Contra Faustum
- 17.1.2
FAUSTUS dixit: Cur legem non accipitis et prophetas, cum Christus eos non se uenisse soluere dixerit, sed adinplere? quis hoc testatur dixisse Iesum? Matthaeus. ubi dixisse? in monte. quibus praesentibus ? Petro, Andrea, Iacobo et Iohanne. quattuor his tantum; ceteros enim necdum elegerat nec ipsum Matthaeum. ex his quattuor unus, id est Iohannes euangelium scripsit. ita alicubi hoc ipse conmemorat? nusquam. quomodo ergo, quod Iohannes non testatur. qui fuit in monte, Matthaeus hoc scripsit, qui longo interuallo, postquam Iesus de monte descendit, secutus est eum? ac per hoc de hoc ipso primo ambigitur, utrum Iesus tale aliquid dixerit, quia testis idoneus tacet, loquitur autem minus idoneus. ut interim permiserimus nobis iniuriam fecisse Matthaeo, donec et ipsum probemus haec non scripsisse, sed alium nescio quem sub nomine eius : quod docet et ipsa lectionis eiusdem Matthaei obliqua narratio. quid enim dicit? et cum transiret Iesus, uidit hominem sedentem ad telonium nomine Matthaeum et uocauit eum; at ille confestim surgens secutus est eum. et quis ergo de se scribens dicat "uidit hominem et uocauit eum et secutus est eum," ac non potius dicat: uidit me et uocauit me et secutus sum eum, nisi quia constat haec Matthaeum non scripsisse, sed alium nescio quem sub eius nomine ? cum ergo ne quidem si et Matthaeus hoc scriberet. uerum foret, qui praesens non erat, cum Iesus haec loquebatur in monte: quanto magis credendum non erit, quia nec Matthaeus eadem scripsit, sed alius sub nominibus et Iesu et Matthaei!
- 17.2.1
Quid? quod etiam ex ipso sermone. quo praecepit non putare, quia uenerit legem soluere, magis intellegi detur, quia soluerit. neque enim nihil eo tale faciente Iudaei suspicari hoc possent. sed, nolite, inquit, putare, quia ueni soluere legem. agedum ergo, si ei et Iudaei dixissent, quid porro autem tu tale agis, unde hoc suspicari possimus? an quia circumcisionem derides, sabbatum uiolas, sacrificia respuis, confundis cibos? hoc est ergo: nolite putare? et quid hoc amplius quidue manifestius fieri potuit in destructionem legis ac prophetarum? aut si hoc adinplere est legem, quid erit soluere? quid? quod etiam lex et prophetae ne adinpletione quidem gaudent. adeo sibi pleni uidentur et consummati: quorum auctor ac pater non minus ei adici indignatur quam detrahi, ut scribens in deuteronomio dicat: haec praecepta, quae mando tibi hodie, Israhel, obseruabis; et caue, ne declines ab iisdem neque in sinistram neque in dextram, nec addas quicquam eis nec minuas, sed . in iisdem, perseuerabis. ut benedicat te dominus deus tuus? quapropter siue adinplendi causa Iesus legi aliquid et prophetis adiecit, in dextram uidetur lapsus, siue dempsit, ut destrueret, in sinistram; utrumque certe offendit legis auctorem idcircoque aut aliud aliquid significat istud aut falsum est.
- 17.3.1
AUGUSTINUS respondit:s o mirabilem insaniam de Christo aliquid narranti nolle credi Matthaeo et uelle credi Manichaeo! si Matthaeus non interfuit, cum Christus dixisset: non ueni soluere legem aut prophetas sed adinplere. et propterea non est ei credendum. numquid Manichaeus interfuit aut iam uel natus fuit, cum Christus inter homines adpareret? secundum hanc ergo fidei uestrae legem nihil ei de Christo testihcanti credere debuistis. nos autem non propterea dicimus non credendum esse Manichaeo, quia dictis factisque Christi non interfuit et longe post natus est. sed quia de Christo contra Christi discipulos loquitur et contra euangelium. quod illorum auctoritate firmatum est. habemus enim apostoli uocem. qui m spiritu sancto tales uenturos esse cernebat. unde fidelibus dicebat: si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit. nam si nemo de Christo uera dicit. nisi qui eum praesens uidit et audiuit. hodie de illo nemo uera dicit. porro si hodie propterea de illo fidelibus eius uera dicuntur, quia illi. qui uiderunt et audierunt. uel praedicando uel scribendo ea disseminauerunt: . cur ex ore Iohannis condiscipuli sui non posset uera Matthaeus audire de Christo, ubi ille adfuit et ipse non adfuit. si ex libro Iohannis possumus uera loqui de Christo non solum nos tanto post nati, sed etiam post nos alii nascituri? hinc enim non solum Matthaei uerum etiam Lucae ac Marci euangelium, qui eosdem discipulos secuti sunt. in non inparem auctoritatem receptum est. huc accedit. quia et ipse dominus potuit narrare Matthaeo, quod antequam eum uocasset. cum iis egerat, quos prius uocauerat. at enim hoc ipse Iohannes in euangelio suo ponere debuit. si hoc dictum a domino audierat. qui cum diceretur. praesens erat. quasi fieri non potuit. ut cum omnia, quae a domino audierat. scribere non posset. inter alia, quae praetermisit. et hoc praetermiserit. cum in alia scribenda esset intentus. nonne euangelium suum ita ipse conclusit dicens: et alia quidem multa fecit Iesus; quae si scriberentur singula, nec ipsum existimo capere mundum qui scribuntur libros? hic utique ostendit se scientem multa praetermisisse. sed si de lege et prophetis uos delectat Iohannis auctoritas, Iohanni credite adtestanti legi et prophetis. ipse scripsit. quod Esaias uiderit Christi gloriam. in eius habetis euangelio. unde iam paulo ante tractauimus. si crederetis Moysi. crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. undique tergiuersatio uestra contunditur. aperte dicite non uos credere Christi euangelio; nam qui in euangelio. quod uultis. creditis, quod uultis. non creditis. uobis potius quam euangelio creditis.
- 17.4.1
At quam elegantem rem sibi uisus est Faustus dicere, ubi propterea uoluit non credi haec scripsisse Matthaeum. quia cum de sua electione diceret, non ait: uidit me et dixit mihi: sequere me. sed: uidit Matthaeum et dixit ei: sequere me. quod nescio utrum de errore inperitiae dixerit. an de more fallaciae. sed non usque adeo inperitum putauerim, ut nec legerit nec audierit solere scriptores rerum gestarum, cum in suam personam uenerint, ita se contexere. tamquam de alio narrent. quod de se narrant. magis ergo hunc arbitror non ut inperitum. sed ut inperitis nebulam obtendere uoluisse sperantem se plures esse capturum. qui ista non nossent. et in historia quidem rerum saecularium talis narrationis reperiuntur exempla; sed non opus est. ut ex alio genere litterarum uel nostros admoneam uel istum refellam. ipse certe paulo ante de libris Moysi quaedam testimonia ita proferebat, ut non ea negaret scripsisse Moysen. immo et adfirmaret, sed ad Christum non pertinere contenderet. legant ergo in eisdem libris. quae de se scripsit Moyses, utrum ita scripserit: dixi. aut: feci hoc uel illud, et non potius: dixit Moyses et: fecit Moyses. aut: uocauit me dominus uel: dixit ad me dominus. et non potius: uocauit dominus Moysen et: dixit dominus ad Moysen et omnia cetera in eundem modum. ita ergo et Matthaeus de se tamquam de alio scripsit: quod et Iohannes fecit. nam circa finem libri sui etiam ipse sic loquitur: conuersus Petrus uidit discipulum. quem diligebat Iesus. qui et recumbebat in cena super pectus eius et dixerat domino: quis est. qui te tradet? numquid et hic dixit: conuersus Petrus uidit me? an forte propterea nec istum putant hoc euangelium scripsisse? sed paulo post dicit: hic est discipulus. qui testificatur de Iesu et qui haec scripsit; et scimus. quia uerum est testimonium eius. numquid ait: ego sum discipulus. qui testificor de Iesu et qui haec scripsi et: scimus. quia uerum est testimonium meum ? certe manifestum est morem fuisse scriptorum, cum gesta narrarent. quam multa et ipse dominus eadem locutione de se dicit, quis enumerare sufficiat? cum uenerit. inquit. filius hominis, putas, inueniet fidem in terra? non dixit: cum uenero. putas, inueniam? et: uenit filius hominis manducans et bibens, non dixit: ueni. et: ueniet hora, et nunc est cum mortui audient uocem filii dei; et qui audierint uiuent. non dixit: uocem meam et multa huiusmodi. unde iam puto sufficere. quae dicta sunt, et ad studiosos conmonendos et ad calumniosos conuincendos.
- 17.5.1
Iam illud quam sit infirmum, quis non uidet. quod ait non eum dicere potuisse: nolite putare. quia ueni soluere legem aut prophetas; non ueni soluere. sed adinplere, nisi aliquid tale iam fecisset, ut in hanc suspicionem posset uenire? quasi nos negamus Iudaeis non intellegentibus uideri potuisse Christum destructorem legis et prophetarum: sed hoc ipsum est, cur ille uerax et ueritas non potuerit de alia lege et de aliis prophetis dicere, quod eos non solueret nisi de iis, quos illi eum soluere suspicabantur. quod hinc etiam satis confirmatur, quia ibi sequitur et dicit: amen. amen dico uobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex n on transiet de lege, donec omnia fiant. quicumque ergo soluerit unum ex mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno caelorum; quicumque autem fecerit et sic docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum. pharisaeos enim cogitabat. cum ista diceret, qui soluebant legem factis et docebant uerbis. de quibus alio loco dicit: quae dicunt. facite; quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim, et non faciunt. propterea et hic ita sequitur: dico enim uobis, nisi abundauerit iustitia uestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. id est nisi uos feceritis et ita docueritis. quod illi non faciunt et sic docent; non intrabitis in regnum caelorum. quam ergo legem docebant pharisaei et non faciebant, ipsam dicit Christus non se uenisse soluere. sed adinplere, quia ipsa pertinet ad cathedram Moysi, in qua sedentes pharisaei et dicentes nec facientes audiendi sunt, non imitandi.
- 17.6.1
Nec intellegit Faustus aut forte se fingit non intellegere, quid sit inplere legem, cum hoc de uerborum adiectione putat accipiendum, quia scriptum est, ne quid addatur scripturae dei uel detrahatur: unde dicit non debuisse adinpleri, quod ita perfectum commendatur, ut nihil addendum minuendumque sit. nesciunt ergo isti, quomodo adinpleat legem, qui sic uiuit, ut lex praecepit. plenitudo enim legis caritas, sicut dicit apostolus. istam caritatem dominus et exhibere et donare dignatus est mittendo fidelibus suis sanctum spiritum. unde item dicit idem a.postolus: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum. qui datus est nobis. et ipse dominus: in hoc scient omnes, quia discipuli mei estis. si uos inuicem diligatis. inpletur ergo lex. uel cum fiunt, quae ibi praecepta sunt. uel cum exhibentur, quae ibi prophetata sunt. lex enim per Moysen data est, gratia autem et ueritas per Iesum Christum facta est. ipsa lex cum inpleta est, gratia et ueritas facta est. gratia pertinet ad caritatis plenitudinem, ueritas ad prophetiarum inpletionem. et quia utrumque uer Christum, ideo non uenit soluere legem aut prophetas. sed adinplere. non ut legi adderentur, quae deerant. sed ut fierent. quae scripta erant: quod ipsa eius uerba testantur. non enim ait. iota unum aut unus apex non transiet a lege. donec addantur, quae desunt, sed, donec omnia fiant.
- 18.1.1
LIBER DUODEUICESEMUS.
- 18.1.2
FAUSTUS dixit: Non ueni legem soluere sed adinplere. sed enim hoc, nisi aliud forte significat, a Christo dictum credere non minus tibi contrarium scias esse quam mihi. uterque enim nostrum sub hac opinione christianus est, quia Christum in destructionem legis ac prophetarum uenisse putauimus. quod si tu uerbo interim fateri non uis, attamen id operibus indicas. inde enim est. quod legis ac prophetarum praecepta et ipse contemnis, inde quod nouum testamentum Iesum condidisse utrique fatemur: quo quid aliud quam destructionem fatemur ueteris testamenti ? quae cum ita sint, quomodo Christum illud dixisse credemus, nisi ante nosmet ipsos damnemus stultae in praeteritum opinionis et ad paenitudinem recurramus obsequamurque legi de integro ac prophetis atque eorum curemus. qualiacumque sunt, obseruare mandata? quod cum fecerimus. tunc denique uere crediderimus dixisse Iesum. quia non uenerit legem soluere, sed adinplere. nunc autem falsum est. quia nec tu id credis, de quo me solum incusas.
- 18.2.1
Sed esto. licuerit in praeteritum errasse. quid nunc tandem? placetne ire sub legem, si eam Christus non tam soluit sed adinpleuit? placet circumcidi. id est pudendis insignire pudenda et deum credere sacramentis talibus delectari? placet suscipere sabbatorum otium et Saturniacis manus insertare catenis? placet in ingluuiem Iudaeorum daemonis — neque enim dei — nunc tauros. nunc arietes, nunc etiam hircos. ut non et homines dicam, cultris sternere, ac propter quod idola simus exosi. id nunc exercere crudelius sub prophetis ac lege ? placet denique feralium ciborum quaedam existimare munda. quaedam in inmundis et contaminatis habere. ex quibus inquinatiorem porcinam lex adserunt et prophetae ? negabis profecto horum quicquam faciendum nobis uolentibus perseuerare esse. quod sumus. quoniam quidem Christum dicentem audias dupliciter filium gehennae fieri eum, qui fuerit circumcisus. sabbatum uero nec ipsum seruasse uideas nec usquam mandasse seruandum. de cibis item ipsum adseuerantem audias nullo eorum inquinari hominem. quae in os ingrediuntur, sed ea potius. quae de ore procedunt. polluere. de sacrificiis item frequentem ipsius esse sermonem deum misericordiam uelle. non sacrificium. haec igitur si ita sunt. ubi illud erit non eum uenisse soluere legem et prophetas, sed adinplere ? quod si dixit. aut aliud significans dixit aut. quod absit. mentiens dixit aut omnino nec dixit. sed Iesum quidem mentitum esse nullus dicat dumtaxat christianus; ac per hoc aut aliter dictum est aut omnino nec dictum.
- 18.3.1
Et tamen me quidem iam aduersus capituli huius necessitudinem Manichaea fides reddidit tutum, quae principio mihi non cunctis. quae ex saluatoris nomine scripta leguntur. passim credere persuasit, sed probare, si sint eadem uera, si sana. si incorrupta; esse enim permulta zizania. quae in contagium boni seminis scripturis paene omnibus noctiuagus quidam seminator insperserit. idcircoque me ne hic quidem terruerit sermo. quamuis reuerendi nominis prae se ferat inscriptionem. quia probare mihi adhuc ex proposito licet. utrumne et hic interdiani satoris et boni sit. an nocturni * illius et pessimi. tu uero, qui temere omnia credis. qui naturae beneficium rationem ex hominibus damnas, cui inter uerum falsumque iudicare religio est cuique bonum a contrario separare non minus formidini est quam infantibus maniae, quid facturus eris, cum te in capituli huius angustiam necessitas coget ? dico autem. cum te Iudaeus seu quia alter sermonis istius non inscius interpellabit, quid ita legis et prophetarum praecepta non serues, cum Christus eadem non se uenisse soluere dicat sed adinplere ? nempe cogeris aut uanae superstitioni succumbere aut capitulum profiteri falsum aut te Christi negare discipulum.
- 18.4.1
AUGUSTINUS respondit: Iam totiens explosa atque conuicta quia repetis. nos quoque, quibus ea conuicimus, repetere non pigebit. ea christiani ex lege et prophetis non faciunt. quibus significata sunt ista, quae faciunt. illae quippe erant figurae futurorum. quas rebus ipsis per Christum reuelatis et praesentatis auferri oportebat. ut eo quoque ipso, quod haec ablata sunt, lex et prophetae inplerentur. ibi quippe et hoc scriptum est daturum deum testamentum nouum, non quale dedi, inquit. patribus eorum. populus enim ille pro suo corde lapideo multa praecepta magis sibi congrua quam bona acceperat, quibus tamen figurarentur et prophetarentur futura; sed a non intellegentibus celebrabantur. cum autem uenerunt et patefacta sunt. quae illis significabantur, non iam illa iubentur facienda. sed leguntur intellegenda. unde ibi de hac etiam re futura dicitur: auferam eis cor lapideum et dabo eis cor carneum, id est non cor sine sensu, sed cor cum sensu. unde traxit apostolus cum ait: non in tabulis lapideis. sed in tabulis cordis carnalibus. quid enim aliud dixit quam cor carneum? quia ergo et hoc praedictum erat, magis si ista de nostra celebratione non auferrentur. non inplerentur lex et prophetae, quia non fieret, quod praedixerant; cum uero et hoc fit, inde potius intelleguntur adinpleri. unde uobis uidentur non adinpleri.
- 18.5.1
Nec nos terret insultatio tua, quod sabbatorum otium catenas Saturniacas appellas. uana est enim et inepta; nec tibi hoc dicere uenisset in mentem, nisi quia uos in die, quem dicunt Solis, solem colitis. sicut autem nos eundem diem dominicum dicimus. in eoque non istum solem, sed resurrectionem domini ueneramur. sic otium sabbatorum sine Saturni ueneratione a patribus obseruatum est, cum sic illud obseruari oportebat; erat enim umbra futurorum, sicut apostolus testis est. diebus quippe istis, quorum septenarius numerus in orbem redit. deorum suorum nomina gentes inposuerunt; de quibus ait apostolus, quod coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori. quos in hac parte etiam uos imitamini, nisi quod cum eis lucidiora duo lumina, cetera uero sidera non cum eis adoratis. sed et mensibus inposuerunt nomina deorum suorum. propter honorem quippe Romuli, quia eum Martis filium crediderunt, primum mensem Marti dicantes Martium uocauerunt. et inde Aprilem nullo dei sui nomine, sed a re ipsa quasi aperilem, quod tunc plurimum germinis aperiatur in florem. inde tertium mensem Maium. quod Maiam, Mercurii matrem, deam colant. inde quartum Iunium a Iunone, inde ceteros usque ad Decembrem a numeris nominarunt. sed ex eis Quintilis atque Sextilis nominibus hominum, quibus diuinos honores decreuerant, appellati sunt Iulius et Augustus. nam septimus September et ceteri, ut dixi, usque ad Decembrem numerorum ex ordine nominibus enuntiantur. porro Ianuarius a Iano appellatus est, Februarius a februis, sacris lupercorum. uultis' ergo, ut et uos dicamini in mense Martio Martem colere? illo enim mense bema uestrum cum magna festiuitate celebratis. si autem uobis in mense Martio licere arbitramini aliud considerare, non Martem, cur ex die septimo, quod sabbatum a requie nominatum est, diuinis scripturis Saturnum inportare conamini, quia eum diem Saturni gentes appellauerunt? nempe iam uidetis, cum quanta inpietate deliretis.
- 18.6.1
De sacrificiis autem animalium quis nostrum nesciat magis ea peruerso populo congruenter inposita quam deo desideranti oblata? sed tamen etiam in his figurae nostrae fuerunt, quia nostra mundatio et dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est; sed illarum figurarum ueritas Christus est, cuius sanguine redempti et mundati sumus. nam in figuris eloquiorum diuinorum et tauras dictus est propter uirtutem crucis, cuius cornibus inpios uentilauit, et aries propter innocentiae principatum et hircus propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum; et si quod aliud sacrificii genus expressius commemoraueris. in eo quoque tibi Christum prophetatum esse monstrabo. quocirca siue circumcisio siue sabbatum siue differentia ciborum siue inmolatio sacrificiorum: omnia haec figurae nostrae fuerunt et prophetiae, quas Christus non soluere, sed adinplere uenit, cum ea, quae his praenuntiabantur, inpleuit. adtende cui contradicas: cum apostolo, ex apostolo dico: omnia haec figurae nostrae fuerunt.
- 18.7.1
Nam sicut te Manichaeus inpiam docuit peruersitatem, ut ex euangelio, quod haeresim tuam non inpedit, hoc accipias, iquod autem inpedit, non accipias: sic nos apostolus docuit piam prouisionem, ut quisquis nobis adnuntiauerit praeter id. quod accepimus, anathema sit. unde christiani catholici et uos inter zizania numerant. quia dominus exposuit quid sit zizania non aliqua falsa ueris scripturis inmissa. sicut tu nterpretaris, sed homines filios maligni, id est imitatores diabolicae falsitatis. nec omnia temere credunt; et ideo Manichaeo ceterisque haereticis non utique credunt. nec rationem ex hominibus damnant; sed quam uos dicitis esse rationem. errorem esse conuincunt. nec uerum falsumque iudicare inpium putant; ideo uestram sectam falsissimam, fidem autem catholicam uerissimam iudicant. nec bonum a contrario separare formidant, sed malum non esse naturam, quia contra naturam est, intellegunt; non gentem nescio quam tenebrarum aduersum diuina regna a suo principio nascentem et rebellantem, quae uere ampliorem formidinem intulit deo uestro quam infantibus maniae; quippe quem dicitis, ne sua membra illius inpetu capta et uastata conspiciat, uelum contra se posuisse. proinde nullas ex hoc capitulo patiuntur angustias, quod quasi legis et prophetarum praecepta non seruent, quia et ex gratia Christi habent legitimam caritatem dei et proximi, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae et quaecumque ibi uel rebus gestis uel sacramentorum celebrationibus uel locutionum modis figurate prophetata sunt, in Christo et ecclesia inpleri cognoscunt. unde nec uanae superstitioni suc cumbimus nec illud euangelii capitulum falsum esse dicimus nec Christi discipulos nos negamus, quia ea ratione ueritatis, quam pro meis uiribus totiens exposui, non aliam legem nec alios prophetas quam eos, quos catholica tenet auctoritas, non uenit soluere, sed adinplere.
- 19.1.1
LIBER UNDEUICESIMUS.
- 19.1.2
FAUSTUS dixit: Non ueni soluere. legem et prophetas, sed adinplere. ecce iam consentio dictum. quaerendum tamen est, cur hoc dixerit Iesus. utrumne conpalpandi Iudaeorum furoris causa. quia idem sacrosancta sua ab eodem conculcari uidentes indignarentur eumque ac si inpium ac malesanum ne audiendum quidem existimarent, nedum sequendum, an ut nos, qui ei credebamus ex gentibus, institueret atque informaret patienter ac morigere mandatorum subire iugum, quod ceruicibus nostris Iudaeorum lex inponeret ac prophetae. sed hoc quidem nec te ipsum putare credo, quod enim Iesus hoc uerbum protulerit, ut nos Hebraeorum legi addiceret aut prophetis. ac per hoc, si haec non fuit causa dicendi, illa alia debet esse, quam dixi. Iudaeos enim uerbis semper atque operibus Christi uehementer insidiatos esse nemo qui nesciat. ex quibus cum idem colligerent legem ac prophetas suos ab eodem solui, indignarentur necesse est, ac per hoc reprimendi furoris eorum gratia non ab re fuerit dixisse, uti ne putarent, quia uenisset legem soluere, sed adinplere. nec hoc ipsum mentitus est nec fefellit: indifferenter enim et absolute nominauit legem.
- 19.2.1
Sunt autem legum genera tria: unum quidem Hebraeorum, quod peccati et mortis Paulus appellat; aliud uero gentium, quod naturale uocat. gentes enim, inquit. naturaliter, quae legis sunt. faciunt; et eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. tertium uero genus legis est ueritas, quod perinde significans apostolus dicit: lex enim spiritus uitae in Christo Iesu liberauit me a lege peccati et mortis. tribus ergo existentibus legibus et Iesu . adseuerante nobis, quia non uenit soluere legem, sed adinplere,. non parua cura ac diligentia opus est. de qua earum dixerit intellegere. item prophetae alii sunt Iudaeorum, alii gentium. alii ueritatis. sed de Iudaeorum quidem nullus quaesiuerit: notum est enim. de gentium uero si quis ambigit, audiat Paulum, qui scribens ad Titum de Cretensibus dicit: dixit quidam proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, uentres pigri. ac per hoc dubitandum non est et gentes suos habere prophetas. necnon et ueritatem habere prophetas suos tam idem Paulus significat quam etiam Iesus. et Iesus quidem ubi dicit: ecce mitto ad uos sapientes et prophetas, et ex ipsis interficietis in singulis locis: Paulus uero cum dicit: ipse dominus constituit primo apostolos, deinde prophetas.
- 19.3.1
Lege ergo tripertita et tripertitis prophetis. de quonam eorum Iesus dixerit. non satis liquet, est tamen conicere ex consequentibus. etenim si circumcisionem statim nominaret et sabbata ac sacrificia et obseruationes Hebraicas inque eas aliquid adinpletionis gratia protulisset, dubium non erat. quin de Iudaeorum lege dixisset et prophetis. quia eos non soluere uenerit, sed adinplere. ubi uero horum quidem nihil memorat, sola uero recenset antiquiora praecepta. id est: non occides. non moechaberis, non peierabis — haec autem erant antiquitus in nationibus. ut est in promptu probare, olim promulgata per Enoch et Seth et ceteros eorum similes iustos. quibus eadem inlustres tradiderint angeli temperandae in hominibus gratia feritatis — cui non uideatur hoc eum de ueritatis dixisse lege et eius prophetis? denique etiam adinpletio probatur eius. circa haec eadem quam promisit. quid enim dicit? audistis dictum esse antiquis: non occides: ego autem dico uobis, ne irascamini quidem: adinpletio est. audistis dictum esse: non moechaberis; ego autem dico uobis, ne concupiscatis quidem: adinpletio est. dictum est: non peierabis; ego autem dico uobis, ne iuretis quidem: aeque adinpletio est. in his enim et priora roborat et quod defuit, adicit. ubi uero Iudaeorum quaedam uisus est nominasse, illa quidem nec adinpleuit. sed etiam penitus eradicauit praeceptione contrariorum. quid enim sequitur? audistis dictum esse: oculum pro oculo, dentem pro dente; ego autem dico uobis: qui te percusserit in maxilla, praebe illi et alteram: hoc iam destructio est. dictum est, inquit. amabis amicum tuum et oderis inimicum tuum; ego autem dico uobis: amate inimicos uestros et pro persecutoribus uestris orate: aeque destructio est. dictum est: qui uoluerit uxorem dimittere, det ei repudium; ego autem dico: quicumque uxorem suam dimiserit excepto causa fornicationis, et ipsam moechari faciet, et is erit moechus, si postea alteram duxerit. haec igitur sunt de manifesto Moyseos praecepta idcircoque destructa, illa ueterum iustorum et ob hoc adinpleta. quod si et tibi ita intellegere placet, non ab re erit et illud dixisse Iesum, quia non uenit soluere legem, sed adinplere. sin haec tibi nostra displicet expositio. aliam quaere: tantum ne Iesum mentitum dicere cogaris, aut te necesse sit Iudaeum fieri. ne etiam nunc legem soluere perseueres, quam ipse non soluit.
- 19.4.1
Et tamen hoc si mihi Nazaraeorum obiceret quisquam, quos alii Symmachianos appellant, quod enim Iesus dixerit non se uenisse soluere legem, aliquantisper haesissem incertus, quid ei responderem. nec inmerito; ueniebat enim corpore atque animo simul lege obsitus ac prophetis. nam huiusmodi, quos aio, et circumcisionem portant et obseruant sabbatum et porcina ac reliquis abstinent huiusmodi, quae praecepit lex, sub christiani quamuis nominis professione decepti etiam ipsi, ut intellegi datur, hoc ipso capitulo, duo et tu, quia Christus non ad soluendam legem se uenisse dixerit. sed ad inplendam. quare cum talibus esset mihi non pusillum, ut dixi, certamen, donec capitulij huius a me molestiam demolirer, tibi uero nequaquam congredi metuam nullis confiso uiribus et inpudentia potius lacessenti, ut facilius temptar, me putem abs te quam cogi, ut credam dixisse Christum, quod nec te uideam credidisse. nec enim quicquam eorum praeferens, quibus lex et prophetae non solui uideantur, sed adinpleri, me tamquam desidem obiurgas ac praeuaricatorem ex huius obiectione capituli. an et tu iam de truncatorum inguinum obscaeno illo signaculo gloriaris, tamquam Iudaeus aut Nazaraeus? an supercilium de obseruatione erigis sabbatorum? an de porcinae abstinentia tibi conscius gaudes? an denique de uictimarum sanguine et holocaustorum nidoribus Iudaeorum te exsaturasse deum exultas ? quodsi horum fecisti nihil, quid ita Christum non uenisse legem soluere. sed adinplere contendis?
- 19.5.1
Quare indeficientes ego praeceptori meo refero gratias, qui me similiter labantem retinuit, ut essem hodie -christianus. nam ego quoque, cum capitulum hoc inprudens legerem, quemadmodum tu paene ieram in consilium Iudaeus fieri. nec inmerito; etenim si Christus legem non uenit soluere, sed adinplere, adinpletio autem numquam in uase inani dicitur, sed in semo, solus mihi uidebatur Israhelita posse christianus fieri. qui refertus maxima ex parte lege ac prophetis ad Christum ueniret replendus eo. cuius adhuc uideretur esse capacior, si tamen et ipse priora non solueret; alioquin nec circa eum adinpletio haec esset, sed exhaustio. at ego ex gentibus ueniens incassum me accessisse putabam ad Christum, quia nihil tale adferrem, quod in me de suis posset adiectionibus adinplere. quaerens ergo, quaenam esset prior illa mensura, inuenio sabbata. peritomen, sacrificia, neomenias ac baptismata. azymophagias ciborum, discretiones potuum, uestimentorum et alia, quae percurrere longum est. arbitratus ergo sum hoc esse nec aliud quicquam. quod se Christus non uenisse soluere dixerit, sed adinplere. nec inmerito; quid enim lex sine mandatis? quid prophetae sine praefatibus? ad haec inuenio etiam amarum illic inditum maledictum aduersus eos. qui non permanserint in omnibus, quae scripta sunt in libro legis illius, ut faciant ea. et illinc ergo maledictum metuens tamquam dei, et hinc Christum tamquam eius filium dicentem audiens, quod enim non uenerit eadem soluere, sed adinplere. uide. si quid inpedire iam poterat. quin factus essem Iudaeus. sed huic periculo me Manichaei ueneranda fides eripuit.
- 19.6.1
Tu tamen quid fiduciae gerens haec obicias quaero, aut quare contra me id esse putes solum, quod tibi non minus uideatur esse contrarium. si Christi non est legem soluere et prophetas, utique nec christianorum. cur ergo uos eadem soluitis? an sensim fatemini uos non esse christianos? quid legi et prophetis omnibus sacrosanctum illum sabbatorum diem, in quo et mundi ipsum opificem deum requieuisse testantur. uos omni opere profanatis nec poenam mortis. quam aduersum uiolatores eius statuit, nec maledicti pertimescentes infamiam r quid et a circumcisionis dedecoroso illo signaculo legi ac prophetis omnibus honorato et maxime Abrahae post opinatam suam fidem sinus defenditis uestros. praesertim cum et periturum omnem de plebe sua perhibeat Iudaeorum deus, quicumque non hac fuerit ignominia praesignatus ? cur et sacrificiorum legitima. quae nec Moyses ac prophetae sub lege nec sub fide sua in secundis habuit Abraham, uos spernitis? cur uero et ciborum indifferentia animas polluitis uestras, si haec, ut creditis, omnia Christus non uenit soluere, sed adinplere ? cur et azymorum anniuersale ius et mactationis agninae sacrum, quod in aeternum seruare lex et prophetae praecipiunt, uos inpiatis? cur denique neomenias et baptismata et scenopegiam ac reliqua huiusmodi legis atque prophetarum sacramenta carnalia parum deuitatis inrumpere, si eadem Christus minime destruxit? quare non inmerito dixerim, quia, si uultis. ut ratio uobis contemptus istius constet, oportet aut uos negare Christi esse discipulos aut tandem fateri ipsum omnia haec destruxisse priorem. quod cum fueritis confessi. tunc et illud. quod sequitur, ut aut falso fateamini scriptum esse, tamquam idem dixerit non se uenisse soluere legem, sed adinplere, aut nescio quid hoc longe aliud quam uos putatis significasse.
- 19.7.1
AUGUSTINUS respondit: Quia iam consentis dixisse Christum: non ueni legem soluere uel prophetas, sed adinplere — durum enim tibi uidetur aduersus euangelicam auctoritatem uenire — durum etiam tibi uideatur uenire aduersus apostolum dicentem: omnia haec figurae nostrae fuerunt. item dicentem de Christo: quia non fuit etiam et non, sed etiam in illo erat: quotquot enim promissiones dei. in illo etiam, id est in illo exhibitae, in illo adinpletae sunt et sine caligine uidebis, et quam legem adinplere uenerit et eam quo pacto adinpleuerit. nec perges extendi per tria genera legis et tria genera prophetarum quaerens, qua exeas, et non inueniens. manifestum eat enim, et luce clarius hoc etiam noui testamenti scriptura saepe testatur, quam legem et quos prophetas Christus non uenerit soluere, sed adinplere. ipsa enim lex, quae per Moysen data est, gratia et ueritas per legum Christum facta est, ipsa est, inquam, lex per Moysen data, de quo Christus ait: de me enim ille scripsit. certe enim ipsa est lex, quae subintrauit, ut abundaret delictum: quod ad eius reprehensionem nihil intellegentes in ore habere consuestis. ibi ergo lege et uide, quia ipsa est, de qua dicitur: itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est. mihi factum est mors? absit. sed peccatum ut adpareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. neque enim lex iubebat delictum. ut illa subintrante abundaret delictum, sed superbos multum sibi tribuentes mandati sancti o et iusti et boni adiectio reos etiam praeuaricationis effecerat, ut eo modo humiliati discerent ad gratiam pertinere per fidem, ut iam non essent legi subditi per reatum. sed legi sociati per iustitiam. idem quippe apostolus dicit. quia priusquam ueniret fides. sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae postea reuelata est. itaque lex. inquit. paedagogus noster erat in Christo Iesu; sed posteaquam uenit fides, iam non sumus sub paedagogo. quia nos reatus legis non obligat, iam per gratiam liberatos. namque antequam spiritalem gratiam humiliati reciperemus. nihil nisi mortificabat nos littera iubens, quod non possemus inplere. unde idem dicit: littera occidit. spiritus autem uiuificat. rursus eiusdem apostoli uerba sunt: si enim data esset lex. quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia; sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. item ipsius uerba sunt: quod enim inpo-ssibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. ut iustitia legis inpleretur in nobis. qui non secundum carnem ambulamus. sed secundum spiritum. ecce quod est: non ueni legem soluere. sed adinplere. quae lex enim superbos etiam praeuaricationis reatu deuinxit augendo peccatum, cum iubet, quod inplere non possunt, ipsius legis inpletur iustitia per gratiam spiritus in eis, qui discunt a Christo mites esse atque humiles corde, qui uenit non legem soluere. sed adinplere. deinde. quia etiam sub gratia positis in hac mortali uita difficile est omni modo inplere. quod in lege scriptum est: non concupisces, ille per carnis suae sacrificium sacerdos effectus inpetrat nobis indulgentiam etiam hinc adinplens legem, ut. quod per nostram infirmitatem minus . possumus, per illius perfectionem recuretur. cuius capitis membra effecti sumus. unde Iohannes dicit: filioli. haec scribo nobis. ut non peccetis; et si quis peccauerit. aduocatum habemus apud patrem legum Christum iustum; ipse est exoratio pro peccatis nostris.
- 19.8.1
Prophetias autem sic adinpleuit, cum in eo ueritas facta est promissio dei. hoc paulo ante ex apostolo conmemoraui dicente: quotquot enim promissiones dei, in illo etiam. idem rursus dicit: dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum. quod ergo in prophetis siue aperte siue per figuras uel locutionum uel actionum promittebatur. in illo adinpletum est, qui non uenit soluere legem et prophetas. sed adinplere. hoc autem uos non intellegitis. quia, si quaedam facta et celebrationes, quae figurae erant uentura praenuntiantes, adhuc a christianis fierent, nihil significaretur nisi nondum uenisse. quae tum illis figuris praenuntiabantur. quod enim adhuc uenturum praenuntiatur. aut nondum uenit. aut si iam uenit. superfluo uel fallaciter praenuntiatur. quapropter unde uobis uidetur Christus non inplesse prophetas. quia non fiunt a christianis quaedam, quae per prophetas, ab Hebraeis ut fierent. instituta sunt. inde potius probatur inplesse. usque adeo enim quicquid per eiusmodi figuras prophetabatur, inpletum est. ut iam per illas non prophetetur. ad hoc pertinet etiam. quod ipse dominus ait: lex et prophetae usque ad Iohannem. lex enim. quae praeuaricatores abundanti reatu concludebat in eam fidem. quae postea reuelata est. gratia facta est per Iesum Christum. per quem superabundauit gratia; ac per hoc inpleta est per gratiam liberantem, quae non inplebatur per litteram iubentem. item in ipsa lege uniuersa prophetia. quae non tantum uerbis, sed etiam quarundam actionum figuris saluatoris promittebat aduentum. ueritas facta est per legum Christum. lex enim per Moysen data est; gratia autem et ueritas per legum Christum facta est. ex cuius aduentu iam regnum dei coepit adnuntiari, quia et lex et prophetae usque ad Iohannem: lex, ut reos faceret, qui desiderarent salutem, prophetae, ut promitterent saluatorem. ceterum prophetas alios extitisse iam in ecclesia post ascensionem Christi quis nesciat ? de quibus Paulus dicit: et quosdam constituit in ecclesia, primum apostolos. deinde prophetas. tertio doctores et cetera. non itaque de illis dictum est: lex et prophetae usque ad Iohannem. sed de iis. qui primum Christi aduentum prophetauerunt; qui aduentus inpletus non utique adhuc posset prophetari.
- 19.9.1
Proinde cum quaeris, cur iam non circumcidatur carne christianus, si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. respondeo: immo ideo iam non circumciditur christianus. quia id. quod eadem circumcisione prophetabatur. iam Christus inpleuit. expoliatio enim carnalis generationis, quae in illo facto figurabatur. iam Christi resurrectione adinpleta est. et quod in nostra resurrectione futurum est. sacramento baptismi commendatur. nam neque penitus auferri debuit nouae uitae sacramentum. quia restat adhuc in nobis futura resurrectio mortuorum. et in melius tamen idem succedente baptismo debuit conmutari, quia iam factum est, quod numquam factum erat, ut futurae uitae aeternae in resurrectione Christi nobis praeberetur exemplum. cum quaeris, sabbati otium cur non obseruat christianus. si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere. respondeo: immo id propterea non obseruat christianus. quia quod ea figura prophetabatur, iam Christus inpleuit. in illo quippe habemus sabbatum, qui dixit: uenite ad me omnes. qui laboratis et onerati estis. et ego uos reficiam; tollite iugum meum super uos et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris.
- 19.10.1
Cum quaeris. quare christianus non obseruet differentiam ciborum, quae in lege praecipitur, si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere, respondeo: immo propterea id non obseruat christianus. quia quod illis figuris prophetabatur. iam Christus inpleuit non admittens ad corpus suum, quod corpus in sanctis suis ad uitam aeternam praedestinauit. quicquid per illa animalia in moribus hominum significatum est. cum quaeris. quare christianus non animalibus immolatis carnis et sanguinis sacrificia ofl'erat deo. si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. respondeo: immo propterea magis haec christianus iam offerre non debet, quia ea. quae talibus rerum figuris illi prophetabant, immolatione carnis et sanguinis sui Christus inpleuit. cum quaeris. cur azyma sicut Iudaei non obseruet. christianus. si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere, respondeo: immo propterea magis hoc non obseruat christianus, quia. quod illa figura prophetabatur. expurgato ueteris uitae fermento nouam uitam demonstrans Christus inpleuit. cum quaeris, cur de carne agni christianus pascha non celebret. si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. respondeo: immo propterea christianus iam sic pascha non celebrat. quia id. quod illa figura praenuntiabatur. agnus inmaculatus sua passione Christus inpleuit. cum quaeris. quam ob causam neomenias in lege mandatas non celebret christianus. si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere.. respondeo: immo propterea iam christianus ista non celebrat, quia propter quod praenuntiandum celebrabantur, iam Christus inpleuit. celebratio enim nouae lunae praenuntiabat nouam creaturam. de qua dicit apostolus: si qua igitur in Christo noua creatura. uetera transierunt; ecce facta sunt noua. cum quaeris, cur illa singularum . quarumque inmunditiarum baptismata. quae in lege praecipiuntur, non obseruet christianus, si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere, respondeo inde potius haec non obseruare christianum, quia figurae futurorum erant, quas Christus inpleuit. uenit enim consepelire nos sibi per baptismum in mortem, ut, quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in nouitate uitae ambulemus. cum quaeris, quid causae est, ut scenopegia non sit sollemnitas christianorum, si lex a Christo adinpleta est, non soluta, respondeo tabernaculum dei fideles eius esse, in quibus caritate socialis et quodam modo conpactis habitare dignatur, et ideo magis illud non obseruari a christianis, quia iam Christus in ecclesia sua, quod illa figura prophetice promittebat, inpleuit.
- 19.11.1
Et nunc quidem ista pro suscepto negotio ne silentio praeterirentur, quanta potuimus breuitate perstrinximus. ceterum membratim articulatimque discussa libros magnos multosque fecerunt nihil aliud in eis quam Christum prophetatum . ostendentes. ita fit, ut omnia, quae ex illa scriptura propterea putatis non obseruari a christianis, quod ea Christus soluerit, propterea potius reperiantur non obseruari a christianis, quod ea Christus inpleuerit. ipsa quippe talium figurarum obseruatio praenuntiatio Christi fuit. unde quid mirum est, quid absurdum, immo quid non congruum et consentaneum, si post eius cessauit aduentum, quicquid ideo fiebat, ut eius praenuntiaret aduentum ? figurae igitur rerum, quae ad hoc obseruabantur, ut ipsa earum obseruatione uenturus Christus prophetaretur, usque adeo non debent propterea putari per Christi aduentum non inpletae, quia illo ueniente non obseruabantur. ut nisi iam per aduentum Christi inplerentur. adhuc obseruarentur. in nullum autem nomen religionis. seu uerum. seu falsum. coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum uel sacramentorum uisibilium consortio conligentur: quorum sacramentorum uis inenarrabiliter ualet plurimum et ideo contempta sacrilegos facit. inpie quippe contemnitur, sine qua non potest perfici pietas.
- 19.12.1
Uerumtamen quia uisibilia sacramenta pietatis inesse possunt etiam inpiis, sicut habuisse sanctum baptismum etiam magum Simoneum legimus. fiunt tales. quales apostolus ait: habentes formam pietatis. uirtutem autem eius abnegantes. uirtus autem pietatis est finis praecepti, id est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. unde apostolus Petrus. cum de sacramento arcae. in qua Noe domus a diluuio liberata est, loqueretur, sic et uos, inquit. simili forma baptisma saluos facit. et ne sibi sufficere putarent uisibile sacramentum. per quod habebant formam pietatis. et per malos mores perdite uiuendo uirtutem eius abnegarent, continuo subiecit: non carnis depositio sord ium. sed conscientiae bonae interrogatio.
- 19.13.1
Proinde prima sacramenta. quae obseruabantur et celebrabantur ex lege, praenuntiatiua erant Christi uenturi: quae cum suo aduentu Christus inpleuisset. ablata sunt. et ideo ablata, quia inpleta; non enim uenit legem soluere. sed adinplere. et alia sunt instituta uirtute maiora, utilitate meliora. actu faciliora. numero pauciora, tamquam iustitia fidei reuelata et in libertatem uocatis filiis dei iugo seruitutis ablato. quod duro et carni dedito populo congruebat.
- 19.14.1
Uerumtamen si antiqui iusti, qui sacramentis illis intellegebant uenturam praenuntiari reuelationem fidei, ex qua licet adhuc operta et abscondita.' munere tamen pietatis intellecta etiam tunc ipsi uiuebant, quia in hac uita nemo esse potest iustus, nisi qui ex fide uiuit: si ergo antiqui iusti pro illis praenuntiatiuis sacramentis et rerum nondum inpletarum figuris omnia dura et horrenda perpeti parati fuerunt et plerique perpessi sunt; si tres pueros Danihelemque praedicamus, quia de mensa regis contaminari noluerunt, quod erat contra illius temporis sacramentum; si Machabaeos cum ingenti admiratione praeferimus. quia escas, quibus nunc christiani licite utuntur. adtingere noluerunt, quia tunc pro tempore prophetico non licebat: quanto magis nunc pro baptismo Christi. pro eucharistia Christi. pro signo Christi ad omnia perferenda paratior debet esse christianus, cum illae fuerint promissiones rerum conplendarum, haec sint indicia conpletarum ? quod enim adhuc promittitur ecclesiae, id est corpori Christi, et in manifestatione praedicatur et in ipso capite corporis saluatore. id est in ipso mediatore dei et hominum homine Christo Iesu, iam utique conpletum est. quid enim promittitur nisi uita aeterna ex resurrectione a mortuis? hoc iam conpletum est in illa carne, quod uerbum caro factum est et habitauit in nobis. tunc ergo et occulta erat fides; nam eadem credebant eademque sperabant omnes iusti et sancti etiam temporum illorum; et promissiua erant illa omnia sacramenta omnisque ritus ille sacrorum. nunc autem reuelata est fides, in quam conclusus erat populus, quando sub lege custodiebatur, et quod fidelibus promittitur in iudicio, iam conpletum est in exemplo per eum, qui legem et prophetas non uenit soluere, sed adinplere.
- 19.15.1
Quapropter quaeritur quidem inter scrutatores sanctarum scripturarum, utrum tantum profuerit antiquis iustis fides passuri et resurrecturi Christi quam uel reuelationibus discebant uel in prophetis intellegebant, quantum nunc prodest fides passi et resuscitati, an ipsa effusio sanguinis agni dei. quae facta est, sicut ipse dicit, pro multis in remissionem peccatorum. aliquid utilitatis et purgationis uel dederit uel addiderit etiam his, qui hoc futurum credentes, antequam fieret, ex hac uita emigrauerant. et utrum mors eius ad liberationem etiam mortuos uisitauerit. sed nunc istam quaestionem uel pertractando discutere uel aliquid in ea repertum etiam confirmando definire et longum est et huic operi non necessarium.
- 19.16.1
Interim aduersus calumniosam inperitiam Fausti demonstrare suffecerit, quanto errore delirent, qui putant signis sacramentisque mutatis etiam res ipsas esse diuersas, quas ritus propheticus praenuntiauit promissas, et quas ritus euangelicus adnuntiauit inpletas, aut qui censent, cum res eaedem sint. non eas aliis sacramentis adnuntiari debuisse conpletas quam iis, quibus adhuc conplendae praenuntiabantur. si enim soni uerborum, quibus loquimur, pro tempore conmutantur. eademque res aliter adnuntiatur facienda, aliter facta. sicut ista ipsa duo uerba, quae dixi, facienda et facta, nec paribus morarum interuallis nec isdem uel totidem litteris syllabisue sonuerunt: quid mirum, si aliis mysteriorum signaculis passio et resurrectio Christi futura promissa est, aliis iam facta adnuntiatur, quandoquidem ipsa uerba "futurum et factum" "passurus et passus, " "resurrecturus et resurrexit," nec tendi aequaliter nec similiter sonare potuerunt? quid enim sunt aliud quaeque corporalia sacramenta nisi quaedam quasi uerba uisibilia, sacrosancta quidem uerum tamen mutabilia et temporalia? deus enim aeternus est, nec tamen aqua et omnis illa actio corporalis, quae agitur cum baptizamus et fit et transit, aeterna est: ubi rursus etiam illae syllabae celeriter sonantes et transeuntes, cum dicitur deus, nisi dicantur, non consecratur. haec. omnia fiunt et transeunt, sonant et transeunt; uirtus tamen, quae per ista operatur, iugiter manet et donum spiritale. quod per ista insinuatur, aeternum est. qui ergo dicit: si Christus legem et prophetas non soluisset, illa sacramenta legis et prophetarum in christianorum congregationibus et celebrationibus pennanerent, potest dicere: si Christus legem et prophetas non soluisset, adhuc promitteretur nasciturus, passurus et resurrecturus, cum ideo magis haec non soluerit, sed adinpleuerit, quia iam non promittitur nasciturus. passurus, resurrecturus, quod illa sacramenta quondam personabant, sed adnuntiatur, quod natus sit, passus sit, resurrexerit. quod haec sacramenta, quae a christianis aguntur, iam personant. qui ergo uenit legem et prophetas non soluere sed adinplere, ipsa adinpletione abstulit ea, per quae adhuc promittebatur inplendum, quod iam constat inpletum. tamquam si uerba ista tolleret "nasciturus, passurus, resurrecturus," quae cum haec futura essent, recte dicebantur, et institueret dici "natus est, passus est, resurrexit," quae illis conpletis et ob hoc ablatis recte dicuntur.
- 19.17.1
Sicut ergo ista uerba, ita illa prioris populi sacramenta, quia per eum, qui non uenit legem et prophetas soluere sed adinplere, iam inpleta sunt, ideo tolli mutarique debuerunt, quod primis christianis, qui ex Iudaeis crediderant, donec contra tam diuturnam consuetudinem paulatim persuaderetur atque ad intellectum perfectum perduceretur, et quia ita nati erant atque instituti, siuerunt eos apostoli patrium ritum traditionemque seruare et eos, quibus hoc opus erat, ut congruerent illorum tarditati moribusque. monuerunt. inde est quod Timotheum iudaea matre et graeco patre natum propter illos, ad quos tales cum eo uenerat, etiam circumcidit apostolus atque ipse inter eos morem huiusmodi custodiuit non simulatione fallaci, sed consilio prudenti; neque enim ita natis et ita institutis noxia erant ista, quamuis iam non essent significandis futuris necessaria. magis quippe noxium erat ea tamquam noxia prohibere in his hominibus, usque ad quos durare debuerunt, quoniam Christus, qui omnes illas prophetias inplere uenerat. sic eos initiatos inuenerat, ut iam de cetero, qui nulla tali necessitudine tenerentur, sed ex diuerso ueluti pariete, id est ex praeputio, ad illum angularem lapidem, qui Christus est, conuenirent, ad nulla talia cogerentur. si autem his, qui ex circumcisione uenerant talibusque sacramentis adhuc dediti erant. ultro uellent, sicut Timotheus, conferre congruentiam, non prohiberentur, uerum si in huiusmodi legis operibus putarent suam spem salutemque contineri, tamquam a certa pernicie uetarentur. unde est illud apostoli: ecce ego Paulus dico uobis, quia si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit, circumcidamini scilicet, sicut ipsi uolebant, sicut eis a quibusdam deprauatis persuasum erat, quod sine his legis operibus salui esse non possent. nam cum gentes ad Christi fidem ita uenirent, maxime per Pauli apostoli praedicationem, sicut uenire debuerunt, ut nullis eiusmodi obseruationibus onerarentur — quia et insolita ista, maxime circumcisionem, grandes aetate reformidantes deterrerentur a fide, et non ita nati, ut talibus sacramentis inbuerentur, si more pristino proselyti fierent, tamquam Christus per illa mysteria uenturus adhuc promitteretur — cum ergo sic uenirent ad fidem, ut iam ex gentibus uenire oportebat, non intellegentes qui ex circumcisione uenerant, cur sibi illa permissa essent. et cur gentibus inponenda non essent, quibusdam carnalibus seditionibus coeperant ecclesiam perturbare, quod gentiles ad dei populum accedentes non sollemniter proselyti fierent in carnis circumcisione et ceteris huiuscemodi obseruationibus legis. atque in his erant, qui hoc ideo fieri magnopere insistebant, quia timebant Iudaeos, inter quos uersabantur. contra hos apostolus Paulus multa scripsit; nam in horum simulationem etiam Petrum adductum fraterna obiurgatione correxit. sed posteaquam in unum apostoli congregati etiam concilio suo censuerunt gentes ad huiusmodi opera legis non esse cogendas, displicuit quibusdam ex circumcisione christianis non ualentibus mente discernere illos solos ab huiusmodi obseruationibus non fuisse prohibendos, quos fides, quae reuelata est, his iam inbutos inuenerat, ut in eis iam consummaretur ipsa actio prophetica, quos ante adinpletionem prophetiae iam tenuerat, ne si et ab ipsis remoueretur, inprobata potius quam terminata uideretur, si autem et gentibus inponeretur, aut non Christi promittendi causa instituta esse, aut adhuc Christum promittere putaretur. primus itaque populus dei, antequam Christus ueniret legem prophetasque adinplere, illa omnia, quae hunc promittebant, obseruare iubebatur: liber in eis, qui haec quo pertinerent intellegebant. seruus autem in eis, qui hoc non intellegebant. posterior ergo populus accedens ad fidem, qua iam Christus uenisse, passus esse ac resurrexisse praedicabatur, in his quidem hominibus, quos iam talibus sacramentis institutos eadem fides inuenerat, nec co ebatur ista obseruare nec prohibebatur; in his autem, qui tal bus uacui nulla generis, nulla consuetudinis uel congruentiae necessitudine retenti crediderant, etiam prohibebatur, ut per eos iam inciperet adparere illa omnia propter promittendum Christum fuisse instituta, quo ueniente atque haec promissa adinplente iam oportere cessare. hoc igitur temperamentum moderamentumque spiritus sancti per apostolos operantis cum displicuisset quibusdam ex circumcisione credentibus, qui haec non intellegebant, in ea peruersitate manserunt, ut et gentes cogerent iudaizare. hi sunt, quos Faustus Symmachianorum uel Nazaraeorum nomine commemorauit, qui usque ad nostra tempora iam quidem in exigua, sed adhuc tamen uel in ipsa paucitate perdurant.
- 19.18.1
Quid habent ergo isti, unde legi et prophetis calumnientur, quod eos Christus soluere uenerit potius quam adinplere, quia christiani non obseruant, quae ibi praecepta sunt, cum ea sola non obseruent, per quae Christus promittebatur, et ideo non obseruent magis, quia eadem promissa iam Christus inpleuit, nec adhuc promittuntur, quia iam inpleta sunt, eorumque promissiua signa in eis terminari debuerunt, quos fides Christi haec adinplentis iam talibus inbutos inuenerat? numquid enim non obseruant christiani, quod in illa scriptura est: audi. Israhel, dominus deus tuus deus unus est; non facies tibi idolum et cetera huiusmodi? numquid non obseruant christiani, quod ibi dicitur: non accipias nomen domini dei tui in uanum? numquid ipsum sabbatum, quod ad intellegendam ueram requiem pertinet, non obseruant christiani? numquid honorem parentibus christiani non deferunt, quod ibi praeceptum est ? numquid a fornicationibus aut homicidiis aut furtis aut falsis testimoniis, a concupiscenda uxore proximi <aut a concupiscenda re proximi) non se temperant christiani? quae omnia in illa lege conscripta sunt. haec praecepta sunt morum, illa sacramenta sunt promissorum; haec inplentur per adiuuantem gratiam, illa per redditam ueritatem: utraque per Christum et illam gratiam semper donantem, nunc etiam reuelantem, et hanc ueritatem tunc promittentem, nunc exhibentem, quia lex per Moysen data est, gratia autem et ueritas per Iesum Christum facta est. denique ista. quae in recte uiuente conscientia conseruantur, fide per dilectionem operante conplentur; illa uero, quae in promittente significatione uersata sunt, rebus redditis transierunt. ita et ipsa non soluta. sed adinpleta sunt, quia ea non inrita nec fallacia Christus ostendit, cum id quod eorum significatione promittebatur exhibuit.
- 19.19.1
Non itaque. sicut Faustus opinatur. quaedam dominus Iesus adinpleuit. quae ab antiquis iustis iam dicta erant ante legem Moyseos, sicuti est: non occides. quod non contrario redarguit, sed magis firmauit. cum et ab ira et a conuicio reuocauit. quaedam uero soluit. quae propria uidebantur legis Hebraeorum, sicuti est: oculum pro oculo. dentem pro dente. quod uidetur potius abstulisse quam confirmasse. cum ait: ego autem dico uobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram. praebe illi et alteram et cetera. nos enim dicimus etiam haec. quae isti putant soluisse Christum. uelut contraria referendo et tunc pro tempore bene fuisse instituta et nunc a Christo non soluta, sed adinpleta.
- 19.20.1
Proinde primum ab his quaero, utrum illi antiqui iusti. Enoch et Seth — hos enim potissimum Faustus commemorat — et si qui alii. non solum ante Moysen, sed et si qui ante Abraham fuerunt, irati sint fratri sine causa aut dixerunt fratri: fatue. si enim non dixerunt, cur non et talia docuerunt? quodsi et talia docuerunt, quaero, quemadmodum uel eorum iustitiam doctrinamque Christus adinpleuerit addendo: ego autem dico uobis: si quis irascitur fratri suo aut si quis dicit "racha" aut si quis dicit "fatue." reus erit uel iudicii uel consilii uel gehennae ignis, quandoquidem et illi eodem modo uiuebant, eodem modo uiuendum monebant. an ignorabant illi iusti frenandam esse iracundiam nec petulanti conuicio fratrem lacessendum, aut nouerant quidem, sed ab his se abstinere non poterant ? ergo rei erant gehennae, quomodo igitur iusti ? profecto enim nec inperitam rerum ad suum officium pertinentium nec intemperantem audes dicere eorum fuisse iustitiam in tantum, ut eos faceret reos gehennae. cur ergo illam legem. secundum quam uiuebant antiqui iusti, haec addendo Christus inpleret, cum eorum quoque iustitia sine istis esse non posset? an dicturus es, quod praeceps iracundia et lingua inproba. ex quo uenit Christus, coepit ad iniquitatem pertinere, antea uero non erat iniquum uel corde uel ore ista committere? sicut in quibusdam rebus pro temporum proprietatibus institutis inuenimus nunc aliquid non licere, quod ante licuerit uel quod ante non licuerit, nunc licere. non usque adeo desipis, ut hoc dicas.; sed etiam si dicas, respondebitur tibi, quod secundum istum intellectum Christus non adinplere uenerit, quod legi antiquae defuit, sed legem instituere. quae non fuit, si dicere fratri "fatue," cum apud antiquos iustos non fuisset iniustum, nunc ita iniustum esse Christus uoluit. ut quisquis hoc dixerit, reus sit gehennae. proinde nondum inuenisti, cuinam legi haec aliquando defuerunt, quibus nunc additis eam Christus inpleret.
- 19.21.1
An forte lex non moechandi apud illos iustos antiquos semiplena erat, donec a domino adinpleretur addente, ne quis ad concupiscendum uideat mulierem ? sic enim commemorasti ipsam sententiam: audistis dictum esse: non moechaberis; ego autem dico uobis, ne concupiscatis quidem. adinpletio est, inquis. explica plane ipsa uerba euangelica, noli tuis extenuare, quod dictum est, et uide, quid de illis antiquissimis iustis senseris. audistis, inquit, quia dictum est: non moechaberis; ego autem dico uobis: si quis uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. itane uero illi iusti, Seth uel Enoch uel si qui eis similes fuerunt, moechabantur in cordibus suis et aut non erat cor eorum templum dei, aut moechabantur in templo dei? quod si non audes dicere, quomodo etiam de hac re legem illorum, quae apud illos iam tunc plena erat, modo ueniens Christus inpleuit?
- 19.22.1
De non iurando autem, quia et hic illorum legem a Christo adinpletam esse dixisti, non possum adfirmare antiquos iustos non iurasse; nam et Paulum apostolum iurasse inuenimus. de uestro autem ore non tollitur crebra iuratio, cum iuretis per lumen, quod amatis cum muscis — neque enim lumen illud mentium ab istis oculis penitus alienum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. nostis aliqua ex parte cogitare - et per dominum uestrum Manichaeum, qui Manis lingua patria uocabatur. sed uos, ut apud Graecos nomen insaniae uitaretis, uelut declinato et prolongato nomine quasi fusionem addidistis, ubi amplius laberemini. sic enim mihi quidam uestrum exposuit, cur appellatus sit Manichaeus, ut scilicet in graeca lingua tamquam manna fundere uideretur, quia graece fundit XET dicitur: ubi quid egeritis nescio, nisi ut expressius uobis somniaremini insaniam. neque enim addidistis in parte priore nominis unam litteram, ut agnosceretur manna, sed addidistis in posteriore duas syllabas, non appellantes Mannicheum, sed Manichaeum, ut nihil aliud uobis tam prolixis et uanis sermonibus suis nisi insaniam fundere sonaret. saepissime iuratis et per paracletum, non sane illum, quem Christus discipulis promisit et misit, sed per eum ipsum, ut latine nomen eius interpreter. insanifusorem. cum ergo iurare numquam desinatis, uellem scire, quomodo intellegatis hanc quoque legis partem, quam uultis antiquissimam intellegi. quod uobis dominus adinpleuerit, et magis propter iurationes apostoli. nam uestra quae auctoritas est uel uobis ipsis, nedum mihi, aut cuiquam homini? unde puto iam clarere, quam sit aliter recipiendum, quod ait Christus: non ueni legem soluere, sed adinplere. non his uidelicet additamentis, quae uel ad expositionem pertinent propositarum antiquarum sententiarum uel ad conuersationem. non ad inpletionem.
- 19.23.1
Quia enim non intellegebant homicidium nisi peremptionem corporis humani, per quam uita priuaretur, aperuit dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere putari. unde et Iohannes dicit: qui odit fratrem suum, homicida est. et quoniam putabant tantummodo corporalem cum femina inlicitam conmixtionem uocari moechiam, demonstrauit magister etiam talem concupiscentiam nihil esse aliud. item quia peierare graue peccatum est, non iurare autem sicut uerum iurare nullum peccatum est, sed longius remotus est a falsum iurando, qui nec iurare consueuit. quam qui uerum iurare procliuis est, maluit nos dominus et non iurantes non recedere a uero quam uerum iurantes propinquare periurio. itaque et apostolus in sermonibus, quos habuisse narratur, numquam iurauit, ne iurandi consuetudine aliquando uel nescius in periurium laberetur. in scripturis autem. ubi est consideratio maior atque propensior. pluribus locis iurasse inuenitur. ne quisquam putaret etiam uerum iurando peccari. sed potius intellegeret humanae fragi. litatis corda non iurando tutius a periurio conseruari. quibus perspectis inuenimus nec illa esse destructa, sicut Faus tu putat, quae uelut proprie uult ad Moysen pertinere.
- 19.24.1
Nam et hic quaero ab istis, cur proprium uelint esse legis Moysi, quod dictum est antiquis: diliges proximum tuum et oderis inimicum tuum. an et apostolus Paulus non dixit homines quosdam deo odibiles? et utique in hac admonitione ipse dominus ad hoc nos hortatur, ut imitemur deum. ut sitis, inquit, filii patris uestri, qui in caelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. quaerendum itaque est. quomodo intellegatur exemplo dei, cui dixit quosdam odibiles Paulus, odio habendos inimicos, et rursus exemplo dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, diligendos inimicos. sic adparebit dominum male intellegentibus id, quod dictum est "oderis inimicum tuum," inferre uoluisse, quod omnino non norant, ut diligerent inimicos suos. utrumque autem quomodo seruandum sit longum est disputare. sed ad istos interim, quibus generaliter displicet, si quis oderit inimicum suum, est nobis sermo, qui eorum frontem premat, cum eos interrogamus, utrum diligat deus eorum gentem tenebrarum. aut si propterea nunc inimici diligendi sunt, quod habeant partem boni, cur non ob hoc eos et odisse debemus, quod habeant partem mali. ea quippe regula et hoc soluitur doceturque non esse contrarium, quod in antiqua scriptura dictum est "oderis inimicum tuum" et in euangelio "d iligi te inimicos uestros," quod unusquisque iniquus homo, in quantum iniquus est, odio habendus est, in quantum autem homo est. diligendus est. ut illud. quod in eo recte odimus, arguamus, id est uitium. quo possit illud, quod in eo recte diligimus. id est humana ipsa natura emendato uitio liberari: haec, inquam. regula est, qua et oderimus inimicum propter id. quod in eo malum est. id est iniquitatem, et diligamus inimicum propter id. quod in eo bonum est, id est socialem rationalemque creaturam, nisi quod 1108 non eum per naturam uel suam uel alienam, sed per propriam uoluntatem malum esse conuincimus. illi autem per naturam gentis tenebrarum putant esse hominem malum, quam secundum ipsos deus totus timuit, antequam in parte uinceretur, et in parte ab ea sic uictus est. ut nec totus liberaretur. audito igitur et non intellecto. quod antiquis dictum erat: oderis inimicum tuum, ferebantur homines in hominis odium, cum deberent non odisse nisi uitium. hos corrigit dominus dicendo: diligite inimicos uestros, ut qui iam dixerat: non ueni legem soluere, sed adinplere ideoque de odio inimici quod scriptum est in lege non solueret, praecipiendo utique, ut diligamus inimicos, cogeret nos intellegere, quonam modo possemus unum eundemque hominem et odisse propter culpam et diligere propter naturam. sed hoc ad peruersas eorum mentes intellegere multum est. urguendi sunt tantum, ut secundum calumniae suae perditam rationem uel potius amentiam defendant deum suum, quem non possunt dicere dilectorem gentis tenebrarum, ideoque ad eius exemplum non habent, quemadmodum hortentur, ut suum quisque diligat inimicum. potius enim genti ipsi tenebrarum dilectionem inimici tribuere potuerunt quam deo suo. illa quippe. sicut delirant, uicinam sibi lucem atque contiguam concupiuit eaque frui uoluit atque, ut frueretur, inuadere cogitauit. neque ista culpa est, cum uerum et beatificum bonum adpetitur. unde et dominus dicit: regnum caelorum uim patitur, et qui uim fecerint, diripient illud. ecce gens tenebrarum secundum eorum uanitatem uim facere ac diripere uoluit bonum, quod amauerat, eius claritate et specie delectata; nec eam uicissim deus dilexit, sed odio detestans frui se uolentem funditus eradicare molitus est. si ergo mali amant bonum, quo fruantur, boni autem oderunt malum, ne polluantur, respondete, Manichaei, quinam eorum inpleant, quod dominus ait: diligite inimicos uestros. ecce si has singulas repugnantesque sententias esse uultis, deus uester fecit, quod scriptum est in lege Moysi: oderis inimicum tuum, et gens tenebrarum, quod scriptum est in euangelio: diligite inimicos uestros. quamquam nec fingendo inuenire potuistis. quo pacto dirimatis quaestionem inter muscas lucipetas et blattas lucifugas; utramque enim prolem gentis tenebrarum esse contenditis. unde ergo illae amant a se alienam lucem, illae autem hanc auersando sua potius origine delectantur? an mundius nascuntur muscae in fetidis cloacis quam blattae in obscuris cubiculis?
- 19.25.1
Iam uero illud, quod antiquis dictum est: oculum pro oculo, dentem pro dente, quomodo contrarium habet, quod ait dominus: ego autem dico uobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et alteram et cetera, quandoquidem et illud antiquum ad reprimendas flammas odiorum saeuientiumque inmoderatos animos refrenandos ita praeceptum est? quis enim tandem facile contentus est tantum reponere uindictae, quantum accepit iniuriae? nonne uidemus homines leuiter laesos moliri caedem, sitire sanguinem uixque inuenire in malis inimici unde satientur? quis pugno percussus non aut iudicia concitat in damnationem eius, qui percusserit, aut, si ipse repercutere uelit, totum hominem, si non etiam telo aliquo arrepto. pugnis calcibusque contundit? huic igitur inmoderatae ac per hoc iniustae ultioni lex iustum modum figens poenam talionis instituit, hoc est, ut qualem quisque intulit iniuriam, tale subplicium pendat. proinde oculum pro oculo, dentem pro dente non fomes, sed limes furoris est, non ut id. quod sopitum erat, hinc accenderetur, sed ne id. quod ardebat, ultra extenderetur, inpositus. est enim quaedam iusta uindicta iusteque debetur ei, qui fuerit passus iniuriam. unde utique cum ignoscimus, de nostro quodam modo iure largimur. unde etiam debita dicuntur, quae in oratione dominica humanitus dimittere monemur, ut nobis et nostra diuinitus dimittantur. quod autem debetur, etsi benigne dimittitur, non tamen inique repetitur. sed sicut in iurando etiam qui uerum iurat, propinquat peiurio, unde longe abest, qui omnino non iurat, et quamuis non peccet, qui uerum iurat, remotior tamen a peccato est qui non iurat — unde admonitio non iurandi conseruatio est a peccato peiurii —: ita cum peccet qui per inmoderationem iniuste uult uindicari, non peccet autem, qui modum adhibens iuste uult uindicari, remotior est a peccato iniustae uindictae qui non uult omnino uindicari. peccat enim, qui exigit ultra debitum; non peccat autem, qui exigit debitum: sed tutius longe est a peccato iniusti exactoris. qui omnino non exigit debitum, praesertim ne cogatur et ipse reddere debitum ab eo, qui nullum habet debitum. possem ergo et ego sic ista ponere: dictum est antiquis: non iniuste uindicabis; ego autem dico, ne uindicetis quidem: adimpletio est sicut de iurando Faustus ait: dictum est "non peierabis; ego autem dico, ne iuretis quidem; aeque adimpletio est." poteram ergo et ego ita dicere. si mihi per haec adiecta uerba, quod legi defuit, a Christo additum uideretur, ac non potius id, quod lex uolebat efficere. ne iniuste se quisquam uindicando peccaret, conseruari tutius. si omnino se non uindicaret, sicut id quod uolebat efficere, ne quisquam peierando peccaret, conseruari tutius, si non iuraret. nam si contrarium est: oculum pro oculo et: qui te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram. cur non sit contrarium: redde's domino iusiurandum tuum et: noli iurare omnino? et tamen illam non destructionem sed adimpletionem Faustus arbitratur, quod et hic debuit arbitrari. nam si "uerum iura" adimpletur dicendo "ne iures cur non et "iuste uindica" adimpletur dicendo "ne uindices?b sic ut ego in utroque conseruationem esse arbitror a peccato. quo uel falsum iuratur uel iniuste uindicatur, quamquam hoc de donanda omnino uindicta ualeat etiam ad illud, ut dimittendo huiusmodi debita etiam nobis dimitti mereamur. sed duro populo modus prius adhibendus fuit, quo discerneret non egredi debitum, ut edomita ira, quae ad inmoderatam uindictam rapit, iam qui uellet, tranquillus adtenderet. quid ipse deberet. quod sibi relaxari a domino cuperet, ut hac consideratione conseruo debitum relaxaret.
- 19.26.1
Nam et illud de uxore non dimittenda, quod dominus praecepit, cum antiquis dictum sit: quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii, si diligenter intueamur, uidebimus non esse contrarium. exposuit enim dominus, quid lex uoluerit, cum passim dimittenti uxorem iusserit libellum repudii dare. neque enim ait: qui uoluerit, dimittat uxorem suam — cui esset contrarium non dimittere — sed utique nolebat dimitti uxorem a uiro. qui hanc interposuit moram, ut in discidium animus praeceps libelli conscriptione refractus absisteret et quid mali esset uxorem dimittere cogitaret, praesertim quia, ut perhibent, apud Hebraeos scribere litteras Hebraeas nulli fas erat nisi scribis solis, cum et excellentiorem profiterentur sapientiam et si qui eorum essent aequitate ac pietate praediti, non tantum profiterentur, uerum etiam sectarentur. ad hos igitur, quos oporteret esse prudentes legis interpretes et iustos discidii dissuasores, lex mittere uoluit eum, quem iussit libellum repudii dare, si dimisisset uxorem. non enim ei poterat scribi libellus nisi ab ipsis, qui per hanc occasionem ex necessitate uenientem quodam modo in manus suas bono consilio regerent atque inter ipsum et uxorem pacifice agendo dilectionem concordiamque suaderent. quodsi tantum intercederet odium, ut extingui emendarique non posset, tunc utique scriberetur libellus, quia frustra non dimitteret, quam sic odisset, ut ad debitam coniugio caritatem nulla prudentium persuasione reuocaretur. si enim non diligitur uxor, dimittenda est. quia ergo dimittenda non est, diligenda est. dilectio autem monendo atque suadendo conponi. non inuitum cogendo inponi potest. hoc facere scriba debebat iustus et sapiens, qualem in illa professione esse oportebat. ad quem ut ueniretur, discordi marito libellus conscribendus praeceptus est: quem uir bonus prudensque non scriberet. nisi in animo nimis auerso atque peruerso consilium concordiae non ualeret. uerumtamen a uobis ex uestri erroris sacrilega uanitate quaero, cur displiceat dimittere uxorem, quam non ad matrimonii fidem, sed ad concupiscentiae crimen habendam esse censetis. matrimonium quippe ex hoc appellatum est, quod non ob aliud debeat femina nubere, quam ut mater fiat: quod uobis odiosum est. eo modo enim putatis partem dei uestri gentis tenebrarum proelio deuictam et subactam etiam carneis conpedibus conligari.
- 19.27.1
Sed, ut potius quod nunc agitur explicem , si Christus, ubi quibusdam antiquis sententiis propositis adiunxit: ego autem dico uobis, neque primorum hominum legem hoc uerborum additamento adinpleuit neque illam, quae per Moysen data est, quasi contrariorum obpositione destruxit, sed potius omnia ex Hebraeorum lege commemorata ita commendauit, ut, quicquid ex persona sua insuper loqueretur, uel ad expositionem requirendam ualeret, si quid illa obscure posuisset, uel ad tutius conseruandum quod illa uoluisset: uides, quam sit aliter intellegendum, quod ait non se uenisse legem soluere sed adinplere, scilicet ut non quasi semiplena istis uerbis integraretur, sed ut, quod littera iubente propter superborum praesumptionem non poterat, suadente gratia propter humilium confessionem inpleretur opere factorum, non adiectione uerborum. fides enim, sicut apostolus ait. per dilectionem operatur. unde item dicit: qui enim diligit alterum, legem inpleuit. istam caritatem quia ueniens Christus per sanctum spiritum, quem promissum misit, in manifestatione donauit, qua sola caritate iustitia legis posset inpleri, propterea dixit: non ueni legem soluere sed adinplere. hoc est nouum testamentum, quo huic dilectioni hereditas regni caelorum promittitur, quod in figuris ueteris testamenti pro temporum distributione tegebatur. unde item dicit: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis.
- 19.28.1
Itaque uel omnia uel paene omnia, quae monuit seu praecepit, ubi adiungebat "ego autem dico uobis", inueniuntur et in illis ueteribus libris. ibi contra iram dictum est: turbatus est prae ira oculus meus et: melior est, qui uincit iram quam qui capit ciuitatem. ibi contra uerbum durum: plaga flagelli liuorem faciet; plaga autem linguae confringet ossa; ibi contra moechiam cordis: ne concupiscas uxorem proximi tui. non enim ait: ne adulteres, sed: ne concupiscas. unde apostolus hoc ex lege commemorat dicens: nam concupiscentiam nesciebam. nisi lex diceret: non concupisces. ibi de patientia non resistendi laudatur uir praebens percutienti se maxillam et saturatus obp1;obiis. ibi de inimico diligendo dicitur: si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. hinc enim hoc commemorauit apostolus et illud in psalmo: cum his, qui oderant pacem, eram pacificus et alia multa. quod autem temperando a uindicta et diligendo etiam malos deum imitemur, habes ibi de ipso deo id agente copiosum locum; ibi namque scriptum est: multum enim ualere tibi soli superat semper, et uirtuti brachii tui quis contra stabit? quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani. quae descendit in terram; sed misereris omnium, quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti horum, quae fecisti; nec enim odio habens aliquid constituisses. quomodo ergo posset aliquid permanere, nisi tu uoluisses, aut quod a te uocatum non esset, conseruaretur? parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, domine, qui animas amas. bonus enim spiritus tuus est in omnibus; propter quod eos, qui exerrant partibus, conripis et de quibus peccant admonens adloqueris, ut relicta malitia credant in te, domine. ad hanc benignam patientiam dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, nos imitandam Christus hortatur, ut uindicare nostras iniurias neglegamus et benefaciamus his, qui nos oderunt, ut simus perfecti, sicut pater noster caelestis perfectus est. ualere autem nobis et ad remittenda debita peccatorum nostrorum, quod aliis ista ultionum debita relaxamus, et cauendum esse, ne si hoc non fecerimus, nec nobis deprecantibus peccati obligatio remittatur, sic in illis libris ueteribus scriptum est: qui uindicari uult, inueniet uindictam a deo et peccata illius confirmans confirmabit. relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata soluentur. homo homini reseruat iram et a domino quaerit medelam carnis? in hominem similem sibi non habet misericordiam et pro peccatis suis deprecatur dominum? et ipse dum caro sit, reseruat. iram et repropitiationem petit a domino? et quis exorabit pro peccatis illius?
- 19.29.1
Iam uero de uxore non dimittenda quid aliud uel quid oportunius ex illis libris conmemorem quam id, unde Iudaeis de hac re interrogantibus dominus ipse respondit? cum enim quaererent, utrum liceret quacumque ex causa dimittere uxorem, ait illis : non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam, fecit eos et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. itaque iam non sunt duo, sed una caro. quod ergo deus coniunxit, homo non separet. ecce Iudaei ex libris Moysi conuincuntur non esse uxorem dimittendam, qui secundum uoluntatem legis Moysi arbitrabantur se facere, cum dimitterent. simul et illud hic ipso Christo adtestante cognoscimus deum fecisse et coniunxisse masculum et feminam: quod Manichaei negando damnantur non iam Moyseos libro, sed Christi euangelio resistentes. porro autem, si quod ipsi opinantur et praedicant, uerum est diabolum fecisse atque iunxisse masculum et feminam, qua calliditate diabolica Faustus reprehendit Moysen tamquam coniugia dirimentem per libellum repudii et laudat Christum tamquam illud eiusmodi uinculum confirmantem ex praecepto euangelii, cum utique secundum suam stultam sacrilegamque sententiam Moysen laudare debuerit separantem, quod fecerat et coniunxerat diabolus, et Christum uituperare diaboli figmentum et ligamentum solidantem? iam illud quomodo aperit magister bonus, cur ipse Moyses, ex cuius libro prolata est de prima coniunctione masculi et feminae tam sancta et nulla separatione uiolanda castitas coniugalis, postea permiserit dimittere uxorem? nam cum illi respondissent: quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere? ait illis: quoniam Moyses ad duritiam cordis uestri permisit uobis dimittere uxores uestras. hoc est, quod paulo ante exposuimus. quanta enim duritia erat, quae nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus iustis et prudentibus tribuetur, solui et flecti posset ad recipiendam uel reuocandam coniugii caritatem? ita dominus, quid lex et bonis praeciperet et duris permitteret, eiusdem legis testimonio declarauit, cum et non dimittendam uxorem ex eadem scriptura commemorata coniunctione masculi et feminae monuit diuinamque auctoritatem eiusdem coniunctionis exposuit et dandum libellum repudii propter duritiam uel domandi uel indomiti cordis ostendit.
- 19.30.1
Quapropter cum omnia illa excellentia praecepta domini, quae ueteribus Hebraeorum libris contraria Faustus uolebat ostendere, in eisdem quoque libris inueniantur, unde uenit dominus legem non soluere sed adinplere, nisi ut exceptis promissorum figuris, quae reddita ueritate adinpletae atque sublatae sunt, ipsa quoque praecepta, per quae lex illa sancta et iusta et bona est, non per uetustatem litterae iubentis et delicta superborum reatu etiam praeuaricationis augentis, sed per nouitatem spiritus adiuuantis et humilium confessionem salutis gratia liberantis inplerentur in nobis? quia reuera, sicut omnia ista praecepta sublimia nec illis libris ueteribus desunt, ita illic finis, quo referantur, occultus est, quamuis secundum eum uiuerent sancti, qui futuram eius reuelationem uidebant et pro temporum proprietate uel prophetice tegebant uel prophetice tectum sapienter intellegebant.
- 19.30.2
.31. Denique — quod non temere dixerim — nescio utrum quisquam in illis libris inuenit nomen regni caelorum, quod tam crebro nominat dominus. dicitur quidem ibi: diligite sapientiam, ut in aeternum regnetis. et ipsa uita aeterna si non illic in manifesto praedicaretur, non diceret dominus etiam malis Iudaeis: scrutamini scripturas, in quibus putatis uos uitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. quo enim nisi ad hoc pertinet, quod ibi scriptum est: non moriar, sed uiuam et enarrabo opera domini et: inlumina oculos meos, ne umquam obdormiam in mortem et: iustorum animae in manu dei sunt, et non tanget illos tormentum et paulo post: illi autem sunt in pace; et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum inmortalitate plena est; et in paucis uexati in multis bene disponentur et alio loco: iusti autem in perpetuum uiuent et apud dominum est merces eorum et cogitatio eorum apud altissimum; ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu domini? haec et alia multa siue apertissima siue subobscura inueniuntur illic testimonia uitae aeternae. et de ipsa corporum resurrectione non tacuerunt prophetae. unde pharisaei aduersum Sadducaeos eam non credentes acerrime confligebant: quod non solum in actibus apostolorum canonicis, quos isti non accipiunt, ne de aduentu ueri paracleti, quem promisit dominus, conuincantur, euidenter adparet, uerum etiam in euangelio. ubi ei proponunt Sadducaei quaestionem de muliere, quae septem fratribus singulatim nupserat, cum in eius conubium alter alteri morienti succederet. cuiusnam eorum in resurrectione uxor esset futura. proinde testimoniis uitae aeternae et resurrectionis mortuorum abundat illa scriptura; sed hoc nomen, id est regnum caelorum, de nullo inde loco mihi occurrit. hoc enim proprie pertinet ad reuelationem noui testamenti, quia ea corpora, quae terrena fuerant, mutatione illa, quam Paulus apertius commemorat, in resurrectione fient spiritalia ac per hoc caelestia, in quibus possideamus regnum caelorum. quod ori eius etiam nominandum seruabatur, quem regem ad regendos et sacerdotem ad sanctificandos fideles suos uniuersus ille adparatus ueteris instrumenti in generationibus, factis, dictis, sacrificiis, obseruationibus, festiuitatibus omnibusque eloquiorum praeconiis et rebus gestis et rerum figuris parturiebat esse uenturum: qui plenus gratia et ueritate et ad praecepta facienda adiuuando per gratiam et promissa inplenda curando per ueritatem uenit legem non soluere sed adinplere.
- 20.1.1
LIBER UICESIMUS.
- 20.1.2
FAUSTUS dixit: Cur solem colitis, nisi quia estis pagani et gentium schisma, non secta? igitur non ab re fuerit et hoc ipsum quaerere, quo manifestius uidere possimus, utrum nostrum hoc nomine debeat appellari. et quidem si tibi fidem meam nunc simpliciter, ut in amicis. referam, uidear fortasse excusationis causa id fingere aut diuinorum, quod absit, luminum erubescere culturam. sed tu quidem, utcumque uolueris, accipe: me tamen dixisse non paenitebit uel propter aliquos, qui hactenus scire habebunt religionem nostram nihil cum gentibus habere commune.
- 20.2.1
Igitur nos patris quidem dei omnipotentis et Christi filii eius et spiritus sancti unum idemque sub triplici appellatione colimus numen; sed patrem quidem ipsum lucem incolere credimus summam ac principalem, quam Paulus alias inaccessibilem uocat, filium uero in hac secunda ac uisibili luce consistere. qui quoniam sit et ipse geminus, ut eum apostolus nouit Christum dicens esse dei uirtutem et dei sapientiam, uirtutem quidem eius in sole habitare credimus, sapientiam uero in luna. necnon et spiritus sancti, qui est maiestas tertia, aeris hunc omnem ambitum sedem fatemur ac diuersorium; cuius ex uiribus ac spiritali profusione terram quoque concipientem gignere patibilem Iesum, qui est uita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno. quapropter et nobis circa uniuersa et uobis similiter erga panem et calicem par religio est, quamuis eorum acerrime oderitis auctores. haec nostra fides est: de qua si quaerendum alias putaueris, audies quamuis nec illud ad praesens minus firmum sit argumentum, quod uel tu uel quilibet alius rogatus, ubinam deum suum credat habitare, respondere non dubitabit: in lumine. ex quo cultus hic meus omnium paene testimonio confirmatur.
- 20.3.1
Sed nunc ad illud. quia nos non sectam, sed schisma gentium nuncupasti. schisma, nisi fallor, est eadem opinantem atque eodem ritu colentem quo ceteri solo congregationis delectari discidio; secta uero est longe alia opinantem quam ceteri, alio etiam sibi ac longe dissimili ritu diuinitatis instituisse culturam. quae si ita sunt, mea interim et opinio et cultus longe alia sunt quam paganorum; de tuis postea uidebimus. pagani bona et mala, taetra et splendida. perpetua et caduca, mutabilia et certa, corporalia et diuina unum habere principium dogmatizant. his ego ualde contraria sentio, qui bonis omnibus principium fateor deum, contrariis uero hylen; sic enim mali principium ac naturam theologus noster appellat. item pagani aris, delubris, simulacris?, uictimis atque incenso -deum colendum putant. ego ab his in hoc quoque multum diuersus incedo, qui ipsum me, si modo sim dignus, rationabile dei templum puto, uiuum uiuae maiestatis simulacrum Christum filium eius accipio, aram mentem bonis artibus et disciplinis inbutam. honores quoque diuinos ac sacrificia in solis orationibus et ipsis puris ac simplicibus pono. quomodo ergo schisma sum paganorum?
- 20.4.1
Hactenus enim et Iudaeorum me poteras dicere schisma, quia et omnipotentem deum colam, quod sibi et Iudaeus omnis audaciter adsumit, cum non considerares rituum diuersitatem, qua a me coleretur omnipotens et a Iudaeis, si tamen omnipotentem Iudaei colunt. sed interim de opinione tractamus, quae sic et paganos de solis cultura fefellit ut de omnipotentis Iudaeos. sed nec uestrum quidem schisma si me dixeris, uerum est, quamuis Christum uenerer et colam, quia alio eum ritu colo et alia fide quam uos. schisma uero aut nihil inmutare debet ab eo, unde factum est, aut non multum. ut puta uos, qui desciscentes a gentibus monarchiae opinionem primo uobiscum diuulsistis, id est, ut omnia credatis ex deo; sacrificia uero eorum uertistis in agapes, idola in martyres, quos uotis similibus colitis; defunctorum umbras uino placatis et dapibus, sollemnes gentium dies cum ipsis celebratis, ut Kalendas et solstitia . de uita certe mutastis nihil: estis sane schisma a matrice sua diuersum nihil habens nisi conuentum. necnon et priores uestri Iudaei segregati etiam ipsi a gentibus sculpturas solum dimiserunt: templa uero et inmolationes et aras et sacerdotia atque omne sacrorum ministerium eodem ritu exercuerunt ac multo superstitiosius quam gentes. de opinione uero monarchiae in nullo etiam ipsi dissentiunt a paganis . quare constat uos atque Iudaeos schismata esse gentilitatis, cuius fidem tenentes et ritus modice quamuis inmutatos de sola conuentuum diuisione putatis uos esse sectas. porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae, id est gentium et nostra, qui eis longe diuersa sentimus, ita quidem obpositi inuicem nobis, ut est ueritas et mendacium, ut dies et nox, ut egestas et copia, ut morbus et sanitas. uos uero nec erroris secta estis nec ueritatis. sed schisma tantum; nec ipsum ueritatis saltem. sed erroris.
- 20.5.1
AUGUSTINUS respondit:s o inperita pestis et uanitas uersipellis! utquid tibi obicis, quod si quis tibi obicit, nescit cum quo agat? neque enim uos paganos dicimus aut schisma paganorum, sed habere cum eis quandam similitudinem, eo quod multos colatis deos; uerum uos eis esse longe deteriores, quod illi ea colunt, quae sunt, sed pro diis colenda non sunt; sunt enim et idola, sed ad salutem nihil sunt. et qui colit arborem, non quidem arando, sed adorando, non id colit, quod nusquam est, sed quod ita colendum non est. ipsa etiam daemonia, unde dicit apostolus: quae inmolant gentes, daemoniis inmolant et non deo, utique sunt, quibus illos inmolare dicit et quorum nos socios esse non uult. iam uero caelum et terra, mare et aer, sol et luna et cetera sidera, omnia haec manifesta oculis adparent atque ipsis sensibus praesto sunt. quae cum pagani tamquam deos colunt uel tamquam partes unius magni dei — nam uniuersum mundum quidam eorum putant maximum deum — ea colunt, quae sunt. cum quibus quando agimus, ut ea non colant, non eis dicimus, quod nulla sint, sed quod colenda non sint, eisque colendum horum omnium conditorem deum inuisibilem suademus, cuius solius participatione beatus homo fieri potest: quod omnes uelle nemo ambigit. sed quia nonnulli eorum inuisibilem et incorpoream creaturam colunt — quod est et anima mensque humana — tamen, quia nec eiusmodi creaturae participatione fit homo beatus, ille non solum inuisibilis uerum etiam incommutabilis deus, id est deus uerus colendus est, quia solus ille colendus est, quo solo fruens beatus fit cultor eius, et quo solo non fruens omnis mens misera est, qualibet re alia perfruatur. uos autem cum ea colatis, quae omnino non sunt, sed uestrarum fallacium fabularum uanitate finguntur, propinquiores essetis uerae pietati ac religioni, si saltem pagani essetis uel in eorum genere, qui corpora colunt, etsi non colenda, sed tamen uera. unde uos uerius dixerim nec solem istum colere, ad cuius gyrum uestra oratio circumuoluitur.
- 20.6.1
Nam et de ipso tanta falsa et tam detestanda iactatis. ut si suas uindicaret iniurias, iam flammis eius uiui arderetis. nam primo eum nauem quandam esse dicitis; ita non tantum, ut dicitur, toto caelo erratis, sed et natatis. deinde cum omnium oculis rotundus effulgeat eaque illi figura pro sui ordinis positione perfecta sit, uos eum triangulum perhibetis, id est per quandam triangulam caeli fenestram lucem istam mundo terrisque radiare. ita fit, ut ad istum quidem solem dorsum ceruicemque curuetis, non autem ipsum tam clara rotunditate conspicuum, sed nescio quam nauem per foramen triangulum micantem atque lucentem, quam confictam cogitatis, adoretis. quam profecto faber ille non faceret, si, quemadmodum emuntur ligna, quibus nauigiorum tabulae conpinguntur, sic emerentur et uerba, quibus haereticorum fabulae confinguntur. uerum haec tolerabilius uel ridentur uel flentur in uobis; illud est intolerabiliter sceleratum, quod de ipsa naui puellas pulchras et pueros proponi dicitis, quorum formosissimis corporibus inardescant principes tenebrarum, ad feminas masculi et ad masculos feminae, ut in ipsa flagranti libidine et inhianti concupiscentia de membris eorum tamquam ' de taetris sordidisque conpedibus dei uestri membra soluantur. et his obscaenissimis pannis uestris conamini adsuere ineffabilem trinitatem dicentes patrem in secreto quodam lumine habitare, filii autem in sole uirtutem, in luna sapientiam, spiritum uero sanctum in aere!
- 20.7.1
In qua tripertita uestra uel potius iam quadripertita fabula de patris quidem secreto lumine quid uobis dicam, nisi quia lumen cogitare non potestis, nisi quale uidere consuestis? hoc enim conspicuum et omni carni non tantum hominum, uerum etiam bestiarum et uermiculorum notissimum lumen intuentes ex illo conceptam corde phantasiam in inmensum soletis augere et eam lucem'dicere, ubi deus pater habitat cum regnicolis suis. quando enim discreuistis lucem, qua cernimus, ab ea luce, qua intellegimus, cum aliud nihil umquam putaueritis esse intellegere ueritatem nisi formas corporeas cogitare, siue finitas siue ex aliquibus partibus infinitas, quae inania phantasmata esse nescitis? proinde cum tantum intersit inter cogitationem, qua cogito terram luminis uestram, quae omnino nusquam est, et cogitationem, qua cogito Alexandriam, quam numquam uidi, sed tamen est; rursusque tantum intersit inter istam, qua cogito Alexandriam incognitam, et eam, qua cogito Karthaginem cognitam: ab hac quoque cogitatione, qua certa et nota corpora cogito, longo incomparabiliter distat cogitatio, qua intellego iustitiam, castitatem, fidem, ueritatem, caritatem, comitatem et quicquid eiusmodi est, quae cogitatio, dicite, si potestis, quale lumen sit, quo illa omnia, quae hoc non sunt et inter se discernuntur, et quantum ab hoc distent, fida manifestatione cognoscitur . et tamen etiam hoc lumen non est lumen illud, quod deus est; hoc enim creatura est, creator est ille; hoc factum, ille qui fecit; hoc denique mutabile, dum uult, quod nolebat, et scit, quod nesciebat, et reminiscitur, quod oblitum erat, illud autem incommutabili uoluntate, ueritate, aeternitate persistit, et inde nobis est initium existendi, ratio cognoscendi, lex amandi; inde omnibus et inrationalibus animantibus natura, qua uiuunt, uigor, quo sentiunt, motus, quo adpetunt; inde etiam omnibus corporibus mensura, ut subsistant, numerus, ut ornentur, pondus, ut ordinentur. itaque lumen illud trinitas inseparabilis, unus deus est, cuius uos nullo corpore adiuncto per se ipsam incorpoream spiritalem incommutabilemque substantiam etiam locis diuiditis. nec saltem trinitati loca tria datis, sed quattuor: patri unum, id est lumen inaccessibile, quod prorsus non intellegitis; filio duo, solem scilicet atque lunam; spiritui sancto rursus unum, id . est aeris hunc omnem ambitum. de patris ergo inaccessibili lumine, quia ueram fidem tenentibus non inde separatur filius et spiritus sanctus, hactenus in praesentia dixerim.
- 20.8.1
Uestrae autem uanitati quid placuit in sole ponere uirtutem filii et in luna sapientiam? cum enim in ipso patre filius inseparabilis maneat, quomodo potest sapientia eius ab eius uirtute separari, ut illa sit in sole, haec in luna, cum per huiusmodi locos nisi corpora diuidi separarique non possint? quod si sciretis, numquam stulto insanoque phantasmate tantas fabulas texeretis. at in ea ipsa falsitate atque fallacia quam incongrue, quam peruerse sedem sapientiae minus lucere dicitis quam sedem uirtutis, cum ad uirtutem pertinere uideatur operari et efficere, ad sapientiam uero docere et ostendere . ac per hoc, si calor in sole, lux autem praepolleret in luna, utcumque inuenissent ista figmenta uerisimilitudinis nebulam hominibus carnalibus et animalibus decipiendis, qui nihil putant esse, nisi quod corporale cogitauerint; caloris enim uiolentia operatio est ad mouendum, unde uirtuti tribueretur; lucis autem clarus fulgor ad demonsti-andum, unde hanc sapientiae darent. cum uero lux longe in sole praecellat. quomodo ibi uirtus. hic autem quod tanto minus lucet, sapientia est? o sacrilega ineptia! et cum sit unus Christus dei uirtus et dei sapientia, spiritus autem sanctus non ipse sit Christus, quomodo separatur a se ipse Christus, cum ab eo non separetur spiritus sanctus ? aerem quippe, quam sedem spiritui sancto uestra fabula tribuit, totam mundi fabricam inplere perhibetis. unde sol et luna circuitus suos peragentes semper cum illo sunt; a sole autem luna discedit et ad solem rursus accedit . ita uobis auctoribus uel potius deceptoribus per dimidiam partem circuli recedit a uirtute sapientia et ad eam per aliam dimidiam rursus accedit; et cum plena est, tum longe est a uirtute sapientia; tunc enim tam longo interuallo a se disiuncta sunt haec duo lumina, ut cum sol uergit ad occidentem, tunc luna surgat ab oriente . ex quo fit, ut, quoniam infirmantur omnia, quae uirtute deseruntur, eo sapientia sit infirmior, quo est luna plenior. si autem. quod ueritas habet, et sapientia dei semper tantundem ualet, et uirtus dei semper tantundem sapit, cur haec sic duo dicitis, ut ea locorum sedibus interuallisque separetis, cum ipsa sedes eiusdem substantiae dicatis, homines caeca et insana mente non recedentes a phantasmate corporum et uirtute ac sapienta ita carentes, ut nec sapere possitis aliquid fortiter nec ualere sapienter? itane uero, detestanda et anathemanda stultitia, Christus per solem lunamque distentus hic uirtute habitans, hic sapientia nec hic perfectus et plenus nec in sole sapiens nec in luna praepotens, utrobique pulchros pueros subornat concupiscendos feminis principibus tenebrarum et masculis puellas ? haec legitis, haec creditis, haec docetis, ex hac fide doctrinaque uiuitis. et miramini, quia sic abominamini !
- 20.9.1
Uerum si in istis tam eminentibus notissimisque luminibus sic erratis, ut in eis non quod sunt, sed quod uobis dementissime fingitis adoretis, quid de ceteris uestris fabulis dicam? quis enim splenditenens suspendit mundum et quis Atlas cum illo subportat ? haec et innumerabilia, quae similiter deliratis, omnino non sunt et colitis ea. hinc uos paganis dicimus deteriores, eo tantum similes, quod multos deos colitis; eo uero in peiorem partem dissimiles, quod illi pro diis ea colunt, quae sunt, sed dii non sunt; uos autem colitis ea, quae nec dii nec aliquid sunt, quoniam prorsus nulla sunt. habent quidem et illi quaedam fabulosa figmenta. sed esse illas fabulas norunt et uel a poetis delectandi causa fictas esse adserunt uel eas ad naturam rerum uel mores hominum interpretari conantur. sicut Uulcanum claudum, quia ignis terreni motus eiusmodi est, et Fortunam caecam. quod ex incerto accidant, quae fortuita dicuntur, et tria Fata in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus propter tria tempora, praeteritum, quod in fuso iam netum atque inuolutum est, praesens, quod inter digitos nentis traicitur, futurum in lana, quae colo inplicata est, quod adhuc per digitos nentis ad fusum tamquam per praesens ad praeteritum traiciendum est; et Uenerem Uulcani uxorem, quia ex calore uoluptas naturaliter asciscitur, et Martis adulteram, quia belligerantibus incongrua est; et Cupidinem puerum uolitantem ac sagittantem, quod inrationabilis et instabilis amor corda uulneret miserorum, et alia permulta in hunc modum. quocirca hoc in eis inridemus, quod interpretata sic adorant, quae non intellecta quamuis damnabiliter, tamen excusabilius adorarent. ipsis quippe interpretationibus conuincuntur non se illum deum colere, cuius solius participatione mens beata fit, sed ab illo conditam creaturam; nec solas uirtutes ipsius creaturae, sicut Mineruam, cuius fabulam, quod de Iouis capite nata sit, ad prudentiam consiliorum interpretantur, quae rationis est propria, cui sedem capitis etiam Plato dedit, sed etiam uitia, sicut de Cupidine diximus. unde quidam eorum tragicus ait: . deum esse amorem turpis et uitio fauens finxit libido.
- 20.9.2
Nam et corporalium uitiorum simulacra Romani consecrauerunt, sicut Palloris et Febris. ut ergo omittam, quod simulacrorum adoratores circa ipsas corporum figuras habent adfectum, ut eas ipsas formas in locis honorabilibus sublimatas, quibus tantum obsequium exhiberi uident, tamquam deos timeant, illae ipsae interpretationes, quibus haec muta et surda et caeca et exanima defenduntur, dignius accusantur; uerumtamen et ista, quoquo modo sunt, quamuis, ut iam dixi, ad salutem uel aliquam utilitatem nihil sint, et, quae ex his interpretantur, in rebus inueniuntur. uos autem primum hominem cum quinque elementis belligerantem; et spiritum potentem de captiuis corporibus gentis tenebrarum an potius de membris dei uestri uictis atque subiectis mundum fabricantem; et splenditenentem reliquias eorundem membrorum dei uestri habentem in manu et cetera omnia capta, obpressa. inquinata plangentem; et Atlantem maximum subter humeris suis cum eo ferentem, ne totum ille fatigatus abiciat. atque ita fabula uestra uelut in tapete theatrico ad illius ultimi globi catastolium peruenire non possit, et alia innumerabilia pariter inepta et insana nec pingendo aut sculpendo nec interpretando demonstratis et ea, cum omnino nulla sint, creditis et colitis et insuper christianis fide non ficta pias mentes mundantibus tamquam temere credulis insultatis. ut enim multa non quaeram, quibus haec ostendantur omnino non esse, quia subtilius sublimiusque tractare de mundi fabrica. etsi mihi difficile non esset. certe nimis longum est, hoc dico: si ista uera sunt, dei substantia commutabilis est, corruptibilis, coinquinabilis. hoc autem credere plenum est sacrilegae insaniae. illa igitur omnia uana sunt, falsa sunt, nulla sunt. proinde uos paganis istis, qui uulgo noti sunt et antiquitus fuerunt et in reliquiis suis iam nunc erubescunt, prorsus deteriores estis, quod illi colunt ea, quae dii non sunt, uos autem, omnino quae non sunt.
- 20.10.1
Itaque si propterea uos putatis tenere ueritatem, quia et errori paganorum longe dissimiles estis, nos autem propterea esse in errore, quia longius a uobis quam a paganis forte distamus, dicatur et mortuus ideo sanus, quia iam nec aegrotus est, et ideo reprehendatur, qui sanus est, quia uicinior est aegroto quam mortuo. aut si plerique pagani non uelut aegri. sed uelut mortui deputandi sunt. laudetur in sepulcro cinis informis, quia iam nec formam cadaueris tenet, et membra uiua culpentur, quia cadaueri sunt similiora quam cineri. sicut nos ideo isti culpandos putant, quia nos similiores esse dicunt funeri paganorum quam fauillae Manichaeorum, quamquam per multas differentias aliter atque aliter quaeque res ad discernendum diuidi soleant, ut, quod in hac erat parte, per alias differentias in alia parte inueniatur, ubi ante non erat. uelut uerbi gratia, si quis omnem carnem diuidat in uolatilia, et ea, quae uolare non possunt, per hanc differentiam quadrupedia hominibus sunt similiora quam auibus; pariter enim uolare non possunt. rursus si quis per aliam differentiam diuidat, ut dicat alia esse rationalia, alia inrationalia, iam quadrupedes auibus sunt similiores quam hominibus; pariter enim sunt rationis expertes. hoc Faustus non cogitans ait: porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae, id est gentium et nostra, qui eis longe diuersa sentimus, uidelicet quoniam dixerat eo maxime distare gentes a Manichaeis, quod ab uno principio dicunt esse omnia, quod Manichaei negant addentes principium gentis tenebrarum. in hac differentia — quod fatendum est — plerique pagani nobiscum sentiunt; sed non uidit, quia item, si quis ita diuidat, ut dicat eorum, qui aliqua religione detinentur, aliis placere unum deum colendum, aliis multos, per hanc differentiam et pagani a nobis remoti sunt, et isti cum paganis deputantur, nos autem cum Iudaeis. potest ergo aliquis secundum hanc differentiam hoc etiam modo duas solas sectas putaret hic forte dicatis, quod uos multos deos uestros ex una substantia perhibetis, quasi pagani multos suos non ex una adserant, quamuis diuersa illis officia et opera et potestates adtribuant. sicut etiam apud uos alius expugnat gentem tenebrarum, alius ex ea capta fabricat mundum, alius desuper suspendit, alius subter portat, alius rotas ignium, uentorum et aquarum in imo uersat, alius in caelo circuiens radiis suis etiam de cluacis membra dei uestri conligit. et quis numerat omnia omnium deorum uestrorum officia fabulosa nulla ueritate manifesta, nullis aenigmatis figurata? porro si alius ita diuidat omnes homines, ut alios esse dicat, qui credunt deum humana curare, alios, qui id omnino non credunt, in hac parte et pagani nobiscum sentiunt et Iudaei et uos et omnes haeretici, qui quoquo modo christiani appellantur: in illa uero Epicurei reperiuntur et si qui alii sunt, qui ita senserunt. paruane ista differentia est? cur ergo non et secundum istam duae solae sectae esse dicantur, ut in una earum nobiscum sitis? an audebitis in hac differentia discedere a nobis. qui deum praedicamus humana curare, et esse cum Epicureis, qui hoc negant? hic profecto illos repudiantes ad nos curritis. sic per alias et alias differentias nunc hic, nunc illic reperiuntur, aliunde iuncti, aliunde disiuncti, uicissim omnes nobiscum et nos cum omnibus, et rursus nulli eorum nobiscum nec nos cum aliquibus eorum. quod si Faustus cogitaret, non tam diserte deliraret.
- 20.11.1
Quid autem hinc dicam. quod ait: ex uiribus sancti spiritus ac spiritali profusione terram quoque concipientem gignere patibilem Iesum, qui est uita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno?s o demens, ut interim non discutiam de hac re uestra uaniloquia, potestne terra de spiritu sancto concipere patibilem Iesum et Maria uirgo non potuit? conpara, si audes, uirginalia uiscera tanta castitate sanctificata cum omnibus terrae locis, ubi arbores herbaeque gignuntur. itane in illa femina exhorrescis aut horrescere te fingis uterum pudicitiae dedicatum et in hortis omnibus circum quasque urbes ex cluacinis aquis legum gigni non exhorrescis ? quis enim quamlibet caenulentus humor non innumerabilia germina edit et nutrit? sic praedicatis nasci patibilem Iesum, quem credere natum esse de uirgine clamatis indignum. si carnem putatis inmundam, cur uobis non uidetur inmundius, quod a suae salutis temperamento ipsa natura carnis expurgat? an caro inmunda est et fimus, qui carne egeritur. mundus est? non ergo adtenditis, non uidetis stercoribus laetari agros, quo fertilius fecundentur? nempe ad id redit uestra dementia, ut de spiritu sancto, quem carnem Mariae dicitis dedignatum, tanto uberius et laetius terra concipiat, quanto studiosius fuerit carnis sordibus et squaloribus pinguefacta. an ut hoc defendatis, dicetis spiritum sanctum incontaminabili ubique pollere praesentia ? respondetur uobis: cur non ergo et in utero uirginali? sed ut de conceptu iam taceam, partum ipsum deinde respicite. concipientem de spiritu sancto dicitis terram gignere patibilem Iesum, quem tamen ita contaminatum omni ex ligno pendere perhibetis in frugibus et pomis, ut innumerabilibus animalibus animalium uescentium carnibus amplius contaminetur, ex ea sola parte purgandus, cui fames uestra subuenerit. itaque nos Christum filium dei, uerbum dei, incontaminabiliter carne indutum corde credimus, ore confitemur, quia illa substantia contaminari nec carne potest, quae nulla re potest; uos autem secundum uestram fabulam adhuc in arbore pendentem legum iam contaminatum dicitis, antequam carnem ingrediatur cuiusque uescentis. aut si non est contaminatus, quomodo uos eum manducando purgatis ? deinde cum omnes arbores crucem ipsius esse dicatis, unde a Fausto praedicatur omni suspensus ex ligno? cur non sicut illum uerum Iesum bonum opus faciens Ioseph ille ab Arimathia de cruce deposuit. ut . sepeliret, ita et uos poma decerpitis, ut legum de ligni suspensione depositum uestro uentre sepeliatis? aut unde pium est Christum sepulcro condere, inpium autem de ligno deponere? an ut de uobis etiam concinat, quod de propheta ponit apostolus: sepulcrum patens est guttur eorum, ore aperto expectatis, quis inferat Christum tamquam optimae sepulturae faucibus uestris? postremo dicite nobis, quot christos esse dicatis. aliusne est, quem de spiritu sancto concipiens terra patibilem gignit, omni non solum suspensus ex ligno. sed etiam iacens in herba, et alius ille, quem Iudaei crucifixerunt sub Pontio Pilato, et tertius ille per solem lunamque distentus? an unus atque idem ex quadam sui parte ligatus in arboribus, ex quadam uero parte liber eidem ligatae captaeque subueniens ? quod si ita est, ille, quem sub Pontio Pilato passum esse conceditis, cum eum sine carne fuisse narretis — nondum dico, quemadmodum talem mortem sine carne perpeti potuerit - sed quaero, cui naues illas reliquerit, ut inde descendens talia pateretur, qualia sine quocumque corpore fieri non possent. secundum praesentiam quippe spiritalem nullo modo illa pati posset; secundum praesentiam uero corporalem simul et in sole et in luna et in cruce esse non posset. proinde si corpus non habuit, non est crucifixus; si autem habuit, quaero, unde habuerit, cum omnia corpora ex tenebrarum gente esse dicatis, quamuis substantiam diuinam cogitare nisi corpoream numquam ualueritis. unde cogimini aut sine corpore dicere crucifixum — quo absurdius et dementius dici nihil potest — aut in phantasmate potius quam in ueritate uisum fuisse crucifigi — qua rursus inpietate quid peius est? — aut non omnia corpora de gente esse tenebrarum, sed esse etiam corpus diuinae substantiae, quod tamen inmortale non sit, sed possit ligno adfigi et occidi — quod nihilominus plenum est dementiae — aut ex gente tenebrarum mortale corpus habuisse Christum atque ita qui eius corporis matrem Mariam uirginem credere timetis, gentem daemonum non timetis. postremo. cum secundum sententiam Fausti, quam quidem ex illa longissima fabula uestra decerptam quanta potuit breuitate perstrinxit, de spiritu sancto terra concipiens gignat patibilem Iesum, qui est uita et salus hominum omni suspensus ex ligno, cur ille saluator pendenti pendendo congruit et nascenti nascendo non congruit? si autem propterea Iesum dicitis esse in arboribus et Iesum crucifixum sub Pontio Pilato et Iesum per solem lunamque distentum, quia totum hoc ex una eademque substantia est, cur non et cetera milia numinum uestrorum hac appellatione concluditis? cur enim non sit Iesus et ille splenditenens et ille Atlas et ille rex honoris et ille spiritus potens et ille primus homo et quicquid aliud innumerabiliter per diuersa nomina et diuersa officia praedicatis ? .
- 20.12.1
Ipse denique spiritus sanctus cur in tertia persona ponitur, cum sit inter innumerabiles ? aut cur non sit etiam ipse Iesus ? et quid sibi iam uult in scriptis Fausti fallax textura uerborum, ubi conatus uelut congruere ueris christianis, a quibus longe nimiumque secluditur, ait: igitur nos patris quidem dei omnipotentis et Christi filii eius et spiritus sancti unum idemque sub triplici appellatione colimus numen? cur enim sub triplici ac non potius sub multiplici non appellatione tantum, sed etiam re, si quot nomina, tot personae sunt ? neque enim, sicut in armis una res est sub triplici appellatione ensis. mucro. gladius, sicut unam rem dicitis et lunam et nauem minorem et luminatorem nocturnum et si quid aliud uocabuli eidem rei tribuitis. ita potestis dicere eundem primum hominem, quem spiritum potentem et quem splenditenentem et quem Atlantem maximum, sed alius est ille, alius atque alius ille et ille, et neminem istorum Christum dicere soletis. aut quomodo unum numen, si diuersa opera? aut cur non totum simul unus Christus, si propter unam substantiam et in arboribus Christus et in persecutione Iudaeorum Christus et in sole ac luna Christus ? nempe uias omnes uestra phantasmata perdiderunt. nempe nihil aliud sunt quam uisa furentium.
- 20.13.1
Cur autem arbitretur Faustus parem nobis esse religionem circa panem et calicem, nescio, cum Manichaeis uinum gustare non religio, sed sacrilegium sit. in uua enim agnoscunt deum suum, in cupa nolunt, quasi aliquid eos calcatus . et inclusus offenderit. noster autem panis et calix, non quilibet — quasi propter Christum in spicis et in sarmentis ligatum, sicut illi desipiunt —, sed certa consecratione mysticus fit nobis, non nascitur. proinde quod non ita fit, quamuis sit panis et calix, alimentum est refectionis, non sacramentum religionis, nisi quod benedicimus gratiasque agimus domino in omni eius munere non solum spiritali, uerum etiam corporali. uobis autem per fabulam uestram in escis omnibus Christus ligatus adponitur adhuc ligandus uestris uisceribus soluendusque ructatibus. nam et cum manducatis, dei uestri defectione uos reficitis, et cum digeritis, illius refectione deficitis. cum enim uos plenos reddit, resumptio uestra ipsum premit. quod quidem misericordiae deputaretur. quando aliquid pro uobis patitur in uobis, nisi uos rursus inanes relinqueret, ut a uobis liberatus effugeret. quomodo ergo conparas panem et calicem nostrum et parem religionem dicis errorem longe a ueritate discretum peius desipiens quam nonnulli, qui nos propter panem et calicem Cererem ac Liberum colere existimant? quod ideo commemorandum putaui, ut aduertatis, ex qua uanitate ueniat etiam illud uestrum, quod propter sabbatum Saturno dicatos fuisse patres nostros putatis. sicut enim a Cerere et Libero paganorum diis longe absumus, quamuis panis et calicis sacramentum, quod ita laudastis, ut in eo nobis pares esse uolueritis, nostro ritu amplectamur: ita patres nostri longe fuerunt a Saturniacis catenis, quamuis pro tempore prophetiae sabbati uacationem obseruauerint.
- 20.14.1
Sed cur non etiam propter hylen, quae in nonnullis libris paganorum frequentatur, parem uos cum paganis religionem habere dixistis? quin immo propter hoc inparem longe-, que dissimilem uoluistis intellegi, quia hoc nomine mali principium ac naturam theologus uester appellat. in quo quidem inperitia uestra magna deprehenditur, quia nec quid sit hyle scitis et hoc rei uocabulo, quam penitus ignoratis, etiam inflari uelut docti adfectatis. hylen namque Graeci cum de natura disserunt, materiem quandam rerum definiunt nullo prorsus modo formatam, sed omnium corporalium formarum capacem, quae quidem in corporum mutabilitate utcumque cognoscitur; nam per se ipsam nec sentiri nec intellegi potest. uerum in hoc errant quidam gentilium, quod eam tamquam coaeternam deo coniungunt, ut haec ab illo non sit, quamuis ab illo formetur: quod alienum esse a ueritate ipsa ueritas docet. ecce tamen quibus paganis de hac ipsa hyle inuenimini esse consimiles, quod eam uos quoque suum habere principium nec ex deo esse perhibetis, et in hoc uos dispares esse dicebatis nescientes, quid dicatis. in illo uero, quod nulla est huic hyle forma propria nec nisi a deo formari potest, nostrae illi ueritati consentiunt, a uestra autem falsitate dissentiunt: qui nescientes, quid sit hyle, id est, quid sit rerum materies, gentem tenebrarum eam dicitis, ubi non solum distinctas quinque generibus innumerabiles corporum formas, uerum etiam mentem constituitis horum corporum formatricem, et — quod est inperitius uel potius dementius — ipsam magis mentem dicitis hylen,.quam non formari, sed formare perhibetis. nam si esset ibi mens quaedam formans et elementa corporea, quae formarentur, illa elementa dicenda esset hyle. id est materies, quam formaret eadem mens, quam mentem principium mali esse uultis. hoc si diceretis, non quidem multum erraretis in eo, quod est hyle, nisi quod ipsa quoque elementa quamuis in alias formas formanda, tamen quia iam elementa essent, et speciebus propriis distinguerentur, hyle non essent, quia illa est prorsus informis . uerumtamen tolerabilis esset inperitia uestra, quia eam, quae formaretur, non eam, quae formaret, hylen diceretis; sed tamen etiam sic eo teneremini uani atque sacrilegi, quia nescientes omnem modum naturarum numerumque formarum et ordinem ponderum non esse posse nisi a patre et filio et spiritu sancto principio mali tantum bonum tribueretis. nunc uero cum et quid sit hyle et quid sit malum ignoretis, o si possem uobis persuadere, ut a seducendis inperitioribus uos conpesceretis!
- 20.15.1
Iam uero quod etiam inde uos paganis uultis esse meliores, quod illi aris, delubris. simulacris, uictimis atque incenso deum colendum putant, uos autem nihil horum facitis, quis non inrideat? quasi uero non satius sit uel lapidi, qui quoquo modo est, aram constituere et uictimam offerre quam id, quod omnino non est, in deliramento phantasmatis adorare ? uerum tu, qui rationabile dei templum te esse dixisti, quomodo hoc explicabis ? placetne tibi, ut templum deus habeat, cuius aliquam partem diabolus fabricauerit ? an uos non estis, qui dicitis omnia membra uestra totumque corpus a maligna mente, quam hylen dicitis, fabricatum eiusque ipsius fabricatricis partem illic habitare simul cum parte dei uestri? quae cum ibi teneatur, ut perhibetis, concatenata et inclusa, utrum dei templum, an dei carcerem te dicere. debuisti? nisi forte animam tuam templum dei dicis, quam ex terra luminis habes. at illam partem dei uel membrum dei soletis dicere, non templum dei. restat ergo, ut templum dei non te dixeris, nisi ex corpore, quod secundum te diabolus fabricauit. ecce quomodo templum dei blasphematis, ut non solum sanctum non esse dicatis, uerum etiam machinamentum diaboli et ergastulum dei. at uero apostolus, templum enim dei sanctum est, inquit, quod estis uos; et ne putes tantummodo ad animam pertinere, quod dictum est, audi expressius. nescitis, inquit, quia corpora uestra templum est in uobis spiritus sancti, quem habetis a deo? uos autem fabricam daemonum dei templum dicitis et ibi uiuum, sicut Faustus ait. uiuae maiestatis simulacrum Christum filium dei conlocatis. plane Christus uester phantasmaticus habitet in tali templo sacrilegae uanitatis. ille quippe non a similitudine, sed a simulatione simulacrum uocari potest.
- 20.16.1
Ita et mentem tuam aram fecisti, sed uide cuius. ex ipsis enim artibus et disciplinis tuis adparet, quibus eam inbutam esse dixisti. illae artes et disciplinae uetant panem porrigere mendicanti homini, ut in ara uestra cum sacrificio crudelitatis ardeatis: talem aram domino destruente, qui ex lege commemorat, quali odore delectatur deus dicens: misericordiam uolo quam sacrificium. ubi autem hoc dominus commemorauerit, adtendite, cum scilicet transiret per segetem et esurientes discipuli eius uellerent spicas, quod homicidium esse uos dicitis ex disciplina uestra, qua inbuistis mentem uestram. aram sane non dei. sed daemoniorum mendaciloquorum, ex quorum doctrinis inusta cauteriatur maligna conscientia, homicidium appellans, quam ueritas innocentiam dicit. ita enim Iudaeis ait, ubi uos quoque futuros percussit atque destruxit: si sciretis, quid sit "misericordiam uolo quam sacrificium", numquam condemnassetis innocentes.
- 20.17.1
Quas autem habere simplices et puras orationes tamquam diuinos honores ac sacrificia poteritis, cum de ipsa natura atque substantia diuina tanta indigna et turpia sentiatis. ut non solum uestris sacrificiis deus uerus non propitietur, sed in sacrificiis paganorum deus uester immoletur? neque enim in lignis solum et in herbis aut in membris humanis, sed etiam in pecorum carnibus eum contaminantibus et polluentibus uinculis conligatum esse censetis. ipsa uero anima uestra cui deo laudem dicat, cuius particulam se ipsam in tenebrarum gente captam teneri conclamans quid aliud quam uituperat deum, quem sibi alio pacto aduersus hostes suos consulere non potuisse testatur, nisi partium suarum tanta corruptione et tam turpi captiuitate ? unde uestrae etiam preces ad deum uestrum non possunt esse religiosae, sed inuidiosae. quid enim mali apud illum commiseratis, ut in poena ista nunc ad eum gematis, quem non propria uoluntate peccando deseruistis, sed ab illo dati estis hostibus ipsius, ut pax regno eius conpararetur ? nec saltem sicut obsides dari solent cum honore custodiendi, nec sicut pastor ad capiendam bestiam tendit insidias; pecus enim suum solet ponere in illa captoria tendicula. non membrum suum, et plerumque ita, ut ante bestia capiatur quam pecus laedatur. uos autem membra dei dati estis hostibus non ualentes eorum a deo uestro conpescere feritatem nisi eorum contaminati foeditate, non habentes peccatum proprium, sed hostili ueneno tabefacti. unde non potestis dicere in precibus uestris: propter gloriam nominis tui, domine, libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum, sed dicitis: libera nos arte tua, quia ut modo in regno tuo securus lugeas, nos hic premimur, dilaniamur, inquinamur. haec uox accusatoria est. non deprecatoria. nec illud potestis dicere, quod magister ueritatis docuit: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. qui sunt enim debitores uestri, qui in uos peccauerunt? si gens tenebrarum, numquid ei dimittis debita, quam usque in finem eradicatam aeterno carcere includitis? quae autem debita uobis potest ille dimittere, quando ille potius in uos peccauit, cum ad ista uos misit, quam uos in illum. qui mittenti obtemperastis ? aut si propterea ille non peccauit, quia hoc necessitate fecit, maior et uestra necessitas, cum iam in pugna prostrati iaceatis, quam fuit illius, antequam pugnaretis. iam enim uos patimini commixtum malum. nihil tale ille patiebatur, cum tamen necessitatem, ut uos mitteret. pateretur. itaque aut ipse potius uobis debet, quod ei dimittatis, aut si nec ipse uobis, multo magis nec uos illi. ubi sunt ergo sacrificia uestra, simplices ac purae orationes, cum sint fallaces et inpurae blasphemiae?
- 20.18.1
Et tamen uolo mihi dicatis, unde ista omnia. quae laudatis in uobis, his nominibus appelletis, ut dicatis templum, aram, sacrificium. si enim uero deo ista uera non debentur, cur laudabiliter in uera religione praedicantur ? si autem deo uero uerum sacrificium rite debetur, unde etiam diuini honores recte appellantur, cetera quae dicuntur sacrificia ad similitudinem fiunt cuiusdam ueri sacrificii. haec autem partim sunt imitamenta falsorum et fallacium deorum, hoc est daemoniorum, superbe sibi ab eis, quos deceperint, diuinos honores exigentium — sicut sunt uel erant omnia in templis idolisque gentilium — partim praedicamenta uenturi unius uerissimi sacrificii, quod pro peccatis omnium credentium offerri oporteret, qualia erant praecepta diuinitus antiquis patribus nostris, ubi erat et illa mystica unctio, qua Christus praefigurabatur, unde et ipsum nomen a chrismate ducitur. proinde uerum sacrificium, quod uni uero debetur deo, quo eius altare solus Christus inpleuit, in uictimis pecorum imitata daemonia sibi adroganter exposcunt. unde dicit apostolus: quae immolant gentes, daemoniis immolant et non deo, non quod offerebatur culpans, sed quia illis offerebatur. Hebraei autem in uictimis pecorum, quas offerebant deo, multis et uariis modis, sicut re tanta dignum erat, prophetiam celebrabant . futurae uictimae, quam Christus obtulit. unde iam christiani peracti eiusdem sacrificii memoriam celebrant sacrosancta oblatione et participatione corporis et sanguinis Christi. Manichaei uero nescientes, quid damnandum sit in sacrificiis gentium et quid intellegendum in sacrificiis Hebraeorum et quid tenendum uel obseruandum in sacrificio christianorum, uanitatem suam sacrum offerunt diabolo, qui eos decepit recedentes a fide, intendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum.
- 20.19.1
Discat ergo Faustus uel potius illi, qui eius litteris delectantur, monarchiae opinionem non ex gentibus nos habere, sed gentes non usque adeo ad falsos deos esse delapsas, ut opinionem amitterent unius ueri dei, ex quo est omnis qualiscumque natura. sapientes enim eorum — quia, sicut dicit apostolus, inuisibilia dei a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus eius ac diuinitas, ut sint inexcusabiles — cognoscentes deum non sicut deum honorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. haec sunt enim simulacra gentium, in quibus interpretandis non habent exitum nisi ad creaturam, quam condidit deus, ut in ipsa quoque interpretatione simulacrorum, de qua se peritiores eorum iactare atque inflare consuerunt, hoc in eis fiat, quod paulo post idem apostolus dicit: coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. uos autem et in eo, quod eis dissimiles estis, uani estis, et in eo, quod eis similes estis, peiores estis. ad hoc enim non cum ipsis creditis monarchiam, quod illi uerum credunt, ut ipsius unius dei substantiam expugnabilem cor- . raptibilemqu credatis - quod est inpiae uanitatis — in pluribus autem diis colendis doctrina daemoniorum mendaciloquorum illis persuasit multa idola, uobis multa phantasmata.
- 20.20.1
Nec sacrificia eorum uertimus. in agapes. sed sacrificium illud, quod paulo ante commemoraui, intelleximus dicente domino: misericordiam uolo quam sacrificium; agapes enim nostrae pauperes pascunt siue frugibus siue carnibus. pascitur enim creatura dei de creatura dei, quae hominis dapibus congrua est. uobis autem quia daemonia mendaciloqua persuaserunt non ad regendam carnem, sed ad exercendam blasphemiam abstinere a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognouerunt ueritatem, quoniam omnis creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur, ingrati creatori et pro largis eius beneficiis sacrilegas retribuentes iniurias, quoniam plerumque in agapibus etiam carnes pauperibus erogantur, misericordiam christianorum similem dicitis sacrificiis paganorum, quorum nonnullis in hoc quoque similes estis. propterea enim nefas habetis pecora occidi, quia humanas animas in ea reuolui arbitramini: quod in quorundam gentilium philosophorum libris inuenitur, quamquam a posterioribus aliter intellectum esse dicatur. uerum in hoc etiam multo deterius erratis; illi enim in pecore timuerunt trucidare proximum suum, uos autem deum uestrum, cuius membra esse etiam pecorum animas arbitramini.
- 20.21.1
Nam quod etiam hinc nobis calumniatur Faustus, quod martyrum memorias honoramus, in hoc dicens nos idola conuertisse, non tam me mouet, ut huic calumniae respondeam quam ut ipsum Faustum ostendam studio calumniandi etiam ab ipsius Manichaei uanitatibus exorbitare uoluisse et in uulgarem atque poeticam paganorum opinionem, a quibus se alienissimum cupit uideri, nescio quomodo incautum incidisse. cum enim dixisset nos uertisse idola in martyres — quos uotis, inquit, similibus colitis, defunctorum umbras uino placatis et dapibus — sunt ergo umbrae defunctorum ? numquam hoc in uestris sermonibus audiuimus, numquam in litteris legimus; immo contradicere soletis talibus opinionibus, adserentes animas mortuorum malas minusue purgatas aut in reuolutiones ire aut in grauiores aliquas poenas, bonas autem in naues inponi et in caelo nauigantes transire hinc in illud phantasma terrae luminis, pro qua pugnando perierant; ita nullas animas circa suorum corporum sepulcra detineri. unde igitur umbrae defunctorum ? quae substantia earum ? qui locus ? sed maledicendi cupiditate Faustus quid profiteretur, oblitus est; aut forte dormitans umbras somniando dictauit nec, cum uerba sua legeret, euigilauit. populus autem christianus memorias martyrum religiosa sollemnitate concelebrat et ad excitandam imitationem et ut meritis eorum consocietur atque orationibus adiuuetur, ita tamen, ut nulli martyrum, sed ipsi deo martyrum quamuis in memoriis martyrum constituamus altaria. quis enim antistitum in locis sanctorum corporum adsistens altari aliquando dixit: offerimus tibi, Petre aut Paule aut Cypriane, sed quod offertur, offertur deo, qui martyres coronauit, apud memorias eorum quos coronauit, ut ex ipsorum locorum admonitione maior adfectus exsurgat ad acuendam caritatem et in illos, quos imitari possumus, et in illum, quo adiuuante possimus. colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hac uita coluntur sancti homines dei, quorum cor ad talem pro euangelica ueritate passionem paratum esse sentimus; sed illos tanto deuotius, quanto securius post certamina omnia superata, quanto etiam fidentiore laude praedicamus iam in uita feliciere uictores quam in ista adhuc usque pugnantes. at illo cultu, quae graece dicitur, latine uno uerbo dici non potest, cum sit quaedam proprie diuinitati debita seruitus, nec colimus nec colendum docemus nisi unum deum. cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii, unde idolatria dicitur eorum, qui hoc etiam idolis exhibent, nullo modo tale aliquid offerimus aut offerendum praecipimus uel cuiquam martyri uel cuiquam sanctae animae uel cuiquam angelo; et quisquis in hunc errorem delabitur, corripitur per sanam doctrinam, siue ut corrigatur, siue ut caueatur. etiam ipsi enim sancti, uel homines uel angeli, exhiberi sibi nolunt, quod uni deo deberi norunt. adparuit hoc in Paulo et Barnaba, cum conmoti miraculis, quae per eos facta sunt, Lycaonii tamquam diis immolare uoluerunt — conscissis enim uestimentis suis confitentes et persuadentes se deos non esse ista sibi fieri uetuerunt —: adparuit et in angelis sicut in apocalypsi legimus angelum se adorari prohibentem ac dicentem adoratori suo: conseruus tuus sum et fratrum tuorum. ista sibi plane superbi spiritus exigunt, diabolus et angeli eius, sicut per omnia templa et sacra gentilium. quorum similitudo in quibusdam etiam superbis hominibus expressa est, sicut de Babyloniae quibusdam regibus memoriae commendatum tenemus. unde sanctus Danihel accusatores ac persecutores pertulit, quod regis edicto proposito, ut nihil a quoquam deo peteretur nisi a rege solo, deum suum, hoc est unum et uerum deum adorare deprecarique deprehensus est. qui autem se in memoriis martyrum inebriant, quomodo a nobis adprobari possunt, cum eos, etiamsi in domibus suis id faciant, sana doctrina condemnet? sed aliud est, quod docemus, aliud, quod sustinemus, aliud, quod praecipere iubemur, aliud, quod emendare praecipimur, et donec emendemus, tolerare conpellimur. alia est disciplina christianorum, alia luxuria uinolentorum uel error infirmorum. uerumtamen et in hoc ipso distant plurimum culpae uinolentorum et sacrilegorum. longe quippe minoris peccati est ebrium redire a martyribus quam uel ieiunum sacrificare martyribus. sacrificare martyribus dixi, non dixi: sacrificare deo in memoriis martyrum. quod frequentissime facimus illo dumtaxat ritu. quo sibi sacrificari noui testamenti manifestatione praecepit: quod pertinet ad illum cultum, quae latria dicitur et uni deo debetur. sed quid agam et tantae caecitati istorum haereticorum quando demonstrabo, quam uim habeat, quod in psalmis canitur: sacrificium laudis glorificabit me, et illic uia est, ubi ostendam illi salutare meum? huius sacri- ficii caro et sanguis ante aduentum Christi per uictimas similitudinum promittebatur, in passione Christi per ipsam ueritatem reddebatur, post ascensum Christi per sacramentum memoriae celebratur; ac per hoc tantum interest inter sacrificia paganorum et Hebraeorum, quantum inter imitationem errantem et praefigurationem praenuntiantem. sicut autem non ideo contemnenda uel detestanda est uirginitas sanctimonialium, quia et Uestales uirgines fuerunt, sic non ideo reprehendenda sacrificia patrum, quia sunt et sacrificia gentium. . quia, sicut inter illas uirginitates multum distat, quamuis nihil aliud distet, nisi quae cui uoueatur atque reddatur, sic inter sacrificia paganorum et Hebraeorum multum distat eo ipso, quod hoc solum distat, quae cui sint immolata et oblata: illa scilicet superbae inpietati daemoniorum id ipsum sibi ob hoc adrogantium, quo haberentur dii, quia diuinus honor est sacrificium; illa uero uni deo, ut ei offerretur similitudo promittens ueritatem sacrificii, cui erat offerenda ipsa reddita ueritas in passione corporis et sanguinis Christi.
- 20.22.1
Neque enim, sicut Faustus dixit, priores nostri Iudaei segregati a gentibus, cum templum haberent et immolationes et aras et sacerdotia, sculpturas solum dimiserunt, id est idola; poterant enim sicut nonnulli etiam sine idolorum sculpturis arboribus et montibus, postremo etiam soli ac lunae ceterisque sideribus immolare. quod si facerent per illum cultum, quae latria dicitur, creaturae potius quam creatori seruientibus et ob hoc non paruo malo inpiae superstitionis errantibus nihilominus daemonia se praeberent ad eos inludendos et ab eis sumenda, quae sic obtulissent. illi quippe superbi et inpii spiritus non nidore ac fumo, sicut nonnulli uani opinantur, sed hominum pascuntur erroribus: non sui corporis refectione, sed maliuola delectatione, cum quoquo modo decipiunt, uel adroganti fastu simulatae maiestatis cum diuinos sibi honores exhiberi gloriantur. non ergo illi patres nostri sola gentium simulacra dimiserunt, sed neque terrae neque cuiquam terrenae rei neque mari neque caelo neque militiae caeli aliquid immolantes uni deo creatori omnium uictimas obtulerunt: quas sibi offerri uoluit, per earum similitudinem promittens uictimam ueram, per quam nos sibi peccatorum remissione reconciliauit in Christo Iesu domino nostro, cuius capitis corpus effectos fideles Paulus adloquitur dicens : obsecro autem uos, fratres, per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, deo placentem. sed Manichaei corpora humana opificium dicunt esse gentis tenebrarum et carceres, quibus uictus inclusus est deus: unde longe aliud adnuntiat Faustus, aliud Paulus. sed quoniam quisquis nobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit, uerum dicit Christus in Paulo, anathema sit Manichaeus in Fausto.
- 20.23.1
Qui etiam dicit nihil nos mutasse de moribus gentium nesciens, quid loquatur. cum enim iustus ex fide uiuat finisque praecepti sit caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta maneantque ad formandam uitam fidelium tria haec: fides, spes, caritas: unde fieri potest, ut pares cum aliquo mores habeat, qui haec tria cum illo paria non habet? qui enim aliud credit, aliud sperat, aliud amat, necesse est, ut aliter uiuat. et si usus quarundam rerum similis uidetur nobis esse cum gentibus, sicut cibi et potus, tectorum. uestimentorum, lauacrorum, et qui ex nostris coniugalem uitam gerunt, uxorum ducendarum et habendarum, filiorum gignendorum, nutriendorum, hereditandorum, longe tamen aliter his rebus utitur, qui ad alium finem usum earum refert, et aliter, qui ex his deo gratias agit, de quo praua et falsa non credit. sicut enim in ipso errore uestro cum eo pane uescamini, quo ceteri homines, et fructibus uiuatis et fontibus. lana et lino similiter texto amiciamini. nec in his tamen parem ducitis uitam, non aliud edendo aut bibendo aut induendo, sed aliud sentiendo et credendo et ad alium finem ista omnia referendo, finem scilicet uestri erroris atque uanitatis: ita nos et in his et in aliis, quae similiter sumimus, non similiter cum gentibus uiuimus easdem res non ad eundem finem referendo, sed ad finem legitimi diuinique praecepti, caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, a quibus quidam aberrantes conuersi sunt in uaniloquium. in quo sane principatum tenetis non intuentes, non considerantes in eisdem habendis agendisque rebus tantum ad diuersam uitam ualere, si diuersa sit fides. ut cum auditores uestri et uxores habeant et filios quamuis inuiti suscipiant eisque patrimonia congerant uel custodiant, carne uescantur, uinum bibant, lauent, metant, uindemient, negotientur, honores publicos administrent, uobiscum eos tamen, non cum gentibus conputetis, cum facta eorum gentibus uideantur similiora quam uobis. nam et quorundam facta gentilium cum magis uobis propinquent quam quibusdam auditoribus uestris — nonnulli quippe in sacrilegis sacris suis et a uino et a carnibus et a concubitu temperant — potius auditores uestros his omnibus utentes et in eo uobis dissimiles in Manichaei grege numeratis. quam istos eadem, quae facitis, facientes, potiusque feminam. quae in Manichaeum crediderit, uestram dicitis etiam parientem quam Sibyllam nec saltem nubentem. at enim multi cbristiani catholici uocantur et sunt adulteri, raptores, auari, ebriosi et quicquid aliud sanae doctrinae aduersatur. quid autem inter uos in tam exiguo ac paene nullo numero uestro nonne plerique sunt tales, et quidam in paganis non sunt tales? num ideo paganos, qui tales non sunt. dicitis meliores uobis ? cum tamen propter sacrilegam uanitatem sectae uestrae etiam qui in uobis tales non sunt, paganis etiam talibus deteriores sint. unde manifestum est non ideo derogari sanae doctrinae, quae sola catholica est, quia multi eius nomine censeri uolunt et per illam sanari uolunt. agnoscenda est enim paucitas illa, quam dominus praecipue commendat in ingenti atque innumerabili multitudine toto orbe diffusa: quae tamen paucitas sanctorum atque fidelium, quod saepe commendandum est, tamquam granorum in conparatione multitudinis palearum paucitas dicitur, per se autem ipsam tantam massam frumenti facit, ut omnes probos et reprobos uestros, quos pariter ueritas reprobat, inconparabili multitudine superet. ecce non sumus gentium schisma, a quibus plurimum distamus in melius; sed nec uos hoc estis, quia plurimum ab eis distatis in peius.
- 21.1.1
LIBER UNUS ET UICESIMUS.
- 21.1.2
FAUSTUS dixit: Unus deus est, an duo? plane unus. quomodo ergo uos duos adseritis? numquam in nostris quidem adsertionibus duorum. deorum auditum est nomen. sed tu unde hoc suspicaris, cupio scire. quia bonorum et malorum duo principia traditis. est quidem, quod duo principia confitemur, sed unum ex his deum uocamus, alterum hylen, aut. ut communiter et usitate dixerim, daemonem. quodsi tu hoc putas duos significare deos, poteris et medico disputante de infirmitate atque sanitate duas easdem putare sanitates; et cum quis bonum nominat et malum, tu poteris eadem duo putare bona; et copiam audiens atque egestatem duas easdem putabis copias. quid? si et de albo et nigro disputante me et frigido et calido et dulci et amaro dicas, quia duo alba et duo calida et duo dulcia ostenderim, nonne uideberis mentis incompos et cerebri minime sani? sic et cum duo principia doceo, deum et hylen, non idcirco uideri iam debeo tibi duos ostendere deos. an quia uim omnem maleficam hyle adsignamus et beneficam deo, ut congruit, idcirco nihil interesse putas, an utrumque eorum uocemus deum ? quod si ita est, poteris et uenenum audiens et antidotum nihil interesse putare, an utrumque uocetur antidotum, quia utrumque eorum uim suam habeat, utrumque agat aliquid et operetur. necnon et medicum audiens ac uenenarium utrosque uocabis medicos, et - iustum audiens atque iniustum poteris utrosque uocare iustos, quia uterque eorum aliquid agat. quodsi hoc facere absurdum est, quanto absurdius deum et hylen idcirco duos putare deos, quia eorum quisque aliquid operetur? quapropter inepta haec et uiribus satis effeta argumentatio est, ut quia de re mihi respondere non possis, de solis nominibus confles inuidiam. nam nec diffiteor etiam interdum nos aduersam naturam nuncupare deum, sed non hoc secundum nostram fidem, uerum iuxta praesumptum iam in eam nomen a cultoribus suis, qui eam inprudenter existimant deum: quemadmodum et apostolus, deus, inquit, saeculi huius excaecauit mentes infidelium, deum quidem nominans, quia sic iam uocaretur a suis, sed adiciens, quod mentes excaecet, ut ex hoc intellegatur non esse uerus deus.
- 21.2.1
AUGUSTINUS respondit: Duos quidem deos in uestris disputationibus solemus audire, quod etsi primo negasti, tamen paulo post etiam ipse confessus es quasi rationem reddens, cur hoc dicatis, quia et apostolus ait: deus saeculi huius excaecauit mentes infidelium. quam quidem sententiam plerique nostrum ita distingunt, ut uerum deum dicant excaecasse infidelium mentes. cum enim legerint: in quibus deus, suspendunt pronuntiationem; ac tunc inferunt: saeculi huius excaecauit mentes infidelium. quia etsi ita non distinguas, sed exponendi gratia ita uerborum ordinem mutes: in quibus deus excaecauit mentes infidelium saeculi huius. idem qui in illa distinctione sensus elucet. potest enim etiam talis operatio, qua excaecantur mentes infidelium, secundum quendam modum pertinere ad uerum deum. quod non facit malitia, sed iustitia, sicut idem Paulus alibi dicit: numquid iniquus deus, qui infert iram? item alibi: quid ergo dicemus? inquit; numquid iniquitas est apud deum? absit, Moysi enim dicit: miserebor, cui misertus ero. et misericordiam praestabo, cui misericors fuero. cum ergo praemisisset, quod inconcusse retinendum est. non esse iniquitatem apud deum, paulo post adtende, quid dicat: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam adtulit in multa patientia uasa irae. quae perfecta sunt in perditionem. et ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam et cetera. certe hic nullo modo dici potest alium deum esse, qui ostendit iram et demonstrat potentiam suam in uasis, quae perfecta sunt ad perditionem, et alium, qui ostendit diuitias in uasis misericordiae. nam unum eundemque deum facere utrumque apostolica doctrina testatur. hinc est et illud: propter hoc tradidit illos deus in concupiscentias cordis eorum, in inmunditiam, ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis; et paulo post: propterea tradidit illos deus in passiones ignominiae; item paulo post: et quoniam non probauerunt deum habere in notitia, tradidit illos deus in reprobum sensum. ecce quomodo uerus deus et iustus excaecat mentes infidelium. neque enim umquam in his apostoli uerbis, quae commemoraui, alius deus intellectus est quam ille, qui filium suum misit dicentem: in iudicium ueni in hunc mundum, ut qui non uident, uideant, et qui uident, caeci fiant. nam et hic satis adparet mentibus fidelium, quomodo deus excaecet mentes infidelium. praecedit enim aliquid occultum in occultis, ubi deus agat iustissimum examen iudicii sui, ut quorundam mentes excaecentur. quorundam inluminente. cui uerissime dictum est: iudicia tua abyssus multa. cuius profunditatis inpenetrabilem altitudinem apostolus admiratus exclamat: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei; quam inscrutabilia sunt iudicia eius et cetera.
- 21.3.1
Uos autem non ualentes discernere, quid faciat deus beneficio, quid iudicio, quia et a corde et ab ore uestro longe est psalterium nostrum, ubi dicitur: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine, quicquid uos pro infirmitate humanae mortalitatis offenderit, alienatis omnino ab arbitrio et iudicio dei ueri uidelicet habentes paratum alterum deum malum, quem uobis non ueritas ostendit, sed uanitas fingit, cui tribuatis non solum quicquid facitis iniuste, uerum etiam quicquid patimini iuste, ita deo tribuentes beneficia donorum et ei auferentes iudicia poenarum, quasi de alio dixerit Christus, quod praeparauit ignem aeternum malis. quam de illo, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. unde hic tantam bonitatem et ibi tantam seueritatem ad unum pertinere deum non intellegitis, nisi quia misericordiam et iudicium cantare non nostis ? nonne idem ipse, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos, frangit tamen ramos naturales et contra naturam inserit oleastrum ? nonne de uno ipso illic dicit apostolus: uides ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem, qui fracti sunt, seueritatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate? nempe audistis, nempe aduertistis, quemadmodum nec deo auferat iudiciariam seueritatem nec homini liberam uoluntatem. occultum est, altum est, inaccessibili secreto ab humana cogitatione seclusum est, quemadmodum deus et damnet inpium et iustificet inpium; utrumque enim de illo scripturarum sanctarum ueritas loquitur. num igitur ideo aduersus diuina iudicia garrire delectat, quia sunt inscrutabilia ? quanto conuenientius, quanto adcommodatius est modulo nostro expauescere illic, ubi Paulus expauit, et exclamare:s o altitudo diuitiarum scientiae et sapientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quanto melius est ita mirari, quod inuestigare non sufficis. quam propterea uelle alterum deum malum fingere, quia unum bonum non potuisti conprehendere ? non enim de nomine agitur, sed de opere.
- 21.4.1
Nam cito uidetur Faustus se defendisse, cum ait: non dicimus duos deos, sed deum et hylen. porro autem cum quaesieris, quam dicat hylen, audies plane describi alterum deum. si enim materies informis corporalium formarum capax ab eis hyle appellaretur, quae appellata est ab antiquis, nemo eam nostrum coargueret dici deum. nunc uero quantus error est, quanta dementia uel materiem corporum dicere opificem corporum uel opificem corporum negare deum? quia ergo quod deus uerus facit, id est corporum, elementorum, animalium qualitates et formas, ut corpora, ut elementa, ut animalia sint, hoc uos dicitis nescio quem alterum facere. quolibet eum nomine uocitetis, recte dicimini errore uestro deum alterum inducere. in hac enim una re bis erratis errore sacrilego: semel quidem, quod ea, quae deus fecit, eum facere dicitis, quem deum fateri erubescitis — sed nullo modo efficietis, ut non sit deus, nisi eum talia facere negaueritis, qualia non facit nisi deus — iterum autem, quia ea, quae bonus deus bona facit, uos et a malo fieri et mala esse opinamini, puerili sensu horrentes, quae poenalis mortalitatis inbecillitati non congruunt, et amantes, quae congruunt. proinde malum dicitis, qui fecit colubrum, istum autem solem tam magnum bonum putatis, ut nec factum a deo, sed prolatum uel missum esse credatis. deus autem uerus, in quem nondum a uobis credi nimium doleo, et colubrum fecit inter alia inferiora et solem inter alia superiora et adhuc in subli-' mioribus non corporalibus caelestibus, sed iam in spiritalibus multa ista luce longe meliora, quae carnalis homo quilibet non percipit, quanto magis uos, qui cum carnem detestamini, nihil aliud quam uestram regulam detestamini, qua bona et mala metimini! neque enim potest in uobis esse cogitatio uel malorum, nisi qualibus carnalis sensus offenditur, uel bonorum, nisi qualibus carnalis acies oblectatur.
- 21.5.1
Ut ergo ista in imo rerum opera dei, terrena. infirma, mortalia, sed tamen opera dei, qualia possumus uidere, considerem, ineffabiliter moueor laude creatoris illorum, qui pror-. sus ita magnus est in operibus magnis, ut minor non sit in minimis. ars enim diuina, qua caelestia et terrena opera fiunt, cum ea sint inter se dissimilia, ipsa in omnibus sui similis est, quia in suo quoque genere perficiendo ubique perfecta est. neque enim uniuersum condit in singulis, sed ad uniuersi conplexum condens singula, uniuersam se condendis praebet et singulis, omnia congruenter locis suis et ordinibus faciens atque disponens et omnibus particulariter atque uniuersaliter congrua tribuens. ecce hic in isto quasi fundo infimo uniuersae creaturae aspicite animalia, quae uolant et natant et gradiuntur et repunt. nempe mortalia sunt, nempe uita eorum, sicut scriptum est, uapor est ad modicum adparens. hunc enim modulum ab optimo conditore perceptum tamquam in commune conferunt uniuerso pro sui generis portione conplendo, ut cum istis imis sint omnia bona, in quibus sunt eis superna meliora. uerumtamen adtendite et date mihi unum quamlibet abiectissimum animal, cuius anima oderit carnem suam, ac non potius nutriat et foueat eam motuque uitali uegetet et regat et quodam modo administret pro sui generis exiguitate quoddam uniuersum suum ad incolumitatem tuendam sibi conciliatum. quod enim rationalis anima castigat corpus suum et seruituti subicit, ne inmoderato adpetitu terreno inpediatur perceptio sapientiae, etiam sic utique diligit carnem suam, quam sibi ad oboediendum legitime subdit atque ordinat. postremo uos ipsi quamuis carnali errore carnem detestemini, non potestis nisi diligere carnem uestram eiusque saluti et incolumitati consulere, omnes ictus et casus et intemperiem, qua laeditur, deuitare, munimenta uero et salubritatem, qua conseruatur, adpetere: ita ostenditis praeualere naturae legem contra erroris uestri opinionem.
- 21.6.1
Quid in ipsa carne uitalia uiscera, totius formae conuenientia, membra operandi, uasa sentiendi locis atque officiis suis cuncta distincta et concordi unitate contexta moderatione mensurarum, parilitate numerorum, ordine ponderum nonne indicant artificem suum deum uerum, cui uere dictum est: omnia in mensura et numero et pondere disposuisti? si ergo cor non peruersum atque corruptum uanis fabulis haberetis, inuisibilia enim eius etiam per ista, quae in hac infima et carnali creatura facta sunt, intellecta conspiceretis. unde enim istis haec, quae commemoraui, nisi ab illo, cuius unitate omnis modus sistitur, cuius sapientia omnis pulchritudo formatur, cuius lege omnis ordo disponitur? quodsi ad ista intuenda oculum non habetis, apostolica uos ducat auctoritas.
- 21.7.1
Apostolus enim cum de sancta dilectione praeciperet, qualis esse debeat uirorum in uxores, ex anima amantis sumpsit exemplum. qui diligit, inquit, uxorem suam, se ipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habet, sed nutrit et fouet eam tamquam Christus ecclesiam. ecce in conspectu uestro est carnalis uniuersa substantia! uidete quemadmodum in omne animal sibi ad salutem conciliatum portendat naturae ista communio, ut diligat carnem suam; neque enim hoc in hominibus tantum est, qui cum recte uiuunt, non solum consulunt saluti carnis suae, uerum etiam carnales motus ad usum rationis edomant et refrenant, sed etiam bestiae fugiunt dolorem, formidant interitum; et quicquid illam membrorum conpagem copulamque carnis et spiritus a concordi iunctura disicere ac dirimere potest, quanta ualent agilitate, deuitant nutrientes etiam ipsae ac fouentes carnem suam. nemo enim umquam carnem suam odio habet, sed nutrit, inquit, ac fouet eam sicut et Christus ecclesiam. uidete, unde quo ascenderit; intuemini, si potestis, quam uim ducat a creatore creatura ab ipsis caelestibus adparatibus usque ad carnem et sanguinem uniuersitatis plenitudine terminata, formarum uarietate decorata, rerum gradibus ordinata.
- 21.8.1
Rursus idem apostolus cum de spiritalibus diuersis muneribus et tamen ad unitatem consonis rem plane magnam et diuinam et abditam nos doceret, de ista ipsa carne nostra similitudinem dedit, cuius artificem deum, cum haec loqueretur, omnino non tacuit. quod etsi longum est, tamen, quia ualde necessarium, totum ipsum locum ex eius ad Corinthios epistula huic operi me inserere non pigebit. de spiritalibus autem nolo uos ignorare, fratres . scitis, quando gentes eratis, ad simulacra sine uoce quomodo ascendebatis inducti. propter quod notum facio uobis, quia nemo in spiritu dei loquens dicit anathema Iesu, et nemo potest dicere dominus' Iesus' nisi in spiritu sancto. diuisiones autem donationum sunt, idem autem spiritus; et diuisiones ministrationum sunt idem ipse dominus; et diuisiones operationum sunt, idem uero deus, qui omnia operatur in omnibus. unicuique autem datur manifestatio spiritus ad utilitatem: alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alteri autem fides in eodem spiritu, alii donatio curationum in uno spiritu, alii operationes uirtutum; alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum: omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus diuidens propria unicuique prout. uult. sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus. etenim in uno spiritu nos omnes in unum corpus baptizati sumus, siue Iudaei siue Graeci siue serui siue liberi; et omnes unum spiritum potauimus. etenim corpus non est unum membrum, sed multa. si dixerit pes: quia non sum manus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore? uel si dixerit auricula: quia non sum oculus, non sum de corpore. num ideo non est de corpore? et si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum auditus, ubi odoratus? nunc autem posuit deus membra singula, unum quodque eorum in corpore prout uoluit. si autem fuissent omnia unum membrum, ubi corpus? nunc autem multa membra, unum autem corpus. non potest autem dicere oculus manui: opus te non habeo, aut iterum caput pedibus: opus uobis non habeo , sed multo magis, quae uidentur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et quae uidentur uiliora esse corporis, his abundantiorem honorem circumponimus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent; quae autem honesta sunt nostra, non opus habent . sed deus temperauit corpus ei. cui deerat, maiorem honorem dans, ut non esset scissura in corpore, sed idem ipsum, ut pro inuicem sollicita sint membra; et siue patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra; siue glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. si ulla non dico fides christiana, ut credatis apostolo, sed ullus sensus humanus in uobis est, ut manifesta cernatis, unusquisque in semet ipso ista uideat atque consideret, quam uera, quam certa sint, quam in paruo magna et in extremo quam bona, quandoquidem ista in laude ponit apostolus, ut per haec infirma corporalia, quae uidentur, possint facilius illa sublimia spiritalia, quae non uidentur, intellegi.
- 21.9.1
Horum ergo membrorum et corporis nostri, quae sic commendat, sic laudat apostolus, quisquis artificem deum negat, uidetis. cui contradicat adnuntians nobis praeter id, quod accepimus. quid igitur opus est, ut a me redarguatur potius quam ab omnibus christianis anathemetur ? dicit apostolus: deus temperauit corpus, et dicit iste: "hyle, non deus." quid apertius his inimicitiis ante anathemandis quam refellendis? numquid et hic apostolus, cum diceret: deus, addidit: huius saeculi? ubi etiam si quis diabolum intellexerit excaecare mentes infidelium, non negamus, malis suasionibus; quibus qui consentiunt, iustitiae lumen amittunt deo retribuente quod iustum est. haec omnia legimus in scripturis sanctis. nam et illud dictum est de seductione extrinsecus ueniente: timeo, ne, sicut serpens Euam seduxit in uersutia sua, ita corrumpantur mentes uestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo. cui simile est: corrumpunt mores bonos conloquia mala, et illud, quod et sibi quisque seductor sit: qui autem putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit, et illud de dei uindicta, quod supra commemoraui: tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conueniunt. ita et in ueteribus libris, cum praedixisset: deus mortem non fecit nec laetatur in perditione uiuorum, paulo post, inuidia, inquit, diaboli mors introiuit in orbem terrarum. et rursus de ipsa morte, ne se homines extra culpam ponerent, inpii autem manibus et uerbis, inquit, arcessierunt illam et existimantes illam amicam defluxerunt; alibi autem: bona et mala, uita et mors, diuitiae et paupertas a domino deo sunt. hic perturbati homines non intellegunt in uno eodemque opere malo non postea consequente alia, quae manifesta erit, sed quadam continuo comitante uindicta aliud uenire de astutia suadentis, aliud de nequitia uolentis, aliud de iustitia punientis: cum diabolus suggerit, homo consentit, deus deserit. quocirca in opere malo, id est excaecatione infidelium, si intellegatur et diabolus propter suadendi malignitatem, ut sic distinguatur: deus huius saeculi, non mihi uidetur absurdum. neque enim sine additamento dicitur deus, cum adiungitur huius saeculi, id est hominum inpiorum non nisi in hoc saeculo florere uolentium; secundum quod dicitur et malum saeculum, sicut scriptum est: ut eximeret nos de praesenti saeculo maligno. tale est enim et illud: quorum deus uenter; nisi esset ibi quorum, nullo modo diceret: deus uenter. nec in psalmo daemonia possent dii appellari, nisi adderetur gentium; sic enim scriptum est: quoniam dii gentium daemonia. hic autem nec deus huius saeculi nec quorum deus uenter nec dii gentium daemonia, sed simpliciter positum est: deus temperauit corpus; qui non potest intellegi nisi deus uerus omnium creator. illa enim cum uituperatione dicuntur, hoc autem cum laude dictum est. nisi forte deum temperasse corpus non dispositione membrorum, hoc est fabricando et construendo, sed admixtione lucis suae Faustus intellegit, ut scilicet haec membra ita distincta et locata suis sedibus alter posuerit, qui hoc fabricauit, deus autem miscendo bonitatem suam huius fabricae malitiam temperauerit. talibus enim fabulis pueriles animas hebetant; sed neque hoc eos posse dicere permisit subueniens deus paruulis per ora sanctorum. habes enim et paulo superius: deus posuit membra singula. unum quodque eorum in corpore prout uoluit. quis iam non intellegat secundum hoc deum dictum temperatorem corporis, quod ex multis membris corpus fabricauit officia diuersorum operum in unitatis conpage seruantibus ?
- 21.10.1
Dicant ergo Manichaei, utrum animalia, quae secundum deliramenta eorum hyle fabricauerat in gente tenebrarum, antequam illis deus lucem suam miscuisset, non habebant istam membrorum concordiam, quam sic laudat apostolus, utrum ibi diceret caput pedibus aut oculus manui: opus te non habeo. numquam hoc dixerunt nec dicere potuerunt tales enim eis actus et opera tribuunt: repebant, ambulabant. natabant, uolabant quaeque pro genere suo; uidebant quoque et audiebant ceterisque sensibus sentiebant, alimentis et temperamentis congruis nutriebant et fouebant corpora sua. hinc etiam prolis fecunditas subpetebat; nam et coniugia tribuunt eis. haec certe omnia, quae tamquam hyles opera uituperat Manichaeus, fieri non possunt sine membrorum concordia, quam laudat et deo adsignat apostolus. dubitatis adhuc, quisnam sectandus et quisnam anathemandus sit? quid? quod erant ibi quaedam, quae etiam loquebantur, ut eis contionantibus omnia serpentia, quadrupedia, uolatilia, natatilia audirent, intellegerent, consentirent ? miranda haec et omnino diuina eloquentia! et neminem grammaticum aut rhetorem audierant nec inter lacrimas ferularum atque uirgarum ista didicerant. nempe iste Faustus, ut has uanitates diserte garriret, ad disciplinam faciendi sermonis etiam serus accessit, et quamuis esset acer ingenio, tamen legendo stomachum rupit, ut ei loquenti tam pauci adsentirentur. o miserum, qui in ista luce ac non in illis tenebris natus est! illic enim eum contra lucem contionantem omnis bipes, omnis multipes, omnis etiam serpens a dracone usque ad cocleam libenter audiret, alacriter oboediret; hic autem contra tenebras disputantem plures eloquentem quam doctum, multi antem seductorem peruersissimum nominabant; inter paucos uero Manichaeos tamquam magno magistro plaudentes nullum ei pecus adimebat nec ex illa doctrina saltem caballus eius aliquid sciebat, tamquam omnibus animalibus ad hoc pars diuina concreta sit, ut stolida fierent. quid est hoc, rogo? euigilate aliquando, miseri, et conparate in fabula uestra omnium animantium prius tempus et praesens, tunc in terra sua, nunc in hoc mundo; tunc firma erant corpora, nunc infirma sunt; tunc acris acies occulorum ad uiuendum cum delectatione inuadendi regionem dei, nunc ita obtunsa, ut a solis radiis auertatur; tunc acutae mentes animalium ad intellegendum contionantis sermonem, nunc hebetes et ab eiusmodi capacitate penitus alienae; tunc naturalis tam magna et tam potens eloquentia, nunc tanto studio ac labore uix parua et exigua. o quam magna bona conmixtione boni perdidit gens tenebrarum
- 21.11.1
Iste ipse Faustus in hoc ipso sermone, cui nunc respondeo, multa sibimet contraria eleganter obponere uisus est: sanitatem et infirmitatem, copiam et egestatem, album et nigrum, calidum et frigidum, dulce et amarum: in quibus omitto de albo et nigro aliquid dicere, aut si ullum momentum boni et mali est in coloribus, ut album dicant ad deum pertinere, nigrum autem ad hylen. cum omnia genera uolati- ' lium hylen creasse perhibeant, si album colorem plumis eorum deus aspersit, ubi latebant corui, quando cygni candore perfusi sunt? item de calido et frigido deputare non opus est; utrumque enim temperanter adhibitum salubre, intemperanter autem perniciosum est. cetera uideamus. bonum et malum, quod in primis forte ponere debuit in iisdem contrariis. ita uidetur posuisse, ut tamquam generalia uellet intellegi, scilicet ut ad bonum pertineat sanitas, copia, album. calidum, dulce, ad malum autem infirmitas., egestas, nigrum, frigidum. amarum, quam inperite et inconsiderate. uideat qui potuerit. ego autem ne homini calumniari puter, nihil obicio de albo et nigro, calido et frigido, de dulci et amaro et sanitatem atque infirmitatem praescribam. si enim album et dulce duo bona sunt, nigrum autem et amarum duo mala, quomodo plurima uua omnisque oliua nigrescendo dulcescit, id est mali amplius habendo fit melior? item si duo bona sunt calor et sanitas, duo uero mala frigus et infirmitas, cur calescendo corpora aegrescunt r an forte sana febriunt? non ergo haec obicio, quae forte non cautus aut pro quibuslibet contrariis potius quam pro bonis et malis commemorauit, praesertim quia ignem gentis tenebrarum numquam frigidum fuisse dixerunt, sed calorem eius utique malum.
- 21.12.1
Uerum ut ista omittamus, illa uideamus, quae ita commemorauit bona in his contrariis, ut nolit inde dubitari, sanitatem, copiam, dulcedinem. itane in illa gente non erat sanitas corporum, in qua et nasci et crescere, gignere et ita perdurare potuerunt illa animalia, ut quibusdam eorum grauidis, sicut desipiunt, captis et in caelo conligatis nec saltem pleni temporis, sed abortiui fetus electam excelso in terram cadentes et uiuere potuerint et crescere et ista carnium, quae nunc sunt innumerabilia, genera propagare ? aut copia ibi non erat, ubi arbores non tantum in aquis et uentis, sed etiam in igni et fumo et nasci potuerunt et tanta fecunditate ditari, ut ex earum fructibus sui cuiusque generis animalia gignerentur et earum arborum feracitate nutrita atque pasta conseruarentur, quorum saginae laetitiam prolis quoque fecunditas testaretur, maxime ubi nullus labor agriculturae nec intemperies esset aestatis et hiemis; neque enim sol ibi circuibat, ut alternantibus temporibus anni transcurrerent ? proinde perpetua fertilitas erat arborum, quibus elementum et alimentum sui generis, -sicut gignendis adfuerat, ita fetandis perpetuo subpetebat et fructus numquum deesse faciebat; sicut uidemus arbores citriorum toto anno flores et fructus parere, si iugiter inrigentur. magna ergo illic copia et eius habendae magna securitas; neque enim uel grando timebatur, ubi non erant luminis exactores, quos tonitrua commouere fabulamini.
- 21.13.1
Dulces autem ac suaues si non haberent cibos suos. numquam eos adpeterent, numquam eis corpora uegetarent. ita enim se res habet, ut pro cuiusque corporis congruentia uel delectet esca uel offendat. si delectat, dulcis aut suauis dicitur; si autem offendit, amara siue aspera siue aliqua insuauitate respuenda. nonne ipsi nos homines ita sumus. ut plerumque alter adpetat alimentum, quod alter exhorreat. siue pro temperatione naturae siue pro usu consuetudinis siue pro adfectione ualetudinis? quanto magis longe diuersi generis corpora bestiarum possunt illud habere iucundum. quod nobis amarum est! an aliter caprae ad rodendum suspenderentur oleastrum? nam sicut non nulli morbo hominum mel amarum est, ita illi naturae pecoris suauis oleaster. sic insinuatur prudentibus rerum examinatoribus ordo quid ualeat, cum scilicet sua cuique adhibentur atque redduntur, quantumque hoc bonum sit ab imis usque ad summa, a corporalibus usque ad spiritalia. itaque in gente tenebrarum cum animal alicuius elementi eo uescebatur cibo, qui nascebatur in eius elemento, procul dubio suauitatem ipsa congruentia faciebat: si autem incidisset in alterius elementi cibum, ipsa incongruentia faceret offensionem sensui gustantis: quae offensio uel amaritudo uel asperitas uel insuauitas uel quodlibet aliud, aut si ita nimium est, ut aliena ui conpagem corporis concordiamque disrumpat ac sic interimat aut uires auferat, etiam uenenum uocatur non nisi per incongruentiam, quod alteri generi per congruentiam cibus est: sicut panem, qui cotidiana esca nostra est, si accipiter sumat, extinguitur, et nos, si helleborum, quo pecora pleraque uescuntur; cuius tamen herbae adhibendae quidam modus etiam medicamentum est. quod si sciret aut consideraret Faustus, non utique uenenum et antidotum pro exemplo duarum naturarum mali et boni poneret, tamquam deus sit antidotum et hyle uenenum, cum eadem res eademque natura nunc congruenter, nunc incongruenter sumpta siue adhibita uel prosit uel noceat. itaque secundum eorum fabulam potest dici deus eorum fuisse uenenum genti tenebrarum, cuius corpora tam firma ita corrupit, ut infirmissima redderet; sed quia et lux ipsa capta, obpressa, corrupta est, inuicem sibi uenenum fuerunt.
- 21.14.1
Cur non ergo haec aut duo bona dicitis aut duo mala, uel magis et duo bona et duo mala, duo bona apud se, duo mala in alterutrum? postea, si opus fuerit, quaeremus, quid horum sit melius aut peius . interim quia duo bona erant apud se, ita consideratur. regnabat deus in terra sua, regnabat et hyle in sua; sanitas regnantium et ibi et hic; copia fructuum et ibi et hic; fecunditas prolis utrobique; suauitas propriarum uoluptatum apud utrosque. sed illa gens, inquiunt, excepto eo, quod uicinae luci mala erat, et apud se ipsam mala erat. interim bona eius multa iam dixi; si et uos mala eius potueritis ostendere, erunt duo regna bona, sed illud melius, ubi nullum erat malum . quaenam ergo huius mala dicitis fuisse ? uastabant se, inquit, inuicem laedebant, occidebant, absumebant. si ad hoc solum ibi uacaretur, quomodo ibi tanta agmina gignerentur, nutrirentur, perficerentur ? erat ibi ergo et quies et pax. uerumtamen fateamur illud fuisse melius regnum, ubi nulla discordia; duo tamen bona ista multo adcommodatius dixerim quam unum bonum et alterum malum, ut illud sit melius, ubi nec singuli sibimet ipsis nocebant nec inuicem; hoc autem inferius bonum, ubi quamuis inuicem aduersarentur, unumquodque tamen animal suam salutem, incolumitatem naturamque tuebatur. uerumtamen deo uestro ille saltem princeps tenebrarum non ita longo interuallo conparari potest, cui nemo resistebat, cui regnanti cuncta seruierunt. quem contionantem cuncta secuta sunt; quod sine magna pace atque concordia fieri non posset. ibi enim sunt regna felicia, ubi omnium pleno consensu regibus oboeditur. huc accedit, quia illi principi non tantum sui generis, id est bipedes, quos parentes hominum dicitis, sed etiam cuncta animalium ceterorum genera subdita erant et ad nutum eius conuertebantur faciendo, quod iussisset, credendo, quod suasisset. haec dicentes usque adeo putatis surda hominum corda, ut expectent a uobis deum alterum nominari, quem uident plane aperteque describi. si enim principis huius uires hoc poterant, magna potentia; si honor, magna claritas: si amor, magna concordia; si timor, magna disciplina. in his omnibus bonis si erant aliqua mala, num ideo iam mali natura dicenda est nisi ab eis, qui nesciunt, quid loquantur? porro, si propterea mali naturam putatis. quia non solum in alteram naturam mala erat, sed etiam in se ipsa habebat malum, nullumne malum esse arbitramini duram necessitatem. quam patiebatur deus uester ante commixtionem naturae contrariae, ut cum ea bellare et in eius fauces sic obprimenda membra sua mittere cogeretur, ut non posset tota purgari? ecce erat et in ipsa magnum malum, antequam ei misceretur. quod solum dicitis malum. aut enim laedi et corrumpi non poterat a gente tenebrarum et propria stultitia patiebatur illam necessitatem, aut, si poterat corrumpi eius substantia, non colitis deum incorruptibilem, qualem apostolus praedicat. quid ergo? et ipsa corruptibilitas, qua quidem nondum corrumpebatur illa natura, sed tamen ab alia corrumpi poterat, non uobis in deo uestro uidetur malum?
- 21.15.1
Illud etiam quis non uideat, quod aut praescientia ibi non erat — ubi uestrum est iam cogitare, utrum nullum uitium dei sit carere praescientia et quid inmineat omnino nescire — aut, si erat ibi praescientia, securitas ibi esse non poterat. sed aeternus timor; et hoc quantum malum sit, certe agnoscitis. an non timebat, ne iam iamque adueniret tempus, quo membra eius ita uastarentur et inquinarentur in illo proelio. ut uix cum tanto labore, nec tamen tota liberarentur atque mundarentur? sed si ad ipsum hoc non pertinebat, quod quidem cernitis quam dure dicatur, certe ipsa membra eius, quae hic tanta mala passura erant, nempe metuebant. an hoc futurum ipsa nesciebant? ergo qualicumque parti substantiae dei uestri defuit utique praescientia. numerate mala in summo uestro bono. an ideo non timebant, quia suam consecuturam liberationem ac triumphum pariter praeuidebant? certe uel pro sociis timebant, quos aeternis in illo globo uinculis a suo regno nouerant alienandos.
- 21.16.1
An ibi caritas non erat, ut nulla esset fraterna conpassio pro his utique, quorum peccato nullo praecedente inpendebant aeterna subplicia? quid? illae ipsae animae in globo ligandae nonne et ipsae membra dei uestri erant? nonne unum genus et una substantia est? ipsae saltem praescientes futurum sempiternum uinculum suum nempe timebant. nempe maerebant. aut si ipsae hoc futurum nesciebant, pars dei uestri prouida erat, pars inprouida . quomodo ergo una eademque substantia? cum ergo tanta mala et ibi fuerint. antequam esset alieni mali commixtio, quid de illo tamquam puro et simplici et summo bono gloriamini ? ergo etiam apud semet ipsas istas duas naturas aut duo bona aut duo mala fateri cogimini. concedimus uobis, si duo mala dixeritis, ut quod uolueritis horum peius dicatis; si autem duo bona. quodlibet horum dicite melius, erit postea diligentior consideratio, dum tamen uester error ille tollatur, quo dicitis duo principia duarum naturarum, bonae et malae, et plane duos deos, unum bonum et alterum malum. iam uero si propterea malum est aliquid, quod alteri nocet, inuicem sibi ista nocuerunt, fuerit una pars inprobior, quia prior adpetiuit alienum. una ergo malum inferre uoluit, altera malum pro malo retribuit, et non lege talionis tamquam oculum pro oculo, quod inprudenter et inpudenter reprehendere soletis, sed multo grauius. eligite ergo. quam peiorem dicatis, quae prior nocere uoluit, an quae amplius nocere et uoluit et potuit. ista enim pro modo suo luce perfrui concupiuit, illa eam funditus eradicauit. ista si, quod adpetiuit, inplesset, sibi certe nihil obfuisset; illa uero ut hostilem aduersitatem penitus euerteret, etiam suae parti grauiter nocuit. sicut est illa notissima et quarundam litterarum memoriae commendata furiosa sententia: pereant amici, dum inimici una intercidant. missa est enim ad inexpiabilem contaminationem pars dei, ut esset, unde tegeretur globus, quo in aeternum hostis uiuus sepeliendus est; tantum enim timebitur et uictus, tantum terrebit inclusus, ut sempiterna miseria partis dei cetero deo tribuat qualemcumque securitatem. o magna innocentia bonitatis! ecce faciet et deus uester, unde tenebrarum gentem horribiliter accusatis, quod et suis noceat et alienis. id ipsum omnino in deo uestro arguit ille globus extremus, quo et hostis includitur et ciuis adfligitur; immo uero superat in amplius nocendo et alienis et suis pars illa, quam dicitis deum. hyle quippe non eradicare alienum regnum uoluit, sed tenere; suos autem quosdam etsi ab aliis suis quibusdam consumendo interimebat, in alias tamen formas denuo commutabat, ut moriendo et renascendo saltem per interualla temporum suae uitae laetitia fruerentur; deus autem, qualem omnipotentem optimumque describitis, in aeternum et alienos eradicat et suos damnat; et quod mirabiliore dementia creditur, hyle animalia sua laedit in pugna sua, deus membra sua punit in uictoria sua. quid est, uani homines? nempe recordamini uerba Fausti de deo tamquam de antidoto et hyle tamquam ueneno; ecce plus nocet uestrum antidotum quam uenenum. numquid hyle tam horrendo globo in aeternum uel deum includeret uel sua uiscera adfigeret? et quod sceleratius est, calumniatur eisdem reliquiis, ne defecisse uideatur, quod eas purgare non potuit. dicit enim Manichaeus in epistula Fundamenti ideo dignas illas animas fieri tali subplicio, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt et inimicae lumini sancto exstiterunt, cum eas in illum errorem, quo ita tenebrarentur, ut inimica luci lux fieret, ipse miserit: si inuitas, iniustus, ut cogeret; si uolentes. ingratus. ut damnet. quae se futuras inimicas origini suae si praescire potuerunt, et ante bellum timore cruciatae et in bello inexpiabiliter maculatae et post bellum in aeternum damnatae, numquam beatae; si autem praescire non potuerunt. et ante bellum inprouidae et in bello inualidae et post bellum miserae, numquam diuinae. et utique quod ipsae. hoc deus secundum unitatem substantiae. putamusne, respicitis, quam inmaniter blasphematis ? et tamen aliquando uolentes quasi defendere bonitatem dei etiam ipsi hyle praestare dicitis aliquid boni. ut inclusa in semet ipsa non saeuiat. habebit ergo aliquid boni, cum ei nullum mixtum erit bonum? an forte sicut deus ante bellum sine commixtione mali habebat necessitatis malum, ita hyle post bellum sine commixtione boni habebit commixtionis bonum ? dicite ergo duo mala, sed unum altero peius; . aut duo non summa bona, sed unum altero melius, ita sane, ut quod est melius hoc dicatis miserius; nam si illius tanti belli hic erit exitus, ut separata hyle a propria uastatione et dei membris adfixis in globo aliquid boni praestetur hostibus et tantum mali infligatur ciuibus, cogitate, quis uicerit. sed uidelicet uenenum est hyle, quae formare, firmare, nutrire, uegetare ualuit animalia sua; et antidotum deus, qui damnare potuit, quia sanare non potuit membra sua. insani, nec illa est hyle, nec ille deus. sic delirent, qui sanam doctrinam non sustinentes ad fabulas conuertuntur.
- 22.1.1
LIBER ALTER ET UICESIMUS.
- 22.1.2
FAUSTUS dixit: Cur legem blasphematis et prophetas ? minime quidem nos hostes sumus aut inimici legis ac pro. phetarum, sed nec ullius omnino, adeo ut. si modo. per ipsos nos liceat, simus parati fateri falsa illa omnia esse, quae de eis scripta sunt et quorum causa uidentur nobis exosi. sed enim uos repugnatis et scriptoribus adsentiendo uestris in crimen forsitan prophetas innocentes adducitis, infamatis patriarchas, dedecoratis et legem atque, quod sit stultius, uultis et scriptores uestros non esse mendaces et eos tamen religiosos ac sanctos, quorum hi flagitia et turpes conscripserint uitas. quod quia utrumque pariter constare non potest, oportet enim aut hos fuisse malos, aut illos mendaces et falsos.
- 22.2.1
Age, si libet, adsensu communi scriptoribus damnatis defensionem suscipiamus legis et prophetarum. legem autem nunc dico ego non circumcisionem nec sabbata et sacrificia ceteraque huiusmodi Iudaeorum, sed eam, quae uere sit lex, id est: non occides, non moechaberis, non peiurabis et cetera. cui quia olim diffamatae in gentibus, id est ex quo mundi huius creatura consistit, Hebraeorum scriptores inruentes tamquam lepram ac scabiem abominanda haec-sua et turpissima praecepta commiscuerunt, quae ad peritomen spectant et sacrificia, age, si es certo et tu amicus legis, damna eos mecum, qui hanc uiolare ausi sunt hac commixtione inconuenientium eidem praeceptorum: quae praecepta nisi et uos legem non esse sciretis, nec legis partem utique aut eadem seruare niteremini professi iustitiam, aut uos coram fateremini esse non iustos. nunc uero et de illis, quae scelera prohibent mandatis, sollicita uobis est cura recte uolentibus uiuere, et de his, quae pertinent ad Iudaeos, nulla fit mentio: quod quatenus excusatum uobis erit, nisi eadem legem non esse constiterit? denique si, sicut incenderis intolerabile conuicium iudicans, si quis te neglegentem praecepti huius appellet, quo dictum est: non occides uel non moechaberis. ita etiam exardesceres, si quis te et incircumcisum uocaret et neglegentem sabbati. erat intellegi procul dubio, quod esset utrumque lex et dei mandatum; nunc uero et de illis superioribus laudem quaeris et gloriam, si ea conserues, et de his nullam eiusdem boni iacturam metuis, quia contemnis. quare constat haec, ut dixi, non esse legem, sed legis potius maculas et scabiem: quae si damnantur a nobis, damnantur uti falsa, non ut legitima. nec tangit conuicium hoc legem nec legis auctorem deum, sed eos, qui hunc et illam nefariis suis religionibus inscripserunt. ut autem interdum legis nos reuerendum nomen, cum Iudaica praecepta persequimur, lacessamus, uestro fit uitio, qui inter Hebraicas institutiones et legem nullum uultis esse discrimen; alioquin reddite legi propriam dignitatem. Israheliticas ab eadem turpitudines tamquam uerrucas incidite, deformationis eius crimen scriptoribus inputate, et statim uidebitis nos Iudaismi inimicos fuisse, non legis. nomen est, quod uos decipit, quia cui iure debeat adscribi, non nostis.
- 22.3.1
Ad haec et prophetas ac patriarchas uestros cur nos blasphemare existimetis, ego non uideo. nam si a nobis scripta haec dictataue fuissent, quae idem commisisse leguntur, esset uestra haec in nos non inrationabilis accusatio; ubi uero aut ab ipsis eadem scripta sunt contra honestatis morem de uitiis captantibus gloriam aut ab eorum sociis ac paribus, nostra quae istic culpa est? damnamus enim detestati actus iniquos, quos ultro de se nec interrogati confessi sunt rei; aut si haec per inuidiam scriptorum aduersus eos malignitas finxit, puniantur scriptores, damnentur eorum libri, purgetur propheticum nomen indigna fama, grauitati atque censurae suae patriarcharum reddatur auctoritas.
- 22.4.1
Et sane fieri potuit, ut quemadmodum de deo inpudenter idem tanta finxerunt, nunc eum in tenebris ex aeterno uersatum dicentes et postea miratum cum uidisset lucem. nunc ignarum futuri, ut praeceptum illud, quod non esset seruaturus Adam. ei mandaret, nunc et inprouidum, ut eum latentem in angulo paradisi post nuditatem cognitam uidere non posset, nunc et inuidum ac timentem, ne, si gustaret homo suus de ligno uitae, in aeternum uiueret, nunc alias et adpetentem sanguinis atque adipis ex omni genere sacrificiorum zelantemque, si et aliis eadem offerrentur ut sibi, et nunc irascentem in alienos, nunc et in suos, nunc perimentem milia hominum ob leuia quidem aut nulla commissa, nunc etiam comminantem uenturum se fore cum gladio et parciturum nemini, non iusto, non peccatori: fieri, inquam, potuit, ut et de dei hominibus mentirentur, qui de deo ipso tanta proteruitate mentiti sunt. sed uos consentite nobiscum, ut portent scriptores crimen. si uultis eodem liberari prophetas.
- 22.5.1
Alioquin neque illa nos de Abraham scripsimus. quod habendae prolis insana flagrans cupidine et deo, qui id iam sibi de Sara coniuge promiserat, minime credens cum pelice uolutatus sit sub conscientia — quo sit inhonestius — uxoris: nec quod matrimonii sui infamissimus nundinator idem auaritiae ac uentris causa duobus regibus, Abimelech et Pharaoni, diuersis temporibus memoratam Saram coniugem suam sororem mentitus, quia erat pulcherrima, in concubitum uenditauit; nec quod Loth ipsius frater de Sodoma liberatus cum duabus filiabus suis in monte concubuit — qui honestius arsisset in Sodoma ictu fulminis quam in monte flagrauit inconcessae libidinis flamma — sed nec quod Isaac eadem patri suo gessit ac paria erga Rebeccam coniugem suam fingens et ipse eam sororem, quo per ipsam uiueret turpiter; nec quod Iacob filius eius inter Rachel et Liam duas germanas sorores earumque singulas famulas quattuor uxorum maritus tamquam hircus errauerit, ut esset cotidie inter quattuor scorta certamen. quaenam eum uenientem de agro prior ad concubitum raperet. interdumque etiam mercedibus in noctem ab inuicem conducerent eum; item quod ludas filius eius cum Thamar nuru sua dormierit post unius et alterius nuptias filii deceptus. ut aiunt, prostitutionis habitu, in quem se transformauerat eadem, quae socerum suum bene nosset cum hoc genere feminarum semper habuisse commercium; nec quod Dauid post tot numero uxores mulierculam quoque Uriae militis sui moechatus sit ipsumque perdiderit in bello; nec quod Salomon filius eius trecentas uxores et septingentas concubinas habuerit et regum filias sine numero; nec quod Osee prophetarum primus de fornicaria muliere filios fecerit — cui turpitudini, quo sit deterius, ascribitur et consilium dei — sed nec illud, quod Moyses homicidium fecerit, quod spoliauerit Aegyptum, quod bella gesserit, quod crudelia multa et mandarit et fecerit, quod ne ipse quidem uno contentus matrimonio fuerit: haec, inquam, et horum similia, quae in diuersis eorum habentur libris, nihil a nobis scriptum, nihil dictatum est; sed aut scriptorum uestrorum ista commenta sunt falsa aut patrum crimina uera. uos utrum uultis eligite; nam nos aut hos aut illos pariter detestari necesse est, quia tam malos et turpes odimus quam mendaces.
- 22.6.1
AUGUSTINUS respondit: Nec sacramenta legis intellegitis nec facta prophetarum, quia neque sanctitatem neque iustitiam cogitare nostis. sed de praeceptis et sacramentis ueteris testamenti saepe ac multa iam diximus, ut intellegeretur aliud ibi fuisse, quod per gratiam noui testamenti faciendo donaretur inplendum, aliud, quod per ueritatem patefactam remouendo demonstraretur inpletum: cum dei et proximi dilectione susciperetur legis perficienda praeceptio, circumcisionis autem atque aliorum illius temporis sacramentorum cessatione ostenderetur legis persoluta promissio. praeceptum quippe reos faciebat ad desiderandam salutem, promissum autem figuras celebrabat ad expectandum saluatorem, ut per aduentum noui testamenti illos liberaret gratia donata, illas auferret ueritas reddita. ipsa enim lex, quae per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est: gratia scilicet, ut data indulgentia peccatorum, quod praeceptum erat, ex dei dono custodiretur, ueritas autem, ut ablata obseruatione umbrarum, quod promissum erat, ex dei fide praesentaretur.
- 22.7.1
Proinde isti, qui ea, quae non intellegunt, reprehendentes lepram uel scabiem seu uerrucas legis esse dicunt promissiuas figuras sacramentorum, similes sunt hominibus, quibus displicent ea, quorum non capiunt utilitatem; uelut si surdus uidens moueri labia loquentium, tamquam superfluos oris motus deformesque reprehenderet; uel si quisquam caecus laudata sibi aliqua domo uellet palpando probare, quod dicitur, et parietum leuitatem manu pertractans in fenestras inrueret easque uelut inconuenientes illi aequalitati redargueret cauernasque ruinosas putaret.
- 22.8.1
Iam uero facta prophetarum etiam ipsa prophetica et mystica fuisse, quid agam, ut intellegant, quorum mentes uanitas occupauit, ita ut putent credi a nobis etiam ipsum deum aliquando in tenebris esse uersatum, quia scriptum est: tenebrae erant super abyssum, tamquam nos abyssum dicamus deum, ubi tenebrae erant, quia lux ibi non erat, antequam deus uerbo faceret lucem ? sed quia non distingunt inter lucem, quod est ipse deus, et lucem, quam fecit deus, ideo putant esse consequens, ut in tenebris ipse fuerit. antequam faceret lucem, cum tenebrae essent super abyssum, antequam diceret: fiat lux, et facta est lux. sicut enim in nouo testamento utrumque de illo dicitur - nam et: deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae ibi legimus et: deus, qui dixit de tenebris lumen clarescere, claruit in cordibus nostris itidem ibi legimus — sic et in illis ueteribus libris et: candor est lucis aeternae dictum est de sapientia dei, quae utique facta non est, quia per illam facta sunt omnia, et de luce quadam, quae non nisi per illam fieri potest, hoc modo ibi dicitur: tu inluminabis lucernam meam, domine; deus meus inluminabis tenebras meas. sicut et ab initio, cum tenebrae essent super abyssum, dixit deus: fiat lux, et facta est lux; quam non fecisset nisi lucifica lux, quod est deus.
- 22.9.1
Sicut enim sibi sufficit ad aeternam beatitudinem et ex hac abundat ad faciendos beatos, ita sibi sufficit ad aeternam lucem et ex hac abundat ad faciendos inluminatos, nullius bonum cupiens, cum ipso fruatur omnis uoluntas bona, nullius malum timens, cum ipso deseratur omnis uoluntas mala, quia nec auget eum, qui eius dono beatus est, nec terret eum, qui eius iudicio miser est. talem deum, Manichaei, non colitis; longe ab illo facti estis, dum phantasmata uestra sectamini, quae cor uestrum uanum et uagum lucem istam caelestium corporum per carnis oculos hauriens uobis multiplici fictione dilatauit atque uariauit. lux ista, quamuis et ipsam deus 'fecerit, longe inconparabilis est etiam illi luci. quam fecit deus in mentibus piorum, quas a tenebris lucificat. sicut ab inpietate iustificat, quanto magis illi inaccessibili. quae ista omnia facit ! nec omnibus inaccessibilis est; beati enim mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. deus autem lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae; inpii uero non uidebunt lumen, sicut dicit Esaias. talibus ergo est inaccessibilis illa lucifica lux, quae non solum illam spiritalem lucem in sanctorum mentibus, sed etiam istam corporalem fecit, non ad quam prohibeat accedere malos, sed quam facit oriri super bonos et malos.
- 22.10.1
Cum ergo essent tenebrae super abyssum, ille, qui erat lux, dixit: fiat lux. quae lux lucem fecerit, manifestum est: manifeste enim positum est: dixit deus. quam tamen lucem fecerit, non ita manifestum est: utrum illam, quae in mentibus angelorum est, id est ipsos tunc spiritus rationales deus fecerit, an corporalem quandam lucem. remotam etiam ipsam ab aspectibus nostris in sublimibus huius mundi locis, inter studiosos diuinarum scripturarum concorditer disputatur. quarto enim die fecit ista conspicua caeli luminaria. quae rursus utrum simul cum sua luce facta sint, an ex illa, quae iam facta erat, quodam modo accensa sit, similiter quaeritur. quaelibet sane lux facta sit, quando, cum essent tenebrae super abyssum, dixit deus: fiat lux, creatam tamen lucem a creatrice luce factam esse non dubitat, quisquis sanctas litteras pie legendo fit dignus, qui intellegat.
- 22.11.1
Nec ideo putandus est deus, antequam faceret lucem, in tenebris habitasse, quia spiritus dei superferebatur super aquas, cum praedictum fuisset: tenebrae erant super abyssum. abyssus namque est aquarum inaestimabilis profunditas. unde potest occurrere carnali prudentiae, uelut in his tenebris. quae erant super abyssum, habitauerit spiritus dei, de quo dictum est: ferebatur super aquas, non intellegenti, quemadmodum lux luceat in tenebris et tenebrae eam non conprehendant, nisi per dei uerbum fiat lux et dicatur eis: fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in domino. quodsi rationales mentes per uoluntatem inpiam tenebrosae lucem sapientiae dei nusquam absentem conprehendere non possunt, quod ab ea longe sint adfectu, non loco, quid mirum, si spiritus dei, qui superferebatur super aquas, superferebatur etiam super aquarum tenebras, inconparabili quidem longinquitate, sed substantiae, non locorum ?
← Previous · Next → — showing 201–300 of 476
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa024.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.