Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Epistulae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,452 sections

  1. 102.26.1

    Alia namque sunt manifesta tormenta, quae post futura praeparantur, etiam ipsa ex eodem malae uoluntatis cardine adtracta; in ipso autem animo, ubi appetitus uoluntatis humanorum omnium est mensura factorum, continuo poena sequitur culpam plerumque maior non sentientis caecitate grauiore. ideo cum dixisset: In quo iudicio iudicaueritis, iudicabimini, secutus adiunxit: Et qua mensura mensi fueritis, metietur uobis. in uoluntate quippe propria metietur bonus homo bona facta et in ea metietur ei beatitudo, itemque in uoluntate propria metietur malus homo mala opera et in ea metietur ei miseria, quoniam, ubi quisque bonus est, cum bene uult, ibi etiam malus, cum male uult. ac per hoc ibi etiam fit uel beatus uel miser, hoc est in ipso suae uoluntatis affectu, quae omnium factorum meritorumque mensura est. ex qualitatibus quippe uoluntatum non ex temporum spatiis siue recte facta sine peccata metimur. alioquin maius peccatum haberetur arborem deicere quam hominem occidere; illud enim fit longa mora ictibus multis, hoc uno ictu breuissimo tempore. pro quo tamen exigui temporis tam grandi peccato si perpetua deportatione homo puniretur, etiam mitius cum illo actum, quam dignus fuerat, diceretur, quamuis in spatio temporali longitudo poenae cum breuitate facinoris nullo modo sit comparanda. quid ergo contrarium est, si erunt pariter longa uel etiam pariter aeterna supplicia sed aliis alia mitiora uel acriora, ut, quibus tempus aequale est, non sit aequalis asperitas propter mensuram etiam peccatorum non in productione temporum sed in uoluntate peccantium?

  2. 102.27.1

    Voluntas quippe ipsa punitur sine animi supplicio sine corporis, ut, quae delectatur in peccatis, ipsa plectatur in poenis et ut, qui iudicat sine misericordia, sine misericordia iudicetur. et in hac quippe sententia ad hoc solum eadem mensura est, ut, quod non praestitit, non ei praestetur atque ita, quod ipse iudicatur, aeternum erit, quamuis, quod iudicauit, aeternum esse nequiuerit. in eadem igitur mensura quamuis non aeternorum malefactorum aeterna supplicia remetiuntur, ut, quia aeternam uoluit habere peccati perfruitionem, aeternam inueniat uindictae seueritatem. non autem sinit proposita breuitas responsionis meae, ut colligam omnia uel certe quam plurima, quae de peccatis et de peccatorum poenis sancti libri habent, atque ex his unam eruam sine ulla ambiguitate sententiam, si tamen id ualeam uiribus mentis, etiam si congruum nanciscar otium. nunc tamen arbitror satis esse monstratum non esse contrarium aeternitati suppliciorum, quod in eadem mensura redduntur, in qua peccata commissa sunt.

  3. 102.28.1

    V. DE FILIO DEI SECUNDUM SALOMONEM.

  4. 102.28.2

    Post hanc quaestionem, qui eas ex Porphyrio proposuit, hoc adiunxit: "Sane etiam de illo", inquit, (me dignaberis instruere, si uere dixit Salomon: Filium deus non habet.\'

  5. 102.29.1

    Cito respondetur: Non solum hoc non dixit, uerum etiam dixit, quod deus habeat filium. apud eum enim sapientia loquens ait: Ante omnes colles genuit me. et quid est Christus nisi dei sapientia? item quodam loco prouerbiorum: Deus, inquit, docuit me sapientiam et scientiam sanctorum cognoui. quis ascendit in caelum et descendit? quis colligit uentos in sinu? quis conuertit aquam in uestimento? quis tenuit fines terrae? quod nomen est ei aut quod nomen est filii eius? horum duorum, quae in extremo commemoraui, unum rettulit ad patrem, id est \'quod nomen est ei propter quod dixerat \'deus docuit me sapientiam., et alterum euidenter ad filium, cum ait \'aut quod nomen est filii ius\', propter cetera, quae de filio magis intelleguntur, hoc est \'quis ascendit in caelum et descendit, quod 20 Paulus ita commemorat: Qui descendit, ipse est, et qui ascendit super omnes caelos; quis colligit uentos in sinum? id est animas credentium in occultum atque secretum, quibus dicitur: Mortui enim estis et uita uestra abscondita est cum Christo in deo; quis conuertit aquam in uestimento? ut dici posset: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis; quis tenuit fines terrae? qui dixit discipulis suis: Eritis mihi testes in Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in fines terrae.

  6. 102.30.1

    VI. DE IONA PROPHETA.

  7. 102.30.2

    Postrema quaestio proposita est de Iona nec ipsa quasi ex Porphyrio sed tamquam ex inrisione paganorum; sic enim posita est: \'Deinde quid sentire\', inquit, \'debemus de Iona, qui dicitur in uentre ceti triduo fuisse? quod satis ἀπίθανον est et incredibile transuoratum cum ueste hominem fuisse in corde piscis; aut si figura est, hanc dignaberis pandere. deinde quid sibi etiam illud uult supra euomitum Ionam cucurbitam natam? quid causae fuit, ut haec nasceretur? hoc enim genus quaestionis multo cachinno a paganis grauiter inrisum animaduerti.»

  8. 102.31.1

    Ad hoc respondetur, quod aut omnia diuina miracula credenda non sint aut, hoc cur non credatur, causa nulla sit. in ipsum autem Christum, quod tertio die resurrexerit, non crederemus, si fides Christianorum cachinnum metueret paganorum. cum autem hinc quaestionem non proposuerit amicus noster, utrum credendum sit uel Lazarum quarto die resuscitatum esse uel ipsum Christum tertio die resurrexisse, multum miror hoc, quod factum est de Iona, eum pro incredibili posuisse, nisi forte facilius putat mortuum de sepulcro resuscitari quam uiuum in tam uasto uentre beluae potuisse seruari. ut enim omittam commemorare, quanta magnitudo beluarum marinarum ab eis, qui experti sunt, indicetur, uenter, quem costae illae muniebant, quae Carthagine in publico fixae populo notae sunt, quot homines in spatio suo capere posset, quis non coniciat? quanto hiatu patebat os illud, quod uelut ianua speluncae illius fuit! nisi forte, ut posuit, uestis esset impedimento, ne Ionas uorari posset inlaesus, quasi per angusta sese coartauerit, qui per abruptum aeris praecipitatus sic exceptus est, ut prius reciperetur uentre bestiae, quam dente laceraretur. quamquam scriptura neque nudum neque uestitum in illud antrum deiectum esse dixerit, ut possit intellegi illuc etiam nudus inruisse, si forte opus erat tamquam ouo conum ita illi uestem detrahi, quo facilius sorberetur. sic enim sunt homines de prophetae huius ueste solliciti, quasi aut per fenestram paruam repsisse aut in balneas intrasse dicatur, quo etiam si necesse esset intrare uestitum, uix molestum esset, non tamen mirum.

  9. 102.32.1

    Sed habent re uera, quod non credant in diuino miraculo uaporem uentris, quo cibi madescunt, potuisse ita temperari, ut uitam hominis conseruaret. quanto incredibilius ergo proponerent tres illos uiros ab impio rege in caminum missos deambulasse in medio ignis inlaesos! quapropter si nulla isti diuina miracula uolunt credere, alia disputatione refellendi sunt. neque enim debent unum aliquid tamquam incredibile proponere et in quaestionem uocare sed omnia, quae uel talia uel etiam mirabiliora narrantur. et tamen si hoc, quod de Iona scriptum est, Apuleius Madaurensis uel Apollonius Tyaneus fecisse diceretur, quorum multa mira nullo fideli auctore iactitant, quamuis et daemones nonnulla faciant angelis sanctis similia non ueritate sed specie, non sapientia sed plane fallacia, tamen, si de istis, ut dixi, quos magos uel philosophos laudabiliter nominant, tale aliquid narraretur, non iam in buccis creparet risus sed typhus. ita rideant scripturas nostras; quantum possunt, rideant, dum per singulos dies rariores paucioresque se uideant uel moriendo uel credendo, dum implentur omnia, quae praedixerunt, qui hos contra ueritatem inaniter pugnaturos, uane latraturos, paulatim defecturos tanto ante riserunt nobisque posteris suis non solum ea legenda dimiserunt, uerum experienda promiserunt.

  10. 102.33.1

    Non sane absurde neque importune requiritur, quid ista significent, ut, cum hoc expositum fuerit, non tantum gesta sed etiam propter aliquam significationem conscripta esse credantur. prius. ergo non dubitet Ionam prophetam in aluo ingenti marinae beluae triduo fuisse, qui uult scrutari, cur hoc factum sit; non enim frustra factum est, sed tamen factum est. si enim mouent ad fidem, quae figurate tantum dicta, non facta sunt, quanto magis mouere debent, quae figurate non tantum dicta sed facta sunt! nam sicut humana consuetudo uerbis ita diuina potentia etiam factis loquitur et, sicut sermoni humano uerba noua uel minus usitata moderate ac decenter aspersa splendorem addunt, ita in factis mirabilibus congruenter aliquid significantibus quodam modo luculentior est diuina eloquentia.

  11. 102.34.1

    Proinde quid praefigurauerit, quod prophetam belua illa deuoratum tertio die uiuum reddidit, cur a nobis quaeritur, cum hoc Christus exponat? generatio, inquit, praua et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae; sicut enim Ionas fuit in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. de ipso autem triduo mortis domini Christi quo modo ratio reddatur, cum a parte totum intellegitur in die primo et nouissimo, ut toti tres dies, id est cum suis noctibus computentur, longum est disserere et in aliis sermonibus iam saepissime dictum est. sicut ergo Ionas ex naui in aluum ceti ita Christus ex ligno in sepulcrum uel in mortis profundum et sicut ille pro his, qui tempestate periclitabantur, ita Christus pro his, qui in hoc saeculo fluctuant, et sicut primo iussum est, ut praedicaretur Nineuitis a Iona, sed non ad eos peruenit prophetia Ionae, nisi posteaquam eum cetus euomuit, ita prophetia praemissa est ad gentes, sed nisi post resurrectionem Christi non peruenit ad gentes.

  12. 102.35.1

    Iam uero quod tabernaculum sibi constituit et consedit ex aduerso ciuitatis Nineue, quid ei futurum esset, expectans, alterius significationis personam propheta gestabat. praefi- to gurabat enim carnalem populum Israhel. nam huic erat et tristitia de salute Nineuitarum, hoc est de redemptione et liberatione gentium. unde uenit Christus uocare non iustos sed peccatores in paenitentiam. umbraculum ergo cucurbitae super caput eius promissiones erant ueteris testamenti uel ipsa iam munera, in quibus erat utique, sicut dicit apostolus, umbra futurorum tamquam ab aestu temporalium malorum in terra promissionis defensaculum praebens. uermis autem matutinus, quo rodente cucurbita exaruit, idem ipse rursus Christus occurrit, ex cuius ore euangelio diffamato cuncta illa, quae temporaliter apud Israhelitas uelut umbratili prius significatione uiguerunt, euacuata marcescunt. et nunc ille populus amisso Hierosolymitano regno et sacerdotio et sacrificio, quod totum umbra erat futuri, in captiua dispersione magno aestu tribulationis aduritur, sicut Ionas, quod scriptum est, a solis ardore et dolet grauiter et tamen dolori eius atque umbrae, quam diligebat, salus gentium paenitentiumque praeponitur.

  13. 102.36.1

    Adhuc cachinnent pagani et iam uermem Christum et hanc interpretationem prophetici sacramenti superbiore garrulitate derideant, dum tamen et ipsos sensim paulatimque consumat. nam de omnibus talibus Esaias prophetat, per quem nobis dicit deus: Audite me, qui scitis iudicium, populus meus, in quorum corde lex mea est. opprobria hominum nolite metuere et detractione eorum ne superemini nec, quod uos spernant, magni duxeritis. sicut enim uestimentum ita per tempus absumentur et sicut lana a tinea comedentur; iustitia autem mea in aeternum manet. nos ergo agnoscamus uermem matutinum, quia et in illo psalmo, cuius titulus inscribitur: Pro susceptione matutina, hoc se ipse nomine appellare dignatus est: Ego, inquit, sum uermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. hoc opprobrium de illis opprobriis est, quae iubemur non metuere per Esaiam dicentem: Opprobria hominum nolite metuere. ab isto uermi tamquam a tinea comeduntur, qui sub eius dente euangelico per singulos dies. paucitatem suam deficiendo mirantur. nos hunc agnoscamus et pro salute diuina humana opprobria sufferamus. uermis est propter humilitatem carnis, fortassis etiam propter uirginis partum; nam hoc animal plerumque de carne uel de quaque re terrena sine ullo concubitu nascitur. matutinus est, quia diluculo resurrexit. poterat utique illa cucurbita et sine ullo uermiculo arescere. postremo si habebat deus ad hoc uermem necessarium, quid opus erat addere matutinum, nisi ut ille uermis agnosceretur, qui cantat pro susceptione matutina: Ego autem sum uermis et non homo?

  14. 102.37.1

    , Quid ista prophetia iam ipso rerum effectu et adimpletione lucidius? neque enim si inrisus est uermis iste, cum penderet in cruce, sicut in eodem psalmo scriptum est: Locuti sunt labiis et mouerunt caput: \'Sperauit in deum, eruat eum; saluum faciat eum, quoniam uult eum), cum completa sunt, quae ibi praedixit: Foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem, quod tanta manifestatione futurum in libro antiquo prophetatur, quanta manifestatione factum in nouo euangelio recitatur, — sed si in hac humilitate, ut dicere coeperam, iste uermis inrisus est, numquid adhuc inridendus est, cum ea compleri cernimus, quae consequentia psalmus ipse habet: Commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium? sic commemorati sunt Nineuitae et conuersi sunt ad dominum. hanc salutem paenitentiae gentium tanto ante praefiguratam in Iona dolebat Israhel, sicut nunc dolet umbra nudatus et aestu sauciatus. liceat sane cuilibet quamlibet aliter dum tamen secundum regulam fidei cetera omnia, quae de Iona propheta mysteriis operta sunt, aperire; illud plane, quod in uentre ceti triduo fuit, fas non est aliter intellegere, quam ab ipso caelesti magistro in euangelio commemorauimus reuelatum.

  15. 102.38.1

    Proposita exposuimus, ut potuimus; sed ille, qui proposuit, iam sit Christianus, ne forte, cum expectat ante librorum sanctorum finire quaestiones, prius finiat istam uitam, quam transeat a morte ad uitam. fieri enim potest, quod ante, quam Christianis sacramentis inbuatur, quaerit de resurrectione mortuorum; concedendum etiam fortassis, quod de Christo quaesiuit, cur tanto post uenerit uel si quae sunt aliae paucae et magnae quaestiones, quibus cetera inseruiunt. si autem qualis est illa: In qua mensura mensi fueritis. metietur uobis, uel qualis ista de Iona, etiam tales omnes ante, quam sit Christianus, finire cogitat, perparum cogitat uel condicionem humanam uel aetatem iam suam. sunt enim innumerabiles, quae non sunt finiendae ante fidem, ne finiatur uita sine fide, sed plane retenta iam fide ad exercendam piam delectationem mentium fidelium studiosissime requirendae et, quod in eis eluxerit, sine typho arrogantiae communicandum, quod autem latuerit, sine salutis dispendio tolerandum.

  16. 103.1.1

    Sumptis litteris eximietatis tuae, quibus idolorum cultum et templorum caeremonias destruxisti, audire mihi uisus sum philosophi uocem non illius, quem in Academiae Lycio memorant tenebrosis humo angulis residentem, ex profunda quadam cogitatione demersum, reductis ad frontem caput implicitum genibus, ut aliorum praeclara inuenta doctrinae egenus quidam calumniator oppugnet adsertaque praeclare, cum suum nihil defendat, accuset, sed plane excitatus oratione tua ante oculos stetit M. Tullius consularis, qui innumeris ciuium capitibus conseruatis forensis campi signa uictricia stupentibus Graeciae scholis laureatus inferret tubamque illam canorae uocis et linguae, quam in criminum reos et rei publicae parricidas spiritu iustae indignationis flauerat anhelus, inuerteret togamque ipsam rugarum paginis resolutis palliorum imitatus speciem retorqueret.

  17. 103.2.1

    Ergo cum nos ad exsuperantissimi dei cultum religionemque compelleres, libenter audiui; quam caelestem patriam intuendam esse suaderes, gratanter accepi. non enim illam mihi ciuitatem dicere uidebare, quam muralis aliquis gyrus cohercet, nec illam, quam philosophorum tractatus mundanam memorans communem omnibus profitetur, sed quam magnus deus et uere meritae in ea animae habitant atque incolunt, quam omnes leges diuersis uiis et tramitibus appetunt, quam loquendo exprimere non possumus, cogitando forsitan inuenire possimus. haec ergo licet principaliter appetenda atque diligenda sit, tamen illam non arbitror deserendam, in qua nati et geniti sumus, quae prima nobis usum lucis huius infudit, quae aluit, quae educauit et, ut, quod ad causam proprie pertinet, dicam, de qua bene meritis uiris doctissimi homines ferunt post obitum corporis in caelo domicilium praeparari, ut promotio quaedam ad supernam praestetur his hominibus, qui bene de genitalibus urbibus meruerunt, et hi magis cum deo habitent, qui salutem dedisse aut consiliis aut operibus patriae doceantur. iam illud, quod ioculariter dignatus es dicere urbem nostram non armis sed flammis incendiisque flagrare et spinas magis ingenerare quam flores, non est maxima reprehensio, cum sciamus flores ex spinis plerumque generari. nam et rosas ex spinis gigni quis dubitat et fruges ipsas aristarum uallo sepiri? ita et asperis suauia plerumque miscentur.

  18. 103.3.1

    Postremum fuit in litteris praestantiae tuae non caput aut sanguinem in ecclesiae postulari uindicta, sed rebus quibus maxime metuunt spoliandos. ego autem, nisi me opinio fallit, sic arbitror grauius esse spoliari facultatibus quam occidi, si quidem, quod frequentatum in litteris nosti, mors malorum omnium auferat sensum, egestosa uita aeternam pariat calamitatem; grauius est enim male uiuere quam mala u morte finire. hoc etiam operae uestrae indicat ratio, in quibus pauperes sustinetis, morbidos curatione releuatis, medicinam afflictis corporibus adhibetis, id postremo modis omnibus agitis, ut diuturnitatem calamitatis addicti non sentiant. quod autem ad modum pertinet peccatorum, nihil interest, quale uideatur esse peccatum, cui indulgentia postulatur. primum enim, si paenitentia et ueniam tribuit et purgat admissum, paenitet utique illum, qui rogat, qui pedes complectitur, et, si, ut quibusdam philosophis placet, omnia peccata paria sunt, indulgentia omnibus debet esse communis. petulantius locutus est aliquis, peccauit; conuicia aut crimina ingessit, aeque peccauit; aliena quisquam diripuit, inter delicta numeratur; loca profana sacraue uiolauit, non est ab indulgentia secernendus. postremo nullus esset ueniae locus, nisi peccata praecederent.-

  19. 103.4.1

    Nunc quoniam, non quantum debui, sed quantum potui, maius, ut dicitur, minusue respondi, oro atque obsecro — utinam praesentem possem, ut etiam lacrimas meas peruideres —, ut, qui sis, quid profitearis, quid agas, etiam atque etiam cogites, intendas, quae sit illius species ciuitatis, ex qua ad supplicium ducendi extrahuntur, quae sit matrum, quae coniugum, quae liberorum, quae parentum lamentatio, quo pudore ad patriam uenire possint liberati sed torti, quos renouet dolores aut gemitus consideratio uulnerum et cicatricum. et his omnibus pertractatis deum primo consideres hominumque cogites famam, bonitatem amicam potius familiaremque coniunctionem et ignoscendo potius laudem quam uindicando conquiras. atque haec de his dicta sint, quos uerus confessionis suae reatus astringit, quibus quidem legis contemplatione, quod laudare non desino, ueniam tribuisti. iam illud explicari uix potest, quantae crudelitatis sit innocentes appetere et eos, quos a crimine constat esse discretos, in iudicium capitis deuocare. quos si purgari contigerit, cogites, quaeso, quanta accusatorum liberabuntur inuidia, cum reos sponte dimiserint uicti, reliquerint innocentes. deus summus te custodiat et a legis suae conseruet praesidium atque ornamentum nostrum.

  20. 104.1.1

    Legi litteras benignitatis tuae, quibus mihi longe postea respondisti, quam meas ad te perferendas dedi. nam ego rescripseram, cum adhuc nobiscum esset neque nauigasset sanctus frater et coepiscopus meus Possidius; has autem, quas mei causa illi dignatus es reddere, accepi VI Kal. Aprilis post menses ferme octo, quam scripseram. cur ergo ad te tam sero mea scripta peruenerint aut ad me tua, prorsus ignoro, nisi forte modo rescribere prudentiae tuae placuerit, quod facere ante contempseras. hoc si ita est, miror, unde sit. an aliquid audisti, quod nos adhuc latet, fratrem meum Possidium aduersus ciues tuos, quos — pace tua dixerim — multo salubrius diligit ipse quam tu, quo plectantur seuerius, impetrasse? nam hoc et epistula tua te metuere indicat, cum admones, ut mihi ante oculos constituam, qualis illa \'sit species ciuitatis, ex qua ad supplicium ducendi extrahuntur, quae sit matrum, quae coniugum, quae liberorum, quae parentum lamentatio, quo pudore ad patriam uenire possint liberati sed torti, quos renouet dolores aut gemitus consideratio uulnerum et cicatricum.\' absit, ut, ista cuiquam inimicorum nostrorum uel per nos uel per quemquam quod ingerantur, instemus; sed, ut dixi, si aliquid tale ad te fama pertulit, apertius edissere, ut nouerimus, uel quid agere, ne ista fiant, uel quid haec credentibus respondere debeamus.

  21. 104.2.1

    Litteras meas potius intuere, quibus te rescribere piguit: illic enim satis expressi animum nostrum. sed, ut opinor, oblitus, quid tibi rescripserim, omnino mihi alia longe diuersa et dissimilia rettulisti. quippe quasi recordatus, quod, in litteris meis posui, hoc tuis inseruisti, quod omnino non posui. postremum enim fuisse in litteris meis dicis (non caput aut sanguinem in ecclesiae postulari uindicta, sed rebus quibus maxime metuunt spoliandos\'. deinde ostendens, quantum sit hoc mali, adiungis atque contexis, nisi te opinio fallit, arbitrari \'grauius esse spoliari facultatibus quam oc cidi\'. atque ut apertius exponas, de quibus facultatibus dixeris, peragis atque addis me frequentatum in litteris nosse, quod (mors malorum omnium auferat sensum, egestosa autem uita aeternam pariat calamitatem\'. deinde conclusisti grauius esse in malis uiuere quam mala morte finire.

  22. 104.3.1

    Et ego quidem nec in nostris, ad quas me serius fateor animum applicuisse, quam uellem, nec in uestris, quas ab ineunte aetate didici, litteris uspiam legisse recolo, quod egestosa uita aeternam pariat calamitatem. nam nec umquam peccatum est laboriosa paupertas et est aliquanta restrictio et cohercitio peccatorum. ac per hoc non est metuendum, ne M cuiquam post hanc breuem uitam hoc ad aeternam ualeat animae calamitatem, quod pauper hic uixerit, et in hac ipsa, quam in terris degimus, nullo modo ulla calamitas aeterna esse poterit, cum eadem uita aeterna esse non possit, quae nec saltem diuturna est, ad quamlibet aetatem senectutemque peruenerit. hoc enim potius in illis litteris legi. nuoniam uita ipsa, qua fruimur, breuis est, in qua tu arbitraris et frequentatum in litteris iam mones aeternam esse posse calamitatem; mortem autem malorum omnium esse finem habent quidem uestrae litterae sed nec ipsae omnes; Epicureorum est quippe ista sententia et si qui alii mortalem animam putant. at illi, quos Tullius quasi consulares philosophos\' appellat, quod eorum magni pendat auctoritatem, quoniam, cum extremum diem fungimur, non extingui animam sed emigrare censent, et ut merita quoque eius adserunt seu bona seu mala uel ad beatitudinem uel ad miseriam permanere. hoc congruit et litteris sacris, quarum me cupio litteratorem. malorum ergo finis est mors, sed in eis, quorum casta, pia, fidelis, innocens uita, non in eis, qui temporalium nugarum et uanitatum cupiditate flagrantes et, cum hic sibi felices uidentur, ipsa uoluntatis prauitate miseri conuincuntur et post mortem grauiores miserias non habere tantum uerum etiam sentire coguntur.

  23. 104.4.1

    Haec ergo cum et uestris quibusdam, quas honorabilius habetis, et nostris omnibus litteris frequententur, o bone dilector etiam terrenae patriae tuae, luxuriosam uitam time ciuibus tuis, non egestosam aut, si egestosam times, illam potius egestatem mone deuitandam, quae magna licet rerum u terrenarum prosperitate circumfluat, eis tamen insatiabiliter inhiando, ut uestrorum ipsorum uerbis utar auctorum, \'neque copia neque inopia minuitur\'. uerum tamen in illis, quibus respondisti, litteris meis inimicos ecclesiae ciues tuos nec illa egestate dixi emendandos, ubi necessaria naturae desunt, cui succurrit misericordia, de qua nobis etiam praescribendum putasti, quod operum nostrorum hoc indicet ratio, quibus pauperes sustinemus, morbidos curatione releuamus, medicinam afflictis corporibus adhibemus, quamquam et sic egere utilius sit quam ad satiandam nequitiam rebus omnibus abundare; sed absit, ut ego illa cohercitione ad hanc aerumnam eos, de quibus agimus, redigendos esse censuerim.

  24. 104.5.1

    Recense epistulam meam, si tamen dignam habuisti, si non quam relegeres, cum ei fuisset respondendum, saltem quam ita reponeres, ut tibi iubenti, cum uolueris, proferretur, et so adtende, quid dixerim; hoc profecto inuenies, cui te non respondisse, quantum existimo, fatearis. nam ex epistula illa mea uerba nunc insero: \'Non praeterita\', inquam, \'uindicando pascere iram nostram studemus, sed misericorditer in futurum consulendo satagimus. habent homines mali, ubi et per Christianos non solum mansuete uerum etiam utiliter salubriterque plectantur; habent enim, quod corpore incolumes uiuunt, habent, unde uiuunt, habent, unde male uiuunt. duo prima salua sint, ut, quos paeniteat, sint; hoc optamus, hoc, quantum in nobis est, etiam inpensa opera instamus. tertium uero si dominus uoluerit tamquam putre noxiumque resecare, ualde misericorditer puniet.\' haec uerba mea si recensuisses, cum mihi rescribere dignareris, non solum de morte sed et de damnis corporalibus euitandis eorum, pro quibus agis, nos inuidiosius quam officiosius rogandos putares, quorum dixi uelle nos in eis saluum esse, quod incolumes corpore uiuunt, nec egestosam uitam, ut uictu indigeant ab aliis impartito, per nos eis utique formidares. quorum et illud secundum dixi uelle nos saluum, quod habent, unde uiuunt. tertium uero, quod habent, unde male uiuunt, id est, ut nihil aliud dicam, certe unde falsorum deorum argentea fabricauere simulacra, pro quibus uel seruandis uel adorandis uel sacrilego ritu adhuc colendis usque ad ecclesiae dei prosiliatur incendium et religiosissimorum pauperum sustentacula infelici uulgo diripienda praebeantur sanguisque fundendus, tu, qui tuae consulis ciuitati, quare metuis resecari, ne omni modo impunitate perniciosa nutriatur et roboretur audacia? hoc nobis edissere, hoc doce circumspecta disputatione quid mali sit; diligenter adtende, quod dicimus, ne id, quod uobis dicimus, uelut specie petendi quodam modo accusatione obliqua obicere uidearis.

  25. 104.6.1

    Sint honesti ciues tui, probis moribus, non superfluis facultatibus; non eos uolumus ad aratrum Quintii et ad Fabricii focum per nos ulla cohercitione perduci, qua paupertate illi Romanae rei publicae principes non solum non uiluerunt ciuibus suis, sed ob eam fuerunt praecipue cariores et patriae gubernandis opibus aptiores. ne illud quidem optamus aut agimus, ut patriae tuae diuitibus illius Rufini bis consulis argenti cultus decem pondo remaneat, quod tunc laudabiliter seuera censura adhuc resecandum tamquam uitium iudicauit. tantum nos consuetudo decoloris aetatis nimium marcidas animas mitius contrectare persuadet, ut mansuetudini Christianae, quod illis censoribus iustum uisum est, nimium uideatur, et uides, quam multum intersit, utrum iam punienda culpa sit tantum habere an propter alias grauissimas culpas, ut tantum quis habeat, permittere. quod tunc iam fuit peccatum, nunc uolumus sit saltem poena peccati. sed est, quod fieri possit et debeat, ut nec usque ad ista progrediatur seueritas nec nimis secura laetetur et debacchetur impunitas et imitationis exemplum ad grauissimas et occultissimas poenas infelicibus proponatur. saltem concede, ut nimium superfluis suis timeant, qui necessaria nostra incendere ac uastare moliuntur. liceat et hoc beneficium tribuere inimicis nostris, ut, dum metuunt rebus, quas noxium non est amittere, quod sibi noxium est, non conentur admittere. neque enim haec dicenda est uindicta peccati sed tutela consilii; non est hoc inrogare supplicium sed ab excipiendo supplicio communire.

  26. 104.7.1

    Quisquis inprudentem cum aliquo sensu doloris priuat. ne superuacuis sceleribus adsuefactus poenas atrocissimas pendat, puero capillos uellit, ne serpentibus plaudat, atque ita, ubi molesta dilectio est, nullum membrum laeditur, unde autem deterret, salus et uita periclitatur. non tunc benefici sumus, cum id, quod a nobis petitur, facimus, sed cum id facimus, quod non obsit petentibus. nam pleraque non dando prosumus et noceremus, si dedissemus. unde illud prouerbium: Nec puero gladium. (Tu uero\', inquit Tullius, \'ne unico quidem filio\'. quo enim quemquam maxime diligimus, eo minus ei debemus, in quibus magno periculo peccatur, committere. et de diuitiis, ni fallor, cum haec ageret, loquebatur. proinde quae periculose male utentibus committuntur, salubriter etiam plerumque detrahuntur. medici cum uident secandam urendamque putredinem, saepe aduersus multas lacrimas misericorditer obsurdescunt. si, quotiens paruuli uel etiam grandiusculi ueniam peccantes deprecati sumus, totiens a parentibus uel magistris accepissemus, quis nostrum tolerandus creuisset? quis aliquid utile didicisset? prouidenter ista, non crudeliter fiunt. ne, quaeso, in hac causa nihil aliud intendas, nisi quem ad modum apud nos efficias, quod rogaris a tuis; omnia uero diligenter considera. si praeterita neglegis, quae fieri iam infecta non possunt, aliquantum prospice in posterum; non quid cupiant, qui te rogant, sed quid eis expediat, prudenter adtende. non sane fideliter eos amare conuincimur, si hoc solum intuemur, ne non faciendo, quod poscunt, minuatur, quod amamur ab eis; et ubi est, quod et uestrae litterae illum laudant patriae rectorem, qui populi utilitati magis consulat quam uoluntati?

  27. 104.8.1

    \'Nihil interest\', inquis, \'quale uideatur esse peccatum, cum indulgentia postulatur.\' recte hoc diceres, si de puniendis, non de corrigendis hominibus ageretur. absit enim a corde Christiano, ut libidine ulciscendi ad poenam cuiusque rapiatur; absit, ut in dimittendo cuique peccatum aut non praeueniat preces rogantis aut certe continuo subsequatur, sed hoc utique ne oderit hominem, ne malum pro malo retribuat, ne nocendi inflammetur ardore, ne uindicta etiam lege debita pasci desideret, non autem ne consulat, ne prospiciat, ne compescat a malis. fieri enim potest, ut uehementius aduersando emendationem quisque neglegat hominis, quem grauius odit, et nonnulla molestia reddat cohercendo meliorem, quem maxime diligit.

  28. 104.9.1

    Nam et paenitentia, sicut scribis, impetrat ueniam et purgat admissum sed illa, quae in uera religione agitur, quae futurum iudicium dei cogitat, non illa, quae ad horam hominibus aut exhibetur aut fingitur, non ut a delicto anima purgetur in aeternum, sed ut interim a praesenti metu molestiae uita cito peritura liberetur. hinc est, quod Christianis confitentibus atque deprecantibus, qui delicto illo fuerant implicati uel non succurrendo arsurae ecclesiae uel de sceleratissimis rapinis aliquid auferendo, paenitentiae dolorem fructuosum esse credidimus eisque ad correctionem sufficere existimauimus, quod inest cordibus eorum fides, qua considerare possent, quid de diuino iudicio formidare deberent. quae autem paenitentia sanare potest eos, qui fontem ipsum indulgentiae non solum agnoscere neglegunt, uerum etiam inridere ac blasphemare non desinunt? et contra hos tamen inimicitias in corde non retinemus, quod illi patet ac nudum est, cuius et in praesenti et in futura uita et timemus iudicium et speramus auxilium. sed arbitramur nos etiam pro ipsis aliquid prouidere, si homines, qui deum non timent, aliquid timeant, quo non eorum laedatur utilitas, sed uanitas castigetur, ne ab eis deus ipse, quem spernunt, noxia securitate audacioribus factis grauius offendatur et ne aliis ad imitandum eadem ipsa securitas multo perniciosius proponatur. denique pro quibus abs te rogamur, nos pro illis deum rogamus, uti eos ad se conuertat, ut fide mundans corda eorum ueracem ac salubrem agere paenitentiam doceat.

  29. 104.10.1

    Ecce quanto eos, quibus nos arbitraris irasci, — pace tna dixerim — ordinatius quam tu utiliusque diligimus, pro quibus et ad euitanda tanto maiora mala et ad consequenda tanto maiora bona deprecamur. quos etiam tu si ex dei caelesti munere non ex hominum terreno more diligeres sinceriterque mihi rescriberes, quod, cum te ad exsuperantissimi dei cultum religionemque compellerem, libenter audieris, non solum haec eis optares, sed eis ad haec ipse praeires. sic omne apud nos tuae petitionis negotium cum magno et sano gaudio finiretur; sic illam caelestem patriam, quam cum intuendam esse suaderem, libens te accepisse dixisti, ex huius etiam, quae te carnaliter genuit, uera et pia dilectione promereris uere consulens tuis non ad uanitatem laetitiae temporalis nec ad impunitatem perniciosissimam sce- Ieris sed ad gratiam sempiternae felicitatis.

  30. 104.11.1

    Habes expositas in hac causa cogitationes et uota pectoris mei. quid autem lateat in consilio dei, fateor, homo sum, nescio; sed certissime scio, quicquid illud est, id esse iustius atque sapientius et firmissime stabilitum incomparabili excellentia prae omnibus mentibus hominum. uerum est quippe, quod legitur in libris nostris: Multae cogitationes sunt in corde uiri, consilium autem domini manet in aeternum. proinde quid tempus adferat, quid nobis facultatis aut difficultatis oriatur, quid postremo uoluntatis ex rerum praesentium uel correctione uel spe subito possit existere, utrum deus sic indignetur his factis, ut ea, quam petunt, impunitate magis seueriusque puniantur, an illo modo, quo nobis placet, cohercendos misericorditer iudicet, an aliqua acriore sed salubriore eorum praecedente correctione nec ad hominum sed ad suam misericordiam ueraci conuersione, quicquid terroris praeparabatur, auertat et conuertat in gaudium, iam nouit ipse, nos autem ignoramus. quid ergo hic ante tempus inter nos ego et praestantia tua frustra laboremus? seponamus paululum curam, cuius hora non est, et quod semper instat, si placet, agamus. nullum enim tempus est, quo non deceat et oporteat agere, unde deo placere possimus; quod in hac uita usque ad eam perfectionem impleri, ut nullum omnino peccatum insit in homine, aut non potest aut forte difficillimum est. inde praecisis omnibus dilationibus ad illius gratiam confugiendum est, cui uerissime dici potest, quod carmine adulatorio nescio cui nobili dixit, qui tamen ex Cumaeo tamquam ex prophetico carmine se accepisse confessus est: Te duce, si qua manent sceleris uestigia nostri, inrita perpetua soluent formidine terras. hoc enim duce solutis omnibus dimissisque peccatis hac uia ad caelestem patriam peruenitur, cuius habitatione cum eam tibi amandam, quantum potui, commendarem, admodum delectatus es.

  31. 104.12.1

    Sed quia dixisti, quod omnes eam leges diuersis uiis et tramitibus appetant, uereor, ne forte, cum putas etiam illam uiam, in qua nunc constitutus es, eo tendere, pigrior sis ad eam tenendam, quae illuc sola perducit. sed rursus uerbum, quod posuisti, diligenter adtendens uideor mihi tuam non inprudenter aperire sententiam. neque enim dixisti, quam omnes leges diuersis uiis et tramitibus adsequuntur aut ostendunt aut inueniunt aut ingrediuntur aut obtinent aut aliquid eius modi, sed dicendo \'appetunt\' librato uerbo atque perpenso non adeptionem significasti sed adipiscendi cupiditatem. ita nec illam, quae uera est, exclusisti nec alias, quae falsae sunt, admisisti; et illa quippe appetit, quae perducit, nec perducit omnis, quae hoc appetit. quo quisquis perducitur, sine ulla dubitatione beatus est; beati autem omnes esse uolumus, hoc est appetimus nec tamen omnes, qui uolumus, possumus, hoc est, quod appetimus, adipiscimur. ille ergo adipiscitur, qui uiam tenet non solum, qua id appetit, sed qua etiam peruenitur, relinquens alios in itineribus appetendi sine fine adipiscendi, quoniam nec error esset, si nihil appeteretur nec si appetita ueritas teneretur. si uero diuersas uias ita dixisti, ut non intellegamus aduersas, sicut dicimus diuersa praecepta, quae tamen omnia bonam aedificent uitam alia de castitate alia de patientia alia de fide alia de misericordia et si qua sunt cetera, non solum appetitur uiis et tramitibus ita diuersis illa patria, uerum etiam reperitur. nam et in scripturis sanctis et uiae leguntur et uia: uiae, sicut illud est: Docebo iniquos uias tuas et impii ad te conuertentur, uia, sicut illud: Deduc me in uia tua et ambulabo in ueritate tua, non aliae illae alia ista sed omnes una, de quibus alio loco eadem sancta scriptura dicit: Uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. quae si diligenter considerentur, copiosum pariunt sermonem intellectumque suauissimum; quod si opus fuerit, in tempus aliud differam.

  32. 104.13.1

    Nunc autem, quod satis esse arbitror pro suscepto officio rescribendi praestantiae tuae, quoniam Christus dixit: Ego sum uia, in illo quaerenda est misericordia et ueritas, ne, si alibi quaesierimus, erremus tenentes appetentem uiam sed non etiam perducentem, uelut, si hanc ipsam tenere uellemus, unde quiddam commemorasti, omnia peccata esse paria, nonne ab illa patria ueritatis et beatitatis nos longe exules mitteret? quid enim absurdius, quid insanius dici potest, quam ut ille, qui aliquanto inmoderatius riserit, et ille, qui patriam truculentius incenderit, peccasse iudicentur aequaliter? quam quidem tu ei quorundam philosophorum opinione non diuersam uiam, quae tamen ducat ad caelestem habitationem, sed plane peruersam, quae ducit ad perniciosissimum errorem, non pro tuo sensu sed pro causa ciuium tuorum adhibendam putasti, ut sic ignoscamus eis, quorum saeuientium ignibus arsit ecclesia, quem ad modum ignosceremus, si ab eis aliquo petulanti conuicio appeteremur.

  33. 104.14.1

    Sed quem ad modum id adstruxeris, uide: \'Et si, ut quibusdam\', inquis, \'philosophis placet, omnia peccata paria sunt, indulgentia omnibus debet esse communis\'. deinde cum quasi moliris ostendere omnia paria esse peccata, subiungis et dicis: \'Petulantius locutus est aliquis, peccauit; conuicia aut crimina ingessit, aeque peccauit\'. hoc non est docere sed id, quod peruerse sentitur, sine ulla documentorum adstructione proponere. ad hoc enim, quod dicis \'aeque peccauit\', cito respondetur: non aeque peccauit. exigis fortassis, ut probem: quid enim tu, quod aeque peccauerit, iam probasti? an illud, quod iungis, audiendum est: \'Aliena quisque diripuit, inter delicta numeratur\'? hic etiam tu ipse uerecundatus es; puduit enim te dicere, quod peccauit aequaliter, sed (inter delicta\', inquis, \'numeratur*. non autem ibi quaestio est, utrum et hoc inter delicta numeretur, sed utrum hoc illi delicto aequalitate iungatur, aut, si propterea sunt paria, quia utraque delicta sunt, mures et elephanti pares erunt, quia utraque sunt animalia, muscae et aquilae, quia utraque uo- n latilia.

  34. 104.15.1

    Adhuc etiam progrederis et coniectas: lLoca profana sacraue uiolauit, non est ab indulgentia secernendus.\' hic sane de uiolatis sacris locis ad facinus tuorum ciuium peruenisti, uerum locutioni petulanti nec tu ipse coaequasti; tantum modo eis petisti indulgentiam, quae recte petitur a Christianis propter abundantem miserationem non propter peccatorum parilitatem. ego autem supra posui scriptum in litteris nostris: Uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. consequentur itaque misericordiam, si non oderint ueritatem. quae non quasi aeque peccantibus, ac si petulantius locuti sint, sed de scelere immanissimo atque impio recte paenitentibus Christiano iure debetur. tu uero, uir merito laudabilis, ne, quaeso, ista paradoxa Stoicorum sectanda doceas Paradoxum tuum, quem tibi optamus uera pietate ac felicitate grandescere. nam quid generosus adulescens sapere iniquius et tibi ipsi periculosius potest, quam si conuicio in quemlibet extraneum iaculato non dico parricidium sed ipsum in patrem conuicium coaequauerit?

  35. 104.16.1

    Conuenienter itaque apud nos pro ciuibus tuis agis ingerendo nobis misericordiam Christianorum non duritiam Stoicorum, quae causae a te susceptae non modo nihil suffragatur, uerum etiam multum adnersatur. nam ipsam misericordiam, quam si non habeamus, nulla tua petitione, nullis illorum precibus flecti poterimus, in uitio Stoici ponunt eamque a sapientis animo penitus expellunt, quem prorsus ferreum et inflexibilem uolunt. melius itaque tibi occurreret, de tuo Cicerone quod diceres, qui Caesarem laudans: Nulla\', inquit, \'de uirtutibus tuis admirabilior uel gratior misericordia est\'. quanto magis debet ea in ecclesiis praeualere, quando eum sequuntur, qui dixit: Ego sum uia, et legunt: Uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. noli ergo metuere, innocentibus ne moliamur exitium, qui nec nocentes uolumus ad dignum supplicium peruenire prohibente nos illa misericordia, quam in Christo cum ueritate diligimus. sed qui uitiis nutriendis parcit et fouet, ne contristet peccantium uoluntatem, tam non est misericors, quam qui non uult cultrum rapere puero, ne audiat plorantem, et non timet, ne uulneratum doleat uel extinctum. serua ergo tempori opportuno, quod apud nos agas pro his hominibus, in quorum dilectione — da ueniam — non solum nos minime praecedis, sed nec adhuc sequeris, et rescribe potius, quid te de hac uia moueat, quam tenemus et in qua nobiscum ad supernam patriam, qua te delectari nouimus et gaudemus, ut gradiaris, instamus.

  36. 104.17.1

    Ciues autem carnalis patriae tuae etsi non omnes sed quosdam innocentes quidem dixisti, uerum tamen, quod relecta illa epistula mea debes aduertere, non defendisti. quorum non flores sed spinas nos sensisse cum dicerem respondens ad illud, quod scripseras florentem te cupere patriam relinquere, iocari me putasti. hoc scilicet in malis tantis libeat! ita est prorsus! fumant adhuc ruinae incensae ecclesiae et in ea causa nos iocamur! et ego quidem, quamuis innocentes illic mihi non occurrerent, nisi qui aut absentes fuerunt aut mala illa perpessi sunt aut nullis ad prohibendum uiribus uel auctoritate ualuerunt, tamen nocentiores a minus nocentibus in rescribendo distinxi aliamque causam posui eorum, qui timuerunt offendere potentes inimicos ecclesiae, aliam eorum, qui hoc committi uoluerunt, aliam eorum, qui commiserunt, aliam eorum, qui inmiserunt, nihil agi de inmissoribus nolens, quia hoc sine tormentis corporalibus a proposito nostro abhorrentibus fortasse non potest inueniri. Stoici autem tui omnes aequaliter nocentes esse concedunt, quibus placet omnia paria esse peccata; qui etiam duritiam suam, qua misericordiam uituperant, huic sententiae sociantes nullo modo censent omnibus pariter ignoscendum. sed omnes pariter esse puniendos. remoue ergo illos, quam longissime potes, a patrocinio causae istius et opta potius, ut tamquam Christiani agamus, ut, sicut optamus, nos in Christo eos, quibus parcimus, adquiramus, ne perniciosa illis dissolutione parcamus. deus misericors et uerax te felicitate uera donare dignetur.

  37. 105.1.1

    Caritas Christi, cui omnem hominem, quantum ad nostram pertinet uoluntatem, lucrari uolumus, tacere nobis non permittit. si propterea nos odistis, quia pacem uobis catholicam praedicamus, nos domino seruimus dicenti: Beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur, et in psalmo scriptum est: Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar eis, debellabant me gratis. propterea mandauerunt nobis quidam presbyteri partis uestrae dicentes: \'Recedite a plebibus nostris, si non uultis, ut interficiamus uos.\' quanto iustius eis nos dicimus: Immo uos non recedite, sed accedite pacati ad plebes non nostras sed illius, cuius omnes sumus; aut si non uultis et inpacati estis, uos potius recedite a plebibus, pro quibus Christus suum sanguinem fudit, quas ideo uultis uestras facere, ne sint Christi, quamuis eas sub eius nomine possidere conemini, tamquam si seruus furetur oues de grege domini sui et, quaecumque ex illis nata fuerint, characterem domini sui eis infigat, ne furtum eius possit agnosci. sic enim fecerunt maiores uestri; separauerunt ab ecclesia Christi populos habentes baptismum Christi et, quicumque illis adcreuerunt. baptismo Christi eos baptizauerunt. sed dominus et fures punit. si non se correxerint, et oues ab errore reuocat ad gregem nec in eis suum exterminat characterem.

  38. 105.2.1

    Dicitis nos traditores, quod nec maiores uestri in maiores nostros potuerunt nec uos in nos probare ullo modo poteritis. quid uobis uultis faciamus, qui, quando uobis dicimus, ut causam nostram et uestram patienter audiatis, non nostis nisi superbire et insanire? nam utique ostenderemus nobis, quia illi potius traditores fuerunt, qui Caecilianum et socios eius quasi traditionis crimine damnauerunt. et dicitis \'recedite a plebibus nostris\', quas docetis, ut uobis credant et Christo non credant. uos enim eis dicitis propter traditores, quos non ostenditis, remansisse ecclesiam Christi in sola Africa partis Donati, quod non de lege, non de propheta, non de psalmo, non de apostolo, non de euangelio sed de corde uestro et de parentum uestrorum calumniis recitatis. Christus autem dicit praedicari in nomine suo paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem, cui ecclesiae ex ore Christi manifestatae uos non communicatis et alios in uestram perditionem trahentes liberari non uultis. Si

  39. 105.3.1

    Si autem ideo uobis displicemus, quia per imperatorum iussiones ad unitatem cogimini, hoc uos fecistis, qui, ubicumque uellemus praedicare ueritatem, ut eam quisque securus audiret, ut uolens eligeret, numquam permisistis per uiolentias et terrores uestros. nolite stridere et perturbare animas uestras; patienter, si fieri potest, considerate, quod dicimus, et recolite facta Circumcellionum uestrorum et clericorum, qui duces eorum semper fuerunt, et uidebitis, quae causa uobis hoc excitauerit. unde iniuste querimini, quia, uobis omnia ista ut iuberentur, coegistis. nam ut longe praeterita et multa non repetamus, saltem recentia facta uestra cogitate. Marcus presbyter Casphalianensis a nemine coactus propria uoluntate catholicus factus est; qua re illum uestri persecuti sunt et paene occidissent, nisi dei manus per homines superuenientes uiolentias eorum compressisset. Restitutus Victorianensis ad catholicam nullo cogente se transtulit; qua re raptus est de domo sua, caesus, in aqua uolutatus, buda uestitus et nescio quot dies in captiuitate retentus est nec libertati propriae fortasse restitutus esset, nisi iam paene propter ipsam causam Proculianus sibi exhibitionem uideret imminere. Marcianus Urgensis catholicam unitatem propria uoluntate delegit: qua re subdiaconum eius, cum ipse fugisset, prope usque ad mortem caesum clerici uestri lapidibus obruerunt, quorum domus pro suo scelere euersae sunt.

  40. 105.4.1

    Quid amplius dicamus? modo praeconem misistis, qui clamaret Siniti: (Quisquis Maximino communicauerit, incendetur domus eius\'. quid? antequam ipse ad catholicam conuersus esset et nondum de transmarinis remeasset, ad quid aliud presbyterum Siniti miseramus, nisi ut nulli molestus nostros uisitaret et in domo iuris sui positus pacem catholicam uolentibus praedicaret? quem uos inde cum graui iniuria proiecistis. quid aliud agebamus, quando unus nostrum Calamensis episcopus Possidius ibat ad fundum Figulinensem. nisi ut nostri quamuis pauci, qui illic erant, uisitarentur et audito uerbo dei ad unitatem Christi, qui uellent, conuerterentur? cui ambulanti uiam suam latronum more insidiati sunt et, quia in eorum insidias cadere non potuit, eum aperta uiolentia in fundo Oliuetensi paene uiuum cum domo, quo fugerat, incenderant, nisi tertio suppositas flammas coloni eiusdem fundi propter periculum suae salutis extinguerent. et tamen cum Crispinus propter hoc factum in proconsulari iudicio conuinceretur haereticus, eiusdem episcopi Possidii intercessu decem libras auri non est exactus. cui beniuolentiae et mansuetudini ingratus ad imperatores catholicos ausus est appellare. unde hanc in uos iram dei, de qua murmuratis. multo importunius et uehementius prouocauit.

  41. 105.5.1

    Videtis, quia uos contra pacem Christi uiolenter insurgitis et patimini non pro ipso sed pro iniquitatibus uestris. quae est ista dementia, ut, cum male uiuitis, latronum facta faciatis et, cum iure punimini, gloriam martyrum requiratis? si ergo uos priuata uestra audacia tam uiolenter cogitis homines aut ire in errorem aut permanere in errore, quanto magis nos debemus per ordinatissimas potestates, quas deus secundum suam prophetiam subdidit Christo, resistere furoribus uestris, ut miserae animae de uestra dominatione liberatae eruantur a uetustissima falsitate et adsuescant in apertissima ueritate! nam quos a nobis nolentes dicitis cogi, multi etiam cogi se uolunt, quod nobis antea et postea confitentur, ut uel sic euadant oppressiones uestras.

  42. 105.6.1

    ! Et tamen quid est melius, proferre ueras imperatorum iussiones pro unitate an falsas indulgentias pro peruersitate, quod uos fecistis et mendacio uestro subito totam Africam implestis? in quo facto nihil aliud ostendistis nisi partem Donati semper de mendacio praesumentem omni uento iactari et circumferri, sicut scriptum est: Qui fidit in falsis, hic pascit uentos. sicut enim uera fuit ista indulgentia, sic uera sunt crimina Caeciliani et traditio Felicis Aptungensis, per quem ordinatus est, et quicquid aliud contra catholicos dicere consuestis, ut a pace ecclesiae Christi infelices separetis et infeliciter separemini. de nulla quidem nos hominis potestate praesumimus, quamuis utique multo sit honestius praesumere de imperatoribus quam praesumere de Circumcellionibus, praesumere de legibus quam praesumere de seditionibus; sed meminimus scriptum esse: Maledictus omnis, qui spem suam ponit in hominem. unde ergo praesumimus, si uultis nosse, illum cogitate, de quo propheta praenuntiauit dicens: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi. et ideo hac ecclesiae potestate utimur, quam ei dominus et promisit et dedit.

  43. 105.7.1

    Imperatores enim si in errore essent, quod absit, pro errore suo contra ueritatem leges darent, per quas iusti et probarentur et coronarentur non faciendo, quod illi iuberent, quia deus prohiberet, sicut iusserat Nabuchodonosor, ut aurea statua adoraretur, quod qui facere noluerunt, deo talia prohibenti placuerunt. quando autem imperatores ueritatem tenent, pro ipsa ueritate contra errorem iubent, quod quisquis con tempserit, ipse sibi iudicium adquirit; nam et inter homines poenas luit et apud deum frontem non habebit, quia hoc facere noluit, quod ei per cor regis ipsa ueritas iussit, sicut ipse Nabuchodonosor postea miraculo salutis trium puerorum commotus atque mutatus pro ueritate contra errorem edictum proposuit, ut, quicumque blasphemarent deum Sidrac, Misac et Abdenago, in interitum irent et domus eorum in dispersionem. et non uultis, ut aliquid tale contra uos iubeant imperatores Christiani, cum sciant a uobis in eis, quos rebaptizatis, Christum exsufflari? si iussiones regum non pertinent ad praedicandam religionem et sacrilegia prohibenda, quare ad edictum regis talia iubentis etiam ipsi uos signatis? an ignoratis uerba regis esse: Signa et ostenta, quae fecit mihi dominus deus excelsus, placuit mihi in conspectu meo adnuntiare, quam magnum et potens sit regnum eius, regnum sempiternum et potestas eius in saecula saeculorum? an, cum hoc audieritis, non respondetis: \'Amen\' et hoc dicto clara uoce ad edictum regis uos in sancta sollemnitate signatis? sed modo quia nihil apud imperatores potestis, nobis inde uultis facere inuidiam; si autem aliquid possetis, quanta faceretis, quando nihil potestis et non cessatis!

  44. 105.8.1

    Scitote: primi maiores uestri causam Caeciliani ad imperatorem Constantinum detulerunt. exigite hoc a nobis, pro- u bemus uobis et, si non probauerimus, facite de nobis, quicquid potueritis. sed quia Constantinus non est ausus de causa episcopi iudicare, eam discutiendam atque finiendam episcopis delegauit. quod et factum est in urbe Roma praesidente Melchiade episcopo illius ecclesiae cum multis collegis suis. qui cum Caecilianum innocentem pronuntiassent et Donatum, qui schisma Carthagini fecerat, sententia percussissent, iterum uestri ad imperatorem uenerunt, de iudicio episcoporum, in quo uicti fuerant, murmurauerunt. quando enim potest malus litigator laudare iudices, quibus iudicantibus uictus est? iterum tamen clementissimus imperator alios iudices episcopos dedit apud Arelatum, Galliae ciuitatem, et ab ipsis uestri ad ipsum imperatorem appellauerunt, donec etiam ipse causam cognosceret et Caecilianum innocentem, illos calumniosos pronuntiaret. nec sic totiens uicti quieuerunt, sed de Felice Aptungitano, per quem Caecilianus fuerat ordinatus, cotidianis interpellationibus ipsi imperatori taedium fecerunt dicentes eum esse traditorem et ideo Caecilianum episcopum esse non posse, quod a traditore fuerit ordinatus. donec et ipse Felix iussu imperatoris causa cognita ab Aeliano proconsule innocens probaretur.

  45. 105.9.1

    Tunc Constantirius prior contra partem Donati seuerissimam legem dedit. hunc imitati filii eius talia praeceperunt. quibus succedens Iulianus, desertor Christi et inimicus, supplicantibus uestris Rogatiano et Pontio libertatem perditioni parti Donati permisit; denique tunc reddidit basilicas haereticis, quando templa daemoniis. eo modo putans Christianum nomen posse perire de terris, si unitati ecclesiae, de qua lapsus fuerat, inuideret et sacrilegas dissensiones liberas esse permitteret. haec erat eius praedicanda iustitia, quam supplicantes Rogatianus et Pontius laudauerunt dicentes homini apostatae, quod apud eum sola iustitia haberet locum. huic successit Iouianus, qui quoniam cito mortuus est, nihil de rebus talibus iussit. deinde Valentinianus; legite, quae contra uos iusserit. inde Gratianus et Theodosius; legite, quando uultis, quae de uobis constituerint. quid ergo de filiis Theodosii miramini, quasi aliud in hac causa sequi debuerunt, quam Constantini iudicium per tot Christianos imperatores firmissime custoditum?

  46. 105.10.1

    Ad Constantinum autem, sicut diximus, sicut uobis, quando uultis, si tamen ignoratis, ostendimus, maiores uestri causam Caeciliani ultro detulerunt. defunctus est Constantinus, sed iudicium Constantini contra uos uiuit, quo uestri causam miserunt, apud quem iudices episcopos reprehenderunt, ad quem a iudicibus episcopis appellauerunt, quem taediosissime de Felice Aptungitano interpellauerunt, a quo totiens conuicti et confusi redierunt et a pernicie furoris et animositatis suae non recesserunt eamque uobis posteris suis hereditariam reliquerunt, ut tam inpudenter de iussionibus Christianorum imperatorum faciatis inuidiam, cum, si uobis liceret, non quidem iam Constantinum Christianum, quia ueritati fauit, contra nos interpellaretis, sed apostatam Iulianum ab inferis excitaretis, quasi uero, si aliquid tale contingeret, esset magnum malum nisi uobis. quae est enim peior mors animae quam libertas erroris?

  47. 105.11.1

    Sed iam tollamus ista omnia de medio; amemus pacem, quam omnis doctus et indoctus intellegit praeponendam esse discordiae, diligamus et teneamus unitatem. hoc iubent imperatores, quod iubet et Christus, quia, cum bonum iubent, per illos non iubet nisi Christus. et nos etiam per apostolum obsecrat, ut id ipsum dicamus omnes et non sint in nobis schismata neque dicamus: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, ego autem Christi, sed simul omnes non simus nisi Christi, quia nec diuisus est Christus nec Paulus crucifixus est pro nobis, quanto minus Donatus! nec in nomine Pauli baptizati sumus, quanto minus in Donati! hoc dicunt et imperatores, quia Christiani catholici sunt, non idolorum serui sicut uester Iulianus, non haeretici, sicut quidam fuerunt et catholicam persecuti sunt, quando ueri Christiani non pro haeretico errore poenas iustissimas sicut uos sed pro catholica ueritate passiones gloriosissimas pertulerunt.

  48. 105.12.1

    Adtendite, quam manifestissima ueritate per cor regis, quod in manu dei est, ipse deus dixerit in ista ipsa lege, quam contra uos prolatam dicitis, est autem, si intellegatis, prolata pro uobis; adtendite, quid habeant uerba principis: \'Nam si in eis, qui primo initiati sunt, idcirco religio baptismatis iudicatur infirma, quod hi, a quibus accipitur, peccatores putentur, totiens renouari necesse erit traditum sacramentum, quotiens indignus fuerit inuentus conlati baptismatis administer, et fides nostra non ex nostrae uoluntatis arbitrio neque ex diuini muneris gratia sed ex meritis sacerdotum et clericorum qualitate pendebit\'. faciant mille concilia episcopi uestri, huic uni sententiae respondeant et, ad quod uolueritis, consentimus uobis. uidete enim, quam peruerse et impie dicatur, quod dicere soletis, quia, si bonus sit homo, ipse sanctificat eum, quem baptizat, si autem malus sit et nesciat ille, qui baptizatur, tunc deus sanctificat. hoc si uerum est, optare ergo debent homines, ut a malis ignoratis baptizentur potius quam a notis bonis, ut magis a deo quam ab homine possint sanctificari. sed absit a nobis ista dementia. quare ergo non uerum dicimus et recte sapimus, quia semper dei est illa gratia et dei sacramentum hominis autem solum ministerium, qui si bonus est, adhaeret deo et operatur cum deo, si autem malus est, operatur per illum deus uisibilem. sacramenti formam, ipse autem donat inuisibilem gratiam? hoc sapiamus omnes et non sint in nobis schismata.

  49. 105.13.1

    Concordate nobiseum, fratres; diligimus uos; hoc uobis uolumus, quod et nobis. si propterea nos grauius odistis, quia errare uos et perire non permittimus, hoc deo dicite, quem timemus minantem malis pastoribus et dicentem: Quod errauerat, non reuocastis et, quod perierat, non inquisistis. hoc uobis per nos deus ipse facit siue obsecrando siue minando siue corripiendo siue damnis siue laboribus siue per suas occultas admonitiones uel uisitationes siue per potestatum temporalium leges. intellegite, quid uobiscum agatur; perire uos non uult deus in sacrilega discordia alienatos a matre uestra catholica. nihil in nos aliquando probare potuistis; uestri episcopi conuenti a nobis num nobiscum pacifice conferre uoluerunt quasi fugientes cum peccatoribus loqui? quis ferat istam superbiam? quasi Paulus apostolus non contulerit cum peccatoribus et cum ualde sacrilegis — legite actus apostolorum et uidete —, quasi ipse dominus non cum Iudaeis, a quibus crucifixus est, sermonem de lege habuerit eisque congruenter responderit. postremo diabolus est primus omnium peccatorum, qui conuerti ad iustitiam numquam poterit, et tamen nec ipse dominus de lege dedignatus est ei respondere, ut intellegatis istos ideo nobiscum nolle conferre, quia causam suam perditam norunt.

  50. 105.14.1

    Nos ignoramus, quid aduersum se ipsos homines iactent, qui calumniosis dissensionibus gaudent. in scripturis didicimus Christum, in scripturis didicimus ecclesiam. has scripturas communiter habemus; quare non in eis et Christum et ecclesiam communiter retinemus? nos ubi agnouimus eum, de quo dixit apostolus: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius; non dicit \'et seminibus\' tamquam in multis, sed tamquam in uno (et semini tuo\', quod est Christus, ibi agnouimus ecclesiam, de qua deus dicit ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes. ubi agnouimus Christum in psalmo de ae prophetantem: Dominus dixit ad me: \'Filius meus es tu; ego hodie genui te\', ibi agnouimus ecclesiam in eo, quod sequitur: Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Deus deorum dominus locutus est, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod sequitur: Et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultauit ut gigas ad currendam uiam, ibi agnouimus ecclesiam in eo, quod paulo superius dicitur: In omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum; in sole posuit tabernaculum suum; ipsa est ecclesia in sole posita, hoc est in manifestatione omnibus nota usque ad terminos terrae. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea, ipsi uero considerauerunt et aspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod paulo post in psalmo ipso n dicitur: Commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Exaltare super caelos, deus, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod sequitur: Et super omnem terram gloria tua. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod de illo in psalmo ipso dicitur: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent, reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi.

  51. 105.15.1

    ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est lapidem de monte sine manibus praecisum fregisse omnia regna terrarum utique illa, quae de culturis daemonum praesumebant, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod dictum est lapidem ipsum creuisse et factum montem magnum et repleuisse omnem terram. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Praeualebit dominus aduersus eos et exterminabit omnes deos gentium terrae, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod illic sequitur: Et adorabunt in conspectu eius unusquisque de loco suo omnes insulae gentium. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Deus ab Africo ueniet et sanctus de monte umbroso; operiet caelos uirtus eius, ibi agnouimus ecclesiam in eo, quod sequitur: Et laudis eius plena est terra. ab Africo enim posita est Hierusalem, sicut legitur in libro Iesu Naue, unde nomen Christi diffusum est; et ibi est mons umbrosus, mons oliueti, unde ascendit in caelum, ut cooperiret caelos uirtus eius et impleretur ecclesia per omnem terram laudis eius. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Sicut ouis ad immolandum ductus est et sicut agnus coram tondente se fuit sine uoce, sic non aperuit os suum et cetera, quae illic de eius passione dicuntur, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod illic dicitur: Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius, quae habet uirum; dixit enim dominus. dilata locum tabernaculi tui et aulaeas tuas confige; non est, quod parcas; porrige longius funiculos et palos ualidos confirma; etiam atque etiam in dextram atque sinistram extende. semen enim tuum hereditabit gentes et ciuitates, quae desertae erant, inhabitabis. non est quod metuas, praeualebis enim, nec erubescas, quod detestabilis fueris; confusionem enim in perpetuum obliuisceris, ignominiae uiduitatis tuae non eris memor. quoniam ego sum dominus, qui feci te, dominus nomen ei et, qui eruit te, ipse deus Israhel uniuersae terrae uocabitur.

  52. 105.16.1

    Non nouimus, quid de traditoribus dicatis, quos numquam conuincere, numquam ostendere potuistis. non dico, quia uestri potius in tali crimine detecti et confessi manifestantur; quid ad nos pertinet de sarcinis alienis, nisi ut, quos possumus, corrigamus uel correptione uel quacumque disciplina in spiritu mansuetudinis et diligentia caritatis, quos autem corrigere non ualemus, etiam si necessitas cogit pro salute ceterorum, ut dei sacramenta nobiscum communicent, peccatis tamen eorum non communicemus, quod non fit nisi consentiendo et fauendo? sic enim eos in isto mundo, in quo ecclesia catholica per omnes gentes diffunditur, quem agrum suum dominus dicit, tamquam zizania inter triticum uel in hac unitatis area tamquam paleam frumento permixtam uel intra retia uerbi et sacramenti tamquam malos pisces cum bonis inclusos usque ad tempus messis aut uentilationis aut litoris toleramus, ne propter illos eradicemus et triticum aut grana nuda ante tempus de area separata non in horreum mittenda purgemus, sed uolatilibus colligenda proiciamus aut disruptis per schismata retibus, dum quasi malos pisces cauemus, in mare perniciosae libertatis exeamus. propter hoc enim his atque aliis similitudinibus dominus seruorum suorum tolerantiam confirmauit, ne, dum se boni putant malorum permixtione culpari, per humanas et temerarias dissensiones aut paruulos perdant aut paruuli pereant. quod usque adeo caelestis magister cauendum praemonuit, ut etiam de praepositis malis plebem securam faceret, ne propter illos doctrinae salutaris cathedra desereretur, in qua coguntur etiam mali bona dicere. neque enim sua sunt, quae dicunt, sed dei, qui in cathedra unitatis doctrinam posuit ueritatis. proinde ille uerax et ipsa ueritas de praepositis sua mala facientibus et dei bona dicentibus ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim et non faciunt. non utique diceret: Quae faciunt, facere nolite, nisi manifesta essent mala, quae faciunt.

  53. 105.17.1

    Non ergo propter malos in mala dissensione pereamus, quamuis uestros maiores non execratores malorum sed accusatores innocentium fuisse, si uelitis, possimus ostendere. sed quicumque illi et qualescumque fuerint, portent sarcinas suas. ecce scripturae communes, ecce ubi nouimus Christum, ecce ubi nouimus ecclesiam. si Christum ipsum tenetis, ipsam ecclesiam quare non tenetis? si in ipsum Christum, quem legitis et non uidetis, tamen propter ueritatem scripturarum creditis, quare ecclesiam negatis, quam et legitis et uidetis? haec uobis dicendo et ad hoc bonum pacis et unitatis et caritatis uos compellendo inimici uobis facti sumus et mandatis, quia occidetis nos, qui ueritatem uobis dicimus et in errore uos perire, quantum possumus, non permittimus. uindicet nos deus de uobis, ut ipsum errorem uestrum in uobis occidat et nobiscum de ueritate gaudeatis. amen.

  54. 106.1.1

    Audiui, quod quendam subdiaconum nostrum rebaptizare disponis. noli; sic deo uiuas, sic deo placeas, sic Christi sacramenta non inaniter habeas, sic non in aeternum a Christi corpore separeris. noli, rogo te, frater, pro te ipso te magis rogo. certe paululum adtende, quod dico. Felicianus Mustitanus Primianum Carthaginiensem damnauit et uicissim ab illo etiam ipse damnatus est. diu Felicianus in sacrilego Maximiani schismate fuit, multos ibi per suas ecclesias baptizauit modo cum Primiano uester episcopus, sed et neminem post eum s baptizatis. qua ergo licentia post nos adhuc rebaptizandum putatis? hanc mihi solue quaestionem et me rebaptiza; si autem hanc soluere non potes, parce alienae animae, parce tuae. aut si me de Feliciano falsum dixisse arguis, exige, ut probem; certe, si non probauero, tunc fac, quod putas. addo etiam, si non probauero, non sim episcopus communionis meae; si autem probauero, noli esse inimicus salutis tuae. opto te, domine frater, in pace esse nobiscum.

  55. 107.1.1

    Ex praecepto sanctitatis tuae ad episcopum Macrobium perreximus. ad quem cum litteras beatitudinis tuae perferremus, primo negauit se, ne eidem legerentur. deinde aliquando ex nostra suggestione commotus easdem sibi uoluit recitari, quibus relectis ait: Non possum nisi ad me uenientes suscipere et eisdem fidem, quam postulauerint, dare\\ cum autem a nobis eidem diceretur, quid de facto Primiani diceret, dixit se nuper ordinatum patris sui iudicem esse non posse, sed in id, quod a prioribus suis acceperit, permanere. quod necesse habuimus his litteris sanctitati tuae significare. beatitudinem tuam nobis dominus custodiat, domine pater.

  56. 108.1.1

    Carissimi filii mei, honorabiles uiri, cum ad tuam beniuolentiam adtulissent litteras meas, quibus admonui rogauique te, ne subdiaconum nostrum rebaptizares, rescripserunt mihi te respondisse: \'Non possum nisi ad me uenientes suscipere et eis fidem, quam postulauerint, dare. et tamen, si ad te uenerit in uestra communione baptizatus, qui diu a uobis separatus fuit, et per ignorantiam se putauerit denuo baptizandum idque poposcerit, cum quaesieris et cognoueris, ubi fuerit baptizatus, suscipis quidem ad te uenientem nec tamen n ei das, quam postulat, fidem, sed doces hominem habere, quod petit, nec uerba errantis adtendis, sed studium adhibes corrigentis. male ergo dantem, quod iam dandum non est, et sacramentum, quod datum est, uiolantem suus error accusat, non petentis excusat. dic itaque mihi, obsecro te, quo modo non habeat, qui petiuit abs te, quod iam acceperat per me? si propter alienam aquam et alienum fontem, quod solent dicere, qui non intellegunt, quia scriptum est: Ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis, Felicianus quando separatus est a nobis in parte Maximiani, \'ueritatis adulter, catena sacrilegii\', sicut concilii uestri uerba indicant, trahebatur; si secum abstulerat fontem uestrum, quis erat fons, in quo illo separato uestros baptizastis? si autem in alieno fonte baptizauerat, quare post eum non rebap tizastis? simul enim nunc uester episcopus sedet cum Primiano a se damnato et damnatore suo.

  57. 108.2.1

    Sed sicut mihi suis litteris intimarunt nostri, qui in hac causa te uiderunt, cum quaererent, quid hinc diceres, respondisti te nuper ordinatum factorum patris tui iudicem esse non posse, sed in eo, quod a prioribus tuis acceperis, permanere. hinc sane dolui necessitatem tuam, cum te existimem, sicut audio, bonae indolis iuuenem. quid enim te ad hanc responsionem nisi malae causae necessitas cogit? sed si adtendas, mi frater, si recte cogites, si deum timeas, in mala causa perseuerare nulla necessitas cogit. haec enim responsio tua non quaestionem tibi a me propositam soluit, sed causam nostram ab omni calumnia uestrae causationis absoluit. dicis enim te nuper ordinatum factorum patris tui iudicem esse non posse, sed in eo, quod a prioribus tuis acceperis, permanere. cur ergo non potius in ecclesia, quam scriptura teste incipientem ab Hierusalem ac per omnes gentes fructificantem atque crescentem a domino Christo per apostolos accepimus, permanemus et de factis nescio quorum patrum, quae ante paene centum annos admissa dicuntur, non iudicamur? si enim tu de patre tuo adhuc in hac uita constituto non audes iudicare, quem potes interrogare, mihi quare dicitur, ut iudicem de mortuo longe ante, quam natus sum? tot Christianis gentibus quare dicitur, ut iudicent de factis Afrorum traditorum ante tot annos mortuorum, quos nec uiuos tot Christiani, qui tunc uiuebant, in terris remotissimis constituti audire uel nosse potuerunt? qui manentem notum non audes iudicare Primianum, cur mihi antiquum et ignotum iudicandum uis inponere Caecilianum? si patres tuos non iudicas de factis suis, quare fratres tuos iudicas de factis alienis?

  58. 108.3.1

    An forte fratres nos negas? sed melius audimus sanctum spiritum per prophetam praecipientem: Audite, qui pauetis uerbum domini: Dicite \'fratres nostri estis\' his, qui uos oderunt et qui uos detestantur, ut nomen domini honorificetur et appareat illis in iucunditatem, ipsi autem erubescant. re uera enim si hominibus nomen domini iucundius esset quam nomina hominum, numquid Christus clamans: Pacem meam do uobis diuideretur in membris suis per eos, qui dicunt: Ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego uero Cephae et per hominum nomina dilaniantur? numquid Christus exsufflaretur in baptismo suo, de quo dictum est: Hic est. qui baptizat, de quo dictum est: Christus dilexit ecclesiam suam et tradidit se ipsum pro ea, ut eam sanctificaret mundans eam lauacro aquae in uerbo? numquid ergo in ipso suo lauacro exsufflaretur, si nomen domini esset iucundius, cuius est ipse baptismus, quam nomen hominum. de quibus dicitis: \'Sanctum est, quod ille dat, non quod ille\'?

  59. 108.4.1

    Et tamen collegae tui, ubi uoluerunt, ueritatem potius s: adtenderunt et non solum baptismum, quem dedit Primianus in uestra communione, sed etiam quem dedit Felicianus in Maximiani sacrilego schismate, propter honoris domini iucunditatem sanctum esse senserunt et characterem, non solum quem ipse apud uos acceperat, sed etiam quem aliis extra uos desertor infixerat, ipso correcto uiolare non ausi sunt, quia regium cognouerunt. de hoc eorum facto tam bono iudicare non uis, ubi eos deberes laudabiliter imitari, et sequeris iudicium eorum, in quo merentur ab omnibus detestari. times de Primiano iudicare, ne cogaris audire, quod culpes; immo uero iudica et illic magis poteris inuenire, quod laudes. non enim, quod male fecit Primianus, te uoluimus memorare, sed quod optime fecit, qui in suscipiendis, quos eius damnator in separatione sceleratissima baptizauerat, errorem hominum correxit, non dei sacramenta destruxit, bonum Christi et in hominibus malignis agnouit, malum autem hominum non uiolato Christi bono emendauit. aut si hoc factum displicet tibi, illud saltem adtende, illud pro tuo bono ingenio prudenter aduerte, quia unum Primianum non iudicas de factis ipsis Primiani et orbem Christianum iudicas de factis Caeciliani. times, ne te polluat, si noueris, quod uindicare non audeas; absolue ergo gentes, quae nec nosse poterant, quod accusas.

  60. 108.5.1

    Nec tamen illud unius Primiani factum est; scis, in quantum opinor, et tu: centum ferme episcopi uestri factione damnabili cum Maximiano conspirantes ausi sunt damnare Primianum et trecentorum decem Bagaiensi concilio, sicut decreti eius uerba personant, \'Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathan, Core et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit\', huic alii duodecim, qui eius ordinationi, quando contra Primianum leuatus est, interfuerant, non dilata damnatione coniuncti sunt, ceteris autem, ne nimia praecisio fieret, praestituto die redeundi est concessa dilatio saluis suis honoribus, si intra temporis terminum remeassent. nec timuerunt trecenti et decem ad suum collegium reuocare tanto Maximiani sacrilegio accusatos intuentes forte, quod scriptum est: Caritas cooperit multitudinem peccatorum. quia, ut et permittatur tempus dilationis, ...... .........................., foris a uestra communione baptizauerunt, quoscumque baptizare potuerunt; neque enim, foris nisi fuissent, dilatione concessa inuitari poterant, ut redirent. deinde et ante, quam dilatio finiretur, et postea, quam finita est, illi duodecim cum Maximiano damnati apud tres aut amplius proconsules accusati sunt, ut e sedibus suis iudiciario uigore pellantur. inter quos erat Felicianus Mustitanus, de quo nunc ago, et Praetextatus Assuritanus nuper defunctus, in cuius damnati loco alter iam fuerat ordinatus. quos duos non unus Primianus sed multi coepiscopi uestri, cum frequentissima numerositate Tamugadensis Optati natalicia celebrarent, post eorum sine dilatione damnationem, post terminatam, quae ceteris data fuerat, dilationem, post diuulgatam forensi etiam strepitu apud tot consules accusationem in honoribus integris susceperunt et post eos nullum baptizauerunt. si huic assertioni resistitur uel horum aliquid si negatur, periculo episcopatus mei exigar probare, quod loquor. !!I

  61. 108.6.1

    Finita est causa, frater Macrobi; deus hoc egit, deus hoc uoluit; occultae illius prouidentiae fuit, ut in causa Maximiani speculum uobis correctionis propinaretur, ut omnis aduersum nos, immo aduersus Christi ecclesiam toto orbe 3 crescentem non dico uestra, ne in te uidear contumeliosus, sed certe uestrorum criminosa calumnia finiretur. nihil enim remansit omnino eorum, quae contra nos tamquam de scripturis ab hominibus non intellegentibus proferri solent. nam haec habere in ore consueuerunt: Ab aqua aliena abstine te; sed respondetur: Non est aqua aliena, quamuis sit in alienis, sicut nec aqua illa Maximiani fuit, unde uos non abstinuistis. item proponitur nobis: Facti sunt mihi sicut aqua mendax non habens fidem; sed respondetur: Hoc dictum est de fictis hominibus non pertinentibus ad dei sacramenta, quae nec in mendacibus possunt esse mendacia. nam utique mendaces fuerunt, qui Primianum, sicut ipsi perhibetis, falsis criminibus damnauerunt, nec tamen aqua mendax fuit, in qua separati a uobis, quos potuerunt, baptizauerunt. nam quando eam in his, quos Felicianus et Praetextatus foris baptizauerunt, suscepistis, etiam in mendacibus ueracem fuisse sensistis. proponitur nobis: Qui baptizatur a mortuo, quid prodest lauacrum eius? respondetur: Si hoc de baptismo scriptum est, quo baptizant illi, quos tamquam mortuos eiecit ecclesia, non dixit hoc lauacrum non esse, sed nihil prodesse, quod et nos dicimus. uerum tamen quando cum illo ad ecclesiam uenerit, quod foris oberat, intus proderit, non cum ipse repetitur baptismus, sed cum corrigitur baptizatus, sicut Maximianum et socios eius tamquam mortuos a uestra congregatione communionis eiectos loquitur Bagaiense concilium: \'Veridica, inquit, funda in asperos scopulos nonnullorum naufraga proiecta sunt membra; Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam). ex hac turba mortuorum quasi reuiuiscentes Felicianum et Praetextatum in suis honoribus suscepistis et ab eis in illa morte baptizatos non rebaptizastis, quia baptismum Christi foris datum per mortuos mortuis non prodesse, eundem tamen ipsum prodesse intus reuiuiscentibus agnouistis. proponitur nobis: Oleum peccatoris non inpinguet caput meum; respondetur hoc scriptum de assentatione leni atque fallaci blandi adulatoris intellegi, quia unguitur et crescit eis caput, cum laudantur peccatores in desideriis animae suae et, qui iniqua egerint, benedicentur. quod ex priore uersu satis apparet; sic enim posita est tota sententia: Emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non inpinguabit caput meum. malle se dixit ueraci misericordis austeritate compesci quam deceptoria laude fallentis extolli. sed quo modo libet hoc intellegatis, certe in eis, quos in sacrilegio Maximiani Felicianus et Praetextatus baptizauerunt, aut peccatorum oleum suscepistis aut etiam peccatoribus ministrantibus datum Christi esse oleum cognouistis; neque enim non erant peccatores, quando de illis in Bagaiensi concilio dicebatur: Famosi criminis reos, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, damnatos esse cognoscite.\'

  62. 108.7.1

    Ista de baptismo dixisse suffecerit. causa uero separationis uestrae his solet non intellectis testimoniis colorari. scriptum est: Ne communices peccatis alienis; sed respondetur eum communicare peccatis alienis, qui consentit malis factis, non eum, qui, cum ipse sit triticum, simul tamen cum palea, quam diu area trituratur, diuinis communicat sacramentis. scriptum est enim: Exite inde et inmundum ne tetigeritis et: Qui tetigerit pollutum, pollutus est, sed consensione uoluntatis, qua deceptus est homo primus, non conuersatione corporis, qua et ludas osculatus est Christum; pisces quippe illi, de quibus in euangelio dominus loquitur, boni et mali intra eadem retia, quibus congregationis coaptat unitatem. usque ad finem saeculi, quod litoris nomine praefiguratur, pariter natant corporibus mixti sed moribus separati. scriptum est enim: Modicum fermentum totam massam corrumpit, sed eorum, qui consentiunt mala facientibus, non eorum, qui secundum prophetam Ezechielem gemunt et maerent ob iniquitates populi dei, quae fiunt in medio eorum.

  63. 108.8.1

    Istam malorum permixtionem gemit et Danihel, tres quoque uiri gemuerunt; ille hoc in oratione, illi in fornace testantur; nec tamen se ab unitate populi, cuius peccata confitebantur, corporali disiunctione separauerunt. prophetae omnes in eundem populum, in quo erant, quae et quanta dixerint! nec sibi tamen alterum populum, in quo essent, discessione corporali uel segregatione quaesierunt. ipsi apostoli permixtum sibi diabolum ludam usque in finem, quo se ipse etiam laqueo perdidit, sine ulla sui contaminatione tolerarunt, ita ut diceret eis dominus propter illius inter eos a praesentiam: Et uos mundi estis sed non omnes. nec ob illius inmunditiam tamquam fermento in eis dissimilium morum massa corrupta est. nec recto adfirmari potest, quod eos illius latebat nequitia, nisi forte qua fuerat etiam dominum traditurus; nam ipsi de illo scripserunt, quod fur erat et omnia, quae mittebantur, de dominicis loculis auferebat. non eis quisquam calumniabatur illo testimonio: Videbatis furem et concurrebatis cum eo; et factis enim malorum non sacramentorum communione sed eorundem factorum consensione concurritur. apostolus Paulus quanta de falsis fratribus conqueritur! quorum tamen corporali permixtione non maculabatur cordis puri diuersitate seiunctus. nam a quibusdam. quos inuidos nouerat, gaudet Christum pariter praedicari: utique inuidia diabolicum uitium est.

  64. 108.9.1

    Postremo episcopus Cyprianus iam ecclesia copiosius dilatata uicinior temporibus nostris, cuius auctoritate aliquando repetitionem baptismi confirmare conamini, cum illud concilium uel illa scripta, si uere ipsius sunt et non, sicut aliqui putant, sub eius nomine conscripta atque conficta, ipsa contineant. quantum dilexerit unitatem, quo modo in ea tolerandos, etiam contra quos sentiebat, apertissima exhortatione consuluerit. ne pacis uinculum rumperetur, id potissimum adtendens. quia, si quis alterutris, quibus aliud uidetur, quam ueritas habet, humanus error inrepserit, fraterna concordia custodita caritas cooperit etiam multitudinem peccatorum: hanc ille sic tenuit, sic amauit, ut, si quid aliter, quam res est, de baptismi sacramento sapuerat, id quoque deus illi reuelaret, sicut apostolus fratribus in caritate ambulantibus dicit: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuelabit. uerum tamen in quod peruenimus, in eo et ambulemus. huc accedit, quoniam fructuosum sarmentum, si aliquid habebat adhuc purgandum, etiam gloriosa martyrii falce purgatum est, non quia pro Christi nomine occisus est, sed quia pro Christi nomine in gremio unitatis occisus est. nam ipse scripsit et fidentissime adserit eos, qui extra unitatem etiamsi pro illo nomine moriantur. occidi posse, non posse coronari. tantum ualet siue ad delenda siue ad confirmanda peccata uel custodita uel uiolata caritas unitatis.

  65. 108.10.1

    Ipse ergo ille Cyprianus cum per impiorum gentilium persecutionem uastata ecclesia multos plangeret lapsos malis hoc moribus tribuens eorum, qui in ipsa ecclesia damnabili conuersatione uiuebant, de collegarum suorum moribus gemit nec suum gemitum silentio tegit, sed dicit eos in tantam cupiditatem fuisse progressos, ut \'esurientibus etiam in ecclesia fratribus habere argentum largiter uellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus faenus augerent). puto istorum auaritia, rapinis et faenore Cyprianum non fuisse maculatum nec tamen ab eis corporali segregatione sed uitae dissimilitudine fuisse disiunctum. cum eis altare tetigit, sed inmundam illorum uitam ille non tetigit, quando sic culpauit atque arguit. placentia ista quippe tanguntur, displicentia repelluntur. ideoque illi optimo episcopo nec censura, qua peccata coherceret, nec cautela defuit, qua unitatis uinculum custodiret. legitur eius in quadam epistula, quam scripsit ad presbyterum Maximum, de hac re clara et aperta sententia, qua omnino praecepit propheticam regulam tenens nullo modo ecclesiae deseri debere unitatem propter malorum permixtionem. \'nam etsi uidentur\', inquit, \'in ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut, quoniam esse zizania in ecclesia cernimus, nos de ecclesia recedamus. tantum modo nobis laborandum est, ut frumentum esse possimus\'.

  66. 108.11.1

    Istam caritatis legem ex ore Christi domini promulgatam — ipsius enim sunt istae similitudines et de zizaniis usque ad tempus messis in unitate agri per mundum et de malis piscibus usque ad tempus litoris intra eadem retia tolerandis hanc ergo caritatis legem si maiores uestri mente retinerent, si cum dei timore cogitarent non propter Caecilianum et nescio quos Afros siue, ut putatis, re uera criminosos siue, quod magis credendum est, calumniis appetitos se ab ecclesia, quam descripsit ipse Cyprianus per omnes gentes radios suos porrigere et ramos suos per omnem terram copia ubertatis extendere, non, inquam, se a tot gentibus Christianis, quae omnino nescierunt, qui uel quid uel quibus obiciebant, nefaria separatione discinderent, quod non fit nisi aut simultate priuata potius quam utilitate communi aut illo uitio, quod consequenter Cyprianus ipse conumerat uitandumque commemorat. nam cum praecepisset propter zizania, quae in ecclesia cernuntur, non esse ecclesiam deserendam, sequitur et adiungit: \'Nobis tantum modo laborandum est, ut frumentum esse possimus, ut. cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. apostolus in epistula sua dicit: In domo autem magna non solum sunt uasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem honorata quaedam inhonorata. nos operam demus et, quantum possumus, laboremus, ut uas aureum et argenteum simus. ceterum fictilia uasa confringere domino soli licitum est, cui et uirga ferrea data est. esse non potest maior domino suo seruus nec quisquam sibi, quod soli filio pater tribuit, uindicarit, ut se putet aut ad aream uentilandam et purgandam palam et uentilabrum etiam ferre posse aut a frumento uniuersa zizania humano iudicio separare. superba est ista praesumptio et sacrilega obstinatio, quam sibi furor prauus adsumit, et, dum sibi semper aliquid amplius, quam mitis iustitia deposcit, adsumunt, de ecclesia pereunt et, dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati ueritatis lumen amittunt.\'

  67. 108.12.1

    Quid hac Cypriani adtestatione clarius, quid ueracius? uides, quanta euangelica et apostolica luce praefulgeat; uides eos, qui uelut offensi pro sua iustitia iniquitatibus alienis ecclesiae deserunt unitatem, ipsos esse potius iniquissimos; uides foris esse zizania eos, qui noluerunt in unitate agri dominici zizania tolerare; uides foris esse paleam eos, qui noluerunt in unitate domus magnae talia tolerare; uides, quam ueraciter scriptum est: Filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit; exitum scilicet. quo exit de ecclesia, non purgat, non excusat, non defendit, non purum et sine crimine ostendit; hoc est enim (non abluit\\ quia, si non se ipsum iustum diceret, sed uere ac legitime iustus esset, non bonos propter malos impiissime desereret, sed malos propter bonos patientissime sustineret, donec ipse dominus siue per se siue per angelos suos a tritico zizania, a frumentis paleas, a uasis misericordiae uasa irae et haedos ab ouibus, pisces malos a bonis in fine saeculi separaret.

  68. 108.13.1

    Sed si testimonia illa scripturarum, quae maiores uestri a ad diuidendum populum dei uel intellegenda uel proferenda crediderunt, aliter, quam diuinorum eloquiorum sensus postulat, accipere conamini, iam desinite; adtendite illud speculum, quod ad uos admonendos deus misericordissima, si sapietis, prouisione constituit. causam dico Feliciani, (fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris\', sicut in Bagaiensi concilio conclamatum est, \'inimicum, Dathan, Core et Abiron ministrum\', de quo amplius addiderunt, quod eum aperta terra non absorbuit, ad maius supplicium super his reseruasse; \'raptus enim, inquiunt, (poenam suam compendio lucrauerat funeris; usuras nunc grauioris colligit funeris, cum mortuus interest uiuis. quaero enim: utrum istum tunc inmundum mortuum tetigerunt illi, qui cum eo conspirantes Primiani innocentiam damnauerunt? si enim tetigerunt, utique pollutum tangendo polluti sunt. cur ergo in eiusdem communione constitutis atque a uestra separatis nec tamquam innocentibus dilatio redeundi conceditur. \'ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta\' et, qui tantum ordinationi Maximiani non interfuerunt, mereantur audire, quod eos sacrilegi surculi non polluere plantaria\' in eadem parte positos, in eodem schismate conligatos, a uobis diuisos, illis sociatos, simul in Africa constitutos, notissimos, amicissimos, coniunctissimos, qui, etsi non praesentes eum ordinauerunt, propter eum tamen etiam absentem Primianum damnauerunt, et inquinasse dicitur surculus Caeciliani orbis terrarum populos Christianos numerosissimos. remotissimos, ignotissimos, cuius non dico causam sed multi nec nomen nosse potuerunt? non communicant peccatis alienis, qui peccatum Maximiani non solum scierunt, sed etiam contra Primianum leuando erexerunt, et communicant peccatis alienis, qui Caecilianum episcopum factum aut in longinquis gentibus nescierunt aut in propinquioribus tantum modo audierunt aut in ipsa Africa factum simpliciter et pacifice cognouerunt aut in ipsa Carthagine contra neminem ......... iam fuerat, leuauerunt! nec cum fure concurrebant, qui communicabant ei, de quo dicit Nummasius aduocatus loquens pro praesente Restituto episcopo uestro, quod \'per occultum sacrilegii propemodum furtum episcopalis nominis inuaserit principatum\', nec cum adultero portionem suam ponebant, qui communicabant ueritatis adultero, nec modico fermento tota eorum massa corrumpebatur, cum ei fauerent, cum in eius parte non quasi nescientes a uobis praecisi remanerent, sed a uobis contra uos praecidendam erigendamque curarent; deinde uos ipsi, quod eos ad redeundum sic inuitastis, ut Maximiano tanta societate coniunctos inpollutos a sacrilegii surculo diceretis, quod Praetextatum quoque et Felicianum saluis eorum honoribus suscepistis, quod cum eis pacifice concordatis, quod hodieque Felicianum uobiscum considentem uidetis, nulla communione peccatorum alienorum maculati. nullo contactu inmunditiae coinquinati, nullius estis malignitatis fermento corrupti, et orbi Christiano per haec testimonia alienum crimen obicitur, unitatis diuisio a separatione funesta defenditur, a praeciso ramo tamquam inmundus ramus, qui in uerae matris radice manserit, accusatur!

  69. 108.14.1

    Quid illud, quod soletis de sustentatis persecntionibus gloriari? si martyres non facit causa sed poena, cum diceretur: Beati, qui persecutionem patiuntur, frustra est additum: Propter iustitiam. nonne uos etiam in hoc titulo gloriae Maximianistae facillime uincunt, qui persecutionem non solum postea uobiscum sed prius et a uobis pertulerunt? aduocati accusantis Maximianum uestro collega praesente Restituto, qui in locum Salui Membressitani cum ceteris illis undecim sine dilatione damnati, antequam ipse dies dilationis transiret, iam fuerat ordinatus, uerba sunt, quae iam paulo ante commemoraui. Titianus etiam iam die ipso dilationis transacto Felicianum et Praetextatum, totam ipsam contra Primianum conspirationem uerbis grauissimis accusauit. concilium etiam Bagaiense non semel gestis proconsularibus ac deinde municipalibus allegatum est, excitata iudicia, impetratae minacissimae iussiones, postulatum atque praeceptum est, ad cohercitionem resistentes perducerentur, impertitum officium, concessa auxilia ciuitatum, per quae id, quod iudicatum est, impleretur. quid ergo nobiscum de tolerata persecutione confligitis, qui uobiscum ista non aequo iure diuisimus? cum enim non semper, qui persecutionem sustinet, perueniat ad passionem, sic inter nos composuerunt clerici et Circumcelliones uestri, ut uos persecutionem, nos passionem sustineremus. sed, ut dixi, cum Maximianistis de ista laude certate, qui contra uos recitant gesta forensia, ubi eos per iudices persecutionibus agitastis, sed plane cum quibusdam eorum tali cohercitione correctis postea concordastis, unde nec nostra est desperata concordia, si deus adiuuare et uobis pacificam mentem inspirare dignetur. nam et illud, quod contra nos a uestra parte magis ore maledico quam ueridico solet dici: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, nos potius ista in tantis latrociniis Circumcellionum clericorumque uestrorum experti sumus, qui corporibus humanis caede atrocissima laniatis tot loca nostrorum sanguine cruentarunt, quorum duces, quando te ingredientem in hac patria cum suis cuneis deduxerunt, deo laudes inter cantica conclamantes quas uoces uelut tubas praeliorum in suis omnibus latrociniis habuerunt! alio tamen die concussi ac stimulati aculeis uerborum tuorum, quae in eos per Punicum interpretem honesta et ingenua libertatis indignatione iaculatus es factis eorum inritatus potius quam delectatus obsequiis, se de media congregatione, sicut ab eis, qui aderant, narrantibus audire potuimus, furibundis motibus rapuerunt nec post eorum pedes ueloces ad effundendum sanguinem ulla aqua pauimenta salsa lauistis, quod post nostros clerici tui putauerunt esse faciendum.

  70. 108.15.1

    Sed, ut dicere coeperam, hoc de scripturis testimonium, quod in nos soletis magis conuiciando quam probando iactare: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. etiam in Felicianum et Praetextatum impetu uehementi grandiloqua illa sententia concilii Bagaiensis euomuit. nam cum de Maximiano, quae uisa sunt dicenda, dixissent: \'Nec solum hunc\', inquiunt, \'sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem\' et cetera. quibus dictis ut deinde ostenderent, qui essent, quos traheret ad consortium criminis catena sacrilegii, eosque cum Maximiano simili seueritate damnarent: (\\\'Famosi ergo\', inquiunt, \'criminis reos Victorianum Carcauianensem\', ad quem adiungunt alios undecim, inter quos Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum. post haec in eos dicta facta est cum eis tanta concordia, ut nihil eorum minueretur honoribus, nullus ab eis ablutus post abluentium pedes ueloces ad effundendum sanguinem et rursus abluendus iudicaretur. cur ergo de nostra concordia desperandum est? deus diaboli auertat inuidiam et pax Christi uiucat in cordibus nostris ac, sicut idem apostolus dicit, donemus nobismet ipsis, si quis aduersus aliquem habet querelam, sicut et deus in Christo donauit nobis, ut, quod iam dixi et saepe dicendum est, caritas cooperiat multitudinem peccatorum.

  71. 108.16.1

    Verum tu, frater, cum quo nunc ago et de quo in Christo, sicut ipse nouit, gaudere desidero, si partis Donati defensionem in hac Maximiani causa uelis pro ingenii tui et eloquii facultate suscipere nec mendaciter agere, quoniam recens est memoria ipsis hominibus, in quos haec gesta sunt, adhuc in corpore constitutis, tot etiam proconsularibus et municipalibus gestis cuncta testata sunt, nonne confugies ad praesidia ueritatis, quibus aduersus uos semper catholica ecclesia commonita est, ut nec illud de aqua aliena et de aqua mendacii et lauacro monui et si qua alia sunt huius modi, sicut soletis, intellegenda fatearis, sed eo potius modo, ut baptismus Christi ad participationem salutis aeternae datus ecclesiae nec extra ecclesiam iudicetur extraneus nec in alienis deputetur alienus, sed extraneis et alienis ualeat ad perniciem, suis autem et propriis ad salutem atque in illis, cum ad pacem ecclesiae conuertuntur, error emendetur, non sacramentum errorem puniens destruatur utque id, quod oberat foris peruerso, intus incipiat prodesse correcto, nec illa rursus de non communicando peccatis alienis, de separatione a malis, de non tangendo inmundo atque polluto, de cauenda modici fermenti corruptione et cetera talia, sicut soletis, accepturus es, ne uos in Maximiani causa inexplicabiliter implicetis, sed ita sapiens hoc adseres, hoc tenebis, quod sana doctrina commendat, quod uera regula exemplis propheticis atque apostolicis probat malos esse potius tolerandos, ne destruantur boni, quam bonos deserendos, ut separentur mali, tantum ut ab imitatione, a consensione, a uitae ac morum similitudine 20 reprobi seiungantur simul crescentes, simul in tribulatione permixti, simul intra retia congregati usque ad tempus messis, uentilationis et litoris? de persecutione autem quicquid ad expellendos et sedibus proturbandos Maximianistas a uestris per iudices actum est, quo modo defensurus es, nisi hoc prudentiores uestros corrigendi animo, non nocendi moderato terrore fecisse; si qui autem humanum modum excesserunt sicut in his, quae Saluium Membressitanum esse perpessum ciuitas ipsa testatur, non praescribere ceteris tamquam palea cum frumentis in una sacramentorum communione constitutis, uitae autem dissimilitudine separatis?

  72. 108.17.1

    Quae cura ita sint, amplector istam defensionem tuam. ista quippe erit, si uerax erit, et ueritate uincetur, si ista non erit. amplector, inquam, defensionem tuam, sed hanc esse cernis et meam. cur non ergo in unitate areae dominicae simul frumentum esse laboremus, simul paleam toleramus? cur non, obsecro te, quae causa, cui bono, ob quam utilitatem? dic mihi. fugitur unitas, ut agni unici sanguine populi comparati aduersus inuicem studiis contrariis inflammentur et diuidantur oues quasi nostrae inter nos patris familias illius, qui seruo dixit: Pasce oues meas, non: Pasce oues tuas, et de quibus dictum est: Ut sit unus grex et unus pastor, qui clamat in euangelio: In hoc scient omnes, quia discipuli mei estis, si ueram dilectionem habueritis in uobis, et: Sinite crescere utraque usque ad messem, ne forte, cum uultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum. fugitur unitas, ut huc maritus illuc uxor conueniat, dicat ille: \'Mecum tene unitatem, quia ego sum uir tuus\', respondeat illa: (Ibi moror, ubi est pater meus\\ ut in uno lecto diuidant Christum, quos detestaremur, si diuiderent lectum. fugitur unitas, ut propinqui et ciues et amici et hospites et quicumque sibi humana necessitudine conligati utrique Christiani in conuiuiis ineundis, in matrimoniis tradendis et accipiendis, in emendo ac uendendo, in pactis et placitis, in salutationibus, in consensionibus, in conlocutionibus, in omnibus suis rebus negotiisque concordes sint et ad dei altare discordes; qui enim quantam libet aliunde conceptam illic deberent finire discordiam et secundum praeceptum domini prius reconciliari fratribus suis et tunc offerre munus altaris, alibi concordes ibi discordant.

  73. 108.18.1

    Fugitur unitas, ut nos aduersus uestrorum — nolo enim uestras dicere — inprobitates quaeramus publicas leges et aduersus ipsas leges armentur Circumcelliones, quas eo ipso furore contemnant, quo in uos eas, cum furerent, excitarunt. fugitur unitas, ut contra possessores suos rusticana erigatur audacia et fugitiui serui contra apostolicam disciplinam non solum a dominis alienentur, uerum etiam dominis comminentur nec solum comminentur, sed et uiolentissimis adgressionibus depraedentur auctoribus et ducibus et in ipso scelere principibus agonisticis confessoribus uestris, qui ad \'deo laudes\' ornant honorem uestrum, ad (deo laudes\' fundunt sanguinem alienum, ut uos propter hominum inuidiam collectis uestris atque discursis promittatis praedas eis, a quibus ablatae sunt, reddituros nec tamen et hoc uelitis ut ualeatis implere, ne illorum audaciam, quam sibi putauerunt uestri presbyteri necessariam, nimium cogamini offendere; iactant enim praecedentia circa uos merita sua demonstrantes et enumerantes ante istam legem, qua gaudetis uobis redditam libertatem, quot loca et basilicas per eos presbyteri uestri uastatis nostris fugatisque tenuerunt, ut, si in eos uolueritis esse seueri, beneficiis eorum appareatis ingrati.

  74. 108.19.1

    Fugitur unitas, ut, quicumque apud nos ferre detractauerint disciplinam, ad illos fugiant defendendi, ut uobis offerantur rebaptizandi, sicut iste de agro subdiaconus Rusticianus, cuius causa haec ad te scribere magno sum dolore ac timore compulsus, propter reprobos et peruersos mores excommunicatus a presbytero suo, multorum etiam in illa regione debitor factus et contra ecclesiasticum uigorem et contra creditores suos aliud praesidium non quaesiuit, nisi ut abs te iterum plagaretur et ab ipsis quasi mundissimus amaretur. iam talem diaconum nostrum et ipsum a suo presbytero excommunicatum decessor tuus rebaptizauit et uestrum diaconum fecit, qui non post multos dies eorundem perditorum, sicut desiderauit, commixtus audacia et in nocturna adgressione in medio latrocinio atque incendio suo subuenientis multitudinis concursu peremptus est. hi sunt fructus diuisionis huius, quam sanare non uultis sic fugiendo unitatem, quem ad modum fuerat ipsa diuisio fugienda, quae per se ipsa foeda est et damnabilis deo, etiam si propter ipsam haec et talia tam horrenda et nefanda non fierent.

  75. 108.20.1

    Agnoscamus ergo, frater, pacem Christi pariterque teneamus et, quantum deus donat, simul boni esse studeamus et simul malos salua unitate quanta possumus disciplina emendemus et propter ipsam unitatem quanta possumus patientia toleremus, ne, sicut Christus admonuit, cum uolumus ante tempus colligere zizania, quae beatus Cyprianus non extra sed in ecclesia uideri cernique testatus est, eradicemus simul et triticum. neque enim re uera uos habetis propria quaedam priuilegia sanctitatis, ut nos polluant mali nostri et uos non polluant mali uestri, ut nos antiqua contaminet, quam nescimus, timiditas traditorum et uos non contaminet praesens, quam uidetis, audacia perditorum. agnoscamus arcam illam, quae praefigurauit ecclesiam; simul illic munda animalia simus nec in ea nobiscum etiam inmunda portari usque in finem diluuii recusemus. simul in arca fuerunt, sed non simul domino in odorem sacrificii placuerunt; nam post diluuium de mundis Noe sacrificium, non de inmundis obtulit deo. nec ideo tamen a mundis aliquibus arca ante tempus propter inmunda deserta est; coruus tamen deseruit et se ante tempus ab illius arcae communione separauit, sed de binis inmundis, non de septenis mundis fuit; huius separationis inmunditiam detestemur. nam quicumque talibus moribus laudabiles sunt, facit eos sola separatio ista damnabiles, quia filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit, quamuis insolenter elatus et ipse suo tumore caecatus audeat dicere, quod propheta praeuidens detestatus est: Noli me tangere, quoniam mundus sum. quisquis ergo ante tempus uelut propter quorundam iumunditiam congregationem huius deserit unitatis tamquam arcam in diluuio munda atque inmunda portantem, ostendit se potius hoc esse, quod fugit. hoc uoluit dominus ut etiam in hac ciuitate plebs tua per os cuiusdam ...........

  76. 109.1.1

    Deo gratias, frater Augustine, cuius donum est, quicquid in nobis bonorum gaudiorum est. fateor, bene mihi tecum est, multum te lego; mirum dicam sed uerum plane: quam mihi absens solet esse praesentia, tam praesens facta est absentia tui. nullae se nobis interponunt turbulentae actiones temporalium rerum. ago, quantum possum, etsi non tantum possum, quantum uolo. quid ergo dicam, quantum uolo? nosti optime, quam auarus sim tui, nec tamen murmuro, quia non tantum ago, quantum uolo, quoniam rursus non minus ago, quantum possum. deo ergo gratias, frater dulcissime, bene mihi tecum est, gaudeo tecum artius coniunctus et, ut ita dicam, unissime, quantum potest, adhaerens tibi redundantiam uberum tuorum suscipiens uires comparo, si possim idoneus effici ad ea concutienda et exprimenda, ut, quicquid secretius et interius clausum custodiunt, remotis pellibus, quas adhuc lactanti sugendas inserunt, ipsa mihi uiscera, si possibile est, dignentur effundere. uiscera, inquam, mihi ut refundantur cupio, uiscera tua, uiscera pinguia sagina caelesti et condita omni dulcedine spiritali, uiscera tua, uiscera pura, uiscera simplicia, nisi quod duplici sunt uinculo redimita geminae caritatis, uiscera tua, uiscera perfusa lumine ueritatis et refulgentia ueritatem. horum me manationi uel resultationi subicio, quo nox mea in lumine tuo deficiat, ut in diei claritate simul ambulare possimus. o uere artificiosa apis dei construens fauos diuini nectaris plenos, manantes misericordiam et ueritatem, per quos discurrens deliciatur anima mea et uitali pastu, quicquid in se minus inuenit aut inbecillum sentit, resarcire et suffulcire molitur.

  77. 109.2.1

    Benedicitur dominus per praeconium oris tui et fidele ministerium, quod sic concinere et respondere facis canenti a tibi domino, ut, quicquid de eius plenitudine ad nos usque redundat, iucundius efficiatur et gratius per tuum elegantem famulatum et succinctam munditiam et fidele ac castum simplexque ministerium, quod ita resplendere facis per argutias tuas et uigilantiam tuam, ut perstringat oculos et in se rapiat, nisi tu idem innuas dominum, ut, quicquid in te delectabile lucet, referentes nos ad illum ipsius esse agnoscamus, de cuius bonitate tam bonus es et de cuius puritate et simplicitate et pulchritudine purus, simplex et pulcher es, et illi agentes gratias de bono tuo, dono suo dignetur nos tibi adiun- « gere uel quoquo modo subiungere, ut plenius subiciamur illi, cuius te ductu ac moderatione talem gaudemus, ut et tibi contingat gaudere de nobis. quod non diffido fore, si tuis me orationibus adiuues, cuius imitatione non nihil iam profeci, ut talis esse desiderem. uides, quid facias, quod sic bonus es. quam nos rapias in amorem proximi, qui nobis primus ad dilectionem dei et ultimus gradus est et quasi limes, quo sibi uterque adnectitur, dei et proximi, in quo nos, ut dixi, quasi limite stantes amborum calore tangimur et amborum flagramus amore. sed quantum nos iste ignis exusserit et purgauerit proximi, tantum nos in illum puriorem dei ire compellit. in quo iam nullus nobis amandi modus inponitur, quando ipse ibi modus est sine modo amare. non ergo uerendum est, ne plus amemus dominum nostrum, sed, ne minus, timendum.

  78. 109.3.1

    Haec epistula superior, quae tibi me quasi abstersa tristitia facilitate actionum de liberali otio, quod tecum mihi agere licuit in hoc rure posito — nam ita licere potuit —, laetiorem offert, antequam sane uenerabilis episcopus nos uisitare dignaretur, quasi meta illorum gaudiorum scripta est et, quod uere mirer, eodem die uenit, quo scripta est. quid hoc est, quaeso, anima mea, nisi forte quod nos delectat, tametsi honestum est, non tamen satis utile, quia in parte est? interim licet uniuerso hanc ipsam partem, id est nos ipsos, quantum pro peccatis nostris nobis cedit materia, id est nos ipsi cedimus nobis, elimatiores et compaginabiliores, si tamen admittis hoc uerbum, aptare moliamur. habes epistulam non pro tua magnitudine sed pro mea paruitate longiorem, qua et prouocauerim, ut iam non pro mea paruitate sed pro tua magnitudine mihi epistula mittatur. quae tamen quantacumque erit, mihi longa non erit, cui totum tempus breue est ad legendum. rescribe mihi, quando aut ubi occurrere debeam propter illam causam, qua me inssisti occurrere. quod si est integra et non forte aliud melius placuit, tunc occurram; sin minus, rogo te, nolo me a cursu meo reuoces; illa enim sola uisa est, quam praeponerem mihi. fratres omnes, qui nobis in domino conserui sunt, et desidero multum et saluto.

  79. 110.1.1

    Epistula mea, quam peruexit carissimus filius et condiaconus noster Timotheus, iam parata erat profecturo, quando filii nostri Quoduultdeus et Gaudentius ad nos uenerunt cum litteris tuis. inde factum est, ut continuo proficiscens non adferret responsionem meam, quoniam post illorum aduentum quantulumcumque apud nos inmoratus est et profecturus per horas singulas uidebatur. sed etsi per eum respondissem, adhuc debitor forem. nam et nunc, quod uideor respondisse, debitor sum non dico caritatis, quam tanto magis debemus, quanto amplius inpenderimus, cuius nos perpetuos debitores ostendit apostolus dicens: Nemini quicquam debeatis. nisi ut inuicem diligatis, sed ipsius epistulae tuae; quando enim sufficiam tuae suauitati tantaeque auiditati animi tui, quam mihi lecta nuntiauit? rem quidem in te mihi notissimam insinuauit; uerum tamen etsi non mihi rei nouae insinuatrix, noua tamen rescriptorum exactrix fuit.

  80. 110.2.1

    Miraris fortasse, cur me huius debiti persolutorem inparem dicam, cum tu de me tam multum sentias, qui me tamquam anima mea noueris. sed hoc ipsum est, quod mihi magnam difficultatem facit respondendi litteris tuis, quia et, quantus mihi uidearis, parco dicere propter uerecundiam tuam et utique minus dicendo, cum tu in me tantam laudem contuleris, quid nisi debitor remanebo? quod non curarem, si ea, quae de me ad me locutus es, non ex caritate sincerissima dicta scirem sed adulatione inimica amicitiae. hoc quippe modo nec debitor fierem, quia talia rependere non deberem; sed quanto magis noui, quam fideli animo loqueris, tanto magis uideo, quanto debito grauer.

  81. 110.3.1

    Vide autem, quid mihi contigit, ut me quodam modo ipse laudauerim, qui me a te fideliter laudatum dixerim. sed quid aliud dicerem quam id, quod de te admonui, quam nosti? ecce mihi nouam feci quaestionem, quam tu non proposuisti et eam fortassis expectas ut soluam. ita mihi parum erat, quod debitor eram, nisi etiam me ampliore debito ipse cumularem. quamquam hoc facile sit ostendere et, si non ostendam, facile tibi uidere et uera infideliter dici posse et non uera fideliter. qui enim sic credit, ut loquitur, etsi non uera loquitur, fideliter loquitur; qui autem non credit, quae loquitur, etsi uera loquitur, infideliter loquitur. numquid ergo dubito, quod ea de me credas, quae scripsisti? quae cum in me non agnosco, potuisti fideliter de me non uera dicere.

  82. 110.4.1

    Sed nolo te uel beniuolentia sic falli. cui beniuolentiae debitor sum, quia et tam fideliter et tam beniuole ea, quae uera sunt, possem de te dicere, nisi, ut supra dixi, uerecundiae tuae parcerem. ego autem quando laudor a germanissimo et familiarissimo animae meae, uelut a me ipso lauder, sic habeo. quod cernis quam molestum sit, etiam si uera dicantur; quanto potius, quia etiam, cum sis altera anima mea, immo una sit anima tua et mea, sic in me falleris putando mihi adesse, quae desunt, quo modo et de se ipse unus homo falli potest! quod non tantum ideo nolo, ne, quem diligo, tu fallaris, uerum etiam ne minus ores, ut sim, quod iam esse me credis. nec in eo sum tibi debitor, ut eodem progressu beniuolentiae credam et loquar de te bona, quae adhuc et tu tibi deesse cognoscis, sed ut animo tam quidem beniuolo ea tamen dicam bona tua, dona dei, de quibus in te certus sum. quod non ideo non facio, ne fallar in eis, sed ne tu a me laudatus ipse te laudasse uidearis et propter illam institiae regulam, quia mihi fieri nolo. quod si fieri debet, eligo esse debitor, quam diu puto non esse faciendum; si autem fieri non debet, nec debitor sum.

  83. 110.5.1

    Sed noui, quid mihi ad haec respondere possis: \'Ita ista loqueris, quasi prolixam epistulam tuam de laudibus meis desiderauerim). absit, ut hoc de te credam; sed epistula tua nolo dicere quam ueris uel quam non ueris plena tamen laudibus meis hoc de me ut rependerem etiam te nolente flagitauit. nam si quid aliud uolebas ut scriberem, largitorem me desiderabas, non redditorem. porro iustitiae ordo sic habet, ut debitum prius reddamus, tum deinde, cui reddimus, si hoc placet, aliquid et donemus. quamquam etiam talia, qualia desiderasti ut scriberem, si diligentius praecepta dominica cogitemus, reddimus potius quam donamus, si nemini quicquam debendum est, nisi ut inuicem diligamus. ipsa quippe dilectio exigit debitum, ut fraternae caritati seruientes eum, qui se adiuuari recte uelit, in quo possumus, adiuuemus. sed, mi frater, et tu credo quod noueris, quanta sint in manibus meis, quibus aduersus curas, quas nostrae seruitutis necessitas habet, uix mihi paucissimae guttae temporis stillantur, quas aliis rebus si inpendero, contra officium meum mihi facere uideor.

  84. 110.6.1

    Quod enim uis, ut ad te prolixam epistulam scribam, et hoc quidem debeo, fateor; debeo prorsus hoc tam dulci, tam sincerae, tam merae uoluntati tuae. sed quia bonus es amator iustitiae, inde te admoneo, ut de illa, quam diligis, hoc a me libentius audias. cernis prius esse, quod et tibi et aliis quam quod tibi tantum modo debeo; et tempus ad omnia mihi non sufficit, quando nec ad illa, quae priora sunt. unde omnes carissimi et familiarissimi mei, quorum in nomine Christi inter primos mihi es, rem facient officii sui, si non solum mihi alia scribenda ipsi non inponant, uerum etiam ceteros quanta possunt auctoritate et sancta benignitate prohibeant, ne uidear ego durus, cum a singulis petita non dedero, dum ea magis uolo reddere, quae omnibus debeo. denique cum, sicut speramus et promissum tenemus, ad nos uenerit uenerabilitas tua, scies, quibus operibus litterarum et quantum occupatus sim, et instantius facies, quod rogaui, ut et alios, quos potueris, mihi aliquid aliud scribendum uolentes iniungere a me demoliaris. dominus deus noster impleat cordis tui tam grandem et tam sanctum sinum, quem ipse fecit, . domine beatissime.

  85. 111.1.1

    Litterae tuae impleuerunt grandi dolore cor nostrum, quibus petisti, ut prolixo opere aliqua responderem, cum talibus malis magis prolixi gemitus et fletus quam prolixi libri debeantur. totus quippe mundus tantis affligitur cladibus, ut paene pars nulla terrarum sit, ubi non talia, qualia scripsisti, committantur atque plangantur. nam ante paruum tempus etiam in illis solitudinibus Aegypti, ubi monasteria separata ab omni strepitu quasi secura degebant, a barbaris interfecti sunt fratres. iam uero quae modo in regionibus Italiae, quae in Galliis nefaria perpetrata sint, etiam uos latere non arbitror; de Hispanis quoque tot prouinciis, quae ab his malis diu uidebantur intactae, coeperunt iam talia nuntiari. sed quid longe imus? ecce in regione nostra Hipponiensi, quoniam eam barbari non adtigerunt, clericorum Donatistarum et Circumcellionum latrocinia sic uastant ecclesias, ut barbarorum fortasse facta mitiora sint. quis enim barbarus excogitare potuit, quod isti, ut in oculos clericorum nostrorum calcem et acetum mitterent, quorum membra etiam cetera plagis horrendis uulneribusque sauciarunt? depraedantur etiam domos aliquas et incendunt, fructus aridos diripiunt, humidos fundunt et talia ceteris comminando multos etiam rebaptizari compellunt. pridie, quam ad te ista dictaui, ex uno loco per huius modi terrores XL et VIII animae mihi rebaptizatae renuntiatae sunt.

  86. 111.2.1

    Plangenda sunt haec, non miranda, et exclamandum ad deum, ut non secundum merita nostra sed secundum suam misericordiam a tantis malis liberet nos. nam quid utique sperandum fuit generi humano, cum haec et in prophetis et in euangelio tanto ante praedicta sint? non itaque debemus tam nobis ipsis esse contrarii, ut credamus, quando leguntur, et queramur, quando complentur, sed potius et illi, qui increduli fuerant, cum haec in sanctis libris conscripta legerent uel audirent, nunc saltem credere debent, cum compleri iam uident, ut de his tam magnis pressuris tamquam in torculari domini deinostri, sicut amurca infidelium murmurantium et blasphemantium fluit, ita oleum quoque fidelium confitentium et orantium exprimi et liquari non cesset. illis enim, qui contra Christianam fidem querelas impias iactare non quiescunt dicentes, quod ante, quam ista doctrina per mundum praedicaretur, tanta mala non patiebatur genus humanum, facile est ex euangelio respondere; dominus enim dicit: Seruus nesciens uoluntatem domini sui et faciens digna plagis uapulabit pauca, seruus autem sciens uoluntatem domini sui et faciens digna plagis uapulabit multa. quid ergo mirum, si Christianis temporibus iste mundus tamquam seruus iam sciens uoluntatem domini sui et faciens digna plagis uapulat multa? adtendunt, quanta celeritate euangelium praedicatur, et non adtendunt, quanta peruersitate contemnitur. serui autem dei humiles et sancti, qui dupliciter mala temporalia patiuntur, quia et ab ipsis impiis et cum ipsis patiuntur, habent consolationes suas et spem futuri saeculi, unde dicit apostolus: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis.

  87. 111.3.1

    Proinde, carissime, etiam illis, quorum uerba dicis te ferre non posse, quoniam dicunt: (Si nos peccatores ista meruimus, quare et serui dei barbarorum ferro perempti sunt et ancillae dei captiuae ductae sunt?\' humiliter et ueraciter et pie responde: Quantam libet enim iustitiam seruemus, quantam libet domino oboedientiam exhibeamus, numquid meliores esse possumus tribus illis uiris, qui in camino ignis ardentis pro conseruanda dei lege proiecti sunt? et tamen lege, quid illic dicat Azarias, unus ex tribus aperiens os suum in medio ignis dixit: Benedictus es, domine deus patrum nostrorum, et laudabile et gloriosum nomen tuum in saecula, quoniam iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et omnia opera tua uera et rectae uiae tuae et omnia indicia tua ueritas et iudicia ueritatis fecisti per omnia, quae intulisti nobis et ciuitati sanctae patrum nostrorum Hierusalem, quoniam in ueritate et iudicio intulisti nobis omnia haec propter peccata nostra, quoniam peccauimus et legi non paruimus et mandatis tuis non obaudiuimus, ut bene nobis esset; et omnia, quae intulisti nobis, uero iudicio intulisti et tradidisti nos in manus iniquorum inimicissimorum transfugarum et regiis iniusto et pessimo ultra uniuersam terram. et nunc non est nobis, ut possimus aperire os; uere confusio et opprobrium facti sumus seruis tuis et eis, qui te colunt. ne tradideris nos in perpetuum, domine, propter nomen tuum et ne despexeris testamentum tuum et ne abstuleris misericordiam tuam a nobis propter Abraham, qui a te dilectus est, et propter Isaac seruum tuum et Israhel sanctum tuum, quibus locutus es multiplicaturum te semen eorum ut astra caeli et harenam maris, quoniam, domine, minimi facti sumus prae omnibus nationibus et sumus humiles hodie in terra propter peccata nostra. uides certe, frater, quales uiri, quam sancti, quam fortes in media tribulatione, ubi tamen eis parcebatur et eos urere ipsa flamma uerebatur, peccata sua eonfitebantur, pro quibus se digne et iuste humiliari nouerant nec tacebant.

  88. 111.4.1

    Numquid etiam meliores esse possumus ipso Danihele, de quo per Ezechielem prophetam dicit dominus ad principem Tyri: Numquid tu sapientior quam Danihel? et qui ponitur unus in tribus iustis, quos dicit deus solos se liberaturum ostendens utique in illis tres quasdam formas iustorum, quos ita se liberaturum dicit, ut nec filios suos secum liberent, sed ipsi soli liberentur, Noe, Danihel et Iob? lege tamen etiam precem Danihelis et uide, quem ad modum in captiuitate positus peccata non tantum populi sui uerum etiam sua confiteatur et pro his dicat per iustitiam dei se ad illam captiuitatis poenam et opprobria peruenisse. sic enim scriptum est: Et dedi faciem meam ad dominum deum, ut quaererem preces et obsecrationes in ieiunationibus et s sacco, et precatus sum dominum deum meum et confessus sum et dixi: Domine deus magne et mirabilis, qui seruas testamentum tuum et misericordiam diligentibus te et seruantibus praecepta tua, peccauimus, aduersus legem fecimus, impie egimus et recessimus et declinauimus a praeceptis tuis et a iudiciis tuis et non exaudiuimus seruos tuos prophetas, qui loque- . bantur in nomine tuo ad reges nostros et ad omnem populum terrae. tibi, domine, iustitia, nobis autem confusio faciei, sicut dies hic, uiro Iuda et habitantibus Hierusalem et omni Israhel, qui proximi sunt et qui longe sunt in omni terra, in qua eos disseminasti ibi propter contumaciam eorum, quia inprobauerunt te, domine. nobis confusio faciei et regibus nostris et principibus nostris et patribus nostris, qui peccauimus. tibi domino deo nostro miserationes s et propitiationes, quoniam recessimus et non audiuimus uocem domini dei nostri, ut essemus in praeceptis legis huius, quae dedit in conspectu nostro in manus seruorum eius prophetarum. et omnis Israhel peccauerunt aduersus legem tuam et declinauerunt, ne audirent uocem tuam, et superuenit nobis maledictio et iusiurandum, quod scriptum est in lege Moysi serui dei, quoniam peccauimus, et statuit sermones suos, quos locutus est ad nos et ad iudices nostros, qui iudicabant nos superducere in nos mala magna, quae numquam facta sunt sub omni caelo secundum ea, quae facta sunt in Hierusalem; sicut scriptum est in lege Moysi, omnia mala haec uenerunt ad nos et non rogauimus dominum deum nostrum, ut auerteret a nobis delicta nostra et ut intellegeremus omnem ueritatem tuam. et uigilauit dominus deus ad omnem sanctum suum et perduxit ea, quae fecit, ad nos, quoniam iustus dominus deus noster in omni mundo suo, quem fecit, et non audiuimus uocem eius. et nunc, domine deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti et fecisti tibi nomen, sicut dies hic, delicta aduersus legem tuam fecimus. domine, in omni misericordia tua auertatur itaque impetus tuus et ira tua a ciuitate tua Hierusalem et monte sancto tuo. propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum Hierusalem et populus tuus in confusionem uenit omnibus, qui circa nos sunt. et nunc exaudi, deus, preces serui tui et orationem eius et ostende nobis faciem tuam ad sanctificationem tuam, quae deserta est. propter te inclina, domine deus meus, aurem tuam et exaudi; aperi oculos tuos et uide interitum nostrum et ciuitatis tuae Hierusalem, ad quam inuocatum est nomen tuum super eam, quoniam non in nostra iustitia iactauimus precem nostram in conspectu tuo sed ad misericordiam tuam, quae magna est. exaudi, domine, propitiare, domine, intende, domine, et ne tardaueris propter te, deus meus, quoniam nomen tuum inuocatum est in ciuitatem tuam et populum tuum. et adhuc me loquente et orante et enumerante peccata mea et peccata populi mei —. uide quem ad modum sua peccata prius dixit et postea populi sui. et hanc dei commendat iustitiam et hanc dei laudem dicit, quia non iniuste sed pro peccatis eorum flagellat etiam ipsos sanctos suos. si ergo ista dicunt, qui excellentissima sanctitate ignes et leones circa se innoxios habuerunt, quid nos oportet dicere in humilitate nostra, qui tam longe illis inpares sumus, quantamcumque iustitiam seruare uideamur?

  89. 111.5.1

    10 Sed ne aliquis existimet illos dei seruos, quos dicis a barbaris interfectos, sic illam mortem euadere debuisse, quo modo tres illi uiri ab ignibus et Danihel a leonibus liberatus est, sciant illa propterea facta miracula, ut eos uerum deum colere crederent reges, a quibus in illa supplicia tradebantur. hoc m enim erat in occulto iudicio et misericordia dei, ut illis regibus eo modo consuleret ad salutem. Antiocho autem regi, qui Machabaeos poenis crudelibus interemit, noluit ita consulere, sed eorum gloriosissimis passionibus cor duri regis acriore seueritate puniuit. lege tamen, etiam unus illorum, qui sexto loco patiebatur, quid dicat; ita enim scriptum est: Et post hunc sextum applicauerunt. cum hic tormentis excruciatus moreretur, dixit: (Noli te seducere; s propter nos haec patimur peccantes in deum nostrum et facta sunt haec digna nobis. tu autem noli te putare inpunitum futurum, qui aduersus deum et legem eius legibus tuis pugnare uoluisti\'. uides etiam, isti quam humiliter et ueraciter sapiant, qui pro suis peccatis se flagellari a domino confitentur, de quo scriptum est: Quem enim diligit dominus, corripit; flagellat autem omnem. filium, quem recipit. unde et apostolus dicit: Si enim nos ipsos iudicaremus, a domino non iudicaremur; cum iudicamur autem a domino, corripimur, ne cum mundo damnemur.

  90. 111.6.1

    Haec fideliter lege, fideliter praedica et, quantum potes, cane et cauendum doce, ne aduersus deum in his temptationibus et tribulationibus murmuretur. bonos dicis dei seruos et fideles et sanctos gladio barbarorum peremptos. quid autem interest, utrum eos febris an ferrum de corpore solueret? non qua occasione exeant, sed quales ad se exeant, deus adtendit in semis suis, nisi quod maiorem habet poenam languor diuturnus quam citissimus exitus; et tamen etiam ipsum languorem diuturnum et horrendum legimus, qualem passus est ille lob, cuius certe iustitiae deus ipse, qui falli non potest, tale perhibet 10 testimonium.

  91. 111.7.1

    Grauissima sane et multum dolenda est illa captiuitas feminarum castarum atque sanctarum, sed non est captiuus deus earum nec captiuas deserit suas, si nouit suas. nam et illi sancti, quorum passiones et confessiones de scripturis sanctis commemoraui, ab hostibus ducti atque in captiuitate positi illa dixerunt, quae conscripta legerentur a nobis et disceremus captiuos dei seruos non deseri a domino suo. unde autem scimus, quid etiam per istas omnipotens et misericors deus in ipsa terra barbarica fieri uelit mirabilium suorum? tantum non cessetis pro illis ingemescere ad deum et quaerere, quantum potestis et quantum ipse permittit, cum tempus et facultatem dederit, quid de illis factum sit uel quae uestra possint habere solatia. nam de Sitifensi ante paucos annos Seueri episcopi neptis sanctimonialis a barbaris ducta est et per mirabilem dei misericordiam cum honore magno suis parentibus restituta est. domus enim illa barbarorum, ubi captiua ingressa est, subita coepit dominorum infirmitate iactari, ita ut omnes ipsi barbari, tres, nisi fallor, uel amplius fratres, periculosissima aegritudine laborarent. quorum mater animaduertit puellam deo deditam et credidit, quod eius orationibus sui filii possent ab imminentis iam mortis periculo liberari; petiuit, ut oraret pro eis, pollicens, quod, si salui facti essent, eam suis parentibus redderent. ieiunauit illa et orauit et exaudita continuo est; ad hoc enim factum erat, quantum exitus docuit. ita illi tam repentino dei u beneficio salute percepta mirantes et honorantes, quod eorum mater promiserat, impleuerunt.

  92. 111.8.1

    Ora ergo dominum pro eis et roga, ut etiam ipsas doceat talia dicere, qualia supra memoratus sanctus Azarias inter cetera in oratione et confessione sua fudit ad deum. sic enim m sunt illae in terra captiuitatis suae, quo modo erant illi in ea terra, ubi nec sacrificare more suo poterant domino, sicut nec istae possunt, uel ferre oblationem ad altare dei uel inuenire ibi sacerdotem, per quem offerant deo. donet ergo eis dominus, ut ei dicant, quod Azarias dixit in consequentibus precum suarum: Non est in hoc tempore princeps et propheta et dux, non holocausta neque oblatio neque supplicationes nec locus ad sacrificandum in conspectu tuo et inuenire misericordiam, sed in anima contribulata et spiritu humilitatis accipiamur. sicut in holocaustomatibus arietum et taurorum et in multitudine agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie et perficere subsoquentes te, quoniam non erit confusio his, qui in te confidunt. et nunc sequimur in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam. ne confundas nos, sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae et libera nos secundum mirabilia tua et da gloriam nomini tuo, domine, et uereantur omnes, qui ostendunt seruis tuis mala, et confundantur ab omni potentia et uirtus eorum conteratur; sciant, quoniam tu es dominus deus solus et gloriosus in uniuerso orbe terrae.

  93. 111.9.1

    Haec illis dicentibus et ad deum ingemesceutibus omnino suis aderit, qui suis adesse consueuit, et aut nihil in earum castissimis membris libidine hostili perpetrari permittit aut, si permittit, cum earum animus nulla consensionis turpitudine maculatur, etiam carnem suam defendit a crimine et, quicquid in ea nec commisit nec permisit libido patientis, solius erit culpa facientis omnisque illa uiolentia non pro corruptionis turpitudine sed pro passionis uulnere deputabitur. tantum enim ualet in mente integritas castitatis, ut illa inuiolata nec in corpore possit pudicitia uiolari, cuius membra potuerint superari. haec epistula pro tuo desiderio breuis, pro meis tamen occupationibus multum prolixa et propter perlatoris festinationem nimis accelerata sufficiat caritati tuae. multo uberius uos dominus consolabitur, si scripturas eius intentissime legeritis.

  94. 112.1.1

    Quod te administrantem multum desiderans, etiam cum Tibilim uenisses, uidere non potui, credo propterea factum esse, ut animo tuo curis publicis expedito potius fruerer, quam ut illa salutatio me apud te otioso et te negotioso neutri nostrum, quantum satis esset, desiderium temperaret. recolens quippe honestatem atque probitatem ab ineunte aetate indolis tuae abundanter idoneum tuum pectus existimo, cui se Christus largissime infundat, ut fructus ei adferas aeterna et caelesti gloria quam temporali et terreno praeconio digniores.

  95. 112.2.1

    A multis enim, immo prorsus ab omnibus, quos uel percontari uel ultro etiam praedicantes audire potui, castitatem uirtutemque administrationis tuae constanter omnino laudantibus atque praeferentibus et sine ullo scrupulo dissonae uarietatis accepi et eo certius, quod ignorabant necessitudinem nostram et, utrum te uel tenuiter nossem, penitus nesciebant s praedicatores tui, ne magis eos auribus meis se dedisse quam uera de te spargere crederem. ibi enim est a uanitate remota laudatio, ubi etiam uituperatio ab offensione secura est. uerum tamen, o frater eximie et sincerissima dilectione honorabilis, non nunc docendus es, sed fortasse admonendus tamen omnem istam gloriam famamque popularem non in ore uulgi esse laetabilem sed in rebus ipsis, quae, etiam si uulgo displiceant, proprio tamen fulgore ac pondere non inperitorum commendatione pretiosae sunt, magisque miserandus est, qui talia inprobat, quam ille, qui de talibus inprobatur, iudicandus miser. cum uero placent et sibi debita laude populariter quoque praedicantur, ne sic quidem ipsae maiores melioresque fiunt alieno iudicio, quoniam integrantur intima ueritate et solius conscientiae robore solidantur. unde magis hominibus recte existimantibus quam ei, de quo bene uulgus existimat, aliquid ex eo felicitatis accedit.

  96. 112.3.1

    Quae cum optime noueris, uir bone, intuere, ut coepisti. fortissima cordis acie dominum nostrum Iesum Christum et ab omni inani fastu omnino detumescens adsurge in illum, qui non uentose alleuat conuersos ad se, sed certis fidei pas- » sibus innitentes atque ascendentes conlocat in sempiterno fastigio caelestis atque angelicae dignitatis. per quem te obsecro, ut rescribas mihi tuosque omnes, quos in Sinitensi uel in Hipponiensi habes, ad catholicae ecclesiae communionem comiter et benigne adhorteris. in cuius gremio etiam patrem tuum, laudabilem et egregium uirum, abs te genitum esse cognoui. quem ut debito meritis eius a me officio salutes peto et nos uisere non graueris. quod etiam propter rem tuam, quam hic habes, meliorem apud deum faciendam non inpudenter exposco. dei misericordia te circumplectatur et ab omni iniquitate conseruet.

  97. 113.1.1

    Si ab ista causa dissimulauero, de qua tuae religioni ecce iterum scribo, non solum eximietas tua sed etiam ipse, quisquis ille est, in cuius causa Fauentius sic raptus est, merito me culpabit et recte reprehendet iudicans utique, si etiam ipse ad auxilium ecclesiae confugisset, si ei simile aliquid accidisset, ita me fuisse ab eius necessitate et tribulatione dissimulaturum. deinde, si hominum existimatio contemnenda est, ipsi domino deo nostro quid dicam et quam rationem reddam, si, quantum possum, non egero pro eius salute, qui se ecclesiae, cui seruio, tuendum adiuuandumque commisit, domine dilectissime et uenerabilis fili? rogo itaque benignitatem tuam, quoniam difficile et incredibile est, ut non iam uel noueris uel nosse possis, in qua causa detentus sit, hoc interim apud apparitorem, qui eum tenet, petitionem meam adiuuare digneris ut faciat, quod imperatoris lege praecipitur, ut eum apud acta municipalia interrogari faciat, utrum sibi uelit dies triginta concedi, quibus agat sub moderata custodia in ea ciuitate, in qua detentus est, ut sua ordinet sumptusque prouideat. quorum dierum spatio tua nobis adnitente beniuolentia si eius causam amica disceptatione finire potuerimus, gratulabimur; si autem non potuerimus, inueniet eum exitus iudicio- rum, qui placuerit deo secundum causae ipsius meritum uel domini omnipotentissimi uoluntatem.

  98. 114.1.1

    Cuius potestatis iussione Fauentium rapueris, ipse uideris: hoc autem scio, quod omnis potestas sub imperio constituta imperatoris sui legibus seruit. quamuis ergo iam per fratrem et conpresbyterum meum Caelestinum miserim legem, quam quidem et ante, quam mitterem, ignorare utique non deberes, qua concessum est eis, qui praecipiuntur ab aliqua potestate iudiciis exhiberi, ut ad gesta municipalia perducantur atque illic interrogentur, utrum uelint triginta dies in ea ciuitate, a ubi tenentur, agere sub moderata custodia ad parandos sibi fructus uel rem suam, sicut necesse fuerit, ordinandam, quae lex, sicut mihi memoratus presbyter renuntiauit, tuae religioni recitata est, tamen etiam nunc eam cum his litteris identidem misi non terrens sed rogans et pro homine humane et episcopali misericordia, quantum ipsa permittit humanitas et pietas, intercedens, domine fili, ut et hoc existimationi tuae b et petitioni meae praestare digneris et, quod lex imperatoris iubet, cuius rei publicae militas, meo quoque interuentu et deprecatione accedente facere non graueris.

  99. 115.1.1

    Fauentium bene nouit sanctitas tua, qui Paratianensis saltus conductor fuit. is cum ab eiusdem possessionis domino nescio quid sibi metueret, ad Hipponiensem confugit ecclesiam et ibi erat, ut confugientes solent, expectans, quo modo per intercessionem nostram sua negotia terminaret. qui, ut saepe fit, per dies singulos minus minusque sollicitus et quasi aduersario cessante securus cum ab amico suo de cena egrederetur, subito raptus est a Florentino quodam, ut dicunt, comitis officiali per armatorum manum, quanta eis ad hoc factum sufficere uisa est. quod cum mihi nuntiatum esset et adhuc, quo uel a quibus raptus fuerit, nesciretur, suspicio tamen esset de illo, quem metuens se per ecclesiam tuebatur, continuo misi ad tribunum, qui custodiendo litori constitutus est. misit militares; nemo potuit reperiri. sed mane cognouimus, et in qua domo fuerit et quod post galli cantum cum illo abscesserit, qui eum tenuerat. etiam illuc misi, quo dicebatur abductus. ubi memoratus officialis inuentus concedere presbytero, quem miseram, noluit, ut eum saltem uideret. alio die misi litteras petens, ut ei concederetur, quod iussit in causis talibus imperator, id est ut actis municipalibus interrogarentur, qui praecepti fuerint exhibendi, utrum uelint in ea ciuitate sub custodia moderata triginta dies agere, ut rem suam ordinent uel praeparent sumptus, id utique existimans, quod per ipsos dies possemus fortasse causam eius amica disceptatione finire. iam uero cum illo officiali profectus ductus est. sed metus est, ne forte ad consularis perductus officium mali aliquid patiatur. habet enim causam cum homine pecuniosissimo, quamuis iudicis integritas fama clarissima praedicetur. ne quid tamen apud officium pecunia praeualeat, peto sanctitatem tuam, domine dilectissime et uenerabilis frater, ut honorabili nobisque carissimo consulari digneris tradere litteras meas et has ei legere, quia bis eandem causam insinuare necessarium non esse arbitratus sum: et eius causae differat audientiam, quoniam nescio, utrum in ea nocens an innocens sit, et, quod circa eundem leges non seruatae sunt, ut sic raperetur neque, ut ab imperatore praeceptum est, ad acta municipalia perduceretur interrogandus, utrum beneficium dilationis uellet accipere, non contemnat, ut per hoc possimus cum eius aduersario rem finire.

  100. 116.1.1

    Laus et praedicatio administrationis tuae et fama praeclara cum me pro dilectione, quam tuis meritis beniuolentiaeque debemus, plurimum delectaret, numquam adhuc in aliquo beneficio postulando eximietati tuae mea intercessio extitit onerosa, domine dilectissime et uenerabilis fili. sed nunc quid in ciuitate, in qua ecclesiae dei seruio, factum sit, cum ex litteris, quas ad uenerabilem fratrem et coepiscopum meum Fortunatum dedi, cognouerit praestantia tua, qua fuerim necessitate compulsus, ut petitionem meam ingererem occupationibus tuis, tua benignitas peruidebit. et profecto facies, quod non solum integrum uerum etiam Christianum iudicem decet, eo circa nos animo, de quo in nomine Christi utique fuerat praesumendum.

← Previous · Next → — showing 801900 of 2,452

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa011.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.