sabbata et immolantibus sibi et abstinentibus a porcina et huiusmodi ceteris: quae quia ego neglego et christianus omnis, ut inepta scilicet et ad salutem animi minime pertinentia, idcirco nec quae promittit. ad me iam expectare cognosco, memorque quia sit mandatum: non concupisces aliena, Iudaeis bona sua habere libens uolensque permisi solo scilicet euangelio et regni caelorum splendida hereditate contentus. nam ut Iudaeo, si sibi euangelium usurparet. iure increpitans dicerem: "inprobe, quid tibi cum eo est, cuius praecepta non seruas?" sic uereor, ne mihi eadem Iudaeus increpitet tenenti testamentum uetus, cuius mandata contemnam.
- 10.2.1
AUGUSTINUS respondit: Eadem saepe uana repetere istum non pudet, sed eadem saepe quamuis uera respondere me piget. quisquis itaque etiam aduersus ista responsionem quaerit, quae superius a nobis dicta sunt, legat. Iudaeo autem dicenti mihi: "cur tenes uetus testamentum, cuius praecepta non seruas?" respondeo seruari a christianis etiam ex ipsis libris praecepta uitae agendae; praecepta uero . uitae significandae tunc recte obseruata, cum praenuntiabantur ista, quae nunc reuelata sunt. quapropter etiam ipsa sic non obseruo ad religionem, ut teneam tamen ad testificationem, sicut et promissa carnalia, quae ibi continentur, unde proprie uetus dicitur testamentum. quamuis mihi aeterna speranda reuelata sint, et illa tamen adtestantia lego. quae in figura contingebant illis; scripta autem sunt propter nos, in quos finis saeculorum obuenit. itaque si audistis, quid respondeamus Iudaeis, audite et quod obiciam Manichaeis.
- 10.3.1
Certe Faustus dixit turbari nos posse, si nobis Iudae dixerint: quare tenetis uetus testamentum, cuius praecepta non obseruatis? quibus nos eiusdem scripturae uenerata atque seruata auctoritate respondemus. uos quid respondetis, cum uobis dicitur: quare tenetis euangelicos libros, quorum uos ad decipiendos inperitos confingitis sectatores, et quae ibi scripta sunt, non solum non creditis, sed etiam quantis potestis uiribus obpugnatis? certe uidetis uos potius de nouo testamento quam nos de uetere obiectis respondere non posse. omnia enim quae in uetere scripta sunt, nos et uera esse dicimus et diuinitus mandata et congruis temporibus distributa. uos autem, cum uobis obiecta fuerint, quae in libris noui testamenti scripta sunt nec accipiuntur a uobis, deficientes in respondendo et manifesta ueritate faucibus pressis anhelitu saucio dicitis esse falsata. quid aliud possent exspirare praefocata ora fallacium? uel potius quid aliud possent putere confossa cadauera mortuorum? et tamen confessus est Faustus non concupiscere aliena non solum se ex nouo testamento, sed etiam ex uetere didicisse: quod certe a suo deo non posset discere. ille quippe. si non concupiuit aliena. quare super terram tenebrarum, ubi numquam fuerunt, noua saecula construxit? an dicturus est: prior ipsa gens tenebrarum regnum meum concupiuit. quod ab illa erat alienum? ergo imitatus est gentem tenebrarum, ut et ipse concupisceret aliena? an angustum antea fuerat regnum lucis? optandum igitur erat bellum, ut adquireretur de uictoria latitudo regnandi. quod si bonum est, et ante potuit concupisci, sed expectabatur, ut gens hostilis in bellum prior erumperet. quo quasi iustius expugnaretur. si autem non est bonum, quare inimico uicto super alienam terram crescere uoluit regnum suum, cum prius contentus suis finibus plena felicitate uixisset? sed utinam uere isti haec ipsa praecepta uitae agendae, quorum est unum. ne concupiscamus alienum, uellent ex illis litteris discere, profecto mansuescerent et mites intellegerent etiam illa praecepta uitae significandae, quibus eorum oblatrat offensio, et illi tunc tempori obseruanda congruisse et huic nunc tempori intellegenda congruere. nos autem quomodo uetus testamentum tamquam alienum concupiscimus. cum ea legamus, quae in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos. in quos finis saeculorum obuenit? puto, quod non concupiscit alienum. qui hoc legit. quod scriptum est propter ipsum.
- 11.1.1
LIBER UNDECIMUS.
- 11.1.2
FAUSTUS dixit: Apostolum accipis? et maxime. cur ergo non credis filium dei ex semine Dauid natum secundum carnem? non equidem crediderim apostolum dei contraria sibi scribere potuisse et modo hanc. modo illam de domino nostro habuisse sententiam. sed quia uobis ita placet. qui numquam sine stomacho auditis aliquid esse in apostolo cauponatum. ne hoc quidem nobis scias esse contrarium, si quidem haec uetus uideatur esse et antiqua opinio Pauli de Iesu. cum eum et ipse Dauid filium putaret ut ceteri. quod tamen ubi falsum didicit. interpolat et infirmat scribensque ad Corinthios. nos, inquit. neminem nouimus secundum carnem: et si cognouimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus. quare consideres oportet, quantum intersit inter haec duo capitula. e quibus unum perhibet Iesum filium Dauid secundum carnem. alterum uero iam se neminem nosse secundum carnem. quae si utraque sunt Pauli. aut hac ratione erunt. qua dixi. aut unum ipsorum non erit Pauli. prosequitur denique: itaque, inquit. si qua est in Christo noua creatura. uetera transierunt, ecce facta sunt omnia noua. uides ergo eum ueterem appellare et transitoriam fidem illam priorem, id est Iesum credidisse ex semine Dauid secundum carnem, nouam uero hanc secundam et permanentem, quia neminem iam nouerit secundum carnem. quapropter et alibi. cum essem, inquit, paruulus, ut paruulus loquebar, ut paruulus sapiebam, ut paruulus cogitabam; cum autem factus sum uir, quae paruuli erant euacuaui. quod si ita est, quid ergo et nos indignum facimus, si nouam et meliorem Pauli tenentes confessionem ueterem illam ac deteriorem proicimus? aut si uobis secundum quod ad Romanos scribit credere cordi est, nobis quare licitum non sit secundum quod ad Corinthios dogmatizare? quamuis et hoc ad duritiam uestram ita responderim. alioquin absit apostolum dei, quod aedificauit, umquam destruere. ne se ipse praeuaricatorem constituat. ut contestatus est. uerumtamen si eius est prior illa sententia, nunc emendata est; sin fas non est Paulum inemendatum dixisse aliquid umquam, ipsius non est.
- 11.2.1
AUGUSTINUS respondit: Hoc est. quod paulo ante dixi. quia ubi sic manifesta ueritate isti praefocantur, ut obsessi dilucidis uerbis sanctarum scripturarum exitum in eis fallaciae suae reperire non possint, id testimonium. quod prolatum est. falsum esse respondent. o uocem a ueritate fugacem, in amentia pertinacem! usque adeo inuicta sunt, quae aduersus uos de diuinis codicibus proferuntur, ut non sit aliud, quod dicatis nisi eos esse falsatos. quae auctoritas litterarum aperiri. qui sacer liber euolui, quod documentum cuiuslibet scripturae ad conuincendos errores exeri potest, si haec uox admittitur, si alicuius ponderis aestimatur? aliud est ipsos libros non accipere et nullo eorum uinculo detineri, quod pagani de omnibus libris nostris. quod Iudaei de nouo testamento faciunt, quod denique nos ipsi de uestris et aliorum haereticorum, si quos suos et proprios habent, uel de his. qui appellantur apocryphi — non quod habendi sint in aliqua auctoritate secreta, sed quia nulla testificationis luce declarati de nescio quo secreto nescio quorum praesumptione prolati sunt —: aliud est ergo auctoritate aliquorum uel librorum uel hominum non teneri et aliud est dicere: iste quidem uir sanctus omnia uera scripsit et ista epistula ipsius est, sed in ea ipsa hoc eius est, hoc non est eius. ubi cum ex aduerso audieris .. proba." non (confugias ad exemplaria ueriora uel plurium codicum uel antiquorum uel linguae praecedentis, unde hoc in aliam linguam interpretatum est. sed dicas: inde probo hoc illius esse, illud non esse. quia hoc pro me sonat, illud contra me. tu es ergo regula ueritatis? quicquid contra te fuerit, non est uerum? quid? si alius simili insania. sed tamen qua tua duritia confringatur, existat et dicat: immo illud, quod pro te sonat, falsum est, hoc autem, quod contra te est, uerum est, quid acturus es? nisi forte alium librum prolaturus. ubi quicquid legeris. secundum tuam sententiam possit intellegi. hoc si feceris, non de aliqua eius particula, sed de toto audies contradicentem et clamantem: falsus est. quid ages ? quo te conuertes? quam libri a te prolati originem, quam uetustatem, quam seriem successionis testem citabis? nam si hoc facere conaberis, et nihil ualebis et uidebis in hac re quid ecclesiae catholicae ualeat auctoritas. quae ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie et tot populorum consensione firmatur. itaque si de fide exemplarium quaestio uerteretur. sicut in nonnullis, quae et paucae sunt et sacrarum litterarum studiosis notissimae sententiarum uarietates, uel ex aliarum regionum codicibus, unde ipsa doctrina commeauit, nostra dubitatio diiudicaretur, uel si ibi quoque codices uariarent. plures paucioribus aut uetustiores recentioribus praeferrentur: et si adhuc esset incerta uarietas, praecedens lingua, unde illud interpretatum est, consuleretur. hoc modo quaerunt, qui, quod eos mouet in scripturis sanctis tanta auctoritate firmatis, inuenire uolunt. ut habeant, unde instruantur, non unde rixentur.
- 11.3.1
Hoc autem, quod aduersus inpietatem uestram ex apostoli Pauli epistula profertur, filium dei ex semine Dauid esse secundum carnem, omnes codices et noui et ueteres habent, omnes ecclesiae legunt, omnes linguae consentiunt. exuimini ergo pallio fallaciae. quo Faustus indutus. cum sibi proposuisset tamquam interrogautem et dicentem: accipis apostolum Paulum? respondit: et maxime. cur enim non potius respondit: et minime, nisi quia fallax aliud quam id. quod falsum erat, respondere non potuit? quid enim accepit apostoli Pauli? non primum hominem, quem ille dicit de terra terrenum. de quo item dicit: factus est primus homo Adam in animam uiuentem, ille autem adnuntiat nescio quem primum hominem nec de terra terrenum nec factum in animam uiuentem, sed de substantia dei id ipsum existentem quod deus est, membra sua uel uestimenta sua uel arma sua, id est quinque elementa cum et ipsa nihil aliud essent quam substantia dei, in tenebrarum gente mersisse, ut inquinata caperentur. non secundum hominem, quem Paulus dicit de caelo, quem dicit etiam nouissimum Adam in spiritum uiuificantem, quem dicit factum ex semine Dauid secundum carnem, factum ex muliere. factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret; de quo ad Timotheum dicit: memor esto Christum legum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum; in cuius exemplo etiam resurrectionem nostram praedicat dicens: tradidi enim uobis in primis, quod et accepistis, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas; et quiasepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas. et paulo post infert, quare hoc dixerit: si autem Christus praedicatur, quia resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in uobis, quia resurrectio mortuorum non est? iste autem. qui interrogatus, utrum accipiat apostolum Paulum, respondet: et maxime, haec omnia negat. nec Iesum ex semine Dauid uult accipere nec factum ex muliere, quam, non quod fuerit uel concumbendo uel pariendo corrupta, mulierem Paulus appellat sed more scripturarum loquitur, quae ipsum sexum sic appellare consueuerunt; sicut in genesi de Eua scriptum est: formauit eam in mulierem, cum commixta uiro non fuisset. nec ipsam mortem Christi et sepulturam et resurrectionem accipit, quandoquidem Christum dicit nec mortale corpus habuisse, ubi illa uera mors esset, nec illas cicatrices ueras fuisse, quas post resurrectionem discipulis ostendit, cum eis, quod et Paulus commemorat, uiuus adparuit; nec ipsam carnem nostram resurrecturam in corpus spiritale mutatam, sicut apertissime idem apostolus dicit: seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. unde discernens inter corpus animale et spiritale contexit, quod iam commemoraui de primo Adam et nouissimo Adam, deinde intulit: hoc autem dico, fratres. quoniam caro et sanguis regnum dei possidere non possunt. et ne quisquam ipsam speciem carnis et ipsam substantiam non posse resurgere credidisset, exprimere uolens, quid nunc appellauerit carnem et sanguinem, quia ipsam corruptionem intellegi uoluit, quae tunc in resurrectione iustorum non erit, continuo contexuit: neque corruptio incorruptelam possidebit. et ne adhuc quisquam putaret non illud, quod sepultum fuerit, resurrecturum, sed tamquam alia tunica ponatur et alia melior accipiatur, uolens apertissime declarare, quia hoc ipsum in melius commutabitur — sicut uestimenta Christi in monte non sunt posita et alia sumpta, sed ipsa, quae fuerant, in melius clarificata sunt — sequitur et contexit dicens: ecce mysterium uobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes inmutabimur. et ne adhuc esset incertum, qui sint, qui inmutabuntur: in atomo, inquit, in ictu oculi, in nouissima tuba; canet enim tuba et mortui resurgent incorrupti et nos conmutabimur. adhuc forte dicant non secundum hoc mortale et corruptibile corpus nos in resurrectione conmutari, sed secundum animam, cum apostolus hoc non proposuerit, unde diceret, sed de corpore ab ipsius quaestionis initio locutus fuerit, sicut ipsa eius indicat propositio: sed dicet' aliquis, inquit, quomodo resurgunt mortui? quo autem corpore ueniunt? hic tamen consequenter tamquam digito ostendit, unde loqueretur, et subiecit dicens: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem. haec ergo cum iste neget cumque ipsum deum, de quo Paulus dicit: inmortali, incorruptibili, soli deo honor et gloria amen, iste corruptibilem praedicet, quandoquidem substantiam eius atque naturam et totam timuisse, ne a tenebrarum gente corrumperetur et ut ceterae consuleretur, ex parte corruptam detestanda et abominanda eorum fabula somniat: quid est, quod etiam in hoc conatur fallere inperitos et in diuinis scripturis minus eruditos, ut interrogatus, utrum accipiat apostolum Paulum, respondeat: maxime, et inueniatur „minime* ?
- 11.4.1
Sed certa, inquit, ratio est, qua ostendam Paulum apostolum aut proficiendo mutasse sententiam et scribentem ad Corinthios emendasse, quod scripserat ad Romanos, aut omnino non scripsisse, quod tamquam eius profertur, filium dei ex semine Dauid secundum carnem. qua tandem ratione id ostendit? quia non potest, inquit, utrumque uerum esse, et quod in epistula est ad Romanos: de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, et quod ait ad Corinthios: itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem; et si noueramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non nouimus. restat ergo, ut nos demonstremus, quam possit utrumque uerum esse et quam sibi haec duo non sint contraria. unum quippe eorum non esse Pauli nullo modo possumus dicere, quia nulla in eo uariat codicum auctoritas. etsi enim in quibusdam latinis exemplaribus non legitur: factus, sed natus ex semine Dauid, cum graeca factus habeant, unde non ad uerbum, sed ad sententiam transferre uoluit dicendo "n at u m" latinus interpres, tamen Christum ex semine Dauid esse secundum carnem, omnium librorum atque linguarum concordat auctoritas. in hoc autem Paulum aliquando errasse et proficiendo mutasse sententiam, absit ut dicamus. quod etiam ipse Faustus sensit quam inprobe atque inpie diceretur, maluitque dicere Pauli epistulam aliorum falsitate corruptam quam ipsius errore uitiosam.
- 11.5.1
De his enim libris dici potest aliquid eos habere non consonum fortasse occultiori et ad dinoscendum difficiliori ueritati, quod aut sic remanserit aut in posterioribus correctum sit, qui non praecipiendi auctoritate, sed proficiendi exercitatione scribuntur a nobis. inter hos enim sumus, quibus idem dicit apostolus: et si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuelabit. quod genus litterarum non cum credendi necessitate, sed cum iudicandi libertate legendum est. cui tamen ne intercluderetur locus et adimeretur posteris ad quaestiones difficiles tractandas atque.uersandas linguae ac stili saluberrimus labor, distincta est a posteriorum libris excellentia canonicae auctoritatis ueteris et noui testamenti. quae apostolorum confirmata temporibus per successiones episcoporum et propagationes ecclesiarum tamquam in sede quadam sublimiter constituta est, cui seruiat omnis fidelis et pius intellectus. ibi si quid uelut absurdum mouerit, non licet dicere: auctor huius libri non tenuit ueritatem, sed: aut codex mendosus est aut interpres errauit aut tu non intellegis. in opusculis autem posteriorum, quae libris innumerabilibus continentur, sed nullo modo illi sacratissimae canonicarum scripturarum excellentiae coaequantur, etiam in quibuscumque eorum inuenitur eadem ueritas, longe tamen est inpar auctoritas. itaque in eis, si qua forte propterea dissonare putantur a uero, quia non, ut dicta sunt, intelleguntur, tamen liberum ibi habet lector auditorue iudicium, quo uel adprobet, quod placuerit, uel inprobet, quod offenderit. et ideo cuncta eiusmodi, nisi uel certa ratione uel ex illa canonica auctoritate defendantur, ut demonstretur siue omnino ita esse, siue fieri potuisse, quod uel disputatum ibi est uel narratum, si cui displicuerit aut credere noluerit, non reprehenditur. in illa . uero canonica eminentia sacrarum litterarum, etiamsi unus propheta seu apostolus aut euangelista aliquid in suis litteris posuisse ipsa canonis confirmatione declaratur, non licet dubitare, quod uerum sit; alioquin nulla erit pagina, qua humanae inperitiae regatur infirmitas, si librorum saluberrima auctoritas aut contempta penitus aboletur aut interminata confunditur.
- 11.6.1
Quapropter quisquis es, quem uelut repugnantia ista mouerunt, quod alibi scriptum est: filium dei ex semine Dauid, alibi autem: etsi noueramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non nouimus, etsi non utrumque ex unius apostoli litteris proferretur, sed unum eorum Paulus dixisset, alterum Petrus aut Esaias aut alius quisquam apostolorum siue prophetarum, quia ita sibi omnia in canonica auctoritate concordant, ut tamquam uno ore dicta iustissima et prudentissima pietate credantur et serenissimo intellectu inueniantur et sollertissima diligentia demonstrentur: non liceret de alterutro dubitare. proinde quia ex apostoli Pauli canonicis, id est uere Pauli epistulis utrumque profertur et non possumus dicere aut mendosum esse codicem — omnes enim latini emendati sic habent — aut interpretem errasse — omnes enim graeci emendati sic habent — restat, ut tu non intellegas, a me autem ratio flagitetur, quomodo neutrum ab altero dissonet, sed in eadem sanae fidei regula utrumque concordet. si enim tu quoque pie quaereres, posses inuenire, quomodo ista perscrutata dilucescant.
- 11.7.1
Nam quod filius dei ex semine Dauid homo factus est, nec idem apostolus uno loco dicit et aliae sanctae scripturae apertissime praedicant. quod uero dicit: etsi noueramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non nouimus, ea ipsa circumstantia scripturae loci eius satis ostendit, quid loquatur apostolus; suo quippe more uitam nostram futuram, quae iam in ipso homine mediatore Christo Iesu capite nostro resurgente conpleta est, ita spe certa meditatur, tamquam iam adsit praesensque teneatur. quae utique uita non erit secundum carnem, sicut iam Christi uita non est secundum carnem. carnem namque hoc loco non ipsam corporis nostri substantiam — quam dominus etiam post resurrectionem suam carnem appellat dicens: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere — sed corruptionem mortalitatemque carnis uult intellegi: quae tunc non erit in nobis, sicut iam in Christo non est. hanc enim proprie carnem nominabat, etiam cum de ipsa resurrectione satis euidenter loqueretur et diceret, quod iam supra commemoraui: caro et sanguis regnum dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit. cum ergo factum fuerit, quod ibi consequenter dicit: ecce mysterium uobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes inmutabimur, in atomo — id est in momento — in ictu oculi, in nouissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos inmutabimur; oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem: iam secundum id, quod carnem non ipsam corporis substantiam, sed ipsam corruptionem mortalitatis appellat, non erit utique caro, quia corruptionem mortalitatis mutata non habebit. secundum autem ipsius substantiae corporisque originem eadem caro erit, quia ipsa resurget et ipsa mutabitur, quia et illud uerum est, quod ait dominus, posteaquam resurrexit: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere, et hoc uerum est, quod ait apostolus: caro et sanguis regnum dei possidere non possunt. illud enim dictum est secundum ipsam substantiam: quae etiam tunc erit, quia ipsa mutabitur; hoc autem dictum est secundum carnalem corruptionis qualitatem: quae tunc iam non erit, quia mutata caro non corrumpetur. noueramus ergo Christum secundum carnem, id est secundum carnis mortalitatem, antequam resurgeret; sed nunc iam non nouimus, quia, sicut idem dicit apostolus, Christus resurgens a mortuis iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur.
- 11.7.2
Nam si te ad uerborum proprietatem teneas, mentitus est, quod ait: noueramus Christum secundum carnem, si Christus numquam fuit secundum carnem; nemo enim nouerat, quod non erat. non autem dixit: putabamus Christum secundum carnem, sed noueramus. uerumtamen ut uerbo non premam, ne quis adfirmet per abusionem locutum apostolum, ut pro eo, quod est "putabamus" diceret "noueramus," illud miror non adtendere homines caecos, uel potius non miror non uidere caecos, quia, si Christus ideo non habuit carnem, quia dixit apostolus nunc iam non se nosse Christum secundum carnem, nec illi habuerunt carnem, de quibus in eodem loco dicit: itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem. neque enim de solo Christo id uolens intellegi posset dicere: neminem nouimus secundum carnem, sed quia illorum secum uitam futuram tamquam praesentem meditabatur, qui resurgentes commutabuntur: amodo, inquit, neminem nouimus secundum carnem, id est: tam certam spem tenemus futurae nostrae incorruptionis et inmortalitatis, ut amodo iam in ipsa notitia gaudeamus. unde alio loco dicit: si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. nondum utique resurreximus sicut Christus, sed tamen secundum spem, quae nobis in illo est, iam nos cum illo resurrexisse testatus est. unde etiam dicit: secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis. quis autem non intellegat in lauacro regenerationis spem nobis datam salutis futurae, non iam salutem ipsam, quae promittitur? et tamen quia certa spes est, tamquam iam data esset eadem salus, saluos nos, inquit, fecit. alio quippe loco dilucidissime dicit: nos in nobis ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri. spe enim salui facti sumus, spes autem, quae uidetur. non est spes; quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus, speramus, per patientiam expectamus. sicut ergo hic non dixit: salui futuri sumus, sed: amodo iam salui facti sumus, nondum tamen in re, sed in spe — spe enim, inquit, salui facti sumus — sic et ibi dictum est: amodo neminem nouimus secundum carnem, nondum in re, sed in spe intellegetur, quia spes nobis in Christo est, quia in illo iam completum est, quod nobis promissum speramus. ille quippe iam resurrexit et mors ei ultra non dominabitur. quem etsi noueramus secundum carnem, cum adhuc moriturus esset — inerat quippe in eius corpore illa mortalitas, quam proprie carnem appellat aposto-. lus — sed iam nunc non nouimus; illud enim eius mortale iam induit inmortalitatem, unde secundum pristinam mortalitatem iam caro appellari non possit.
- 11.8.1
Itaque ipsius loci contextionem, ubi haec sententia est, de qua isti calumniantur, consideremus, ut hoc, quod dico magis eluceat. caritas, inquit, Christi conpellit nos iudicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem; etsi noueramus secundum carnem Christum, sed iam nunc non nouimus. certe iam nunc cuiuis adparet propter resurrectionem Christi hoc dixisse apostolum, quandoquidem ista uerba illud praecessit: ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. quid est enim aliud: non sibi, sed illi uiuant, nisi ut non secundum carnem uiuant in spe terrenorum et corruptibilium bonorum, sed secundum spiritum in spe resurrectionis, quae iam ex ipsis in Christo facta est? itaque eorum, pro quibus Christus mortuus est et resurrexit et qui iam non sibi, sed illi uiuunt, neminem secundum carnem apostolus nouerat propter spem futurae inmortalitatis, in cuius expectatione uiuebant; quae in Christo iam non spes, sed res erat. quem etsi nouerat secundum carnem, cum adhuc moriturus esset, iam tamen non nouerat, quia eum resurrexisse nouerat et ultra ei mortem non dominaturam. et quia omnes in illo etsi nondum re, iam tamen spe hoc sumus, sequitur et dicit: si qua igitur in Christo, noua creatura; uetera transierunt, ecce facta sunt omnia noua; omnia autem ex deo, qui reconciliauit nos sibi per Christum. omnis ergo noua creatura — id est populus innouatus per fidem, ut habeat interim in, spe, quod in re postea perficiatur — in Christo habet iam quod in se sperat. itaque nunc uetera transierunt secundum spem, quia modo iam non est tempus ueteris testamenti quo temporale atque carnale regnum expectetur a deo; et facta sunt omnia noua secundum eandem spem, ut regnum caelorum, ubi nulla erit mors atque corruptio, promissum teneamus. in resurrectione autem mortuorum non iam secundum spem, sed secundum rem et uetera transibunt, cum inimica nouissima destruetur mors; et fient omnia noua, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit inmortalitatem, quod iam factum est in Christo, quem secundum rem iam non nouerat Paulus secundum carnem. eorum uero, pro quibus mortuus est et resurrexit, nondum secundum rem, sed secundum spem neminem nouerat secundum carnem, quia illius gratia, sicut idem ad Ephesios dicit, sumus salui facti. nam et ipse . locus huic sententiae sic adtestatur: deus autem, inquit. qui diues est in misericordia, propter multam dilectionem, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, conuiuificauit nos Christo, cuius gratia sumus salui facti. quod enim hic dixit: conuiuificauit nos Christo, hoc dixit ad Corinthios: ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. et quod hic dicit: cuius gratia sumus salui facti, iam uelut perfectum sit loquitur, quod in spe tenet; nam quod paulo ante commemoraui, apertissime alibi dicit: spe enim salui facti sumus. ideoque et hic sequitur et tamquam perfectum enumerat, quod futurum est: et simul, inquit, excitauit et simul sedere fecit in caelestibus in Christo Iesu. certe enim in caelestibus Christus iam sedet, nondum autem nos; sed quia spe certa, quod futurum est, iam tenemus, simul sedere nos dixit in caelestibus, nondum in nobis, sed iam in illo. namque ne putares iam nunc esse perfectum, quod in spe ita dicitur, tamquam perfectum sit, atque ut intellegas adhuc futurum, sequitur et dicit: ut ostenderet in superuenientibus saeculis superabundantes diuitias gratiae suae in benignitate super nos in Christo Iesu. hinc est et illud: cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. ita enim dixit: cum essemus in carne, quasi iam non essent in carne. quod ita intellegitur: cum essemus in spe rerum carnalium, quando lex, quae inpleri non potest nisi per caritatem spiritalem, ad hoc super eos erat, ut per praeuaricationem abundaret delictum, ut postea reuelato nouo testamento per indulgentiam superabundaret gratia. hinc similiter alibi dicit: qui autem in carne sunt, deo placere non possunt. et ne putaret quisquam eos dictos, qui nondum mortui sunt, statim subiecit: uos autem non estis in carne, sed in spiritu; id est: qui in spe carnalium bonorum sunt, deo placere non possunt; uos autem non estis in spe carnalium, sed in spe spiritalium, id est regni caelorum, ubi et ipsum corpus per illam mutationem in suo quodam genere spiritale erit, quod modo animale est. seminatur enim corpus animale, sicut ad Corinthios idem dicit, resurget corpus spiritale. si ergo neminem eorum iam nouerat secundum carnem apostolus, qui propterea dicebantur non esse in carne, quia non erant in spe rerum carnalium, quamuis adhuc corruptibilem carnem mortalemque portarent., quanto expressius de Christo diceret, quod eum iam non nouerat secundum carnem, in cuius corpore etiam re ipsa iam perfectum erat, quod illi in spe promissum tenebant! quanto ergo melius, quanto religiosius diuinae scripturae ita pertractantur, ut discussis omnibus concordare inueniantur, quam deficiente homine in quaestione, quam soluere non potest, tamquam uerae in parte acceptentur et tamquam falsae in parte damnentur! quia et cum esset paruulus apostolus et ea, quae paruuli erant, saperet, quamquam hoc ad similitudinem dixerit, nondum erat tamen spiritalis, qualis iam erat, cum scriberet, quae ad ecclesiarum aedificationem non proficiendi exercitatione in studiosorum manibus uersarentur, sed praecipiendi auctoritate in ecclesiastico canone legerentur.
- 12.1.1
LIBER DUODECIMUS.
- 12.1.2
FAUSTUS dixit: Cur non accipitis prophetas? immo tu dic potius, si quid habes, cur debeamus prophetas accipere. propter testimonia, inquit, quae de Christo praefati sunt. ego quidem nulla inueni, quamuis adtentius eos et curiosissime legerim. sed tamen et hoc eneruis fidei confessio est in Christum sine teste et argumento non credere. nempe ipsi uos docere soletis idcirco nihil esse curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta christiana credulitas. quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis indiciis eam ac testibus fulciendo et hoc Iudaeis? aut si prima uobis sententia displicet idcircoque transistis in alteram, quis fidelior uobis esse testis debet quam deus ipse de filio suo, qui non per uatem nec per interpretem, sed ultro caelitus erupta uoce, cum eum mitteret ad terram, dixit: hic est filius meus dilectissimus, credite illi? necnon et ipse de se: a patre meo processi et ueni in hunc mundum atque multa alia huiusmodi. ad quae ringentes Iudaei "tu de te testificaris" dicebant; "testimonium tuum no.n est uerum." quibus ipse: etsi ego testificor de me, testimonium meum uerum est, quia non sum solus. nam et in lege uestra scriptum est: duorum hominum testimonium uerum est. ego sum, qui testificor de me, et testificatur de me, qui me misit pater, non dixit: prophetae. ad haec et opera ipsa sua sibi in testimonium uocat, si mihi non creditis, dicens, operibus credite; non dixit: si mihi non creditis, prophetis credite. quapropter nos testimoniis de saluatore nostro nullis egemus; exempla tantum uitae honestae et prudentiam ac uirtutem in prophetis quaerimus, quorum nihil in Iudaeorum fuisse uatibus quia te non latuerit sentio, siquidem consulente me, cur eos accipiendos putares, non inprouide nec inurbaniter silentio eorum mandatis operibus in sola transiluisti praesagia, oblitus utique scriptum esse "numquam uindemiari uuam de spinis nec de tribulis ficus." quapropter haec strictim interim et castigate ad interrogationem tuam responderim, quia quaeris, cur non accipiamus prophetas; alioquin nihil eos de Christo prophetasse abunde iam parentum nostrorum libris ostensum est. ego uero illud adiciam,. quia si Hebraici uates Christum scientes et praedicantes tam flagitiose uixerunt, iure et in ipsos dici poterit id, quod Paulus de gentium sapientibus contestatur: quia cum cognouissent deum, non ut deum clarificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et intenebratum est insipiens cor eorum. uides ergo non esse magnum magna cognouisse, nisi ex eorum uixeris dignitate.
- 12.2.1
AUGUSTINUS respondit: Nempe his omnibus uerbis id agit Faustus, ut prophetas Hebraeos neque quicquam de Christo praenuntiauisse neque, si praenuntiarunt, eorum testimonia nobis prodesse neque illos ipsos ex eorundem testimoniorum dignitate uixisse credamus. nos itaque demonstrabimus et eorum de Christo praesagia et, quantum per ea nobis ad fidei ueritatem firmitatemque consultum sit, et eos suae prophetiae congruenter apteque uixisse. in hac tripertita disputatione illud, quod primo posui, longum est sic probare, ut de illis omnibus libris testimonia proferam, quibus ostendam Christum esse praedictum; sed huius hominis leuitatem grauissimo auctoritatis pondere conteram. ita quippe non accipit prophetas Hebraeos, ut accipere se tamen profiteatur apostolos. apostolus autem Paulus, de quo cum se ipse tamquam ex aduersa uoce interrogasset, utrum eum acciperet, respondit: et maxime. quid de illorum prophetia dicat, audiamus. Paulus, inquit, seruus Christi uocatus apostolus segregatus in euangelium dei, quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem. quid uult amplius? nisi forte hoc de aliis aliquibus prophetis, non de nostris Hebraeis dictum uolunt intellegi. sed quamquam per quoslibet dictum sit, de illo tamen filio dei promissum est euangelium. qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, in quod euangelium segregatum se dicit apostolus, istorum autem perfidiae hoc sit contrarium, quod secundum hoc euangelium credimus filium dei factum ex semine Dauid secundum carnem, tamen apertiora cognoscant, quibus euidentissimum prophetis Hebraeis testimonium perhibetur per eum apostolum, cuius auctoritate superborum istorum colla frangantur.
- 12.3.1
Ueritatem. inquit, dico in Christo, non mentior contestante mihi conscientia mea in spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo. optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis cognatis secundum carnem, qui sunt Israhelitae, quorum est adoptio et gloria et testamenta et legis constitutio et obsequium et promissiones; quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula. quid potest abundantius dici, quid expressius declarari, quid sanctius commendari ? quae est enim adoptio Israhelitarum nisi per filium dei? unde ad Galatas dicit: cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. et quae gloria eorum nisi praecipue illa, de qua idem Paulus ad eosdem Romanos dicit: quid ergo amplius est Iudaeo? aut quae utilitas circumcisionis? multum per omnem modum. primum quidem, quia credita sunt illis eloquia dei. quaerant isti, quae sint eloquia dei credita Iudaeis, et ostendant nobis alia praeter Hebraeorum prophetarum. iam uero testamenta cur dixit ad Israhelitas praecipue pertinere, nisi quia et uetus testamentum illis est datum et nouum in uetere figuratum? legis autem constitutionem, quae Israhelitis data est, non intellegentes eius dispensationem, quia iam non uult nos deus esse sub lege, sed sub gratia, reprehendere isti solent inperitia furiosa. cedant ergo auctoritati apostolicae, quae laudans atque commendans Israhelitarum excellentiam etiam hoc enumerauit, quod eorum sit legis constitutio. quae si mala esset, non utique in eorum laude poneretur; si autem Christum non praedicaret, non ipse dominus diceret: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit, nec post resurrectionem sic ei adtestaretur dicens: oportebat inpleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me.
- 12.4.1
Sed quia Manichaei alium Christum praedicant, non eum, quem praedicauerunt apostoli, sed suum proprium fallacem fallaciter, cuius falsitatis sectatores congruenter et ipsi mentiuntur, nisi quod inpudenter sibi credi uolunt, cum se mentientis discipulos esse profiteantur: contigit eis, quod de ipsis infidelibus Iudaeis dicit apostolus: cum legitur Moyses, uelamen est super cor eorum; neque enim auferetur hoc uelamen, per quod non intellegunt Moysen, nisi transierint ad Christum, non qualem ipsi finxerunt, sed qualem patres Hebraei prophetauerunt. sic enim idem apostolus ait: cum autem transieris ad dominum, auferetur uelamen. neque enim mirum est, quod resurgenti Christo et dicenti: oportebat inpleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me, nolunt isti credere, quandoquidem Christus ipse narrauit, quid Abraham dixerit inmisericordi cuidam diuiti, cum apud inferos torqueretur et peteret inde mitti aliquem ad fratres suos, a quo docerentur, ne et ipsi uenirent in illum locum tormentorum. hoc enim ei dictum est: habent ibi Moysen et prophetas. et cum ille dixisset non eos credituros, nisi aliquis resurrexisset a mortuis, uerissime responsum est: si Moysen et prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent. quapropter isti non audientes Moysen et prophetas non solum a mortuis resurgenti Christo, sed omnino Christum a mortuis resurrexisse non credunt. quomodo enim resurrexisse credunt, quem mortuum fuisse non credunt? nam quomodo mortuum fuisse credunt, quem mortale corpus habuisse non credunt ?
- 12.5.1
Nos autem non illis tamquam eius Christi, qui fallax fuit, sed eius, qui omnino non fuit, fallacibus praedicatoribus non credimus. habemus enim Christum uerum atque ueracem, praedictum a prophetis, praedictum ab apostolis praedicationis suae testimonia ex lege et prophetis exhibentibus, sicut innumerabilibus locis ostendunt. quod Paulus breuissime uerissimeque conplexus est dicens: nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et prophetas. quos prophetas nisi Israhelitas, quorum esse apertissime dixit et testamenta et legis constitutionem et promissiones ? de quo promissiones nisi de Christo? quod breuiter alio loco determinat, cum de Christo loquitur dicens: quotquot enim sunt promissiones dei, in illo etiam. dicit mihi Paulus Israhelitarum esse legis constitutionem; dicit etiam: finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti; dicit etiam de Christo loquens: quotquot enim sunt promissiones dei, in illo etiam: et tu mihi dicis Israhelitas de Christo nihil praedixisse prophetas? quid igitur restat, nisi ut eligam, utrum Manichaeo credam fabulam uanam et longam contra Paulum narranti, an Paulo praemonenti: si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit?
- 12.6.1
Hic forte dicant: "ostende nobis, ubi sit Christus ab Israhelitis prophetis praenuntiatus." quasi parua sit ista auctoritas, qua dicunt apostoli ea, quae in Hebraeorum prophetarum litteris legimus, in Christo esse conpleta; uel quod dicit ipse dominus de se illa esse conscripta. proinde quisquis hoc ostendere non potuerit, ipse non intellegit; non apostoli aut Christus aut sancti codices mentiuntur. uerumtamen ut multa non colligam et hoc unum commemorem, quod eodem loco apostolus consequenter dicit: non potest autem excidere uerbum dei. non enim omnes, qui ex Israhel hi sunt Israhelitae, neque qui sunt semen Abrahae, omnes filii, sed in Isaac uocabitur tibi semen: hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii dei, sed filii promissionis deputantur in semen. quid ad haec responsuri sunt, cum aperte alio loco de hoc semine ad Abraham dicatur: in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae? nam si eo tempore hinc disputaremus, quo tempore hoc exponebat apostolus dicens: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius — non dicit: et seminibus tamquam in multis, sed tamquam in uno — et semini tuo, quod est Christus: fortasse aliquis non tam inpudenter nollet hoc credere, antequam uideret omnes gentes credere in Christum, qui praedicatur ex semine Abraham. nunc uero, cum hoc inpleri uideamus, quod tanto ante praenuntiatum legimus, cum omnes gentes iam benedicantur in semine Abrahae, cui dictum est ante annorum milia: in semine tuo benedicentur omnes gentes: quis tam pertinaciter insaniat, ut uel alium Christum, qui non sit ex semine Abrahae, conetur inducere, uel de isto uero Christo prophetias Hebraeas, cuius gentis pater est Abraham, nihil existimet praenuntiasse ?
- 12.7.1
Quis autem potest, non dico una breui responsione, quales in hoc opere habere coartamur, sed quolibet ingenti uolumine omnia commemorare praeconia prophetarum Hebraeorum de domino et saluatore nostro Iesu Christo? quandoquidem omnia, quae illis continentur libris, uel de ipso dicta sunt uel propter ipsum. sed propter excitationem quaerentis et delectationem inuenientis multo plura ibi per allegorias et aenigmata partim uerbis solis insinuantur, partim etiam facta narrantur. uerumtamen nisi aliqua ibi manifesta essent, non conprehenderetur sensus, quo etiam obscura clarescerent. quamquam et ex illis, quae figuris inuoluta sunt, si quaedam uelut, sub uno aspectu quasi contexta ponantur, ita coniungunt in contestatione Christi uoces suas, ut cuiusuis obtunsi surditas erubescat.
- 12.8.1
Sex diebus in genesi consummauit deus omnia opera sua, septimo requieuit: sex aetatibus humanum genus hoc saeculo per successiones temporum dei opera insigniunt. quarum prima est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad Dauid, quarta a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam, quinta inde usque ad humilem aduentum domini nostri Iesu Christi, sexta, quae nunc agitur, donec excelsus ueniat ad iudicium. septima uero intellegitur in requie sanctorum non in hac uita, sed in alia, ubi uidit requiescentem pauperem diues ille, cum apud inferos torqueretur, ubi non fit uespera, quia nullus ibi rerum defectus est. sexto die in genesi formatur homo ad imaginem dei: sexta aetate saeculi manifestatur reformatio nostra in nouitate mentis secundum imaginem eius, qui creauit nos, sicut dicit apostolus. fit uiro dormienti coniux de latere: fit Christo morienti ecclesia de sacramento sanguinis, qui de latere mortui profluxit. uocatur Eua uita et mater uiuorum, quae de uiri sui latere facta est: et dicit dominus in euangelio: si quis non manducauerit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se uitam. et omnia, quae illic intelleguntur, enucleate minutatimque tractanda Christum et ecclesiam praeloquuntur siue in bonis christianis siue in malis. neque enim frustra dixit apostolus: Adam, qui est forma futuri, et illud: relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. sacramentum, inquit, hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. quis enim non agnoscat Christum eo modo reliquisse patrem, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens. reliquisse etiam matrem, synagogam Iudaeorum ueteri testamento carnaliter inhaerentem, et adhaesisse uxori suae sanctae ecclesiae, ut pace noui testamenti essent duo in carne una, quia cum sit deus apud patrem, per quem facti sumus, factus est per carnem particeps noster, ut illius capitis corpus esse possemus?
- 12.9.1
Sicut Cain sacrificium ex terrae fructibus reprobatur, Abel autem sacrificium ex ouibus et earum adipe suscipitur, ita noui testamenti fides ex innocentia gratiae deum laudans ueteris testamenti terrenis operibus anteponitur, quia etsi ante Iudaei recte illa fecerunt, in eo tamen infidelitatis rei sunt. quia Christo ueniente iam tempus noui testamenti a tempore ueteris testamenti non distinxerunt. dixit enim deus ad Cain: si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti. qui si obtemperasset deo dicenti: quiesce; ad te enim conuersio eius, et tu dominaberis illius, ad se conuertisset peccatum suum sibi hoc tribuens et confitens deo ac sic adiutus indulgentiae gratia ipse peccato suo dominaretur, non illo sibi dominante seruus peccati fratrem occideret innocentem. sic et Iudaei, in quorum haec figura gerebantur, si quiescerent a sua perturbatione et tempus salutis per gratiam in peccatorum remissione cognoscentes audirent Christum dicentem: non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non ueni uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam, et: omnis qui facit peccatum, seruus est peccati, et: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi, eritis, ad se conuertissent peccatum suum in confessione, sicut in psalmo scriptum est, medico dicentes: ego dixi, domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi, et eidem peccato, quamdiu esset adhuc in eorum mortali corpore, per spem gratiae liberi dominarentur. nunc autem ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere. elati de operibus legis, non humiliati de peccatis suis non quieuerunt; et regnante peccato in eorum mortali corpore ad oboediendum desideriis eius offenderunt in lapidem offenderunt et exarserunt odio aduersus eum, cuius opera uidentes deo accepta esse doluerunt illo, qui caecus natus iam uidebat, sibi dicente: scimus, quia peccatores deus non exaudit, sed qui eum coluerit et uoluntatem eius fecerit, hunc exaudit, tamquam hoc eis diceret: super sacrificium Cain non respicit, sed super sacrificium Abel respicit. itaque occiditur Abel minor natu a fratre maiore natu: occiditur Christus, caput populi minoris natu, a populo Iudaeorum maiore natu; ille in campo, iste in Caluariae loco.
- 12.10.1
Interrogat deus Cain non tamquam ignorans eum, a quo discat, sed tamquam iudex reum, quem puniat, ubi sit frater eius. respondit ille nescire se nec eius se esse custodem: usque adhuc quid nobis respondent Iudaei cum eos dei uoce hoc est sanctarum scripturarum uoce, interrogamus de Christo, nisi nescire se Christum quem dicimus? fallax enim Cain ignoratio Iudaeorum est falsa negatio. essent autem quodam modo Christi custodes, si christianam fidem accipere et custodire uoluissent. nam qui custodit in corde suo Christum, non dicit quod Cain: numquid ego custos sum fratris, mei? dicit deus ad Cain: quid fecisti? uox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra: sic arguit in scripturis sanctis uox diuina ludaeos. habet enim magnam uocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur: amen. haec est clara uox sanguinis, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium eodem sanguine redemptorum.
- 12.11.1
Dicit deus ad Cain: et nunc maledictus tu a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua; quoniam operaberis terram, et non adiciet uirtutem suam dare tibi; gemens et tremens eris in terra. non dixit: "maledicta terra", sed maledictus tu a terra, quae aperuit os suum excipere sanguinem fratris tui de manu tua. maledictus est enim populus Iudaicus infidelis a terra, id est ab ecclesia, quae apuerit os suum in confessione peccatorum accipere sanguinem Christi, qui fusus est in remissionem peccatorum de manu persecutoris nolentis esse sub gratia, sed sub lege, ut esset ab ecclesia maledictus, id est ut eum intellegeret et ostenderet ecclesia maledictum dicente apostolo: quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt legis. deinde cum dixisset: maledictus tu a terra, quae aperuit. os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua, non dixit: "quoniam operaberis eam" sed ait: quoniam operaberis terram et non adiciet uirtutem suam dare tibi. unde non est necesse eandem terram intellegere operari Cain, quae aperuit os accipere sanguinem fratris de manu eius; sed ideo maledictus intellegitur ab hac terra, quoniam operatur terram, quae non adiciet uirtutem suam dare illi; id est, ideo populum Iudaeorum maledictum agnoscit et ostendit ecclesia, quoniam occiso Christo adhuc operatur terrenam circumcisionem, terrenum sabbatum, terrenum azymum, terrenum pascha. quae omnis terrena operatio habet occultam uirtutem intellegendae gratiae Christi, quae non datur Iudaeis in inpietate et infidelitate perseuerantibus, quia nouo testamento reuelata est; et non transeuntibus ad dominum non eis auferetur uelamen, quod in lectione ueteris testamenti manet, quia in solo Christo euacuatur, non ipsa lectio ueteris testamenti, quae habet absconditam uirtutem, sed uelamen. quo absconditur. unde Christo in cruce passo uelum templi conscissum est, ut per Christi passionem reuelentur secreta sacramentorum fidelibus ad bibendum eius sanguinem ore aperto in confessione transeuntibus. propterea populus ille sicut Cain adhuc operatur terram, adhuc exercet operationem legis carnaliter, quae non ei dat uirtutem suam, quia in ea non intellegit gratiam Christi. propterea et in ipsa terra, quam Christus portauit, id est in eius carne, ipsi operati sunt salutem nostram crucifigendo Christum, qui mortuus est propter delicta nostra. nec eis dedit eadem terra uirtutem suam, quia non iustificati sunt uirtute resurrectionis eius, qui resurrexit propter iustificationem nostram; quia etsi crucifixus est ex infirmitate, sed uiuit in uirtute dei, sicut dicit apostolus. haec ergo est uirtus terrae illius, quam non ostendit inpiis et incredulis. unde nec resurgens eis, a quibus erat m. 2) S crucifixus, adparuit, tamquam Cain operanti terram, ut granum illud seminaretur, non ostendens eadem terra fructum uirtutis suae: ((quoniam operaberis, inquit, terram et non adiciet uirtutem suam dare tibi.
- 12.12.1
Gemens et tremens eris in terra. nunc ecce, quis non uideat, quis non agnoscat in tota terra, quacumque dispersus est ille populus, quomodo gemat maerore amissi regni et tremat timore sub innumerabilibus populis cbristianis? ideoque respondit Cain et dixit: maior est causa mea; si eicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram, et erit, omnis, qui inuenerit me, occidet me. uere inde gemit et tremit, ne regno etiam terreno perdito ista uisibili morte occidatur. hanc dicit maiorem causam quam illam, quod ei terra non dat uirtutem suam, ne spiritaliter moriatur. carnaliter enim sapit et abscondi a facie dei, id est iratum habere deum, graue non putat, nisi ne inueniatur et occidatur. carnaliter sapit tamquam operans terram, cuius uirtutem non accipit. sapere autem secundum carnem mors est; quam ille non intellegens amisso regno gemit et corporalem mortem tremit. sed quid ei respondet deus? non sic, inquit; omnis, qui occiderit Cain, septem uindictas exsoluet; id est non sic, quomodo dicis: non corporali morte interibit genus inpium carnalium Iudaeorum. quicumque enim eos ita perdiderit, septem uindictas exsoluet; id est, auferet ab eis septem uindictas, quibus alligati sunt propter reatum occisi Christi, ut hoc toto tempore, quod septenario dierum numero uoluitur, magis quia non interit gens Iudaea satis adpareat fidelibus christianis, quam subiectionem meruerint, qui superbo regno dominum interfecerunt.
- 12.13.1
Et posuit dominus deus Cain signum, ne eum occidat omnis, qui inuenerit. hoc reuera multum mirabile est, quemadmodum omnes gentes, quae a Romanis subiugatae sunt, in ritum Romanorum sacrorum tansierint eaque sacrilegia obseruanda et celebranda susceperint, gens autem Iudaea siue sub paganis regibus siue sub christianis non amiserit signum legis suae, quo a ceteris gentibus populisque distinguitur; et omnis imperator uel rex, qui eos, in regno suo inuenit, cum ipso signo eos inuenit nec occidit, id est non efficit, ut non sint Iudaei, certo quodam et proprio suae obseruationis signo a ceterarum gentium communione discreti, nisi quicumque eorum ad Christum transierit, ut iam non inueniatur Cain nec exeat a facie dei nec habitet in terra Naim, id quod dicitur interpretari "commotio." contra quod malum deus rogatur in psalmo: ne dederis in motum pedes meos, et: manus peccatorum non moueant me, et: qui tribulant me, exultabunt, si motus fuero; et: dominus a dextris est mihi, ne commouear et innumerabilia talia: quod patiuntur omnes, qui exeunt a facie dei. id est a misericordia dilectionis eius. unde dicitur in quodam psalmo: ego dixi in abundantia mea, non mouebor in aeternum. sed uide, quid sequitur: domine, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem; auertisti autem faciem tuam et factus sum conturbatus. unde intellegitur omnem animam participatione lucis dei, non per se ipsam, esse pulchram et decoram et uirtute pollentem. quod et isti Manichaei si considerarent et intellegerent, non in tantam blasphemiam caderent putando se esse naturam et substantiam dei. sed ideo non possunt, quia non quiescunt; sabbatum enim cordis non intellegunt. nam si quiescerent, sicut dictum est ad Cain, peccatum suum ad se conuerterent, id est sibi tribuerent, non genti nescio cui tenebrarum, atque ita per gratiam dei eidem peccato dominarentur. nunc uero et ipsi et omnes, qui diuersis erroribus contumaces resistendo ueritati exeunt a facie dei, sicut Cain, sicut Iudaei perditi, habitant in terra commotionis, id est in perturbatione carnali contra iucunditatem dei, hoc est contra Eden, quod interpretantur epulationem, ubi est plantatus paradisus. iam cetera pauca de multis breuiterque perstringam, ne propositum operis huius et responsionis meae nimia longitudine sermonis inpediam.
- 12.14.1
Quem enim non moueat ad quaerendum et intellegendum Christum in illis libris, ut ea omittam, quae quamuis tanto suauius contemplentur, quanto ex absconditioribus locis enucleantur, tamen exigunt prolixitatem dissertationis, quia pluribus adtestationibus indigent, ut omittam ergo talia: quem non moueat ad salubrem fidem, quod Enoch septimus ab Adam deo placuit et translatus est: et septima requies praedicatur, ad quam transfertur omnis, qui tamquam sexto die sexta aetate saeculi Christi aduentu formatur? quod Noe cum suis per aquam et lignum liberatur: sicut familia Christi per baptismum crucis passione signatum. quod de lignis quadratis eadem arca fabricatur: sicut ecclesia de sanctis construitur ad omne opus bonum semper paratis. quadratum enim quacumque uerteris, firmiter stat. quod sexies longa ad latitudinem suam et decies ad altitudinem suam humani corporis instar ostendit, quia in corpore humano Christus adparuit. quod cubitis quinquaginta latitudo eius expanditur: sicut dicit apostolus: cor nostrum dilatatum est. unde nisi caritate spiritali? propter quod ipse item dicit: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. quinquagesimo enim die post resurrectionem suam Christus sanctum spiritum misit, quo corda credentium dilatauit. quod trecentis cubitis longa est, ut sexies quinquaginta conpleantur: sicut sex aetatibus omne huius saeculi tempus extenditur, in quibus omnibus Christus numquam destitit praedicari; in quinque per prophetiam praenuntiatus, in sexta per euangelium diffamatus. quod eius altitudo triginta cubitis surgit, quem numerum decies habet in trecentis cubitis longitudo: quia Christus est altitudo nostra. qui triginta annorum aetatem gerens doctrinam euangelicam consecrauit contestans legem non se uenisse solvere, sed inplere. legis autem cor in decem praeceptis agnoscitur: unde decies tricenis arcae longitudo perficitur; unde et ipse Noe ab Adam decimus conputatur. quod bitumine glutinantur arcae ligna intrinsecus et extrinsecus: ut in conpage unitatis significetur tolerantia caritatis, ne scandalis ecclesiam temptantibus siue ab eis, qui intus, siue ab eis, qui foris sunt, cedat fraterna iunctura et soluatur uinculum pacis. est enim bitumen feruentissimum et uiolentissimum gluten significans dilectionis ardorem ui magna fortitudinis ad tenendam societatem spiritalem omnia tolerantem.
- 12.15.1
Quod cuncta animalium genera in arcam clauduntur: sicut omnes gentes, quas etiam Petro demonstratus discus ille significat, ecclesia continet. qucd et munda et inmunda ibi sunt animalia: sicut in ecclesiae sacramentis et boni et mali uersantur. quod septena sunt munda et bina inmunda: non quia pauciores sunt mali quam boni, sed quia boni seruant unitatem spiritus in uinculo pacis. sanctum autem spiritum diuina scriptura in septiformi operatione commendat sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis et timoris dei. unde et ille numerus quinquaginta dierum ad aduentum sancti spiritus pertinens in septies septenis, qui fiunt quadraginta nouem, uno addito consummatur: propter quod dictum est: studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. mali autem in binario numero ad schismata faciles et quodam modo diuisibiles ostenduntur. quod ipse Noe cum suis octauus enumeratur: quia in Christo spes resurrectionis nostrae adparuit, qui octauo die, id est post sabbati septimum primo a mortuis resurrexit; qui dies a passione tertius, in numero autem dierum, qui per omne tempus uoluuntur, octauus et primus est.
- 12.16.1
Quod arca conlecta ad unum cubitum desuper consummatur: sicut ecclesia corpus Christi in.unitatem conlecta sublimat et perficit. unde dicit in euangelio: qui mecum non conligit, spargit. quod aditus ei fit a latere: nemo quippe intrat in ecclesiam nisi per sacramentum remissionis peccatorum; hoc autem de Christi latere aperto manauit. quod inferiora arcae bicamerata et tricamerata construuntur: sicut ex omnibus gentibus uel bipertitam multitudinem congregat ecclesia propter circumcisionem et praeputium, uel tripertitam propter tres filios Noe, quorum progenie repletus est orbis. et ideo arcae inferiora ista dicta sunt, quia in hac terrena uita est diuersitas gentium, in summo autem omnes in unum consummamur. et non est ista uarietas: quia omnia et in omnibus Christus est tamquam nos uno cubito desuper caelesti unitate consummans.
- 12.17.1
Quod post septem dies, ex quo ingressus est Noe in arcam, factum est diluuium: quia spe futurae quietis, quae septimo die significata est, baptizamur. quod praeter arcam omnis caro, quam terra sustentabat, diluuio consumpta est: quia praeter ecclesiae societatem aqua baptismi quamuis eadem sit, non solum non ualet ad salutem, sed ualet potius ad perniciem. quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit: quia omnis reatus peccatorum, qui in decem praeceptis legis admittitur, per uniuersum orbem terrarum, qui quattuor partibus continetur — decem quippe quater ducta quadraginta fiunt — siue ille reatus, quod ad dies pertinet, ex rerum prosperitate siue, quod ad noctes ex rerum aduersitate contractus sit, sacramento baptismi caelestis abluitur.
- 12.18.1
Quod Noe quingentorum erat annorum, cum ei locutus est dominus, ut arcam sibi faceret, et sescentos agebat annos, cum in eam esset ingressus — unde intellegitur per centum annos arca fabricata — quid aliud hic uidentur centum anni significare nisi aetates singulas saeculi? unde ista sexta aetas. quae conpletis quingentis usque ad sescentos significatur, in manifestatione euangelica ecclesiam construit; et ideo qui sibi ad uitam consulit, sit uelut quadratum lignum, paratus ad omne opus bonum et intret in fabricam sanctam: quia et secundus mensis anni sescentesimi. quo intrat Noe in arcam. eandem senariam aetatem significat. duo enim menses sexagenario numero concluduntur; a senario autem numero et sexaginta cognominantur et sescenti et sex milia et sexaginta milia et sescenta milia et sescenties, et quicquid deinceps in maioribus summis per eundem articulum numerus in infinita incrementa consurgit.
- 12.19.1
Et quod uicesimus et septimus dies mensis commemoratur, ad eiusdem quadraturae significationem pertinet, quae iam in quadratis lignis exposita est. sed hic euidentius, quia nos ad omne opus bonum paratos, id est quodam modo conquadratos trinitas perficit in memoria, qua deum recolimus, in intellegentia, qua cognoscimus, in uoluntate, qua diligimus: tria enim ter et hoc ter fiunt uiginti septem, qui est numeri ternarii quadratus. quod septimo mense arca sedit, hoc est requieuit, ad illam septimanam requiem significatio recurrit: et quia perfecti requiescunt, ibi quoque illius quadraturae numerus iteratur. nam uicesima septima die secundi mensis commendatum est hoc sacramentum. et rursus uicesima et septima die septimi mensis eadem commendatio confirmata est, cum arca requieuit. quod enim promittitur in spe. hoc exhibetur in re. porro quia ipsa septima requies cum octaua resurrectione coniungitur — neque enim reddito corpore finitur requies, quae post hanc uitam excipit sanctos, sed potius totum hominem non adhuc spe, sed iam re ipsa omni ex parte et spiritus et corporis perfecta inmortali salute renouatum in aeternae uitae munus adsumit — quia ergo septima requies cum octaua resurrectione coniungitur. et hoc in sacramento regenerationis nostrae, id est in baptismo, altum profundumque mysterium est: quindecim cubitis supercreuit aqua excedens altitudinem montium, id est hoc sacramentum transcendit omnem sapientiam superborum. septem quippe et octo coniuncti quindecim fiunt. et quia septuaginta a septem et octoginta ab octo denominantur, coniuncto utroque numero centum quinquaginta diebus exaltata est aqua, eandem commendans nobis atque confirmans altitudinem baptismi in consecrando nouo homine ad tenendam quietis et resurrectionis fidem.
- 12.20.1
Quod post dies quadraginta emissus coruus non est reuersus, aut aquis utique interceptus aut aliquo supernatante cadauere inlectus. significat homines inmunditia cupiditatis teterrimos et ob hoc ad ea, quae foris sunt in hoc mundo, nimis intentos aut rebaptizari aut ab his, quos praeter arcam. id est praeter ecclesiam baptismus occidit. seduci et teneri. quod columba emissa non inuenta requie reuersa est, ostendit per nouum testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam. post quadraginta enim dies emissa est; qui numerus uitam, quae in hoc mundo agitur, significat. denique post septem dies dimissa, propter illam septenariam operationem spiritalem, oliuae fructuosum surculum rettulit, quo significaret nonnullos etiam extra ecclesiam baptizatos, si eis pinguedo non defuerit caritatis, posteriore tempore quasi uespere in ore columbae tamquam in osculo pacis ad unitatis societatem posse perduci. quod post alios septem dies dimissa reuersa non est, significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies, non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur ecclesia, quamdiu bibitur, quod de Christi latere manauit, sed iam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum tradetur regnum deo et patri. ut in illa perspicua contemplatione incommutabilis ueritatis nullis mysteriis corporalibus egeamus.
- 12.21.1
Nimis longum est, ut uel tam breuiter quam haec cucurri, cuncta contingam: cur sescentesimo et uno anno uitae Noe, id est peractis sescentis annis aperitur arcae tectum et tamquam reuelatur, quod erat absconditum sacramentum? cur uicesima septima die secundi mensis dicitur siccasse terra: tamquam finita esset iam baptizandi necessitas in numero dierum quinquagesimo et septimo. ipse est enim dies secundi mensis uicesimus septimus, qui numerus ex illa coniunctione spiritus et corporis septies octonos habet uno addito propter unitatis uinculum. cur de arca coniuncti exeant, qui disiuncti intrauerant. sic enim dictum erat. quod intrauerit in arcam Noe et filii eius et uxor eius et uxores filiorum eius: seorsum uiri, seorsum feminae commemoratae sunt. in hoc enim tempore huius sacramenti caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. exeunt autem Noe et uxor eius et filii eius et uxores filiorum eius, nunc coniuncte commemorati masculi et feminae, quia in fine saeculi atque in resurrectione iustorum omnimoda et perfecta pace spiritui corpus adhaerebit nulla mortalitatis indigentia uel concupiscentia resistente. cur animalia, quamuis et munda et inmunda in arca fuerint, tamen post egressum de arca non offeruntur deo in sacrificio nisi munda?
- 12.22.1
Quid deinde sibi uelit deo loquente ad Noe et tamquam rursus ab exordio - quia multis modis eadem significari opor- . tebat — figuram ecclesiae commendante, quod progenies eius benedicitur ad inplendam terram, quod dantur eis in escam cuncta animalia, sicut in illo disco Petro dicitur: macta et manduca? quod eiecto sanguine iubentur manducare: ne uita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed habeat tamquam effusionem per confessionem. quod testamentum posuit deus inter se et homines atque omnem animam uiuam, ne perdat eam diluuio, arcum, qui adparet in nubibus, qui numquam nisi de sole resplendet: illi enim non pereunt diluuio separati ab ecclesia, qui in prophetis et omnibus diuinis scripturis tamquam in dei nubibus agnoscunt Christi gloriam, non quaerunt suam. uerum ne adoratores huius solis amplius tumescant, sciant ita significari Christum aliquando per solem, sicut per leonem, per agnum, per lapidem cuiusdam similitudinis causa, non proprietatis substantia.
- 12.23.1
Iam uero illud, quod de uinea, quam plantauit inebriatus Noe, nudatus est in domo sua, cui non adpareat Christus passus in gente sua? tunc enim nudata est mortalitas carnis eius, Iudaeis scandalum, gentibus stultitia, ipsis autem uocatis Iudaeis et gentibus, tamquam Sem et Iapheth, dei uirtus et dei sapientia; quia quod stultum est dei, sapientius est quam homines, et quod infirmum est dei, fortius est quam homines. proinde in duobus filiis, maximo et minimo, duo populi figurati unam uestem a tergo portantes — sacramentum scilicet iam praeteritae atque transactae dominicae passionis — nuditatem patris neque intuentur, quia in Christi necem non consentiunt; et tamen honorant uelamento tamquam scientes, unde sind nati. medius autem filius, id est populus Iudaeorum — ideo medius, quia nec primatum apostolorum tenuit nec ultimus in gentibus credidit — uidit nuditatem patris, quia consensit in necem Christi et nuntiauit foras fratribus. per eum quippe manifestatum est et quodam modo publicatum, quod erat in prophetia secretum; ideoque fit seruus fratrum suorum. quid est enim aliud hodieque gens ipsa nisi quaedam scriniaria Christianorum. baiulans legem et prophetas ad testimonium adsertionis ecclesiae, ut nos honoremus per sacramentum, quod nuntiat illa per litteram ?.
- 12.24.1
Quem non autem excitet, quem non uel informet uel confirmet in fide, quod ita benedicuntur duo illi, qui nuditatem patris honorauerunt quamuis auersi, uelut quibus factum sceleratae uineae displicuerit? benedictus, inquit, dominus deus Sem. quamquam enim sit deus omnium gentium, quo- . dam modo tamen proprio uocabulo et in ipsis iam gentibus dicitur deus Israhel. et unde hoc factum est nisi ex benedictione Iapheth? in populo enim gentium totum orbem terrarum occupauit ecclesia. hoc, prorsus hoc praenuntiabatur, cum diceretur: latificet deus Iapheth et habitet in domibus Sem. uidete, Manichaei, uidete; ecce in conspectu uestro est orbis terrarum: hoc stupetis, hoc doletis in populis nostris, quia latificat deus Iapheth. uidete, si non habitat in domibus Sem, id est in ecclesiis, quas filii prophetarum apostoli construxerunt. audite, quid dicat Paulus iam fidelibus gentibus: qui eratis, inquit, illo in tempore sine Christo, alienati a societate Israhel et peregrini testamentorum et promissionis spem non habentes et sine deo in hoc mundo. per haec uerba ostenditur,. quod nondum habitabat Iapheth in domibus Sem. sed paulo post quemadmodum concludat, aduertite. igitur iam, inquit, non estis peregrini et inquilini, sed estis ciues sanctorum et domestici dei superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu. ecce quomodo dilatatur Iapheth et habitat in domibus Sem. et tamen epistulas apostolorum, quibus haec omnia contestantur, tenetis, legitis, praedicatis. ubi et uos ipsos deputauerim, nisi in illa maledicta medietate, cui non est lapis angularis Christus? quia nec in illo pariete uos agnoscimus, qui ex circumcisione credidit in Christum, unde erant et apostoli, nec in isto, qui est ex praeputio, unde sunt omnes ex ceteris gentibus in eandem unitatem fidei tamquam in pacem anguli concurrentes. sed et omnes, qui quoslibet nostri canonis libros accipiunt et legunt. ubi Christus mortaliter natus et passus ostenditur, nec tamen eandem mortalitatem in passione nudatam consociato unitatis sacramento honorifice uelant, sed sine scientia pietatis et caritatis nuntiant illud, unde omnes nati sumus, quamuis inter se dissentiant, et Iudaei ab haereticis et ipsi haeretici alii ab aliis, - una tamen condicione seruitutis uel ad aliquam adtestationem uel ad aliquam probationem utiles sunt ecclesiae. nam et de haereticis dictum est: oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter uos. ite nunc et obiectate calumnias ueteribus litteris sacris; hoc agite, serui Cham; ite, quibus uiluit nudata caro. ex qua nati estis; neque enim esset, unde uos quoquo modo christianos appellare possetis, nisi Christus, sicut a prophetis praenuntiatus est. uenisset in mundum, bibisset de uinea sua calicem illum, qui transire non potuit, dormisset in passione sua tamquam in ebrietate stultitiae. quae sapientior est hominibus; atque ita nudaretur mortalis carnis infirmitas per occultum dei consilium fortior hominibus; quam nisi dei uerbum suscepisset, nomen omnino christianum, quo et uos gloriamini, non esset in terris. uerum hoc agite, ut dixi; inridenter prodite, quod nos reuerenter honoremus: utatur uobis ecclesia tamquam subditis sibi, ut probati manifesti fiant in ea. usque adeo nihil, quod uel habitura uel passura erat, prophetae illi tacuerunt, ut et uos ibi locis uestris inueniamus in uanitate perniciosa ad reprobos capiendos, utili autem ad probatos manifestandos.
- 12.25.1
Christum dicitis ab Israhelitis prophetis non esse praedictum, cui praedicendo omnes illae paginae uigilant, si eas perscrutari pietate quam exagitare leuitate malletis. quis alius in Abraham exit de terra sua et de cognatione sua. ut apud exteros ditetur et locupletetur, nisi qui relicta terra et cognatione Iudaeorum, unde secundum carnem natus est, apud gentes ita praepollet et praeualet, ut uidemus? quis alius in Isaac lignum sibi portabat ad uictimam, nisi qui crucem sibi ad passionem ipse portauit? quis alius aries inmolandus in uepre cornibus adhaerebat, nisi qui crucis patibulo pro nobis offerendus adfigebatur?.
- 12.26.1
Quis alius in angelo cum Iacob luctatus, cum sibi praeualentem quasi fortiorem infirmior uictusque uictorem partim benedicit, partim latitudinem femoris eius claudam reddit, nisi qui praeualere aduersus se passus populum Israhel quosdam. qui crediderunt, benedixit in eis? latitudo autem femoris Iacob in multitudine carnalis populi claudicauit. quis alius lapis positus ad caput Iacob, ut nominatim quodam modo exprimeretur. etiam unctus est nisi caput uiri Christus? quis enim Christum nescit ab unctione appellari? qui etiam hoc ipsum in euangelio commemorans et de se figuratum apertissime testificans, cum quendam Nathanahelem dixisset uere Israhelitam, in quo dolus non esset, et cum ille tamquam lapidem illum habens ad caput confessus eum esset filium dei et regem Israhel - ista confessione quodam modo unguens lapidem, id est ipsum esse confitens Christum — ibi oportune dominus etiam illud commemorauit, quod tunc uidit Iacob, qui per benedictionem appellatus est Israhel. amen dico uobis, inquit, uidebitis caelum apertum et angelos dei ascendentes et descendentes super filium hominis. hoc enim Israhel uiderat, cum illum lapidem ad caput habebat, a terra in caelum scalas, per quas ascendebant et descendebant angeli dei; in quibus significati sunt euangelistae, praedicatores Christi. ascendentes utique, cum ad intellegendam eius supereminentissimam diuinitatem excedunt uniuersam creaturam, ut eum inueniant in principio deum apud deum, per quem facta sunt omnia; descendentes autem, ut eum inueniant factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret. in illo enim scalae a terra usque ad caelum, a carne usque ad spiritum, quia in illo carnales proficiendo uelut ascendendo spiritales fiunt. ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spiritales descendunt quodam modo, cum eis non possunt loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: sic et ascenditur et descenditur super filium hominis. filius enim hominis sursum in capite nostro, quod est ipse saluator; et filius hominis deorsum in corpore suo, quod est ecclesia. ipsum et scalas intellegimus, quia ipse dixit: ego sum uia. ad ipsum ergo ascenditur, ut in ecclesiis intellegatur; et ad ipsum descenditur, ut in membris suis paruuli nutriantur; et per illum ascenditur et descenditur. exemplum quippe eius sequentes praedicatores eius non solum se erigunt, ut eum sublimiter expectent, sed etiam humiliant, ut eum temperanter adnuntient. uidete apostolum ascendentem: siue, inquit, mente excessimus. deo; uidete et descendentem: siue, inquit, temperantes sumus, uobis. dicat et per quem ascenderit et descenderit: caritas enim, inquit. Christi conpellit nos iudicantes hoc, quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt. iam non sibi uiuant, sed ei. qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. -
- 12.27.1
Haec in scripturis sanctis sancta spectacula quem non delectant. sanam doctrinam non sustinens ad fabulas conuertitur. et illae quidem fabulae animas in qualibet corporis aetate pueriles uaria quadam delectatione sollicitant. sed nos, iam corpus Christi, agnoscamus in psalmo uocem nostram et dicamus ei: narrauerunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, domine. Christus mihi ubique illorum librorum, ubique illarum scripturarum peragranti et anhelanti in sudore illo damnationis humanae siue ex aperto siue ex occulto occurrit et reficit. ipse mihi et ex nonnulla difficultate inuentionis suae desiderium inflammat, quo id quod inuenero, auide sorbeam medullisque reconditum salubriter teneam.
- 12.28.1
Ipse mihi in Ioseph innuit, qui persequentibus et uendentibus fratribus in Aegypto post labores honoratur. didicimus enim labores Christi in orbe gentium, quem significabat Aegyptus, per uarias passiones martyrum; et nunc uidemus honorem Christi in eodem orbe terrarum erogatione frumenti sui sibi omnia subiugantis. ipse mihi innuit in uirga Moysi, quae in terra serpens effecta eius mortem figurauit a serpente uenientem; sed — quod adprehensa cauda significat - posterius peractis iam omnibus in fine actionis ad id, quod fuerat, resurgendo reuertitur, ubi per uitae reparationem morte consumpta nihil serpentis adparet. nos quoque, corpus eius, in eadem mortalitate per lubrica temporum uoluimur, sed fine nouissimo uelut cauda saeculi per manum, id est per potestatem iudicii, ne ultra prolabatur adprehensa, reparabimur et nouissima inimica morte destructa resurgentes in dextera dei uirga regni erimus.
- 12.29.1
Iam de exitu Israhel ex Aegypto non ego, sed apostolus loquatur: nolo autem uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes per mare transierunt et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari et omnes eandem escam spiritalem manducauerunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant enim de spiritali consequenti petra, petra autem erat Christus. exponendo unum in cetera introduxit intellectum. si enim petra Christus propter firmitatem, cur non et manna Christus tamquam panis uiuus, qui de caelo descendit? quo uere qui uescuntur, spiritaliter uiuunt; nam illi ueterem figuram carnaliter accipientes mortui sunt. sed cum dicit apostolus: eundem cibum spiritalem manducauerunt, ostendit et illud spiritaliter intellegi in Christo: sicut et potum cur spiritalem dixisset, aperuit. cum subiunxit: petra autem erat Christus; quo aperto cuncta fulserunt. cur ergo non et nubes Christus et columna, quia rectus et firmus et fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non uident. uideant, et qui uident, caeci fiant? rubet et mare rubrum: baptismus utique Christi sanguine consecratus. hostes sequentes a tergo moriuntur: peccata praeterita.
Next → — showing 1–100 of 476
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa024.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.