Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Epistulae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,452 sections

  1. 93.28.1

    Nos autem ideo certi sumus neminem se a communione omnium gentium iuste separare potuisse, quia non quisque nostrum in sua iustitia sed in scripturis diuinis quaerit ecclesiam et, ut promissa est, reddi conspicit. ipsa est enim de qua dicitur: Sicut lilium in medio spinarum ita proxima mea in medio filiarum, quae nec spinae dici possent nisi malignitate morum nec filiae nisi communione sacramentorum. ipsa est, quae dicit: A finibus terrae ad te clamaui, cum anxiaretur cor meum, quae in alio psalmo dicit: Taedium detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam et: Vidi insensatos et tabescebam. ipsa est, quae dicit sponso suo: Ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum, id est, quod alibi dicitur: Dexteram tuam notam fac mihi et eruditos corde in sapientia, in quibus luce fulgentibus et caritate feruentibus quasi in meridie requiescis, ne forte uelut operta, id est occulta et ignorata inruam non in gregem tuum sed in greges sodalium tuorum, id est haereticorum, quos ita sodales dicit sicut spinas illas filias propter communionem sacramentorum, de quibus alibi dicitur: Tu uero unanimis meus, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos; in domo domini ambulauimus cum consensu. ueniat mors super illos et descendant in infernum uiuentes sicut Dathan et Abiron, impiae separationis auctores.

  2. 93.29.1

    ipsa est, cui continuo respondetur: Nisi cognoueris temet ipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu in uestigiis gregum et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum. o responsio dulcissimi sponsi! nisi cognoueris, inquit, temet ipsam. quia utique non potest ciuitas abscondi super montem constituta et ideo non es operta, ut incurras in greges sodalium meorum; ego enim sum mons paratus in cacumine montium, ad quem uenient uniuersae gentes. nisi ergo cognoueris temet ipsam non in uerbis calumniosorum sed in testimoniis librorum meorum. nisi cognoueris temet ipsam, quia de te dictum est: Porrige longius funiculos et palos ualidos confirma; etiam atque etiam in dextram atque sinistram extende. semen enim tuum hereditabit gentes et ciuitates, quae desertae erant, inhabitabis. non est, quod metuas, praeualebis enim, nec erubescas, quod detestabilis fueris. confusionem enim in perpetuum obliuisceris, ignominiae uiduitatis tuae non eris memor. ego enim sum dominus, qui facio te, dominus nomen ei et, qui eruit te, ipse deus Israhel uniuersae terrae uocabitur. nisi cognoueris temetipsam, opulchra inter mulieres, quia de te dictum est: Concupiuit rex speciem tuam, quia de te dictum est: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. nisi ergo cognoueris temet ipsam, exi tu; non ego te eicio, sed exi tu, ut dicatur de te: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. exi tu in uestigiis gregum, non in uestigiis meis sed in uestigiis gregum nec unius gregis sed gregum dinisorum et errantium. et pasce haedos tuos non sicut Petrus, cui dicitur: Pasce oues meas, sed pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum, non in tabernaculo pastoris, ubi est unus grex et unus pastor. cognoscit enim semet ipsam, ne hoc ei contingat, quia hoc contigit eis, qui se in illa non cognouerunt.

  3. 93.30.1

    ipsa est, de cuius paucitate dicitur in comparatione plurimorum malorum, quia angusta et arta uia est, quae ducit ad uitam, et pauci sunt, qui ambulant in ea. et rursus ipsa est, de cuius multitudine dicitur: Sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut harena maris. idem quippe fideles sancti et boni et in comparatione plurium malorum pauci sunt et per se ipsi multi sunt, quia multi filii desertae, magis quam eius, quae habet uirum, et multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum et quia exhibet sibi deus populum abundantem, aemulatorem bonorum operum, et multa milia, quae numerare nemo potest, uidentur in Apocalypsi ex omni tribu et lingua in stolis albis palmisque uictricibus. ipsa est, quae aliquando obscuratur et tamquam obnubilatur multitudine scandalorum, quando peccatores intendunt arcum, ut sagittent in obscura luna rectos corde; sed etiam tunc in suis fii-missimis eminet. et si aliqua in his uerbis diuinis distributio facienda est, fortasse non frustra dictum sit de semine Abrahae: Sicut stellae caeli et sicut harena, quae est ad oram maris, ut in stellis caeli pauciores, firmiores clarioresque intellegantur, in harena autem maritimi litoris magna multitudo infirmorum atque carnalium, quae aliquando tranquillitate temporis quieta et libera apparet, aliquando autem tribulationum et temptationum fluctibus operitur atque turbatur.

  4. 93.31.1

    Tale tunc erat tempus, de quo scripsit Hilarius, unde putasti insidiandum contra testimonia tot diuina, tamquam perierit ecclesia de orbe terrarum. potes hoc modo dicere nec tot ecclesias Galatiae tunc fuisse, quando dicebat apostolus: s o stulti Galatae, quis uos fascinauit? et: Cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini? sic enim calumniaris docto uiro, qui tardicordes et timidos grauiter increpabat, quos iterum parturiebat, donec Christus formaretur in eis. quis enim nescit illo tempore obscuris uerbis multos parui sensus fuisse delusos, ut putarent hoc credi ab Arrianis, quod etiam ipsi credebant, alios autem timore cessisse et simulate consensisse non recte ingredientes ad ueritatem euangelii, quibus tu postea correctis sic, quem ad modum ignotum est, nolles ignosci? prorsus non nosti litteras dei. lege enim, quid de Petro scripserit Paulus et quid inde etiam senserit Cyprianus, et non tibi displiceat ecclesiae mansuetudo, quae membra Christi dispersa colligit, non collecta dispergit, quamquam et illi, qui tunc firmissimi fuerunt et uerba haereticorum insidiosa intellegere potuerunt, pauci quidem in comparatione ceterorum sed tamen etiam ipsi quidam pro fide fortiter exulabant, quidam toto orbe latitabant. ac sic ecclesia, quae per omnes gentes crescit, in frumentis dominicis conseruata est et usque in finem, donec omnino gentes omnes etiam barbaras teneat, conseruabitur. ipsa est enim ecclesia in bono semine, quod seminauit filius hominis et usque ad messem crescere inter zizania praenuntiauit. ager autem mundus est, messis finis saeculi.

  5. 93.32.1

    Hilarius ergo decem prouinciarum Asianarum aut zizania non triticum arguebat aut ipsum etiam triticum, quod defectu quodam periclitabatur, quanto uehementius tanto utilius arguendum putabat. habent enim etiam scripturae canonicae hunc arguendi morem, ut tamquam omnibus dicatur et ad quosdam uerbum perueniat. quod enim dicit apostolus ad Corinthios: Quo modo dicunt quidam in uobis, quia resurrectio mortuorum non est? manifestat utique non omnes esse tales, uerum tamen et tales non extra sed in eis fuisse testatur. a quibus ne illi seducerentur, qui non ita sentiebant, paulo post monuit dicens: Nolite seduci;. corrumpunt mores bonos conloquia mala. sobrii estote, iusti et nolite peccare; ignorantiam enim dei quidam habent; ad reuerentiam uobis loquor. quod autem dicit: Cum enim sint inter uos aemulatio et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? tamquam omnibus dicit et uides, quam sit graue, quod dicit. proinde nisi in ipsa epistula legeremus: Gratias ago deo meo semper pro uobis in gratia dei, quae data est uobis in Christo Iesu, quia in omnibus ditati estis in illo, in omni uerbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in uobis, ita ut nihil uobis desit in ulla gratia, putaremus omnes Corinthios carnales et animales, non percipientes, quae sunt spiritus dei, contentiosos, aemulos, secundum hominem ambulantes. itaque et totus mundus in maligno positus est propter zizania, quae sunt per totum mundum, et Christus propitiator est peccatorum nostrorum, non tantum nostrorum sed et totius mundi propter triticum, quod est per totum mundum.

  6. 93.33.1

    Refrigescit autem caritas multorum propter seandalorum abundantiam, quanto magis magisque glorificato Christi nomine congregantur in communionem sacramentorum eius etiam maligni et perseueranter omnino peruersi sed tamen tamquam palea de area dominica non nisi ultima uentilatione separandi. non extingunt isti frumenta dominica in eorum quidem comparatione pauca sed multa per se ipsa; non extingunt electos dei congregandos in fine saeculi, sicut euangelium loquitur, a quattuor uentis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. ipsorum enim uox est: Saluum me fac, domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt ueritates a filiis hominum, de quibus et dominus dicit: inter abundantiam iniquitatis qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. denique non unum hominem sed plures in eodem psalmo loqui consequentia docent, ubi dicitur: T u, domine, seruabis nos et custodies nos a generatione hac in aeternum. propter hanc enim abundantiam iniquitatis, quam dominus futuram esse praedixit, etiam illud positum est: Cum uenerit filius hominis, putas inueniet fidem in terra? dubitatio enim cuncta scientis nostram in illo dubitationem praefigurauit, quando ecclesia ex multis, de quibus multum sperauit, saepe decepta, quod aliter, quam credebantur, inuenti sunt, sic perturbatur in suis, ut de nullo facile boni aliquid uelit credere. ipsos tamen, quorum inuenturus est fidem in terra, per totum agrum cum zizaniis crescere dubitare fas non est.

  7. 93.34.1

    Ipsa est ergo ecclesia, quae intra sagenam dominicam cum malis piscibus natat, a quibus corde semper et moribus separatur atque discedit, ut exhibeatur uiro suo gloriosa non habens maculam neque rugam. corporalem autem separationem in litore maris, hoc est in fine saeculi expectat corrigens, quos potest, tolerans, quos corrigere non potest; non tamen propter eorum, quos non corrigit, iniquitatem ipsam bonorum deserit unitatem.

  8. 93.35.1

    Noli ergo, frater, contra diuina tam multa, tam clara, tam indubitata testimonia colligere uelle calumnias ex episcoporum scriptis siue nostrorum sicut Hilarii siue, antequam pars Donati separaretur, ipsius unitatis sicut Cypriani et Agrippini primo, quia hoc genus litterarum ab auctoritate canonis distinguendum est. non enim sic leguntur, tamquam ita ei eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi fOl\'te aliter sapuerunt, quam ueritas postulat. in eo quippe numero sumus, ut non dedignemur etiam nobis dictum ab apostolo accipere: Et si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuelabit. uerum tamen in quod peruenimus, in eo ambulemus, in illa uia scilicet, quae est Christus, de qua uia psalmus ita loquitur: Deus misereatur nostri et benedicat nobis; inluminet uultum suum super nos, ut cognoscamus in terra uiam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.

  9. 93.36.1

    Deinde si Cypriani, sancti episcopi et gloriosi martylis, te delectat auctoritas, quam quidem, sicut dixi, a canonis auctoritate distinguimus, cur in eo te non delectat, quod unitatem orbis terrae atque omnium gentium et diligendo tenuit et disputando defendit, quod eos, qui se tamquam iustos ab ea separare uoluissent, adrogantissimos et superbissimos iudicauit inridens eos hoc sibi adsumere, quod nec apostolis concessit dominus, ut ante tempus zizania colligerent aut, tamquam ipsis paleam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conarentur a tritico separare, quod unumquemque alienis peccatis maculari non posse monstrauit, quam sibi omnes impiae seditionis auctores solam causam separationis adsumunt, quod in eo ipso, in quo aliter sapuit, collegas diuersa sentientes nec iudicandos nec a iure communionis amouendos esse decreuit, quod in ea ipsa epistula ad Iubaianum, quae in concilio, cuius auctoritatem ad rebaptizandum sequi uos dicitis, primitus recitata est, cum fateatur in praeteritum sic esse admissos in ecclesiam, qui fuerant alibi baptizati, ut denuo non baptizarentur, unde illos sine baptismo fuisse arbitratur, tantum tamen ponit utilitatis et salubritatis in pace ecclesiae, ut propter illam non eos credat ab ecclesiae muneribus separari?

  10. 93.37.1

    Qua in re, sicut ingenium tuum noui, facillime perspicis totam causam uestram penitus euersam et extinctam. si enim sacramenta cum peccatoribus communicando, sicut putatis, periit ecclesia, quae fuerat in orbe terrarum — nam uos ideo separastis —, iam prius tota perierat, cum, sicut dicit Cyprianus, in eam sine baptismo admittebantur, ac sic nec ipse Cyprianus habebat, in qua ecclesia nasceretur, quanto magis multo posterior uester auctor paterque Donatus! si autem illo tempore, cum in eam sine baptismo admittebantur. erat tamen ecclesia, quae pareret Cyprianum, pareret et Donatum, manifestum est non contaminari iustos peccatis alienis, quando cum eis sacramenta communicant. ac per hoc separationem, qua existis ab unitate, qua excusatione possitis abluere, non habetis impleturque in uobis sanctae scripturae illud oraculum: Filius malus ipse se iustum dicit. exitum autem suum non abluit.

  11. 93.38.1

    Meritis autem Cypriani sic non aequatur, qui propter paria sacramenta nec ipsos haereticos audet rebaptizare, sicut non aequatur meritis Petri, quisquis non cogit gentes iudaizare. sed illa Petri non tantum claudicatio uerum etiam correctio scripturis canonicis continetur; Cyprianus autem sensisse aliter de baptismo, quam forma et consuetudo habebat ecclesiae, non in canonicis sed in suis et in concilii litteris inuenitur. correxisse autem istam sententiam non inuenitur: non incongruenter tamen de tali uiro existimandum est, quod correxerit et fortasse suppressum sit ab eis, qui hoc errore nimium delectati sunt et tanto uelut patrocinio carere noluerunt. quamquam non desint, qui hoc Cyprianum prorsus non sensisse contendant, sed sub eius nomine a praesumptoribus atque mendacibus fuisse confictum. neque enim sic potuit integritas atque notitia litterarum unius quamlibet inlustris episcopi custodiri, quem ad modum scriptura canonica tot linguarum litteris et ordine ac successione celebrationis ecclesiasticae custoditur, contra quam tamen non defuerunt qui sub nominibus apostolorum multa confingerent frustra quidem, quia illa sic commendata, sic celebrata, sic nota est; uerum quid possit aduersus litteras non canonica auctoritate fundatas, etiam hinc demonstrauit impiae conatus audaciae, quod et aduersus eas, quae tanta notitiae mole firmatae sunt, sese erigere non praetermisit.

  12. 93.39.1

    Nos tamen duas ob res non negamus illud sensisse Cyprianum, quod et stilus eius habet quandam propriam faciem, qua possit agnosci, et quod ibi magis contra uos causa nostra demonstratur inuictior uestraeque separationis praesumptio, uidelicet ne macularemini peccatis alienis, tota facilitate subuertitur, cum apparet in litteris Cypriani communicata esse cum peccatoribus sacramenta, cum admissi sunt in ecclesiam, qui secundum uestram et, sicut uultis, illius sententiam baptismum non habebant, et tamen ecclesiam non perisse, sed in sui generis dignitate per totum orbem sparsa dominica frumenta mansisse. ac per hoc si perturbati tamquam ad aliquem portum sic ad auctoritatem Cypriani confugitis, uidetis, quem illic scopulum uester error offendat; si autem iam nec illuc confugere audetis, sine ullo luctamine naufragatis.

  13. 93.40.1

    Porro autem Cyprianus aut non sensit omnino, quod eum sensisse recitatis, aut hoc postea correxit in regula ueritatis aut hunc quasi naeuum sui candidissimi pectoris cooperuit ubere caritatis, dum unitatem ecclesiae toto orbe crescentis et copiosissime defendit et perseuerantissime tenuit uinculum pacis; scriptum est enim: Caritas cooperit multitudinem peccatorum. accessit huc etiam, quod tamquam sarmentum fructuosissimum, si quid in eo fuerat emendandum, purgauit pater falce passionis: Sarmentum enim, ait dominus, quod in me dat fructum, purgat illud pater meus, ut maiorem fructum adferat. unde, nisi quia haerens in diffusione uitis radicem non deseruit unitatis? nam etsi traderet corpus suum, ut arderet, caritatem autem non haberet, nihil ei prodesset.

  14. 93.41.1

    Adtende adhuc paululum in litteras Cypriani, ut aduertas, quam inexcusabilem ostenderit, qui se uoluerit ab unitate ecclesiae, quam deus in omnibus gentibus promisit et reddidit, quasi iustitiae suae causa separare, magisque intellegas, quam sit uera sententia paulo ante a me commemorata: Filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit. ponit in quadam epistula sua, quam scribit ad Antonianum, rem quandam satis rei, de qua nunc agimus, necessariam; sed melius uerba eius inserimus. (antecessores\', inquit, \'nostri quidam episcopi istic in prouincia nostra dandam pacem moechis non putauerunt, in totum paenitentiae locum contra adulteria clauserunt, non tamen a coepiscoporum suorum collegio recesserunt aut catholicae ecclesiae unitatem uel duritie uel censurae suae obstinatione ruperunt, ut, quia apud alios adulteris pax daretur, qui non dabat, de ecclesia separaretur. manente concordiae uinculo et perseuerante ecclesiae catholicae indiuiduo sacramento actum suum disponit et dirigit unusquisque episcopus rationem propositi sui domino redditurus.\' quid ad haec dicis, frater Vincenti? nempe intueris hunc tantum uirum, pacificum episcopum et fortissimum martyrem nihil uehementius sategisse quam ne unitatis uinculum rumperetur. uides eum parturientem, non solum ut paruuli in Christo concepti nascantur, uerum etiam ne iam nati de sinu matris excussi moriantur.

  15. 93.42.1

    Porro autem ipsam rem, quam contra impios separatores commemorauit, adtende. si adulteris communicabant, qui paenitentibus adulteris pacem dabant, numquid illi, qui hoc non faciebant, collegio maculabantur istorum? si autem, quod ueritas habet et quod ecclesia merito tenet, recte paenitentibus adulteris pax dabatur, illi, qui in totum locum paenitentiae contra adulteros claudebant, impie utique agebant, qui membris Christi sanitatem negabant et claues ecclesiae pulsantibus subtrahebant et misericordissimae patientiae dei, quae illos propterea sinebat uiuere, ut paenitendo sanarentur sacrificio contriti spiritus et contribulati cordis oblato, dura crudelitate contra dicebant. nec tamen istos misericordes et pacificos cum eis Christiana sacramenta communicantes et eos intra unitatis retia tolerantes, donec ad litus perducti separarentur, tam immanis eorum error et impietas inquinabat aut, si inquinabat, iam tunc ecclesia malorum communione deleta est nec erat, quae pareret ipsum Cyprianum. si autem, quod certum est, permansit ecclesia, certum est etiam peccatis alienis in unitate Christi neminem posse maculari non malorum factis consentientem, ne ipsis peccatis communicando polluatur, sed propter societatem bonorum malos tamquam paleam usque ad ultimam uentilationem in area dominica tolerantem. quae cum ita sint, ubi est praesumptio separationis uestrae? nonne filii mali estis? ipsi uos iustos dicitis, exitum autem uestrum non abluitis.

  16. 93.43.1

    Iam si uelim et illa commemorare, quae Tychonius, homo communionis uestrae, scriptis suis inserit, qui magis contra uos pro ecclesia catholica scripsit frustra se ab Afrorum quasi traditorum communione secernens, quo uno eum Parmenianus suffocat, quid respondere poteritis, nisi quod de uobis idem Tychonius dixit et ego paulo ante recolui: \'Quod uolumus, sanctum est\'? scribit enim ille Tychonius, homo. ut dixi, uestrae communionis, a ducentis et septuaginta episcopis uestris concilium Carthagini celebratum, in quo concilio per septuaginta et quinque dies postpositis omnibus praeteritis limatam esse sententiam atque decretam, ut traditoribus immensi criminis reis, si baptizari nollent, pro integris communicaretur. Deuterium etiam Macrianensem episcopum communionis uestrae dicit traditorum plebem congregatam ecclesiae miscuisse et secundum statuta illius concilii a ducentis et septuaginta uestris episcopis facti fecisse cum traditoribus unitatem eique Deuterio post hoc factum iugiter communicasse Donatum nec solum huic Deuterio sed etiam uniuersis Maurorum episcopis per quadraginta annos, quos dicit usque ad persecutionem per Macarium factam traditoribus sine baptismo communicasse.

  17. 93.44.1

    Sed dicis: eQuis mihi est iste Tychonius?\' ille est Tychonius, quem Parmenianus rescribendo compescit et eum deterret, ne talia scribat; non tamen refellit ea ipsa, quae scribit; uno, sicut supra dixi, eum premit, quod, cum talia diceret de ecclesia toto orbe diffusa et quod neminem in eius unitate macularent aliena peccata, ab Afrorum se tamen quasi traditorum contagione remouebat et erat in parte Donati. posset autem dicere Parmenianus ista eum omnia esse mentitum; sed, sicut idem Tychonius commemorat, adhuc uiuebant multi, per quos haec certissima et apertissima esse ostenderentur.

  18. 93.45.1

    Sed de his taceo. contende Tychonium esse mentitum; ad Cyprianum te reuoco, cuius mentionem ipse fecisti. prorsus secundum scripta Cypriani, si peccatis alienis in unitate quisque maculatur, iam ante Cyprianum periit ecclesia nec erat unde existeret ipse Cyprianus. si autem hoc sentire sacrilegum est et certum est ecclesiam permanere, nemo alienis peccatis in eius unitate maculatur, frustra filii mali iustos uos dicitis, exitum uestrum non abluitis, non purgatis.

  19. 93.46.1

    \'Cur ergo\', inquis, \'nos quaeritis? cur sic suscipitis, quos haereticos dicitis?\' uide, quam facile breuiterque respondeam. quaerimus uos, quia peristis, ut de inuentis gaudeamus, de quibus perditis dolebamus; haereticos autem uos dicimus, sed antequam ad pacem catholicam conuertamini, antequam errore, quo inretiti estis, exuamini; cum autem transitis ad nos, prius utique relinquitis, quod eratis, ne ad nos haeretici transeatis. \'baptiza ergo me/ inquis. facerem, si baptizatus non esses aut si Donati uel Rogati, non Christi baptismo baptizatus esses. non sacramenta Christiana te faciunt haereticum sed praua dissensio. non propter malum. quod processit ex te, negandum est bonum, quod remansit in te, quod malo tuo habes, si non ibi habes, unde est bonum, quod habes. ex catholica enim ecclesia sunt omnia dominica sacramenta. quae sic habetis et datis, quem ad modum habebantur et dabantur etiam prius, quam inde exiretis. non tamen ideo non habetis, quia ibi non estis, unde sunt, quae habetis. non in uobis mutamus. in quibus nobiscum estis; in multis enim estis nobiscum; nam et de talibus dictum est: Quoniam in multis erant mecum; sed ea corrigimus. in quibus nobiscum non estis, et ea uos hic accipere uolumus. quae non habetis illic, ubi estis. nobiscum autem estis in baptismo, in symbolo, in ceteris dominicis sacramentis. in spiritu autem unitatis et uinculo pacis, in ipsa denique catholica ecclesia nobiscum non estis. haec si accipiatis, non tunc aderunt, sed tunc proderunt, quae habetis. non ergo, sicut putatis, suscipimus uestros, sed suscipiendo efficimus nostros, qui recedunt a uobis, ut suscipiantur a nobis, et, ut incipiant esse nostri, prius esse desinunt uestri. nec nobis coniungi compellimus operarios erroris, quem detestamur, sed ideo nobis illos homines coniungi uolumus, ne hoc sint, quod detestamur.

  20. 93.47.1

    \'Sed baptizauit\', inquis, cpost Iohannem Paulus apostolus\'. numquid post haereticum? aut si forte audes illum amicum sponsi haereticum dicere et in unitate ecclesiae non fuisse, uolo et hoc scribas. si autem hoc dementissimum est uel sentire uel dicere, iam tuae prudentiae est considerare, quare post Iohannem Paulus apostolus baptizauerit. si enim post aequalem, omnes post uos baptizare debetis; si post maiorem, debes et tu post Rogatum; si post minorem, debuit post te Rogatus, cum presbyter baptizasses. si autem baptismus, qui nunc datur, ideo pariter ualet in eis, quibus datur, quamuis sint inparis meriti, per quos datur, quia Christi est, non eorum, a quibus ministratur, puto, quod iam intellegas ideo Paulum dedisse quibusdam baptismum Christi, quia Iohannis baptismo fuerant baptizati, non Christi; Iohannis quippe ille baptismus dictus est, sicut multis locis diuina scriptura testatur, quod et ipse dominus dicit: Baptismus Iohannis unde erat? de caelo an ex hominibus? baptismus autem, quem dedit Petrus, non erat Petri sed Christi et, quem dedit Paulus, non erat Pauli sed Christi et, quem dederunt, qui tempore apostolorum non caste sed per inuidiam Christum adnuntiabant, non erat eorum sed Christi et, quem dederunt, qui tempore Cypriani fundos insidiosis fraudibus rapiebant, usuris multiplicantibus faenus augebant, non erat eorum sed Christi. et quia Christi erat. ideo, quamuis non per aequales daretur eis, tamen, quibus dabatur, aequaliter proderat. nam si tanto melius quisque baptizatur, quanto a meliore fuerit baptizatus, non recte gratias agit apostolus, quod neminem Corinthiorum baptizauerit nisi Crispum et Gaium et Stephanae domum; tanto enim melius baptizarentur, quanto erat Paulus melior, si ab ipso baptizarentur. denique cum dicit: Ego plantaui, Apollo rigauit, uidetur significare se euangelizasse, illum baptizasse. numquid melior Apollo quam Iohannes? cur ergo post istum non baptizauit, qui post Iohannem baptizauerat, nisi quia iste baptismus per quemlibet datus Christi erat, ille autem per quemlibet datus, quamuis Christo uiam praepararet. tamen Iohannis erat?

  21. 93.48.1

    Inuidiose dici uidetur: (Post Iohannem baptizatum est et post haereticos non baptizatur\'; sed potest et hoc inuidiose dici: Post Iohannem baptizatum est et post ebriosos non baptizatur\'. melius enim hoc uitium commemoro, quod nec occultare possunt, in quibus regnat, et, quam multi ubique sint, quis uel caecus ignorat? et tamen inter opera carnis, quae qui agunt, regnum dei non possidebunt, etiam hoc ponit apostolus, ubi etiam haereses enumerat: Manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornication es, inmunditiae, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comissationes et his similia, quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum dei non possidebunt. hac ergo ratione, quamuis baptizatum sit post Iohannem, non baptizatur post haereticum, qua ratione, quamuis baptizatum sit post Iohannem, non baptizatur post ebriosum, quoniam et haereses et ebrietates in eis operibus sunt, quae opera qui agunt, regnum dei non possidebunt. nonne tibi uidetur quasi intolerabiliter indignum, ut, cum baptizatum fuerit post eum, qui non sobrie uinum bibens sed uinum omnino non bibens regno dei uiam parauit, non baptizetur post ebriosum, qui regnum dei non possidebit? quid hic respondetur, nisi quia ille baptismus erat Iohannis, post quem Christi baptismo baptizauit apostolus, iste autem baptismus Christi est, quo baptizauit ebriosus? inter Iohannem et ebriosum a contrario multum interest; inter baptismum Iohannis et baptismum Christi non a contrario sed tamen multum interest. inter apostolum et ebriosum multum interest; inter baptismum Christi, quem dedit apostolus, et baptismum Christi, quem dedit ebriosus, nihil interest. sic inter Iohannem et haereticum a contrario multum interest et inter baptismum Iohannis et baptismum Christi, quem dat haereticus, non a contrario sed multum interest; inter baptismum autem Christi, quem dedit apostolus, et baptismum Christi, quem dat haereticus, nihil interest. agnoscitur enim sacramentorum species aequalis, etiam cum magna differentia est in hominum meritis.

  22. 93.49.1

    Sed da ueniam; erraui, quando te uolui de ebrioso baptizante conuincere; exciderat mihi cum Rogatista me habere rem, non cum qualicumque Donatista. potes enim tu in tam paucis collegis tuis et in omnibus clericis uestris nullum inuenire forsitan ebriosum. uos enim estis, qui non ex totius orbis communione sed ex obseruatione praeceptorum omnium diuinorum atque omnium sacramentorum tenetis catholicam fidem, in quibus eam solis inuenturus est, cum uenerit filius hominis, quando non inueniet fidem in terra, quia nec terra estis nec in terra, sed caelestes in caelo habitatis! nec adtenditis nec timetis, quia deus superbis resistit. humilibus autem dat gratiam? nec uos euangelii locus ipse compungit, ubi dominus ait: Cum uenerit filius hominis, putas inueniet fidem in terra? continuo quippe tamquam praesciens nonnullos sibi superbe adrogaturos hanc fidem dixit ad quosdam, qui sibi iusti uidebantur et spernebant ceteros, similitudinem hanc: Duo quidam ascenderunt in templum orare, unus Pharisaeus et alter publicanus et cetera. iam tibi, quae sequuntur, ipse responde. inspice tamen diligentius ipsos paucos uestros, utrum nullus illic baptizet ebriosus. tam enim late uastat animas haec pestilentia et tanta libertate dominatur, ut multum mirer, si non etiam uestrum gregiculum penetrauit, quamuis ante ipsum aduentum filii hominis, unius boni pastoris, iam uos oues ab haedis separasse iactetis.

  23. 93.50.1

    Audi sane per me uocem dominicorum frumentorum in area dominica usque ad ultimam uentilationem inter paleam laborantium per totum scilicet mundum, qua deus uocauit terram a solis ortu usque ad occasum, ubi etiam laudant pueri dominum: Quicumque uos ex occasione legis huius imperialis non dilectione corrigendi sed inimicandi odio persequitur, displicet nobis. et quamuis res quaeque terrena non recte a quoquam possideri possit nisi uel iure diuino, quo cuncta iustorum sunt, uel iure humano, quod in potestate est regum terrae, ideoque res uestras falso appelletis, quas nec iusti possidetis et secundum leges regum terrenorum amittere iussi estis, frustraque dicatis: (Nos eis congregandis laborauimus\', cum scriptum legatis: Labores impiorum iusti edent, sed tamen quisquis ex occasione legis huius, quam reges terrae Christo seruientes ad emendandam uestram impietatem promulgauerunt, res proprias uestras cupide appetit. displicet nobis. quisquis denique ipsas res pauperum uel basilicas congregationum, quas sub nomine ecclesiae tenebatis, quae omnino non debentur nisi ei ecclesiae, quae uera Christi ecclesia est, non per iustitiam sed per auaritiam tenet, displicet nobis. quisquis pro aliquo flagitio uel facinore proiectum a uobis ita suscipit, sicut suscipiuntur, qui excepto errore, quo a nobis separamini, sine crimine apud uos uixerunt, displicet nobis. sed nec facile ista monstratis et, si monstretis, nonnullos toleramus, quos corrigere uel punire non possumus; neque propter paleam relinquimus aream domini neque propter pisces malos rumpimus retia domini neque propter haedos in fine segregandos deserimus gregem domini neque propter uasa facta in contumeliam migramus de domo domini.

  24. 93.51.1

    Tu autem, frater, quantum mihi uidetur, si uanam gloriam hominum non adtendas et insensatorum contemnas opprobrium, qui dicturi sunt: (Quare modo t sine dubio transies ad ecclesiam, quam ueram sentire te intellego. nec huius sententiae tuae testimonia longe peto. tu ipse in eiusdem epistulae tuae principio, cui nunc respondeo, haec uerba posuisti: (Cum optime\\ inquis, (te nouerim longe adhuc a fide Christiana sepositum et studiis olim deditum litterarum quietis et honestatis fuisse cultorem cumque postea conuersus ad Christianam fidem, ut ex multorum relatione cognoui, disputationibus legalibus operam dares\'. certe si tu ad me illam epistulam misisti, haec uerba tua sunt. cum ergo fatearis me conuersum ad Christianam fidem, cum ego nec ad Donatistas nec ad Rogatistas conuersus sim, sine ulla dubitatione confirmas et praeter Rogatistas et praeter Donatistas esse Christianam fidem. haec ergo fides, sicut dicimus, in omnibus gentibus dilatatur, quae secundum dei testimonium in semine Abrahae benedicuntur. quid igitur adhuc dubitas tenere, quod sentis, nisi quia id, quod non sentis, uel aliquando sensisse uel aliud defendisse confunderis, et, dum erubescis corrigere errorem, non erubescis permanere in errore, quod utique potius erubescendum fuit?

  25. 93.52.1

    Hoc est illud, quod scriptura non tacuit: Est confusio adducens peccatum et est confusio adducens gratiam et gloriam. confusio adducit peccatum, cum erubescit quisque prauam mutare sententiam, ne aut inconstans putetur aut diu errasse se ipso indice teneatur; ita descendunt in infernum uiuentes, id est suam perditionem sentientes, quos Dathan et Abiron et Core hiatu terrae absumpti tanto ante futuros figurauerunt. confusio autem adducit gratiam et gloriam, cum erubescit quisque de propria iniquitate et paenitendo in melius commutatur, quod te facere piget illa perniciosa confusione superatum, ne tibi ab hominibus nescientibus, quid loquantur, obiciatur apostolica illa sententia: Si enim, quae destruxi, haec eadem iterum aedifico, praeuaricatorem me ipsum constituo. quae si dici posset etiam in eos, qui ueritatem correcti praedicant, quam peruersi oppugnabant, in ipsum Paulum primitus diceretur, in quo ecclesiae Christi magnificabant deum audientes, quod euangelizaret fidem, quam aliquando uastabat.

  26. 93.53.1

    Nec quemquam putes ab errore ad ueritatem uel a quocumque seu magno seu paruo peccato ad correctionem sine paenitentia posse transire. sed nimis inpudens error est hic uelle calumniari ecclesiae, quam tot diuinis testimoniis esse constat ecclesiam Christi, quod aliter tractat illos, qui eam deserunt, si hoc ipsum paenitendo corrigant, aliter illos, qui in ea nondum fuerunt et tunc primum pacem eius accipiunt, illos amplius humiliando, istos lenius suscipiendo, utrosque diligendo, utrisque sanandis materna caritate seruiendo. habes epistulam prolixiorem fortasse, quam uelles. esset autem multo breuior, si te tantum in respondendo cogitarem; nunc uero. etiam si tibi nihil prosit, non puto nihil eis profuturam, qui eam legere cum dei timore et sine personarum acceptione curauerint. amen.

  27. 94.1.1

    Lucerna semper est pedibus meis uerbum tuum et lumen semitis meis. ita quotienscumque litteras beatissimae sanctitatis tuae accipio, tenebras insipientiae meae discuti sentio et quasi collyrio declarationis infuso oculis mentis meae purius uideo ignorantiae nocte depulsa et caligine dubitationis abstersa. quod cum saepe alias per munera epistularum tuarum mihi donatum senserim, tum praecipue isto recentium litterarum libello, cuius mihi tam gratus quam dignus portitor fuit uir benedictus domini frater noster Quintus diaconus, qui longo quidem, posteaquam ad urbem uenerat, interuallo, cum eo iuxta sollemnem meum morem post pascha domini pro apostolorum et martyrum ueneratione uenissem, benedictionem oris tui reddidit nobis. uerum tamen oblitterato, quod nesciente me Romae consumpserat, tempore recentissimus mihi uisus est a conspectu tuo, ita ut tunc statim eum a te mihi uenisse crederem, cum primum uidebam et cum mihi plenum odorem suauitatis tuae in eloquiis tuis caelestis unguenti castitate fragrantibus offerebat. fateor tamen uenerandae unanimitati tuae non potuisse me uolumen ipsum statim, ut acceperam, Romae legere; tantae enim illic turbae erant, ut non possem munus tuum diligenter inspicere et eo, ut cupiebam, perfrui, scilicet ut perlegerem iugiter, si legere coepissem. itaque, ut fieri solet, secura expectatione conuiuii praeparati auidae licet mentis esuriem refrenaui et spe certa capiendae saturitatis, cum in manu tenerem panes desiderii mei in uolumine deuorando, quod postea uoranti mihi et in ore et in uentre dulcissimum fuit, inhiantem in fauos litterarum tuarum gulam facile suspendi, donec urbe proficiscerer et interponendum ad itineris statiua diem, quem in oppido Formiano habuimus, totum huic operi manciparem, ut in deliciis epistulae tuae spiritalibus ab omni faece curarum et suffocatione turbarum liber epularer.

  28. 94.2.1

    Quid ergo humilis et terrenus respondeam ad hanc sapientiam, quae data est tibi desuper, quam mundus hic non capit et quam nemo sapit nisi sapientia dei sapiens et uerbo dei eloquens? itaque quia experimentum habeo Christi in te loquentis, in deo laudabo sermones tuos et non timebo a timore nocturno, quia docuisti me in spiritu ueritatis salubre moderandi in occiduis mortalibus animi temperamentum, quo et illam beatam matrem et auiam Melanium fleuisse carnalem obitum unici filii taciturno quidem luctu non tamen sicco a maternis lacrimis dolore uidisti. cuius quidem modestas et graues lacrimas sicut propior uel aequalior animae eius spiritus altius intellexisti et perfectae in Christo feminae salua uirilis animi fortitudine cor maternum de cordis tui similitudine melius ex aequo statu contemplatus es, ut eam primum pro naturali affectione permotam deinde causa potiore compunctam fleuisse perspiceres non tam illud humanum, quod unicum filium condicione mortali functum in praesenti saeculo amisisset, quam quod propemodum in saeculari uanitate praeuentum, quia necdum illum deseruerat senatoriae dignitatis ambitio, non iuxta sanctam uotorum suorum auaritiam cogitaret adsumptum, ut de conuersationis gloria transisset ad gloriam resurrectionis communem cum matre requiem coronamque capturus, si in huius saeculi uita matris exemplo saccum togae et monasterium senatui praetulisset.

  29. 94.3.1

    Verum tamen idem uir, ut et antea rettulisse me puto sanctitati tuae, his operibus locupletatus abscessit, ut maternae humilitatis nobilitatem si ueste non gesserit, mente praetulerit. ita enim secundum uerbum domini mitis moribus fuit et humilis corde, ut non inmerito credatur introisse in requiem domini, quoniam sunt reliquiae homini pacifico et mansueti possidebunt terram placentes deo in regione uiuorum. nam certe et illud apostoli non solum tacito mitis affectu sed et conspicuis religiosus impleuit officiis, ut, cum esset altorum huius saeculi in ordine et honore collega, non tamen ut gloriosus terrae alta saperet, sed ut Christi perfectus imitator humilibus consentiret et tota etiam die misereri et commodare persisteret. unde et semen eius potens in terra factum est inter eos, qui dei fortes terrae nimium eleuati sunt, ut etiam de beatissima familiae ac domus eius uisitatione sanctum hominis meritum reueletur. generatio, inquit, rectorum benedicetur; gloria non caduca et diuitiae non labentes in domo eius, domo, quae aedificatur in caelis non labore manuum sed operum sanctitate. sed cesso plura de memoria tam dilecti mihi quam deuoti Christo hominis enarrare, cum et pristinis litteris non pauca super eo narrasse me repetam et nihil possim de beata huius filii matre et sanctorum pari radice ramorum Melanio melius aut sanctius praedicare, quam sanctitas tua in eam profari et disputare dignata est, ut, quia ego peccator inmunda labia habens nihil dignum loqui potueram ut longinquus a meritis fidei eius animaeque uirtutibus, tu ille uir Christi, doctor Israhel in ecclesia ueritatis, procurante in melius dei gratia parareris dignior tam uirilis in Christo animae praedicator, qui et mentem eius diuina uirtute firmatam, ut dixi, spiritu propiore conspiceres et mixtam cum uirtute pietatem eloquio digniore laudares.

  30. 94.4.1

    Quae uero post resurrectionem carnis in illo saeculo beatorum futura sit actio, tu me interrogare dignatus es. at te ego de praesenti uitae meae statu ut magistrum et medicum spiritalem consulo, ut doceas me facere uoluntates dei, tuis uestigiis ambulare post Christum et mortem istam euangelicam prius emori, qua carnalem resolutionem uoluntario praeuenimus excessu non obitu sed sententia recedentes ab huius saeculi uita, quae tota temptationum uel, ut tu aliquando ad me locutus es, tota temptatio est. utinam ergo sic dirigantur uiae meae post uestigia tua, ut exemplo tuo soluens calciamentum uetus de pedibus meis disrumpam uincula mea et liber exultem ad currendam uiam, quo possim adsequi mortem istam, qua tu mortuus es huic saeculo, ut uiuas deo Christo uiuente in te, cuius et mors et uita in corpore tuo et corde et ore cognoscitur, quia non sapit cor tuum terrena nec os tuum loquitur opera hominum, sed uerbum Christi abundat in pectore tuo et spiritus ueritatis effunditur in lingua tua superni fluminis impetu laetificans ciuitatem dei!

  31. 94.5.1

    Quae autem uirtus hanc in nobis efficit mortem nisi caritas, quae fortis est ut mors? sic enim oblitterat nobis et perimit hoc saeculum, ut impleat mortis effectum per affectum Christi, in quem conuersi auertimur ab hoc mundo et cui uiuentes morimur ab elementis huius mundi nec tamquam uiuentes in eorum conspectu usuque decernimus, quia portio nostra mors Christi est, cuius a mortuis resurrectionem non adprehendimus in gloria, nisi mortem eius in cruce mortificatis membris et sensibus carnis imitemur, ut iam non nostra uoluntate uiuamus sed illius, cuius uoluntas sanctificatio nostra est et qui ideo pro nobis mortuus est et resurrexit, ut iam non nobis sed illi uiuamus, qui pro nobis mortuus est et resurrexit et dedit nobis pignus repromissionis suae spiritu suo, sicut pignus uitae nostrae posuit in caelis in corpore suo, quod est corporis nostri. unde nunc eipectatio nostra dominus est et substantia, quae ab ipso facta est, apud ipsum et in ipso et per ipsum est, qui conformatus est corpori humilitatis nostrae, ut nos conformaret corpori gloriae suae et secum in caelestibus conlocaret. propterea et qui digni fuerint uita aeterna, erunt olim in gloria regni eius, ut cum ipso sint, sicut apostolus ait, et cum ipso maneant. sicut et ipse dominus ad patrem dixit: Volo, ut, ubi ego

  32. 94.6.1

    sum, e till i sint mecum, sine dubio illud, quod in psalmis habes: Beati, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. puto autem hanc laudationem uocibus concinentium esse promendam, etsi inmutabuntur sanctorum resurgentium corpora, ut sint sicut et domini corpus post resurrectionem apparuit, in qua utique resurrectionis humanae uiua imago praefulsit, ut dominus ipse, qui in corpore ipso, quo passus fuerat, et resurrexerat, quasi speculum contemplationis omnibus fuerit. qui utique cum in eadem carne, qua mortuus et sepultus fuerat, et resurrexisset, omnium omnia officia membrorum expressa oculis et auribus hominum saepe conlatus exhibuit. quod si etiam angeli, quorum simpliciter spiritalis est creatura, linguas habere dicuntur, quibus utique laudes domino creatori canant et gratias referre non desinant, quanto magis hominum etsi spiritalia iam post resurrectionem corpora manentibus tamen glorificatae carnis omnibus membris et per omnia membra formis et numeris suis et linguas habebunt in oribus suis et linguis effantibus dabunt uoces, quibus diuinas laudes uel sensuum suorum gaudiorumque affectus per uerba depromant forte etiam hoc gratiae gloriaeque adposituro sanctis suis domino in saeculis regni sui, ut tanto potioribus linguis et uocibus canant, quanto ad beatiorem naturam corporum beata inmutatione profecerint, ut in corporibus iam spiritalibus constituti iam forsitan non humanis sed illis angelicis atque caelestibus, quales apostolus in paradiso audiuit, sermonibus eloquantur! et ideo forsitan homini ineffabiles eos sermones fuisse testatus est, quia sanctis inter alias praemiorum species iam nouae linguae parentur. quibus idcirco homines huius saeculi adhuc uti non licet, ut iam his gloriae suae congruentibus inmortales loquantur, de quibus dictum est: Etenim clamabunt et hymnum dicent procul dubio in caelestibus, ubi cum domino erunt et delectabuntur in abundantia pacis gaudentes in conspectu throni, mittentes ante pedes agni pateras et coronas et cantantes ei canticum nouum adgregati choris angelorum, Virtutum, Dominationum, Thronorum, ut et ipsi cum Cherubin atque Seraphin et quattuor illis animalibus uoce perpetua concinentes dicant: Sanctus, sanctus, sanctus dominus deus sabaoth et reliqua, quae nosti.

  33. 94.7.1

    Hoc est ergo, quod egenus et pauper ego ille insipiens et paruulus tuus, quem ut uerus sapiens ferre consuesti, rogo, ut me scientiam uel opinionem super hoc tuam doceas, quia scio te inluminatum spiritu reuelationis ab ipso duce et fonte sapientium, ut, sicut praeterita cognouisti et praesentia uides, ita etiam de futuris aestimes, quid censeas de his caelestium creaturarum uel etiam super caelos in conspectu altissimi agentium uocibus sempiternis, quibus tandem organis exprimantur. quamlibet enim apostolus dicendo: Si linguis angelorum loquar proprium quendam illos suae naturae uel, ut ita dixerim, gentis habere sermonem ostenderit tanto humanis sensibus et eloquiis altiorem, quanto ipsa angelorum creatura et statio mortalibus incolis et terrenis sedibus praestat, at tamen forsitan linguas angelorum pro generibus uocum atque sermonum dixerit, sicut et de charismatum uarietate disserens inter dona gratiarum numerat genera linguarum utique hoc in signo esse significans, quod multarum gentium sermone loqui singulis donaretur. sed et uox dei saepe ad sanctos emissa de nube ostendit posse loquelam esse sine lingua, si quidem lingua corporis membrum sit pusillum et magnum. sed forte ex hoc ipso, quia in hoc membro uocis officium deus posuit, etiam incorporeae angelorum creaturae sermones et uoces linguam uocauerit, sicut scriptura adsolet deo quoque secundum species operationum nomina adsignare membrorum. ora pro nobis et doce nos.

  34. 94.8.1

    Frater noster carissimus et dulcissimus Quintus quam tarde ad nos remeat a uobis, tam cito a nobis ad uos redire festinat. instantiam uero eius in litteris exigendis etiam haec epistula lituris quam uersibus crebrior loquitur; commemorati exactoris nimiam festinationem scheda fecit; nam pridie Idus Maias uenit ad nos, ut rescripta peteret, et Idibus ante sextam dimitti obtinuit. uidete ergo, utrum eum commendauerim an accusauerim huius modi testimonio. forte enim, immo sine dubio laudabilis magis quam culpabilis iudicabitur, qui a tenebris, quod in comparatione uestri luminis sumus, iustissime refestinauit ad lucem suam.

  35. 95.1.1

    Cum uos fratres nostri coniunctissimi nobis, quos nobiscum desiderati desiderare et salutati resalutare consuestis, assidue uident, non tam augentur bona nostra quam consolantur mala. nam ipsas causas et necessitates, quibus petere transmarina coguntur, non amamus, immo etiam odimus et, quantum ualemus, deuitare conamur et tamen nescio quo modo, credo pro meritis nostris, deesse non possunt; sed cum ad uos ueniunt et uident uos, fit, quod scriptum est: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo exhortationes tuae iucundauerunt animam meam. proinde ad istam laetitiam, qua uobiscum est frater Possidius, cum ex ipso audieritis, quam tristis eum causa compulerit, hoc me uerissime dicere cognoscetis. et tamen si quisquam nostrum propter hoc solum iret trans mare, ut uestra praesentia frueretur, quid hac causa iustius, quid posset dignius inueniri? sed id uincula nostra non ferrent, quibus religati sumus infirmorum seruire languoribus nec eos praesentia corporali relinquere, nisi cum hoc cogunt tanto imperiosius quanto periculosius aegrotando. utrum exerceamur his, an potius plectamur, nescio, nisi quod non secundum peccata nostra facit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis, qui tanta solatia doloribus miscet agitque mirabili medicina, ne amemus mundum, ne de- ficiamus in mundo.

  36. 95.2.1

    Quaesiui abs te prioribus litteris, qualisnam tibi uideatur futura aeterna uita sanctorum; sed bene mihi respondisti etiam de praesentis uitae statu adhuc esse utique consulendum, nisi quod me consulere uoluisti, quod aut mecum nescis aut mecum scis aut magis quam ego forsitan scis, quippe qui etiam uerissime dixeris euangelicam mortem prius emoriendum, (qua carnalem resolutionem uoluntario praeuenimus excessu non obitu sed sententia recedentes ab huius saeculi uita\'. simplex haec actio et nullo dubitationis aestu fluctuat, quod ita nos uiuere oportere censemus in hac uita mortali, ut uitae inmortali quodam modo coaptemur. uerum omnis quaestio, quae agentes quaerentesque conturbat homines, qualis ego sum, illa est, quonam modo uiuendum sit uel inter eos uel propter eos, qui nondum uiuere moriendo nouerunt non resolutione corporis sed quodam se a corporalibus inlecebris auertentis mentis affectu. plerumque enim uidetur nobis, quod, nisi eis aliquantulum congruamus ad ea ipsa, unde illos extrahi cupimus, nihil cum eis salubriter agere poterimus. quod cum facimus, talium delectatio subrepit et nobis, ut saepe etiam loqui uana delectet auremque praebere loquentibus nec adridere tantum sed etiam risu uinci ac solui. ita puluereis quibusdam uel etiam luteis affectibus nostras animas praegrauantes laboriosius et pigrius leuamus ad deum, ut uiuamus euangelicam uitam moriendo euangelicam mortem. quod si aliquando successerit, statim subicietur: (Euge, euge!\' non ab hominibus, neque enim quisquam hominum sentit in alio talem mentis agnitionem, sed in quodam intus silentio nescio unde clamatur: Euge, euge!\' propter hoc genus temptationis ab angelo colaphizatum se tantus apostolus confitetur. ecce unde uita humana super terram tota temptatio est, quando et ibi homo temptatur, ubi, quantum potest, uitae caelestis similitudini coaptatur.

  37. 95.3.1

    Quid dicam de uindicando uel non uindicando, quando quidem hoc totum ad eorum salutem proficere uolumus, in quos uindicandum uel non uindicandum esse arbitramur? quis etiam sit uindicandi modus non solum pro qualitate uel quantitate culparum uerum etiam pro quibusdam uiribus animorum, quid quisque sufferat, quid recuset, ne non solum non proficiat sed etiam deficiat, quam profundum et latebrosum est! inpendentem quoque uindictam metuentes, quae ab hominibus metuitur, nescio utrum plures correcti sunt, quam in deterius abierunt. quid, cum saepe accidit, ut, si in quemquam uindicaueris, ipse pereat, si inultum reliqueris, alter pereat? ego in his cotidie peccare me fateor et ignorare, quando quoue modo custodiam id, quod scriptum est: Peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant, et quod scriptum est: Corripe eum inter te et ipsum solum, et quod scriptum est: Nolite ante tempus quemquam iudicare, et quod scriptum est: Nolite iudicare, ut non iudicemini, neque enim hic addidit \'ante tempus\', et quod scriptum est: Tu qui es, qui iudices alienum seruum? suo domino stat aut cadit; stabit autem; potens est enim deus statuere illum, unde confirmat de his se dicere, qui intus sunt. et rursus eos iudicari iubet, cum dicit: Quid enim mihi de his, qui foris sunt, iudicare? nonne de his, qui intus sunt, uos iudicatis? auferte malum ex uobis ipsis. quod cum etiam faciendum uidetur, quatenus fiat, quantae curae ac timoris est, ne forte contingat, quod de illo ipso intellegitur in secunda ad eosdem epistula cauendum admonere, ne maiore tristitia absorbeatur, qui eius modi est! et ne quisquam hoc non multum curandum putaret, ibi ait: Ut non possideamur a satana; non enim ignoramus mentes eius. quis in his omnibus tremor, mi Pauline, sancte homo dei! quis tremor, quae tenebrae! nonne putamus de his esse dictum: Timor et tremor uenerunt super me et contexerunt me tenebrae et d i Ii: (Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et uolabo et requiescam? ecce elongaui fugiens et mansi in desel\'to>. uerum tamen etiam in deserto ipso fortassis expertus sit quod adiungit: Expectabam eum, qui me saluum faceret a pusillanimitate et tempestate. nempe ergo temptatio est uita humana super terram.

  38. 95.4.1

    Quid? ipsa diuina eloquia domini nonne palpantur potius quam tractantur a nobis, dum in multo pluribus quaerimus potius, quid sentiendum sit, quam definitum aliquid fixumque sentimus? et ea cautio cum sollicitudinis plena sit, multo melior est tamen quam temeritas adfirmandi. nonne in multis, si non secundum carnem homo sapiat, quam mortem esse dicit apostolus, magno scandalo erit ei, qui adhuc secundum carnem sapit, ubi et dicere, quid sentias, periculosissimum et non dicere laboriosissimum et aliud, quam sentis, dicere perniciosissimum est? quid? cum ea, quae non adprobamus in eorum, qui intus sunt, sermone uel scriptis ........ putantesque id ad fraternae caritatis libertatem pertinere iudicium nostrum non occultamus et hoc non beniuolentia sed inuidia facere credimur, quantum peccatur in nos! et cum similiter eos, qui nostras sententias reprehendunt, laedere potius uelle quam corrigere suspicamur, quantum peccamus in alios! certe hinc existunt inimicitiae plerumque etiam inter carissimas familiarissimasque personas, dum, supra quam scriptum est, unus pro altero inflatur aduersus alterum, et, dum mordent et comedunt inuicem, timendum est, ne consumantur ab inuicem. quia ergo dabit mihi pennas sicut columbae, et uolabo et requiescam? sine enim quia pericula, in quibus quisque uersatur, grauiora sunt quam inexperta siue quia re uera ita est, quaelibet pusillanimitas tempestasque deserti minus mihi uidetur molesta quam ea, quae uel patimur uel timemus in turbis.

  39. 95.5.1

    Proinde multum adprobo sententiam tuam de huius uitae statu esse agendum uel potius cursu quam statu. addo aliud, quia prius hoc requirendum atque tenendum est quam illud. quale futurum sit, quo iste fert cursus. inde ergo interrogaui, quid sentias, quasi de huius uitae recta regula retenta atque seruata iam securissimus, cum in tam multis maximeque in his, quae breuiter, ut potui, commemoraui, periculosissime laborare me sentiam. sed quia omnis haec ignorantia et difficultas hinc mihi uidetur existere, quod in magna uarietate morum et animorum et inter occultissimas uoluntates atque infirmitates hominum rem populi gerimus non terreni atque Romani sed Hierosolymitani caelestis, magis me libuit loqui tecum ex illo, quod erimus, quam ex isto, quod sumus; ibi enim etsi nescimus quae bona futura sunt, tamen non parua in re certi sumus, quod ista mala ibi non erunt.

  40. 95.6.1

    De agenda ergo ista tempoi-ali uita eo modo, per quem ueniendum est ad aeternam, noui concupiscentias carnales esse frenandas tantumque remittendum in delectationes sensuum corporalium, quantum sustentandae huius agendaeque uitae satis est, omnesque molestias temporales pro ueritate dei et salute aeterna nostra et proximi patienter fortiterque tolerandas. noui etiam proximo ad hoc consulendum omni studio caritatis, ut istam uitam recte gerat propter aeternam; praeponenda etiam nobis spiritalia carnalibus, incommutabilia mutabilibus et haec omnia tanto magis minusue posse hominem, quanto magis minusue adiuuatur gratia dei per legum Christum dominum nostrum. cur autem ille sic ille autem sic adiuuetur uel non adiuuetur, nescio; id tamen deum summa sibique nota aequitate facere scio. propter illa uero, quae supra commemoraui, quem ad modum uiuendum sit cum hominibus, si quid tibi exploratum liquet, edoce me, obsecro; . sin et te ita ut me mouent ista, confer ea cum aliquo mansueto cordis medico, siue illic inueneris, ubi degitis, siue cum Romam toto anniuersario pergitis, et, quod per illum tibi loquentem seu uobis conloquentibus dominus aperuerit, scribe mihi.

  41. 95.7.1

    De resurrectione autem corporum membrorumque in illa incorruptione atque inmortalitate futuris officiis quoniam uicissim me interrogasti, quid sentiam, audi breuiter, quod, si non satis erit, poterit, si dominus adiuuerit, latius disputari. firmissime tenendum est, unde scripturae sanctae uerax et clara sententia est, uisibilia ista corpora atque terrena, quae nunc animalia dicuntur, spiritalia futura in resurrectione fidelium atque iustorum. porro spiritalis corporis qualitas inexperta nobis quem ad modum uel comprehendi uel insinuari possit, ignoro. corruptio ibi certe nulla erit ac per hoc nec isto, quo nunc indigent, corruptibili cibo tunc indigebunt nec tamen eum capere non poterunt ueraciterque consumere potestate, non necessitate; alioquin nec dominus eum post resurrectionem accepisset, qui nobis ita praebuit corporalis resurrectionis exemplum, ut hinc apostolus dicat: Si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. qui cum membris omnibus appareret eorumque officiis uteretur, loca etiam uulnerum demonstrauit. quas ego cicatrices, non ipsa uulnera semper accepi et eas ipsas potestate, non necessitate. cuius potestatis facilitatem tunc maxime ostendit, cum uel in alia forma se demonstrauit uel in domo discipulis constitutis, cum ostia clausa essent, uerus apparuit.

  42. 95.8.1

    Hinc oritur de angelis quaestio, utrum habeant corpora suis officiis et conuersationibus congrua, an tantum modo spiritus sint. si enim habere dixerimus, occurrit nobis: Qui facit angelos suos spiritus; si autem non habere dixerimus, plus habet scrupuli, quo modo scriptum sit eos corporeis hominum sensibus sine corpore praesentatos, hospitio susceptos, pedes eis lotos, edentibus et bibentibus ministratum. facilius enim uideri potest sic esse spiritus angelos dictos ut homines animas, sicut scriptum est cum Iacob in Aegyptum tot animas descendisse — neque enim corpora non habebant —, quam ut illa omnia sine corporibus gesta credantur. deinde certa quaedam in Apocalypsi angeli statura definitur in ea mensura, quae nisi corporum esse non possit, at, quod hominibus apparuerunt, non ad falsitatem sed ad illam potestatem ac facilitatem spiritalium corporum referatur. sed siue habeant angeli corpora siue quisquam possit ostendere, quem ad modum corpora non habentes gerere illa omnia potuerint, in illa tamen ciuitate sanctorum, ubi etiam per Christum redempti a generatione hac in aeternum coniungentur milibus angelorum, uoces corporales non latentes animos indicabunt, quia in illa societate diuina nihil cogitationis proximo poterit occultari, sed erit consonans in dei laude concordia non solum spiritu uerum etiam spiritali corpore expressa.

  43. 95.9.1

    Hoc mihi interim uidetur. si quid congruentius ueritati uel iam tenes uel a doctioribus audire potueris, per te nosse studiosissime expecto. recense sane epistulam meam, cui quoniam festinantissime te respondisse de diaconi festinatione causatus es, ideo non conqueror, sed potius commemoro, ut, quod tunc omissum est, nunc reddatur. et de otio quippe Christiano ad percipiendam uel disserendam Christianam sapientiam quid sentias et de otio, quod putabam, tuo, cuius mihi occupationes incredibiles nuntiatae sunt, require et uide, quid a te scire quaesierim.

  44. 95.9.2

    [Et alia manu: Memores nostri felices uiuite magna gaudia et solatia nostra, sancti dei.

  45. 96.1.1

    Quicquid sis secundum saeculi huius cursum, nos tamen carissimo et sincerissimo conseruo nostro Olympio Christiano fidissime scribimus. hoc enim tibi esse scimus omni gloria gloriosius et omni sublimitate sublimius. fama quippe ad nos pertulit honorem te adeptum esse celsiorem, quae utrum uera esset, nondum apud nos fuerat confirmatum, cum haec scribendi prouenit occasio. sed quoniam nouimus te a domino didicisse non alta sapere sed humilibus consentire, quolibet culmine prouectus esses, non aliter, quam soles, litteras nostras te accepturum esse praesumimus, domine dilectissime et in Christi membris honorabiliter amplectende fili. temporali uero felicitate ad aeterna lucra te prudenter usurum minime dubitamus, ut, quanto plus potes in hac terrena re publica, tanto plus inpendas caelesti illi, quae te in Christo peperit. ciuitati, quod tibi uberius rependatur in regione uiuentium et in uera pace securorum ac sine fine gaudiorum.

  46. 96.2.1

    Sancti fratris et coepiscopi mei Bonifatii petitionem tuae rursus caritati commendo, ne forte nunc fieri possit, quod ante non potuit. cum enim posset sine ulla forsitan quaestione, quod praecessor eius quamuis sub alieno nomine comparauerat et sub ecclesiae nomine possidere iam coeperat, consequenter etiam ipse retinere, nolumus ergo, quoniam fisci debitor fuit, hunc scrupulum habere in conscientia. neque enim fraus ista quia fisco fiebat ideo non fiebat. et ille quidem Paulus, postquam episcopus factus est, renuntiaturus suis omnibus rebus propter inmensum cumulum fiscalium debitorum exacta quadam cautione, in qua ei certum pondus debebatur argenti, hos exiguos agellos, unde uictum sustentaret, tamquam ecclesiae comparauit sub nomine tunc potentissimae domus, ut etiam ei ipsis morem suum sequens, cum fisco non solueret, nullas exactorum molestias pateretur. iste autem, qui eidem ecclesiae illo defuncto est ordinatus, timuit hos agros suscipere et, cum possit pro solis fiscalibus debitis, quae de memoratis possessiunculis ille contraxerat, imperiale beneficium postulare, totum maluit confiteri, quod eas Paulus de argento proprio, cum esset fisco obnoxius, de hastario emerat, ut eas ecclesia, si fieri potest, non occulta episcopi iniquitate sed manifesta Christiani imperatoris liberalitate possideat. quod si fieri non potest, melius inopiae laborem serui dei tolerant, quam ut necessariorum facultatem cum conscientia fraudis obtineant.

  47. 96.3.1

    A.d hoc tuum suffragium petimus impertire digneris, quia id, quod primo impetratum est, noluit allegare, ne iterum supplicandi sibi intercluderet facultatem; non enim erat ad desiderata responsum. nunc uero cum sis eadem benignitate, qua soles, sed amplior potestate, non desperamus adiuuante domino meritis tuis hoc facile posse concedi, cum, etiam si tuo nomine eadem loca peteres et memoratae ecclesiae ipse donares, quis reprehenderet aut quis non maxime praedicaret petitionem tuam non terrenae cupiditati sed Christianae pietati seruientem? domini dei nostri misericordia te in Christo feliciorem tueatur, domine fili.

  48. 97.1.1

    Quamuis mox, ut audiuimus te merito sublimatum, cum ipsa fama nondum certissima nobis esset, nihil aliud de animo tuo credidimus erga ecclesiam dei, cuius te ueraciter filium esse gaudemus, quam quod tuis litteris mox aperuisti, tamen etiam illis lectis, quibus ultro dignatus es, etiam si pigri et cunctantes essemus, exhortationem beniuolentissimam mittere, ut instruente humilitate nostra per religiosam oboedientiam tuam dominus, cuius munere talis es, ecclesiae suae iam iamque subueniat, maiore fiducia tibi scribimus, domine eximie et merito praestantissime multumque in Christi caritate honorande fili.

  49. 97.2.1

    Et fratres quidem multi sancti collegae mei grauiter ecclesia perturbata profecti sunt paene fugientes ad gloriosissimum comitatum, quos siue iam uideris siue litteras eorum ab urbe Roma opportunitate cuiusquam occasionis acceperis, ego tamen, licet nullum consilium cum eis communicare potuerim, non potui praetermittere per hunc fratrem et conpresbyterum meum, qui urgenti necessitate pro salute ciuis sui etiam media hieme quomodocumque ad illas partes uenire compulsus est, et salutare et admonere caritatem tuam, quam habes in Christo Iesu domino nostro, ut opus tuum bonum diligentissima acceleretur instantia, quo nouerint inimici ecclesiae leges illas, quae de idolis confringendis et haereticis corrigendis uiuo Stilichone in Africam missae sunt, uoluntate imperatoris piissimi et fidelissimi constitutas; quo nesciente uel nolente factum siue dolose iactant siue libenter putant atque hinc animos inperitorum turbulentissimos reddunt nobisque periculose ac uehementer infestos.

  50. 97.3.1

    Hoc autem, quod petendo uel suggerendo admoneo praestantiam tuam, non dubito omnium per Africam collegarum meorum fieri uoluntate. arbitror quacumque primitus exorta occasione facillime posse ac debere maturari, ut nouerint, sicut dixi, homines uani, quorum et aduersantium salutem requirimus, et leges, quae pro ecclesia Christi missae sunt, magis Theodosii filium quam Stilichonem curasse mittendas. propterea quippe memoratus presbyter harum perlator, cum de regione sit Mileuitana, ab episcopo suo uenerabili fratre meo Seuero, qui tuam mecum sincerissimam dilectionem multum salutat, per Hipponem-Regium, ubi ego sum, transire iussus est, quia, cum forte simul essemus in magnis ecclesiae tribulationibus et perturbationibus, quaerebamus occasionem scribendi ad eximietatem tuam et non inueniebamus. iam quidem unam epistulam miseram in negotio sancti fratris et collegae mei Bonifatii episcopi Cataquensis; sed nondum ad nos peruenerant grauiora, quae nos uehementius agitarent, quibus comprimendis uel corrigendis quem ad modum meliore secundum uiam Christi consilio succurratur, commodius episcopi, qui propterea nauigauerunt, cum tanta benignitate tui cordis acturi sunt, qui potuerunt communi consilio diligentius » deliberatum aliquid ferre, quantum temporis permittebat angustia. illud tamen, quo animum clementissimi et religiosissimi principis erga ecclesiam prouincia nouerit, nullo modo esse differendum, sed etiam antequam episcopos, qui profecti sunt, uideas, quam primum tua praestantissima pro Christi membris in tribulatione maxima constitutis uigilantia potuerit, accelerandum suggero, peto, obsecro, flagito. neque enim paruum in his malis solatium dominus obtulit, quod te uoluit multo amplius posse, quam poteras, quando iam de tuis multis et magnis bonis operibus gaudebamus.

  51. 97.4.1

    Multum sane de quorundam neque paucorum fide firma et stabili gratulamur, qui ex occasione legum ipsarum ad Christianam religionem uel catholicam pacem conuersi sunt, pro quorum salute sempiterna nos in hac temporali etiam periclitari delectat. propterea enim maxime ab hominibus nimium durumque peruersis nunc inimicitiarum grauiores impetus sustinemus, quos nonnulli eorum nobiscum patientissime sustinent; sed plurimum infirmitati metuimus, donec discant et ualeant adiuuante misericordissima gratia domini saeculum praesens et hominum diem robore cordis ualentiore contemnere. commonitorium, quod misi, fratribus episcopis, si, ut puto, nondum ibi sunt, ab eximietate tua illis tradatur, cum nenerint. tantam quippe tui sincerissimi pectoris habemus fiduciam, ut adiuuante domino deo nostro non solum impertitorem auxilii te uelimus uerum etiam consilii participem.

  52. 98.1.1

    Quaeris a me, utrum parentes baptizatis paruulis suis noceant, cum eos daemoniorum sacrificiis sanare conantur, et, si non nocent, quo modo eis prosit, cum baptizantur, parentum fides, quorum eis non potest obesse perfidia. ubi respondeo tantam illius sacramenti, hoc est baptismi salutaris esse uirtutem in sancta compage corporis Christi, ut semel generatus per aliorum carnalem uoluptatem, cum semel regeneratus fuerit per aliorum spiritalem uoluntatem, deinceps non possit uinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua uoluntate consentit. et anima enim patris mea est, inquit, et anima filii mea est. anima, quae peccauerit, ipsa morietur. non autem peccat ipsa, cum parentes ei omnino nescienti uel quilibet alius adhibet sacrilegia daemoniorum, sed ideo ex Adam traxit, quod sacramenti illius gratia solueretur, quia nondum erat anima separatim uiuens, id est altera anima, de qua diceretur: Et anima patris mea est et anima filii mea est. iam itaque cum homo in se ipso est ab eo, qui genuit, alter effectus, peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius. traxit ergo reatum, quia unus erat cum illo et in illo, a quo traxit, quando, quod traxit, admissum est; non autem trahit alter ab altero, quando sua unoquoque propria uita uiuente iam est, unde dicatur: Anima, quae peccauerit, ipsa morietur.

  53. 98.2.1

    Ut autem possit regenerari per officium uoluntatis alienae, cum offertur consecrandus, facit hoc unus spiritus, ex quo regeneratur oblatus. non enim scriptum est: <Nisi quis renatus fuerit ex parentum uoluntate\' aut \'ex offerentium uel ministrantium fide) sed: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu. aqua igitur exhibens forinsecus sacramentum gratiae et spiritus operans intrinsecus beneficium gratiae, soluens uinculum culpae, reconcilians bonum naturae regenerant hominem in uno Christo ex uno Adam generatum. regenerans ergo spiritus in maioribus offerentibus et paruulo oblato renatoque communis est; ideo per hanc societatem unius eiusdemque spiritus prodest offerentium uoluntas paruulo oblato. quando autem in paruulum maiores peccant offerentes eum atque obligare conantes daemonum sacrilegis uinculis, non est anima utrorumque communis, ut etiam culpam possint habere communem. non enim sic communicatur culpa per alterius uoluntatem, quem ad modum communicatur gratia per sancti spiritus unitatem. potest enim et in hoc et in illo homine esse unus spiritus sanctus, etiam si inuicem nesciant. per quem sit utriusque gratia communis; non autem potest spiritus hominis esse et huius et illius, per quem peccante altero et altero non peccante sit tamen culpa communis. ac per hoc potest paruulus semel ex parentum carne generatus dei spiritu regenerari, ut ex illis obligatio contracta soluatur; non potest autem semel dei spiritu regeneratus ex parentum carne regenerari, ut obligatio, quae soluta est, iterum contrahatur. et ideo semel perceptam paruulus Christi gratiam non amittit nisi propria impietate, si aetatis accessu tam malus euaserit. tunc enim etiam propria incipiet habere peccata, quae non regeneratione auferantur, sed alia curatione sanentur.

  54. 98.3.1

    Verum tamen recte dicuntur parentes uel quicumque maiores filios seu quoslibet paruulos baptizatos daemoniorum sacrilegiis obligare conantes spiritaliter homicidae. nam in illis quidem interfectionem non faciunt, sed, quantum in ipsis est, interfectores fiunt. recte illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur: \'Nolite occidere paruulos uestros\', dicit enim et apostolus: Spiritum nolite extinguere, non quia ille extingui potest, sed, quantum in ipsis est, extinctores eius merito dicuntur, qui sic agunt, ut extinctum uelint. isto sensu recte intellegi potest, quod scripsit beatissimus Cyprianus in epistula de lapsis, cum eos, qui tempore persecutionis idolis immolauerant, arguens: (Ac ne quid deesset\', inquit, (ad criminis cumulum, infantes quoque parentum manibus inpositi uel adtracti amiserunt paruuli quod in primo statim natiuitatis exordio fuerant consecuti\'. amiserunt, dixit, quantum adtinuit ad illorum scelus, a quibus amittere coacti sunt; amiserunt in eorum mente ac uoluntate, qui in illos tantum facinus commiserunt; nam si in se ipsis amisissent, remansissent utique diuina sententia sine ulla defensione damnandi. quod si sanctus Cyprianus arbitraretur, non eorum defensionem continuo subiceret dicens: \'Nonne illi, cum iudicii dies uenerit, dicent: Nos nihil fecimus nec derelicto cibo et poculo domini ad profana contagia sponte properauimus; perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas; illi nobis ecclesiam matrem, illi patrem dominum negauerunt, ut, dum parui et inprouidi et tanti facinoris ignari per alios ad consortium criminis iungimur, aliena fraude caperemur?\' hanc defensionem non subnecteret, nisi iustissimam crederet et in dei iudicio paruulis profuturam. si enim uere dicitur: (Nos nihil fecimus; anima, quae peccauerit, ipsa morietur/ nec illi peribunt sub dei iusto iudicio, quos parentes suo scelere, quantum ad se ipsos adtinet, perdiderunt.

  55. 98.4.1

    Illud uero, quod in eadem commemoratur epistula quandam paruulam turbatis in fuga parentibus nutrici derelictam atque ab eadem nutrice daemonum sacrilegiis impactam postea in ecclesia inlatam sibi eucharistiam miris motibus respuisse, ideo mihi uidetur diuinitus factum, ne maiores putarent nihil se in paruulos illa iniquitate peccare, sed potius intellegerent per illum significantem quodam modo gestum corporis eorum, qui loqui non poterant, se mirabiliter admoneri, quid ipsi facere deberent, qui post tantum illud nefas sacramentis salutaribus inruebant, unde se utique paenitendo abstinere deberent. nec cum tale aliquid diuina prouidentia per infantulos agit, ipsos id agere scientia uel ratione credendum est. neque enim, quia cuiusdam prophetae dementiam deus uoluit etiam asina loquente cohercere, ideo iam miranda est asinorum sapientia. porro si per animal inrationale sonuit aliquid homini simillimum, quod miraculo diuino, non cordi asinino tribuendum sit, ita potuit omnipotens per infantis animam, non ubi ratio nulla erat, sed ubi adhuc sopita erat, gestu corporis eius ostendere, quid illi, qui et in se et in paruulos suos peccauerant, curare deberent. ceterum cum infans non redeat in parentem, ut cum illo et in illo unus homo sit, sed omnino alter sit habens carnem suam et animam suam, anima, quae peccauerit, ipsa morietur.

  56. 98.5.1

    Nec illud te moueat, quod quidam non ea fide ad baptismum percipiendum paruulos ferunt, ut gratia spiritali ad uitam regenerentur aeternam, sed quod eos putant hoc remedio temporalem retinere uel recipere sanitatem. non enim propterea illi non regenerantur, quia non ab istis hac intentione offeruntur. celebrantur enim per eos necessaria ministeria et uerba sacramentorum, sine quibus consecrari paruulus non potest. spiritus autem ille sanctus, qui habitat in sanctis, ex quibus una illa columba deargentata caritatis igne conflatur; agit, quod agit, etiam per seruitutem aliquando non solum simpliciter ignorantium uerum etiam damnabiliter indignorum. offeruntur quippe paruuli ad percipiendam spiritalem gratiam non tam ab eis, quorum gestantur manibus, quamuis et ab ipsis, si et ipsi boni fideles sunt, quam ab uniuersa societate sanctorum atque fidelium. ab omnibus namque offerri recte intelleguntur, quibus placet, quod offeruntur, et quorum sancta atque indiuidua caritate ad communicationem sancti spiritus adiuuantur. tota hoc ergo mater ecclesia, quae in sanctis est. facit, quia tota omnes, tota singulos parit. nam si Christiani baptismi. sacramentum, quando unum atque id ipsum est, etiam apud haereticos ualet et sufficit ad consecrationem, quamuis ad uitae aeternae participationem non sufficiat, quae consecratio reum quidem facit haereticum extra domini gregem habentem dominicum characterem, corrigendum tamen admonet sana doctrina, non iterum similiter consecrandum, quanto potius in catholica ecclesia etiam per stipulae ministerium frumenta purganda portantur, ut ad massae societatem mediante area perducantur!

  57. 98.6.1

    lllud autem nolo te fallat, ut existimes reatus uinculum ex Adam tractum aliter non posse disrumpi, nisi paruuli ad percipiendam Christi gratiam a parentibus offerantur; sic enim scribens dicis: \'Ut, sicut parentes fuerunt auctores ad eorum poenam, per fidem parentum identidem iustificentur\', cum uideas multos non offerri a parentibus sed etiam a quibuslibet extraneis, sicut a dominis seruuli aliquando offeruntur. et nonnumquam mortuis parentibus suis paruuli baptizantur ab eis oblati, qui in illis huius modi misericordiam praebere potuerunt. aliquando etiam, quos crudeliter parentes exposuerint, nutriendi a quibuslibet, nonnumquam a sacris uirginibus colliguntur et ab eis offeruntur ad baptismum, quae certe proprios filios nec habuerunt ullos nec habere disponunt. ac per hoc nihil aliud hic fieri uides, nisi quod in euangelio scriptum est, cum dominus interrogasset, quis illi a latronibus sauciato et semiuiuo in uia derelicto proximus fuisset; responsum est enim: Qui in illum fecit misericordiam.

  58. 98.7.1

    Difficillimam sane quaestionem tibi proposuisse uisus es in extremo inquisitionis tuae ea uidelicet intentione, qua soles uehementer cauere mendacium. (si constituam\', inquis, ante te paruulum et interrogem, utrum, cum creuerit, futurus sit castus uel fur non sit futurus, sine dubio respondebis: Nescio, et utrum in eadem paruula aetate constitutus cogitet aliquid boni uel mali, dices: Nescio. si itaque de moribus eius futuris nihil audes certi promittere et de eius praesenti cogitatione, quid est illud, quod, quando ad baptismum offeruntur, pro eis parentes tamquam fidedictores respondent et dicunt illos facere, quod illa aetas cogitare non potest aut, si potest, occultum est? interrogamus enim eos, a quibus offeruntur, et dicimus: Credit in deum? de illa aetate, quae, utrum sit deus, ignorat; respondent: Credit; et ad cetera sic respondetur singula, quae geruntur. unde miror parentes in istis rebus tam fidenter pro paruulo respondere, ut dicant eum facere tanta bona, quae ad horam, qua baptizatur, baptizator interrogat; tamen eadem hora si subiciam: Erit castus, qui baptizatur, aut non erit fur? nescio utrum audet aliquis dicere, aliquid horum erit aut non erit, sicut mihi sine dubitatione respondet, quod credat in deum et quod se conuertat ad deum.\' deinde tua scripta concludens adiungis et dicis: (Ad istas ergo quaestiones peto breuiter respondere digneris, ita ut non. mihi de consuetudine praescribas, sed rationem reddas.\'

  59. 98.8.1

    His litteris tuis lectis et relectis et, quantum sinebant temporis angustiae, consideratis recordatus sum Nebridium amicum meum, qui cum esset rerum obscurarum ad doctrinam pietatis maxime pertinentium diligentissimus et acerrimus inquisitor, ualde oderat de quaestione magna responsionem breuem. et quisquis id poposcisset, aegerrime ferebat eumque, si eius persona pateretur, uultu indignabundus et uoce cohibebat indignum deputans, qui talia quaereret, cum, de re tanta quam multa dici possent deberentque, nesciret. sed ego tibi non similiter, ut solebat ille, suscenseo; es enim episcopus multis curis occupatus ut ego; unde nec tibi facile uacat prolixum aliquid legere nec mihi scribere. nam ille tunc adulescens, qui talia breuiter nolebat audire et de me multa in nostra sermocinatione quaerebat, ab otioso quaerebat otiosus; tu uero cogitans nunc, quis et a quo ista flagites, breuiter de re tanta respondere me iubes. ecce facio, quantum possum; dominus adiuuet, ut, quod postulas, possim.

  60. 98.9.1

    Nempe saepe ita loquimur, ut pascha propinquante dicamus crastinam uel perendinam domini passionem, cum ille ante tam multos annos passus sit nec omnino nisi semel illa passio facta sit. nempe ipso die dominico dicimus: Hodie dominus resurrexit\', cum, ex quo resurrexit, tot anni transierint. cur nemo tam ineptus est, ut nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies secundum illorum, quibus haec gesta sunt, similitudinem nuncupamus, ut dicatur ipse dies, qui non est ipse sed reuolutione temporis similis eius, et dicatur illo die fieri propter sacramenti celebrationem, quod non illo die sed iam olim factum est? nonne semel immolatus est Christus in se ipso et tamen in sacramento non solum per omnes paschae sollemnitates sed omni die populis immolatur nec utique mentitur, qui interrogatus eum responderit immolari? si enim sacramenta quandam similitudinem rerum earum, quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacramenta non essent. ex hac autem similitudine plerumque iam ipsarum rerum nomina accipiunt. sicut ergo secundum quendam modum sacramentum corporis Christi corpus Christi est, sacramentum sanguinis Christi sanguis Christi est, ita sacramentum fidei fides est. nihil est autem aliud credere quam fidem habere. ac per hoc cum respondetur paruulus credere, qui fidei nondum habet affectum, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum et conuertere se ad deum propter conuersionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebrationem pertinet sacramenti, sicut de ipso baptismo apostolus: Consepulti, inquit, sumus Christo per baptismum in mortem; non ait: \'Sepulturam significauimus), sed prorsus ait: Consepulti sumus. sacramentum ergo tantae rei non nisi eiusdem rei uocabulo nuncupauit.

  61. 98.10.1

    Itaque paruulum etsi nondum fides illa, quae in credentium uoluntate consistit, iam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit. nam sicut credere respondentur, ita etiam fideles uocantur non rem ipsam mente adnuendo sed ipsius rei sacramentum percipiendo. cum autem sapere homo coeperit, non illud sacramentum repetet, sed intelleget eiusque ueritati consona etiam uoluntate coaptabitur. hoc quam diu non potest, ualebit sacramentum ad eius tutelam aduersus contrarias potestates et tantum ualebit, ut, si ante maioris usum ex hac uita emigrauerit, per ipsum sacramentum commendante ecclesiae caritate ab illa condemnatione, quae per unum hominem intrauit in mundum, Christiano adiutorio liberetur. hoc qui non credit et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis est, etsi habeat fidei sacramentum, longeque melior est ille paruulus, qui, etiam si fidem nondum habet in cogitatione, non ei tamen obicem contrariae cogitationis opponit, unde sacramentum eius salubriter percipit. respondi, sicut existimo, quaestionibus tuis, quantum adtinet ad minus capaces et contentiosos, non satis, quantum autem ad pacatos et intellegentes, plus forte quam satis. nec tibi ad excusationem meam obieci firmissimam consuetudinem, sed saluberrimae consuetudinis reddidi, quam potui, rationem.

  62. 99.1.1

    Tres epistulas tuae benignitatis acceperam, cum ista rescripsi: unam, quae adhuc meas litteras exigebat, alteram, quae ad te iam peruenisse indicabat, tertiam, quae beniuolentissimam pro nobis curam tuam etiam de domo clarissimi et egregii iuuenis Iuliani, quae nostris adhaeret parietibus, continebat. qua accepta continuo respondere non distuli, quia procurator eximietatis tuae cito se Romam posse mittere scripsit. cuius litteris grauiter contristati sumus, quod ea, quae illic in urbe uel circa urbem geruntur, non nobis insinuare curauit, ut certum apud nos fieret, quod incertae famae credere nolebamus. fratrum quippe litteris ante transmissis quamuis molesta et dura multo tamen leuiora nuntiata sunt. plus sane, quam dici potest, miratus sum, quod nec tanta occasione hominum tuorum fratres sancti episcopi scripserint nec epistula tua quicquam nobis de tantis tribulationibus uestris insinuauerit, quae utique per uiscera caritatis et nostrae sunt, nisi forte faciendum non putasti, quod nihil prodesse duxisti aut nos tuis litteris maestificari noluisti. prodest aliquid, quantum ego arbitror, etiam ista cognoscere, primo quia iniustum est gaudere uelle cum gaudentibus et flere non uelle cum flentibus, deinde quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.

  63. 99.2.1

    Absit itaque, ut recusemus audire, etiam quae amara et tristia sunt erga carissimos nostros. nescio quo enim modo minus fit, quod patitur unum membrum, si compatiuntur alia membra. nec ipsa mali releuatio fit per communionem cladis sed per solatium caritatis, ut, quamuis alii ferendo patiuntur, alii cognoscendo compatiuntur, communis sit tamen tribulatio, quibus probatio, spes, dilectio spiritusque communis est. omnes autem nos dominus consolatur, qui et haec temporalia mala praedixit et post haec bona aeterna promisit. nec debet, cum proeliatur, infringi, qui uult post proelium coronari, uiret illo subministrante certantibus, qui praeparat ineffabilia dona uictoribus.

  64. 99.3.1

    Rescripta illa nostra non tibi ad nos auferant scribendi fiduciam, praesertim quia timorem nostrum non inprobabili defensione lenisti. paruulos tuos resalutamus et in Christo tibi grandescere optamus, qui iam in hac aetate cernunt, quam sit amor huius saeculi periculosus et noxius. atque utinam, cum magna et dura quatiuntur, parua et flexibilia corrigantur. de domo illa quid dicam, nisi benignissimae tuae curae gratias agam? nam eam, quam dare possumus, nolunt, quam uolunt autem, dare non possumus. neque enim, sicut falso audierunt, a decessore meo relicta est ecclesiae, sed inter antiqua eius praedia possidetur et antiquae alteri ecclesiae sic cohaeret quem ad modum ista, qua de agitur, alteri.

  65. 100.1.1

    Nollem quidem in his afflictionibus esse Africanam ecclesiam constitutam, ut terrenae ullius potestatis indigeret auxilio. sed quia, sicut apostolus dicit, non est potestas nisi a deo, procul dubio, cum per uos sincerissimos catholicae matris filios eidem subuenitur, auxilium nostrum in nomine domini est, qui fecit caelum et terram. quis enim non sentiat in tantis malis non paruam nobis consolationem diuinitus missam, cum tu uir talis et Christi nominis amantissimus proconsularibus es sublimatus insignibus. ut ab sceleratis et sacrilegis ausibus inimicos ecclesiae bonae tuae uoluntati potestas sociata cohiberet. domine eximie meritoque honorabilis insigniterque laudabilis fili? denique unum solum est, quod in tua iustitia pertimescimus, ne forte, quoniam, quicquid mali contra Christianam societatem ab hominibus impiis ingratisque committitur, profecto grauius est et atrocius, quam si in alios talia committantur, tu quoque pro immanitate facinorum ac non potius pro lenitatis Christianae consideratione censeas cohercendum. quod te per ipsum Christum ne facias obsecramus. neque enim uindictam de inimicis in hac terra requirimus aut uero ad eas angustias animi nos debent coartare, quae patimur, ut obliuiscamur, quid nobis praeceperit, pro cuius ueritate ac nomine patimur; diligimus inimicos nostros et oramus pro eis. unde ex occasione terribilium iudicum ac legum, ne in aeterni iudicii poenas incidant, corrigi eos cupimus, non necari; nec disciplinam circa eos neglegi uolumus nec supplicia, quae digna sunt, exerceri. sic ergo eorum peccata compesce, ut sint, quos paeniteat peccauisse.

  66. 100.2.1

    Quaesumus igitur, ut, cum ecclesiae causas audis, quamlibet nefariis iniuriis appetitam uel afflictam esse cognoueris, potestatem occidendi te habere obliuiscaris, petitionem nostram non obliuiscaris. non tibi uile sit neque contemptibile, fili honorabiliter dilectissime, quod uos rogamus, ne occidantur, pro quibus dominum rogamus, ut corrigantur. excepto etiam, quod a perpetuo proposito recedere non debemus uincendi in bono malum, illud quoque prudentia tua cogitet, quod causas ecclesiasticas insinuare uobis nemo praeter ecclesiasticos curat. proinde si occidendos in his homines putaueritis, deterrebitis nos, ne per operam nostram ad uestrum iudicium aliquid tale perueniat, quo comperto illi in nostram perniciem licentiore audacia grassabuntur necessitate nobis impacta, ut etiam occidi ab eis eligamus, quam eos occidendos uestris iudiciis ingeramus. hanc admonitionem, petitionem, obsecrationem meam ne, quaeso, aspernanter accipias. neque enim te arbitror non recolere magnam me ad te et multo, quam nunc es, altius sublimatum, etiam si episcopus non essem, fiduciam tamen habere potuisse. cito interim per edicta excellentiae tuae nouerint haeretici Donatistae manere leges contra errorem suum latas, quas iam nihil ualere arbitrantur et iactant, ne uel sic nobis parcere aliquatenus possint. plurimum autem labores et pericula nostra, quo fructuosa sint, adiuuabis, si eorum uanissimam et impiae superbiae plenissimam sectam non ita cures imperialibus legibus comprimi, ut sibi uel suis uideantur qualescumque molestias pro ueritate atque iustitia sustinere, sed eos, cum hoc abs petitur, rerum certarum manifestissimis documentis apud acta uel praestantiae tuae uel minorum iudicum conuinci atque instrui patiaris, ut et ipsi, qui te iubente adtinentur, duram, si fieri potest, flectant in melius uoluntatem et ea ceteris salubriter legant. onerosior est quippe quam utilior diligentia, quamuis ut magnum deseratur malum et magnum bonum teneatur, cogi tantum homines, non doceri.

  67. 101.1.1

    Nullas debui iam reddere litteras sanctae caritati tuae sine his libris, quos a me sancti amoris iure uiolentissimo flagitasti, ut hac saltem oboedientia responderem epistulis tuis, quibus me magis onerare quam honorare dignatus es. quamquam ubi succumbo, quia oneror, ibi etiam, quia diligor, subleuor. neque enim a quolibet diligor, subleuor, eligor sed ab eo uiro et domini sacerdote, quem sic acceptum deo sentio, ut, cum animam tuam tam bonam leuas ad dominum, quoniam in illa me habes, leues et me. debui ergo nunc libros mittere, quos emendaturum me esse promiseram et ideo non misi, quia non emendaui, non quia nolui, sed quia non potui curis uidelicet multis et multum praeualentibus occupatus. nimis autem ingratum ac ferreum fuit, ut te, qui nos sic amas, hic sanctus frater et collega noster Possidius, in quo nostram non paruam praesentiam reperies, uel non disceret uel sine nostris litteris disceret. est enim per nostrum ministerium non litteris illis, quas uariarum serui libidinum liberales uocant, sed dominico pane nutritus, quantus ei potuit per nostras angustias dispensari.

  68. 101.2.1

    Quid enim aliud dicendum est eis, qui cum sint iniqui et impii, liberaliter sibi uidentur eruditi, nisi quod in litteris uere liberalibus legimus: Si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis? per eum namque praestatur, ut ipsae etiam, quae liberales disciplinae ab eis, qui in libertatem uocati non sunt, appellantur, quid in se habeant liberale, noscatur. neque enim habent congruum libertati, nisi quod habent congruum ueritati. unde ille ipse filius: Et ueritas, inquit, liberabit uos. non ergo illae innumerabiles et impiae fabulae, quibus uanorum plena sunt carmina poetarum, ullo modo nostrae consonant libertati, non oratorum inflata et expolita mendacia, non denique ipsorum philosophorum garrulae argutiae, qui uel deum prorsus non cognouerunt uel, cum cognouissent deum, non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum et dicentes se esse sapientes stulti facti sunt et inmutauerunt gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium uel qui istis simulacris non dediti aut non nimis dediti coluerunt tamen et seruierunt creaturae potius quam creatori. absit omnino, ut istorum uanitates et insaniae mendaces, uentosae nugae ac superbus error recte liberales litterae nominentur hominum scilicet infelicium, qui dei gratiam per legum Christum dominum nostrum, qua sola liberamur de corpore mortis huius, non cognouerunt nec in eis ipsis, quae uera senserunt. historia sane, cuius scriptores fidem se praecipue narrationibus suis debere. profitentur, fortassis habeat aliquid cognitione dignum liberis, cum siue bona siue mala hominum tamen uera narrantur. quamuis in eis cognoscendis, qui sancto spiritu non adiuti sunt rumoresque colligere ipsa humanae infirmitatis condicione compulsi sunt, quem ad modum non fallerentur in plurimis, omnino non uideo. est tamen aliqua in eis propinquitas libertatis, si uoluntatem mentiendi non habent nec homines fallunt, nisi cum ab hominibus humana infirmitate falluntur.

  69. 101.3.1

    Verum quia in omnibus rerum motibus, quid numeri ualeant, facilius consideratur in uocibus eaque consideratio quibusdam quasi gradatis itineribus nititur ad superna intima ueritatis, in quibus uiis ostendit se sapientia hilariter et in omni prouidentia occurrit amantibus, initio nostri otii, cum a curis maioribus magisque necessariis uacabat animus, uolui per ista, quae a nobis desiderasti, scripta proludere, quando conscripsi de solo rhythmo sex libros et de melo scribere alios forsitan sex, fateor, disponebam, cum mihi otium futurum sperabam. sed postea quam mihi curarum ecclesiasticarum sarcina inposita est, omnes illae deliciae fugere de manibus, ita ut uix nunc ipsum codicem inueniam, quoniam tuam uoluntatem nec petitionem sed iussionem contemnere nequeo. quod sane opusculum si potuero mittere, non quidem me tibi obtemperasse uerum tamen te hoc a me tanto opere flagitasse paenitebit. difficillime quippe intelleguntur in eo quinque libri, si non adsit, qui non solum disputantium possit separare personas uerum etiam pronuntiando ita sonare morulas syllabarum, ut eis exprimantur sensumque aurium feriant genera numerorum, maxime quia in quibusdam etiam silentiorum dimensa interualla miscentur, quae omnino sentiri nequeunt, nisi auditorem pronuntiator informet.

  70. 101.4.1

    Sextum sane librum, quem emendatum repperi, ubi est omnis fructus ceterorum, non distuli mittere caritati tuae; fortassis ipse tuam non multum refugiat grauitatem. nam superiores quinque uix filio nostro et condiacono Iuliano, quoniam et ipse iam nobiscum commilitat, digni lectione uel cognitione uidebuntur. quem quidem non audeo dicere plus amo quam te, quia nec ueraciter dico, sed tamen audeo dicere plus desidero quam te. mirum uideri potest, quem ad modum, quem pariter amo, amplius desiderem; sed hoc mihi facit spes amplior uidendi eum; puto enim, quod, si ad nos te iubente uel mittente uenerit, et hoc faciet, quod adulescentem decet, maxime quia nondum curis maioribus detinetur, et te ipsum mihi expeditius adportabit. quibus numeris consistant uersus Dauidici, non scripsi, quia nescio. neque enim ex Hebraea lingua, quam ignoro, potuit etiam numeros interpres exprimere, ne metri necessitate ab interpretandi ueritate amplius, quam ratio sententiarum sinebat, digredi cogeretur. certis tamen eos constare numeris credo illis, qui eam linguam probe callent. amauit enim uir ille sanctus musicam piam et in ea studia nos magis ipse quam ullus alius auctor accendit. habitetis omnes in aeternum in adiutorio altissimi, qui habitatis unanimes in domo, pater materque fratres filiorum et cuncti unius patris filii memores nostri.

  71. 102.1.1

    Quaestiones tibi propositas mihi delegare maluisti non, ut opinor, pigritia, sed quod ea quoque ipsa, quae nosti, libentius per nos audis, dum nos nimis diligis. at ego propterea malebam a te illas aperiri, quod ille ipse amicus, qui eas proposuit, quantum ex hoc conici datur, quod mihi ad quasdam epistulas non rescripsit, quasi nos uerecundatur sequi; uiderit quam ob causam. hoc tamen suspicor nec suspicio mea uel maliuola est uel absurda, cum et optime noueris, quantum eum diligam quantoque mihi dolori sit, quod nondum Christianus est, et utique non inconuenienter arbitror eum, quem uideo mihi rescribere noluisse, nihil sibi a me scribi uoluisse. proinde obsecro te, ut, quem ad modum ego tibi parui atque inter meas artissimas occupationes tuam sanctam mihique carissimam uoluntatem offendere timui, ut facerem, quod petisti, ita tu quoque facias, quod peto. hoc est autem, ut breuiter, quem ad modum a te, sicut mihi indicasti, postulauit, ad omnia illi respondere non graueris, quod et ante facere potuisti. scies enim, cum legeris, nihil paene a me dictum, quod ipse non noueras aut quod me tacente nosse non poteras. sed hoc opus meum habeas rogo cum ceteris, quorum studio scis conuenire. tuum uero illud, quod flagito, habeat ipse, cui hoc potissimum congruit, et ceteri, quos non parum ista delectant, quem ad modum abs te dici possunt, inter quos et ipse sum. uiuas semper in Christo nostri memor.

  72. 102.1.2

    SEX QVAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE.

  73. 102.2.1

    I. DE RESURRECTIONE.

  74. 102.2.2

    Mouet quosdam et requirunt de duabus resurrectionibus quae conueniat promissae resurrectioni, utrumnam Christi an Lazari. \'si Christi\', inquiunt, quo modo potest haec conuenire resurrectioni natorum ex semine eius, qui nulla seminis condicione natus est? si autem Lazari resurrectio conuenire adseritur, ne haec quidem congruere uidetur, si quidem Lazari resurrectio facta sit de corpore nondum tabescente, de eo corpore, quo Lazarus dicebatur; nostra autem multis saeculis post ex confuso eruetur. deinde si post resurrectionem status beatus futurus est nulla corporis iniuria, nulla necessitate famis, quid sibi uult cibatum fuisse Christum et uulnera monstrauisse? sed si propter incredulum fecit, finxit; si autem uerum ostendit, ergo in resurrectione accepta futura sunt uulnera\'.

  75. 102.3.1

    Quibus respondetur ideo non Lazari resurrectionem sed potius Christi congruere promissae resurrectioni, quia Lazarus ita resurrexit, ut iterum moreretur, Christus autem, sicut de illo scriptum est, surgens a mortuis iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur. quod etiam promissum est resurrecturis in fine saeculi et cum illo regnaturis in aeternum. sic autem non pertinet ad resun-ectionem differentia natiuitatis Christi et nostrae, quod ille sine uirili semine nos autem ex uiro et femina creati sumus, sicut non pertinet ad ipsius mortis differentiam. non enim propterea illius non uera mors fuit, quia sine uirili semine natus est, sicut nec ipsius primi hominis aliter exorta caro quam nostra, quando quidem ille sine parentibus de terra creatus est nos uero ex parentibus, aliquid adtulit ad differentiam mortis, ut aliter ille moreretur aliter nos. sicut autem ad mortis sic nec ad resurrectionis differentiam ualet diuersa natiuitas.

  76. 102.4.1

    Sed ne hoc ipsum, quod scriptum est de primo homine, similiter infideles nolint credere, quaerant uel animaduertant, si uel hoc possunt, quam multorum animalium genera sine parentibus ex terra procreentur, quae tamen coeundo pariant etiam ipsa sui similem prolem nec propter diuersitatem natiuitatis intersit aliquid ad naturam eorum, quae procreata sunt ex terra, et eorum, quae illis coeuntibus orta sunt. similiter enim uiuunt similiterque moriuntur, quamuis dissimiliter nata sint. ita non est absurdum, ut similiter resurgant corpora, quae dissimiliter orta sunt. huius modi autem homines non ualentes intueri, ad quam rem intersit aliquid diuersum et ad quam non intersit, ubi aduerterint aliquam distantiam primordiorum, etiam omnia consequentia distare oportere contendunt. possunt tales putare oleum ex adipibus non debere natare super aquam sicut illud, quod ex oliua est, quoniam longe est utriusque origo dissimilis, quando illud ex ligno hoc ex carne profluxerit.

  77. 102.5.1

    Quantum autem adtinet ad illam differentiam, quod Christi corpus non dissolutum tabe atque putredine die tertio resurrexit, nostra uero post longum tempus ex quadam, quo soluta discesserint, confusione reparabuntur, humanae. facultati utrumque inpossibile est, diuinae autem potestati utrumque facillimum. ut enim radius oculi nostri non citius peruenit ad propinquiora tardius ad longinquiora, sed utraque interualla parili celeritate contingit, ita cum in ictu oculi, sicut apostolus dicit, fit resurrectio mortuorum, omnipotentiae dei et ineffabili nutui tam facile est quaeque recentia quam diuturno tempore dilapsa cadauera suscitare. incredibilia sunt haec quibusdam, quia inexperta, cum omnis natura rerum tam sit plena miraculis, ut non quasi facili peruestigatione rationis sed uidendi consuetudine mira non sint atque ob hoc nec consideratione nec inquisitione digna uideantur. nam ego et mecum quicumque inuisibilia dei per ea, quae facta sunt, intellegere moliuntur, aut non minus aut amplius admiramur in uno seminis tam paruulo grano omnia, quae laudamus in arbore, tamquam liciata latuisse, quam mundi huius tam ingentem sinum, quae de corporibus humanis, dum dilabuntur, absumit, resurrectioni futurae tota et integra redditurum.

  78. 102.6.1

    Quo modo autem contrarium est et Christum post resurrectionem cibatum et in resurrectione, quae promittitur, ciborum indigentiam non futuram, cum et angelos legamus eiusdem modi escas eodemque modo sumpsisse non ficto phantasmate sed manifestissima ueritate nec tamen necessitate sed potestate? aliter enim absorbet aquam terra sitiens aliter solis radius candens, illa indigentia iste potentia. futurae ergo resurrectionis corpus inperfectae felicitatis erit, si cibos sumere non potuerit, inperfectae felicitatis, si cibis eguerit. possem hic de commutationibus corporalium qualitatum et de praepotenti ualentia in inferiora corpora corporum superiorum latius disputare; sed breuiter mihi respondere propositum est et talibus ingeniis hoc scribitur, quae admonere suffecerit.

  79. 102.7.1

    Sciat sane, qui has proposuit quaestiones, Christum post resurrectionem cicatrices, non uulnera demonstrasse dubitantibus, propter quos etiam cibum ac potum sumere uoluit non semel sed saepius, ne illud non corpus sed spiritum esse arbitrarentur et sibi non solide sed imaginaliter apparere. tunc autem illae falsae cicatrices fuissent, si nulla uulnera praecessissent; et tamen nec ipsae essent, si eas esse noluisset. uoluit autem certae dispensationis gratia, ut eis, quos aedificabat in fide non ficta, non aliud pro alio sed hoc, quod crucifixum uiderant, resurrexisse monstraret. quid est ergo, quod dicitur: \'Si propter incredulum fecit, finxit? quasi uero, si quisquam uir fortis pro patria dimicans multa aduersa uulnera exciperet et peritissimo medico, qui haec curare ita ualeret, ut cicatrices nullae apparerent, ipse potius diceret sic se uelle sanari, ut magis essent in corpore suo uestigia uulnerum tamquam tituli gloriarum, ideo ille medicus cicatrices finxisse diceretur, quia, cum per artem efficere potuerit, ut non essent, certa existente causa per artem effecit potius, ut essent. quae uno solo modo, sicut superius dixi, falsae conuincerentur, si nulla uulnera sanarentur.

  80. 102.8.1

    II. DE TEMPORE CHRISTIANAE RELIGIONIS.

  81. 102.8.2

    Item alia proposuerunt, quae dicerent de Porphyrio contra Christianos tamquam ualidiora decerpta: \'Si Christus>, inquiunt, \'salutis se uiam dicit, gratiam et ueritatem in seque solo ponit animis sibi credentibus reditum, quid egerunt tot saeculorum homines ante Christum? ut dimittam, inquit, tempora ante Latium regnatum, ab ipso Latio quasi principium humani nominis sumamus. in ipso Latio ante Albam dii culti sunt. in Alba aeque religiones ritusque ualuere templorum. non paucioribus saeculis ipsa Roma longo saeculorum tractu sine Christiana lege fuit. quid, inquit, actum de tam innumeris animis, quae omnino in culpa nulla sunt, si quidem is, cui credi posset, nondum aduentum suum hominibus commodarat? orbis quoque cum ipsa Roma in ritibus templorum caluit. quare, inquit, saluator qui dictus est, sese tot saeculis subduxit? sed ne dicant, inquit, lege Iudaica uetere hominum curatum genus, longo post tempore lex Iudaeorum apparuit ac uiguit angusta Syriae regione, postea uero prorepsit etiam in fines Italos sed post Caesarem Gaium aut certe ipso imperante. quid igitur actum de Romanis animis uel Latinis, quae gratia nondum aduenientis Christi uiduatae sunt usque in Caesarum tempus?*

  82. 102.9.1

    Huic propositioni respondetur, ut primo ipsi dicant, utrum profuerint hominibus deorum suorum sacra, quae constat certis temporibus instituta. quae si negant aliquid profuisse ad animarum salutem, nobiscum ea destruunt et esse inania confitentur. nos quidem etiam perniciosa monstramus; sed parum non est, ut ipsi interim prius inania fateantur. si uero ea defendunt et sapienter atque utiliter adserunt instituta, quaero, quid actum sit de his, qui ante, quam haec instituta essent, morte obierunt; hac enim utique salute atque utilitate fraudati sunt. si autem potuerunt alio modo purgari, cur non idem modus perseuerauit in posteros? quid opus erat instituere nouitias consecrationes, quae antiquitus non fuerunt?

  83. 102.10.1

    Hic si dicunt deos quidem ipsos semper fuisse et ad liberandos cultores suos pariter ubique ualuisse, sed pro uarietate rerum temporalium ac terrenarum, quae scirent certis temporibus locisque congruere, in his alias atque alias alibi atque alibi aliter atque aliter sibi uoluisse seruiri, our hanc quaestionem ingerunt religioni Christianae, in qua nobis ipsi pro diis suis aut respondere non possunt aut, si possunt, in eo ipso sibi etiam pro nostra religione respondeant ita nihil interesse pro diuersa temporum locorumque congruentia, quam diuersis sacramentis colatur, si, quod colitur, sanctum est, sicut nihil interest pro diuersa linguarum auditorumque congruentia, quam diuersis sonis dicatur, si. quod dicitur, uerum est, dum hoc sane intersit, quod linguae sonos, quibus inter se sua sensa communicent, etiam homines pacto quodam societatis instituere sibi possunt, quibus autem sacris diuinitati congruerent, uoluntatem dei secuti sunt, qui recte sapuerunt. quae omnino numquam defuit ad salutem iustitiae pietatique mortalium et, si qua in aliis atque aliis populis una eademque religione sociatis uarie celebrantur, quatenus fiat, plurimum refert, quo et humana exhortetur uel toleretur infirmitas et diuina non oppugnetur auctoritas.

  84. 102.11.1

    Quam ob rem cum Christum dicamus uerbum dei, per quod facta sunt omnia, et ideo filium, quia uerbum, nec uerbum dictum atque transactum sed apud incommutabilem patrem incommutabile ipsum atque incommutabiliter manens, sub cuius regimine uniuersa creatura spiritalis et corporalis pro congruentia temporum locorumque administratur, cuius moderandae et gubernandae quid quando et ubi circa eam fieri oporteat, sapientia et scientia penes ipsum est profecto - et ante, quam propagaret Hebraeorum gentem, per quam sui aduentus manifestationem congruis sacramentis praefiguraret, et ipsis temporibus Israhelitici regni et deinde, cum se in carne de uirgine accepta mortalibus mortaliter demonstrauit, et deinceps usque nunc, cum implet omnia, quae per prophetas ante praedixit, et abhinc usque in finem saeculi, quo sanctos ab impiis dirempturus est et sua cuique retributurus, idem ipse est filius dei patri coaeternus et incommutabilis sapientia, per quam creata est uniuersa natura et cuius participatione omnis rationalis anima fit beata.

  85. 102.12.1

    Itaque ab eiordio generis humani quicumque in eum crediderunt eumque utcumque intellexerunt et secundum eius praecepta pie iusteque uixerunt, quando libet et ubi libet fuerint, per eum procul dubio salui facti sunt. sicut enim nos in eum credimus et apud patrem manentem et qui in carne iam uenerit, sic in eum credebant antiqui et apud patrem manentem et in carne uenturum. nec, quia pro temporum uarietate nunc factum adnuntiatur, quod tunc futurum praenuntiabatur, ideo fides ipsa uariata uel salus ipsa diuersa est nec, quia una eademque res aliis atque aliis sacris et sacramentis uel prophetatur uel praedicatur, ideo alias et alias res uel alias et alias salutes oportet intellegi. quid autem quando fiat, quod ad unam eandemque fidelium et piorum liberationem pertineat, consilium deo tribuamus, nobis oboedientiam teneamus. proinde aliis tunc nominibus et signis aliis autem nunc et prius occultius postea manifestius et prius a paucioribus post a pluribus una tamen eademque uera religio significatur et obseruatur.

  86. 102.13.1

    Nec nos eis obicimus, quod aliter Numa Pompilius deos colendos Romanis instituit, atque ab eis uel Italis antea colebantur, nec quod Pythagoreis temporibus illa philosophia celebrata est, quae antea uel omnino non erat uel in paucissimis eadem sentientibus non tamen eodem ritu uiuentibus fortasse latitabat, sed utrum illi dii ueri aut colendi sint et utrum illa philosophia saluti animarum aliquid prosit; hoc cum eis agimus, hoc in quaestionem uocamus, hoc disputando conuellimus. desinant igitur obicere nobis, quod omni sectae et omni nomini religionis obici potest. cum enim non fortuito labi sed diuina prouidentia tempora ordinari fateantur, quid cuique tempori aptum et opportunum sit, humanum consilium praetergreditur et illinc dispertitur, unde ipsa prouidentia rebus consulit.

  87. 102.14.1

    Si enim dixerint propterea non semper nec ubique fuisse Pythagoricam disciplinam,. quia Pythagoras homo fuit neque hoc in potestate habere potuit, numquid etiam hoc possunt dicere eo ipso tempore, quando fuit, et terrarum locis, ubi illa philosophia uiguit, omnes, qui eum potuerunt audire, etiam credere sectarique uoluisse? ac per hoc magis, si tantae potestatis fuisset Pythagoras, ut, ubi uellet et quando uellet, sua dogmata praedicaret, et si haberet etiam cum ea potestate summam rerum praescientiam, nusquam et numquam appareret, nisi ubi et quando sibi homines credituros esse praenosceret. proinde, cum Christo non obiciant, quod eius doctrinam non omnes sequuntur, sentiunt enim et ipsi nequaquam hoc recte obici posse uel sapientiae philosophorum uel etiam numini deorum suorum, quid respondebunt, si excepta illa altitudine sapientiae et scientiae dei, ubi fortassis aliud diuinum consilium longe secretius latet, sine praeiudicio etiam aliarum forte causarum, quae a prudentibus inuestigari queunt, hoc solum eis breuitatis gratia in huius quaestionis disputatione dicamus tunc uoluisse hominibus apparere Christum et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse, qui in eum fuerant credituri? his enim temporibus et his locis, quibus euangelium eius non est praedicatum, tales omnes in eius praedicatione futuros esse praesciebat, quales non quidem omnes sed tamen multi in eius corporali praesentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis credere uoluerunt, quales etiam nunc multos uidemus, cum tanta manifestatione de illo compleantur praeconia prophetarum, nolle adhuc credere et malle humana astutia resistere quam tam clarae atque perspicuae tamque sublimi et sublimiter diffamatae diuinae cedere auctoritati, quam diu paruus et infirmus est intellectus hominis diuinae cedere ueritati. quid ergo mirum, si tam infidelibus plenum orbem terrarum Christus prioribus saeculis nouerat, ut eis apparere uel praedicari merito nollet, quos nec uerbis nec miraculis suis credituros esse praesciebat? neque enim incredibile est tales fuisse tunc omnes, quales ab eius aduentu usque ad hoc tempus tam multos fuisse atque esse miramur.

  88. 102.15.1

    Et tamen ab initio generis humani alias occultius alias euidentius, sicut congruere temporibus diuinitus uisum est, nec prophetari destitit nec, qui in eum crederent, defuerunt ab Adam usque ad Moysen et in ipso populo Israhel,. quae speciali quodam mysterio gens prophetica fuit, et in aliis gentibus, antequam uenisset in carne. cum enim nonnulli commemorantur in sanctis Hebraicis libris iam ex tempore Abrahae nec de stirpe carnis eius nec ex populo Israhel nec aduenticia societate in populo Israhel, qui tamen huius sacramenti participes fuerunt, cur non credamus etiam in ceteris hac atque illac gentibus alias alios fuisse, quamuis eos commemoratos in eisdem auctoritatibus non legamus? ita salus religionis huius, per quam solam ueram salus uera ueraciterque promittitur, nulli umquam defuit, qui dignus fuit, et, cui defuit, dignus non fuit. et ab exordio propagationis humanae usque in finem quibusdam ad praemium quibusdam ad iudicium praedicatur. ac per hoc et, quibus omnino adnuntiata non est, non credituri praesciebantur et, quibus non credituris tamen adnuntiata est, in illorum exemplo demonstrantur; quibus autem credituris adnuntiatur, hi regno caelorum et sanctorum angelorum societati praeparantur.

  89. 102.16.1

    III. DE SACRIFICIORUM DISTINCTIONE.

  90. 102.16.2

    Iam uideamus eam, quae sequitur, quaestionem. <accusant\', inquit, \'ritus sacrorum, hostias, tura et cetera, quae templorum cultus exercuit, cum idem cultus ab ipsis, inquit, uel a deo, quem colunt, exorsus est temporibus priscis, cum inducitur deus primitiis eguisse.\'

  91. 102.17.1

    Huic respondetur, quoniam ex illo scripturarum nostrarum loco haec quaestio proposita agnoscitur, ubi scriptum est Cain ex fructibus terrae Abel autem ex primitiuis ouium obtulisse munus deo, hinc potius esse intellegendum, quam sit res antiqua sacrificium, quod non nisi uni uero deo offerri oportere ueraces et sacrae litterae monent, non quod illo egeat deus, cum in eisdem ipsis litteris apertissime scriptum sit: Dixi domino: \'Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges\\ sed quod etiam in his uel acceptandis uel reprobandis uel percipiendis non nisi hominibus consulat. nobis enim prodest colere deum, non ipsi deo. cum ergo inspirat et docet, quo modo colendus sit, non solum sua nulla indigentia facit sed nostra maxima utilitate. significatiua sunt autem omnia talia sacrificia et quarundam rerum similitudines, quibus admoneri nos oportet ad ea ipsa, quorum similitudines sunt, siue scrutanda siue noscenda siue recolenda. de qua re, quantum satis est, disserenda non breuis sermo flagitandus est, quo nunc respondere nobis propositum est, praesertim quia in aliis opusculis nostris de hac re multa iam diximus et, qui ante nos dei eloquia tractauerunt, de similitudinibus sacrificiorum ueteris testamenti tamquam umbris figurisque futurorum copiose locuti sunt.

  92. 102.18.1

    Hoc sane nec in ista breuitate praetereundum est, quod templum, sacerdotem, sacrificium et alia quaecumque ad haec pertinentia nisi uni uero deo deberi nossent dii falsi, hoc est daemones, qui sunt praeuaricatores angeli, numquam haec sibi a cultoribus suis, quos decipiunt, expetissent. uerum haec cum exhibentur deo secundum eius inspirationem atque doctrinam, uera religio est, cum autem daemonibus secundum eorum impiam superbiam, noxia superstitio. quapropter qui Christianas litteras utriusque testamenti sciunt, non hoc culpant in sacrilegis ritibus paganorum, quod construant templa et instituant sacerdotia et faciant sacrificia, sed quod haec idolis et daemoniis exhibeant. et idola quidem omni sensu carere quis dubitet? uerum tamen cum his locantur sedibus honorabili sublimitate, ut a precantibus atque immolantibus adtendantur, ipsa similitudine animatorum membrorum atque sensuum quamuis insensata et exanima afficiunt infirmos animos, ut uiuere ac spirare uideantur accedente praesertim ueneratione multitudinis, qua tantus eis cultus inpenditur.

  93. 102.19.1

    Quibus morbidis et pestilentiosis affectibus mederetur scriptura diuina, quae rem quidem notam sed tamen salubri remedio admonitionis inculcat dicens: Oculos habent et non uident, aures habent et non audiunt et cetera talia. haec enim uerba quo magis aperta et populariter uera sunt, eo magis incutiunt salubrem pudorem illis, qui, cum talibus simulacris diuinum cum timore cultum exhibent eaque uiuentibus similia uenerantes adorantesque contuentur eisque uelut praesentibus preces allegant, uictimas immolant, uota persoluunt, sic afficiuntur omnino, ut ea sensu carentia putare non audeant. ne arbitrentur autem isti hoc solum nostros libros uelle sonare, quod huiusce modi affectus humano cordi ex idolis innascitur, apertissime scriptum est: Quoniam omnes dii gentium daemonia. unde et apostolica disciplina non solum dicit, quod apud Iohannem legitur: Fratres, cauete a simulacris, uerum etiam quod apud Paulum: Quid ergo dico? quod idolis immolatum sit aliquid aut idolum est aliquid? sed quae immolant gentes, daemoniis et non deo immolant; nolo autem uos socios fieri daemoniorum. unde satis intellegi potest non tam ipsam immolationem, nam uero deo prisci sancti immolauerunt, sed quod diis falsis et impiis daemoniis immolatur, reprehendi a uera religione in superstitionibus gentium. sicut enim ueritas hortatur homines fieri socios sanctorum angelorum, ita seducit impietas ad societatem daemoniorum, cui praeparatur ignis aeternus sicut regnum aeternum societati sanctorum.

  94. 102.20.1

    Neque illinc excusant impii sua sacrilega sacra et simulacra, quod eleganter interpretantur, quid quaeque significent. omnis quippe illa interpretatio ad creaturam refertur, non ad creatorem, cui uni debetur seruitus religionis illa, quae uno nomine Xatpeta Graece appellatur. nec nos dicimus terram, maria, caelum, solem, lunam, stellas et quasdam non in promptu sitas aelites potestates esse daemonia; sed cum omnis creatura partim corporalis sit partim uero incorporalis, quam etiam spiritalem uocamus, manifestum est id, quod a nobis pie ac religiose fit, a uoluntate animi proficisci, quae creatura spiritalis est et omni corporali praeponenda. unde colligitur corporali creaturae non esse sacrificandum. restat spiritalis, quae uel pia uel impia est: pia scilicet in hominibus et angelis iustis et deo rite seruientibus, impia uero in hominibus et angelis iniquis, quos etiam daemones dicimus. ac per hoc nec spiritali quamuis iustae creaturae sacrificandum est, quoniam, quanto magis pia est et subdita deo, tanto minus se tali honore dignatur, quem scit non deberi nisi deo. quanto ergo perniciosius est sacrificare daemoniis, hoc est iniquae spiritali creaturae, quae in hoc proximo et caliginoso caelo habitans tamquam in aerio carcere suo praedestinata est supplicio sempiterno! quam ob rem etiam cum se homines superioribus caelestibus potestatibus, quae non sunt daemonia, sacrificare dicunt et solius nominis interesse arbitrantur, quod illi deos, nos eos angelos appellamus, non se opponant eis ludificandis multiplici fallacia nisi daemones, qui errore delectantur et quodam modo pascuntur humano, quoniam sancti angeli non adprobant sacrificium, nisi quod ex doctrina uerae sapientiae ueraeque religionis offertur uni uero deo, cui sancta societate deseruiunt. proinde sicut impia superbia siue hominum siue daemonum sibi hos diuinos honores exhiberi : uel iubet uel cupit, ita pia humilitas uel hominum uel angelorum sanctorum haec sibi oblata recusauit et, cui deberentur, ostendit. cuius rei manifestissima in sacris litteris nostris exempla monstrantur.

  95. 102.21.1

    Dispertita autem diuinis eloquns sacnncia pro temporum congruentia, ut alia fierent ante manifestationem noui testamenti, quod ex ipsa uera et unius sacerdotis uictima, hoc est ex fuso Christi sanguine ministratur, et aliud nunc, quod huic manifestationi congruum, qui iam declarato nomine Christiani appellamur, offerimus, non solum euangelicis uerum etiam propheticis litteris demonstratur. mutatio quippe non dei non ipsius religionis sed sacrificiorum et sacramentorum inpudenter nunc uideretur praedicata, nisi fuisset ante praedicta. quem ad modum enim unus idemque homo, si deo mane aliud offerat aliud uespere pro congruentia diurni temporis, non deum mutat nec religionem sicut nec salutem, qui alio modo mane alio uespere salutat, ita in uniuerso tractu saeculorum, cum aliud oblatum est ab antiquis sanctis aliud ab eis, qui nunc sunt, offertur, non humana praesumptione sed auctoritate diuina temporibus congrua sacra mysteria celebrantur, non deus aut religio commutatur.

  96. 102.22.1

    IV. DE EO QVOD SCRIPTUM EST: IN QVA MENSURA MENSI FUERITIS, REMETIETUR VOBIS.

  97. 102.22.2

    Iam nunc deinde uideamus, quale sit, quod de mensura peccati atque supplicii proposuit sic euangelio calumniatus: \'Minatur\', inquit, \'Christus sibi non credentibus aeterna supplicia et alibi ait: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis, satis, inquit, ridicule atque contrarie; nam si ad mensuram redditurus est poenam et omnis mensura circumscripta est fine temporis, quid sibi uolunt minae infiniti supplicii?\'

  98. 102.23.1

    Istam quaestionem a qualicumque philosopho esse obiectam atque propositam difficile est credere, quippe qui ait: <Omnia mensura circumscribitur tempore,1 quasi non soleat nisi temporum esse mensura sicut horarum et dierum et annorum. uel sicut dicimus breuem syllabam simplum habere temporis ad syllabam longam. puto enim modios et rabones, urnas et amphoras non temporum esse mensuras. quo modo ergo omnis mensura circumscribitur tempore? nonne ipsi dicunt solem istum sempiternum esse? qui tamen quantus sit ad terram, mensuris geometricis perscrutari audent et renuntiare. quod siue possit siue non possit, constat eum tamen propriam sui orbis habere mensuram, quia et, si comprehendunt, quantus sit, mensuram eius comprehendunt et, si hoc non adsequuntur, mensuram eius utique non comprehendunt nec ideo nulla est, quia homines eam nosse non possunt. potest igitur aliquid et sempiternum esse et certam sui modi habere mensuram. secundum ipsos enim de solis aeternitate locutus sum, ut sua sententia conuincantur atque concedant esse posse aliquid cum mensura sempiternum. ac sic non ideo putent non esse credendum de supplicio sempiterno, quod minatus est Christus, quia idem dixit: In qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis.

  99. 102.24.1

    Si enim dixisset: (Quod mensi fueritis, hoc metietur uobis), etiam sic non omnino ad eandem rem ex omni parte necesse esset referre sententiam. possumus enim recte dicere: \'Quod plantaueris, hoc decerpes\', quamuis nemo plantet pomum sed lignum, decerpat autem pomum magis quam lignum; sed illud dicimus secundum arboris genus, quia non ficum plantat, nnde nucem decerpat. ita dici posset: \'Quod feceris, patieris,\' non ut, si stuprum fecerit, stuprum patiatur, sed quod peccato isto fecit legi, hoc ei lex faciat, id est quia legem talia prohibentem de sua uita abstulit, auferat eum etiam ipsa lex de hominum uita, quam regit. item si dixisset: \'Quantum mensi fueritis, tantum metietur uobis\\ nec sic esset consequens, ut omni modo aequales peccatis poenas intellegere deberemus; neque enim aequalia sunt uerbi gratia triticum et hordeum et profecto dici posset: \'Quantum mensi fueritis, tantum metietur uobis\', hoc est quantum tritici tantum hordei. quod si de doloribus ageretur atque diceretur: \'Quantum dolorem ingesseritis, tantus ingeretur uobis\\ fieri posset, ut tantus dolor esset quamuis tempore diuturnior, hoc est mora maior, ui par. neque enim, si de duabus lucernis dicamus: \'Tantum ignis iste caluit, quantum ille\\ ideo falsum erit, quia una earum forte citius extincta est. non itaque, si aliquid secundum aliud tantum est secundum aliud non est tantum, quia non in omni modo tantum est, ideo falsus est modus, in quo tantum est.

  100. 102.25.1

    > Cum uero dixerit: In qua mensura mensi fueritis, metietur uobis cumque manifestum sit aliud esse mensuram, in qua metitur aliquid, aliud ipsam rem, quae metitur, iam fieri potest, ut, in qua mensura homines mensi essent uerbi gratia modium tritici, in ea illis metirentur milia modiorum, ut et tam multum interesset in quantitate frumenti et nihil in mensura, ut taceam de ipsarum rerum diuersitate, quia non solum fieri potest, ut, in qua mensura quisque mensus fuerit hordeum, in ea illi metiatur triticum, sed in qua mensura mensus fuerit frumentum, in ea illi metiatur aurum et frumenti sit unus modius auri autem quam plurimi. ita cum sine comparatione rerum ipsarum et genus et quantitas differat, dici tamen rectissime potest: (In qua mensura mensus est, in ea illi metitum eat.\' unde autem hoc dixerit Christus, paulo superius satis elucet: Nolite, inquit, iudicare, ut non iudicemini; in quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabimini. numquid si iniquo iudicio iudicabunt, iniquo iudicabuntur? absit. nulla quippe iniquitas apud deum. sed ita dictum est: In quo iudicio iudicaueritis, in eo iudicabimini, tamquam diceretur: \'In qua uoluntate benefeceritis, in ipsa liberabimini\', uel: (In qua uoluntate malefeceritis, in ipsa puniemini\', uelut, si quispiam ad turpem concupiscentiam oculis utens excaecari iuberetur, recte utique audiret: In quibus oculis peccasti, in eis supplicium meruisti\'. iudicio enim quisque animi sui seu bono seu malo utitur uel ad benefaciendum uel ad peccandum. unde non iniquum est, ut, in quo iudicat, in eo iudicetur, hoc est ut in ipso animi sui iudicio poenas luat, cum ea mala patitur, quae male iudicantem animum consequuntur.

← Previous · Next → — showing 701800 of 2,452

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa011.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.