Epistulae
- 117.1.1
Prooemiari apud te non solum superfluum est sed etiam molestum, qui rem non uerba desideras, ideoque simpliciter audio senex Alypius rogatus a me saepius pollicitus erat tecum respondere dialogorum pauculis interrogatiunculis et, quoniam in Mauretania dicitur hodieque esse, peto uiribus omnibus et rogo, ut tu solus respondere digneris, quod etiam praesente ipso fratre tuo sine dubio facturus eras. non est pecunia, non est aurum, quod pro quouis daturus eras procul dubio, si haberes; nunc uero sine labore loqueris, quod requiro. possem te plus et per multos caros tuos exorare, sed noui animum tuum, qui non rogari desiderat sed omnibus praestare, si tantum absit, quod dedecet, quod in hac re penitus nihil est dedecoris. tamen quodcumque est, peto praestes nauigaturo. nosti, quam mihi molestissimum est oneri esse non dico sinceritati tuae sed cuipiam. solus autem deus nouit, quo modo nimia necessitate inpulsus hoc feci. uobis enim saluis et fauente deo nauigaturus sum; et mores hominum non ignoratis, qui procliues sunt ad uituperandum, et, quam, si interrogatus quis non responderit, indoctus et hebes putabitur, uides. ergo, obsecro te, ad omnia sine cunctatione responde, ne me tristem dimittas; sic uideam parentes meos, quia propter hoc solum Cerdonem misi et ipsum expecto solum. frater Zenobius magister memoriae factus est et misit nobis euectionem cum annonis. si ego dignus non sum, ut respondeas interrogatiunculis meis, saltem timeantur annonae. incolumem te summa diuinitas longa nobis tueatur aetate. Papas plurimum dignationem tuam salutat. a
- 118.1.1
Tu me innumerabilium quaestionum turba repente circumuallandum uel potius obruendum putasti, etiam si uacantem otiosumque credidisti. quando enim ego in quolibet otio tot rerum nodos tam festinanti et, ut scribis, iam paene proficiscenti possem dissoluere? numero enim rerum ipsarum impedirer, etiam si nodi faciles ad soluendum forent; tanta sunt autem perplexitate inuoluti et tenacitate constricti, ut, etiam si pauci essent, otiosissimum me occupantes magna mora temporis fatigarent intentionem atque attererent ungues meos. ego te autem uellem abripere de medio deliciosarum inquisitionum tuarum et constipare inter curas meas, ut uel disceres non esse inaniter curiosus uel curiositatem tuam cibandam atque nutriendam inponere non auderes eis, quorum inter curas uel maxima cura est reprimere ac refrenare curiosos. quanto enim melius quantoque fructuosius, si in dandis ad te ullis litteris tempus atque opera inpenditur, ad hoc potius inpenditur, ut resecentur uanae atque fallaces cupiditates tuae, quae tanto magis cauendae sunt, quanto facilius decipiunt nescio qua umbra honestatis et liberalium studiorum nomine uelatae atque palliatae, quam ut nostro ministerio atque, ut ita dixerim, satellitio in dominatum, quo tam bonam tuam mentem premant, uehementius excitentur!
- 118.2.1
Ecce enim tot dialogi lecti si ad uidendum finem et capessendum omnium actionum tuarum nihil te adiuuerunt, quid prosunt? dic niihi. nam ubi finem constitueris totius huius flagrantissimi studii tui et tibi infructuosi et nobis molesti, epistula tua satis indicas. cum enim de soluendis quaestionibus, quas misisti, apud me per litteras satageres, ita scripsisti: Possem te\\ inquis, (plus et per multos caros tuos exorare, sed noui animum tuum, qui non rogari desiderat sed omnibus praestare, si tantum absit, quod dedecet, quod in hac re penitus nihil est dedecoris. tamen quodcumque est, peto praestes nauigaturo\\ in his uerbis epistulae tuae recte quidem de me existimas, quod omnibus praestare desiderem, si absit, quod dedecet; sed in hac re nihil esse dedecoris, non mihi uidetur. non enim dedecora facies rerum adtingit sensum meum, cum cogito episcopum ecclesiasticis curis circumstrepentibus districtum atque distentum repente quasi obsurdescentem cohibere se ab his omnibus et dialogorum Tullianorum quaestiunculas uni scholastico exponere? quod quantum dedeceat, quamquam tuorum studiorum raptus ardore prorsus nolis adtendere, tu etiam sentis tamen. quid enim aliud indicat, quod, cum dixisses in hac re penitus nihil esse dede. coris, statim adiunxisti: \'Tamen quodcumque est, peto praestes nauigaturo\'. hoc enim sonat uideri tibi quidem nihil in hac re esse dedecoris, tamen, quodcumque est dedecoris, petere te, ut praestem nauigaturo. sed quid est, quaeso te, quod addidisti \'nauigaturo\'? an ego, nisi nauigaturus esses, praestare tibi aliquid dedecoris non deberem? nimirum putas, quod aqua marina dedecus abluatur. quod si ita esset, meum certe, qui nauigaturus non sum, inexpiatum remaneret.
- 118.3.1
Scribis etiam nosse me, quam tibi molestissimum sit oneri esse cuipiam, et adtestaris solum deum nosse, quod nimia necessitate inpulsus hoc feceris. hic sane, cum epistulam tuam legerem, satis aduerti animum cognoscere necessitatem tuam, cum ecce mihi adfers et dicis: (Mores hominum non ignoratis, qui procliues sunt ad uituperandum, et quam, si interrogatus quis non responderit, indoctus et hebes putabitur\'. hoc loco uero exarsi ad rescribendum tibi; hoc enim languore animi tui penetrasti mihi pectus et inrupisti in curas meas, ut dissimulare non possem, quantum me deus adiuuaret, mederi tibi, non ut de tuis quaestionibus enodandis explicandisque cogitarem, sed ut felicitatem tuam pendentem ex linguis hominum atque nutantem a tam infelici retinaculo abrumperem et cuidam sedi. omnino inconcussae stabilique religarem. tune, o Dioscore, nec Persium tuum respicis insultantem tibi contorto uersiculo sed plane puerile caput, si sensus adsit, idoneo colapho contundentem atque cohercentem:
- 118.3.2
Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter? tot, ut superius dixi, legisti dialogos, tot philosophorum altercationibus cor inseruisti! dic mihi, quaeso, quis eorum finem actionum suarum constituerit in fama uulgi aut in lingua hominum uel bonorum atque sapientium. tu autem et, quod magis pudendum est, iam nauigaturus satis praeclare te in Africa profecisse testaris, cum aliam ob causam te oneri non esse adseris negotiosissimis et in alia longe distantia intentis episcopis, ut tibi exponant Ciceronem, nisi quia times homines procliues ad uituperandum, ne interrogatus ab eis, si non responderis, indoctus et hebes puteris! o rem dignam uigiliis et lucubrationibus episcoporum!
- 118.4.1
Non mihi uideris aliunde dies noctesque cogitare, nisi ut in studiis tuis atque doctrina lauderis ab hominibus. quod etsi semper ad certa et recta tendentibus periculosum esse. iudicaui, nunc tamen in te maxime experior. non enim aliunde quam ex eadem pernicie non uidisti, qua tandem re possemus moueri, ut tibi, quod petebas, daremus. quam enim peruerse tu ipse non ob aliud ad ea discenda, quae interrogas, raperis, nisi ut lauderis aut non uitupereris ab hominibus, tam peruerse etiam nos putas in tua petitione talibus causis allegatis moueri. et utinam possemus efficere, ut tu quoque tam inani atque fallaci humanae laudis bono minime mouereris, cum tibi m nos indicaremus non ad praestandum tibi, quod petis, quoniam haec de te scribis, sed ad te corrigendum moueri! \'mores hominum\', inquis, \'procliues sunt ad uituperandum\'. quid deinde? \'si interrogatus quis non responderit,\' inquis, \'indoctus et hebes putabitur\'. ecce ego te interrogo non de Ciceronis » libris aliquid, cuius sensum fortasse legentes indagare non possunt, sed de ipsa epistula tua et de sententia uerborum tuorum; quaero enim, cur non dixeris: \'Qui non responderit, indoctus et hebes manifestabitur\', sed potius dixeris: \'Indoctus et hebes putabitur\', nisi quia satis etiam ipse intellegis eum, qui talia non responderit, non esse indoctum et hebetem sed putari. at ego te admoneo eum, qui talium putatorum linguis s tamquam falcibus concidi timet, lignum esse aridum et ideo non putari tantum indoctum atque hebetem sed uere esse atque conuinci.
- 118.5.1
Fortasse dixeris: \'Sed cum hebes animo non sim et praecipue non esse studeam, nolo hebes animo uel putari\'. recte; sed quo fine nolis, id quaero. quod enim in illis quaestionibus aperiendis tibi et explicandis nec nobis oneri esse dubitasti, hanc causam et hunc finem esse dixisti et tam necessarium, ut eam nimiam necessitatem appellares, ne scilicet de his interrogatus neque respondens ab hominibus ad uituperandum procliuibus indoctus et hebes puteris. ego autem quaero, hocine totum sit, cur a nobis ista desideres, an etiam indoctus et hebes putari propter aliud aliquid nolis. si hoc totum est, cernis, ut arbitror, hunc esse finem tam uehementis intentionis tuae, qua nobis quoque oneri es, ut fateris. quid autem a Dioscoro potest nobis esse oneri, nisi quod ipsum Dioscorum etiam nescientem onerat? quod non sentiet, nisi cum surgere uoluerit; atque utinam non sic alligentur haec onera, ut frustra etiam humeros conetur excutere! quod non ideo dico, quia istae discuntur quaestiones, sed quia tali fine discuntur. hunc enim finem certe iam sentis esse nugatorium, inanem, uentosum; habet et tumorem, sub quo etiam tabes gignitur, et pupulae mentis ad non uidendam opulentiam ueritatis offunditur. crede, sic est, mi Dioscore, ita te fruar in ipsa uoluntate et in ipsa. cuius umbra auerteris, dignitate ueritatis. unde enim tibi nisi uel hoc modo de hac re fidem faciam, non inuenio. non enim uides eam aut ullo modo, quam diu linguis humanis ruinosa gaudia construis, potes eam uidere.
- 118.6.1
Si autem noh ibi finis est harum actionum atque intentionis tuae, sed propter aliud aliquid indoctus et hebes non uis putari, quaero, quid illud sit. si propterea, ne angustior tibi aditus ad adquirendas temporales diuitias, uxorem impetrandam, honores capessendos et cetera huius modi praecipiti fluxu transcurrentia atque in se lapsos in imum rapientia, neque ad hunc finem tibi seruire nos decet, immo decet etiam hinc te amouere. non enim sic te prohibemus in incerto famae finem ponere, ut tamquam de Mincio in Eridanum emigres, quo te ipse fortasse Mincius etiam non emigrantem impingeret. cum enim non satiauerit auidum spiritum uanitas laudis humanae, quia nihil ad cibandum adfert nisi inane et inflatum, cogitur eam ipsa auiditas referre in aliud quasi uberius atque fructuosius; quod nihilo minus si temporali lapsu praeterfluit, ita est, quasi fluuius ducat in fluuium, ut non sit finis miseriae, quam diu finis officiorum nostrorum in re instabili conlocatur. in aliquo igitur firmo atque incommutabili bono te figere uolumus constantissimae intentionis domum et securissimam requiem omnia bonae atque honestae actionis tuae. an forte istam ipsam terrenam felicitatem, quam commemoraui, si prosperi rumoris aura aut etiam flatibus uela pandendo ad eam potueris peruenire, hanc etiam cogitas referre in aliud uerum et certum et plenum bonum? at mihi non uidetur atque omnino ipsa ueritas negat uel tantis ad se anfractibus, quae tam proxima est, uel tantis sumptibus, quae tam gratuita est, perueniri.
- 118.7.1
10 An ipsa humana laude tamquam instrumento utendum existimas, ut aditum per hanc praepares ad animos hominum persuadendi uera atque salubria, et caues, ne te, cum indoctum atque hebetem putauerint, indignum arbitrentur, cui aurem uel intentissimam uel patientissimam praebeant, siue ad recte facta quemquam exhorteris siue malitiam atque nequitiam peccantis obiurges? hunc tu finem iustitiae ac beneficentiae si in illis interrogandis quaestionibus cogitasti, nos de te male meruimus, quibus in epistula tua non id potius, quo moueremur, posuisti, ut aut libenter daremus, quod petebas, aut ideo non daremus, quia causa quaelibet alia fortasse prohiberet, non tamen quia tuae uanae cupiditati non solum seruire uerum etiam non resistere puderet. quanto enim melius atque salubrius, quaeso te, ipsas ueritatis regulas multo certius et breuius per se ipsas accipis, quibus falsa omnia possis ipse refellere, ne, quod falsum et pudendum est, si multorum annosas et decrepitas falsitates studio iactantiore quam prudentiore didiceris, doctum atque intellegentem te esse arbitreris! quod iam non existimo uideri tibi; non enim frustra tam diu tam uera Dioscoro diximus, ex quo in hac epistula gradimur.
- 118.8.1
Quapropter iam illud uideamus, cum te istarum rerum ignorantia nequaquam indoctum atque hebetem iudices sed ipsius potius ueritatis, ut, quisquis de his rebus scripsit uel scripserit, aut ea sint, quae iam certus tenes, aut, si falsa sunt, securus ignores neque de diuersitate cognoscenda sententiarum alienarum, quasi ne indoctus et hebes remaneas, inani sollicitudine macereris, — cum ergo haec ita sint, etiam. illud, si placet, uideamus, utrum aliorum falsa existimatio, qui sunt, ut scribis, ad uituperandum procliues, ita ut, si te ista ignorare persenserint, indoctum atque hebetem falso quidem sed tamen putent, sic te mouere debeat\' ut etiam ab episcopis tibi haec exponi non incongruenter petas, quando quidem eo fine iam te ista cupere credimus, quo illis consulas ad persuadendam ueritatem uitamque eorum corrigendam, qui te, si in illis Ciceronis libris indoctum hebetemque putauerint, indignum habebunt, a quo aliquid utilis salubrisque scientiae sibi accipiendum esse arbitrentur.
- 118.9.1
Quod non ita est — mihi crede —, primum quia esse aliquos in illis terris, ubi inperitus minimeque acutus uideri times, qui te de istis quaestionibus quicquam interrogent, omnino non uideo, quando quidem hic, quo ad ea discenda uenisti, et Romae expertus es, quam neglegenter habeantur et ob hoc neque doceantur neque discantur; et in Africa usque adeo de his interrogatorem pateris neminem, ut nec te ipsum quis patiatur inuenias eaque inopia episcopis exponenda ea mittere cogaris, quasi uero isti episcopi, etiam si adulescentes eodem, quo tu raperis, animi ardore uel potius errore quasi aliquid magnum haec discere curarunt, usque ad canos episcopales et usque ad cathedras ecclesiasticas ea sibi in memoria durare paterentur aut, si ipsi uellent, non illa etiam de inuitorum cordibus curae maiores grauioresque secluderent aut, si aliqua ex eis in animis eorum nimia consuetudine remanerent, non etiam ipsa obliuione sepelire mallent recordata quam ineptia respondere quaesita, cum in ipsa etiam scholari leuitate et rhetoricis cathedris ita obmutuisse atque obtorpuisse uideantur, ut a Carthagine Hipponem, quo exponi possint, mittenda existimentur, ubi tam insolita atque omnino peregrina sunt, ut, si uellem respondendi cura inspicere aliquid uolens uidere, quo modo ad sententiam, quae mihi exponenda esset, desuper ueniatur aut ab ea deinceps quae contexeretur oratio, codicem prorsus inuenire non possem. illi autem Carthaginienses rhetores si huic tuo studio defuerunt, non modo a me non reprehenduntur, sed etiam adprobantur, si forte iam recolunt non Romanorum fororum sed Graecorum gymnasiorum ista solere esse certamina.\' tu uero cum et in gymnasia cogitationem iniecisti et ea quoque ipsa inuenisti talibus rebus nuda atque frigida, ubi has curas tuas deponeres, Christianorum tibi basilica Hipponiensis occurrit, quia in ea nunc sedet episcopus, qui aliquando ista pueris uendidit. sed nec te uolo esse adhuc puerum et me iam esse puerilium rerum sicut non uenditorem ita nec largitorem decet. quae cum ita sint, id est cum duae tantae urbes Latinarum litterarum artifices, Roma atque Carthago, nec taedio tibi sint, ut a te ista perquirant, nec taedia tua curent, ut te ista perquirentem exaudiant, miror tantum, quantum dici non potest, uereri te, tam boni ingenii iuuenem, ne in Graecis atque orientalibus urbibus quemquam de his rebus molestum interrogatorem feras. facilius quippe corniculas in Africa audieris quam in illis partibus hoc genus uocis.
- 118.10.1
Deinde si fallor et quisquam ibi forte huius modi quaestionum tanto utique odiosior quanto in illis locis ineptior percontator extiterit, nonne magis caues, ne multo facilius existant, qui te Graeci homines in Graecia constitutum et Graeca inbutum primitus lingua de ipsis philosophorum libris aliqua interrogent, quae Cicero in suis litteris non posuit? quod si acciderit, quid responsurus es? potius te ista in Latinorum auctorum libris quam in Graecorum nosse uoluisse? qua responsione primo Graeciae facies iniuriam et nosti, quam illi homines hoc non ferant; deinde iam exulcerati et irati quam cito te, quod nimis non uis, et hebetem iudicabunt, qui Graecorum philosophorum dogmata uel potius dogmatum particulas quasdam discerptas atque dispersas in Latinis dialogis quam in ipsorum auctorum libris Graecis tota atque contexta discere maluisti, et indoctum, qui cum tam multa in tua lingua nescias, earum rerum frusta in aliena colligere ambisti! an forte illud respondebis, non te Graecos de his rebus libros contempsisse sed prius Latinos curasse cognoscere, nunc autem uelle te in Latinis doctum Graeca iam quaerere? si hoc non pudet, hominem Graecum Latina puerum didicisse, nunc uelle discere Graeca barbatum, pudebitne tandem in ipsis Latinis ignorare aliqua, quae quam multi Latini docti tecum nesciant, uel hoc ipso sentis, quod te nobis magna necessitate dicis onerosum in tanta doctorum multitudine apud Carthaginem constitutus?
- 118.11.1
Postremo fac te de omnibus, quae a nobis quaeris, interrogatum respondere potuisse. ecce iam doctissimus atque acutissimus diceris, ecce iam te laudibus in caelum Graeculus flatus adtollit; tu tantum memento grauitatis tuae et illam mereri laudem quo fine uolueris, ut scilicet eos leuiter leuia ista miratos et beniuolentissime atque auidissime iam in tua ora suspensos grauissimum aliquid et saluberrimum doceas. id ipsum, quicquid est grauissimum et saluberrimum, utrum teneas et recte tradere noueris, uellem cognoscere. ridiculum est enim, cum propterea superflua multa didiceris, ut tibi aures hominum ad necessaria praeparentur, ipsa necessaria non tenere, quibus excipiendis eas per superflua praeparaueris,
- 118.11.2
et, dum occuparis, ut discas, unde facias intentos, nolle discere, quod infundatur intentis. sed si hoc te scire iam dicis idque ipsum Christianam doctrinam esse respondes, quam te omnibus praeponere nouimus et in ea sola esse praesumere spem salutis aeternae, non opus est ei cognitione dialogorum Ciceronis et collectione emendicatarum discordantium sententiarum alienarum procurari auditores. moribus tuis intenti fiant, qui abs te aliquid tale accepturi sunt. nolo prius aliquid doceas, quod dediscendum est, ut uera doceas.
- 118.12.1
Nam si alienarum sententiarum dissidentium et repugnantium cognitio aliquid adiuuat insinuatorem Christianae ueritatis, ut nouerit, quo modo aduersantes destruat falsitates ad hoc dum taxat, ne quis contra disserens nonnisi in refellendis tuis figat oculum, sua uero sedulo occultet, nam cognitio ueritatis omnia falsa, si modo proferantur, etiam quae prius inaudita erant, et diiudicare et subuertere idonea est, — sed, ut non solum aperta feriantur, sed etiam abscondita eruantur, si alienos opus est cognoscere errores, erige oculos auresque, oro te, et uide atque ausculta, utrum aliquis aduersus nos de Anaximene et de Anaxagora proferat aliquid, quando iam ne ipsorum quidem multo recentiorum multumque loquacium Stoicorum aut Epicureorum cineres caleant, unde aliqua contra fidem Christianam scintilla excitetur. sed circuli atque conuenticula partim fugacia partim etiam audaciter prompta uel Donatistarum uel Maximianensium uel Manichaeorum uel etiam, ad quorum greges turbamque uenturus es, Arrianorum, Eunomianorum, Macedonianorum, Cataphrygarum ceterarumque pestium innumerabiliter perstrepant. quorum omnium errores si cognoscere piget, quid nobis est propter defensionem Christianae religionis quaerere, quid senserit Anaximenes, et olim sopitas lites inani curiositate recoquere, cum quorundam etiam haereticorum, qui nomine Christiano gloriari noluerunt, ut Marcionistarum et Sabellianorum multorumque praeterea iam dissensiones quaestionesque sileantur? tamen si opus est, ut dixi, ueritati aduersantes praenoscere aliquas et pertractatas habere sententias, de haereticis potius, qui se Christianos uocant, quam de Anaxagora et Democrito nobis cogitandum fuit.
- 118.13.1
Ille autem, quisquis abs te quaesierit, quae tu a nobis quaeris, audiat, quod ea doctius et prudentius nescias. si enim Themistocles non curauit, quod est habitus indoctior, cum canere neruis in epulis recusasset, ubi cum se nescire illa dixisset eique dictum esset: \'Quid igitur nosti?\' respondit: (Rem publicam ex parua magnam facere\', dubitandum tibi est dicere te ista nescire, cum ei, qui rogarit, quid noueris, respondere possis nosse te, quo modo etiam sine istis homo esse possit beatus? quod si adhuc non tenes, tam peruerse ista conquiris, quam peruerse, si aliquo corporis periculoso morbo grauareris, deliciosas et tenerrimas uestes potius quam medicamenta medicosque conquireres. non enim ullo modo differenda est ista cognitio aut illa huic a te praesertim iam in hac aetate uel discendi ordine praeferenda est. uide autem, quam facile posses hoc scire, si uelles. qui enim quaerit, qua ad beatam uitam perueniat, nihil aliud profecto quaerit, nisi ubi sit finis boni, hoc est ubi constitutum sit non praua opinione atque temeraria sed certa atque inconcussa ueritate summum hominis bonum. quod a quolibet, ubi constituatur, non inuenitur nisi aut in corpore aut in animo aut in deo aut in duobus aliquibus horum aut certe in omnibus. quod si didiceris neque summum bonum neque aliquam partem summi boni omnino esse in corpore, duo restabunt, animus et deus, quorum uel in uno uel in ambobus sit. si autem adieceris et didiceris hoc idem de animo quod de corpore, quid aliud iam nisi deus occurret, in quo summum hominis bonum constitutum sit, non quo alia bona non sint, sed summum id dicitur, quo cuncta referuntur; eo enim fruendo quisque beatus est, propter quod cetera uult habere, cum illud iam non propter aliud sed propter se ipsum diligatur, et ideo finis ibi dicitur, quia iam, quo excurrat et quo referatur, non inuenitur, ibi requies appetendi, ibi fruendi » securitas, ibi tranquillissimum gaudium optimae uoluntatis.
- 118.14.1
: Da igitur, qui cito uideat non corpus esse animi bonum, sed animum potius esse corporis bonum; recedetur iam ab inquirendo, utrum summum illud bonum uel aliqua pars eius sit in corpore. quod enim stultissime negatur, melior est animus corpore; item stultissime negatur meliorem esse eum, qui dat beatam uitam uel partem aliquam beatae uitae, quam eum, qui accipit; non igitur accipit animus a corpore uel summum bonum uel partem aliquam summi boni. hoc qui non uident caecati dulcedine carnalium uoluptatum, quam ei indigentia sanitatis uenire non intuentur — sanitas autem perfecta corporis illa extrema totius hominis inmortalitas erit; tam potenti enim natura deus fecit animam, ut ex eius plenissima beatitudine, quae in fine temporum sanctis promittitur, redundet etiam in inferiorem naturam, quod est corpus, non I) beatitudo, quae fruentis et intellegentis est propria, sed plenitudo sanitatis, id est incorruptionis uigor —, quod qui non uident, ut dixi, bellant inquietis altercationibus uarie pro suo quisque captu in corpore constituentes summum hominis bonum et carnalium seditiosorum turbas concitant; inter quos Epicurei apud indoctam multitudinem excellentiore auctoritate uiguerunt.
- 118.15.1
Da item, qui cito uideat animum quoque ipsum non suo bono beatum esse, cum beatus est, alioquin numquam esset miser, et recedetur a quaerendo, utrum in animo sit summum illud atque, ut ita dixerim, beatificum bonum uel aliqua pars eius. nam cum se ipso sibi quasi suo bono animus gaudet, superbus est. cum uero perspicit se esse mutabilem uel hoc uno saltem, quod de stulto sapiens efficitur, sapientiamque esse incommutabilem cernit, simul oportet cernat esse illam supra suam naturam eiusque participatione atque inlustratione se uberius et certius gaudere quam se ipso. ita cessans atque detumescens a iactatione atque inflatione propria inhaerere deo atque ab illo incommutabili refici et reformari nititur, a quo esse iam capit non solum omnem speciem rerum omnium, siue quae sensu corporis siue quae intellegentia mentis adtinguntur, sed etiam ipsam capacitatem formationis ante formationem, cum uel informe aliquid dicitur, quod formari potest. itaque tanto minus se esse stabilem sentit, quanto minus haeret deo, qui summe est, et illum ideo summe esse, quia nulla mutabilitate proficit seu deficit; sibi autem illam commutationem expedire, qua proficit, ut perfecte illi cohaereat, eam uero commutationem, quae in defectu est, esse uitiosam; omnem autem defectum ad interitum uergere, quo utrum aliqua res perueniat, tametsi non apparet, tamen apparere omnibus eo ducere interitum, ut non sit, quod erat. unde colligit non ob aliud res deficere uel posse deficere, nisi quod ex nihilo factae sunt, ut, quod in eis est, quod sunt et manent et pro defectibus etiam suis ad uniuersitatis complexum ordinantur, ad eius bonitatem omnipotentiamque pertineat, qui summe est et conditor, qui potens est etiam ex nihilo non tantum aliquid sed etiam magnum aliquid facere; primum autem peccatum, hoc est primum uoluntarium defectum esse gaudere ad propriam potestatem; ad minus enim gaudet, quam si ad dei potestatem gaudeat, quae utique maior est. hoc non uidentes et potentias intuentes animi humani magnamque pulchritudinem factorum atque dictorum, etiam si in corpore puduit ponere summum bonum, in ipso tamen animo ponentes infra utique posuerunt, quam ubi sincerissima ratione ponendum est. inter hos, qui ita sentiunt apud Graecos philosophos, et numero et disputandi subtilitate Stoici praeualuerunt, qui tamen in naturalibus corporea omnia esse arbitrantes magis a carne quam a corpore animum auertere potuerunt. »
- 118.16.1
Inter eos autem, qui fruendum deo, a quo et nos et omnia facta sunt, unum atque summum bonum nostrum esse dicunt, apud illos eminuerunt Platonici, qui non inmerito ad officium suum pertinere arbitrati sunt Stoicis et Epicureis maxime et prope solis omnino resistere. idem quippe Academici qui Platonici, quod docet auditorum ipsa successio. Arcesilas enim, qui primus occultata sententia sua nihil aliud istos quam refellere statuit, quaere, cui successerit: Polemonem inuenies; quaere, cui Polemon: Xenocraten; Xenocrati autem discipulo Academiam, scholam suam, reliquit Plato. quantum igitur pertinet ad quaestionem de summo hominis bono, remoue personas hominum atque ipsam disceptationem constitue: profecto reperies duos errores inter se aduersa fronte conlidi, unum constituentem in corpore alium constituentem in animo summum bonum, rationem autem ueritatis, qua summum bonum nostrum deus esse intellegitur, utrique resistere sed non prius docentem uera quam praua dedocentem. id ipsum rursum adiunctis personis constitue: reperies Epicureos et Stoicos inter se acerrime dimicantes, eorum uero litem conantes diiudicare Platonicos occultantes sententiam ueritatis et illorum uanam in falsitate fiduciam conuincentes et redarguentes.
- 118.17.1
Sed non sicut illi errorum suorum ita Platonici uerae rationis personam implere potuerunt. omnibus enim defuit diuinae humilitatis exemplum, quod opportunissimo tempore per dominum nostrum Iesum Christum inlustratum est; cui uni exemplo in cuiusuis animo ferociter adrogantis omnis superbia cedit et frangitur et emoritur. ideoque non ualentes illi auctoritate turbas terrenarum rerum dilectione caecatas ad inuisibilium fidem ducere, cum eas uiderent Epicureis maxime contentionibus commoueri non solum ad hauriendam, quo ultro ferebantur, sed etiam ad defensitandam corporis uoluptatem, ut in ea summum bonum hominis constitueretur, eos autem, qui aduersus hanc uoluptatem uirtutis laude mouerentur, minus difficulter eam contemplari in animis hominum, unde facta bona, de quibus utcumque poterant iudicare, procederent, simul uidebant, si eis conarentur insinuare aliquam rem diuinam et supra omnia incommutabilem, quae nullo adtingeretur corporis sensu, sed sola mente intellegeretur, quae tamen etiam naturam ipsius mentis excederet, eumque esse deum propositum animo humano ad fruendum purgato ab omni labe humanarum cupiditatum, in quo uno adquiesceret omnis beatitudinis appetitus et in quo nobis uno bonorum omnium finis esset, non eos intellecturos et repugnantibus uel Epicureis uel Stoicis multo quam sibi facilius palmam daturos, ita ut uera salubrisque sententia, quod perniciosissimum est generi humano, inperitorum populorum inrisione sordesceret. et hoc in moralibus.
- 118.18.1
In naturalibus autem quaestionibus si isti dicerent effectricem omnium naturarum esse incorpoream sapientiam, illi autem a corpore nusquam discederent, cum alii atomis alii quattuor elementis, in quibus ad efficienda omnia ignis praeualeret, principia rerum darent, quis non uideret stultorum abundantiam corpori deditam, cum incorpoream potentiam conditricem rerum nequaquam ualeret intueri, in quorum potius suffragium raperetur?
- 118.19.1
Restabat pars rationalium quaestionum. nosti enim, quicquid propter adipiscendam sapientiam quaeritur, aut de moribus aut de natura aut de ratione habere quaestionem. cum ergo Epicurei numquam sensus corporis falli dicerent, Stoici autem falli aliquando concederent, utrique tamen regulam comprehendendae ueritatis in sensibus ponerent, quis istis contra dicentibus audiret Platonicos? quis non modo in sapientium sed omnino in hominum numero habendos putaret, si ab eis prompte diceretur non solum esse aliquid, quod neque tactu corporis neque olfactu uel gustatu neque his auribus aut oculis percipi possit neque omnino talium rerum, quae ita sentirentur, aliqua imaginatione cogitari, sed id solum uere esse atque id solum posse percipi, quia incommutabile et sempiternum est, percipi autem sola intellegentia, qua una ueritas, quo modo adtingi potest, adtingitur?
- 118.20.1
Cum ergo talia sentirent Platonici, quae neque docerent carni deditos homines neque tanta essent auctoritate apud populos, ut credenda persuaderent, donec ad eum habitum perduceretur animus, quo ista capiuntur, elegerunt occultare sententiam suam et contra eos disserere, qui uerum se inuenisse iactarent, cum inuentionem ipsam ueri in carnis sensibus ponerent. et eorum quidem consilium quale fuerit, quid adtinet quaerere? diuinum certe uel diuina aliqua auctoritate praeditum non fuit. tantum illud adtende, quoniam Plato a Cicerone multis modis apertissime ostenditur in sapientia non humana sed plane diuina, unde humana quodam modo accenderetur, in illa utique sapientia prorsus inmutabili atque eodem modo semper se habente ueritate constituisse et finem boni et causas rerum et ratiocinandi fiduciam, oppugnatos autem esse nomine Epicureorum et Stoicorum a Platonicis eos, qui in corporis uel in animi natura ponerent et finem boni et causas rerum et ratiocinandi fiduciam, eo rem successione temporum esse deuolutam, ut Christianae iam aetatis exordio, cum rerum inuisibilium atque aeternarum fides per uisibilia miracula salubriter praedicaretur hominibus, qui nec uidere nec cogitare aliquid praeter corpora poterant, beato apostolo Paulo, qui eandem fidem gentibus praeseminabat, idem ipsi Epicurei et Stoici in actibus apostolorum contradixisse inueniantur.
- 118.21.1
Qua in re satis mihi uidetur esse demonstratum errores gentium siue de moribus siue de natura rerum siue de ratione inuestigandae ueritatis, qui quamuis essent multi atque multiplices, in his tamen maxime duabus sectis eminebant, expugnantibus doctis et tanta disserendi subtilitate atque copia subuertentibus durasse tamen usque in tempora Christiana. quos iam certe nostra aetate sic obmutuisse conspicimus, ut uix iam in scholis rhetorum commemoretur tantum, quae fuerint illorum sententiae, certamina tamen etiam de loquacissimis Graecorum gymnasiis eradicata atque compressa sint. ita ut, si qua nunc erroris secta contra ueritatem, hoc est contra ecclesiam Christi emerserit, nisi nomine cooperta Christiano ad pugnandum prosilire non audeat. ex quo intellegitur ipsos quoque Platonicae gentis philosophos paucis mutatis, quae Christiana inprobat disciplina, inuictissimo uni regi Christo pias ceruices oportere submittere et intellegere uerbum dei homine indutum, qui iussit et creditum est, quod illi uel proferre metuebant.
- 118.22.1
Huic te, mi Dioscore, ut tota pietate subdas uelim nec aliam tibi ad capessendam et obtinendam ueritatem uiam munias, quam quae munita est ab illo, qui gressuum nostrorum tamquam deus uidit infirmitatem. ea est autem prima humilitas, secunda humilitas, tertia humilitas et, quotiens interrogares, hoc dicerem, non quo alia non sint praecepta, quae dicantur, sed nisi humilitas omnia, quaecumque bene facimus, et praecesserit et comitata et consecuta fuerit et proposita, quam intueamur, et adposita, cui adhaereamus, et inposita, qua reprimamur, iam nobis de aliquo bono facto gaudentibus totum extorquet de manu superbia. uitia quippe cetera in peccatis, superbia uero etiam in recte factis timenda est, ne illa, quae laudabiliter facta sunt, ipsius laudis cupiditate amittantur. itaque, sicut rhetor ille nobilissimus cum interrogatus esset, quid ei primum uideretur in eloquentiae praeceptis obseruari oportere, pronuntiationem dicitur respondisse, cum quaereretur, quid secundo, eandem pronuntiationem, quid tertio, nihil aliud quam pronuntiationem dixisse, si interrogares et quotiens interrogares de praeceptis Christianae religionis, nihil me aliud respondere nisi humilitatem liberet, etsi forte alia dicere necessitas cogeret.
- 118.23.1
Huic humilitati saluberrimae, quam dominus noster Iesus Christus ut doceret humiliatus est, huic, inquam, maxime aduersatur quaedam, ut ita dicam, inperitissima scientia, dum nos scire gaudemus, quid Anaximenes, quid Anaxagoras, quid Pythagoras, quid Democritus senserit, et cetera huius modi, ut docti eruditique uideamur, cum hoc a uera doctrina et eruditione longe absit. qui enim didicerit deum non distendi aut diffundi per locos neque finitos neque infinitos, quasi in aliqua parte maior sit in aliqua minor, sed totum ubique. esse praesentem sicut ueritatem, cuius nemo sobrie dicit partem esse in isto loco et partem in illo, quoniam ueritas utique deus est, nequaquam eum mouebit, quod de infinito aere sensit, quicumque sensit, quod ipse esset deus. quid ad illum, si nesciat, quam dicant isti corporis formam — eam quippe dicunt, quae undique finita sit — et utrum refellendi causa tamquam Academicus Anaximeni Cicero obiecerit formam et pulchritudinem deum habere oportere quasi corpoream speciem cogitans, quia ille corporeum deum esse dixerat, aer enim corpus est; an ipse sentiebat esse formam et pulchritudinem incorpoream ueritati, qua ipse animus informatur et per quam omnia sapientis facta pulchra esse iudicamus, ut non tantum refellendi gratia sed etiam uerissime dixerit, quod deum pulcherrima specie deceat esse, quia nihil est pulchrius ipsa intellegibili atque incommutabili ueritate? quod autem ait ille gigni aerem, quem tamen deum esse censebat, nullo modo mouet hunc uirum, qui intellegit, non sicut aer gignitur, id est aliqua causa, ut sit, efficitur, cum omnino deus non sit, ita genitum esse uerbum dei, deum apud deum, sed longe alio modo, quem nemo, nisi cui deus ipse inspirarit, intelleget. illum autem etiam in ipsis corporibus desipere quis non uideat, cum aerem gigni dicat et deum uelit, eum autem, a quo aer gignitur, non enim a nullo gigni potest, non dicat deum? cum autem dicitur aer esse semper in motu, nequaquam conturbabit hominem, ut propterea illum deum putet, qui nouit omnis corporis motum inferiorem esse, quam est motus animi, motum autem animi longe pigriorem, quam est motus summae atque incommutabilis sapientiae.
- 118.24.1
Item Anaxagoras siue quilibet si mentem dicit ipsam ueritatem atque sapientiam, quid mihi est de uerbo cum homine contendere? manifestum est enim omnium rerum descriptionem et modum ab illa fieri eamque non incongrue dici infinitam non per spatia locorum sed per potentiam, quae cogitatione humana comprehendi non potest, neque quod informe aliquid sit ipsa sapientia; hoc enim corporum est, ut, quaecumque infinita fuerint, sint et informia. Cicero autem studio refellendi, quantum uidetur, propter aduersarios corporaliter sentientes negat infinito aliquid iungi potuisse, quia ex ea parte, qua quidque adiungitur, necesse est esse in corporibus aliquem finem. ideo ait non eum uidisse \'neque motum sensui iunctum et continentem) - id est continua copulatione adhaerentem — (infinito) — id est infinitae rei — \'ullum esse posse\', quasi de corporibus ageret, quibus nihil iungi nisi per fines locorum potest. sic autem addidit: (Neque sensum omnino, quo non tota natura pulsa sentiret\', quasi ille dixisset mentem illam ordinatricem et moderatricem rerum omnium habere sensum, qualem habet anima per corpus. nam manifestum est totam sentire animam, cum per corpus aliquid sentit; nam totam utique non latet, quicquid illud est, quod sentitur. ad hoc autem dixit totam naturam sentire, ut illi quasi auferret, quod ait mentem infinitam. quo modo enim tota sentit, si infinita est? sensus enim corporis ab aliquo loco incipit nec percurrit totum, nisi ad cuius finem peruenerit, quod in infinito dici non potest. sed neque ille de sensu corporis aliquid dixerat et aliter dicitur totum, quod incorporeum est, quia sine finibus locorum intellegitur, ut et totum et infinitum dici possit: totum propter integritatem, infinitum, quia locorum finibus non ambitur.
- 118.25.1
\'Deinde\', inquit, (si mentem ipsam quasi animal aliquod esse uoluit, erit aliquid interius, ex quo illud animal nominetur, ut mens ista quasi corpus sit et habeat intus animam, unde animal appelletur. uide quem ad modum corporali consuetudine loquitur, quo modo solent uideri animalia, propter sensum grossum, ut opinor, eorum, contra, quos disserit; et tamen dixit rem, quae illos, si euigilare possent, satis admoneret, omne, quod sicut corpus uiuum animo occurrit, magis habere animam et esse animal, quam animam esse cogitari oportere. hoc est enim, quod ait: (Erit aliquid interius. ex quo s illud animal nominetur\'. sed adiungit: \'Quid autem interius mente?\' non ergo potest mens habere interiorem animam, ut sit animal, quia ipsa est interior. ergo corpus habeat extrinsecus, cui sit interior, ut sit animal!. hoc est enim, quod ait: \'Cingatur igitur corpore externo\', quasi Anaxagoras dixerit, nisi animalis alicuius esset, mentem esse non posse, si mentem ipsam summam sapientiam esse sentiebat, quae nullius quasi animantis propria est, quia omnibus animis se frai ualentibus ueritas communiter praesto est. et ideo uide, quam urbane concludat: \'Quod quoniam non placet\', inquit, — hoc est non placet Anaxagorae, ut illa mens, quam dicit deum, cingatur corpore externo, quo animal esse possit, — \'aperta simplexque mens nulla re adiuncta, qua sentire possit\', — id est nullo corpore adiuncto, per quod sentire possit, — \'fugere intellegentiae nostrae uim et notionem uidetur\'.
- 118.26.1
Nihil uerius quam fugere hoc uim et notionem intellegentiae Stoicorum et Epicureorum, qui nisi corporalia cogitare non possunt. quod autem ait (nostrae., humanae intellegi uoluit; et bene non ait \'fugit\' sed \'fugere uidetur\'; hoc enim illis uidetur neminem hoc posse intellegere et ideo nihil tale esse arbitrantur. sed quorundam intellegentiam, quantum homini datum est, non fugit esse apertam simplicemque sapientiam atque ueritatem, quae nullius animantis sit propria, sed qua communiter omnis, quae id potest, anima sapiens et uerax efficitur. quam si sensit esse Anaxagoras eumque deum esse uidit mentemque appellauit, non solum nomen Anaxagorae, quod propter litteratam uetustatem omnes, ut militariter loquar, litteriones libenter sufflant, nos doctos et sapientes non facit sed ne ipsa quidem eius cognitio, qua id uerum esse cognouit. non enim mihi propterea ueritas cara esse debet, quia non latuit Anaxagoram, sed quia ueritas est, etiam si nullus eam cognouisset illorum.
- 118.27.1
Si igitur nec eius hominis, qui uerum forsitan uidit, cognitio nos inflare debet, ut ea quasi docti esse uideamur, sed ipsius ueri solidare, qua uere docti esse possumus, quanto minus eorum hominum, qui falsa senserunt, nomina et dogmata nostram possunt adiuuare doctrinam et latentia cognita facere, cum, si homines sumus, magis nos contristari deceat tot et tam nobilitatorum hominum erroribus, si eos audire contigerit, quam haec propterea studiose quaerere, ut inter eos, qui illa nesciunt, iactatione inanissima uentilemur! quanto enim melius ne audissem quidem nomen Democriti, quam cum dolore cogitarem, nescio quem suis temporibus magnum putatum, qui deos esse arbitraretur imagines, quae de solidis corporibus fluerent solidaeque ipsae non essent, easque hac atque hac motu proprio circumeundo atque inlabendo in animos hominum facere, ut uis diuina cogitetur, cum profecto illud corpus, unde imago flueret, quanto solidius est, praestantius esse iudicetur! ideoque fluctuauit eius, sicut isti dicunt, nutauitque sententia, ut aliquando naturam quandam, de qua fluerent imagines, deum esse diceret, qui tamen cogitari non posset nisi per eas imagines, quas fundit ac mittit, id est quae de illa natura, quam nescio quam corpoream et sempiternam ac per hoc etiam diuinam putat, quasi uaporis similitudine continua uelut emanatione ferrentur et uenirent atque intrarent in animos nostros, ut deum uel deos cogitare possemus. nullam enim aliam causam cuiuslibet cogitationis nostrae opinantur isti, nisi cum ab his corporibus, quae cogitamus, ueniunt atque intrant imagines in animos nostros, quasi non multa ac prope innumerabilia cogitentur incorporaliter atque intellegibiliter ab eis, qui talia cogitare nouerunt, sicut ipsa sapientia et ueritas. quam si isti non cogitant, miror, quo modo de illa utcumque disputent; si autem cogitant, uellem mihi dicerent, uel de quo corpore uel qualis in eorum animos ueniat imago ueritatis.
- 118.28.1
Quamquam Democritus etiam hoc distare in naturalibus quaestionibus ab Epicuro dicitur, quod iste sentit inesse concursioni atomorum uim quandam animalem et spirabilem, qua ui eum credo et (imagines) ipsas diuinitate praeditas) dicere, non omnes omnium rerum sed deorum, et \'principia mentis\' esse (in uniuerso\', quibus diuinitatem tribuit, et \'animantes imagines, quae uel prodesse nobis soleant uel nocere\'. Epicurus uero neque aliquid in principiis rerum ponit praeter atomos, id est corpuscula quaedam tam minuta, ut iam diuidi nequeant neque sentiri aut uisu aut tactu possint. quorum corpusculorum concursu fortuito et mundos innumerabiles et animantia et ipsas animas fieri dicit et deos, quos humana forma non in aliquo mundo sed extra mundos atque inter mundos constituit; et non uult omnino aliquid praeter corpora cogitare, quae tamen ut cogitet, imagines dicit ab ipsis rebus, quas atomis formari putat, defluere atque in animum introire subtiliores, quam sunt illae imagines, quae ad oculos ueniunt — nam et uidendi causam hanc esse dicit —, \'ingentes\' autem \'quasdam imagines\', ita \'ut uniuersum mundum complectantur extrinsecus\'. intellegis enim iam, ut arbitror, quas isti opinentur imagines.
- 118.29.1
Miror non admonuisse Democritum uel hoc ipso falsa esse, quae dicit, quia uenientes tam magnae imagines in tam breuem animum nostrum, si corporeus, ut illi uolunt, tam paruo corpore includitur, totae illum tangere non possunt. a magno enim corpore cum paruum corpus adtingitur, a toto simul adtingi nullo pacto potest. quo modo igitur totae simul cogitantur, si in tantum cogitantur, in quantum uenientes atque intrantes animum adtingunt, quae nec totae intrare possunt per tam paruum corpus nec totae tam paruum animum ? adtingere? memento me secundum illos haec dicere — non enim ego talem animum sentio — aut, si incorporeum Democritus animum existimat, Epicurus quidem solus ista ratione urgeri potest; sed etiam ille quare non uidit non opus esse nec fieri posse, ut incorporeus animus aduentu atque contactu corporearum imaginum cogitet? de uisu certe oculorum ambo pariter redarguuntur; tam enim breues oculos tam grandia imaginum corpora tota adtingere nullo modo possunt.
- 118.30.1
Cum autem quaeritur ab eis, quare una imago uideatur corporis alicuius, a quo innumerabiliter imagines fluunt, respondent eo ipso, quo frequenter fluunt et transeunt imagines, quasi quadam earum constipatione et densitate fieri, ut ex multis una uideatur. quam uanitatem Cicero ita refellit, ut eo ipso neget aeternum deum eorum posse cogitari, quo innumerabiliter fluentibus et labentibus imaginibus cogitatur. et quoniam innumerabilitate atomorum suppeditante dicunt fieri formas deorum sempiternas, cum ita discedunt quaedam corpuscula de diuino corpore, ut alia succedant et dissolui illam naturam eadem successione non sinant, omnia ergo, inquit, aeterna essent, quia nulli deest ista innumerabilitas atomorum, quae perpetuas ruinas subinde suppleat. deinde \'quo modo non uereatur iste deus, ne intereat, cum sine ulla intermissione pulsetur agiteturque atomorum incursione sempiterna?\' pulsari enim dicit illud corpus, quod inruentibus atomis feriatur, et agitari, quod penetretur. deinde (cum ex ipso imagines\', de quibus iam satis dictum est, \'semper adfluant\', quo modo potest de inmortalitate confidere?
- 118.31.1
In quibus omnibus deliramentis haec opinantium illud praecipue dolendum est, quod non sufficit enan-ari, ut nulla cuiusquam disputatione aduersante respuantur, sed acutissimorum hominum ingenia id etiam negotium susceperunt, ut copiose ista refellerent, quae statim dicta etiam a tardissimis derideri abicique debuerunt. si enim concesseris esse atomis, si concesseris etiam concursu fortuito se ipsas pellere et agitare, num et illud eis fas est concedere, ut inter se atomi fortuito concurrentes rem aliquam ita conficiant, ut eam forma modificent, figura determinent, aequalitate poliant, colore inlustrent, anima uegetent? quae omnia nullo modo nisi arte diuinae prouidentiae fieri uidet, quisquis magis mente quam oculis amat uidere idque ab eo expetit, a quo factus est. nam nec ipsas atomos esse ullo modo concedendum est, quod omissa subtilitate, quae de diuisione corporum a doctis traditur, uide quam facile secundum ipsorum opinionem possit ostendi. certe enim ipsi dicunt omnia, quae sint naturae. nihil esse aliud quam corpora et inane quaeque his accidant, quod credo motum et pulsum dicere et consequentes formas. dicant ergo, in quo genere ponant imagines, quas de corporibus solidioribus adfluere putant ipsas minime solidas, ita ut tactu nisi oculorum, cum uidemus, et animi, cum cogitamus. sentiri non possint, si et ipsa corpora sunt. nam ita censent. ut exire a corpore et uenire ad oculos uel ad animum possint, quem nihilo minus dicunt esse corporeum. quaero, utrum etiam ab ipsis atomis adfluant imagines? si adfluunt, quo modo iam sunt atomi, a quibus aliqua corpora separantur? si non adfluunt, aut potest aliquid sine imaginibus cogitari, quod uehementer nolunt, aut unde norunt atomos, quas nec cogitare potuerunt? sed iam pudet me ista refellere, cum eos non puduerit ista sentire; cum uero ausi sunt etiam defendere, non iam eorum sed ipsius generis humani me pudet, cuius aures haec ferre potuerunt.
- 118.32.1
Cum igitur tanta sit caecitas mentium per ingluuiem peccatorum amoremque carnis, ut etiam ista sententiarum portenta otia doctorum conterere disputando potuerint, dubitabis tu, Dioscore, uel quisquam uigilanti ingenio praeditus nullo modo ad sequendam ueritatem melius consuli potuisse generi humano, quam ut homo ab ipsa ueritate susceptus ineffabiliter atque mirabiliter et ipsius in terris personam gerens recta praecipiendo et diuina faciendo salubriter credi persuaderet, quod nondum prudenter posset intellegi? huius nos gloriae seruimus, huic te inmobiliter atque constanter credere hortamur, per quem factum est, ut non pauci sed populi etiam, qui non possunt ista diiudicare ratione, fide inrideant, donec salutaribus praeceptis adminiculati euadant ab his perplexitatibus in auras purissimae atque sincerissimae ueritatis. cuius auctoritati tanto deuotius obtemperari oportet, quanto uidemus nullum iam errorem se audere extollere ad congregandas sibi 25 turbas inperitorum, qui non Christiani nominis uelamenta conquirat, eos autem solos ex ueteribus praeter Christianum nomen in conuenticulis suis aliquanto frequentius perdurare. qui scripturas eas tenent, per quas adnuntiatum esse ipsum dominum Iesum Christum se intellegere et uidere dissimulant. porro illi, qui, cum in unitate atque communione catholica non sint, Christiano tamen nomine gloriantur, coguntur aduersari credentibus et audent inperitos quasi ratione traducere, quando maxime cum ista medicina dominus uenerit, ut fidem populis imperaret. sed hoc facere coguntur, ut dixi, quia iacere se abiectissime sentiunt, si eorum auctoritas cum auctoritate catholica conferatur. conantur ergo auctoritatem stabilissimam fundatissimae ecclesiae quasi rationis nomine et pollicitatione superare. omnium enim haereticorum quasi regularis est ista temeritas. sed ille fidei clementissimus imperator et per conuentus celeberrimos populorum atque gentium sedesque ipsas n apostolorum arce auctoritatis muniuit ecclesiam et per pauciores pie doctos et uere spiritales uiros copiosissimis apparatibus etiam inuictissimae rationis armauit. uerum illa rectissima disciplina est in arcem fidei quam maxime recipi infirmos, ut pro eis iam tutissime positis fortissima ratione pugnetur.
- 118.33.1
Platonici uero, qui falsorum philosophorum erroribus illo tempore circumlatrantibus non habentes diuinam personam, qua imperarent fidem, sententiam suam tegere quaerendam quam polluendam proferre maluerunt, cum iam Christi nomen terrenis regnis admirantibus perturbatisque crebresceret, emergere coeperant ad proferendum atque aperiendum, quid Plato sensisset. tunc Plotini schola Romae floruit habuitque condiscipulos multos acutissimos et sollertissimos uiros. sed aliqui eorum magicarum artium curiositate deprauati sunt, aliqui dominum Iesum Christum ipsius ueritatis atque sapientiae incommutabilis, quam conabantur adtingere, cognoscentes gestare personam in eius militiam transierunt. itaque totum culmen auctoritatis lumenque rationis in illo uno salutari nomine atque in una eius ecclesia recreando et reformando humano generi constitutum est.
- 118.34.1
Haec me tibi diutissime in hac epistula locutum, etsi alia forte tu malles, omnino non paenitet. probabis enim haec magis, quanto magis in ueritate proficies; et tunc probabis consilium meum, quod nunc utilitati studiorum tuorum minus obsecutum putas. quamquam etiam illis ipsis quaestionibus tuis non solum quibusdam in hac epistula sed etiam ceteris paene omnibus in ipsis membranis, in quibus eas misisti, ut potui, breuiter adnotando responderim. in quibus me si parum egisse aut aliud, quam uolebas, egisse arbitraris, non recte cogitas, mi Dioscore, a quo nunc ista quaesieris. Oratoris autem librorumque de Oratore omnes praetermisi. nescio quis enim nugator mihi esse uisus sum, si eas exponendas persequerer. nam de ceteris possem etiam decenter interrogari, si mihi quisquam res ipsas non de libris Ciceronis sed per se ipsas tractandas dissoluendasque proferret; in illis autem res ipsae nunc nostrae professioni minus congruunt. haec autem omnia non facerem, nisi me post aegritudinem, in qua eram, cum homo tuus uenisset, aliquantum ab Hippone remouerem. quibus item diebus perturbatione ualitudinis febribusque repetitus sum. inde factum est, ut tardius, quam possent, tibi haec mitterentur. quae quo modo acceperis, rescripta flagito.
- 119.1.1
Iam quidem sancto mihique cunctis animi uirtutibus admirando fratri tuo Alypio episcopo genus petitionis meae breui sermone suggesseram sperans, precum mearum ut apud te esse adiutor dignaretur. sed quia praesentiam mihi tuam ea, quae ad uillam ire compulit, causa fraudauit, malui litteris precem inserere quam expectationem animi fluctuare, maxime cum id, quod postulo, si mihi concedi oportere perspexeris. adiuuare sensum tuum altissima mysteria perscrutantem loci ipsius, ut arbitror, in quo nunc consistis, ualeat solitudo. ego igitur cum apud memet ipsum prorsus definierim ueritatem rei diuinae ex fide magis quam ex ratione percipi oportere — si enim fides sanctae ecclesiae ex disputationis ratione, non ex credulitatis pietate adprehenderetur, nemo praeter philosophos atque oratores beatitudinem possideret. sed quia placuit deo, qui infirma huius mundi elegit, ut confundat fortia, per stultitiam praedicationis saluare credentes, non tam ratio requirenda de deo quam auctoritas est sequenda sanctorum. nam profecto neque Arriani, qui filium, quem genitum confitemur, iuniorem putant, in hac impietate persisterent neque Macedoniani spiritum sanctum, quem neque genitum neque ingenitum credimus, quantum in ipsis est, a diuinitatis arce detruderent, si scripturis sanctis magis quam suis ratiocinationibus accommodare fidem mallent —
- 119.2.1
tamen tu, uir admirabilis, si tibi ille pater noster solus conscius secretorum, qui habet clauem Dauid, serenissimo cordis obtutu caelorum machinam penetrare concessit et reuelata, ut scriptum est, facie gloriam domini speculari, in quantum tibi ille, qui huius modi cogitationem dedit, promendi dederit facultatem, enuntia nobis aliquam ineffabilis substantiae portionem et imaginem similitudinis eius ipso adiuuante exprimere, in quantum potes, uerbis enitere, quoniam, nisi tu tantae rei dux ac magister adfueris, uelut lippientibus oculis prospicere in eam tanti luminis repercussa fulgore cogitatio nostra formidat. intra ergo in illam, quae nostros arcet intuitus, mysteriorum dei obscurissimam nubem et quaestiunculas, in quibus absoluendis me errasse cognosco, qui auctoritatem sanctitatis tuae fide magis sequi uolo quam rationis corde conceptae falsa imagine deprauari, primum in memet ipso, dehinc in libris corrige.
- 119.3.1
Ego si quidem in circumspecta admodum simplicitate audiens credensque dominum legum lumen esse de lumine, a sicut scriptum est: Bene nuntiate diem de die salutare eius et in Sapientia Salomonis: Candor est enim lucis aeternae, credebam deum, quod licet credere, ut dignum est, non ualebam, tamen esse inaestimabilis cuiusdam lucis infinitam magnitudinem, cuius nec qualitatem aestimare nec quantitatem metiri nec speciem fingere quamquam sublime cogitans mens humana sufficeret, tamen esse illud quiddam, quicquid est, cui adsit incomparabilis forma, adsit inaestimabilis pulchritudo, quam etiam carnalibus oculis saltem Christus aspiciat, cum ergo circa finem primi libri, sicut procul dubio meminisse dignaris, cupiens comprobare dominum legum Christum, id est hominem adsumptum ita diuinam potentiam possidere, ut materia carnis humanae, quam susceperat. permaneret, - cum in illis uisceribus nihil aliud quam infirmitatem perisse docuissem, illius mihi nodus quaestionis obiectus est: \'Si\\ inquit, \'homo ille, quem adsumpsit Christus, in deum uersus est, ergo localis esse non debuit; cur ergo post resurrectionem dixit: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum?\'
- 119.4.1
Ego igitur elaborans adprobare ubique esse Christum uir- 25 tute non corpore, diuinitate non carne de unitate dei et personarum trinitate huiusce modi uerba conscripsi: \'Deus\', inquam, (unus est, personae tres sunt. deus indiscretus est, personae discretae sunt. deus intra omnia, trans omnia est, ultima includit, media implet, summa transcendit, ultra uniuersa et per uniuersa diffunditur; personae autem sibi constantes proprietate secernuntur, non confusione miscentur. deus ergo unus est et ubique est, quia et alius praeter illum non est et locus non est uacuus, ubi esse alius possit. plena sunt deo omnia et praeter deum nihil est. ipse est in patre, ipse in filio, ipse in spiritu sancto ac per hoc pater et filius et spiritus sanctus non plures dei, sed ipse unus deus est; et non est ipse pater, qui est filius, nec filius, qui spiritus sanctus. pater in filio est, filius in patre, in utroque spiritus sanctus, quia in tribus numero non ordine, id est personis non uirtute discretis unus atque indiuisibilis habitat deus. omnia, quae patris sunt, filii sunt et, quae filii sunt, patris sunt et, quae utriusque sunt, spiritus sancti sunt, quia non quasi aequalem sed eandem, id est unitam non separatam possident substantiam deitatis; et ideo uel maiestate uel aetate alter alterum non praecedit, quia diuidi, quod plenum est, non potest nec est in plenitudine aliquid, quod possit plenitudinem separare et maiorem uni minorem alteri facere portionem. in personis autem non ita est, quia patris persona non est filii nec filii persona eadem est spiritus sancti. una uirtus est, quam trina possidet uirtus, una substantia est, in qua tria sunt, quae subsistunt. pater ergo et filius et spiritus sanctus maiestate ubique sunt, quia unum sunt, personis tantum apud se sunt, quia tres sunt\\ et reliqua huius modi texens rem eo usque deduxi, ut praesentes quidem et ubique esse personas sed illa, quae supra caelos trans maria ultra inferos una atque eadem est, maiestate firmarem. ex quo intellegi debere monstrabam hominem, quem Christus adsumpsit, in deum quidem uersum susceptam non amisisse naturam, non tamen quasi quartam credi posse personam. s
- 119.5.1
Sed tu, uir, cui caelum, ut arbitror, ipsum subtilitate cogitationum intrare concessum est — uerax etenim est, qui ait: Beati mundo corde, quia ipsi deum uidebunt super omnia sidera ad ipsam contemplationem altitudinem mundi cordis adtollens ais non tamquam aliquod corpus debere cogitari deum; nam etiam si quispiam animo lucem milies, quam huius solis est, clariorem maioremque confingat, nullam illic dei similitudinem comprehendi posse, quia corpus est omne, quod cerni potest; sed sicut iustitiam uel pietatem corpoream cogitare non possumus, nisi forte aliqua nobis feminea corpora gentili uanitate fingamus, ita et deum sine aliqua phantasiae simulatione, in quantum possumus, cogitandum. mihi autem, qui subtilitatem disputationis tuae percipere admodum corde uix possum, uidebatur nihil uiuum secundum substantiam inesse iustitiae ideoque non possum adhuc deum, id est uiuentem naturam iustitiae similem cogitare, quia iustitia non in se sed in nobis uiuit, immo potius nos secundum iustitiam uiuimus, ipsa uero per se iustitia nequaquam uiuit, nisi forte non huius humanae aequitatis sed illa, quae deus est, sola adseratur esse iustitia.
- 119.6.1
Unde confirmari me ex omnibus non solum praesentibus uerbis sed etiam pleniori epistula uelim. neque enim fas est, ut nostri tantum pedes ab ista, in qua multi ingredimur, erroris uia te monente reuocentur. cum enim multi in illis, in quibus habitamus, insulis dum recto ad uiam pergunt aggere, in tramitem tortuosi huius erroris incurrerint, eritne aliquis illic Augustinus, cuius auctoritati cedant, cuius doctrinae credant, cuius ingenio superentur? an forte ex illo paternitatis affectu mauis me occulta admonitione dirigere quam uelut comitem praui itineris increpare? sed mihi pro utilitate animae magis quam pro saeculi laude currere cupienti non est inutilis ac perinde etiam non amara coargutio tua, maxime cum et mihi et ceteris uitam simul laudemque paritura sit, nemo si quidem tam iniustus esse arbiter potest, qui me ex eo, quod aliquando deuia sum secutus, stultitiae denotare malit, quam ex eo, quod recta delegerim, prudenter iudicare cunctetur. neque enim stulti aestimandi sunt, quos Paulus apostolus, ne in incertum currerent, admonebat dicens: Sic currite, ut adprehendatis. quapropter uia ista, quam currimus, non solum relinquenda nobis uerum etiam intercludenda atque praecidenda tibi est, ne forte etiam eos fallaci dilectionis simulatione frustretur. tu enim non editorum iam a me librorum lector sed probandorum emendator, ni fallor, electus es. nam in illa epistula, quam in illis libellis meis uelut praefatiunculam praetuli, huius modi uerba conscripta sunt: \'Placuit\', inquam, \'fluctuantem fidei nostrae cymbam beati Augustini episcopi stabilire sententia\'. cur ergo, uir doctrinae huius, quae in Christo est, culmen, arguere palam corrigendum de cetero filium dubitas, cum sententiae tuae ancora, nisi morsum altius presserit, nos certius stabilire non possit? non enim leuis aut culpa aut quaestio est, in qua non solum nihil profecit, uerum etiam, sicut a te fortissime dictum est, quasi cuiusdam idolatriae crimen caecitas nostrae cogitationis incurrit. hanc a te caute prudenterque discuti uellem, ut doctrinae tuae ingeniique serenitas ita nebulam nostrae mentis abstergat, ut, quod nunc cogitare non possumus, intellegentiae a te lumine declaratum oculis cordis uidere ualeamus. incolumis ac beatus nostrique in aeternum memor caelestia regna possideas, domine sancte ac beatissime papa.
- 120.1.1
Ego propterea, ut ad nos uenires, rogaui, quoniam in libris tuis ualde sum tuo delectatus ingenio. proinde uolui, ut quaedam nostra opuscula, quae arbitratus sum tibi esse necessaria, non procul a nobis positus sed potius apud nos legeres, ut ea, quae forte minus intellexisses, non difficulter praesens interrogares atque ex nostra sermocinatione mutuoque conloquio, quantum dominus et nobis promere et tibi capere tribuisset, quid in libris tuis emendandum esset, ipse cognosceres, ipse emendares. eius quippe es facultatis, ut possis, quae senseris, explicare, eius porro probitatis et humilitatis, ut merearis uera sentire. et nunc in eadem sum, quae nec tibi debet displicere, sententia, unde te nuper admonui, ut in his, quae a nobis elaborata apud te legis, signa facias ad ea loca, quae te mouent, et cum his ad me uenias et de singulis quaeras. nondum quae fecisti, exhortor, ut facias. recte quippe uerecundareris ac te pigeret id agere, si uel semel uoluisses et me difficilem repperisses. illud quoque dixeram, cum a te audissem, quod mendosissimis fatigareris codicibus, ut in nostris legeres, quos emendatiores posses ceteris inuenire.
- 120.2.1
Quod autem petis, ut quaestionem trinitatis, hoc est de unitate diuinitatis et discretione personarum caute prudenterque discutiam, ut doctrinae meae, sicut dicis, ingeniique serenitas ita nebulam uestrae mentis abstergat, ut, quod nunc cogitare non potestis, intellegentiae a me lumine declaratum oculis quodam modo uidere possitis, uide prius, utrum ista petitio cum tua superiore definitione concordet. superius quippe in eadem ipsa epistula, in qua hoc petis, apud temet ipsum definisse te dicis (ueritatem ex fide magis quam ex ratione percipi oportere; si enim fides>, inquis, \'sanctae ecclesiae ex disputationis ratione et non ex credulitatis pietate adprehenderetur, nemo praeter philosophos atque oratores beatitudinem possideret. sed quia placuit deo\', inquis, qui infirma huius mundi elegit, ut confunderet fortia, per stultitiam praedicationis saluos facere credentes, non tam ratio requirenda quam auctoritas est sequenda sanctorum\'. uide ergo, secundum haec uerba tua ne potius debeas maxime de hac re, in qua praecipue fides nostra consistit, solam sanctorum auctoritatem sequi nec eius intellegentiae a me quaerere rationem. neque enim cum coepero te in tanti huius secreti intellegentiam utcumque introducere, quod, nisi deus intus adiuuerit, omnino non potero, aliud disserendo facturus sum quam rationem, ut potero, redditurus. quam si a me uel a quolibet doctore non inrationabiliter flagitas, ut, quod credis, intellegas, corrige definitionem tuam, non ut fidem respuas, sed ut ea, quae fidei firmitate iam tenes, etiam rationis luce conspicias.
- 120.3.1
Absit namque, ut hoc in nobis deus oderit, in quo nos reliquis animantibus excellentiores creauit. absit, inquam, ut ideo credamus, ne rationem accipiamus siue quaeramus, cum etiam credere non possemus, nisi rationales animas haberemus. ut ergo in quibusdam rebus ad doctrinam salutarem pertinentibus, quas ratione percipere nondum ualemus sed aliquando ualebimus, fides praecedat rationem, qua cor mundetur, ut magnae rationis capiat et perferat lucem, et hoc utique rationis est. et ideo rationabiliter dictum est per prophetam: Nisi credideritis, non intellegetis. ubi procul dubio discreuit haec duo deditque consilium, quo prius credamus, ut id, quod credimus, intellegere ualeamus. proinde ut fides praecedat rationem, rationabiliter iussum est. nam si hoc praeceptum rationabile non est, ergo inrationabile est; absit. si igitur rationabile est, ut magnam quandam, quae capi nondum potest, fides antecedat rationem, procul dubio quantulacumque ratio, e qua hoc persuadet, etiam ipsa antecedit fidem.
- 120.4.1
Propterea monet apostolus paratos nos esse debere ad responsionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra, quoniam, si a me infidelis rationem poscit fidei et spei meae et uideo, quod ante, quam credat, capere non potest, hanc ipsam ei reddo rationem, in qua, si fieri potest, uideat, quam praepostere ante fidem poscat rationem earum rerum, quas capere non potest; si autem iam fidelis rationem poscat, ut, quod credit, intellegat, capacitas eius intuenda est, ut secundum eam ratione reddita sumat fidei suae, quantam potest, intellegentiam, maiorem, si plus capit, minorem, si minus, dum tamen, quousque ad plenitudinem cognitionis perfectionemque perueniat, ab itinere fidei non recedat. hinc est, quod dicit apostolus: Et si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuelabit; uerum tamen in quod peruenimus, in eo ambulemus. iam ergo si fideles sumus, ad fidei uiam perueniemus, quam si non dimiserimus, non solum ad tantam intellegentiam rerum incorporearum et incommutabilium, quanta in hac uita capi non ab omnibus potest, uerum etiam ad summitatem contemplationis, quam dicit apostolus facie ad faciem, sine dubitatione ueniemus. nam quidam etiam minimum et tamen in uia fidei perseuerantissime gradientes ad illam beatissimam contemplationem perueniunt, quidam uero, quid sit natura inuisibilis, incommutabilis, incorporea, utcumque iam scientes et uiam, quae ducit ad tantam beatitudinis mansionem, quoniam stulta illis uidetur, quod est Christus crucifixus, tenere recusantes ad quietis ipsius penetrale, cuius iam luce mens eorum uelut in longinqua radiante perstringitur, peruenire non possunt
- 120.5.1
Sunt autem quaedam, quae cum audierimus, non eis accommodamus fidem et ratione nobis reddita uera esse cognoscimus, quae credere non ualemus. et uniuersa dei miracula ideo ab infidelibus non creduntur, quia eorum ratio non uidetur. et re uera sunt, de quibus ratio reddi non potest, non tamen non est; quid enim est in rerum natura, quod inrationabiliter fecerit deus? sed quorundam mirabilium operum eius etiam expedit tantisper occultam esse rationem, ne apud animos fastidio languidos eiusdem rationis cognitione uilescant. sunt enim et hi multi sunt, qui plus tenentur admiratione rerum quam cognitione causarum, ubi miracula mira esse desistunt, et opus est eos ad inuisibilium fidem uisibilibus mirabilibus excitari, ut puritate purgati eo perueniant, ubi familiaritate ueritatis mirari desinant. nam et in theatris homines funiambulum mirantur, musicis delectantur; in illo stupetur difficultas, in his retinet pascitque iucunditas.
- 120.6.1
Haec dixerim, ut fidem tuam ad amorem intellegentiae cohortarer, ad quam ratio uera perducit et cui fides animum praeparat. nam illa, quae persuasit in ea trinitate, quae est deus, filium patri non esse coaeternum uel alterius esse substantiae atque aliqua parte dissimilem et eo modo inferiorem spiritum sanctum, itemque illa, quae persuasit patrem et filium unius eiusdemque, spiritum uero sanctum alterius esse substantiae, non ideo, quia ratio est, sed quia falsa ratio est, cauenda et detestanda dicenda est. si autem ratio uera esset, non utique errasset. quapropter sicut non ideo debes omnem uitare sermonem, quia est et sermo falsus, ita non debes omnem uitare rationem, quia est et falsa ratio. hoc et de sapientia dixerim; neque enim propterea sapientia deuitanda est, quia est et falsa sapientia, cui stultitia est Christus crucifixus, qui est dei uirtus et dei sapientia, et ideo per hanc stultitiam praedicationis placuit deo saluos facere credentes, quoniam, quod stultum est dei, sapientius est hominibus. hoc quibusdam philosophorum et oratorum non ueram uiam sed ueri similem sectantibus et in ea se ipsos aliosque fallentibus persuaderi non potuit, quibusdam uero eorum potuit. et quibus potuit, neque scandalum est Christus crucifixus neque stultitia; in his enim sunt, quibus uocatis Iudaeis et Graecis dei uirtus est et dei sapientia. in qua uia, id est in cuius Christi crucifixi fide, qui eius rectitudinem per dei gratiam comprehendere potuerunt, et si philosophi appellati sunt siue oratores, profecto humili pietate confessi sunt sibi longe excellentius in ea fuisse praeuios piscatores non solum credendi firmissimo robore uerum etiam intellegendi certissima ueritate. cum enim didicissent ad hoc electa esse stulta mundi et infirma, ut sapientia confunderentur et fortia, seque cognouissent fallaciter sapere et inbecilliter praeualere, confusi salubriter facti sunt stulti et infirmi, ut per stultum et infirmum dei, quod sapientius et fortius est hominibus, inter electa stulta et infirma fierent ueraciter sapientes et efficaciter fortes.
- 120.7.1
Cui autem nisi uerissimae rationi fidelis pietas erubescit. ut quandam idolatriam, quam in corde nostro ex consuetudine uisibilium constituere conatur humanae cogitationis infirmitas, non dubitemus euertere nec audeamus credere ita esse trinitatem, quam inuisibilem et incorpoream atque incommutabilem colimus, quasi tres quasdam uiuentes moles licet maximas et pulcherrimas suorum tamen locorum spatiis propriis terminatas et sibimet in suis locis contigua propinquitate cohaerentes, siue una earum sic in medio constituta, ut duas dirimat sibi ex lateribus singulis iunctas, siue in modum trigoni duas ceteras unaquaeque contingat, ut nulla ab aliqua separetur; earumque trium tantarum ac talium personarum licet in grandi ualde molibus tamen a summo et imo et circumquaque terminatarum unam esse diuinitatem aliquid quartum nec talem, qualis est aliqua ex illis, sed communem omnibus tamquam numen omnium et in omnibus et in singulis totum, per quam unam diuinitatem dicatur eadem trinitas unus deus: eiusque tres personas nusquam esse nisi in caelis, illam uero diuinitatem nusquam non esse sed ubique praesentem; ac per hoc recte quidem dici deum et in caelo esse et in terra propter illam diuinitatem, quae ubique sit tribusque communis sit, non autem recte dici patrem esse in terra uel filium uel spiritum sanctum, cum huic trinitati sedes non nisi in caelo sit? istam cogitationis carnalis compositionem uanumque figmentum ubi uera ratio labefactare incipit, continuo intus illo adiuuante atque inluminante, qui cum talibus idolis in corde nostro habitare non uult, ita ista confringere atque a fide nostra quodam modo excutere festinamus, ut ne puluerem quidem ullum talium phantasmatum illic remanere 5 patiamur.
- 120.8.1
Quam ob rem nisi rationem disputationis, qua forinsecus admoniti ipsi intrinsecus ueritate lucente haec falsa esse perspicimus, fides in nostro corde antecessisset, quae nos indueret pietate, nonne incassum, quae uera sunt, audiremus? ac per hoc, quoniam id, quod ad eam pertinebat, fides egit, ideo subsequens ratio aliquid eorum, quae inquirebat, inuenit. falsae itaque rationi non solum ratio uera, qua id, quod credimus, intellegimus, uerum etiam fides ipsa rerum nondum intellectarum sine dubio praeferenda est. melius est enim quamuis nondum uisum credere, quod uerum est, quam putare te uerum uidere, quod falsum est. habet namque fides oculos suos, quibus quodam modo uidet uerum esse, quod nondum uidet, et quibus certissime uidet nondum se uidere, quod credit. porro autem qui uera ratione iam, quod tantum modo credebat, intellegit, profecto praeponendus est ei, qui cupit adhuc intellegere, quod credit; si autem nec cupit et ea, quae intellegenda sunt, credenda tantum modo existimat, cui rei fides prosit, ignorat; nam pia fides sine spe et sine caritate esse non uult. sic igitur homo fidelis debet credere, quod nondum uidet, ut uisionem et speret et amet.
- 120.9.1
Et uisibilium quidem rerum praeteritarum, quae temporaliter transierunt, sola fides est, quoniam non adhuc uidenda sperantur, sed facta et transacta creduntur, sicut est illud, quod Christus semel pro peccatis nostris mortuus est et resurrexit nec iam morietur et mors ei ultra non dominabitur. ea uero, quae nondum sunt, sed futura sunt sicut nostrorum spiritalium corporum resurrectio, ita creduntur, ut etiam uidenda sperentur; sed ostendi modo nullo possunt modo. quae uero ita sunt, ut neque praetereant neque futura sint, sed aeterna permaneant, partim sunt inuisibilia sicut iustitia, sicut sapientia, partim uisibilia sicut Christi inmortale iam corpus. sed inuisibilia intellecta conspiciuntur ac per hoc et ipsa modo quodam sibi congruo uidentur et, cum uidentur, multo certiora sunt quam ea, quae corporis sensus adtingit; sed ideo dicuntur inuisibilia. quia oculis istis mortalibus uideri omnino non possunt. at illa, quae uisibilia sunt permanentia, possunt, si ostendantur. etiam his mortalibus oculis conspici, sicut se discipulis post resurrectionem dominus ostendit, sicut etiam post ascensionem apostolo Paulo et diacono Stephano.
- 120.10.1
Proinde ista uisibilia permanentia ita credimus, ut, etiam si non demonstrentur, speremus ea nos quandoque uisuros nec ea conemur ratione intellectuque comprehendere, nisi ut ea, quia uisibilia sunt, ab inuisibilibus distinctius cogitemus, et, cum cogitatione, qualia sint, imaginamur, satis utique nouimus ea nobis nota non esse. nam et Antiochiam cogito incognitam sed non sicut Carthaginem cognitam; illam quippe uisionem cogitatio mea fingit, hanc recolit; nequaquam tamen dubito, siue quod de illa testibus multis siue quod de ista meis aspectibus credidi. iustitiam uero et sapientiam et quicquid eius modi est non aliter imaginamur, aliter contuemur, sed haec inuisibilia simplici mentis atque rationis intentione intellecta conspicimus sine ullis formis et molibus corporalibus, sine ullis liniamentis figurisque membrorum, sine ullis localibus siue finibus siue spatiis infinitis. ipsumque lumen, 6 quo cuncta ista discernimus, in quo nobis satis apparet, quid credamus incognitum, quid cognitum teneamus, quam formam corporis recordemur, quam cogitatione fingamus, quid corporis sensus adtingat, quid imaginetur animus simile corpori, quid certum et omnium corporum dissimillimum intellegentia contempletur, hoc ergo lumen, ubi haec cuncta diiudicantur, non utique sicut huius solis et cuiusque corporei luminis fulgor per localia spatia circumquaque diffunditur mentemque nostram quasi uisibili candore conlustrat, sed inuisibiliter et ineffabiliter et tamen intellegibiliter lucet tamque nobis\' certum est, quam nobis effecit certa, quae secundum ipsum cuncta conspicimus.
- 120.11.1
Cum igitur tria sint rerum genera, quae uidentur, unum corporalium, sicut sunt caelum et terra et quicquid in eis corporeus sensus cernit et tangit, alterum simile corporalibus, sicut sunt ea, quae spiritu cogitata imaginamur siue recordata uel oblata quasi corpora contuemur, unde sunt etiam uisiones, quae uel in somnis uel in aliquo mentis excessu his quasi localibus quantitatibus ingeruntur, tertium ab utroque discretum, quod neque sit corpus neque habeat ullam similitudinem corporis, sicuti est sapientia, quae mente intellecta conspicitur et in cuius luce de his omnibus ueraciter iudicatur, in quo istorum genere credendum est esse istam, quam nosse nolumus, trinitatem? profecto aut in aliquo aut in nullo. si in aliquo, eo utique, quod est aliis duobus praestantius, sicut est sapientia. quod si donum eius in nobis est et minus est quam illa summa et incommutabilis, quae dei sapientia dicitur — puto, quod non debemus dono suo inferius cogitare donantem — si autem aliquis splendor eius in nobis est, quae nostra sapientia dicitur, quantumcumque eius per speculum etio in aenigmate capere possumus, oportet eam et ab omnibus corporibus et ab omnibus corporum similitudinibus secernamus.
- 120.12.1
Si autem in nullo istorum genere esse putanda est ista trinitas et sic est inuisibilis, ut nec mente uideatur, multo minus de illa huius modi opinionem habere debemus, ut eam rebus corporalibus uel corporalium rerum imaginibus similem esse credamus. non enim corpora pulchritudine molis aut magnitudine superat sed dissimilitudine ac disparilitate naturae et, si discreta est a comparatione bonorum animi nostri, qualia sunt sapientia, iustitia, caritas, castitas et cetera talia, quae profecto non mole corporis pendimus nec eorum quasi corporeas formas cogitatione figuramus, sed ea, quando recte intellegimus, sine aliqua corpulentia uel similitudine corpulentiae in luce mentis aspicimus, quanto est ab omnium qualitatum et quantitatum corporalium comparatione discretior! non eam tamen a nostro intellectu omnino abhorrere apostolus testis est, ubi ait: Inuisibilia enim eius a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius uirtus ac diuinitas. ac per hoc, cum eadem trinitas fecerit et corpus et animam, sine dubitatione est utroque praestantior. anima itaque considerata, maxime humana et rationalis atque intellectualis, quae ad eius imaginem facta est, si cogitationes nostras et intellegentias non euicerit, sed eius, quod habet praecipuum, id est ipsam mentem atque intellegentiam mente atque intellegentia potuerimus adprehendere, non erit fortassis absurdum, ut eam ad suum quoque creatorem intellegendum ipso adiuuante meditemur adtollere. si autem in se ipsa deficit sibique succumbit, pia fide contenta sit, quam diu peregrinatur a domino, donec fiat in homine, quod promissum est, faciente illo, qui potens est, sicut ait apostolus, facere supra, quam petimus et intellegimus.
- 120.13.1
Quae cum ita sint, interim uolo, ut legas ea, quae ad istam quaestionem pertinentia iam multa conscripsimus, illa etiam, quae in manibus habemus et propter magnitudinem tam difficilis quaestionis nondum possumus explicare. nunc nero tene inconcussa fide patrem et filium et spiritum sanctum esse trinitatem et tamen unum deum, non quod sit eorum communis quasi quarta diuinitas, sed quod sit ipsa ineffabiliter inseparabilis trinitas, patremque solum genuisse filium filiumque solum a patre genitum, spiritum uero sanctum et patris esse et filii spiritum. et quicquid tibi, cum ista cogitas, corporeae similitudinis occurrerit, abnue, nega, respue, abice, fuge; non enim parua inchoatio est cogitationis dei, si ante, quam possimus nosse, quid sit, incipiamus iam nosse, quid non sit. intellectum uero ualde ama, quia et ipsae scripturae sanctae, quae magnarum rerum ante intellegentiam suadent fidem, nisi eas recte intellegas, utiles tibi esse non possunt. omnes enim haeretici, qui eas in auctoritate recipiunt, ipsas sibi uidentur sectari, cum suos potius sectentur errores, ac per hoc, non quod eas contemnant, sed quod eas non intellegant, haeretici sunt.
- 120.14.1
Tu autem, carissime, ora fortiter et fideliter, ut det tibi dominus intellectum ac sic ea, quae forinsecus adhibet diligentia praeceptoris siue doctoris, possint esse fructuosa, quoniam, neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus, cui dicimus: is Pater noster, qui es in caelis, non quia ibi est et hic non est, qui praesentia incorporea ubique totus est, sed quod in eis habitare dicitur, quorum pietati adest, et hi maxime in caelis sunt, ubi et nostra est conuersatio, si nos ueraciter os nostrum sursum cor habere respondeat. nam etsi carnaliter acciperemus, quod scriptum est: Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum, et ibi et hic eum esse credere debemus, quamuis non totum ibi, quia hic essent pedes, nec totum hic, quia ibi essent superiores corporis partes. quam cogitationem carnalem rursum nobis illud excuteret, quod de illo scriptum est, quia caelum mensus est palmo et terram pugillo. quis enim sedeat in spatio palmi sui aut in tanto loco pedes ponat, quantum eius pugnus adprehendit? nisi forte in tantum caro uana progreditur, ut ei parum sit humana membra substantiae dei tribuere, si ea non etiam monstruosa confingat, ubi palmus lumbis et pugillus plantis ambabus coniunctisque sit latior. sed haec dicuntur. ut, cum sibi non conueniunt, quae carnaliter audimus, eis ipsis admoniti ineffabiliter spiritalia cogitemus.
- 120.15.1
Unde etiam si corpus domini, quod de sepulcro excitatum leuauit in caelum, non nisi in specie humana membrisque cogitamus, non tamen ita putandum est sedere ad dexteram patris, ut ei pater ad sinistram sedere uideatur. in illa quippe beatitudine, quae omnem superat humanum intellectum, sola dextera est et eadem dextera eiusdem beatitudinis nomen est. proinde nec illud, quod post resurrectionem suam dixit Mariae: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem, tam absurde accipiendum est, ut aestimemus eum, cum ascendisset, uoluisse a feminis tangi, qui se tangendum uiris ante, quam ascenderet, praebuit. sed Mariae profecto, in qua figura ecclesia est, quando illud dixit, intellegi uoluit tunc ascendisse ad patrem, cum illum patri cognouit aequalem et tali fide illum salubriter tetigit, ne, si hoc solum eum esse crederet, quod in carne apparuerat, non bene tangeret. sic eum Photinus haereticus tetigit, qui hominem tantum modo Christum credidit.
- 120.16.1
Et si forte in his uerbis domini aliud aptius meliusque intellegi potest, opinio tamen, qua putatur substantia esse patris in caelo, secundum quod pater una in trinitate persona est, diuinitas uero non in caelo tantum sed ubique est, quasi aliud sit pater aliud diuinitas eius, quae illi communis est cum filio et spiritu sancto, ut ipsa trinitas tamquam locis corporalibus et tamquam corporea sit, diuinitas uero una trium personarum ubique sit praesens et ipsa sola tamquam incorporea ubique sit tota, sine dubitatione respuenda est. si enim qualitas eorum esset — quod absit, ut in patre aut filio aut spiritu sancto aliud sit qualitas aliud substantia —, tamen si eorum qualitas esse posset, utique amplius alicui quam in sua substantia esse non posset; si autem substantia est et alia est, quam sunt ipsi, alia substantia est, quod nihilo minus falsissime creditur.
- 120.17.1
\'Sed si forte minus intellegis, inter qualitatem atque substantiam quid intersit, hoc certe facilius aduertis, quod et diuinitas trinitatis — quae putatur alia esse, quam est ipsa trinitas, et propter hanc dici non tres deos sed unum deum, quoniam ipsa est tribus una communis — aut substantia est aut non est substantia. si substantia est et alia est quam pater aut filius aut spiritus sanctus aut eadem simul trinitas, procul dubio alia substantia est; hoc autem ueritas refellit et respuit. si autem non est substantia ista diuinitas et ipsa est deus, quia ipsa est ubique tota, non illa trinitas, ergo deus non est substantia; quis hoc catholicus dixerit? item si non est substantia ista diuinitas et secundum hanc est trinitas unus deus, quod haec una est in tribus, non debuit dici pater et filius et spiritus sanctus unius substantiae sed unius diuinitatis, quae non est substantia. agnoscis autem in fide catholica, quoniam hoc est uerum, hoc esse firmatum, quod pater et filius et spiritus sanctus ideo, cum sit trinitas, unus est deus, quod inseparabiliter sint unius eiusdemque substantiae uel, si hoc melius dicitur, essentiae. nam nonnulli nostri et maxime Graeci trinitatem, quae deus est, magis essentiam quam unam substantiam esse dixerunt aliquid inter haec duo nomina esse arbitrantes uel intellegentes, unde nunc disputare non opus est, quod, etsi diuinitatem istam, quae aliud existimatur esse quam ipsa trinitas, non substantiam sed essentiam dixerimus, eadem falsitas consequetur. si enim alia est quam ipsa trinitas, altera erit essentia, quod absit ut catholicus sentiat. restat itaque, ut ita credamus unius esse substantiae trinitatem, ut ipsa essentia non aliud sit quam ipsa trinitas. ad quam uidendam quantum libet in hac uita proficiamus, per speculum erit et in aenigmate, quod uidebimus. cum uero, quod in resurrectione promittitur, spiritale corpus habere coeperimus, siue illam mente siue mirabili modo, quoniam ineffabilis est spiritalis corporis gratia, etiam corpore uideamus, non tamen per locorum interualla nec in parte minorem in parte maiorem, quoniam non est corpus et ubique tota est, pro nostra capacitate uidebimus.
- 120.18.1
Quod uero posuisti in epistula tua uideri tibi uel potius, quod uidebatur tibi nihil uiuum secundum substantiam inesse iustitiae ideoque te non posse adhuc deum, id est uiuentem naturam iustitiae similem cogitare, quae \'iustitia, sicut dicis, \'non in se sed in nobis uiuit, immo potius nos secundum illam uiuimus, ipsa uero per se iustitia nequaquam uiuit\\ ad hoc ut tibi ipse respondeas, illud intuere, utrum recte dici possit uitam ipsam non uiuere, qua fit, ut uiuat, quicquid non falso dicimus uiuere. puto enim absurdum tibi uideri, ut per uitam uiuatur et uita non uiuat porro si uita ipsa praecipue uiuit, qua uiuit omne, quod uiuit, recole, obsecro, quas dicat scriptura diuina animas mortuas; profecto inuenies iniustas, impias, infideles. nam licet per illas uiuant corpora impiorum, de quibus dictum est, quod mortui sepeliant mortuos suos, et ibi intellegantur etiam iniquae animae non esse sine aliqua uita — neque enim aliter ex eis possent corpora uiuere nisi qualicumque uita, qua omnino animae carere non possunt, unde inmortales merito uocantur —, non tamen ob aliud amissa n iustitia dicuntur mortuae, nisi quia et animarum licet inmortaliter uita qualicumque uiuentium uerior et maior uita iustitia est tamquam uita uitarum, quae cum sunt in corporibus, etiam ipsa corpora uiua sunt, quae per se ipsa uiuere nequeunt. quapropter si animae non possunt nisi etiam in se ipsis utcumque uiuere, quia ex eis uiuunt et corpora, a quibus deserta moriuntur, quanto magis uera iustitia etiam in se ipsa uiuere intellegenda est, ex qua sic uiuunt animae, ut hac amissa mortuae nuncupentur, quamuis quantulacumque uita non desinant uiuere! a
- 120.19.1
Ea porro iustitia, quae uiuit in se ipsa, procul dubio deus est atque incommutabiliter uiuit. sicut autem, cum sit in se ipsa uita, etiam nobis fit uita, cum eius efficimur utcumque participes, ita, cum in se ipsa sit iustitia, etiam nobis fit iustitia, cum ei cohaerendo iuste uiuimus, et tanto magis minusue iusti sumus, quanto illi magis minusue cohaeremus. a unde scriptum est de unigenito filio dei, cum sit utique patris sapientia atque iustitia et semper in se ipsa sit, quod factus sit nobis a deo sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quem ad modum scriptum est, qui gloriatur, in domino glorietur. quod quidem et ipse uidisti addendo atque dicendo: Nisi forte non haec humanae aequitatis sed illa, quae deus est, sola adseratur esse iustitia\', est plane ille summus deus uera iustitia uel ille uerus deus summa iustitia, quam profecto esurire ac sitire ea nostra est in hac peregrinatione iustitia et qua postea saturari ea nostra est in aeternitate plena iustitia. non ergo deum nostrae iustitiae similem cogitemus, sed cogitemus nos potius tanto similiores deo, quanto esse potuerimus eius participatione iustiores.
- 120.20.1
Si ergo cauendum est, ne iustitiae nostrae similem putemus deum, quoniam lumen, quod inluminat, incomparabiliter excellentius est illo, quod inluminatur, quanto magis caueri oportet, ne aliquid inferius et quodam modo decoloratius eum esse credamus, quam est nostra iustitia! quid est autem aliud iustitia, cum in nobis est, uel quaelibet uirtus, qua recte sapienterque uiuitur, quam interioris hominis pulchritudo? et certe secundum hanc pulchritudinem magis quam corpus sumus ad imaginem dei, unde nobis dicitur: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae ad probandum uos, quae sit uoluntas dei, quod bonum et placitum et perfectum. si ergo non in mole neque in distantibus per loca sua partibus, sicut corpora siue cernuntur siue cogitantur, sed in uirtute intellegibili, qualis est iustitia, mentem dicimus seu nouimus seu uolumus pulchram et secundum hanc pulchritudinem reformamur ad imaginem dei, profecto ipsius dei, qui nos formauit et reformat ad imaginem suam, non in aliqua mole corporea suspicanda est pulchritudo eoque iustorum mentibus credendus est incomparabiliter pulchrior, quo est incomparabiliter iustior. haec dilectionem tuam, quantum ad usitatum epistularum modum pertinet, prolixius forsitan, quam expectabas. quantum autem ad tam magnae rei quaestionem, breuiter admonuisse suffecerit, non ut satis sit eruditioni tuae, sed ut aliis quoque lectis auditisue diligenter instructus ipse uberius tua secus dicta redarguas, quod est utique tanto melius, quanto fit humilius et fidelius.
- 121.1.1
De paucis, quae nunc iam ad nauem currente litterarum perlatore et mihi in ipsius festinatione properanti in mentem uenemnt, ne sine corollario mihi rescribas, aliqua proponam. quae si forte lucida sunt et mihi uidentur obscura, nemo prudentium filiorum, qui forte de nostris in hora lectiunculae huius circa te steterint, de insipientia mea rideat, sed potius beniuolentia fraternae caritatis faueat instruendo, ut efficiar uidentium particeps et ex doctrina tua inluminatis mentibus considerantium mirabilia de lege domini.
- 121.2.1
Dic ergo mihi, benedicte doctor Israhel, quid sit, quod dicit in psalmo quinto decimo: Sanctis, qui in terra sunt eius, mirificauit omnes uoluntates suas inter illos. multiplicatae sunt enim infirmitates eorum; postea accelerauerunt. quos ait sanctos, qui in terra sint sancti? num illos ludaeos, qui filii carnis Abrahae et non filii repromissionis excluduntur a semine, quod in Isaac uocatum est, ideo sanctos in terra, quia sancti genere carnali, uita autem sensuque terreni sunt, qui terrena sapiunt et carnali obseruantia in uetustate litterae consenescunt non renascentes in nouam creaturam, quia non receperunt eum, per quem uetera transierunt et facta sunt noua? sic enim forte eos in hoc psalmo sanctos appellat, quo modo et in euangelio iustos, ubi dicit: Non ueni iustos uocare sed peccatores, id est illos iustos. qui in sanctitate generis et littera legis gloriantur, quibus dicitur: Nolite gloriari patrem Abraham, quia potens est deus de lapidibus istis excitare filios Abra- is ham. quorum forma in illo Pharisaeo proponitur, qui iustitias suas tamquam nescienti domino recolens praedicabat in templo non orans, ut exaudiretur, sed exigens quasi debitum meriti pro operibus bonis quidem sed ingratis deo, quia, quod iustitia aedificauerat, superbia destruebat nec id ipsum silentio sed uoce clamabat, ut appareret eum non diuinis auribus loqui, quia et ab hominibus uellet audiri; atque ideo non placuit deo, quia placebat sibi: Quoniam dissipauit dominus ossa hominum sibi placentium. confusi sunt, inquit, quia spreuit illos, qui cor humile et contribulatum non spernit.
- 121.3.1
Denique et in ipsa euangelii parabola, qua Pharisaei et publicani persona confertur, euidenter ostendit ipse dominus, quid in homine suscipiat, quid repellat, sicut scriptum est, quia deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. ideo protestatur magis iustificatum abisse e templo publicanum de confessione peccatorum suorum quam Pharisaeum de inputatione iustitiarum suarum. merito autem ille laudator sui repudiatus abscessit a facie dei, qui cum ipso nomine peritiam legis praeferret, oblitus fuerat in propheta dicentem dominum: Super quem habitabo nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? ille autem in corde contrito sui accusator accipitur et obtinet ueniam de confessis peccatis propter gratiam humilitatis sancto illo Pharisaeo, quales Iudaei sancti sunt, reportante sarcinam peccatorum de iactantia sanctitatis. ipsius nimirum sunt forma Iudaei illi, de quibus apostolus ait, quod suam iustitiam statuere cupientes, quae ex lege est, iustitiae dei non sunt subiecti, quae est ex fide, quae reputata est Abraham patri nostro ad iustitiam non ex operibus, quia secundum omnipotentiam dei credidit deo, apud quem ille uere iustus est, qui ex fide uiuit nec sanctus in terra est sed in caelo, quia non carne sed spiritu ambulat, cuius conuersatio in caelis est non glorianti in concisione carnis sed in circumcisione cordis, quae non littera sed spiritu agitur inuisibiliter, unde laus eius non est ex & hominibus sed ex deo.
- 121.4.1
Deinde quod iungit in eodem uersiculo: Mirasfecituoluntates suas inter illos, credo ex eo dicit, quod ipsis primum lucernam legis accendit et praecepta uiuendi dedit. notas, enim inquit, fecit uias suas Moysi et filiis Israhel uoluntates suas. deinde ipsum pietatis suae sacramentum in ipsis operatus est natus in carne ex uirgine deus in gente ipsorum et de carne ipsorum factus ex semine Dauid homo, deinde uirtutes sanitatum, quas in ipsis et coram ipsis perfecit quippe haec non modo creditus sed et blasphematus ab eis, cum dicerent: Hic homo si a deo esset, non curaret sabbatis et: Non eicit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum. propter hanc mentem obdurata impietate caecatam multiplicatae sunt infirmitates et tenebrae eorum.
- 121.5.1
Sed quid est, quod ait: Postea accelerauerunt? utrum in paenitentiam sicut illi in actibus apostolorum, qui beati Petri praedicatione compuncti crediderunt in eum, quem crucifixerant, et festinantes tanto expiari peccato ad donum gratiae cucurrerunt? an uero, quia uirtutes animae ex fide et caritate dei roborantur, illis impiis utroque uacuis multiplicatae sunt infirmitates animae ex impietate scelerum mortiferis languoribus occupatae? Christus etenim lumen et uita credentium est et sanitas sub pennis eius. unde non mirum, si et tenebrae et infirmitates eorum multiplicatae sunt in interitum, qui uitam et lucem non receperunt neque sub pennis eius manere uoluerunt, quos, ut ipse flens in euangelio suo protestatur, saepe uoluit congregare sub alas suas, sicut gallina congregat pullos suos, et noluerunt. multiplicatis ergo infirmitatibus quo accelerauerunt? forte in crucem domini conclamandam et inuito Pilato nefariis uocibus extorquendam, ut adimplerent mensuram patrum suorum, ut isti dominum prophetarum occiderent, quorum patres ipsos prophetas interfecerunt, a quibus hic mundi saluator esse uenturus nuntiabatur. postea accelerauerunt; ueloces enim pedes eorum ad effundendum sanguinem. contritio et infelicitas in uiis eorum et uiam pacis non cognouerunt, id est Christum, qui dicit: Ego sum uia.
- 121.6.1
In consequenti psalmo illud mihi exponi desidero, quid dicat: De absconditis tuis adimpletus est uenter eorum. saturati sunt porcina uel, sicut in quibusdam psalteriis scriptum audio, saturati sunt filiis et reliquerunt, quae superfuerunt, paruulis suis.
- 121.7.1
iiursus in alio psalmo admirari soleo filium ad patrem loqui intellegens in psalmo quinquagesimo octauo, ubi de Iudaeis inimicis, de quibus supra dixerat: Ecce ipsi loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum, paulo infra dicit: Ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legis tuae. disperge illos in uirtute tua et destrue eos, domine. quod in his usque in hodiernum diem uidemus impleri; destructi sunt enim a ueteri sua gloria sine templo et sine sacrificiis ac sine prophetis in omnium gentium dispersione uiuentes. sed quid miramur, quod iam per prophetam tr. pro eis non occidendis rogabat, pro quibus et sub ipso tempore passionis iam ad crucem eum ducentibus precabatur dicens: Pater, dimitte eis; non enim sciunt, quid faciunt? uerum quod adiecit: Ne umquam obliuiscantur legis tuae, tamquam propter hoc necessaria esset etiam sine fide euangelii uita eorum, obscurum mihi fateor. quid enim his ad salutem, quae sola fide quaeritur, prodest in legis memoria et meditatione uersari, nisi forte propter honorem legis ipsius uel generis Abraham, ut etiam in parte terrena carnalis seminis eius, quae uidentur secundum harenam maris computari, legis antiquae littera perseueret, ne forte aliqui legendo legem inluminentur ad fidem Christi, qui et legis et prophetarum finis est et in omnibus eorum libris praefiguratus ac prophetatus elucet? aut quia ex ipsis impiis eorum generatio uentura est electorum, qui de singulis tribubus electi in duodenis milibus signabuntur, quibus ipsa reuelatio beati Iohannis ex uoce angeli praenuntiantis hoc testimonium perhibet, quia comitatui regis aeterni familiarius adhaerebunt penitus inmaculati et humanae coniunctionis expertes? de quibus specialiter ait: Sequentur agnum, quocumque ierit, quia cum mulieribus se non coinquinauerunt; uirgines enim sunt.
- 121.8.1
In sexagesimo sexto praeter alia illud obscurissimum mih est, quod ait: Verum tamen deus conquassabit capita inimicorum suorum uerticem capilli perambulantium in delictis suis, quid sit uerticem capilli perambulare in delictis. non enim dixit \'uerticem capitis\' sed \'uerticem capilli\', qui sine sensu est. an repletum peccatis hominem uult ostendere? scriptum est: Omne corin dolore a pedibus usque ad caput. et paulo infra quod ait: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso, a quo ipso? et numquid canes dei possunt dici gentiles. quos ipse in euangelio canes nominat? aut ne forte ipsos canes dei dicat. quales aestimari possunt, si qui in nomine Christiano gentiliter uiuant, quorum pars cum infidelibus ponitur, quia deum, quem uerbis colunt, factis negant?
- 121.9.1
Haec interim de psalmis; nunc et de apostolo quodcumque proponam. dicit ad Ephesios, quod in alia epistula dixerat de gradibus uel ordinibus dispositionum dei operante spiritu sancto diuisiones gratiarum: Et quosdam quidem dedit apostolos, quosdam autem prophetas, alios uero euangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum et reliqua. hoc opto distinguas mihi in hac diuersitate nominum, quae sit cuique nomini officiorum uel gratiarum proprietas, quid proprium sit apostolorum, quid prophetarum, quid euangelistarum, quid pastorum quidue doctorum. in omnibus enim his diuersis nominibus simile et prope unum doctrinae officium uideo fuisse tractatum. hos autem prophetas, quos post apostolos posuit, non puto illos esse, qui ordine temporum ante apostolos fuerunt, sed istos, quibus iam sub apostolis per gratiam donabatur aut interpretatio scripturarum et inspectio mentium aut praedictio temporis secuturi, ut Agabus cernebat, qui et famem instantem praedixit et, quae beatus Paulus in Hierosolymis passurus esset, et uerbo denuntiauit et signo zonae eius ostendit. inter pastores specialiter et doctores quid intersit, dinoscere uolo, quia praepositis ecclesiae utrumque nomen adscribi solet.
- 121.10.1
Item, quod ait ad Timotheum: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omibus hominibus, quaeso exponas mihi, quod discrimen sit in hac diuersitate uerborum, cum omnia mihi, quae gerenda dixit, orationis officio conuenire uideantur.
- 121.11.1
Item, quod ad Romanos ait, interrogo et rogo, ut edisseras mihi; multum enim caecutire me fateor in hac apostoli sententia de Iudaeis, quod ait: Secundum euangelium quidem inimici propter uos, secundum electionem autem carissimi propter patres. quo modo idem et inimici propter nos, qui credidimus ex gentibus, tamquam non potuerint gentes credere, nisi Iudaei non credidissent? aut ipse unus omnium creator deus, qui omnes homines saluos fieri uult et in agnitionem ueritatis uenire, capax non fuit adquisitionis utriusque, nisi alterum pro altero possideret? deinde carissimi propter patres quo modo aut unde carissimi, si non credant et inimici deo esse persistant? nonne, inquit, qui oderant te, deus, oderam illos et super inimicos tuos tabescebam? perfecto odio oderam illos. certe hoc puto paterna uox loquitur ad filium per prophetam in eodem psalmo, ubi supra de parte credentium dixerat: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, deus, nimis confortati sunt principatus eorum. quid autem illis prodest ad salutem, quae non nisi per fidem et gratiam Christi capitur, si propter patres carissimi deo sint? cui bono diliguntur, quos necesse est propter hoc damnari, quod propter suam infidelitatem a prophetarum et patriarcharum parentum fide discrepantes inimici sunt euangelio Christi? si ergo carissimi deo, quo modo peribunt? et si non credunt, quo modo non peribunt? si propter patres sine suo merito diliguntur, quo modo et propter patres non saluabuntur? sed etsi fuerint Noe, Danihel et Iob in medio eorum, filios impios non saluabunt, soli salui erunt.
- 121.12.1
Adhuc aliud obscurius mihi erue de profundo et in uadum profer. in epistula Colossensium omnino colligere non possum, quod ait: Nemo uos seducat uolens in humilitate et religione angelorum, quae non uidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae et non tenens caput. de quibus angelis dicit? si de inimicis et malis, quae illorum religio aut quae humilitas et qui sit magister seductionis huius, qui per obtentum nescio cuius angelicae religionis quasi uisa et comperta doceat, quae non uidit? sine dubio haeretici, qui doctrinas daemoniorum et sequuntur et promunt, conceptis ab eorum spiritu adinuentionibus, quae non uiderunt phantasmata, quasi uisa fingentes et pestiferis disputationibus in corda male credula seminantes hi sunt, qui non tenent caput, id est Christum fontem ueritatis, cuius doctrinae quicquid aduersatur, insanum est, et hi caeci duces caecorum, de quibus dici puto: Me dereliquerunt fontem aquae uiuae et foderunt sibi lacus contritos, qui non tenent aquam.
- 121.13.1
Deinde in subsequenti capite adiecit: Ne tetigeritis neque gustaueritis neque contrectaueritis, quae sunt omnia in interitum ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. quae sunt ista, quibus et rationem sapientiae inesse testatur magister ueritatis et tamen ipsam ueritatem religionis inesse abnegat? ne forte de talibus loquitur, de quibus ad Timotheum dicit: Habentes autem speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes? rogo ergo specialiter haec capitula duo de Colossensium epistula per singula mihi uerba dissoluas, quia laudabilibus execranda permiscuit. quid enim tam laudabile quam ratio sapientiae et quid tam execrabile quam superstitio erroris? humilitas quoque et deo placita et maxime in uera religione laudabilis cum ratione sapientiae ipsis datur, de quorum doctrinis et actibus dicitur nobis: Ne tetigeritis neque gustaueritis, quae sunt in interitum, quia non sunt ex deo et omne, quod non est ex fide, peccatum est. deus autem dissipauit consilia sapientium, qui deo stulti sunt per prudentiam carnis, quae non potest legi dei esse subiecta; scit enim cogitationes hominum, quoniam uanae sunt. qualem humilitatem qualemque rationem sapientiae superstitioni hominum doctrinis uenienti inesse dicat, requiro. et quod ait: Ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis, prorsus haec parum intellego, quia in eadem sententia magna mihi uidetur esse discretio; arbitror enim eum de abstinentia qualibet ficta uel inutili, qualis solet ab haereticis affectari, hoc dicere \'ad non parcendum corpori\', quod autem adiecit \'non in honore aliquo\', quia sancti operis speciem non in fide ueritatis exercentes nullius gloriae honore uel fructu agunt, quod in magna erroris peruersi reprehensione conficiunt transfigurantes se in ministros iustitiae. sed quod adiecit \'ad saturitatem carnis\', contrarium mihi uidetur illi, quod dicit \'ad non parcendum corpori\'; uidetur enim mihi ille non parcere corpori, qui carnem ieiuniis domat, sicut apostolus dicit: Liuidum facio corpus meum et in seruitutem redigo, a quo opere saturitas carnis aliena est, nisi forte et ipsam saturandae carnis curam, quae maxime obseruantiam religionis praetendentibus probrosa est, non parcere corpori dixit secundum illud honestatis praeceptum, quod alibi dicit, ut unusquisque suum uas honorifice possidere nouerit, ut hostiam uiuam et placentem deo suum corpus exhibeat non in saturitatem carnis, quia distentio corporis animae sobrietatem necat et inimica est castitati.
- 121.14.1
Restat, ut aliquid et de euangelicis locis suggeram beatitudini tuae, non quidem quanta legenti per otium occurrere solent — nec enim nunc uacabat dispersa per libros quaerere aut in reminiscendis memoriam uentilare —, sed uel pauca, quae ad horam dictationis huius in mentem ueniunt, sciscitabor. de resurrectionis forma non grandem sed plenam fidei instructione epistulam, qua secundae consultationi meae, dum Carthagini exhiemarem, rescripseras, si habes relatam in schedis, rogo, ut mittas aut certe retexas eam mihi, quod tibi facile est. nam etsi scriptura non extat, quia forte breuis epistula ut tumultuaria tibi inter libros tuos haberi spreta sit, renoua eam mihi eodem sensu promptam de thesauro cordis tui et mitte ad me inter alia responsa, quae reddes mihi, ut spero, praestante mihi ac tibi commeatum dierum Christo, ut ea, quo labor tuus in me fructificet, accipiam, secundum haec capitula scripturarum, de quibus te, qui uides quasi per deum, interrogaui, ut audiam, quid in te uel ex te mihi loquatur deus.
- 121.15.1
Hoc autem rogo lucere mihi facias, quo modo uel qua ratione dominus post resurrectionem uel mulieribus, quae primae ad sepulcrum uenerunt, uel postea illis duobus in uia, deinde discipulis suis et non agnitus sit et agnitus; in eodem enim corpore resurrexit, in quo et passus est. et quo modo non eadem erat eiusdem corporis forma, quae fuerat, aut, si eadem erat, quo modo non agnoscebatur ab his, qui eam nouerant? illud uero sacramenti esse credo, quod, qui in uia ambulantibus non fuerat agnitus, in fractione panis reuelatus est. id 5 ipsum tamen tuo sensu uolo tenere, non meo.
- 121.16.1
Et quod ad Mariam ait: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem, si comminus stantem non sinebatur adtingere, quo modo eum tangeret, cum ascendisset ad patrem, nisi forte fidei profectu et mentis ascensu, qua deus homini fit longinquus aut proximus? et illa dubitauerat de Christo, quem hortulanum putauerat; ideo fortassis audire meruit: Noli me tangere; indigna enim iudicabatur, ut tangeret manu Christum, quem necdum fide adprehenderat nec intellexerat deum, cum hortulanum putasset, de quo paulo ante ab angelis audierat: Quid quaeritis uiuentem cum mortuis? noli ergo me tangere, quia tibi nondum ascendi ad patrem, cui adhuc tantum homo uideor; postea me tanges, cum ad agnoscendum me credendo conscenderis.\'
- 121.17.1
20 De illis etiam beatissimi Symeonis uerbis quid sentias, edissere mihi, ut sequar sensum tuum, quibus, cum ad uidendum ex oraculo dei Christum agente spiritu uenisset in templum et acceptum sinu benedixisset infantem dominum. ait ad Mariam: Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum, cui contradicetur; et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes. numquid de passione Mariae, quae nusquam scripta est, hoc prophetasse credendus est? an uero de materno & eius affectu, quo postea in tempore passionis adsistens cruci, qua hoc erat fixum, quod ipsa pepererat, maternorum uiscerum dolore confixa est et animam illius illa, quae eius secundum carnem filium ipsa spectante confoderat, crucis rumphea penetrabat? uideo enim et in psalmis de Ioseph ita dictum: Humiliauerunt in compedibus pedes eius; ferrum pertransiit animam eius, sicut euangelio dixit Symeon: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. non ait (carnem) sed \'animam\', in qua pietatis affectio continetur et doloris aculeus quasi gladius operatur, cum aut aliqua carnis suae iniuria afficitur, ut Ioseph, qui non mortis sed iniuriarum pertulit passiones in seruum uenditus et in reum uinculatus et carceri datus, aut cum affectionis internae tristitia uel dolore cruciatur, ut in Maria, quam utique ad crucem domini, in quo tunc sui tantum corporis filium cogitabat, materna mens duxerat, ut, cum eum uidisset mortuum, humana infirmitate lugeret sepeliendumque colligeret nihil sibi de ipsius resurrectione praesumens, qua subsecuturae admirationis fidem in oculis posita passionis poena caecabat, quamuis eandem adstantem cruci suae dominus non morientis infirmitate trepidans consolatus sit, sed ipsam, qua obibat uolens, in potestatem habens mortem plena uirtute uiuentis et constantia resurrecturi de cruce admonet dicens de apostolo beato Iohanne: Mulier, ecce filius tuus itemque illi ibidem consistenti: Ecce mater tua. iam scilicet ab humana fragilitate, qua erat natus ex femina, per crucis mortem demigrans in aeternitatem dei, ut esset in gloria dei patris, delegat homini iura pietatis humanae et ex discipulis suis adulescentior adulescentiorem elegit, ut conuenienter adsignet uirgini apostolo uirginem matrem duo pariter in eadem sententia docens, formam pietatis relinquens nobis, cum est de matre sollicitus, ut, quam relinquebat corpore, non relinqueret cura sed nec corpore relicturus, quia, quem uidebat morientem, mox erat uisura rediuiuum, et illud, quod ad fidem omnium pertineret, salutiferum pietatis suae sacramentum arcana diuini ratione consilii sub hac uoce designans, ut et alii matrem delegaret pro matre habendam et uice sua consolandam atque illi uicissim nouum filium uice corporis sui traderet, immo, ut ita dixerim, gigneret, quo ostenderet eam praeter se, qui ex ea uirgine natus esset, nec habuisse filium nec habere, quia nec saluator tantopere curam de solatio eius habuisset, si illi unicus non fuisset.
- 121.18.1
Sed redeamus ad uerba Symeonis, in quorum clausula intellectum meum caligare fateor: Et tuam, inquit, animam pertransibit framea uel gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes. secundum litteram hoc mihi penitus obscurum est, quia nec Mariam beatissimam usquam legimus occisam, ut de corporali gladio sanctus ille ei futuram passionem prophetasse uideatur. sed quod subiecit: ut reuelentur multorum cordium cogitationes -.scrutans, enim inquit, corda et renes deus —, et de futuro iudicio apostolus ait, quia tunc manifestabit deus operta cordium et occulta tenebrarum. itidemque apostolus spiritaliter exprimens arma caelestia, quibus in interiori nostro debeamus armari, gladium spiritus dicit uerbum dei, de quo ad Hebraeos ait: Viuus est sermo dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens, inquit, usque ad diuisionem animae ac spiritus et reliqua, quae nosti. quid ergo mirum, si istius uerbi ignita uis et ancipitis gladii penetrabilior acies et sancti Ioseph olim et postea beatae Mariae » animam pertransiuit? nam neque in illius neque in huius corpore ferrum transisse cognouimus. atque ut magis pateat ibi prophetam ferrum pro uerbi gladio posuisse, statim subsequente uersiculo ait: Sermo domini igniuit illum. 6 sermo enim dei et ignis et gladius est uerbo ipso deo utrumque dicente de se: Ignem, enim inquit, ueni mittere in terram et quid uolo, nisi iam accendatur? item alibi dicit: Non ueni pacem mittere sed gladium. uides eum unam uim doctrinae suae diuerso ignis et gladii nomine designasse. aut quo modo Mariae inlata per gladium passio uel tribulatio praestaret? itaque hoc scire cupio: quid ad Mariam pertineret, ut reuelarentur multorum cordium cogitationes, aut ubi apparuit, quia ex eo, quod animam eius siue carnalis in ferro siue spiritalis gladius in uerbo dei pertransiuit, exinde multorum cordium cogitationes reuelatae sint? expone ergo hanc maxime de uerbis Symeonis clausulam mihi, quia lucere non dubito sanctae animae tuae, quae de interioris oculi puritate meruit inluminationem spiritus sancti, per quem scrutari et inspicere possit etiam alta dei. deus misereatur mei per orationes tuas et inluminet uultum suum super me per lucernam uerbi tui, sancte domine, beatissime frater in domino Christo unanime, magister meus in fide ueritatis et susceptor meus in uisceribus caritatis Christi.
- 122.1.1
In primis peto caritatem uestram et per Iesum obsecro, ne uos mea contristet absentia corporalis. nam spiritu et cordis affectu puto uos non dubitare nullo modo me a uobis posse discedere, quamuis me amplius contristet quam forte uos ipsos, quod infirmitas mea sufficere non potest omnibus curis, quas de me exigunt membra Christi, quibus me et timor eius et caritas seruire compellit. illud enim nouerit uestra dilectio numquam me absentem fuisse licentiosa libertate sed necessaria seruitute, quae saepe sanctos fratres et collegas meos etiam labores marinos et transmarinos compulit sustinere, a quibus me semper non indeuotio mentis sed minus idonea ualitudo corporis excusauit. proinde, dilectissimi ro fratres, sic agite, ut, quod ait apostolus, siue adueniens et uidens uos siue absens audiam de uobis, quia statis in uno spiritu uno animo conlaborantes fidei euangelicae. si uos aliqua molestia temporalis exagitat, ipsa uos magis admonere debet, quem ad modum de illa uita cogitare debeatis, ubi sine aliquo labore uiuatis euadentes non molestas angustias temporis parui sed horrendas poenas ignis aeterni. nam si modo tanta cura, tanta intentione, tanto labore agitis, ne in aliquos cruciatus transitorios incidatis, quantum uos oportet esse sollicitos, ut sempiternas miserias fugiatis! et si mors sic timetur, quae finit temporalem laborem. quo modo timenda est, quae mittit in aeternum dolorem! et si deliciae saeculi huius breues et sordidae sic amantur, quanto uehementius futuri saeculi gaudia pura et infinita quaerenda sunt! ista cogitantes nolite esse pigri in operibus bonis, ut ad uestri seminis messem suo tempore ueniatis.
- 122.2.1
Nuntiatum est enim mihi, quod morem uestrum de uestiendis pauperibus fueritis obliti, ad quam misericordiam, cum praesens essem, uos exhortatus sum et nunc exhortor, ne uos uincat et pigros faciat contritio mundi huius, cui talia uidetis accidere, qualia dominus et redemptor noster, qui mentiri non potest, uentura praedixit. non solum ergo non debetis minus facere opera misericordiae, sed etiam debetis amplius, quam soletis. sicut enim ad loca munitiora festinatius migrant, qui ruinam domus uident contritis parietibus imminere, sic corda Christiana quanto magis sentiunt mundi huius ruinam crebrescentibus tribulationibus propinquare, tanto magis debent bona, quae in terra recondere disponebant, in thesaurum caelestem inpigra celeritate transferre, ut, si aliqui humanus casus acciderit, gaudeat, qui de loco ruinoso emigrauit, si autem nihil tale fuerit subsecutum, non contristetur, qui quandoque moriturus inmortali domino, ad quem uenturus est, bona propria commendauit. itaque, fratres mei dilectissimi, ex eo, quod quisque habet, secundum suas uires, quas ipse nouit, facite, quod soletis, alacriore animo, quam soletis, et inter omnes saeculi huius molestias apostolicam exhortationem corda retinete, ubi ait: Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis. talia mihi de uobis nuntientur, quibus nouerim non propter meam praesentiam sed propter dei praeceptum, qui numquam est absens, uos solere facere, quod multis annis me praesente et aliquando etiam me absente fecistis. dominus uos in pace conseruet, dilectissimi fratres; orate pro nobis.
- 123.1.1
Multi utroque claudicant pede et ne fractis quidem ceruicibus inclinantur habentes affectum erroris pristini, cum praedicandi eandem non habeant libertatem. sancti fratres, qui cum nostra & sunt paruitate, praecipue sanctae et uenerabiles filiae tuae suppliciter te salutant. fratres tuos, dominum meum Alypium et dominum meum Euodium, ut meo nomine salutes, precor coronam tuam. capta Hierusalem tenetur a Nabuchodonosor nec Hieremiae uult audire consilia; quin potius Aegyptum desiderat, ut moriatur in Taphnes et ibi seruitute pereat sempiterna.
- 124.1.1
Cum habitu ualitudinis uel natura frigus ferre non possim, numquam tamen maiores aestus quam ista hieme tam horrenda. perpeti potui, quod ad uos, ad quos uolatu maria transeunda fuerant, tam in proximo constitutos, tam de longinquo uisendi nos gratia uenientes non dicam pergere sed uolare non potui. et forsitan sanctitas uestra eandem hiemalem asperitatem poenae meae tantum causam putauerit. absit, carissimi. quid enim graue ac molestum uel etiam periculosum habent imbres isti, quod non mihi subeundum ac ferendum fuit, ut ad uos uenirem, tanta in tantis malis nostris solatia, in hac generatione tortuosa ac peruersa tam ardenter accensa de summo lumine lumina suscepta humilitate sublimia et contempta claritate clariora? simul etiam fruerer carnalis patriae meae tam spiritali felicitate, quae uos etiam praesentes habere meruit, de quibus absentibus, cum id, quod nati estis et quod gratia Christi facti estis, audiret, quamuis caritate crederet, tamen, ne non crederetur, narrare forsitan uerebatur.
- 124.2.1
Dicam igitur, quare non uenerim et quibus malis a tanto bono impeditus sum, ut non solum a uobis ueniam sed etiam uestris orationibus ab illo, qui in uobis, quod ei uiuitis, operatur, merear misericordiam. populus Hipponiensis, cui me dominus seruum dedit, cum ex magna ac pene ex omni parte ita infirmus sit, ut pressura etiam leuioris tribulationis possit grauiter aegrotare, nunc tam magna tribulatione caeditur, ut, etiam si non sic esset infirmus, uix eam cum aliqua salute animi sustineret. eum autem, cum modo regressus sum, periculosissime scandalizatum comperi de absentia mea; uestris autem, de quorum spiritali robore gaudemus in domino, sanis utique faucibus sapit quo modo dictum sit: Quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et ego non uror? praesertim quoniam multi sunt hic, qui detrahendo nobis ceterorum animas, a quibus diligi uidemur, aduersus nos perturbare conantur, ut locum in eis diabolo faciant. cum autem irascuntur nobis, de quorum salute satagimus, magnum illis consilium uindicandi est libido moriendi non in corpore sed in corde, ubi funus occulte prius suo putore sentitur, quam nostra cogitatione prospicitur. huic meae sollicitudini procul dubio libenter ignoscitis, praesertim quoniam, si suscenseretis et uelletis ulcisci, nihil fortasse grauius inueniretis, quam id, quod patior, cum uos Tagastae non uideo. spero autem uestris adiutus orationibus, quod mihi ad uos, ubicumque in Africa fueritis, uenire quantocius concedetur, cum hoc, quo nunc detentus sum, praeterierit, si haec ciuitas, in qua laboramus, digna non est, quia nec ego audeo dignam putare, quae nobiscum de uestra praesentia conlaetetur.
- 125.1.2
Dolemus quidem grauiter nec fieri potest, ut parui pendamus, quod in iniurias sanctitatis tuae populus Hipponiensis tanta clamauit; sed multo grauius dolendum est, frater bone, talia de nobis existimari quam illa clamari. quando enim nos credimur cupiditate pecuniae, non dilectione iustitiae seruos dei uelle retinere, nonne optandum est, ut, qui hoc credunt, occultum cordis sui uoce testentur ac sic aliqua, si fieri potest, tanto maiora remedia requirantur, quam ut taciti pereant perniciosis suspicionibus uenenati? quapropter magis satagendum est, unde, etiam priusquam hoc fieret, locuti sumus, quo modo persuadeatur hominibus, quibus nos ad exemplum bonorum operum praebere praecipimur, falsum esse, quod suspicantur, quam quo modo arguendi sint, qui suspiciones suas uocibus uerbisque declarant.
- 125.2.1
Proinde ego sanctae Albinae non suscenseo nec arguendam iudico sed a tali suspicione sanandam. quae quia non in meam personam eadem uerba direxit, sed tamquam de Hipponiensibus questa est, quod aperuerint cupiditatem suam, se non clericatus sed pecuniae causa hominem diuitem atque huius modi pecuniae contemptorem et largitorem apud se tenere uoluisse, tamen, quid de nobis senserit, paene clamauit nec ipsa tantum uerum etiam sancti filii eius, qui hoc etiam ipsa die in abside dixerunt. hos ergo, ut dixi, magis sanandos ab huius modi suspicionibus quam propter has arguendos existimo. ubi enim nobis a spinis talibus securitas et requies praeparari uel praeberi potest, si aduersus nos in tam sanctis nobisque carissimis cordibus nostris pullulare potuere? de te quippe inperitum uulgus hoc sensit, de nobis lumina ecclesiae; unde, quid magis dolendum sit, uides. utrumque autem non accusandum censeo sed sanandum; homines enim sunt it de hominibus talia licet falsa non tamen incredibilia suspicantur. nam utique non usque adeo desipiunt tales homines, ut credant populum suam desiderare pecuniam praesertim iam experti, quod nihil ex ea populus Tagastensis accepit — sic ergo et Hipponiensis —; uerum omnis haec inuidia non nisi in clericos aestuat maximeque in episcopos, quorum uidetur praeminere dominatus, qui uti fruique rebus ecclesiae tamquam possessores et domini existimantur. ad istam cupiditatem tam noxiam atque mortiferam, si fieri potest, meus Alypi, non aedificentur per nos infirmi. recordare, quid locuti fuerimus, antequam ista temptatio, quae plus ad hoc cogit, accideret. ex hoc potius conferendo adiuuante domino prouidere conemur nec nobis sufficiat nostra conscientia, quia non talis causa est, ubi debeat sola sufficere. si enim serui dei non reprobi sumus, si aliquid uiget in nobis illius igniculi, quo caritas non quaerit, quae sua sunt, prouidere utique debemus bona non solum coram deo sed etiam coram hominibus, ne tranquillam aquam bibentes in nostra conscientia pedibus incautis agere conuincamur, ut oues dominicae turbidam bibant.
- 125.3.1
Nam quod scripsisti, de genere iurationis uiolenter extortae ut inter nos requiramus, obsecro te, ne res lucidissimas disputatio nostra faciat obscuras. si enim certa mors intentaretur, ut aliquid inlicitum ac nefarium seruus dei se iuraret esse facturum, mori malle quam iurare debuerat, ne iurationem scelere impleret. nunc uero, cum tantum modo populi perseuerantissimus clamor ad nullum nefas hominem cogeret sed ad id, quod, si fieret, licite fieret, cumque metueretur quidem, ne aliqui perditi, qui multitudini etiam bonorum plerumque miscentur, occasione seditionis et quasi iustae indignationis inuenta in aliquam uim sceleratam rapinarum cupiditate prorumperent, sed tamen illud, quod metuebatur, esset incertum, quis censeat propter incerta non dico damna et quaslibet iniurias corporales sed propter ipsam mortem cauendam certum periurium debere committi? nescio quis ille Regulus nihil in scripturis sanctis de impietate falsae iurationis audierat, nihil de Zachariae falce didicerat et nimirum Carthaginensibus non per sacramenta Christi sed per daemonum inquinamenta iurauerat et tamen certissimos cruciatus et horrendi exempli mortem non, ut iuraret necessitate, pertimuit, sed libera uoluntate, quia iurauerat, ne peieraret, excepit. et Romana tunc illa censura noluit habere non in numero sanctorum sed in numero senatorum nec in caelesti gloria sed in terrestri curia non solum eos, qui metu mortis crudeliumque poenarum apertissime peierare quam ad immanes hostes remeare maluerunt, sed etiam illum, qui reatu periurii se putauerat absolutum, quia post iurationem ficta nescio qua necessitate redierat. ita non adtenderunt, qui eum senatu pepulerunt, quid ipse iurando cogitasset, sed quid ab illo, quibus iurauerat, expectarent. nec legerant, quod nos usquequaque cantamus: Qui iurat proximo suo et non decipit. solemus haec quamuis in hominibus a Christi gratia et nomine alienis cum ingenti admiratione laudare; et adhuc in libris diuinis inquirendum putamus, utrum aliquando licite peieremus, ubi nobis, ne iurandi facilitate in periurium prolabamur, etiam praeceptum est, ne iuremus?
- 125.4.1
Illud sane rectissime dici non ambigo, non secundum uerba iurantis sed secundum expectationem illius, cui iuratur, quam nouit ille, qui iurat, fidem iurationis impleri.. nam uerba difficillime comprehendunt maxime breuiter sententiam, cuius a iurante fides exigitur. unde periuri sunt, qui seruatis uerbis expectationem eorum, quibus iuratum est, deceperunt, et periuri non sunt, qui etiam uerbis non seruatis illud, quod ab eis, cum iurarent, expectatum est, impleuerunt. proinde quia Hipponienses sanctum Pinianum non sicut damnatum sed sicut carissimum inhabitatorem suae ciuitatis habere uoluerunt, etsi uerbis eius non satis comprehendi potuit, usque adeo tamen in promptu est, quid ab illo expectauerint, ut, quod nunc post iurationem absens est, neminem moueat eorum, qui audire potuerunt certa eum causa profecturum esse cum uoluntate redeundi. ac per hoc periurus nec erit nec ab eis putabitur, nisi eorum expectationem deceperit; non autem decipiet, nisi aut uoluntatem mutauerit apud eos habitandi aut aliquando discesserit sine dispositione redeundi, quod absit ab eius moribus et fide, quam Christo et ecclesiae debitam seruat. nam ut omittam, quod mecum nosti, quam sit tremendum de periurio diuinum iudicium, illud certe scio, nulli nos deinceps suscensere debere, qui nobis iurantibus non crediderit, si talis uiri periurium non modo aequo animo ferendum uerum etiam defendendum putabimus. quod et a nobis et ab illo auertat illius misericordia, qui eruit a temptatione sperantes in se. sicut ergo in commonitorio rescripsisti, impleat promissum, quod ita se promisit ab Hippone non recessurum, quem ad modum ego uel ipsi Hipponienses non recedimus, quibus tamen et abeundi et redeundi facultas est libera, nisi quod his, qui iuratione non detinentur, etiam omnino et migrandi et non redeundi sine periurii reatu potestas est.
- 125.5.1
Clericos sane nostros uel fratres in monasterio constitutos participes uel hortatores fuisse contumeliarum tuarum utrum probari possit, ignoro. nam cum hoc quaesissem, dictum est unum tantum modo Carthaginensem de monasterio clamasse cum populo, cum illum presbyterum peterent, non cum in te indigna iactarent adiunxi huic epistulae ipsius promissionis exemplum ex chartula eadem translatum, quam ipse subscripsit, et me inspiciente emendatum.
- 126.1.1
Dolorem animi tui, quem te scribis explicare non posse, consolari aequum est, non augere, ut, si fieri potest, sanemus suspiciones tuas, non ut eis pro nostra causa suscensendo uenerandum cor tuum et deo dicatum amplius perturbemus. sancto fratri nostro filio tuo Piniano nullus ab Hipponiensibus metus mortis ingestus est, etiamsi forte ipse tale aliquid timuit; nam et nos metuebamus, ne ab aliquibus perditis, qui saepe multitudini occulta conspiratione miscentur, in uiolentam prorumperetur audaciam occasione seditionis inuenta, quam uelut iusta indignatione concitaret. sed, sicut post audire potuimus, nihil tale a quoquam dictum est uel molitum, sed uere in fratrem meum Alypium multa contumeliosa et indigna clamabant, a quo tam ingenti reatu utinam per illius orationes mereantur absolui. ego autem post primos eorum clamores cum eis dixissem de illo inuito non ordinando, qua iam promissione detinerer, atque adiecissem, quod, si mea fide uiolata illum haberent presbyterum, me episcopum non haberent, ad nostra subsellia relicta turba redieram. tum illi aliquantulum inopinata mea responsione cunctati atque turbati uelut flamma uento paululum pressa deinde coeperunt multo ardentius excitari existimantes fieri posse, ut uel mihi extorqueretur illud non seruare promissum uel me tenente promissi fidem ab alio episcopo ordinaretur. dicebam ego, quibus poteram, qui ad nos in absidem honoratiores et grauiores ascenderant, nec a promissi fide me posse dimoueri nec ab alio episcopo in ecclesia mihi tradita nisi me interrogato ac permittente posse ordinari; quod si permitterem, a fide nihilo minus deuiarem. addebam etiam nihil eos uelle, si ordinaretur inuitus, nisi ut ordinatus abscederet. illi hoc posse fieri non credebant. multitudo uero pro gradibus constituta horrendo et perseuerantissimo clamorum fremitu in eadem uoluntate persistens incertos animi consiliique faciebant. tunc illa in fratrem meum indigna clamabantur, tunc a nobis grauiora timebantur.
- 126.2.1
Sed quamuis tanto motu populi et tanta perturbatione ecclesiae permouerer nec aliud constipationi illi dixissem nisi eum me inuitum ordinare non posse, nec sic tamen adductus sum, quia et hoc promiseram non me fuisse facturum, ut aliquid ei de suscipiendo presbyterio suaderem; quod si persuadere potuissem, non iam ordinaretur inuitus. seruaui utriusque promissionis fidem non solum illius, quam iam populo patefeceram, uerum etiam illius, in qua uno teste, quantum ad homines adtinet, detinebar. seruaui, inquam, fidem promissionis, non iurationis in tanto periculo. quod licet falso. sicut postea comperimus, metuebatur, omnibus tamen, si quod esset, communiter inpendebat et erat metus ipse communis ac propter ecclesiam, in qua eramus, maxime metuens abscedere cogitabam. sed metuendum fuit, ne magis me absente tale aliquid faceret et reuerentia minor et dolor ardentior. deinde, si cum fratre Alypio discederem per populum constipatum, cauendum fuit, ne quisquam in eum manum mittere auderet, si autem sine illo, quae frons esset existimationis, si quid ei fortassis accideret et uiderer eum propterea deseruisse, ut furenti populo traderetur?
- 126.3.1
Inter hos aestus meos grauemque maerorem et nullius consilii respirationem ecce repente atque inopinate sanctus filius noster Pinianus mittit ad me seruum dei, qui mihi diceret eum se uelle populo iurare, quod, si esset ordinatus inuitus, ex Africa discederet omnino, credo, existimans eos, quando quidem peierare non posset, non iam ulterius infructuosa perseuerantia clamaturos ad expellendum hinc hominem, quem saltem deberemus habere uicinum. mihi autem quia uidebatur uehementiorem eorum dolorem post hanc iurationem fuisse metuendum, apud me tacitus habui et, quia simul petierat, ut ad eum uenirem, non distuli. cum mihi dixisset hoc ipsum, continuo et illud adiunxit eidem iurationi, quod mihi, dum ad eum pergo, per alium dei seruum mandauerat, de praesentia scilicet sua, si ei clericatus sarcinam nolenti nullus inponeret. hic ego in tantis angustiis quasi aura spirante recreatus nihil ei respondi, sed ad fratrem Alypium gradu concitatiore perrexi eique, quid dixerit, dixi. at ille, ut existimo, deuitans, ne quid se auctore fieret, unde uos putabat offendi: \'Hinc me\\ inquit, \'nemo consulat\'. quo audito ad populum tumultuantem perrexi factoque silentio, quid promissum esset, cum promissione etiam iurationis aperui. illi uero, qui solum eius presbyterium cogitabant atque cupiebant, non ita, ut putabam, quod oblatum fuerat, acceperunt, sed inter se aliquantulum mussitantes petiuerunt, ut adderetur eidem promissioni atque iurationi, ut, si quando illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, non nisi in ipsa Hipponiensi ecclesia consentiret. rettuli ad eum; sine dubitatione adnuit. renuntiaui illis; laetati sunt et mox iurationem pollicitam poposcerunt.
- 126.4.1
Reuerti ad filium nostrum eumque inueni fluctuantem, quibusnam uerbis comprehendi posset illa cum iuratione promissio propter necessitates inruentes, quae possent eum, ut abscederet, cogere. simul etiam, quid timeret, ostendit, ne quis inruisset hostilis incursus, qui esset discessione uitandus. uolebat addi sancta Melania et aeris morbidi causationem, sed illius responsione reprehensa est. ego autem dixi grauem ab illo et non contemnendam causam necessitatis ingestam, quae ciues etiam emigrare compelleret; sed si haec populo dicerentur, timendum esse, ne male nos ominari uideremur, si autem sub generali necessitatis nomine fieret excusatio, non nisi fraudulentam necessitatem putari. placuit tamen, ut de hac re populi animum experiremur, et nihil aliud quam id, quod putaueramus, inuenimus. nam cum eius uerba a diacono dicta recitarentur et omnia placuissent, ubi nomen interpositae necessitatis insonuit, continuo reclamatum est promissioque displicuit tumultu recrudescente et nihil aliud quam fraude secum agi populo existimante. quod cum sanctus filius noster uidisset iussit inde auferri nomen necessitatis rursumque ad laetitiam populus remeauit.
- 126.5.1
Et ut lassitudinem recusarem, sine me ad plebem accedere noluit; simul accessimus. dixit ea, quae a diacono audita erant, se mandasse, se iurasse eaque se esse facturum continuoque omnia eo tenore, quo dictauerat, prosecutus est. responsum est: Deo gratias\' et petitum, ut totum scriptum subscriberetur. dimisimus catechumenos continuoque scriptum subscripsit. deinde peti coepimus nos episcopi non uocibus populi sed tamen a populo per honestos fideles, ut nos quoque subscriberemus. at ubi coepi subscribere, sancta Melania contradixit. miratus sum, quare tam sero, quasi promissionem illam et iurationem nos non subscribendo facere possemus infectam; sed tamen obtemperaui ac sic remansit mea non plena subscriptio nec ultra nobis quisquam, ut subscriberemus, putauit instandum.
- 126.6.1
Qui autem alio die, posteaquam ipsum discessisse didicerunt,. fuerint motus uel linguae hominum, quantum satis arbitratus sum, sanctitati uestrae per commonitorium intimare curaui. quisquis itaque uobis contraria his, quae narraui, forte narrauit, aut mentitur aut fallitur. quaedam enim, quae mihi ad curam non pertinere uisa sunt, praetermisisse me sentio, nulla tamen falsa dixisse. proinde sanctus filius noster Pinianus quod me praesente ac permittente iurauerit, uerum est; quod autem me praecipiente iurauerit, falsum est. scit ipse, sciunt serui dei, quos ad me misit, primo sanctus Barnabas, deinde Timasius, per quem etiam de promissione praesentiae suae mihi mandauit. ipse quoque populus ad presbyterium, non ad ius iurandum clamando cogebat; sed oblatum sibi non respuit ea spe, quo posset in eodem apud nos habitante uoluntas fieri, quo consentiret ad ordinationem, ne, sicut iurauerat, si inuitus ordinaretur, abscederet. ac per hoc et illi propter opus dei clamauerunt — neque enim sanctificatio presbyterii non est opus dei — et, quod postea de promissa praesentia gratulati non sunt, nisi adderetur, quod, si quando ad suscipiendum clericatum consentire uellet, non nisi in Hipponiensi ecclesia consentiret, satis in promptu est, quod etiam de ipsa eius apud se habitatione sperauerint, ideoque ab illo operis dei desiderio non recesserunt.
- 126.7.1
Quo modo ergo dicis hoc eos fecisse turpissimo appetitu pecuniae? primo quia ad plebem, quae clamabat, omnino non pertinet; sicut enim plebs Tagastensis de his, quae contulistis ecclesiae Tagastensi, non habet nisi gaudium boni operis uestri, sic et Hipponiensis et cuiuslibet alterius loci, ubi de mammona iniquitatis domini praecepta fecistis uel estis ubicumque facturi. non ergo populus, ut de tanto uiro ecclesiae consuleret suae, ardentissime flagitans suum pecuniarium commodum quaesiuit a uobis, sed uestrum pecuniae contemptum dilexit in uobis. nam si in me dilexerunt, quod audierant paucis agellulis paternis contemptis ad dei liberam seruitutem me fuisse conuersum, neque in hoc inuiderunt ecclesiae Tagastensi, quae carnalis patria mea est, sed, cum illa mihi clericatum non inposuisset, quando potuerunt, habendum inuaserunt, quanto flagrantius in nostro Piniano amare potuerunt tantam mundi istius cupiditatem, tantas opes, tantam spem tanta conuersione superatam atque calcatam! ego quippe secundum multorum sensum comparantium semet ipsos sibimet ipsis non diuitias dimisisse sed ad diuitias uideor uenisse. uix enim uigesima particula res mea paterna existimari potest in comparatione praediorum ecclesiae, quae nunc ut dominus existimor possidere. in qualibet autem maxime Africanarum ecclesiarum hic noster non dico presbyter sed episcopus sit, comparatus pristinis opibus suis, etiamsi animo dominantis egerit, pauperrimus erit. multo ergo liquidius et securius in hoc amatur Christiana paupertas, in quo nulla rerum ampliorum potest putari cupiditas. hoc accendit animos populi, hoc in illam uiolentiam perseuerantissimi clamoris erexit. non eos turpis cupiditatis insuper accusemus, sed magis bonum, quod ipsi non habent, saltem in aliis diligere sine crimine permittamus. nam etsi fuerunt illi multitudini permixti inopes uel mendici, qui simul clamabant et de uestra uenerabili redundantia indigentiae suae supplementum sperabant, nec ista, ut arbitror, cupiditas turpis est.
- 126.8.1
Restat ergo, ut iste pecuniae turpissimus appetitus ex obliquo in clericos et maxime in episcopum dirigatur. nos enim rebus ecclesiae dominari existimamur, nos opibus frui. postremo quicquid de istis nos accepimus, nos uel adhuc possidemus uel, ut placuit. erogauimus; nihil inde populo extra clericatum uel extra monasterium constituto nisi paucissimis indigentibus largiti sumus. non ergo dico, quia uel in nos maxime a uobis dici ista debuerunt, uerum tamen in nos solos credibiliter dici potuerunt. quid ergo faciemus? qua nos, si apud inimicos non possumus, saltem apud uos ratione purgamus? res haec animi est, intus est, procul ab oculis secreta mortalium deo tantum modo nota est. quid ergo restat nisi deum testari, cui nota est? cum ergo de nobis ista sentitis, non praecipitis, quod multo melius est et quod mihi in epistula tua tamquam culpabile obiciendum putasti, sed omnino cogitis, ut iuremus. non intentato metu mortis carnis nostrae, quod populus Hipponiensis fecisse putatus est, sed intentato metu mortis existimationis nostrae, quae propter infirmos, quibus nos praebere ad exemplum bonorum operum qualicumque conuersatione conamur, etiam uitae carnis huius utique praeponenda est.
- 126.9.1
Verum tamen uobis nos ita cogentibus, ut iuremus, non suscensemus, sicut uos Hipponiensibus suscensetis. creditis enim tamquam homines de hominibus etsi ea, quae in nobis non sunt, non tamen ea, quae in nobis esse non possunt. sananda ista in uobis, non accusanda sunt et nostra purganda uobis est fama, si est domino purgata conscientia. qui fortasse praestabit, sicut ante, quam accidisset ista temptatio, ego et frater meus Alypius conlocuti sumus, ut non solum uobis carissimis commembris nostris uerum etiam ipsis inimicis notissimum fiat nulla nos cupiditate pecuniae in rebus ecclesiasticis sordidari. quod donec fiat, si dominus donabit, ut fiat, ecce nunc interim, quod cogimur, facimus, ne uestri cordis medicinam in quantam libet moram temporis differamus. deus testis est istam omnem rerum ecclesiasticarum procurationem, quarum credimur amare dominatum, propter seruitutem, quam debeo caritati fratrum et timori dei, tolerare me, non amare, ita ut ea, si saluo officio possim, carere desiderem. nec aliud me de fratre meo Alypio sentire ipse deus testis est. tamen et de illo aliter sentiendo populus et, quod est grauius, Hipponiensis in tantas est illius praecipitatus iniurias et de nobis uos sancti dei et pleni uisceribus misericordiae talia credendo nomine eiusdem populi, qui ad causam huiusce modi cupiditatis omnino non pertinet, nos tangere atque admonere uoluistis utique ad nos corrigendos, neque enim odio, quod absit a uobis. unde non irasci sed gratias agere debeo, quod nec uerecundius nec liberius agere potuistis, ut episcopo non quasi conuiciose obiceretis, quod sentiebatis, sed ex obliquo intellegendum relinqueretis.
← Previous · Next → — showing 901–1000 of 2,452
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa011.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.