Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Epistulae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,452 sections

  1. 82.26.1

    Quod autem dixi eum factum Iudaeis tamquam Iudaeum et tamquam gentilem gentilibus non mentientis astu sed compatientis affectu, quem ad modum dixerim, parum mihi uisus es adtendisse, immo ego fortasse non satis hoc explanare potuerim. neque enim hoc ideo dixi, quod misericorditer illa simulauerit, sed quia sic ea non simulauit, quae faciebat similia Iudaeis, quem ad modum nec illa, quae faciebat similia gentibus, quae tu quoque commemorasti atque in eo me, quod non ingrate fateor, adiuuisti. cum enim abs te quaesissem in epistula mea, quo modo putetur ideo factus Iudaeis tamquam Iudaeus, quia fallaciter suscepit sacramenta Iudaeorum, cum et gentibus tamquam gentilis factus sit nec tamen susceperit fallaciter sacrificia gentium, tu respondisti in eo factum gentibus tamquam gentilem, quod praeputium receperit, quod indifferenter permiserit uesci cibis, quos damnant Iudaei. ubi ego quaero, utrum et hoc simulate fecerit, quod si absurdissimum atque falsissimum est, sic ergo et illa, in quibus Iudaeorum consuetudini congruebat, libertate prudenti, non necessitate seruili aut, quod est indignius, dispensatione fallaci potius quam fideli.

  2. 82.27.1

    Fidelibus enim et his, qui cognouerunt ueritatem, sicut ipse testatur, nisi forte et hic fallit, omnis creatura dei bona est et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione accipitur. ergo et ipsi Paulo, non solum uiro uenim etiam dispensatori maxime fideli, non solum cognitori uerum etiam doctori ueritatis, omnis utique in cibis creatura dei non simulate sed uere bona erat. cur igitur nihil simulate suscipiendo sacrorum caeremoniarumque gentilium sed de cibis et praeputio uerum sentiendo ac docendo tamen tamquam gentilis factus est gentibus et non potuit fieri tamquam Iudaeus Iudaeis nisi fallaciter suscipiendo sacramenta Iudaeorum? cur oleastro inserto seruauit dispensationis ueracem fidem et naturalibus ramis non extra sed in arbore constitutis nescio quod dispensatoriae simulationis uelamen obtendit? cur factus tamquam gentilis gentibus, quod sentit, docet, quod agit, sentit; factus autem tamquam Iudaeus Iudaeis aliud claudit in pectore, aliud promit in uerbis, in factis, in scriptis? sed absit hoc sapere. utrisque enim debebat caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. ac per hoc omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret non mentientis astu sed compatientis affectu, id est non omnia mala hominum fallaciter agendo sed aliorum omnium malis omnibus, tamquam si sua essent, misericordia medicinae diligentiam procurando.

  3. 82.28.1

    Cum itaque illa testamenti ueteris sacramenta etiam sibi agenda minime recusabat, non misericorditer fallebat, sed omnino non fallens atque hoc modo a domino deo illa usque ad certi temporis dispensationem iussa esse commendans a sacrilegis sacris gentium distinguebat. tunc autem non mentientis astu sed compatientis affectu Iudaeis tamquam Iudaeus fiebat, quando eos ab illo errore, quo uel in Christum credere nolebant uel per uetera sacerdotia sua caeremoniarumque | obseruationes se a peccatis posse mundari fierique saluos existimabant, sic liberare cupiebat, tamquam ipse illo errore teneretur, diligens utique proximum tamquam se ipsum et haec aliis faciens, quae sibi ab aliis fieri uellet, si hoc illi opus esset. quod cum dominus monuisset, adiunxit: Haec est enim lex et prophetae.

  4. 82.29.1

    Hunc compatientis affectum in eadem epistula ad Galatas praecipit dicens: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui spiritales estis, instruite huius modi in spiritu lenitatis intendens te ipsum, ne et tu tempteris. uide, si non dixit fieri tamquam ille, ut illum lucrifacias, non utique ut ipsum delictum fallaciter ageret aut se id habere simularet, sed ut in alterius delicto, quid etiam sibi accidere posset, adtenderet atque ita alteri, tamquam sibi ab altero uellet, misericorditer subueniret, hoc est non mentientis astu sed compatientis affectu. sic Iudaeo, sic gentili, sic cuilibet homini Paulus in errore uel peccato aliquo constituto non simulando, quod non erat, sed compatiendo. quia esse potuisset, tamquam qui se hominem cogitaret, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret.

  5. 82.30.1

    Te ipsum, si placet, obsecro te, paulisper intuere, te ipsum, inquam, erga me ipsum et recole uel, si habes conscripta, relege uerba tua in illa epistula, quam mihi per fratrem nostrum iam collegam meum Cyprianum breuiorem misisti, quam ueraci, quam germano, quam pleno caritatis affectu, cum quaedam me in te commisisse expostulasses, grauiter subiunxisti: (In hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis iura uiolantur; ne uideamur certare pueriliter et fautoribus inuicem uel detractoribus nostris tribuere materiam contendendi. haec abs te uerba non solum ex animo dicta sentio uerum etiam benigno animo ad consulendum mihi. denique addis, quod, etiam si non adderes, appareret, et dicis: \'Haec scribo, quia te pure et Christiane diligere cupio nec quicquam in mea mente retinere, quod distet a labiis\'. o uir sancte mihique, ut deus uidet animam meam, ueraci corde dilecte, hoc ipsum, quod posuisti in litteris tuis, quod te mihi exhibuisse non dubito, hoc ipsum omnino Paulum apostolum credo exhibuisse in litteris suis non uni cuilibet homini sed Iudaeis et Graecis et omnibus gentibus filiis suis, quos in euangelio genuerat et quos pariendos parturiebat, et deinde posterorum tot milibus fidelium Christianorum, propter quos illa memoriae mandabatur epistula, ut nihil in sua mente retineret, quod distaret a labiis.

  6. 82.31.1

    Certe factus es etiam tu tamquam ego non mentientis astu sed compatientis affectu, cum cogitares tam me non relinquendum in ea culpa, in quam me prolapsum existimasti, quam nec te uelles, si eo modo prolapsus esses. unde agens gratias beniuolae menti erga me tuae simul posco, ut etiam mihi non suscenseas, quod, cum in opusculis tuis aliqua me mouerent, motum meum intimaui tibi hoc erga me ab omnibus seruari uolens, quod erga te ipse seruaui, ut, quicquid inprobandum putant in scriptis meis, nec claudant subdolo pectore nec ita reprehendant apud alios, ut taceant apud me, hinc potius existimans laedi amicitiam et necessitudinis iura uiolari. nescio enim, utrum Christianae amicitiae putandae sint, in quibus magis ualet uulgare prouerbium: (Obsequium amicos, ueritas odium parit>, quam ecclesiasticum: Fideliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici.

  7. 82.32.1

    Proinde carissimos nostros, qui nostris laboribus sincerissime fauent, hoc potius, quanta possumus instantia, doceamus, quo sciant fieri posse, ut inter carissimos aliquid alterutro sermone contra dicatur nec tamen caritas ipsa minuatur nec ueritas odium pariat, quae debetur amicitiae, siue illud uerum sit, quod contra dicitur, siue corde ueraci, qualecumque sit, dicitur non retinendo in mente, quod distet a labiis. credant itaque fratres nostri, familiares tui, quibus testimonium perhibes, quod sint uasa Christi, me inuito factum nec mediocrem de hac re dolorem inesse cordi meo, quod litterae meae prius in multorum manus uenerunt, quam ad te, ad quem scriptae sunt, peruenire potuerunt. quo autem modo id acciderit, et longum est narrare et, nisi fallor, superfluum, cum sufficiat, si quid mihi in hoc creditur, non eo factum animo, quo putatur, nec omnino meae fuisse uoluntatis aut dispositionis aut consensionis aut saltem cogitationis, ut fieret. haec si non credunt, quod teste deo loquor, quid amplius faciam, non habeo. ego tamen absit, ut eos credam haec tuae sanctitati maliuola mente suggerere ad excitandas inter nos inimicitias, quas misericordia domini dei nostri auertat a nobis, sed sine ullo nocendi animo facile de homine humana uitia suspicari. hoc enim me de illis aequum est credere, si uasa sunt Christi non in contumeliam sed in honorem facta et disposita in domo magna a deo in opus bonum. quod si post hanc adtestationem meam, si in notitiam eorum uenerit, facere uoluerint, quam non recte faciant. et tu uides.

  8. 82.33.1

    Quod sane scripseram nullum me librum aduersus te Romam misisse, ideo scripseram, quia et libri nomen ab illa epistula discernebam, unde omnino nescio quid aliud te audisse existimaueram, et Romam nec ipsam epistulam sed tibi miseram et aduersus te non esse arbitrabar, quod sinceritate amicitiae siue ad admonendum siue ad te uel me abs te corrigendum fecisse me noueram. exceptis autem familiaribus tuis te ipsum obsecro per gratiam, qua redempti sumus, ut, quaecumque tua bona, quae tibi domini bonitate concessa sunt, in litteris meis posui, non me existimes insidioso blandiloquio posuisse, si quid autem in te peccaui, dimittas mihi. nec illud, quod de nescio cuius poetae fato ineptius fortasse quam litteratius a me commemoratum est, amplius, quam dixi, ad te trahas, cum continuo subiecerim non hoc ideo me dixisse, ut oculos cordis reciperes, (quos absit\\ inquam, ut amiseris\', sed ut aduerteres, quos sanos. ac uigiles haberes. propter solam ergo παλlνψδιαν, si aliquid scripserimus, quod scripto posteriore destruere debeamus, imitandam, non propter Stesichori caecitatem, quam cordi tuo nec tribui nec timui, adtingendum illud existimaui. atque identidem rogo, ut me fidenter corrigas, ubi mihi hoc opus esse perspexeris. quamquam enim secundum honorum uocabula, quae iam ecclesiae usus obtinuit, episcopatus presbyterio maior sit, tamen in multis rebus Augustinus Hieronymo minor est, licet etiam a minore quolibet non sit refugienda uel dedignanda correctio.

  9. 82.34.1

    De interpretatione tua iam mihi persuasisti, qua utilitate scripturas uolueris transferre de Hebraeis, ut scilicet ea, quae a Iudaeis praetermissa uel corrupta sunt, proferres in medium. sed peto insinuare digneris, a quibus Iudaeis, utrum ab eis ipsis, qui ante aduentum domini interpretati sunt, et, si ita est, quibus uel quonam eorum, an ab istis posterius, qui propterea putari possunt aliqua de codicibus Graecis uel subtraxisse uel in eis corrupisse, ne illis testimoniis de Christiana fide conuincerentur. illi autem anteriores cur hoc facere uoluerint, non inuenio. deinde nobis mittas, obsecro, interpretationem tuam de septuaginta, quam te edidisse nesciebam. librum quoque tuum, cuius mentionem fecisti, de optimo genere interpretandi cupio legere et adhuc nosse, quo modo coaequanda sit in interprete peritia linguarum coniecturis eorum, qui scripturas disserendo pertractant, quos necesse I est, etiam si rectae atque unius fidei fuerint, uarias parere in multorum locorum obscuritate sententias, quamuis nequaquam ipsa uarietas ab eiusdem fidei unitate discordet, sicut etiam unus tractator secundum eandem fidem aliter atque aliter eundem locum potest exponere, quia hoc eius obscuritas patitur.

  10. 82.35.1

    Ideo autem desidero interpretationem tuam de septuaginta. ut et tanta Latinorum interpretum, qui qualescumque hoc ausi sunt, quantum possumus, inperitia careamus et hi, qui me inuidere putant utilibus laboribus tuis, tandem aliquando, si fieri potest, intellegant propterea me nolle tuam ex Hebraeo interpretationem in ecclesiis legi, ne contra septuaginta auctoritatem tamquam nouum aliquid proferentes magno scandalo perturbemus plebes Christi, quarum aures et corda illam interpretationem audire consuerunt, quae etiam ab apostolis adprobata est. unde illud apud Ionam uirgultum si in Hebraeo nec hedera est nec cucurbita sed nescio quid aliud, quod trunco suo nixum nullis sustentandum adminiculis erigatur, mallem iam in omnibus Latinis cucurbitam legi; non enim frustra hoc puto septuaginta posuisse, nisi quia et huic simile sciebant.

  11. 82.36.1

    Satis me, immo fortasse plus quam satis tribus epistulis tuis respondisse arbitror, quarum duas per Cyprianum accepi, unam per Firmum. rescribe, quod uisum fuerit, ad nos uel alios instruendos. dabo autem operam diligentiorem, quantum me adiuuat dominus, ut litterae, quas ad te scribo, prius ad te perueniant quam ad quemquam, a quo latius dispergantur. fateor enim nec mihi hoc fieri uelle de tuis ad me, quod de meis ad te factum iustissime expostulas. tamen placeat nobis inuicem non tantum caritas uerum etiam libertas amicitiae, ne apud me taceas uel ego apud te, quod in nostris litteris uicissim nos mouet, eo scilicet animo, qui oculis dei in fraterna dilectione non displicet. quod si inter nos fieri posse sine ipsius dilectionis perniciosa offensione non putas, non fiat. illa enim caritas, quam tecum habere uellem, profecto maior est, sed melius haec minor quam nulla est.

  12. 83.1.1

    Tristitia Thiauensis ecclesiae cor meum conquiescere non permittit, donec eos tecum audiam in pristinum animum restitutos, quod cito faciendum est. si enim de homine uno tantum sategit apostolus dicens: Ne maiore tristitia absorbeatur, qui eius modi est, ubi etiam ait: Ut non possideamur a satana, non enim ignoramus mentes eius, quanto magis nos oportet uigilanter agere, ne hoc in toto grege plangamus et maxime in eis, qui nunc catholicae paci accesserunt et quos nullo modo relinquere possum. sed quia temporis non siuit angustia, ut simul inde nobis diligenter deliberatam liceret eliquare sententiam, quid mihi post digressum nostrum diu cogitanti placuerit, accipiat sanctitas tua et, si tibi quoque placet, iam litterae, quas ad eos communi nomine scripsi. sine dilatione mittantur.

  13. 83.2.1

    Dixisti, ut dimidium habeant et alterum dimidium eis a me undecumque prouideretur. ego autem puto, quia. si totum eis auferretur, esset, quod diceremur non de pecunia nos sed de iustitia tantopere laborasse. cum uero dimidium eis concedimus et eo modo cum eis pacem quandoque componimus, satis apparebit nostram curam nihil aliud quam pecuniariam fuisse et uides, quae pernicies consequatur. et illis enim uidebimur alienam rem dimidiam tulisse et illi nobis uidebuntur inhoneste et inique se passos fuisse, ut adiuuarentur de dimidio, quod totum pauperum fuerat. nam quod dixisti: \'Cauendum est. ne, cum rem dubiam emendari uolumus, maiora uulnera faciamus\', tantundem ualebit, si eis dimidium concedatur. propter ipsum quippe dimidium illi, quorum conuersioni consulere uolumus, ut hoc exemplo secum agatur, rerum suarum uenditionem per moras illas excusatorias dilaturi sunt. deinde mirum, si de re dubia est totius plebis tam grande scandalum, cum episcopos suos, quos pro magno habent, sordida auaritia maculatos putant, dum maligna species non uitatur?

  14. 83.3.1

    Nam cum quisque ad monasterium conuertitur, si ueraci corde conuertitur, illud non cogitat maxime admonitus, quantum malum sit. si autem fallax est et sua quaerit, non quae Iesu Christi, non habet utique caritatem et quid ei prodest, si distribuerit omnia sua pauperibus et tradiderit corpus suum, ut ardeat? huc accedit, quia illud, sicut iam conlocuti sumus, deinceps uitari potest et agi cum eo, qui conuertitur, si non potest admitti ad societatem fratrum, antequam se omnibus illis impedimentis exuerit et ex otio tendatur, cum eius res iam esse destiterit. haec autem mors infirmorum et tantum impedimentum salutis eorum, pro quibus tantopere laboramus, ut eos catholicae paci lucremur, aliter uitari non potest, nisi ut apertissime intellegant nullo modo nos de pecunia satagere in talibus causis, quod nullo modo intellecturi sunt, nisi illam rem, quam semper presbyteri esse putauerunt, eorum usibus relinquamus, quia et, si eius non erat, hoc ab initio scire debuerant.

  15. 83.4.1

    Videtur itaque mihi haec regula esse in rebus huiusce modi retinenda, ut, quicquid eo iure, quo talia possidentur, eius fuerit, qui alicubi clericus. ordinatur, ad eam pertineat ecclesiam, in qua ordinatur. usque adeo autem eodem iure presbyteri Honorati est illud, unde agitur, ut non solum alibi ordinatus sed adhuc in Tagastensi monasterio constitutus si re sua non uendita nec per manifestam donationem in quempiam translata moreretur, non nisi heredes eius in eam succederent, sicut frater Aemilianus in illos triginta solidos fratri Priuato successit. haec ergo ante praecauenda sunt; si autem praecauta non fuerint, ea iura eis seruare oportet, quae talibus habendis uel non habendis secundum ciuilem societatem sunt instituta, ut ab omni non solum re sed etiam specie maligna, quantum possumus, nos abstineamus et bonam famam custodiamus dispensationi nostrae multum necessariam. quam uero species maligna sit, aduertat sancta prudentia tua. excepta illorum tristitia, quam experti sumus, ne quid forte ipse fallerer, sicut fieri solet, dum in sententiam meam procliuior erro, narraui causam fratri et collegae nostro Samsucio nondum dicens, quod mihi modo uidetur, sed illud potius adiungens, quod utrique nostrum uisum sit. cum illis resisteremus. uehementer exhorruit et nobis hoc uisum esse miratus est nulla re alia permotus nisi ipsa specie foeda, non nostra sed cuiuslibet uita ac moribus indignissima.

  16. 83.5.1

    Proinde obsecro, ut epistulam, quam eis communi nomine scripsi, subscriptam non differas mittere. et si forte illic illud iustum acutissime peruides, non cogantur infirmi modo discere, quod ego nondum intellego, ut hoc circa eos in hac causa seruetur, quod dominus ait: Multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo. tali quippe infirmitati parcens etiam illud de tributo soluendo ait: Ergo liberi sunt filii; sed ne scandalizemus eos et cetera, quando Petrum misit. ut didrachmas, quae tunc exigebantur, soluerent. nouerat enim aliud ius, quo nihil tale debebat; sed eo iure tributum ei ille soluebat, quo iure diximus heredem presbyteri Honorati successurum fuisse, si, antequam rem suam uel donaret uel uenderet, moreretur. quamquam in ipso ecclesiae iure Paulus apostolus parcit infirmis et debitum stipendium non exigit certus conscientia, quod rectissime exigeret, sed nihil aliud quam suspicionem deuitans bonum odorem Christi turbantem et ab illa maligna specie sese abstinens in eis regionibus, ubi hoc nouerat oportere, et forte antequam tristitiam hominum fuisset expertus. sed nos tardiores uel experti corrigamus, quod praeuidere debuimus.

  17. 83.6.1

    Postremo, quia omnia timeo et memini, in digressu nostro quid proposueris, quod me fratres Tagastenses teneant debitorem in dimidio illius pretii, si hoc iustum esse liquido perspicis, ea dum taxat condicione non abnuo, ut, cum habuero, reddam, id est cum aliquid tantum obuenerit Hipponiensi monasterio, ubi hoc sine angustia fieri possit, ut tanta ibi summa detracta non minus quam aequalis pro numero cohabitantium pars ad nostros perueniat.

  18. 84.1.1

    Et ego sentio, quam durus uidear, et me ipse uii fero, quod filium meum diaconum Lucillum germanum tuum sanctitati tuae non mitto atque permitto. sed cum ipse quoque aliquos ex tuis nutrimentis ualde carissimos atque dulcissimos necessitatibus ecclesiarum longe abs te positarum concedere coeperis, tunc senties, quibus desideriorum stimulis fodiar, quod quidam mihi maxima et dulcissima familiaritate coniuncti non sunt etiam corporaliter mecum. nam ut longe mittam cognationem tuam, quantum libet ualeat germanitas tui sanguinis, non uincit amicitiae uinculum, quo nobis inuicem ego et frater Seuerus inhaeremus; et tamen nosti, quam raro mihi eum uidere contingat. atque hoc fecit non utique uoluntas uel mea uel illius, sed dum matris ecclesiae necessitates propter futurum saeculum, quo nobiscum inseparabiliter conuiuemus, nostri temporis necessitatibus anteponimus. quanto ergo aequius te tolerare oportet pro utilitate ipsius matris ecclesiae eius fratris absentiam, cum quo non tam diu cibum dominicum ruminas. quam diu ego cum dulcissimo conciue meo Seuero, qui mecum tamen nunc uii et interdum per exiguas chartulas loquitur et eas quidem plures aliarum curarum et negotiorum refertas quam portantes aliquid nostrorum in Christi suauitate pratorum!

  19. 84.2.1

    \'Hic forsitan dicas: \'Quid enim? et apud nos germanus meus ecclesiae non erit utilis aut propter aliud eum mecum habere desidero?\' plane si tantum ibi, quantum hic mihi eius praesentia lucrandis uel regendis ouibus domini utilis uideretur, non dico duritiam sed iniquitatem meam nemo non iure culparet. sed cum Latina lingua, cuius inopia in nostris regionibus euangelica dispensatio multum laborat, illic autem eiusdem linguae usus omnino sit, — itane censes nos saluti plebium domini oportere consulere, ut hanc facultatem illuc mittamus et hinc auferamus, ubi eam magno cordis aestu requirimus? da itaque ueniam, quod non solum contra tuum desiderium sed etiam contra sensum meum facio, quod me facere sarcinae nostrae cura constringit. dabit tibi dominus, in quo posuisti cor tuum, ut tales sint labores tui, ut pro isto beneficio remunereris; sic enim regionum nostrarum ardentissimae siti diaconum Lucillum tu potius concessisti; neque enim parum praestabis, cum de hac re nulla petitione me ulterius onerabis, ne nihil aliud quam durior appaream uenerabili mihi et sanctae beniuolentiae tuae.

  20. 85.1.1

    Tam inexorabilem me non uocares, nisi etiam mendacem putares. quid enim aliud de animo meo credis, quando talia mihi scribis, nisi teneri aduersus te naeuum discordiae et odium detestandum, quasi in re manifesta non caueam, ne aliis praedicans ipse reprobus inueniar, aut ita uelim eicere stipulam de oculo tuo, ut in meo trabem nutriam? non est, quod putas. ecce iterum dico et testor deum, quia. si tu tibi ea uelles, quae tibi ego uolo, iam olim securus in Christo uiueres et in nominis eius gloria totam eius ecclesiam laetificares. ecce iam scripsi non tantum te esse fratrem meum sed etiam collegam meum; neque enim fieri potest, ut non sit collega meus quilibet episcopus ecclesiae catholicae, qualiscumque sit, nullo ecclesiastico iudicio damnatus. sed ut tibi non communicem, nulla causa est, nisi quia tibi adulari non possum. tibi enim maxime debeo, quia in Christo Iesu per euangelium ego te genui salubrem mordacitatem caritatis ueraciter obiurgando. et ita gaudeo multos in ecclesiam catholicam adiuuante domino per te esse collectos. ut non debeam plangere plures inde dispergi. sic enim uulnerasti ecclesiam Hipponiensem, ut, nisi te dominus omnibus curis et sarcinis saecularibus expeditum ad ueram episcopalem uitam uictumque reuocauerit, tale uulnus sanari non possit.

  21. 85.2.1

    Cum autem tu magis magisque te implicare non cesses, ut etiam rebus, quibus renuntiasti, te post renuntiationem inserueris, quod nec apud ipsas humanas leges ullo modo defendi potest, et in ea professione uiuere dicaris, cui frugalitas ecclesiae tuae sufficere non possit, ut quid quaeris communionem meam, cum audire numquam uolueris admonitionem meam? an ut, quicquid facis, mihi inputent homines, quorum querelas sustinere non possum? frustra autem suspicaris eos esse obtrectatores tuos, qui tibi semper et in uita priore aduersati sunt. non est ita nec mirum, quod multa te latent. sed etiam si hoc uerum esset, nihil in tuis moribus inuenire debuerunt, quod recte reprehenderent et unde ecclesiam blasphemarent. adhuc me putas fortasse ideo ista dicere, quia non accepi satisfactionem tuam. immo propterea dico, ne ipse non possim satis deo facere de peccatis meis, si haec tibi tacuero. noui, quia cor habes, sed et tardum securum est, quando in caelo est, et acutum cor nihil est, quando in terra est. non est episcopatus artificium transigendae uitae fallacis. docebit te, quod dico, dominus deus, qui tibi interclusit omnes uias, ad quas illo uti uoluisti, ut dirigat te, si intellegas, in illam uiam, propter quam ambulandam tibi tam sancta sarcina inposita est.

  22. 86.1.1

    Administrationis tuae castitas et fama uirtutum, pietatis quoque Christianae laudanda diligentia et fida sinceritas, quae tibi diuina munera eo donante gaudes tributa, a quo speras promittente potiora, excitauerunt me, ut hoc epistulari alloquio aestus causarum mearum excellentia participaret tua. quantum enim per alias Africae terras te unitati catholicae mirabili efficacia consuluisse gaudemus, tantum dolemus regionem Hipponiensium-Regiorum et ei uicinas partes confines Numidiae praesidali edicti tui uigore nondum adiuuari meruisse, domine eximie et in Christi caritate uere meritoque honorabilis ac suspiciende fili. quod ne meae potius neglegentiae deputetur, qui episcopalem sarcinam Hippone sustineo. tuae magnificentiae non tacendum putaui. quantum etiam in campo Hipponiensi haeretica praesumat audacia, si ex fratribus et collegis meis, qui haec tuae sublimitati narrare potuerint, uel ex presbytero, quem cum litteris misi, fueris audire dignatus, adiuuante domino deo nostro procul dubio prouidebis, ut tumor sacrilegae uanitatis terrendo sanetur potius, quam ulciscendo resecetur.

  23. 87.1.1

    Ego cum audio quemquam bono ingenio praeditum doctrinisque liberalibus eruditum, quamquam non ibi salus animae constituta sit, tamen in quaestione facillima sentire aliud, quam ueritas postulat, quo magis miror, eo magis exardesco nosse hominem et cum eo conloqui uel, si id non possim, saltem litteris, quae longissime uolant, adtingere mentem eius atque ab eo uicissim adtingi desidero, sicut te esse audio talem uirum et ab ecclesia catholica, quae, sicut sancto spiritu praenuntiata est, toto orbe diffunditur, discerptum doleo atque seclusum. quam ob causam, nescio. nam certum est magnae parti Romani orbis, ne dicam etiam barbaris gentibus, quibus quoque debitorem se dicebat apostolus, quorum Christianae fidei communio nostra contexitur, ignotam esse partem Donati nec eos omnino scire, uel quando uel quibus causis exorta sit ista dissensio. quos utique omnes (.\'Christianos ab eis Christianos, quae Afris obicitis, nisi innocentes esse fatearis, cogeris dicere omnium malis factis obnoxios, cum apud uos perditi, ut mitius dixerim, latent. uos omnes esse pollutos. non enim neminem de uestra communione pellitis aut tunc primum pellitis. cum primum illud. unde pellendus est, fecerit. an non aliquanto tempore latentem et postea proditum conuictumque damnatis? quaero igitur, utrum uos contaminauerit eo tempore, quo latebat. respondebis: \'Nullo modo\\ nullo ergo tempore contaminaret, etiam si semper id lateret; nam et mortuorum nonnulla saepe commissa produntur nec fraudi est Christianis, qui eis com- III municauere uiuentibus. cur ergo uos tam temeraria atque sacrilega diremptione praecidistis a communione. innumerabilium ecclesiarum orientalium, quas semper latuit et adhuc latet, quod in Africa gestum esse aut docetis aut fingitis?

  24. 87.2.1

    Alia enim quaestio est, utrum illa uera dicatis, quae quidem nos multo probabilioribus documentis falsa esse conuincimus et in uestris magis ea ipsa, quae obicitis, tunc probata declaramus. sed haec, ut dixi, alia quaestio est tunc adgredienda et discutienda, cum opus fuerit. illud nunc adtendat uigilantia mentis tuae neminem contaminari posse ignotorum ignotisque criminibus. unde manifestum est a communione orbis, cui seu falsa seu uera crimina, quae Afris intenditis, prorsus ignota sunt et ignota semper fuerunt, sacrilego schismate uos esse separatos. quamquam et illud non est tacendum etiam cognitos malos bonis non obesse in ecclesia, si eos a communione prohibendi aut potestas desit aut aliqua ratio conseruandae pacis impediat. qui sunt enim, qui apud prophetam Ezechielem et ante uastationem perditorum signari meruerunt et, cum illi uastarentur, euadere inlaesi, nisi, ut ibi manifestissime ostenditur, qui maerent et gemunt peccata et iniquitates populi dei, quae fiunt in medio eorum? quis autem, quod ignorat, gemit et maeret? ex eadem ratione etiam Paulus apostolus falsos fratres tolerat; non enim de incognitis ait: Omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi, quos tamen secum fuisse manifestat. ei quo autem genere sunt, qui uel turificare idolis uel codices diuinos tradere quam mori maluerunt, nisi ex eorum, qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi?

  25. 87.3.1

    Multa testimonia scripturarum praetereo, ne longiorem, quam necesse est, epistulam faciam, et eruditioni tuae plura per te ipsum consideranda permitto. quod tamen satis est. uide, obsecro. si tam multi iniqui in uno populo dei eos, qui eos contestabantur, non fecerunt tales, quales ipsi erant, si multitudo illa falsorum fratrum apostolum Paulum in una cum eis ecclesia constitutum non fecit sua quaerentem, non quae Iesu Christi, manifestum est non hoc effici hominem, quod est malus quisquam, cum quo ad altare Christi acceditur, etiam si non sit incognitus, si tantum non adprobetur et a bona conscientia displicendo separetur. manifestum est igitur non esse aliud cum fure concurrere nisi uel furari cum eo uel furtum eius cordis placito accipere. hoc nos dicimus, ut quaestiones infinitas atque superfluas de factis hominum, quae rationem nostram nihil impediunt, auferamus.

  26. 87.4.1

    Sed et uos, nisi hoc sentiatis, tales eritis omnes, qualis Optatus in uestra communione uobis non ignorantibus fuit, quod absit ab Emeriti moribus aliorumque talium, quales apud uos esse non dubito longe a factis illius alienos. neque enim uobis obicimus nisi schismatis crimen, quam etiam haeresem male perseuerando fecistis. quanti autem diuino iudicio pendatur hoc facinus, lege, quod te legisse non ambigo. inuenies Dathan et Abiron hiatu terrae deuoratos ceterosque omnes, qui eis consenserant, igne de medio eorum existente consumptos. illud ergo scelus ad exemplum deuitandi dominus deus praesenti supplicio denotauit, ut, cum talibus patientissime parcit, quali ultimo iudicio reseruet, ostenderet. neque enim reprehendimus rationes uestras, si eo tempore, quo uesana potentia furere iactabatur Optatus, cum eius accusator esset totius Africae gemitus congemescentibus uobis, si tamen talis es, qualem te praedicat fama, quod scit deus me et credere et uelle, — non ergo reprehendimus, si eo tempore, ne multos secum excommunicatos traheret et communionem uestram schismatis furore praecideret, eum excommunicare noluistis. sed hoc ipsum est, quod uos arguit in iudicio dei, frater Emerite, quia, cum uideretis tam magnum malum esse diuidi partem Donati, ut Optatus potius in communione tolerandus existimaretur, quam illud admitteretur permanetis in eo malo, quod in diuidenda ecclesia Christi a uestris maioribus perpetratum est.

  27. 87.5.1

    Hic fortasse respondendi angustia temptabis defendere Optatum. noli, frater, noli, obsecro; non te decet et, si alium aliquem forte deceat, si tamen quicquam decet malos, Emeritum certe non decet defendere Optatum. sed fortasse nec accusare. ita sit sane. utere uoce media et dic: Unusquisque sarcinam suam portat. tu quis es, qui iudices seruum alienum? si ergo ad testimonium totius Africae, immo uero terrarum omnium, quaqua uersum Gildonis fama feruebat, simul enim et ille notus erat, non ausi estis umquam de Optato iudicare, ne temere de incognitis iudicaretis, nos tandem possumus aut debemus de his, qui ante nos uixerunt, ad uestrum tantum modo testimonium temerariam de incognitis ferre sententiam, ut parum sit, quod uos ignota criminamini, nisi et nos ignota iudicemus? non enim Optatum. etiam si forte falsa periclitatur inuidia, sed te defendis, cum dicis: \'Ignoro, qualis ille fuerit). quanto magis ergo, quales fuerint Afri, quos ignotiores arguis, orientalis orbis ignorat! a quibus tamen ecclesiis, quarum nomina in libris habes et recitas, nefaria dissensione disiungeris. si Tamugadensem episcopum uestrum famosissimum et pessime diffamatum non dico Caesariensis sed Sitifensis collega eius eiusdemque temporis ignorabat, quo modo traditores Afros, quicumque illi fuerint, ecclesia Corinthiorum, Ephesiorum, Colossensium, Philippensium, Thessalonicensium, Antiochenorum, Ponti, Galatiae, Cappadociae ceterarumque orbis partium ab apostolis in Christo aedificatarum aut nosse potuit aut damnari a uobis meruit, quia non potuit? et tamen eis non communicatis et dicitis non esse Christianos et eos rebaptizare conamini. quid dicam? quid querar? aut quid exclamem? si cum homine cordato loquor, indignationis huius aculeos tecum participo; nam uides profecto, quae dicerem, si uellem dicere.

  28. 87.6.1

    An forte fecerunt inter se maiores uestri concilium et damnauerunt praeter se totum orbem Christianum? itane ad hoc perducta est rerum existimatio, ut concilium Maximianensium, qui de uestra praecisione praecisi sunt, quia uobis comparati paucissimi sunt, non ualeat aduersus uos et uestrum concilium ualeat aduersus gentes hereditatem Christi et possessionem eius terminos terrae? miror, si habet in corpore sanguinem, qui de hac re non erubescit. rescribe ad ista, quaeso; a nonnullis enim, quibus non potui non credere, audiui te rescripturum, si tibi scriberem. iam etiam pridem misi unam epistulam, quam utrum acceperis uel ei responderis et forte ego tuam non acceperim, nescio. nunc interim peto, ad haec respondere ne graueris, quod tibi uidetur. sed noli te in alias tollere quaestiones; hinc enim caput est ordinatissimae inquisitionis, cur schisma factum sit

  29. 87.7.1

    Nam et terrenae potestates cum schismaticos persequuntur. ea regula se defendunt, qua dicit apostolus: Qui resistit potestati, dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi iudicium adquirunt; principes enim non sunt timori bono operi sed malo. uis autem non timere potestatem, bonum fac et habebis laudem ex illa; dei enim minister est tibi in bonum. quod si malum feceris, time; non enim frustra gladium portat; dei enim minister est, uindex in iram ei, qui male agit. tota igitur quaestio est, utrum nihil mali sit schisma ant utrum schisma non feceritis, ut pro bono opere potestatibus resistatis, non pro malo, unde uobis adquiratis iudicium. propterea prouidentissime dominus non ait: Beati, qui persecutionem patiuntur tantum, sed addidit: Propter iustitiam. si ergo iustitia est, quam operati estis in illa dissensione, in qua etiam permanetis, secundum ea, quae supra dixi, nosse abs te cupio; si autem iniquitas est orbem Christianum damnare inauditum, uel quia non audiuit, quae uos audistis, uel quia non ei probatum est, quod temere credidistis aut sine certo documento accusastis, et ideo rebaptizare uelle tot ecclesias ipsius domini, cum hic adhuc esset in carne, et apostolorum eius praedicatione ac labore fundatas. quia uobis licet aut nescire Afros collegas uestros malos simul uiuentes simul sacramenta tractantes aut etiam scire sed tolerare, ne pars Donati diuidatur, illis autem in orbe remotissimo constitutis non licet nescire, quod uos de Afris aut nostis aut creditis aut audistis aut fingitis, quae tanta est peruersitas amplecti suam iniquitatem et potestatum accusare seueritatem?

  30. 87.8.1

    \'At enim et malos Christianis non licet persequi\'. esto, non liceat; sed numquid hoc potestatibus ad hoc ipsum ordinatis fas est obicere? an apostolum delebimus? aut non habent codices uestri, quae paulo ante commemoraui? \'sed uos\\ inquies, \'talibus communicare non debetis\'. quid ergo? uos Flauiano quondam uicario, partis uestrae homini, quia legibus seruiens nocentes, quos inuenerat, occidebat. non communicastis? \'sed a uobis\', inquies, \'Romani principes aduersum nos prouocantur\'. immo a uobis aduersum uos ipsos, qui ecclesiam, cuius illi, sicut tanto ante praedictum est, iam membra sunt — de Christo enim dictum est: Et adorabunt eum omnes reges terrae —, et praecisione laniare ausi estis et rebaptizare pertinaciter audetis. nostri autem aduersus inlicitas et priuatas uestrorum uiolentias, quas et uos ibi, qui talia non facitis, doletis et gemitis, a potestatibus ordinatis tuitionem petunt, non qua uos persequantur, sed qua se defendant, sicut apostolus Paulus aduersus Iudaeos coniurantes, ut eum necarent, antequam esset Romanum imperium Christianum, egit, ut sibi tuitio etiam armatorum daretur. sed illi principes qualibet occasione cognoscentes uestri schismatis nefas constituunt aduersus uos pro sua sollicitudine ac potestate, quod uolunt. non enim frustra gladium portant; dei enim ministri sunt, uindices in iram in eos, qui male agunt. postremo etiam si aliqui nostrorum non Christiana moderatione ista faciunt, displicet nobis; sed tamen non propter eos relinquimus catholicam ecclesiam, si eam ante ultimum tempus uentilationis palea purgare non possumus. quando et uos propter Optatum, cum eum pellere non audebatis, partem Donati non reliquistis.

  31. 87.9.1

    \'At enim quare nos adiungi nobis uuiiis, si scelerati sumus?\' quia uiuitis adhuc et corrigi potestis, si uelitis. cum enim nobis coniungimini, hoc est ecclesiae dei, hereditati Christi, cuius possessio sunt termini terrae, uos corrigimini, ut in radice uiuatis. de ramis enim fractis sic ait apostolus: Potens est enim deus iterum inserere illos. uos ergo mutamini ex ea parte, qua dissentiebatis, quamuis sacramenta, quae habebatis, cum eadem sint in omnibus, sancta sint. quapropter uos mutari uolumus a peruersitate, id est ut denuo radicetur uestra praecisio. nam sacramenta, quae non mutastis, sicut habetis, adprobantur a nobis, ne forte, cum uestram prauitatem corrigere uolumus, illis mysteriis Christi, quae in uestra prauitate deprauata non sunt, sacrilegam faciamus iniuriam. neque enim et Saul deprauauerat unctionem, quam acceperat, cui unctioni tantum honorem rex Dauid, pius dei seruus, exhibuit. propterea ergo uos non rebaptizamus, qui radicem uobis reddere cupimus, formam tamen praecisi sarmenti, si non mutata est, adprobamus, quae tamen quamuis integra nullo modo est sine radice fructuosa. alia quaestio est de persecutionibus, quas uos dicitis pati in tanta mansuetudine et lenitate nostrorum. cum uere inlicite ac priuatim uestri faciant grauiora, alia de baptismate, quod non quaerimus ubi sit, sed ubi prosit. nam ubicumque est, ipsum est; sed non etiam ille, qui hoc accipit, ubicumque est, ipse est. itaque priuatam hominum impietatem detestamur in schismate, baptismum uero Christi ubique ueneramur, quia, si desertores secum imperatoris signa traducant, illis uel damnatione punitis uel indulgentia correctis salua signa recipiuntur, si salua manserunt. et si quid de hac re diligentius quaerendum est, alia est, ut dixi, quaestio. hoc enim obseruandum est in his rebus, quod obseruat ecclesia dei.

  32. 87.10.1

    Quaeritur autem, utrum uestra an nostra sit ecclesia dei. quapropter illud quaerendum est a capite, cur schisma feceritis. si non rescripseris, ego apud deum, quantum credo. facilem causam habeo, quia uiro, quem audiui excepto schismate bonum et liberaliter instructum, pacificantes litteras misi. tu uideris, quid illi respondeas, cuius nunc laudanda patientia, in fine uero timenda sententia est. si autem rescripseris ea cura, qua tibi scriptum uides, aderit misericordia dei, ut aliquando error, qui nos dirimit, et amore pacis et ratione ueritatis intereat. memento, quod de Rogatensibus non dixerim, qui uos Firmianos appellare dicuntur, sicut nos Macarianos appellatis, neque de Rusicazensi episcopo uestro, qui cum Firmo pactus perhibetur incolumitatem suorum, ut u ei portae aperirentur et in uastationem darentur catholici. et alia innumerabilia. desine ergo locis communibus exaggerare facta hominum uel audita uel cognita. uides enim, quae de uestris taceam, ut de origine schismatis, ubi tota causa est, res agatur. dominus deus inspiret tibi cogitationem pacificam, desiderabilis et dilecte frater. amen.

  33. 88.1.1

    Clerici et Circumcelliones uestri noui generis et inauditae crudelitatis persecutione in nos saeuiunt. qui si malum pro malo redderent, etiam sic contra legem facerent Christi; nunc nero consideratis omnibus factis uestris et nostris inuenimur hoc pati, quod scriptum est: Retribuebant mihi mala pro bonis et in alio psalmo: Cum his, qui oderant pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, debellabant me gratis. nam cum sis in tam grandi constitutus aetate, arbitramur te optime nosse, quod pars Donati, quae primo apud Carthaginem pars Maiorini dicebatur, ultro accusauit Caecilianum tunc episcopum ecclesiae Carthaginiensis apud imperatorem illum antiquum Constantinum. sed ne forte aut oblita hoc sit grauitas tua aut te nosse dissimules aut etiam, quod non putamus, forsitan nescias, exemplum relationis tunc Anulini proconsulis, quem pars Maiorini tunc interpellauit, ut ea crimina, quae obiciebat Caeciliano, ad memoratum imperatorem ab eodem proconsule mitterentur, his nostris litteris inseruimus.

  34. 88.2.2

    A. GGG. NNN. ANULINUS VC. PRO CONSULE AFRICAE.

  35. 88.2.3

    Scripta caelestia maiestatis uestrae accepta atque adorata Caeciliano et his, qui sub eodem agunt quique clerici appellantur, deuotio mea apud acta paruitatis meae insinuare curauit eosdemque hortata est, ut unitate consensu omnium facta, cum omni omnino munere indulgentiae maiestatis uestrae liberati esse uideantur, catholicae custodita sanctitate legis debita reuerentia ac diuinis rebus inseruiant. uerum post paucos dies extiterunt quidam adunata secum populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum putarent quique fesciculum in aluta signatum et libellum sine signo obtulerunt dicationi meae atque impendio postularunt, ut ad sacrum ac uenerabilem comitatum numinis uestri dirigerem, quae manente Caeciliano in statu suo subiectis eorundem actis, quo cuncta maiestas uestra possit dinoscere, paruitas mea dirigere curauit. transmissi libelli duo, unus in aluta suprascriptus ita: \'Libellus ecclesiae catholicae criminum Caeciliani traditus a parte Maiorini\', item alius sine sigillo cohaerens eidem alutae, datus die XVII Kalendas Maias Carthagine domino nostro Constantino Augusto III.

  36. 88.3.1

    Post hanc relationem ad se missam iussit imperator uenire partes ad episcopale iudicium in urbe Roma faciendum. ubi quem ad modum causa dicta atque finita sit et Caecilianus innocens iudicatus sit, indicant gesta ecclesiastica. iam utique post pacificum moderamen episcopalis iudicii omnis contentionis et animositatis pertinacia debebat extingui. sed rursus maiores uestri ad imperatorem redierunt. non recte iudicatum neque omnem causam auditam esse conquesti sunt. unde ille alterum episcopale iudicium dedit habendum in Arelatensi Galliae ciuitate, ubi multi uestri uana et diabolica dissensione damnata cum Caeciliano in concordiam redierunt, alii uero pertinacissimi et litigiosissimi ad eundem imperatorem appellauerunt. postea et ipse coactus episcopalem causam inter partes cognitam terminauit et primus contra uestram partem legem constituit, ut loca congregationum uestrarum fisco uindicarentur. quarum omnium rerum documenta si uellemus inserere, nimium longas litteras faceremus. illud tamen nullo modo praetermittendum est, quo modo Felicis Aptungensis, quem fontem omnium malorum in concilio Carthaginiensi ab Secundo Tigisitano primate habito patres uestri fuisse dixerunt, urgentibus apud imperatorem uestris publico iudicio causa discussa atque finita sit. nam memoratus imperator in hac ipsa causa uestros apud se accusatores et assiduos interpellatores litteris suis fuisse testatur, quarum exemplum infra scripsimus.

  37. 88.4.2

    IMPERATORES CAESARES FLAVII CONSTANTINUS MAXIMUS ET VALERIUS LICINIANUS LICINIUS AD PROBIANUM PROCONSULEM AFRICAE.

  38. 88.4.3

    Aelianus praedecessor tuus merito, dum uir perfectissimus Verus, uicarius praefectorum tunc per Africam nostram,. incommoda ualitudine teneretur, eiusdem partibus functus inter cetera etiam id negotium uel inuidiam, quae de Caeciliano episcopo ecclesiae catholicae uidetur esse commota, ad examen suum atque iussionem credidit esse reuocandam. etenim cum iam Superium centurionem et Caecilianum magistratum Aptungitanorum et Saturninum excuratorem et Calibium iuniorem, eiusdem ciuitatis curatorem, atque Solum seruum publicum supra scriptae ciuitatis praesentes esse fecisset, audientiam praebuit competentem, adeo ut, cum Caeciliano fuisset obiectum, quod a Felice eidem episcopatus uideretur esse delatus, cui diuinarum scripturarum proditio atque exustio uideretur obiecta, innocentem de eo Felicem fuisse constiterit. denique cum Maximus Ingentium decurionem Ziquensium ciuitatis epistulam Caeciliani exduumuiri falsasse contenderet, eundem ipsum Ingentium suspensum actis, quae suberant, peruidimus et ideo minime tortum. quod se decurionem Ziquensium ciuitatis esse adseuerauerit. unde uolumus, ut eundem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum Constantini Augusti mittas. ut illis, qui in praesentiarum agunt atque diurnis diebus interpellare non desinunt, audientibus et coram adsistentibus apparere et intimare possit frustra eos Caeciliano episcopo inuidiam comparare atque aduersus eum uiolenter insurgere noluisse. ita enim fiet, ut omissis, sicuti oportet, eius modi contentionibus populus sine dissensione aliqua religioni propriae cum debita ueneratione deseruiat.

  39. 88.5.1

    Haec cum uideas ita se habere, quid eat quod nobis de imperatorum iussionibus, quae contra uos constituuntur, inuidiam concitatis, cum hoc totum uos potius antea feceritis? si nihil debent in his causis imperatores iubere, si ad imperatores Christianos haec cura pei-tinere non debet, quis urguebat maiores uestros causam Caeciliani ad imperatorem per proconsulem mittere et episcopum, contra quem absentem iam sententias quoquo modo dixeratis, iterum apud imperatorem accusare, quo innocente pronuntiato ordinatori eius Felici alias apud eundem imperatorem calumnias machinari? et nunc quid aliud quam ipsius maioris Constantini iudicium contra uestram partem uiuit, quod maiores uestri elegerunt, quod assiduis interpellationibus extorserunt, quod episcopali iudicio praetulerunt? si displicent imperialia iudicia, qui primitus imperatores ad ea uobis excitanda coegerunt? sic enim modo contra catholicam clamatis in his, quae contra uos ab imperatoribus decernuntur, quem ad modum si uellent aduersus Danihelem clamare, qui liberato illo eisdem leonibus consumendi missi sunt, a quibus eum ipsi primitus consumi uoluerunt; scriptum est enim: Nihil interest inter minas regis et iram leonis. Danihelem calumniosi inimici in lacum leonum mitti coegerunt; uicit innocentia eius illorum malitiam; inlaesus inde leuatus est; ipsi illuc missi perierunt. similiter maiores uestri Caecilianum et eius societatem regiae irae consumendam obiecerunt, cuius innocentia liberata ab eisdem regibus eadem uos patimini, quae illos uestri pati uoluerunt, quoniam scriptum est: Qui parat proximo foueam, ipse incidet in eam.

  40. 88.6.1

    De nobis ergo quid queramini, non habes et tamen ecclesiae mansuetudo etiam ab his imperatorum iussionibus omnino conquieuerat, nisi uestri clerici et Circumcelliones per suas immanissimas inprobitates furiosasque uiolentias quietem nostram perturbantes atque uastantes haec in uos recoli et moueri coegissent. nam prius quam recentiores leges istae, de quibus modo querimini, uenissent in Africam, insidias in itineribus nostris episcopis tetenderunt, conclericos nostros plagis immanissimis quassauerunt, laicis quoque et plagas grauissimas inflixerunt et intulerunt eorum aedificiis incendia. presbyterum etiam quendam, quia propria et libera uoluntate unitatem nostrae communionis elegit, de domo sua raptum et pro arbitrio immaniter caesum, in gurgite etiam caenoso uolutatum, buda uestitum cum quibusdam dolendum, quibusdam ridendum in pompa sui facinoris ostentassent, abductum inde, quo uoluerunt, uix post dies XII dimiserunt. unde conuentus municipalibus gestis a nostro episcopo Proculianus, cum ab inquirenda causa dissimulassent et iterum continuo conuentus esset, nihil se dicturum amplius gestis expressit. et hodie illi, qui hoc fecerunt, presbyteri uestri sunt adhuc nos insuper territantes et, sicut potuerunt, persequentes.

  41. 88.7.1

    Nec tamen de his iniuriis et persecutionibus, quas ecclesia catholica in regione nostra tunc pertulit, imperatoribus questus est episcopus noster. sed facto concilio placuit, ut pacifice conueniremini, quo, si fieri posset, haberetis inter uos conlationem et errore sublato fraterna caritas pacis in uinculo laetaretur. et in ipsa conuentione quid Proculianus primo responderit, quod concilium facturi essetis et illic uisuri, quid respondere deberetis, deinde quid postea, cum propter suam promissionem denuo conuentus esset, actis eipresserit recusans pacificam conlationem, ipsa gesta instruant granitatem tuam. deinde cum uestrorum clericorum et Circumcellionum notissima omnibus non cessaret immanitas, dicta causa est cum Crispino iudicatus haereticus nec poena decem librarum auri, quae in haereticos ab imperatoribus fuerat constituta, per mansuetudinem catholicam feriri permissus est et tamen ad imperatores appellandum putauit. cuius appellationi quod ita responsum est, nonne uestrorum praecedens inprobitas et eadem ipsius appellatio extorsit, ut fieret? nec tamen etiam post ipsum rescriptum intercedentibus apud imperatorem nostris episcopis eadem auri condemnatione multatus est. ex consilio autem nostri episcopi legatos ad comitatum miserunt, qui impetrarent, ut non omnes episcopi et clerici partis uestrae ad eandem condemnationem X librarum auri, quae in omnes haereticos constituta est, tenerentur sed hi soli, in quorum locis aliquas a uestris uiolentias ecclesia catholica pateretur. sed sic cum legati Romam uenerunt, iam cicatrices episcopi catholici Bagaitani horrendae ac recentissimae imperatorem commouerant, ut leges tales mitterentur, quales et missae sunt. quibus in Africam uenientibus cum utique non ad malum sed ad bonum coepissetis urgueri. quid facere debebatis nisi et uos mittere ad episcopos nostros, ut, quo modo uos ipsi conuenerant, sic conuenirentur a uobis et potius conlatione ueritas appareret?

  42. 88.8.1

    Non solum autem non fecistis, sed peiora mala nobis uestri nunc faciunt. non tantum nos fustibus quassant ferroque concidunt, uerum etiam in oculos extinguendos calcem mixto aceto incredibili excogitatione sceleris mittuut. domus nostras insuper compilantes arma sibi ingentia et terribilia fabricarunt, quibus armati per diuersa discurrunt comminantes atque anhelantes caedes, rapinas, incendia, caecitates. quibus rebus compulsi sumus tibi primitus conqueri, ut consideret grauitas tua, quam multi uestrum, immo uos omnes, qui uos pati dicitis persecutionem, sub ipsis quasi terribilibus imperatorum catholicorum legibus in possessionibus uestris et alienis securi sedeatis et nos a uestris tam inaudita mala patiamur. uos dicitis pati persecutionem et nos ab armatis uestris fustibus et ferro concidimur; uos dicitis pati persecutionem et nostrae domus ab armatis uestris compilando uastantur; uos dicitis pati persecutionem et nostri oculi ab armatis uestris calce et aceto extinguntur; insuper, etiam si quas mortes sibi ultro ingerunt, nobis uolunt esse inuidiosas, nobis gloriosas. quod nobis faciunt, sibi non inputant et, quod sibi faciunt, nobis inputant. uiuunt ut latrones, moriuntur ut Circumcelliones, honorantur ut martyres et tamen nec latrones aliquando audiuimus eos, quos depraedati sunt, excaecasse: occisos auferunt luci, non uiuis auferunt lucem.

  43. 88.9.1

    Xos interim si quando uestros tenemus, cum magna dilectione seruamus inlaesos, loquimur eis et legimus omnia, quibus error ipse conuincitur, qui fratres a fratribus separat; facimus, quod dominus per Esaiam prophetam praecepit dicens: Audite, qui pauetis, uerbum domini; dicite: \'Fratres nostri estis his, qui uos oderunt et qui uos execrantur, ut nomen domini honorificetur et appareat illis in iucunditate, ipsi autem erubescant. ac sic aliquos eorum considerantes euidentiam ueritatis et pulchritudinem pacis non baptismo, quem iam sicut regalem characterem tamquam desertores acceperant, sed fidei, quae illis defuit, et spiritus sancti caritati et Christi corpori sociamus. scriptum est enim: Fide mundans corda eorum itemque scriptum est: Caritas cooperit multitudinem peccatorum. si autem uel nimia duritia uel pudore non ferentes eorum insultationem, cum quibus contra nos tam multa falsa iactabant et tam multa mala excogitabant, uel magis timore, ne, qualia nobis ante faciebant, talia nobiscum iam patiantur, unitati Christi consentire noluerunt, sicut inlaesi retenti sunt, sic a nobis dimittuntur inlaesi. hoc, quantum possumus, monemus etiam laicos nostros, ut eos inlaesos teneant et nobis corripiendos instruendosque perducant. sed aliqui nos audiunt et, si possunt, faciunt; alii cum illis quem ad modum cum latronibus agunt, quia eos re uera tales patiuntur; aliqui ictus eorum suis corporibus imminentes feriendo repellunt, ne ab eis ante feriantur; aliqui adprehensos iudicibus offerunt nec nobis intercedentibus eis parcunt, dum ab eis pati mala immania pertimescunt. in quibus omnibus illi non deponunt facta latronum et honorem sibi exigunt martyrum.

  44. 88.10.1

    Hoc est ergo desiderium nostrum, quod tuae grauitati per has litteras et per fratres, quos misimus., allegamus: primum, si fieri potest, ut cum episcopis nostris pacifice conferatis, ut, in quibus fuerit inuentus, non homines sed error ipse tollatur; ut homines non puniantur, sed corrigantur; ut uos modo conueniatis, quia eorum conuentionem antea contempsistis. quanto melius enim hoc inter uos facitis. ut, quod egeritis, conscriptum et subscriptum imperatori mittatis, quam ut hoc apud terrenas potestates fiat, quae non possunt nisi iam datis contra uos legibus inseruire! uestri enim collegae, qui nauigauerant, apud praefectos dixerunt se audiri uenisse et nominauerunt sanctum patrem nostrum catholicum episcopum Valentinum, qui tunc in comitatu erat. dicentes cum illo se uelle audiri, quod eis non poterat iudex concedere, qui iam secundum leges, quae contra uos constitutae sunt, iudicabat; nec ille episcopus ita uenerat aut aliquod tale mandatum a suis episcopis acceperat. quanto ergo melius ipse imperator, qui non est eisdem legibus subditus et qui habet in potestate alias leges ferre, cum ei conlatio uestra fuerit recitata, de tota ipsa causa poterit iudicare, quamuis iam olim dicta fuerit terminata! sed ideo uos conferre uolumus, non ut causa iterum finiatur, sed ut eis, qui nesciunt, iam finita monstretur. quod si hoc facere nostri episcopi noluerint, quid inde perditis et non potius adquiritis. quia uoluntas uestra innotescit, ne diffidentia merito reprehendatur? an forte putatis non licere fieri, cum non uos lateat, quod dominus Christus etiam cum diabolo de lege locutus est, quod cum Paulo non solum Iudaei sed etiam de haeresi Stoicorum et Epicureorum philosophi gentium contulerunt? an forte istae leges imperatoris uos non permittunt nostros episcopos conuenire? ecce interim episcopos nostros, qui sunt in regione Hipponiensi, ubi a uestris tanta mala patimur, conuenite. quanto enim licentius et liberius ad nos per uestros uestra scripta quam eorum arma perueniunt!

  45. 88.11.1

    Postremo per istos ipsos fratres nostros, quos ad uos misimus, talia rescribite. si autem et hoc non uultis, saltem cum uestris, a quibus talia patimur, nos audite. ostendite nobis ueritatem, pro qua uos pati dicitis persecutionem, cum patiamur nos uestrorum tantam crudelitatem. si enim nos esse in errore conuiceritis, forte concedetis nobis, ut non rebaptizemur a uobis, iustum existimantes, ut nobis hoc praestetis, qui baptizati sumus ab eis, quos nullo iudicio damnastis, quod praestitistis eis, quos Felicianus Mustitanus et Praetextatus Assuritanus per tam longum tempus baptizauerant, quando eos per iudicum iussa de basilicis pellere conabamini, quia Maximiano communicabant, cum quo a uobis in concilio Bagaitano expresse nominatimque damnati sunt. quae omnia gestis iudicialibus et municipalibus demonstramus, ubi et ipsum concilium uestrum allegastis, dum uultis iudicibus ostendere, quod schismaticos uestros de basilicis pelleretis. et tamen, qui ab ipso semine Abrahae, in quo omnes gentes benedicuntur, schisma fecistis, de basilicis pelli non uultis non per iudices, sicut schismaticis uestris uos fecistis, sed per ipsos reges terrae, qui completa prophetia Christum adorant, apud quos Caecilianum accusantes uicti recessistis.

  46. 88.12.1

    Si autem nec audire nec docere nos uultis, uenite aut mittite nobiscum in regionem Hipponiensium, qui uideant armatum exercitum uestrum, quamuis nullus miles numero armorum suorum calcem et acetum addidit ad oculos barbarorum. si neque hoc uultis, saltem scribite ad illos, ut iam ista non faciant, ut iam se a caedibus nostris, a rapinis, ab excaecatione compescant. nolumus dicere: \'Damnate illos\'; uos enim uideritis, quo modo uos non inquinent, quos modo ostendimus in uestra communione latrones, et nos inquinent. quos numquam potuistis ostendere traditores. ex his omnibus eligite, quod uolueritis. si autem querelas nostras contempseritis, nos minime paenitebit ordine pacifico agere uoluisse. aderit dominus ecclesiae suae, ut uos potius humilitatem nostram contempsisse paeniteat.

  47. 89.1.1

    Si pro errore homines et damnabili dissensione et conuicta modis omnibus falsitate tanta praesumunt, ut eorum salutem requirenti catholicae ecclesiae tam audaciter insidiari minarique non cessent, quanto magis aequum est et oportet eos, qui pacis et unitatis Christianae adserunt ueritatem omnibus etiam dissimulantibus et cohibentibus manifestam, satagere instanter atque inpigre non solum pro eorum munimine, qui iam catholici sunt, uerum etiam pro eorum correctione, qui nondum sunt! nam si pertinacia insuperabiles uires habere conatur, quantas decet habere constantiam, quae in eo bono, quod perseueranter atque infatigabiliter agit, et deo se placere nouit et procul dubio non potest hominibus prudentibus displicere!

  48. 89.2.1

    Quid autem infelicius atque peruersius, sicut Donatistae faciunt, qui se persecutionem perpeti gloriantur, quam de cohercitione iniquitatis suae non solum nescire confundi, sed etiam uelle laudari ignorantes caecitate mirabili uel animositate damnabili se scire dissimulantes, quod martyres ueros non faciat poena sed causa? et hoc quidem aduersus eos dicerem, quos sola caligo haeretici erroris inuolueret, pro quo sacrilegio poenas dignissimas luerent, nec tamen ulla quemquam uiolenta insania laedere auderent. aduersus istos autem quid dicam, quorum tam perniciosa peruersitas uel damnorum terrore cohercetur uel docetur exilio, quam ubique diffusa sit ecclesia, sicut futura praedicta est, quam malunt oppugnare quam agnoscere? et si ea, quae per misericordissimam disciplinam patiuntur, comparentur eis factis, quae furiosa temeritate committunt, quis non uideat, qui magis persecutores uocandi sunt? quamquam filii mali eo tantum, quo perdite uiuunt, etiam si nullas uiolenter inferant manus, parentum pietatem grauius persequuntur, quam cum illos pater aut mater, quanto amplius diligunt, tanto amplius ad bonam uitam sine ulla dissimulatione compellunt.

  49. 89.3.1

    Extant publicorum monumentorum firmissima documenta, quae potes legere, si uolueris, immo peto et hortor, ut legas. quibus probatur, quod maiores eorum, qui primi se ab ecclesiae pace diuiserunt, ultro per Anulinum tunc proconsulem apud Constantinum imperatorem accusare ausi sunt Caecilianum. in quo utique iudicio si uicissent, quid erat Caecilianus ab imperatore passurus, nisi quod in istos, posteaquam uicti sunt, pronuntiauit? sed uidelicet si eis accusantibus atque superantibus Caecilianus eiusque collegae pellerentur sedibus, quas tenebant, uel etiam in sua conspiratione durantes grauius punirentur — neque enim poterat uictos et resistentes regia censura contemnere —, tunc isti prouisionem suam et pro ecclesia sollicitam curam praedicandam laudibus uentilarent. nunc autem quia ipsi superati sunt, qui ea, quae intendebant, probare minime potuerunt, si quid pro sua iniquitate patiuntur, persecutionem uocant; nec tantum furorem perditum minime reprimunt, uerum etiam honorem martyrum quaerunt, quasi uero Christiani catholici imperatores aduersus eorum pertinacissimam iniquitatem aliud sequantur quam Constantini iudicium, apud quem ultro Caeciliani accusatores fuerunt, cuius auctoritatem omnibus transmarinis episcopis praetulerunt, ut non ad illos sed ad illum ecclesiae causam deferrent, ut ab eo datum in urbe Roma . episcopale iudicium, in quo primum uicti sunt, rursus apud illum accusarent, ut ab altero ad Arelatum dato episcopali iudicio ad illum appellarent, apud quem tamen nouissime superati in sua peruersitate manserunt. puto, quod ipse diabolus, si auctoritate iudicis, quem ultro elegerat, totiens uinceretur, non esset tam inpudens, ut in ea causa persisteret.

  50. 89.4.1

    Sed haec humana iudicia deputentur et circumueniri ac falli uel etiam corrumpi potuisse dicantur. cur ergo adhuc accusatur Christianus orbis terrarum et nescio quibus traditorum criminibus infamatur, qui utique nec potuit nec debuit nisi electis iudicibus potius quam uictis litigatoribus credere? habent apud deum illi iudices causam suam siue bonam siue malam; quid fecit ecclesia toto orbe diffusa, quae non ob aliud ab istis rebaptizanda censetur, nisi quia in ea causa, in qua, quid ueri esset, iudicare non potuit, eis potius, qui iudicare potuerunt, quam eis, qui nec superati cesserunt, credendum putauit? o magnum crimen omnium gentium, quas in semine Abrahae benedicendas promisit deus et, sicut promisit, exhibuit! quae cum uoce una dixerunt: \'Quare nos uultis rebaptizare\', respondetur eis: \'Quia nescitis, qui fuerint in Africa sanctorum codicum traditores, et in eo, quod nesciebatis, iudicibus magis quam accusatoribus credere uoluistis\'. si crimen alienum non grauat quemquam, quid pertinet ad orbem terrarum, quod in Africa quisque commisit? si crimen incognitum non grauat quemquam, unde potuit orbis terrarum cognoscere uel crimen iudicum uel reorum? iudicate, qui cor habetis. haec est haeretica iustitia, ut, quia orbis terrarum non damnat crimen incognitum, pars Donati damnet orbem terrarum inauditum? sed sane sufficit orbi terrarum tenere promissiones dei et in se uidere compleri, quod prophetae tanto ante cecinerunt, in eisdem scripturis agnoscere ecclesiam, ubi et rex eius Christus agnoscitur. ubi enim de Christo talia praedicta sunt, qualia completa in euangelio legimus, illic praedicta sunt de ecclesia, qualia compleri toto orbe iam cernimus.

  51. 89.5.1

    Nisi forte quemquam prudentium permouebit, quod de baptismo solent dicere, tunc esse uerum baptismum Christi. cum ab homine iusto datur, cum et hinc teneat orbis terrarum euidentissimam et euangelicam ueritatem, ubi Iohannes ait: Qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit: \'Super quem uideris spiritum descendentem quasi columbam et manentem super eum, ipse est. qui baptizat in spiritu sancto\'. unde secura ecclesia spem non ponit in homine, ne incidat in illam sententiam, in qua scriptum est: Maledictus omnis, qui spem suam ponit in homine, sed spem suam ponit in Christo, qui sic accepit formam serui; ut non amitteret formam dei. de quo dictum est: Ipse est, qui baptizat. proinde homo quilibet minister baptismi eius qualemcumque sarcinam portet, non iste sed, super quem columba descendit, ipse est; qui baptizat. illos autem uana sentientes tanta absurditas sequitur, ut, quo ab ea fugiant, non inueniant. cum enim fateantur ratum et uerum esse baptismum, quando baptizat apud eos aliquis criminosus, cuius crimina latent, dicimus eis: (Quis tunc baptizat?\' nec habent, quid respondeant, nisi: \'Deus\', neque enim possunt dicere, quod homo adulter quemquam sanctificat. quibus respondemus: \'Si ergo, cum baptizat homo iustus manifestus, ipse sanctificat, cum autem baptizat homo iniquus occultus, tunc non ipse sed deus sanctificat, optare debent, qui baptizantur, ab occultis malis hominibus potius baptizari quam a manifestis bonis; multum enim eos melius deus quam quilibet homo iustus sanctificat. quod si absurdum est, ut quisque baptizandus optet ab occulto adultero potius baptizari quam a manifesto casto, restat utique, ut, quilibet ministrorum hominum accesserit, ideo ratus sit baptismus, quia, super quem columba descendit, ipse baptizat.

  52. 89.6.1

    Et tamen cum tam perspicua ueritas aures et corda hominum feriat, tanta quosdam malae consuetudinis uorago submersit, ut omnibus auctoritatibus rationibusque resistere quam consentire malint. resistunt autem duobus modis: aut saeuiendo aut pigrescendo. quid igitur hic faciat ecclesiae medicina salutem omnium materna caritate conquirens tamquam inter phreneticos et lethargicos aestuans? numquid contemnere, numquid desistere uel debet uel potest? utrisque sit necesse est molesta, quia neutris est inimica. nam et phrenetici nolunt ligari et lethargici nolunt excitari; sed perseuerat diligentia caritatis phreneticum castigare, lethargicum stimulare, ambos amare. ambo offenduntur, sed ambo diliguntur; ambo molestati, quam diu aegri sunt, indignantur. sed ambo sanati gratulantur.

  53. 89.7.1

    Denique non, sicut putant et sicut iactant, tales eos suscipimus, quales fuerunt, sed omnino mutatos, quia esse catholici non incipiunt, nisi haeretici esse destiterint. neque enim sacramenta eorum nobis inimica sunt, quae in illis sunt nobis communia, quia non humana sunt sed diuina. proprius eorum error auferendus est, quem male inbiberunt, non sacramenta, quae similiter acceperunt, quae ad poenam suam portant et habent, quanto indignius habent, sed tamen habent. errore itaque derelicto, separationis prauitate correcta ab haeresi ad ecclesiae pacem transeunt, quam non habebant. sine qua illis perniciosum fuerat, quod habebant. sed si, cum transeunt, ficti sunt, non est iam hoc nostrum sed dei iudicium; et tamen quidam cum ficti putarentur, quoniam iussionis ad nos terrore transierunt, tales posterius in nonnullis temptationibus inuenti sunt, ut quibusdam ueteribus catholicis praeferrentur. non ergo nihil agitur, cum instanter agitur: neque enim solis humanis terroribus murus durae consuetu. dinis expugnatur, sed etiam diuinis auctoritatibus atque rationibus fides et intellegentia mentis instruitur.

  54. 89.8.1

    Quae cum ita sint, nonerit benignitas tua homines uestros. qui in regione Hipponiensi sunt, adhuc esse Donatistas nec apud eos quicquam ualuisse litteras tuas. cur autem non ualuerint, non opus est scribere; sed mitte aliquem tuorum uel domesticorum uel amicorum, cuius hoc fidei possis iniungere, qui non ad ea loca sed ad nos primitus ueniat illis omnino nescientibus et nobiscum primitus consilio pertractato, quod agendum domino adiuuante uisum fuerit, agat. neque enim tantum pro eis agimus, cum hoc agimus, sed etiam pro nostris iam factis catholicis, quibus illorum uicinitas sic infesta est, ut contemni a nobis nullo modo possit. et hoc quidem breuiter scribere poteram; sed uolui te habere aliquid litterarum nostrarum, quo rationem curae meae non solum ipse cognosceres, sed etiam cuicumque dissuadenti, ne tuorum correctioni operam instanter inpendas, nobisque detrahenti, quod talia uelimus, habeas, quod respondeas. quod si superfluo feci, quod iam ista uel didiceras uel ipse cogitaueras, aut onerosus fui, quod curis publicis tam occupato prolixam epistulam ingessi, peto des ueniam, dum tamen, quod suggessi et rogaui, non spernas. sic te tueatur misericordia dei.

  55. 90.1.1

    Quanta sit caritas patriae, quoniam nosti, praetereo. sola est enim, quae parentum iure uincat affectum. cui si ullus esset consulendi modus aut finis bonis, digne iam ab eius muneribus meruimus excusari. sed quoniam crescit in dies singulos dilectus et gratia ciuitatis, quantumque aetas fini proxima est, tantum incolumem ac florentem relinquere patriam cupit, idcirco gaudeo primum, quod apud instructum disciplinis omnibus uirum mihi hic sermo est institutus. in Calamensi colonia multa sunt, quae merito diligamus, uel quod in ea geniti sumus uel quod eidem magna contulisse uidemur officia. haec ergo, domine praestantissime et merito suscipiende, non leui populi sui errato prolapsa est. quod quidem si iuris publici rigore metiamur, debet plecti seueriore censura. sed episcopum fas non est nisi salutem hominibus impertire et pro statu meliore causis adesse et apud omnipotentem deum ueniam aliorum mereri delictis. quam ob rem quanta possum supplicatione deposco, ut, si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur. praesta hoc, quod secundum naturam tuam peruides postulari. de damnis facilis potest haberi taxatio; tantum supplicia deprecamur. acceptior deo uiuas, domine insignis et merito suscipiende frater.

  56. 91.1.1

    Iam senio frigescentibus membris feruere animum tuum patriae caritate nec miror et laudo teque non tantum tenere memoriter uerum etiam uita ac moribus demonstrare, quod nullus sit patriae consulendi modus aut finis bonis, non inuitus, immo etiam libens accipio. unde supernae cuiusdam patriae, in cuius sancto amore pro nostro modulo inter eos, quibus ad illam capessendam consulimus, periclitamur atque laboramus, talem etiam te ipsum ciuem habere uellemus, ut eius portiunculae in hac terra peregrinanti nullum consulendi modum finemque censeres tanto effectus melior, quanto meliori ciuitati officia debita praerogares in eius aeterna pace nullum gaudendi finem inuenturus, cuius ad tempus laboribus nullum tibi finem statueris consulendi.

  57. 91.2.1

    Verum hoc donec fiat — neque enim desperandum est illam te patriam posse adquirere uel iam adquirendam pl\'Udentissime cogitare, ad quam te pater etiam, qui in ista genuit, antecessit — hoc ergo donec fiat, da nobis ueniam, si propter patriam nostram, quam cupimus numquam relinquere, contristamus patriam tuam, quam cupis florentem relinquere. de cuius quidem floribus si cum tua prudentia disputemus, non est uerendum, ne tibi difficile persuadeatur aut uero etiam non facile occurrat, quem ad modum florere ciuitas debeat. commemorauit poeta ille uestrarum clarissimus litterarum quosdam flores Italiae; sed nos in uestra patria non tam experti sumus, quibus floruit terra illa uiris, quam \'quibus arserit armis>, immo uero non armis sed flammis nec arserit, sed incenderit. quod tantum scelus si fuerit inpunitum nulla digna correctione prauorum, florentem te patriam putas relicturum? o flores non plane fructuum sed spinarum! compara nunc, utrum malis florere patriam tuam pietate an impunitate, correctis moribus an securis ausibus; compara ista et uide, utrum in patriae tuae amore nos uincas, utrum eam magis ueriusque cupias florere quam nos.

  58. 91.3.1

    Intuere paululum ipsos de re publica libros, unde illum affectum amantissimi ciuis ebibisti, quod nullus sit patriae consulendi modus aut finis bonis. intuere, obsecro te, et cerne, quantis ibi laudibus frugalitas et continentia praedicetur et erga coniugale uinculum fides castique honesti ac probi mores, quibus cum praepollet ciuitas, uere florere dicenda est. hi autem mores in ecclesiis toto orbe crescentibus tamquam in sanctis auditoriis populorum docentur atque discuntur et maxime pietas, qua uerus et uerax colatur deus, qui haec omnia, quibus animus humanus diuinae societati ad inhabitandam aeternam caelestemque ciuitatem instruitur et aptatur, non solum iubet adgredienda, uerum etiam donat implenda. inde est, quod deorum multorum falsorumque simulacra et praedixit euersum iri et praecepit euerti. nihil enim homines tam insociabiles reddit uitae peruersitate quam illorum. deorum imitatio, quales describuntur et commendantur litteris eorum.

  59. 91.4.1

    Denique illi doctissimi uiri, qui rem publicam ciuitatemque terrenam, qualis eis esse debere uidebatur, magis domesticis disputationibus requirebant uel etiam describebant, quam publicis actionibus instituebant atque formabant, egregios atque laudabiles, quos putabant, homines potius quam deos suos imitandos proponebant erudiendae indoli iuuentutis. et re uera Terentianus ille adulescens, qui spectans tabulam pictam in pariete, ubi pictura inerat de adulterio regis deorum, libidinem, qua rapiebatur, stimulis etiam tantae auctoritatis accendit, nullo modo in illud flagitium uel concupiscendo laberetur uel perpetrando inmergeretur, si Catonem maluisset imitari quam Iouem; sed quo pacto id faceret, cum in templis adorare cogeretur Iouem potius quam Catonem? uerum haec ex comoedia, quibus impiorum luxus et sacrilega superstitio conuinceretur, proferre forsitan non debemus. lege uel recole, in eisdem libris quam prudenter disseratur nullo modo potuisse scriptiones et actiones recipi comoediarum, nisi mores recipientium consonarent. ita clarissimorum uirorum in re publica excellentium et de re publica disputantium auctoritate firmatur nequissimos homines fieri deorum imitatione peiores non sane uerorum sed falsorum atque fictorum.

  60. 91.5.1

    At enim illa omnia, quae antiquitus de uita deorum moribusque conscripta sunt, longe aliter sunt intellegenda atque interpretanda sapientibus. ita uero in templis populis congregatis recitari huiusce modi salubres interpretationes heri et nudiustertius audiuimus. quaeso te, sicine caecum est humanum genus aduersus ueritatem, ut tam aperta et manifesta non sentiat? tot locis pingitur, funditur, tunditur, sculpitur, scribitur, legitur, agitur, cantatur, saltatur Iuppiter adulteria tanta committens; quantum erat, ut in suo saltem Capitolio ista prohibens legeretur? haec mala dedecoris impietatisque plenissima si nemine prohibente in populis ferueant, adorentur in templis, rideantur in theatris, cum his uictimas immolant, uastetur pecus etiam pauperum, cum haec histriones agunt et saltant, effundantur patrimonia diuitum, ciuitates florere dicuntur? horum plane florum non terra fertilis, non aliqua opulens uirtus sed illa dea Flora digna mater inuenta est, cuius ludi scenici tam effusiore et licentiore turpidine celebrantur, ut quiuis intellegat, quale daemonium sit, quod placari aliter non potest, nisi illic non aues, non quadrupedes, non denique sanguis humanus sed multo scelestius pudor humanus tamquam immolatus intereat.

  61. 91.6.1

    Haec dixi, propter quod scripsisti, quantum tibi aetas fini proxima est, cupere te, ut patriam tuam incolumem ac florentem relinquas. tollantur illa omnia uana et insana, conuertantur homines ad uerum dei cultum moresque castos et pios; tunc patriam tuam florentem uidebis non opinione stultorum sed ueritate sapientium, cum haec patria carnalis generationis tuae portio fuerit illius patriae, cui non corpore sed fide nascimur, ubi omnes sancti et fideles dei post labores uelut hiemales uitae huius intermina aeternitate florebunt. nobis itaque cordi est neque Christianam amittere mansuetudinem neque perniciosum ceteris imitationis exemplum in illa ciuitate relinquere. quo modo id agamus, aderit deus, si eis non ita grauiter indignetur. alioquin et mansuetudo, quam seruare cupimus, et disciplina, qua uti moderate nitimur, impediri potest, si deo aliud in occulto placet siue iudicanti hoc tantum malum flagello acriore plectendum siue etiam uehementius irascenti, si non correctis nec ad se conuersis ad tempus esse uoluerit inpunitum.

  62. 91.7.1

    Praescribit nobis quodam modo prudentia tua de persona episcopali et dicis patriam tuam non leui populi sui errato prolapsam. \'quod quidem si iuris publici rigore metiamur, debet plecti seueriore censura; sed episcopum*, inquis, fas non est nisi salutem hominibus impertire et pro statu meliore causis adesse et apud omnipotentem deum ueniam aliorum mereri delictis\'. hoc omnino seruare conamur, ut seueriore censura nemo plectatur neque a nobis neque ab alio ullo intercedentibus nobis, et salutem hominibus cupimus impertire. quae posita est in recte uiuendi felicitate, non in male faciendi securitate. ueniam quoque non tantum nostris uerum et aliorum instamus delictis mereri, quod impetrare nisi pro correctis omnino non possumus. adiungis etiam et dicis: (Quanta possum supplicatione deposco, ut, si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur\'.

  63. 91.8.1

    Accipe breuiter, quae commissa sint, et noxios ab innocentibus ipse discerne. contra recentissimas leges Kalendis Iuniis festo paganorum sacrilega sollemnitas agitata est nemine prohibente tam insolenti ausu, ut, quod nec Iuliani temporibus factum est, petulantissima turba saltantium in eodem prorsus uico ante fores transiret ecclesiae. quam rem inlicitissimam atque indignissimam clericis prohibere temptantibus ecclesia lapidata est. deinde post dies ferme octo, cum leges notissimas episcopus ordini replicasset et dum ea, quae iussa sunt, uelut implere disponunt, iterum ecclesia lapidata est. postridie nostris ad inponendum perditis metum, quod uidebatur, apud acta dicere uolentibus publica iura negata sunt eodemque ipso die, ne uel diuinitus terrerentur, grando lapidationibus reddita est, qua transacta continuo tertiam lapidationem et postremo ignes ecclesiasticis tectis atque hominibus intulerunt, unum seruorum dei, qui oberrans occurrere potuit, occiderunt ceteris partim, ubi potuerant, latitantibus partim, qua potuerant, fugientibus, cum interea contrusus atque coartatus quodam loco se occultaret episcopus, ubi se ad mortem quaerentium uoces audiebat sibique increpantium, quod eo non inuento gratis tantum perpetrassent scelus. gesta sunt haec ab hora ferme decima usque ad noctis partem non minimam. nemo compescere, nemo subuenire temptauit illorum, quorum esse grauis posset auctoritas, praeter unum peregrinum, per quem et plurimi serui dei de manibus interficere conantium liberati sunt et multa extorta praedantibus. per quem clarum factum est, quam facile illa uel omnino non fierent uel coepta desisterent, si ciues maximeque primates ea fieri perficique uetuissent.

  64. 91.9.1

    Proinde in uniuersa illa ciuitate non innocentes a nocentibus sed minus nocentes a nocentioribus poteris fortasse discernere. nam in paruo peccato illi sunt, qui metu deterriti maximeque, ne offenderent eos, quos in illo oppido plurimum posse et inimicos ecclesiae nouerant, opem ferre non ausi sunt; scelerati autem omnes, quibus etsi non facientibus neque inmittentibus tamen uolentibus ista commissa sunt; sceleratiores, qui commiserunt; sceleratissimi, qui inmiserunt. sed de inmissione suspicionem putemus esse, non ueritatem nec ea discutiamus, quae nisi tormentis eorum, per quos inquiruntur, inueniri omnino non possunt. demus etiam ueniam timori eorum, qui potius deum pro episcopo et semis eius deprecandum quam potentes inimicos ecclesiae offendendos esse putauerunt. quid eos, qui restant, nullane censes disciplina cohercendos et proponendum aestimas inpunitum tam immanis furoris exemplum? non praeterita uindicando pascere iram nostram studemus, sed misericorditer in futurum consulendo satagimus. habent homines mali, ubi et per Christianos non solum mansuete uerum etiam utiliter salubriterque plectantur: habent enim. quod corpore incolumi uiuunt, habent, unde uiuunt, habent, unde male uiuunt. duo prima salua sint, ut, quos paeniteat, sint; hoc optamus, hoc, quantum in nobis est, etiam inpensa opera instamus. tertium uero si deus uoluerit tamquam putre noxiumque resecari, ualde misericorditer puniet: si autem uel amplius uoluerit uel ne hoc quidem u permiserit, altioris et profecto iustioris consilii ratio penes ipsum est; a nobis curam officiumque oportet inpendi, quousque uidere conceditur. deprecantibus eum, ut animum nostrum adprobet, quo cunctis uolumus esse consultum, nihilque fieri sinat per nos, quod et nobis et ecclesiae suae non expedire longe melius nouit ipse quam nos.

  65. 91.10.1

    Modo cum apud Calamam essemus, ut nostri in tam graui dolore uel consolarentur afflicti uel sedarentur accensi, quantum potuimus. quod in tempore oportuisse existimauimus. cum Christianis egimus. deinde ipsos etiam paganos, mali tanti caput et causam, petentes, ut ab eis uideremur, admisimus, ut hac occasione admoneremus eos, quid facere deberent, si saperent, non tantum pro remouenda praesenti sollicitudine uerum etiam pro inquirenda salute perpetua. multa a nobis audierunt, multum etiam ipsi rogauerunt; sed absit. ut tales serui simus, quos ab eis rogari delectet, a quibus noster domiiius non rogatur. unde peruides pro uiuacitate mentis tuae ad hoc esse nitendum seruata mansuetudine et moderatione Christiana, ut aut ceteros deterreamus eorum imitari peruersitatem aut ceteros optemus eorum imitari correctionem. damna, quae inlata sunt, uel tolerantur a Christianis uel resarciuntur per Christianos. animarum nos lucra, quibus adquirendis cum periculo etiam sanguinis inhiamus, et in loco illo quaestuosius prouenire et aliis locis illo exemplo non impediri desideramus. dei misericordia nobis praestet de tua salute gaudere.

  66. 92.1.1

    Non solum litteris tuis uerum etiam ipso referente, qui pertulit, comperi multum te flagitare litteras meas credentem, quod ex eis consolationem habere plurimam possis. tu itaque uideris, quid exinde capias, ego tamen eas negare uel differre non debui. consoletur te autem fides et spes tua et ipsa caritas, quae diffunditur in cordibus piorum per spiritum sanctum, cuius nunc aliquid pro pignore accepimus, ut ipsam plenitudinem desiderare nouerimus. non enim te desolatam putare debes, cum in interiore homine habeas praesentem Christum per fidem in corde tuo, aut sic te contristari oportet quem ad modum gentes, quae spem non habent, cum ueracissima promissione speremus nos in hac uita, unde migraturi quosdam nostros migrantes non amisimus, sed praemisimus, ad eam uitam esse uenturos, ubi nobis erunt quanto notiores tanto utique cariores et sine timore ullius discessionis amabiles.

  67. 92.2.1

    Hic autem etsi tuus coniux, cuius abscessu uidua diceris, tibi notissimus erat, notior tamen erat sibi quam tibi. et unde hoc. cum tu eius corporalem faciem uideres, quam ipse utique non uidebat, nisi quia notitia nostri certior intus est. ubi nemo scit, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis. qui in ipso est? sed cum uenerit dominus et inluminauerit abscondita tenebrarum et manifestauerit cogitationes cordis, tunc nihil latebit proximum in proximo nec erit, quod suis quisque aperiat, abscondat alienis, ubi nullus erit alienus. lux uero ipsa, qua inluminabuntur haec omnia, quae modo in cordibus reconduntur, qualis aut quanta sit, quis lingua proferat, quis saltem infirma mente contingat? profecto lux ilia ipse deus est, quoniam deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae, sed lux mentium purgatarum, non istorum corporis oculorum. erit ergo tunc mens idonea, quae illam lucem uideat, quod nunc nondum est.

  68. 92.3.1

    Hoc autem oculus corporis neque nunc potest neque tunc poterit. omne quippe, quod oculis corporis conspici potest. in loco aliquo sit necesse est nec ubique sit totum, sed minore sui parte minorem locum occupet et maiore maiorem. non ita est deus inuisibilis et incorruptibilis, qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum uidit nec uidere potest. per hoc enim uideri ab homine non potest, per quod uidet homo corpore corpora. nam si et mentibus piorum esset inaccessibilis, non diceretur: Accedite ad eum et inluminamini, et si mentibus piorum esset inuisibilis, non diceretur: Videbimus eum, sicuti est. nam perspice totam ipsam in epistula Iohannis sententiam: Dilectissimi. inquit, filii dei sumus et nondum apparuit, quod erimus. scimus, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est. in tantum ergo uidebimus, in quantum similes erimus, quia et nunc in tantum non uidemus, in quantum dissimiles sumus. inde igitur uidebimus, ubi similes erimus. quis autem dementissimus dixerit corpore nos uel esse uel futuros esse similes deo? in interiore igitur homine ista similitudo est, qui renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creauit eum. et tanto efficimur similiores illi, quanto magis in eius cognitione et caritate proficimus, quia, etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem ita sane, ut in hac uita, quantuscumque prouectus sit, longe absit ab illa perfectione similitudinis, quae idonea erit ad uidendum deum, sicut dicit apostolus, facie ad faciem. in quibus certe uerbis si corporalem faciem uoluerimus accipere, consequens erit, ut etiam deus talem habeat faciem et sit aliquod interuallum inter nostram et ipsius, cum eum uidebimus facie ad faciem, et si interuallum, utique finis et membrorum habitus terminatus et cetera absurda dictuque et cogitatu impia, quibus animalis homo non percipiens, quae sunt spiritus dei, fallacissimis uanitatibus luditur.

  69. 92.4.1

    Dicunt enim quidam eorum, qui talia garriunt, sicut ad me potuit peruenire, nos deum uidere nunc mente tunc corpore, ita ut etiam impios eum pari modo adseuerent esse uisuros. uide, quantum in peius profecerint. dum sine limite timoris uel pudoris hac atque hac uagabunda fertur inpunita loquacitas. antea dicebant carni suae tantum hoc praestitisse Christum, ut corporeis oculis uideret deum; deinde addiderunt etiam omnes sanctos receptis in resurrectione corporibus eodem modo deum esse uisuros; nunc iam istam possibilitatem etiam impiis donauerunt. donent sane, quantum uolunt et quibus uolunt; nam quis audeat contra dicere hominibus de suo donantibus? qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur. tu autem cum his, qui sanam doctrinam tenent, nihil istorum audeas usurpare de tuo; sed cum legis: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, intellege impios non uisuros; neque enim beati et mundi corde sunt impii. item cum legis: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, intellege inde nos tunc uisuros facie ad faciem, unde nunc uidemus per speculum in aenigmate. hoc autem utrumque interioris hominis munus est, siue cum in ista peregrinatione adhuc per fidem ambulatur, in qua utitur speculo et aenigmate, siue in illa patria, cum per speciem contemplabitur, pro qua uisione positum est facie ad faciem\'.

  70. 92.4.2

    Audiat caro carnalibus cogitationibus ebria: Spiritus est deus et ideo, qui adorant deum, in spiritu et ueritate oportet adorare. si adorare, quanto magis uidere! quis enim audeat adfirmare dei substantiam corporaliter uideri, cum eam noluerit corporaliter adorari? sed argute sibi uidentur dicere et quasi interrogando premere: Potuit Christus praestare carni suae, ut oculis corporeis uideret patrem, an non potuit?\' ut, si non potuisse responderimus, omnipotentiae dei nos derogasse proclament; si autem potuisse concesserimus, argumentationem suam ex nostra responsione concludant. quanto iam tolerabilius desipiunt, qui carnem adserunt conuersum iri in substantiam dei et hoc futuram esse, quod deus est, ut sic eam saltem deo uidendo faciant idoneam non tanta diuersitate dissimilem. quam uanitatem credo istos abigere a fide sua, fortasse et ab auribus. et tamen si interrogatione de hoc similiter tft-geantur, possitne hoc deus, an non possit efficere, utrum eius potestati detrahent, si non posse responderint, an hoc futurum fatebuntur, si posse concesserint? quo modo ergo exierint de hoc alieno laqueo, sic exeant de suo. deinde cur solis oculis corporis Christi hoc donum adtributum esse contendunt, non etiam ceteris sensibus? sonus ergo erit deus, ut possit eius etiam auribus percipi? et halitus erit, ut sentiri possit eius olfactu? et liquor aliquis erit, ut possit et bibi? et moles erit, ut possit et tangi? (non>, inquiunt. quid ergo? an illud potest deus et hoc non potest? si non posse dixerint, cur derogant omnipotentiae dei? si posse et nolle responderint, cur solis oculis fauent, inuident autem ceteris sensibus corporis Christi? an, quousque uolunt, desipiunt? quanto nos melius, qui non eorum insipientiae terminos figimus, sed, ut desipiant prorsus, nolumus!

  71. 92.5.1

    Multa proferri possunt ad istam dementiam refutandam. sed si aliquando inruerint auribus tuis, haec eis interim lege et, quid respondeant, non te pigeat rescribere, ut potes. ad hoc enim fide corda nostra mundantur, quia nobis fidei merces uisio dei promittitur. quae si per corporis oculos erit, frustra ad eam percipiendam sanctorum animus exercetur, immo uero tam peruerse sentiens animus non exercetur in se, sed totus in carne est. ubi enim tenacius habitabit et fixius, nisi unde se deum uisurum esse praesumit? quod certe quantum malum sit, intellegentiae potius dimitto tuae, quam longo sermone molior explicare. in protectione domini semper habitet cor tuum, domina eximia et merito praestantissima atque in Christi caritate honoranda filia. honorabiles tecum nobisque in domino dilectissimos filios tuos debito meritis uestris officio resaluto.

  72. 92a.1

    XCII A. DOMINO MERITO SINCERISSIMO ET SANCTO FRATRI ET CONPRESBVTERO CVPRIANO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM.

  73. 92a.2

    Benedictae filiae nostrae Italicae litteras misi. quas ad eam peto ipse perferre digneris, in quibus aliquid dixi contra eorum opinionem, qui nihil de deo sperare possunt. nisi quod de corporibus sentiunt, quamquam esse corpus deo non audeant dicere. alio tamen modo prorsus hoc dicunt, cum adserunt uideri posse \'oculis corporis, quos non creauit nisi ad corpora contuenda. uerum isti nec quid sit corpus mihi uidentur scire nec quantum a corpore spiritus est deus. ex occasione ergo, qua eam utcumque consolandam putaui, nolui praetermittere, ubi nostrum omnium peregrinationis uera consolatio constituta est. quid autem contra dicant, qui illud sentiunt, quod paucis refutare temptauimus, sanctitas tua mihi rescribere non grauetur, si forte illius uerecundiam piguerit istum ueluti conflictum quamuis ex aliena praesumptione suscipere, aut certe id efficiat caritas tua, ut illi, qui hoc sentiunt et ea passim spargere atque conculcare non desinunt, mihi rescribant ad ista, quae scripsi, ut cum eis deinceps agatur, quod de hac re agi oportere sancta prudentia tua peruidet mecum. non enim gratis anima rationalis talibus pasta phantasmatis intercluditur et penitus obturatur. ne percipiat summum illud et incommutabile bonum, si spes eius in eo defigitur, ut id se praesumat ............... ago autem gratias dilectioni tuae, quod mihi ea, quae poposci, legenda misisti.

  74. 93.1.1

    Accepi epistulam, quam tuam esse non mihi incredibile uisum est; adtulit enim eam, quem catholicum Christianum esse constaret, qui, ut opinor, mihi mentiri audere non posset. sed etsi forte non sunt litterae tuae, ego ei, qui scripsit, rescribendum putaui nunc me potius quietis esse auidum et petentem quam tunc, cum me adulescentem uiuo adhuc Rogato, cui successisti, apud Carthaginem noueras. sed Donatistae nimium inquieti sunt, quos per ordinatas a deo potestates cohiberi atque corrigi non mihi uidetur inutile. nam de multorum iam correctione gaudemus, qui tam ueraciter unitatem catholicam tenent atque defendunt et a pristino errore se liberatos esse laetantur, ut eos cum magna gratulatione miremur. qui tamen nescio qua ui consuetudinis nullo modo mutari in melius cogitarent, nisi hoc terrore perculsi sollicitam mentem ad considerationem ueritatis intenderent, ne forte, si non pro iustitia sed pro peruersitate et praesumptione hominum ipsas temporales molestias infructuosa et uana tolerantia paterentur, apud deum postea non inuenirent nisi debitas poenas impiorum, qui eius tam lenem admonitionem et paterna flagella contempserint, ac sic ista cogitatione dociles facti non in calumniis et fabulis humanis sed in diuinis libris promissam per omnes gentes inuenirent ecclesiam, quam suis oculis reddi conspicerent, in quibus et Christum praenuntiatum etiam non uisum super caelos esse minime dubitarent. num quidnam ego istorum saluti- inuidere debebam, ut collegas meos ab huius modi paterna diligentia reuocarem, per quam factum est, ut multos uideamus accusare suam pristinam caecitatem? qui cum super caelos exaltatum Christum etiam non uidentes credebant, gloriam tamen eius super omnem terram etiam uidentes negabant, cum propheta utrumque una sententia tanta manifestatione complexus sit dicens: Exaltare super caelos, deus, et super omnem terram gloria tua.

  75. 93.2.1

    Istos ergo atroces quondam inimicos nostros pacem et quietem nostram uariis uiolentiarum et insidiarum generibus grauiter infestantes si sic contemneremus et toleraremus, ut nihil omnino, quod ad eos terrendos ac corrigendos ualere posset, excogitaretur et argueretur a nobis, uere malum pro malo redderemus. si enim quisquam inimicum suum periculosis febribus phreneticum factum currere uideret in praeceps, nonne tunc potius malum pro malo redderet, si eum sic ire permitteret, quam si corripiendum ligandumque curaret? et tamen ei tunc molestissimus et aduersissimus uideretur, quando utilissimus et misericordissimus extitisset; sed plane salute reparata tanto uberius ei gratias ageret, quanto sibi eum minus pepercisse sensisset. o si possem tibi ostendere, ex ipsis Circumcellionibus quam multos iam catholicos manifestos habeamus damnantes suam pristinam uitam et miserabilem errorem. quo se arbitrabantur pro ecclesia dei facere, quicquid inquieta temeritate faciebant! qui tamen ad hanc sanitatem non perducerentur, nisi legum istarum, quae tibi displicent, uinculis tamquam phrenetici ligarentur. quid illud alterum genus morbi grauissimi eorum, qui turbulentam quidem audaciam non habebant, sed quadam uetusta socordia premebantur dicentes nobis: \'Verum quidem dicitis; non est, quod respondeatur; sed durum est nobis traditionem parentum relinquere\'? nonne salubriter regula temporalium molestiarum excutiendi erant, ut tamquam de somno lethargico emergerent et in salutem unitatis euigilarent? quam multi et ex ipsis nunc nobiscum gaudentes pristinum pondus perniciosi sui operis accusant et fatentur nos sibi molestos esse debuisse, ne tamquam mortifero somno ita morbo ueternosae consuetudinis interirent.

  76. 93.3.1

    At enim quibusdam ista non prosunt. numquid ideo neglegenda est medicina, quia nonnullorum est insanabilis pestilentia? tu non adtendis nisi eos, qui ita duri sunt, ut nec istam recipiant disciplinam. de talibus enim scriptum est: Frustra flagellaui filios uestros; disciplinam non receperunt. puto tamen, quia dilectione, non odio flagellati sunt. sed debes etiam tam multos adtendere, de quorum salute gaudemus. si enim terrerentur et non docerentur, inproba quasi dominatio uideretur. rursus si docerentur et non terrerentur, uetustate consuetudinis obdurati ad capessendam uiam salutis pigrius mouerentur, quando quidem multi, quod bene nouimus, reddita sibi ratione et manifestata diuinis testimoniis ueritate respondebant nobis cupere se in ecclesiae catholicae communionem transire, sed uiolentas perditorum hominum inimicitias formidare, quas quidem pro iustitia et pro aeterna uita utique contemnere debuerunt; sed talium infirmitas, donec firmi efficiantur, sustinenda est, non desperanda. nec obliuiscendum, quod ipse dominus adhuc infirmo Petro ait: Non potes me sequi modo, sequeris adiungitur, ut non solum tenebras erroris lux ueritatis expellat, uerum etiam malae consuetudinis uincula uis timoris abrumpat, de multorum, sicut dixi, salute laetamur benedicentium nobiscum et gratias agentium deo, quod sua pollicitatione completa, qua reges terrae Christo seruituros esse promisit, sic curauit morbidos, sic sanauit infirmos.

  77. 93.4.1

    Non omnis, qui parcit, amicus est nec omnis, qui uerberat, inimicus. meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici. melius est cum seueritate diligere quam cum lenitate decipere. utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus iustitiam neglegebat, quam esurienti panis frangitur, ut iniustitiae seductus adquiescat. et qui phreneticum ligat et qui lethargicum excitat, ambobus molestus ambos amat. quis nos potest amplius amare quam deus? et tamen nos non solum docere suauiter uerum etiam salubriter terrere non cessat. fomentis lenibus, quibus consolatur, saepe etiam mordacissimum medicamentum tribulationis adiungens exercet fame patriarchas etiam pios et religiosos, populum contumacem poenis grauioribus agitat, non aufert ab apostolo stimulum carnis tertio rogatus, ut uirtutem in infirmitate perficiat. diligamus etiam inimicos nostros, quia hoc iustum est et hoc praecepit deus, ut simus filii patris nostri, qui in caelis est, qui solem suum facit oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. sed sicut ista dona eius laudamus, ita etiam flagella eius in eos, quos diligit, cogitemus.

  78. 93.5.1

    Putas neminem debere cogi ad iustitiam, cum legas patrem familias dixisse seruis: \'Quoscumque inueneritis, cogite intrare\', cum legas etiam ipsum primo Saulum postea Paulum ad cognoscendam et tenendam ueritatem magna uiolentia Christi cogentis esse compulsum, nisi forte cariorem putas hominibus esse pecuniam uel qualem libet possessionem quam lucem istam, quae oculis carpitur? hanc ille caelesti uoce prostratus subito amissam non recuperauit, nisi cum sanctae incorporaretur ecclesiae. et putas nullam uim adhibendam esse homini, ut ab erroris pernicie liberetur, cum ipsum deum, quo nemo nos utilius diligit, certissimis exemplis hoc facere uideas et Christum audias dicentem: Nemo ad me ueuit, nisi quem pater adtraxerit, quod fit in cordibus omnium, qui se ad eum diuinae iracundiae timore conuertunt, et noueris aliquando furem auertendis pecoribus pabulum spargere et aliquando pastorem flagello ad gregem pecora errantia reuocare?

  79. 93.6.1

    Nonne contumacem ancillam data sibi potestate Sara potius affligebatV et utique non eam, quam superius beneficio suo matrem fecerat, crudeliter oderat, sed in ea superbiam salubriter edomabat. non autem ignoras, quod istae duae mulieres Sara et Agar et duo filii earum Isaac et Ismahel pro spiritalibus et carnalibus figurentur; et cum legamus ancillam et filium eius a Sara passos graues molestias. Paulus tamen apostolus dicit, quod ab Ismahele persecutionem sit passus Isaac: Sed sicut tunc, inquit, ille, qui erat secundum carnem. persequebatur eum, qui erat secundum spiritum, ita et nunc, ut, qui possunt, intellegant magis ecclesiam catholicam persecutionem pati superbia et impietate carnalium, quos temporalibus molestiis atque terroribus emendare conatur. quicquid ergo facit uera et legitima mater. etiam si asperum amarumque sentiatur. nou malum pro malo : reddit, sed bonum disciplinae expellendo malum iniquitatis adponit non odio nocendi sed dilectione sanandi. cum boni et mali eadem faciunt eademque patiuntur, non factis et poenis sed causis utique discernendi sunt. Pharao populum dei duris laboribus adterebat, Moyses eundem populum . impie agentem duris cohercitionibus affligebat; similia fecerunt, sed non similiter prodesse uoluerunt; ille dominatione inflatus, iste dilectione inflammatus est.. Iezabel occidit prophetas, Helias occidit pseudoprophetas; puto, quod diuersa sint merita facientium, diuersa passorum.

  80. 93.7.1

    Aspice etiam tempora testamenti noui, quando iam ipsa mansuetudo caritatis non solum erat in corde seruanda uerum etiam in luce monstranda, quando Petri gladius in uaginam reuocatur a Christo et ostenditur non debuisse de uagina exeri nec pro Christo. legimus tamen non solum, quod ceciderunt Iudaei Paulum apostolum, uerum etiam quod ceciderunt et Graeci pro Paulo apostolo Sosthenen Iudaeum. nonne similitudo facti quasi utrosque coniungit et tamen eos causae dissimilitudo discernit? nempe deus proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: nempe de ipso filio dicitur: Qui me dilexit et tradidit . semet ipsum pro me; nempe et de Iuda dicitur, quod introierit in eum satanas, ut traderet Christum. cum ergo et pater tradiderit filium suum et ipse Christus corpus suum et ludas dominum suum, cur in hac traditione deus est pius et homo reus, nisi in re una, quam fecerunt, causa non una est, qua fecerunt? tres cruces uno in loco erant: in una latro liberandus, in alia latro damnandus, in medio Christus alterum liberaturus, alterum damnaturus. quid similius istis crucibus? quid dissimilius istis pendentibus? traditus est Paulus includendus et conligandus, sed quolibet custode carceris peior est utique satanas, cui tamen ipse Paulus tradidit hominem in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu. et hic quid dicimus? ecce mitiori tradidit crudelis traditor, crudeliori tradidit misericors traditor. discamus, fratres, in similitudine operum discernere animos operantium, ne clausis oculis calumniemur et beniuolos pro nocentibus accusemus. item cum ait idem apostolus tradidisse se quosdam satanae, ut discerent non blasphemare, malum pro malo reddidit, an potius malos etiam per malum emendare bonum opus esse iudicauit?

  81. 93.8.1

    Si semper esset laudabile persecutionem pati, sufficeret domino dicere: Beati, qui persecutionem patiuntur, nec adderet \'propter iustitiam\'. item si semper esset culpabile persecutionem facere, non scriptum esset in sanctis libris: Detrahentem proximo suo occulte hunc persequebar. aliquando ergo et qui eam patitur iniustus est et qui eam facit iustus est. sed plane semper et mali persecuti sunt bonos et boni persecuti sunt malos, illi nocendo per iniustitiam, illi consulendo per disciplinam; illi immaniter, illi temperanter; illi seruientes cupiditati, illi caritati. nam qui trucidat, non considerat, quem ad modum laniet; qui autem curat, considerat, quem ad modum secet; ille enim persequitur sanitatem, ille putredinem. occiderunt impii prophetas, occiderunt impios et prophetae; tlagellauerunt Iudaei Christum, Iudaeos flagellauit et Christus: traditi sunt apostoli ab hominibus potestati humanae, tradiderunt et apostoli homines potestati satanae. in his omnibus quid adtenditur, nisi quis eorum pro ueritate, quis pro iniquitate, quis nocendi causa, quis emendandi?

  82. 93.9.1

    Non inuenitur exemplum in euangelicis et apostolicis litteris aliquid petitum a regibus terrae pro ecclesia contra inimicos ecclesiae. quis negat non inueniri? sed nondum implebatur illa prophetia: Et nunc, reges, intellegite et erudimini, qui iudicatis terram; seruite domino in in timore. adhuc enim illud implebatur, quod in eodem psalmo paulo superius dicitur: Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius. uerum tamen si facta praeterita in propheticis libris figurae fuerunt futurorum, in rege illo, qui appellabatur Nabuchodonosor, utrumque tempus figuratum est, et quod sub apostolis habuit et quod nunc habet ecclesia. temporibus itaque apostolorum et martyrum illud implebatur, quod figuratum est, quando rex memoratus pios et iustos cogebat adorare simulacrum et recusantes mittebat in flammam; nunc autem illud impletur, quod paulo post in eodem rege figuratum est, cum conuersus ad honorandum deum uerum decreuit in regno suo, ut, quicumque blasphemaret deum Sidrac, Misac et Abdenago, poenis debitis subiaceret. prius ergo tempus illius regis significabat priora tempora regum infidelium, quos passi sunt Christiani pro impiis; posterius uero tempus illius regis significauit tempora posteriorum regum iam fidelium, quos patiuntur impii pro Christianis.

  83. 93.10.1

    Sed plane in eis, qui sub nomine Christi errant seducti a peruersis, ne forte oues Christi sint errantes et ad gregem . aliter reuocandae sint, temperata seueritas et magis mansuetudo seruatur, ut cohercitione exiliorum atque damnorum admoneantur considerare. quid quare patiantur. et discant praeponere rumoribus et calumniis hominum scripturas, quas legunt. quis enim nostrum, quis uestrum non laudat leges ab imperatoribus datas aduersus sacrificia paganorum? et certe longe ibi poena seuerior constituta est; illius quippe impietatis capitale supplicium est. de uobis autem corripiendis atque cohercendis habita ratio est, qua potius admoneremini ab errore discedere. quam pro scelere puniremini. potest enim fortasse etiam de uobis dici. quod ait apostolus de Iudaeis: Testimonium illis perhibeo, quia zelum dei habent sed non secundum scientiam. ignorantes enim dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti. quid enim aliud et uos quam uestram iustitiam uultis constituere. quando non dicitis iustificari nisi eos, qui a uobis potuerint baptizari? in hac ergo apostolica sententia, quam de Iudaeis protulit, hoc distatis a Iudaeis, quod uos habetis sacramenta Christiana, quibus illi adhuc carent. ceterum ad hoc, quod: ait: Ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere, et quod zelum dei habent sed non secundum scientiam, pares estis omnino exceptis dumtaxat illis, quicumque in uobis sunt scientes, quid uerum sit, et pro animositate suae pernersitatis contra ueritatem etiam sibi notissimam dimicantes. horum quippe impietas etiam idolatriam forsitan superat. sed quia non facile conuinci possunt — in animo namque latet hoc malum —, omnes tamquam non a nobis nimis alieni leniore seueritate cohercemini. et hoc quidem uel de omnibus haereticis, qui Christianis sacramentis inbuuntur et a Christi ueritate siue unitate dissentiunt. uel Donatistis omnibus dixerim.

  84. 93.11.1

    Quod autem ad uos adtinet, qui non solum cum illis communiter Donatistae a Donato uerum etiam proprie Rogatistae a Rogato appellamini, mitiores quidem esse uidemini, quia Circumcellionum immanissimis gregibus non saeuitis; sed nulla bestia, si neminem uulneret, propterea mansueta dicitur, quia dentes et ungues non habet. saeuire uos nolle dicitis; ego non posse arbitror. ita enim estis numero exigui, ut mouere uos contra aduersarias uobis multitudines non audeatis, etsi cupiatis. sed ponamus uos etiam nolle, quod non ualetis, ponamus uos euangelicam sententiam, qua scriptum est: Si quis tibi uoluerit tunicam tollere et iudicio tecum contendere, dimitte illi et pallium, sic intellegere, sic tenere, ut persequentibus uos non solum nulla iniuria uerum etiam iure nullo resistendum putetis: hunc certe intellectum Rogatus auctor uester aut non habuit aut non impleuit, qui de nescio quibus rebus. ut dicitis, uestris acerrima perseuerantia etiam forensi disceptatione conflixit. cui si diceretur: (Quis umquam apostolorum in causa fidei res suas iudicio publico defendit?\' sicut tu in epistula posuisti: Quis umquam apostolorum in causa fidei res alienas inuasit?\' nullum quidem in diuinis litteris huius facti reperiret exemplum; sed tamen forte inueniret aliquam uerara defensionem, si ueram ecclesiam retineret, non sub ecclesiae uerae nomine inpudenter aliquid possideret.,

  85. 93.12.1

    Quod autem pertinet ad terrenarum potestatum iussa contra schismaticos aut haereticos uel impetranda uel exerenda, illi quidem, a quibus uos separastis, acerrimi fuerunt et contra uos, quantum audire potuimus, et contra Maximianistas. quod gestorum etiam certis documentis probamus; sed tamen nondum ab eis separati eratis, quando Iuliano imperatori in sua petitione dixerunt, quod apud eum sola iustitia locum haberet, quem certe apostatam nouerant et idolatriis deditum sic uidebant, ut aut iustitiam esse idolatriam faterentur aut se scelerate mentitos negare non possent, ut apud eum dicerent solam locum habere iustitiam, apud quem magnum locum cernerent habere idolatriam. sed fuerit error in uerbo. de ipso facto quid dicis? si nihil iustum ab imperatore petendum est, cur a Iuliano petitum est, quod iustum putatum est?

  86. 93.13.1

    An per hoc petendum est, ut sua quisque recuperet, non ut aliquem, quo ab imperatore coherceatur, accuset? interim et in suarum rerum recipiendarum repetitione ab apostolicis exemplis receditur, quia hoc fecisse nemo inuenitur illorum. sed tamen cum maiores uestri ipsum Caecilianum tunc ecclesiae Carthaginiensis episcopum, cui tamquam criminoso communicare noluerunt, apud principem Constantinum per Anulinum proconsulem accusauerunt, non res suas amissas repetiuerunt, sed innocentem, sicut existimamus et sicut ipse iudiciorum exitus docuit, calumniose appetierunt, quo quid sceleratius ab eis fieri potuit? si autem, sicut falso arbitramini, uere criminosum iudicandum terrenis potestatibus tradiderunt, quid nobis obicitis, quod uestrorum praesumptio primitus fecit? quod eos non argueremus, quia fecerunt, si non animo inuido et noxio sed emendandi et corrigendi uoluntate fecissent. uos tamen indubitanter arguimus, quibus crimen uidetur de inimicis communionis nostrae Christiano imperatori aliquid conqueri, cum libellus a maioribus uestris Anulino proconsuli datus Constantino imperatori mittendus ita suprascriptus sit: \'Libellus ecclesiae catholicae criminum Caeciliani traditus a parte Maiorini\'. illos autem hinc magis arguimus, quia, cum apud imperatorem ultro Caecilianum accusassent, quem primo utique apud collegas ti-ansmarinos conuincere debuerunt, ipso imperatore longe ordinatius agente, ut episcoporum causam ad se delatam ad episcopos mitteret. nec uicti pacem cum fratribus habere uoluerunt, sed rursus ad eundem imperatorem uenerunt, rursus non Caecilianum tantum uerum etiam datos sibi episcopos iudices apud terrenum regem accusauerunt, rursus ab alio episcopali iudicio ad eundem imperatorem appellauerunt nec eo ipso inter partes cognoscente atque iudicante uel ueritati uel paci cedendum esse duxerunt.

  87. 93.14.1

    Quid autem aliud statueret Constantinus aduersus Caecilianum et socios eius, si essent uestris maioribus accusantibus uicti, quam quod statuit in eos ipsos, qui cum ultro accusassent nec ea, quae intendebant, probare potuissent. noluerunt ueritati consentire nec uicti? ille quippe imperator primus constituit in hac causa, ut res conuictorum et unitati f peruicaciter resistentium fisco uindicarentur. sed uidelicet si uestris maioribus accusantibus atque superantibus contra communionem Caeciliani imperator tale aliquid decreuisset. prouisores ecclesiae, defensores pacis et unitatis nominari uelletis. cum uero in eos, qui ultro accusantes nihil probare potuerunt nec oblato sibi gremio pacis, quo correcti exciperentur. consentire uoluerunt, ab imperatoribus talia decernuntur, indignum facinus clamitatur, neminem ad unitatem esse cogendum, malum pro malo nemini reddendum esse contenditur. quid est aliud quam id, quod de uobis quidam scripsit: (Quod uolumus, sanctum est\'? et nunc non erat magnum neque difficile considerare atque cogitare Constantini iudicium atque sententiam contra uos uigere. quae uestris maioribus Caecilianum apud imperatorem totiens accusantibus et non conuincentibus aduersus uos promulgata est, eamque necessario sequi ceteros imperatores, maxime catholicos Christianos, quotiens de uobis aliquid agere uestrae obstinationis necessitas cogit.

  88. 93.15.1

    Facile erat ista cogitare, ut uobis ipsis aliquando diceretis: \'Si Caecilianus uel innocens fuit uel nocens conuinci non potuit, quid in hoc negotio tam longe lateque diffusa societas Christiana peccauit? cur orbi Christiano non licuit ignorare, quod non potuerunt, qui accusauerant, demonstrare? cur illi, quos Christus in agro suo, id est in hoc mundo seminauit et inter zizania crescere usque ad messem praecepit, cur tot milia fidelium in omnibus gentibus, quorum multitudinem stellis caeli et harenae maris dominus comparauit, quos in semine Abrahae benedicendos promisit et reddidit, propterea negantur esse Christiani, quia in hac causa, in qua discutienda non interfuerunt, iudicibus potius suo periculo iudicantibus quam uictis litigatoribus credere maluerunt? certe nullius crimen maculat nescientem. quo modo fideles toto orbe diffusi crimen traditorum cognoscere poterant, quod accusatores, etiam si nouerant, tamen eis ostendere non ualebant? hos ergo ab hoc crimine innocentes esse nempe ipsa ignorantia facillime ostendit. cur ergo innocentes falsis criminibus accusantur. quia crimina aliena seu falsa seu uera nescierunt? quis locus innocentiae reseruatur. si crimen est proprium nescire crimen alienum? porro si tot gentium populos ipsa ignorantia, sicut dictum est, innocentes ostendit, quam magnum crimen est ab istorum innocentium communione separari? nam et facta nocentium, quae innocentibus demonstrari uel ab innocentibus credi non possunt, non inquinant quemquam, si propter innocentium consortium etiam cognita sustinentur. non enim propter malos boni deserendi, sed propter bonos mali tolerandi sunt, sicut tolerarunt prophetae, contra quos tanta dicebant, nec communionem sacramentorum illius populi relinquebant, sicut ipse dominus nocentem ludam usque ad condignum eius exitum tolerauit et eum sacram cenam cum innocentibus communicare permisit, sicut tolerarunt apostoli eos, qui per inuidiam, quod ipsius diaboli uitium est, Christum adnuntiabant, sicut tolerauit Cyprianus collegarum auaritiam, quam secundum apostolum appellat idolatriam. postremo quicquid tunc inter illos episcopos gestum est, etiam si forte ab aliquibus eorum sciebatur, si non sit acceptio personarum, nunc ab omnibus ignoratur. cur ergo non ab omnibus pax amatur?\' haec facillime cogitare possetis aut fortasse etiam cogitatis. sed melius erat. ut amaretis possessiones terrenas, quas timendo perdere cognitae ueritati consentiretis, quam ut amaretis uanissimam hominum gloriam, quam uos putatis perdere, si cognitae ueritati consenseritis.

  89. 93.16.1

    Vides itaque iam, ut opinor, non esse considerandum, quod quisque cogitur, sed quale sit illud, quo cogitur, utrum bonum an malum. non quo quisque bonus esse possit inuitus, sed timendo, quod non uult, pati uel relinquit impedientem animositatem uel ignoratam compellitur cognoscere ueritatem, ut timens uel respuat falsum, de quo contendebat, uel quaerat uerum, quod nesciebat, et uolens iam teneat, quod nolebat. superfluo fortasse hoc diceretur quibuslibet uerbis, si non tam multis ostenderetur exemplis. non illos aut illos homines sed multas ciuitates uidemus fuisse Donatistas, nunc esse catholicas, detestari uehementer diabolicam separationem, diligere ardenter unitatem. quae tamen timoris huius, qui tibi displicet, occasionibus catholicae factae sunt per leges imperatorum a Constantino, apud quem primum uestri ultro Caecilianum accusauerunt, usque ad praesentes imperatores, qui iudicium illius, quem uestri elegerunt, quem iudicibus episcopis praetulerunt, iustissime contra uos custodiendum esse decernunt.

  90. 93.17.1

    His ergo exemplis a collegis meis mihi propositis cessi. nam mea primitus sententia non erat nisi neminem ad unitatem Christi esse cogendum, uerbo esse agendum, disputatione pugnandum, ratione uincendum, ne fictos catholicos haberemus, quos apertos haereticos noueramus. sed haec opinio mea non contradicentium uerbis sed demonstrantium superabatur exemplis. nam primo mihi opponebatur ciuitas mea, quae cum tota esset in parte Donati, ad unitatem catholicam legum imperialium timore conuersa est, quam nunc uidemus ita huius uestrae animositatis perniciem detestari, ut in ea numquam fuisse credatur; ita aliae multae, quae mihi nominatim commemorabantur, ut ipsis rebus agnoscerem etiam in hac causa recte intellegi posse, quod scriptum est: Da sapienti occasionem et sapientior erit. quam multi enim, quod certo scimus, iam uolebant esse catholici manifestissima ueritate commoti et offensionem suorum reuerendo cotidie differebant! quam multos non ueritas, qua numquam praesumpsistis, sed obduratae consuetudinis graue uinculum conligabat, ut in eis compleretur diuina illa sententia: Verbis non emendabitur seruus durus; si enim et intellexerit, non oboediet! quam multi propterea putabant ueram ecclesiam esse partem Donati, quia eos ad cognoscendam catholicam ueritatem securitas torpidos, fastidiosos pigrosque faciebat! quam multis aditum intrandi obserabant rumores maledicorum, qui nescio quid aliud nos in altare dei ponere iactitabant! quam multi nihil interesse credentes, in qua quisque parte Christianus sit, ideo permanebant in parte Donati. quia ibi nati erant et eos inde discedere atque ad catholicam transire nemo cogebat!

  91. 93.18.1

    His omnibus harum legum terror, quibus promulgandis reges domino seruiunt in timore, ita profuit, ut nunc alii dicant: clam hoc uolebamus; sed deo gratias, qui nobis occasionem praebuit iam iamque faciendi et dilationum morulas amputauit\', alii dicant: (Hoc esse uerum iam sciebamus, sed nescio qua consuetudine tenebamur; gratias domino, qui uincula nostra disrupit et nos ad pacis uinculum transtulit\', alii dicant: \'Nesciebamus hic esse ueritatem nec eam discere uolebamus; sed nos ad eam cognoscendam metus fecit intentos, quo timuimus, ne forte sine ullis rerum aeternarum lucris damno rerum temporalium feriremur; gratias domino, qui neglegentiam nostram stimulo terroris excussit, ut saltem solliciti quaereremus, quod securi numquam nosse curauimus), alii dicant: \'Nos falsis rumoribus terrebamur intrare, quos falsos esse nesciremus, nisi intraremus, nec intraremus, nisi cogeremur; gratias domino, qui trepidationem nostram flagello abstulit, expertos docuit, quam uana et inania de ecclesia sua mendax fama iactauerit; . hinc iam credimus et illa falsa esse, quae auctores huius haeresis criminati sunt, quando posteri eorum tam falsa et peiora finxerunt\\ alii dicant: Putabamus quidem nihil interesse, ubi fidem Christi teneremus; sed gratias domino, qui nos a diuisione collegit et hoc uni deo congruere, ut in unitate colatur, ostendit\'.

  92. 93.19.1

    His ego dominicis lucris impediendis ad contradicendum me opponerem collegis meis, ne in montibus et collibus uestris, id est in tumoribus superbiae uestrae Christi oues errantes in pacis ouile colligerentur, ubi est unus grex et unus pastor? ita sane huic prouisioni contradicere debui, ne res, quas dicitis uestras, perderetis et securi Christum proscriberetis? ut iure Romano testamenta conderetis et iure diuino patribus conditum testamentum, ubi scriptum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes, calumniosis criminationibus rumperetis? ut in emptionibus et uenditionibus liberos contractus haberetis et uobis diuidere, quod Christus emit uenditus, auderetis? ut, quod quisque uestrum cuiquam donasset, ualeret et, quod donauit deus deorum a solis ortu usque ad occasum uocatis filiis, non ualeret? ut de terra corporis uestri in exilium non mitteremini et de regno sanguinis sui a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae Christum. exulem facere conaremini? immo uero seruiant reges terrae Christo etiam leges ferendo pro Christo. maiores uestri Caecilianum et socios eius regibus terrae puniendos falsis criminibus obiecerunt; conuertantur leones ad comminuenda ossa calumniantium nec Danihel ipse intercedat innocens comprobatus et de lacu, quo illi pereunt, liberatus; qui enim parat proximo suo foueam, ipse iustius cadet in eam.

  93. 93.20.1

    Eripe te, frater, dum in hac carne uiuis, ab ira, quae uentura est pertinacibus et superbis. terror temporalium potestatum quando ueritatem oppugnat, iustis fortibus gloriosa probatio est, infirmis periculosa temptatio; quando autem ueritatem praedicat, errantibus cordatis utilis admonitio est, insensatis inutilis afflictio. non est tamen potestas nisi. a deo; qui autem resistit potestati, dei ordinationi resistit; principes enim non sunt timori bono operi sed malo. uis autem non timere potestatem, bonum fac et habebis laudem ex illa. siue enim potestas ueritati fauens aliquem corrigat, laudem habet ex illa, qui fuerit emendatus; siue inimica ueritati in aliquem saeuiat, laudem habet ex illa, qui uictor fuerit coronatus. tu autem non bonum facis, ut timere non debeas potestatem, nisi forte bonum est sedere et non aduersus fratrem detrahere sed aduersus fratres omnes in omnibus gentibus constitutos. quibus testimonium perhibent prophetae, Christus, apostoli, cum legitur: In semine tuo benedicentur omnes gentes, cum legitur: Ab ortu solis usque ad occasum sacrificium mundum offertur nominimeo, quoniam glorificatum est nomen meum in gentibus, dicit dominus — audi: \'dicit dominus\', non: dicit Donatus aut Rogatus aut Vincentius aut Hilarius aut Ambrosius aut Augustinus sed: \'dicit dominus\' —, cum legitur: Et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. benedictus dominus deus Israhel, qui facit mirabilia solus, et benedictum nomen gloriae eius in aeternum et in saeculum saeculi. et replebitur gloria eius omnis terra. fiat, fiat. et tu sedes Cartennis et cum decem Rogatistis, qui remansistis, dicis: (Non fiat, non fiat).

  94. 93.21.1

    Audis loqui euangelium: Oportebat impleri omnia, quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis: \'Quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem). legis etiam actus apostolorum, quem ad modum hoc euangelium coeperit ab Hierusalem, ubi primo illos centum uiginti spiritus sanctus impleuit, atque inde in Iudaeam et Samariam et in omnes gentes exierit, sicut eis dixerat ascensurus in caelum: Eritis mihi testes in Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in fines terrae, quia in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. et tu contradicis diuinis testimoniis tanta firmitate roboratis, tanta luce manifestis et ad istam proscriptionem Christi hereditatem perducere conaris, ut, cum in eius nomine, sicut dixit, praedicetur paenitentia in omnibus gentibus, quisquis hac fuerit praedicatione commotus, in qualibet parte orbis terrarum, nisi quaesierit et inuenerit latentem in Mauretania Caesariensi Cartennensem Vincentium aut aliquem ex eius nouem aut decem consortibus, dimitti ei peccata non possint. quid non audeat typhus morticinae pelliculae? quo non se praecipitet praesumptio carnis et sanguinis? hocine est bonum opus tuum, propter quod non timeas potestatem? tantum scandalum ponis aduersus filium matris tuae paruulum scilicet et infirmum, propter quem Christus mortuus est, nondum cibo paterno idoneum sed adhuc materno lacte nutriendum et Hilarii mihi libros opponis, uti neges ecclesiam crescentem in omnibus gentibus usque in finem saeculi, quam deus contra incredulitatem uestram cum iuratione promisit! et cum essetis infelicissimi, si tunc, quando promittebatur, resisteretis, nunc etiam, cum redditur, contradicitis.

  95. 93.22.1

    Sed historicus doctus magnum aliquid inuenisti, quod contra dei testimonia proferendum putares. dicis enim: \'Quantum ad totius mundi pertinet partes, modica pars est in compensatione totius mundi, in qua fides Christiana nominatur\', nec uis adtendere aut te nosse dissimulas, in quam multas iam barbaras nationes tam paruo tempore uenerit euangelium, ut nec inimici Christi dubitare iam possint breui tempore futurum, quod discipulis respondit de saeculi fine quaerentibus: Et praedicabitur hoc euangelium in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc ueniet finis. i nunc et clama et contende, quantum potes: etiam si apud Indos et Persas euangelium praedicetur, ubi quidem iam diu praedicatur, nisi, quisquis hoc audierit, Cartennas uenerit uel in uiciniam Cartennensium, mundari a delictis suis omnino non poterit. itane si carueris ista uoce, rideri te metuis et, cum ea non cares, flere te non uis?

  96. 93.23.1

    Acutum autem aliquid uideris dicere, cum catholicae nomen non ex totius orbis communione interpretaris sed ei obseruatione praeceptorum omnium diuinorum atque omnium sacramentorum, quasi nos, etiam si forte hinc sit appellata catholica, quod totum ueraciter teneat, cuius ueritatis nonnullae particulae etiam in diuersis inueniuntur haeresibus. huius nominis testimonio nitimur ad demonstrandam ecclesiam in omnibus gentibus et non promissis dei et tam multis tamque manifestis oraculis ipsius ueritatis. sed nempe hoc est totum. quod nobis persuadere conaris, solos remansisse Rogatistas. qui catholici recte appellandi sint ex obseruatione praeceptorum omnium diuinorum atque omnium sacramentorum, et uos esse solos, in quibus inueniat fidem, cum uenerit filius hominis. da ueniam, non credimus. licet enim et hoc audeas forsitan dicere, ut in uobis possit inueniri fides, quam se in terra non inuenturum dominus dixit, non uos in terra sed in caelo esse deputandos, nos tamen apostolus ita cautos reddidit, ut etiam angelum de caelo nobis aliud euangelizantem, praeterquam quod accepimus, anathema esse debere praeceperit. quo modo autem fidimus ex diuinis litteris accepisse nos Christum manifestum, si non inde accepimus et ecclesiam manifestam? quaslibet quisque ansas et uncos aduersus simplicitatem ueritatis intexat, quaslibet nebulas eallidae falsitatis offundat, sicut anathema erit, qui adnuntiauerit Christum neque passum esse neque tertio die resurrexisse, quoniam in ueritate euangelica accepimus: Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die, sic erit anathema, quisquis adnuntiauerit ecclesiam praeter communionem omnium gentium, quia eadem ueritate consequenter accepimus: Et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem et inconcusse tenere debemus: Quis quis uobis adnuntiauerit, praeterquam quod accepistis, anathema sit.

  97. 93.24.1

    Si autem uniuersos Donatistas non audimus se pro ecclesia Christi opponentes, quia nullum pro se testimonium de diuinis libris proferunt, quo id doceant, quanto minus, rogo te, Rogatistas audire debemus, qui nec illud pro se interpretari conabuntur, quod scriptum est: Ubi pascis, ubi cubas in meridie? si enim hoc loco scripturarum meridies Africa intellegenda est in parte Donati, quod sub caeli feruentiore plaga est, omnes uos Maximianistae superabunt, quorum schisma in Byzantio et in Tripoli exarsit. sed confligant cum eis Arzuges et hoc magis ad se pertinere contendant. Mauretania tamen Caesariensis occidentali quam meridianae parti uicinior, quando nec Africam se uult dici, quo modo de meridie gloriabitur, non dico aduersus orbem terrarum sed aduersus ipsam partem Donati, unde pars Rogati breuissimum frustum de frusto maiore praecisum est? quis autem non inpudentissime nitatur aliquid in allegoria positum pro se interpretari, nisi habeat et manifesta testimonia, quorum lumine inlustrentur obscura?

  98. 93.25.1

    Quod autem omnibus Donatistis dicere solemus, quanto fortius uobis dicimus: si possunt, quod fieri non potest, aliqui habere causam iustam, qua communionem suam separent a communione orbis terrarum eamque appellent ecclesiam Christi, quod se iuste ab omnium gentium communione separauerint. unde scitis, in Christiana societate tam longe lateque diffusa ne forte, antequam uos separaretis, iam se aliqui iusta causa separauerant in longinquissimis terris, unde ad uos eorum iustitiae fama non potuerit peruenire? quo modo in uobis potest esse ecclesia potius quam in illis, qui se priores forte separauerunt? ita fit, ut, cum hoc nescitis, incerti uobismet ipsis sitis, quod necesse est contingat omnibus. qui pro sua societate utuntur testimonio non diuino sed suo. neque enim potestis dicere: c si hoc contigisset, nos latere non posset,\' cum, in Africa ipsa quot iam partes factae sint ex parte Donati, si interrogemini, non dicatis, praesertim quia tanto sibi uidentur, qui hoc faciunt, iustiores, quanto fuerint pauciores, et utique tanto sunt latentiores. ac per hoc incerti estis, ne forte aliqui pauci iusti et ideo minime noti alicubi longe contra Africae meridiem, antequam pars Donati iustitiam suam a ceterorum hominum iniquitate secerneret, se primitus causa aequissima separauerint in latere aquilonis et ipsa sit potius ecclesia dei tamquam Sion spiritalis, quae uos omnes iusta separatione praeuenit, multoque praesumptius pro se interpretetur, quod scriptum est: Mons Sion, latera aquilonis, ciuitas regis magni, quam pro se interpretatur pars Donati: Ubi pascis, ubi cubas in meridie?

  99. 93.26.1

    Et tanpen uereris, ne, cum imperialibus legibus ad unitatem cogimini, nomen dei a Iudaeis et paganis diutius blasphemetur, quasi nesciant Iudaei, quem ad modum primus populus Israhel etiam bello delere uoluerit duas illas tribus et dimidiam, quae ultra Iordanen terras acceperant, quando eas putauerunt se ab unitate sui populi separasse. pagani uero magis nos blasphemare possunt de legibus, quas contra idolorum cultores Christiani imperatores tulerunt, et tamen ex eis multi correcti et ad deum uiuum uerumque conuersi sunt et cotidie conuertuntur. sed plane et Iudaei et pagani si tam paucos putarent esse Christianos, quam pauci uos estis, qui solos uos Christianos esse perhibetis, nec blasphemare nos dignarentur, sed numquam ridere cessarent. non timetis, ne uobis dicant Iudaei: Ubi est, quod Paulus uester ecclesiam uestram intellegit, ubidictumest:Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et clama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae, magis quam eius, quae habet uirum, praeponens multitudinem Christianorum multitudini Iudaeorum, si Christi ecclesia est paucitas uestra\'? hocine illis dicturi estis: (Ideo magis iusti sumus, quia pauci sumus\', nec adtenditis eos responsuros: \'Quotlibet uos esse dicatis, non tamen estis illi, de quibus dictum est: Multi filii desertae. si tam exigui numero remansistis\'?

  100. 93.27.1

    Hic tu oppositurus es exemplum iusti illius in, diluuio, qui cum domo sua solus liberari dignus inuentus est. uides ergo, adhuc quam longe sis a iustitia? prorsus donec ad septem remaneas, quibus tu sis octauus, iustum te esse non dicimus, si tamen non istam iustitiam, sicut dicebam, praeripuit aliquis ante partem Donati et cum suis septem iusta aliqua causa commotus se longe alibi separauit et a mundi huius diluuio liberauit. quod cum ignoretis an factum sit atque ita uobis inauditum, sicut multis populis Christianorum in longinquis terris constitutorum nomen Donati inauditum est. incerti estis, ubi sit ecclesia. ibi enim erit, ubi primum forsitan factum est, quod postea uos fecistis, si potuit esse ulla iusta causa, qua uos a communione omnium gentium separare possetis.

← Previous · Next → — showing 601700 of 2,452

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa011.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.