Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Epistulae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,452 sections

  1. 67.3.1

    0 si licuisset etsi non cohabitante saltem uicino te in domino perfrui ad crebrum et dulce conloquium! sed quia id non est datum, peto, ut hoc ipsum, quod in Christo, quam possimus, simul simus, conseruare studeas et augeri ac perfici et rescripta quamuis rara non spernere. saluta obsequio meo sanctum fratrem Paulinianum et omnes fratres, qui tecum ac de te in domino gaudent. memor nostri exaudiaris a domino in omni sancto desiderio, domine carissime et desiderantissime et honorande in Christo frater.

  2. 68.1.1

    In ipso profectionis articulo sancti filii nostri Asterii hypodiaconi beatitudinis tuae ad me litterae peruenerunt, quibus satis facis te contra paruitatem meam librum Romam non misisse. hoc nec ego factum audieram, sed epistulae cuiusdam quasi ad me scriptae per fratrem nostrum Sisinnium diaconum huc exemplaria peruenerunt, in qua hortaris me, ut παλινϕδίαν super quodam apostoli capitulo canam et imiter Stesichorum inter uituperationem et laudes Helenae fluctuantem, ut, qui detrahendo oculos perdiderat, laudando receperit. ego simpliciter fateor dignationi tuae, licet stilus et ἐπιχειρήματα tua mihi uiderentur, tamen non temere exemplaribus litterarum credendum putaui, ne forte me respondente laesus iuste expostulares, quod probare ante debuissem tuum esse sermonem et sic rescribere. accessit ad moram sanctae et uenerabilis Paulae longa infirmitas. dum enim languenti multo tempore adsidemus, paene epistulae tuae uel eius, qui sub tuo nomine scripserat, obliti sumus memores illius uersiculi: Musica in luctu importuna narratio. itaque si tua est epistula, aperte scribe uel mitte exemplaria ueriora, ut absque ullo rancore stomachi in scripturarum disputatione nersemur et uel nostrum emendemus errorem uel alium frustra reprehendisse doceamus.

  3. 68.2.1

    Absit autem a me, ut quicquam de libris beatitudinis tuae adtingere audeam. sufficit enim mihi probare mea et aliena non carpere. ceterum optime nouit prudentia tua unumquem- . que in suo sensu abundare et puerilis esse iactantiae, quod olim adulescentuli facere consueuerant, accusando inlustres uiros suo nomini famam quaerere. nec tam stultus sum, ut diuersitate explanationum tuarum me laedi putem, quia nec tu laederis, si nos contraria senserimus. sed illa est uera inter amicos reprehensio, si nostram peram non uidentes aliorum iuxta Persium manticam consideremus. superest, ut diligas diligentem et in scripturarum campo iuuenis senem non prouoces. nos nostra habuimus tempora et cucurrimus, quantum potuimus. nunc te currente et longa spatia transmittente nobis debetur otium simulque, ut cum uenia et honore tuo dixerim, ne solus mihi de poetis aliquid proposuisse uidearis, memento Daretis et Entelli et uulgaris prouerbii, quod bos lassus fortius figat pedem. tristes haec dictauimus. utinam mereremur complexus tuos et conlatione mutua uel doceremus aliqua uel disceremus!

  4. 68.3.1

    Misit mihi temeritate solita maledicta sua Calpurnius cognomento Lanarius, quae ad Africam quoque studio eius didici peruenisse. ad quae breuiter ex parte respondi et libelli eius uobis misi exemplaria latius opus, cum opportunum fuerit, primo missurus tempore. in quo illud caui, ne in quoquam existimationem laederem Christianam, sed tantum ut delirantis inperiti mendacium ac uecordiam confutarem. memento mei, sancte ac uenerabilis papa. uide, quantum te diligam, ut ne prouocatus quidem uoluerim respondere nec credam tuum esse, quod in altero forte reprehenderem. frater Communis suppliciter te salutat.

  5. 69.1.1

    Molitus est quidem aduersarius Christianorum per carissimum atque dulcissimum filium nostrum fratrem tuum catholicae matri, quae uos in hereditatem Christi ab exheredata praecisione fugientes pio sinu suscepit, periculosissimum scandalum commouere cupiens uidelicet serenitatem gaudii nostri, quae nobis de bono uestrae conuersationis oborta est, foeda innubilare tristitia. sed dominus deus noster misericors et miserator consolans afflictos, nutriens paruulos. curans infirmos ad hoc eum aliquid posse permisit, ut rem correctam multo amplius laetaremur, quam dolebamus afflictam. longe est quippe gloriosius episcopatus sarcinam propter ecclesiae uitanda pericula deposuisse quam propter regenda gubernacula suscepisse. ille quippe se honorem, si pacis ratio pateretur, digne accipere potuisse demonstrat, qui acceptum non defendit indigne. uoluit ergo deus etiam per fratrem tuum filium nostrum Maximianum ostendere inimicis ecclesiae suae esse in uisceribus eius, qui non sua quaerant sed quae Iesu Christi. neque enim illud ministerium dispensationis mysteriorum dei uictus aliqua saeculari cupiditate deseruit, sed pacifica permotus pietate deposuit, ne propter eius honorem foeda et periculosa aut fortasse etiam perniciosa in membris Christi dissensio nasceretur. quid enim esset caecius et omni execratione dignius quam propter ecclesiae catholicae pacem schisma deserere et ipsam pacem catholicam honoris sui quaestione turbare? quid enim laudabilius et Christianae caritati commodatius quam derelicta Donatistarum uesana superbia ita hereditati Christi cohaerere, ut testimonium humilitatis amore probaretur unitatis? itaque, quantum ad ipsum adtinet, sicut eum gaudemus talem inuentum, ut, quod in eius corde diuinus sermo aedificauit, nequaquam tempestas huius temptationis euerteret, sic optamus et deprecamur a domino, ut consequenti uita et moribus suis magis magisque declaret, quam bene gesturus fuisset, quod profecto gereret, si hoc oportuisset. retribuatur ei pax aeterna, quae promissa est ecclesiae, qui intellexit sibi non expedire, quod paci non expediebat ecclesiae.

  6. 69.2.1

    Tn uero, fili carissime, non mediocre gaudium nostrum, qui nulla tali necessitate a suscipiendo episcopatu impediris, decet indolem tuam Christo in te dicare, quod dedit. ingenium quippe tuum, prudentia, eloquentia, grauitas, sobrietas et cetera, quibus ornantur mores tui, dona sunt dei. cui melius seruiunt quam illi, a quo tributa sunt, ut et custodiantur et augeantur et perficiantur et remunerentur? non seruiant huic saeculo, ne uanescant cum illo atque dispereant. non diu tecum in hoc agendum nouimus, quanta facilitate consideres spes inanium hominum et insatiabiles cupiditates et incertam uitam. abice igitur ex animo, quicquid terrenae atque falsae felicitatis expectatione conceperat; operare in agro dei, ubi certus est fructus, ubi tam multa tanto ante promissa completa sunt, ut ea, quae restant, insanissime desperentur. obsecramus te per Christi diuinitatem et humanitatem, per pacem caelestis illius ciuitatis, unde peregrinantes labore temporali aeternam requiem comparamus, ut in episcopatum Bagaiensis ecclesiae fratri tuo non ignominiose cadenti sed gloriose cedenti succedas. plebs illa, cui per tuam mentem ac linguam donis dei fecundatam et ornatam uberrima incrementa speramus, in te intellegat fratrem tuum non pro sua desidia sed pro eius pace fecisse, quod fecit. haec epistula mandauimus ut tibi non legeretur, nisi cum te iam tenerent, quibus es necessarius. nos enim te spiritalis amoris uinculo tenemus, quia et nostro collegio multum es necessarius. cur autem etiam corporalem praesentiam non exhibuerimus, postea scies.

  7. 70.1.1

    Cum rettulisses nobis, quid ab episcopo uestro Clarentio responsum fuerit, id est de Feliciano Mustitano, non eum negasse et damnatum ab ipsis et postea in honore suo receptum sed innocentem fuisse damnatum, quia absens fuerit et absentem se fuisse probauerit, hoc dicimus, ut ad hoc respondeat, quia non licuit damnari inauditum, quem innocentem fuisse ipsi modo dicunt, qui eum damnauerunt. aut ergo innocens damnari non debuit aut nocens recipi non debuit. si innocens receptus est, innocens damnatus est; si nocens damnatus damnauerunt, utrum innocens fuerit, arguendi sunt natus est, nocens receptus est. si nesciebant, qui temeritatis, quia inauditum innocentem, de quo nesciebant, damnare ausi sunt, et de praesenti facto intellegimus eadem temeritate illos damnasse etiam superiores, quos traditionis crimine infamauerunt. si enim potuit ab ipsis innocens damnari, potuerunt ab ipsis traditores etiam dici, qui non erant traditores.

  8. 70.2.1

    Deinde idem Felicianus damnatus ab ipsis multo tempore cum Maximiano communicauit. si innocens erat, quando damnatus est, quare posteriore tempore cum scelerato Maximiano communicans multos baptizauit extra communionem ipsorum? testes sunt ipsi, qui egerunt apud proconsulem, ut idem Felicianus tamquam cum Maximiano de basilica excluderetur. parum erat ergo damnasse absentem, damnasse inauditum, damnasse, sicut dicunt, innocentem; insuper et aditus est contra illum proconsul, ut de ecclesia expelleretur. uel tunc, quando illum expellebant de ecclesia, fatentur, quia inter damnatos et sceleratos et Maximianistas eum deputauerunt; quando ergo ille baptizabat homines, Maximiano communicans uerum baptismum dabat an falsum? si uerum baptismum dabat, qui cum Maximiano communicabat, quare accusatur baptismus orbis terrarum? si autem falsum baptismum dabat, quando cum Maximiano communicabat, quare sic sunt recepti cum illo, quos in schismate Maximiani baptizauit, et nemo eos in parte uestra rebaptizauit?

  9. 71.1.1

    Ex quo coepi ad te scribere ac tua scripta desiderare. numquam mihi melior occurrit occasio, quam ut per dei seruum ac ministrum fidelissimum mihique carissimum mea tibi adferretur epistula, qualis est filius noster Cyprianus diaconus., per hunc certe ita spero litteras tuas, ut certius in hoc rerum genere quicquam sperare non possim. nam nec studium in petendis rescriptis memorato filio nostro deerit nec gratia in promerendis nec diligentia in custodiendis nec alacritas in perferendis nec fides in reddendis. tantum, si aliquo modo mereor, adiuuet dominus et adsit cordi tuo et desiderio meo, ut fraternam uoluntatem nulla uoluntas maior impediat.

  10. 71.2.1

    Quia ergo duas iam epistulas misi, nullam autem tuam postea recepi, easdem ipsas rursus mittere uolui credens eas non peruenisse. quod si et peruenerunt ac fortasse tuae potius ad me peruenire minime potuerunt, ea ipsa scripta, quae iam misisti, iterum mitte, si forte seruata sunt; sin minus, rursus dicta, quod legam, dum tamen his respondere ne graueris, quod iam diu est ut expecto. primas etiam quas ad te adhuc presbyter litteras praeparaueram mittendas per quendam fratrem nostrum Profuturum, qui postea collega nobis factus iam ex hac uita migrauit nec eas tunc ipse perferre potuit, quia continuo, dum proficisci disponit, episcopatus sarcina detentus ac deinde breui defunctus est, etiam nunc mittere uolui, ut scias, in tua conloquia quam olim inardescam et quam uim patiar, quod a me tam longe absunt sensus corporis tui, per quos adire possit ad animum tuum animus meus, mi frater dulcissime et in domini membris honorande.

  11. 71.3.1

    In hac autem epistula hoc addo, quod postea didicimus, Iob ei Hebraeo te interpretatum, cum iam quandam haberemus interpretationem tuam eius prophetae ex Graeco eloquio uersam in Latinum, ubi tamen asteriscis notasti, quae in Hebraeo sunt et Graeco desunt, obeliscis autem, quae in Graeco inueniuntur et in Hebraeo non sunt, tam mirabili diligentia, ut quibusdam in locis ad uerba singula stellas significantes uideamus eadem uerba esse in Hebraeo, in Graeco autem non esse. porro in hac posteriore interpretatione, quae uersa est ex Hebraeo, non eadem uerborum fides occurrit nec parum turbat cogitantem, uel cur in illa prima tanta diligentia figantur asterisci, ut minimas etiam particulas orationis indicent deesse codicibus Graecis, quae sunt in Hebraeis, uel cur in hac altera, quae ex Hebraeis est, neglegentius hoc curatum sit, ut hae eaedem particulae locis suis inuenirentur. aliquid inde exempli gratia ponere uolui, sed mihi ad horam codex defuit, qui ex Hebraeo est. uerum tamen, quia praeuolas ingenio, non solum quid dixerim, uerum etiam quid dicere uoluerim, satis, ut opinor, intellegis, ut causa reddita, quod mouet, edisseras.

  12. 71.4.1

    Ego sane mallem Graecas potius canonicas te nobis interpretari scripturas, quae septuaginta interpretum perhibentur. perdurum erit enim, si tua interpretatio per multas ecclesias frequentius coeperit lectitari, quod a Graecis ecclesiis Latinae ecclesiae dissonabunt, maxime quia facile contradictor conuincitur Graeco prolato libro, id est linguae notissimae. quisquis autem in eo, quod ex Hebraeo translatum est, aliquo insolito permotus fuerit et falsi crimen intenderit, uix aut numquam ad Hebraea testimonia peruenitur, quibus defendatur obiectum. quod si etiam peruentum fuerit, tot Latinas et Graecas auctoritates damnari quis ferat? huc accedit, quia etiam consulti Hebraei possunt aliud respondere, ut tu solus necessarius uidearis, qui etiam ipsos possis conuincere, sed tamen quo iudice, mirum si potueris inuenire.

  13. 71.5.1

    Nam quidam frater noster episcopus cum lectitari instituisset in ecclesia, cui praeest, interpretationem tuam, mouit quiddam longe aliter abs te positum apud Ionam prophetam, quam erat omnium sensibus memoriaeque inueteratum et tot aetatum successionibus decantatum. factus est tantus tumultus in plebe maxime Graecis arguentibus et inflammantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur episcopus — Oea quippe ciuitas erat — ludaeorum testimonium flagitare. utrum autem illi inperitia an malitia hoc esse in Hebraeis codicibus responderunt, quod et Graeci et Latini habebant atque dicebant? quid plura? coactus est homo uelut mendositatem corrigere nolens post magnum periculum non remanere sine plebe unde etiam nobis uidetur aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse et uide, hoc quale sit in eis litteris, quae non possunt conlatis usitatarum linguarum testimoniis emendari.

  14. 71.5.2

    Proinde non paruas deo gratias agimus de opere tuo, quod euangelium ex Graeco interpretatus es, quia et paene in omnibus nulla offensio est, cum scripturam Graecam contulerimus. unde si quisquam ueteri falsitati contentiosus fauet, prolatis conlatisque codicibus uel docetur facillime uel refellitur. et si quaedam rarissima merito mouent, quis tam durus est, qui labori tam utili non facile ignoscat, cui uicem laudis referre non sufficit? quid tibi autem uideatur, cur in multis aliter se habeat Hebraeorum codicum auctoritas, aliter Graecorum quae dicitur septuaginta, uellem dignareris aperire. neque enim paruum pondus habet illa, quae sic meruit diffamari et qua usos apostolos non solum res ipsa indicat, sed etiam te adtestatum esse memini. ac per hoc plurimum profueris, si eam scripturam Graecam, quam septuaginta operati sunt, Latinae ueritati reddideris, quae in diuersis codicibus ita uaria est, ut tolerari uix possit, et ita suspecta, ne in Graeco aliud inueniatur, ut inde aliquid proferre aut probare dubitemus. breuem putabam futuram hanc epistulam, sed nescio quo modo ita mihi dulce factum est in ea progredi. ac si tecum loquerer. sed obsecro te per dominum, ne te pigeat ad omnia respondere et praestare mihi, quantum potueris, praesentiam tuam.

  15. 72.1.1

    Crebras ad me epistulas dirigis et saepe compellis, ut respondeam cuidam epistulae tuae, cuius ad me, ut ante iam scripsi, per Sisinnium diaconum exemplaria peruenerunt absque subscriptione tua et quae primum per fratrem Profuturum, secundo per quendam alium te misisse significas; et interim Profuturum retractum de itinere et episcopum constitutum ueloci morte subtractum, illum, cuius nomen retices, maris timuisse discrimina et nauigationis mutasse consilium. quae cum ita sint, satis mirari nequeo, quo modo ipsa epistula et Romae et in Italia haberi a plerisque dicatur et ad me solum non peruenerit, cui soli missa est, praesertim cum idem frater Sisinnius inter ceteros tractatus tuos dixerit eam se non in Africa, non apud te, sed in insula Hadriae ante hoc ferme quinquennium repperisse.

  16. 72.2.1

    De amicitia omnis tollenda suspicio est et sic cum amico quasi cum altero se loquendum. nonnulli familiares mei et uasa Christi, quorum Hierosolymis et in sanctis locis permagna copia est, suggerebant non simplici a te animo factum sed laudem atque rumusculos et gloriolam populi requirente, ut de nobis cresceres, ut multi cognoscerent te prouocare, me timere, te scribere ut doctum, me tacere ut inperitum et tandem repperisse, qui garrulitati meae modum inponeret. ego autem, ut simpliciter fatear, dignationi tuae primum idcirco respondere nolui, quia tuam liquido epistulam non credebam nec, ut uulgi de quibusdam prouerbium est, litum melle gladium; deinde illud cauebam, ne episcopo communionis meae uiderer procaciter respondere et aliqua in reprehendentis epistula reprehendere, praesertim cum quaedam in illa haeretica iudicarem;

  17. 72.3.1

    ad extremum, ne tu iure expostulares et diceres: \'Quid enim? epistulam meam uideras et notae tibi manus in subscriptione signa deprehenderas, ut tam facile amicum laederes et alterius malitiam in meam uerteres contumeliam?\' igitur, ut ante iam scripsi, aut mitte eandem epistulam tua subscriptam manu aut senem latitantem in cellula lacessere desine. sin autem tuam uis uel ostentare uel exercere doctrinam, quaere iuuenes et disertos et nobiles, quorum Romae dicuntur esse quam plurimi, qui possint et audeant tecum congredi et in disputatione sanctarum scripturarum iugum cum episcopo ducere. ego quondam miles nunc ueteranus et tuas et aliorum debeo laudare uictorias, non ipse rursus effeto corpore dimicare, ne, si me ad scribendum frequenter inpuleris, illius recorder historiae, quod Hannibalem iuueniliter exultantem Quintus Maximus patientia sua fregerit.

  18. 72.3.2

    Omnia fert aetas, animum quoque. saepe ego longos cantando puerum memini me condere soles. nunc oblita mihi tot carmina; uox quoque Moerim iam fugit.

  19. 72.3.3

    et, ut magis de scripturis sanctis loquar, Berzelli ille Galaadites regis Dauid beneficia omnesque delicias iuueni delegans filio ostendit senectutem haec appetere non debere nec oblata suscipere.

  20. 72.4.1

    Quod autem iuras te aduersum me librum non scripsisse neque Romam misisse, quem non scripseris, sed si forte aliqua in tuis scriptis reperiantur, quae a meo sensu discrepent. non me a te laesum, sed a te scriptum, quod tibi rectum uidebatur, quaeso, ut me patienter audias. non scripsisti librum. et quo modo mihi reprehensionis a te meae per alios scripta delata sunt? cur habet Italia, quod tu non scripsisti? qua ratione poscis, ut rescribam ad ea, quae scripsisse te denegas? nec tam hebes sum, ut, si diuersa senseris, me laesum putem. sed si mea comminus dicta reprehendas et rationem scriptorum expetas et, quae scripserim, emendare compellas et ad παλινψδίαν et oculos mihi reddas, in hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis iura uiolantur. ne uideamur certare pueriliter et fautoribus inuicem uel detractoribus nostris tribuere materiam contendendi, haec scribo, quia te pure et Christiane diligere cupio nec quicquam in mea mente retinere, quod distet a labiis. non enim conuenit, ut ab adulescentia usque ad hanc aetatem in monasteriolo cum sanctis fratribus labore desudans aliquid contra episcopum communionis meae scribere audeam et eum episcopum, quem ante coepi amare quam nosse, qui me primus ad amicitias prouocauit, quem post me orientem in scripturarum eruditione laetatus sum. igitur aut tuum negato librum, si forte non tuus est, et desine flagitare rescriptum ad ea, quae non scripsisti, aut, si tuus est, ingenue confitere, ut, si in defensione mei aliqua scripsero, in te culpa sit, qui prouocasti, non in me, qui respondere compulsus sum.

  21. 72.5.1

    Addis praeterea te paratum esse, ut, si quid me in tuis scriptis mouerit aut corrigere uoluero, fraterne accipias et non solum mea in te beniuolentia gauisurum, sed, ut hoc ipsum faciam, deprecans. rursum dico, quod sentio: prouocas senem, tacentem stimulas, uideris iactare doctrinam. non est autem aetatis meae putari maliuolum erga eum, cui magis fauere debeo. et si in euangeliis ac prophetis peruersi homines inueniunt, quod nitantur reprehendere, miraris, si in tuis libris et maxime in scripturarum expositione, quae uel obscurissimae sunt, quaedam a recti linea discrepare uideantur? et hoc dico, non quod in operibus tuis quaedam reprehendenda iam censeam. neque enim lectioni eorum umquam operam dedi nec horum exemplariorum apud nos copia est praeter Soliloquiorum tuorum libros et quosdam commentariolos in psalmos, quos si uellem discutere, non dicam a me, qui nihil sum, sed a ueterum Graecorum docerem interpretationibus discrepare. uale, mi amice carissime, aetate fili, dignitate parens, et hoc a me rogatus obserua, ut, quicquid mihi scripseris, ad me primum facias peruenire.

  22. 73.1.1

    Quamuis existimem, antequam istas sumeres, uenisse in manus tuas litteras meas, quas per dei seruum filium nostrum Cyprianum diaconum misi, quibus certissime agnosceres meam esse epistulam, cuius exemplaria illuc peruenisse commemorasti, unde iam me arbitror rescriptis tuis uelut Entellinis grandibus atque acribus caestibus tamquam audacem Dareta coepisse pulsari atque uersari, nunc tamen eis ipsis respondeo litteris tuis, quas mihi per sanctum filium nostrum Asterium mittere dignatus es, in quibus multa in me comperi tuae beniuolentissimae caritatis et rursus quaedam nonnullius a me tuae offensionis indicia. itaque ubi mulcebar legens, ibi continuo feriebar hoc sane uel maxime admirans. quod, cum te dicas exemplaribus litterarum mearum ideo temere non putasse credendum, ne forte te respondente laesus iuste expostularem, quod probare ante debuisses meum esse sermonem et sic rescribere, postea iubeas, si mea est epistula, aperte me scribere aut mittere exemplaria ueriora, ut absque ullo rancore stomachi in scripturarum disputatione uersemur. quo pacto enim possumus in hac disputatione sine rancore uersari, si me laedere paras? aut si non paras, quo modo ego te non laedente abs te laesus iuste expostularem, quod probare ante debuisses meum esse sermonem et sic rescribere. hoc est et sic laedere? nisi enim rescribendo laesisses, ego iuste expostulare non possem. proinde cum ita rescribis, ut laedas, quis locus nobis relinquitur in disputatione scripturarum sine ullo rancore uersandi? ego quidem absit ut laedar, si mihi certa ratione uolueris et potueris demonstrare illud ex epistula apostoli uel quid aliud scripturarum sanctarum te uerius intellexisse quam me. immo uero absit, ut non cura gratiarum actione lucris meis deputem, si fuero te docente instructus aut emendante correctus.

  23. 73.2.1

    Verum tamen tu, mi frater carissime, nisi te putares laesum scriptis meis, non me putares laedi posse rescriptis tuis. nullo enim modo id de te opinatus fuero, quod non te arbitrans laesum sic tamen rescribis, ut laedas. aut si te non sic rescribente ego propter nimiam stultitiam meam laedi posse putatus sum, hoc ipso laesisti plane, quod de me ita sensisti. sed nullo modo tu me, quem numquam talem expertus es, temere talem crederes, qui litterarum mearum exemplaribus, etiam cum stilum meum nosses, temere credere noluisti. si enim non inmerito uidisti me iuste expostulaturum fuisse, si temere crederes esse litteras meas, quae non essent meae, quanto iustius expostularem\' me ipsum temere putatum talem, qualem me non nosset, qui putauisset? nequaquam ergo ita prolabereris, ut te non rescribente, quo laederer, me tamen existimares nimis insipientem etiam tali tuo rescripto laedi potuisse.

  24. 73.3.1

    Restat igitur, ut laedere me rescribendo disponeres, si certo documento meas esse illas litteras nosses. atque ita, quia non credo, quod iniuste me laedendum putares, superest, ut agnoscam peccatum meum, quod prior te illis litteris laeserim, quas meas esse negare non possum. cur itaque conor contra fluminis tractum ac non potius ueniam peto? obsecro ergo te per mansuetudinem Christi, ut, si laesi te, dimittas mihi nec me uicissim laedendo malum pro malo reddas. laedes autem me, si mihi tacueris errorem meum, quem forte inueneris in factis uel dictis meis. nam si ea in me reprehenderis, quae reprehendenda non sunt, te laedis magis quam me, quod absit a moribus et sancto proposito tuo, ut hoc facias uoluntate laedendi culpans in me aliquid dente maledico; quod mente ueridica scis non esse culpandum. ac per hoc aut beniuolo corde argues, etiam si caret delicto, quod arguendum putas, aut paterno affectu mulceas, quem adicere nequeas. potest enim fieri, ut tibi aliud uideatur, quam ueritas habet, dum tamen abs te aliud non fiat, quam caritas habet. et ego amicissimam reprehensionem gratissime accipiam, etiam si reprehendi non meruit, quod recte defendi non potest, aut agnoscam simul et beniuolentiam tuam et culpam meam et, quantum dominus donat, in alio gratus, in alio emendatus inueniar.

  25. 73.4.1

    Quid ergo fortasse dura sed certe salubria uerba tua tamquam caestus Entelli pertimescam? caedebatur ille, non curabatur et ideo uincebatur, non sanabatur. ego autem si medicinalem correptionem tuam tranquillus accepero, non dolebo; si uero infirmitas uelut humana uel mea, etiam cum ueraciter arguor, non potest nisi aliquantulum contristari, melius tumor capitis dolet, dum curatur, quam, dum ei parcitur, non sanatur. hoc est enim, quod acute uidit, qui dixit utiliores esse plerumque inimicos iurgantes quam amicos obiurgare metuentes; illi enim dum rixantur, dicunt aliquando uera, quae corrigamus, isti autem minorem, quam oportet, exhibent iustitiae libertatem, dum amicitiae timent exasperare dulcedinem. quapropter, etsi bos, ut tibi uideris, lassus senectute forte corporis, non uigore animi tamen in area dominica fructuoso labore desudans, ecce sum, si quid perperam dixi, fortius fige pedem. non mihi esse debet molestum pondus aetatis tuae, dum conteratur palea culpae meae.

  26. 73.5.1

    Proinde illud, quod in extremo epistulae tuae posuisti, cum magni desiderii suspirio uel lego uel recolo. \'utinam\', inquis, \'mereremur complexus tuos et conlatione mutua uel doceremus aliqua uel disceremus\'1 ego autem dico: Utinam saltem propinquis terrarum locis habitaremus, ut, si non possunt misceri nostra conloquia, litterae possent esse crebriores! nunc uero tanto locorum interuallo absumus a sensibus nostris, ut de illis uerbis apostoli ad Galatas iuuenem me ad tuam sanctitatem scripsisse meminerim et ecce iam senei nondum rescripta meruerim faciliusque ad te exemplaria epistulae meae peruenerint nescio qua occasione praeueniente quam ipsa epistula me curante; homo enim, qui eam tunc acceperat, nec ad te pertulerit nec ad me rettulerit. tantae mihi autem in litteris tuis, quae in manus nostras uenire potuerunt, apparent litterae, ut nihil studiorum meorum mallem, si possem, quam inhaerere lateri tuo. quod ego quia non possum, aliquem nostrorum in domino filiorum erudiendum nobis ad te mittere cogito, si etiam de hac re tua rescripta meruero. nam neque in me tantum scientiae scripturarum diuinarum est aut esse iam poterit, quantum inesse tibi uideo, et si quid in hac re habeo facultatis, utcumque inpendo populo dei. uacare autem studiosis diligentius, quam populi audiunt, instruendis propter ecclesiasticas occupationes omnino non possum.

  27. 73.6.1

    Nescio qua scripta maledica super tuo nomine ad Africam peruenisse nescimus; accepimus tamen, quod dignatus es mittere illis respondens maledictis. quo perlecto, fateor, multum dolui inter tam caras familiaresque personas cunctis paene ecclesiis notissimo amicitiae uinculo copulatas tantum malum extitisse discordiae. et tu quidem quantum tibi modereris quantumque teneas aculeos indignationis tuae, ne reddas maledictum pro maledicto, satis in tuis litteris eminet. uerum tamen si, eas ipsas cum legissem, contabui dolore, et obrigui timore, quid de me illa facerent, quae in te scripsit, si in manus meas forte uenissent. uae mundo ab scandalis! ecce fit, ecce prorsus impletur, quod ueritas ait: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum. quae sibi enim iam fida pectora tuto refundantur? in cuius sensus tota se proiciat secura dilectio? quis denique amicus non formidetur quasi futurus inimicus, si potuit inter Hieronymum et Rufinum hoc, quod plangimus, exoriri ? o misera et miseranda condicio! o infida in uoluntatibus amicorum scientia praesentium, ubi nulla est praescientia futurorum! sed quid hoc alteri de altero gemendum putem, quando ne ipse quidem sibi homo est notus in posterum? nouit enim utcumque uix forte, nunc qualis sit; qualis autem postea futurus sit, ignorat.

  28. 73.7.1

    Haec porro non tantum scientia, qualis quisque sit, uerum etiam praescientia, qualis futurus sit, si est in sanctis et beatis angelis, quo modo fuerit diabolus beatus aliquando, cum adhuc angelus bonus esset, sciens futuram iniquitatem suam et sempiternum supplicium, omnino non uideo. de qua re, si tamen eam nosse opus est, uellem audire, quid sentias. uide, quid faciant terrae ac maria, quae nos corporaliter dirimunt. si haec epistula mea, quam legis, ego essem, iam mihi diceres, quod quaesiui; nunc uero quando rescribes? quando mittes? quando perueniet? quando accipiam? et tamen utinam quandoque fiat, quod tam cito fieri non posse, quam uolumus, quanta possumus tolerantia sustinemus! unde recurro ad illa uerba epistulae tuae dulcissima sanctique desiderii plenissima et ea facio uicissim mea: \'Utinam mereremur complexus tuos et conlatione mutua uel doceremus aliqua uel disceremus,) si tamen esse ullo modo posset, quod ego te docerem.

  29. 73.8.1

    In his autem uerbis non iam tuis tantum sed etiam meis ubi delector et reficior et ipso quamuis pendente et non adtingente utriusque nostrum desiderio non parua ex parte consolor, ibi rursus acerrimis dolorum stimulis fodior, dum cogito inter uos, quibus deus hoc ipsum, quod uterque nostrum optauit, largum prolixumque concesserat, ut coniunctissimi et familiarissimi mella scripturarum sanctarum pariter lamberetis, tantae amaritudinis inrepsisse perniciem quando non, ubi non, cui non homini formidandam, cum eo tempore, quo abiectis iam sarcinis saecularibus iam expediti dominum sequebamini et in ea terra uiuebatis simul, in qua dominus humanis pedibus ambulans: Pacem meam, inquit, do uobis, pacem meam relinquo uobis, uiris aetate maturis et in eloquio domini habitantibus uobis accidere potuit. uere temptatio est uita humana super terram. ei mihi, qui uos alicubi simul inuenire non possum! forte, ut moueor. ut doleo, ut timeo, prociderem ad pedes uestros, flerem. quantum ualerem, rogarem, quantum amarem, nunc unumquemque uestrum pro se ipso nunc utrumque pro alterutro et pro aliis ac maxime infirmis, pro quibus Christus mortuus est, qui uos tamquam in theatro uitae huius cum magno sui periculo spectant, ne de uobis ea conscribendo spargatis, quae quoniam concordantes delere non poteritis, concordare nolitis aut quae concordes legere timeatis, ne iterum litigetis.

  30. 73.9.1

    Verum dico caritati tuae nihil me magis quam hoc exemplum tremuisse, cum quaedam ad me in epistula tua legerem tuae indignationis indicia, non tam illa de Entello et de boue lasso, ubi mihi hilariter iocari quam iracunde minari uisus es. quam illud, quod serio te scripsisse satis apparet, unde supra locutus sum plus fortasse, quam debui, sed non plus, quam timui, ubi aisti: (Ne forte laesus iuste expostulares*. rogo te, si fieri potest, ut inter nos quaeramus et disseramus aliquid, quo sine amaritudine discordiae corda nostra pascantur fiat. si autem non possum dicere, quid mihi emendandum uideatur in scriptis tuis nec tu in meis nisi cum suspicione inuidiae aut laesione amicitiae, quiescamus ab his et nostrae uitae salutique parcamus. minus certe adsequatur illa, quae inflat, dum non offendatur illa, quae aedificat. ego me longe esse sentio ab illa perfectione, de qua scriptum est: Si quis in uerbo non offendit, hic perfectus est uir. sed plane in dei misericordia puto me posse facile abs te petere ueniam, si quid offendi. quod mihi aperire debes, ut, cum te audiero, lucreris fratrem tuum. neque enim, quia hoc propter longinquitatem terrarum non potes facere inter me et te, propterea debes sinere errare me. prorsus quod ad ipsas res, quas nosse uolumus, adtinet, si quid ueri me tenere uel scio uel credo uel puto, in quo tu aliter sentis, quantum dat dominus, sine tua iniuria conabor adserere. quod autem pertinet ad offensionem tuam, cum te indignatum sensero, nihil aliud quam ueniam deprecabor.

  31. 73.10.1

    Nec omnino arbitror te suscensere potuisse, nisi aut hoc dicerem, quod non debui, aut non sic dicerem, ut debui, quia nec miror minus nos scire inuicem, quam scimur a coniunctissimis et familiarissimis nostris. in quorum ego caritatem, fateor, facile me totum proicio praesertim fatigatum scandalis saeculi et in ea.sine ulla sollicitudine requiesco. deum quippe illic esse sentio, in quem me securus proicio et in quo securus requiesco. nec in hac mea securitate crastinum illud humanae fragilitatis incertum, de quo superius gemui, omnino formido. cum enim hominem Christiana caritate flagrantem eaque mihi fidelem amicum factum esse sentio, quicquid ei consiliorum meorum cogitationumque committo, non homini committo sed illi, in quo manet, ut talis sit; deus enim caritas est et, qui manet in caritate, in deo manet. quem si deseruerit, tantum faciat necesse est dolorem, quantum manens fecerat gaudium. uerum tamen ex amico intimo factus inimicus quaerat sibi potius, quod fingat astutus, non M inueniat, quod prodat iratus. hoc autem unusquisque facile adsequitur non occultando, quod fecerit, sed non faciendo, quod occultari uelit. quod misericordia dei bonis piisque concedit, ut inter inimicos quoslibet futuros liberi securique uersentur, aliena peccata sibi commissa non prodant, quae prodi timeant, ipsi nulla committant. cum enim falsum quid a maledico fingitur, aut omnino non creditur aut certe integra salute sola fama uexatur. quod autem malum perpetratur, hostis est intimus, etiam si nullius intimi loquacitate aut lite uulgetur. quapropter quis prudentium non uideat, etiam tu quam tolerabiliter feras amicissimi quondam et familiarissimi incredibiles nunc inimicitias consolante conscientia et quem ad modum, uel quod iactitat uel quod a quibusdam forsitan creditur, in sinistris armis deputes, quibus non minus quam dextris contra diabolum dimicatur? uerum tamen illum maluerim aliquo modo mitiorem quam te isto modo armatiorem. hoc magnum et triste miraculum est ex amicitiis talibus ad has inimicitias peruenisse. laetum erit et multo maius ei inimicitiis talibus ad pristinam concordiam reuertisse.

  32. 74.1.1

    Sicut praesens rogaui sinceritatem tuam, nunc quoque commoneo, ut litteras meas sancto fratri et conpresbytero nostro Hieronymo mittere non graueris. ut autem nouerit caritas tua, quem ad modum etiam tu illi pro mea causa scribere debeas, misi exemplaria litterarum et mearum ad ipsum et ad me ipsius, quibus lectis pro tua sancta prudentia . facile uideas et modum meum, quem seruandum putaui, et motum eius, quem non frustra timui. aut si ego, quod non debui uel quo modo non debui, aliquid scripsi, non ad illum de me sed ad me ipsum potius fraterna dilectione mitte sermonem, quo correctus petam, ut ignoscat, si meam culpam ipse cognouero.

  33. 75.1.1

    Tres simul epistulas, immo libellos breues per diaconum Cyprianum tuae dignationis accepi diuersas, ut tu nominas, quaestiones, ut ego sentio, reprehensiones meorum opusculorum continentes. ad quas si respondere uoluero, libri magnitudine opus erit; tamen conabor, quantum facere possum. modum non egredi epistulae longioris et festinanti fratri moram non facere, qui ante triduum, quam profecturus erat, a me epistulas flagitauit, ut paene in procinctu haec, qualiacumque sunt, effutire compellar et tumultuario respondere sermone non maturitate scribentis sed dictantis temeritate, quae plerumque non in doctrinam sed in casum uertitur, ut fortissimos quoque milites subita bella conturbant et ante coguntur fugere, quam possint arma corripere.

  34. 75.2.1

    Ceterum nostra armatura Christus est et apostoli institutio, qui scribit ad Ephesios: Adsumite arma dei, ut possitis resistere in die malo; et rursus: State succincti lumbos uestros in ueritate et induti loricam iustitiae et calciati pedes in praeparatione euangelii pacis super omnia accipientes scutum fidei, in quo possitis uniuersa tela maligni ignita extinguere, et galeam salutis accipite et gladium spiritus, quod est uerbum dei. his quondam telis rei Dauid armatus procedebat ad proelium et quinque lapides de torrente accipiens leuigatos nihil asperitatis et sordium inter huius saeculi turbines in sensibus suis esse monstrabat bibens de torrente in uia et idcirco exaltatus caput superbissimum Goliath suo potissimum mucrone truncauit percutiens in fronte blasphemum et in ea parte corporis uulnerans, in qua et praesumptor sacerdotii Ozias lepra percutitur. et sanctus gloriatur in domino dicens: Signatum est super nos lumen uultus tui, domine. dicamus igitur et nos: Paratum cor meum, deus, paratum cor meum; cantabo et psallam in gloria mea; exsurge psalterium et cithara, exsurgam diluculo, ut in nobis possit impleri: Aperi os tuum et implebo illud, et: Dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa. te quoque ipsum orare non dubito, ut inter nos contendentes ueritas superet. non enim tuam quaeris gloriam sed Christi, cumque tu uiceris, et ego uincam, si meum errorem intellexero, et e contrario me uincente tu superas, quia non filii parentibus sed parentes filiis thesaurizant. et in Paralipomenon libro legimus, quod filii Israhel ad pugnandum processerint mente pacifica inter ipsos quoque gladios et effusiones sanguinis et cadauera prostratorum non suam sed pacis uictoriam cogitantes. respondeamus igitur ad omnia et multiplices quaestiones breui, si Christus iusserit, sermone soluamus, praetermitto salutationes et officia, quibus meum demulces caput; taceo de blanditiis, quibus reprehensionem mei niteris consolari; ad ipsas causas ueniam.

  35. 75.3.1

    Dicis accepisse te librum meum a quodam fratre, qui titulum non haberet, in quo scriptores ecclesiasticos tam Graecos quam Latinos enumerauerim, cumque ab eo quaereres, ut tuis uerbis utar, cur liminaris pagina non esset inscripta uel quo censeretur nomine, respondisse appellari epitaphium et argumentaris, quod recte sic uocaretur, si eorum tantum uel uitas uel scripta ibi legisses, qui iam defuncti essent; cum uero multorum et eo tempore, quo scribebatur, et nunc usque uiuentium ibi commemorentur opuscula, mirari te, cur ei hunc titulum inposuerim. puto intellegere prudentiam tuam, quod ex opere ipso titulum potueris intellegere; legisti enim et Graecos et Latinos, qui uitas uirorum inlustrium descripserunt, quod numquam epita- n phium huic operi scripserint sed de inlustribus uiris uerbi gratia ducibus, philosophis, oratoribus, historicis, poetis epicis, tragicis, comicis. epitaphium autem proprie scribitur mortuorum, quod quidem in dormitione sanctae memoriae Nepotiani presbyteri olim fecisse me noui. ergo hic liber uel de inlustribus uiris uel proprie de scriptoribus ecclesiasticis appellandus est, licet a plerisque emendatoribus inperitis de auctoribus dicatur inscriptus.

  36. 75.4.1

    In secundo loco quaeris, cur dixerim in commentariis epistulae ad Galatas Paulum id in Petro non potuisse reprehendere, quod ipse fecerat, nec in alio arguere simulationem, cuius ipse tenebatur reus, et adseris reprehensionem apostolicam non fuisse dispensatoriam sed ueram et me non debere docere mendacium, sed uniuersa, quae scripta sunt, ita sonare, ut scripta sunt. ad quae primum respondeo debuisse prudentiam tuam praefatiunculae commentariorum meorum meminisse dicentis ex persona mea: \'Quid igitur? ego stultus aut temerarius, qui id pollicear, quod ille non potuit? minime! quin potius in eo mihi uideor cautior atque timidior, quod inbecillitatem uirium mearum sentiens Origenis commentarios sum secutus. scripsit enim ille uir in epistulam Pauli ad Galatas quinque proprie uolumina et decimum Stromatum suorum librum commatico super explanatione eius sermone compleuit; tractatus quoque uarios et excerpta, quae uel sola possent sufficere, composuit. praetermitto Didymum uidentem meum et Laodicenum de ecclesia nuper egressum et Alexandrum ueterem haereticum, Eusebium quoque Emisenum et Theodorum Heracleotem, qui et ipsi nonnullos super hac re commentarios reliquerunt. e quibus uel si pauca decerperem, fieret aliquid, quod non penitus contemneretur. et, ut simpliciter fatear, legi haec omnia et in mente mea plurima coaceruans accito notario uel mea uel aliena dictaui nec ordinis nec uerborum interdum nec sensuum memor. iam domini misericordiae est, ne per inperitiam nostram ab aliis bene dicta dispereant et non placeant inter extraneos, quae placent inter suos). si quid igitur reprehensione dignum putaueras in explanatione nostra, eruditionis tuae fuerat quaerere, utrum ea, quae scripsimus, haberentur in Graecis, ut, si illi non dixissent, tunc meam proprie sententiam condemnares, praesertim cum libere in praefatione confessus sim Origenis commentarios me secutum et uel mea uel aliena dictasse et in fine eiusdem capituli, quod reprehendis, scripserim: (Si cui iste non placet sensus, quo nec Petrus peccasse nec Paulus procaciter ostenditur arguisse maiorem, debet exponere, qua consequentia Paulus in altero reprehendat, quod ipse commisit\'. ex quo ostendi me non ex definito id defendere, quod in Graecis legeram, sed ea expressisse, quae legeram, ut . lectoris arbitrio derelinquerem, utrum probanda essent an inprobanda.

  37. 75.5.1

    Tu igitur ne, quod ego petieram, faceres, nouum argumentum repperisti, ut adsereres gentiles, qui in Christum credidissent, legis onere liberos, eos autem, qui ex Iudaeis crederent, legi esse subiectos, ut per utrorumque personam et Paulus recte reprehenderet eos, qui legem seruarent, quasi doctor gentium et Petrus iure reprehenderetur, qui princeps circumcisionis id imperauerit gentibus, quod soli, qui ex Iudaeis erant, debuerint obseruare. hoc si placet, immo quia placet, ut, quicumque credunt ex Iudaeis. debitores sint legis faciendae, tu ut episcopus in toto orbe notissimus debes hanc promulgare sententiam et in adsensum tuum omnes coepiscopos trahere. ego in paruo tuguriunculo cum monachis, id est conpeccatoribus meis de magnis statuere non audeo, nisi hoc ingenue confiteri, me maiorum scripta legere et in commentariis secundum omnium consuetudinem uarias ponere explanationes, ut e multis sequatur unusquisque quod uelit. quod quidem puto te et in saeculari litteratura et in diuinis libris legisse et probasse.

  38. 75.6.1

    Hanc autem expositionem, quam primus Origenes in decimo Stromatum libro, ubi epistulam Pauli ad Galatas interpretatur, et ceteri deinceps interpretes sunt secuti, illa uel maxime causa subintroducunt, ut Porphyrio respondeant blasphemanti, qui Pauli arguit procacitatem, quod principem apostolorum Petrum ausus sit reprehendere et arguere in faciem ac ratione constringere, quod male fecerit, id est in eo errore fuerit, in quo fuit ipse, qui alium arguit delinquentem. quid dicam de Iohanne, qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit ecclesiam et proprie super hoc capitulo latissimum exarauit librum, in quo Origenis et ueterum sententiam est secutus? si igitur me reprehendis errantem, patere me, quaeso, errare cum talibus et, cum me erroris mei multos socios habere perspexeris, tu ueritatis tuae saltem unum adstipulatorem proferre debebis. haec de explanatione unius capituli epistulae ad Galatas.

  39. 75.7.1

    Sed ne uidear aduersum rationem tuam niti testium numero et occasione uirorum inlustrium subterfugere ueritatem nec manum audere conserere, breuiter de scripturis exempla proponam. in actibus apostolorum uox facta est ad Petrum dicens: Surge, Petre, occide et manduca, id est omnia animalia quadrupedum et serpentium terrae et uolatilium caeli. quo dicto ostenditur nullum hominem secundum naturam esse pollutum, sed aequaliter omnes ad Christi euangelium prouocari. ad quod Petrus respondit: Absit, quia numquam manducaui commune et inmundum. et uox secundo ad eum facta est: Quae deus purificauit, tu ne commune dixeris. iuit itaque Caesaream et ingressus ad Cornelium aperiens os suum dixit: In ueritate comperio, quoniam non est personarum acceptor deus, sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi. denique cecidit spiritus sanctus super eos et obstipuerunt ex circumcisione fideles, qui uenerant cum Petro, quod et in nationes gratia spiritus sancti esset effusa. tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Iudaea, quia et gentes recepissent uerbum dei. cum autem ascendisset Petrus Hierosolymam, disceptabant aduersus illum, qui erant ex circumcisione, dicentes: Quare introisti ad uiros praeputium habentes et manducasti cum illis? quibus omni ratione exposita nouissime orationem suam hoc sermone conclusit: Si ergo \'eandem gratiam dedit illis deus sicut et nobis, qui credidimus in dominum Iesum Christum, ego quis eram, qui possem prohibere deum? his auditis tacuerunt et glorificauerunt deum dicentes: Ergo et gentibus deus paenitentiam ad uitam dedit. rursum, cum multo post tempore Paulus et Barnabas uenissent Antiochiam et congregata ecclesia rettulissent, quanta fecisset deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei, quidam descendentes de Iudaea docebant fratres atque dicebant: Nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salui fieri. commota igitur seditione non minima aduersum Paulum et Barnaban statuerunt ascendere et ipsi, qui accusabantur, et hi, qui accusabant, ad apostolos et presbyteros Hierosolymam super hac quaestione, cumque Hierosolymam perrexissent et surrexissent quidam de haeresi Pharisaeorum, qui cre- diderant in Christo, dicentes: Oportet circumcidi eos et praecipere illis, ut seruent legem Moysi, et magna super hoc uerbo oriretur quaestio, Petrus solita libertate: Viri, inquit, fratres, uos scitis, quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit deus per os meum audire gentes uerbum euangelii et credere et, qui nouit corda, deus testimonium perhibuit dans illis spiritum sanctum sicut et nobis et nihil discreuit inter nos et illos fide purificans corda eorum. nunc ergo quid temptatis deum inponere iugum super ceruicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? sed per gratiam domini nostri Iesu Christi credimus saluari, quem ad modum et illi. tacuit autem omnis multitudo et in sententiam eius Iacobus apostolus et omnes simul presbyteri transierunt.

  40. 75.8.1

    Haec non debent molesta esse lectori sed et illi et mihi utilia, ut probemus ante apostolum Paulum non ignorasse Petrum, immo principem huius fuisse decreti legem post euangelium non seruandam. denique tantae Petrus auctoritatis fuit, ut Paulus in epistula sua scripserit: Deinde post annos tres ueni Hierosolymam uidere Petrum et mansi apud illum diebus quindecim, rursumque in consequentibus: Post annos quattuordecim ascendi iterum Hierosolymam cum Barnaba adsumpto et Tito; ascendi autem secundum reuelationem et exposui illis euangelium, quod praedico inter gentes, ostendens non habuisse se securitatem euangelii praedicandi, nisi Petri et ceterorum, qui cum eo erant, fuisset sententia roboratum. statimque sequitur: Separatim autem his, qui uidebantur, ne forte in uacuum currerem aut cucurrissem. quare separatim et non in publico? ne fidelibus ex numero Iudaeorum, qui legem putabant esse seruandam et sic credendum in domino saluatore, fidei scandalum nasceretur. ergo et eo tempore, cum Petrus uenisset Antiochiam, licet hoc apostolorum acta non scribant, sed adfirmanti Paulo credendum sit, in faciem illi Paulus restitisse se scribit, quia reprehensibilis erat. prius enim, quam uenirent quidam a Iacobo, cum gentibus edebat; cum autem uenissent, subtrahebat se et segregabat timens eos, qui ex circumcisione erant. et consenserunt cum illo ceteri Iudaei, ita ut et Barnabas duceretur ab his in illa simulatione. sed cum uidissem, inquit, quod non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu, cum ludaeus sis, gentiliter et non iudaice uiuis, quo modo gentes cogis iudaizare? et cetera. nulli ergo dubium est, quod Petrus apostolus sententiae huius, cuius nunc praeuaricator arguitur, primus auctor extiterit. causa autem praeuaricationis timor est Iudaeorum; dicit enim scriptura, quod primum edebat cum gentibus, cum autem uenissent quidam a lacobo, subtrahebat se et segregabat timens eos, qui ei circumcisione erant. timet autem Iudaeos, quorum erat apostolus, ne per occasionem gentilium a fide Christi recederent et imitator pastoris boni perderet gregem sibi creditum.

  41. 75.9.1

    Sicut igitur ostendimus Petrum bene quidem sensisse de abolitione legis Mosaicae, sed ad simulationem obseruandae eius timore compulsum, uideamus, an ipse Paulus, qui alium arguit, tale quid fecerit. legimus in eodem libro: Perambulabat autem Paulus Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias peruenitque in Derben et Lystram. et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis patre gentili. huic testimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconio fratres. hunc uoluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis; sciebant enim omnes, quod pater eius gentilis esset. o beate apostole Paule, qui in Petro reprehenderas simulationem, quare se subtraxisset a gentibus propter metum Iudaeorum, qui a Iacobo uenerant, cur Timotheum, filium hominis gentilis utique et ipsum gentilem — neque enim Iudaeus erat, qui non fuerat circumcisus —, contra sententiam tuam circumcidere cogeris? respondebis mihi: Propter Iudaeos, qui erant in illis locis\'. qui igitur tibi ignoscis in circumcisione discipuli uenientis ex gentibus, ignosce et Petro, praecessori tuo, quod aliqua fecerit meta fidelium Iudaeorum. rursum scriptum est: Paulus uero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus \'uale\' dicens nauigauit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila et totondit sibi in Cenchris caput; uotum enim habuerat. esto, ut ibi Iudaeorum timore compulsus sit facere, quod nolebat: quare comam nutriuit ex uoto et postea eam in Cenchris totondit ex lege, quod Nazaraei, qui se deo uouerint, iuxta praecepta Moysi facere consuerunt?

  42. 75.10.1

    Verum haec ad comparationem eius rei, quae sequitur, parua sunt. refert Lucas, sacrae scriptor historiae: Cum uenissemus Hierosolymam, libenter exceperunt nos fratres et sequenti die Iacobus et omnes seniores, qui cum eo erant, euangelio illius comprobato dixerunt ei: Vides, frater, quot milia sunt in Iudaea, qui crediderunt in Christo et hi omnes aemulatores legis. audierunt autem de te, quia discessionem doces a Moyse eorum, qui per gentes sunt, Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi. quid ergo est? utique oportet conuenire multitudinem; audient enim te superuenisse. hoc ergo fac, quod tibi dicimus. sunt nobis uiri quattuor uotum habentes super se; his adsumptis sanctifica te cum ipsis et inpende in eos, ut radant capita, et scient omnes, quia, quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. tunc Paulus adsumptis uiris postera die purificatus cum illis intrauit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. o Paule, et in hoc te rursum interrogo, cur caput raseris, cur nudipedalia exercueris de caeremoniis Iudaeorum, cur obtuleris sacrificia et secundum legem hostiae pro te fuerint immolatae. utique respondebis: \'Ne scandalizarentur, qui ex Iudaeis crediderant\'. simulasti ergo Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceres, et hanc ipsam simulationem Iacobus te et ceteri docuere presbyteri. sed tamen euadere non potuisti: orta enim seditione cum occidendus esses, raptus es a tribuno et ab eo missus Caesaream sub custodia militum diligenti, ne te Iudaei quasi simulatorem ac destructorem legis occiderent, atque inde Romam perueniens in hospitio, quod tibi conduxeras, Christum et Iudaeis et gentibus praedicasti et sententia tua Neronis gladio confirmata est.

  43. 75.11.1

    Didicimus, quod propter metum Iudaeorum et Petrus et Paulus aequaliter finxerint legis se praecepta seruare. qua igitur fronte, qua audacia potest id Paulus in altero reprehendere, quod ipse commisit? ego, immo alii ante me exposuerunt causam, quam putauerant, non officiosum mendacium defendentes, sicut tu scribis, sed docentes honestam dispensationem, ut et apostolorum prudentiam demonstrarent et blasphemantis Porphyrii inpudentiam cohercerent, qui Paulum et Petrum puerili dicit inter se pugnasse certamine, immo exarsisse Paulum in inuidiam uirtutum Petri et ea scripsisse iactanter, uel quae non fecerit uel, si fecit, procaciter fecerit in alio reprehendens, quod ipse commisp-rit. interpretati sunt illi, ut potuerunt; tu quo modo istum locum edisseres? utique meliora dicturus, qui ueterum sententiam reprobasti.

  44. 75.12.1

    Scribis ad me in epistula: \'Neque enim a me docendus es, quo modo intellegatur, quod idem dicit: Factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, utludaeos lucrifacerem et cetera, quae ibi dicuntur compassione misericordi, non simulatione fallaci. fit enim tamquam aegrotus, qui ministrat aegroto, non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat, quem ad modum sibi seruiri uellct, si ipse aegrotaret. nam utique Iudaeus erat, Christianus autem factus non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae conuenienter ille populus et legitime tempore, quo oportebat, acceperat. ideoque suscepit ea celebranda, cum iam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his, qui ea uellent. sicut a parentibus per legem acceperant, custodire, etiam cum in Christum credidissent, non tamen in eis iam constituerent spem salutis, quoniam per dominum Iesum salus ipsa, quae illis sacramentis significabatur, aduenerat\'. totius sermonis tui, quem disputatione longissima protraxisti, hic sensus est, ut Petrus non errauerit in eo, quod his, qui ex ludaeis n crediderant, putauerit legem esse seruandam, sed in eo a recti linea deuiarit, quod gentes cogeret iudaizare, cogeret autem non docentis imperio sed conuersationis exemplo; et Paulus non contraria sit locutus his, quae ipse gesserat. sed quare Petrus eos, qui ex gentibus erant, iudaizare compelleret.

  45. 75.13.1

    Haec ergo summa est quaestionis, imrno sententiae tuae, ut post euangelium Christi bene faciant credentes Iudaei, si legis mandata custodiant, hoc est si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus, si filios circumcidant, si sabbatum seruent, ut Paulus in Timotheo et omnes obseruauere Iudaei. si hoc uerum est, in Cerinthi et Hebionis haeresin delabimur, qui credentes in Christo propter hoc solum a parentibus anathematizati sunt, quod legis caeremonias Christi euangelio miscuerunt et sic noua confessi sunt, ut uetera non amitterent. quid dicam de Hebionitis, qui Christianos esse se simulant? usque hodie per totas orientis synagogas inter Iudaeos haeresis est, quae dicitur Minaeorum et a Pharisaeis huc usque damnatur, quos uulgo Nazaraeos nuncupant, qui credunt in Christum filium dei natum de Maria uirgine et eum dicunt esse, qui sub Pontio Pilato et passus est et resurrexit, in quem et nos credimus. sed dum uolunt et Iudaei esse et Christiani, nec Iudaei sunt nec Christiani. oro ergo te, ut, qui nostro uulnusculo medendum putas, quod acu foratum. immo punctum dicitur, huius sententiae medearis uulneri. quod lancea et, ut ita dicam, phalaricae mole percussum est. neque enim eiusdem est criminis in explanatione scripturarum diuersas maiorum sententias ponere et haeresin sceleratissimam rursus in ecclesiam introducere. sin autem haec nobis incumbit necessitas, ut Iudaeos cum legitimis suis suscipiamus. et licebit eis obseruare in ecclesiis Christi, quod exercuerunt in synagogis satanae, — dicam, quod sentio — non illi Christiani fient, sed nos Iudaeos facient.

  46. 75.14.1

    Quis enim hoc Christianorum patienter audiat, quod in tua epistula continetur: Iudaeus erat Paulus, Christianus autem factus non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae conuenienter ille populus et legitime tempore, quo oportebat, acceperat. ideoque suscepit ea celebranda, cura iam Christi esset apostolus. ut doceret non esse perniciosa his, qui ea uellent, sicut a parentibus per legem acceperant, custodire*. rursum obsecro te, ut pace tua meum dolorem audias. Iudaeorum Paulus caeremonias obseruabat, cum iam Christi esset apostolus, et dicis eas non esse perniciosas his, qui eas uelint, sicut a parentibus acceperint, custodire. ego e contrario loquar et reclamante mundo libera uoce pronuntiem caeremonias Iudaeorum et perniciosas esse et mortiferas Christianis et, quicumque eas obseruauerit siue ex Iudaeis siue ex gentibus, eum in barathrum diaboli deuolutum. finis enim legis Christus est ad iustitiam omni credenti, Iudaeo scilicet atque gentili; neque enim omni credenti erit finis ad iustitiam, si Iudaeus excipitur. et in euangelio legimus: Lex et prophetae usque ad Iohannem Baptistam, et in alio loco: Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum soluebat sabbatum. sed et patrem suum dicebat deum aequalem se faciens deo, et iterum: De plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia, quia lex per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est. pro legis gratia. quae praeteriit, gratiam euangelii accepimus permanentem et pro umbris et imaginibus ueteris instrumenti ueritas per Iesum Christum facta est. Hieremias quoque ei persona dei uaticinatur: Ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo domui Israhel et domui Iuda testamentum nouum non secundum testamentum. quod disposui patribus eorum in die. quando adprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. obserua, quid dicat, quod non populo gentilium. cum quo ante non fecerat testamentum, sed populo Iudaeorum, cui legem dederat per Moysen, testamentum nouum euangelii repromittat, ut nequaquam uiuant in uetustate litterae sed in nouitate spiritus. Paulus autem, super cuius nomine nunc quaestio uentilatur, crebras huiusce modi ponit sententias, e quibus breuitatis studio pauca subnectam: Ecce ego Paulus dico uobis, quoniam, si circumcidamini, Christus uobis nihil prodest, et iterum: Euacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a gratia excidistis, et infra: Si spiritu ducimini, iam non estis sub lege. ex quo apparet, qui sub lege est non dispensatiue, ut nostri uoluere maiores, sed uere, ut tu intellegis, eum sanctum spiritum non habere. qualia sint autem praecepta legalia, deo docente discamus: Ego, inquit, dedi eis praecepta non bona et iustificationes, in quibus 11 non uiuant in eis. haec dicimus, non quo legem iujta Manichaeum et Marcionem destruamus, quam et sanctam et spiritalem iuxta apostolum nouimus, sed quod, postquam fides uenit et temporum plenitudo, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus et nequaquam sub paedagogo sed sub adulto et domino et herede uiuamus.

  47. 75.15.1

    Sequitur m epistula tua: \'Non ideo Petrum emendauit. quod paternas traditiones obseruaret, quod si facere uellet. nec mendaciter nec incongrue faceret\\ iterum dico: episcopus es ecclesiarum Christi magister; ut probes uerum esse. quod adseris, suscipe aliquem Iudaeorum, qui factus Christianus natum sibi filium circumcidat, qui obseruet sabbata. qui abstineat se a cibis. quos dens creauit ad utendum cum gratiarum actione, qui quarta decima die mensis primi agnum mactet ad uesperam, et. cum hoc feceris, immo non feceris — scio enim te Christianum et rem sacrilegam non esse facturum —, uelis nolis tuam sententiam reprobabis et tunc disces opere difficilius esse confirmare sua quam aliena reprehendere. ac ne forsitan tibi non crederemus, immo non intellegeremus, quid diceres — frequenter enim in longum sermo protractus caret intellegentia et, dum non sentitur, ab inperitis minus reprehenditur —, inculcas et replicas: \'Hoc ergo Iudaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant). quod est malum Iudaeorum, quod Paulus dimiserat? utique illud, quod sequitur, \'quod ignorantes\', inquit, \'dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti; deinde quod post passionem et resurrectionem Christi dato ac manifestato sacramento gratiae secundum ordinem Melchisedech adhuc putabant uetera sacramenta non ex consuetudine sollemnitatis sed ex necessitate salutis esse celebranda, quae tamen si numquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei martyres fierent; postremo illud, quod praedicatores gratiae Christianos Iudaei tamquam hostes legis persequerentur. hos atque eius modi errores et uitia dicit se damna et stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret\'.

  48. 75.16.1

    Didicimus per te, quae apostolus Paulus mala reliquerit Iudaeorum; rursum te docente discamus, quae bona eorum tenuerit. \'obseruationes\', inquis, \'legis, quas more patrio celebrabant, sicut ab ipso Paulo celebratae sunt sine ulla salutis necessitate\'. quid uelis dicere \'sine ulla salutis necessitate\', non satis intellego. si enim salutem non adferunt, cur obseruantur ? si autem obseruanda sunt, utique salutem adferunt, maxime quae seruata martyres faciunt. non enim obseruarentur, nisi adferrent salutem. neque enim indifferentia sunt inter bonum et malum, sicut philosophi disputant: bonum est continentia, malum luxuria, inter utrumque indifferens ambulare, digerere alui stercora, capitis naribus purgamenta proicere, sputa rheumatis iacere; hoc nec bonum nec malum est; siue enim feceris siue non feceris, nec iustitiam habebis nec iniustitiam. obseruare autem legis caeremonias non potest esse indifferens, sed aut malum est aut bonum est. tu dicis bonum, ego adsero malum et malum non solum his, qui ex gentibus, sed et his, qui ex Iudaico populo crediderunt. in hoc, nisi fallor, loco dum aliud uitas, ad aliud deuolueris. dum enim metuis Porphyrium blasphemantem, in Hebionis incurris laqueos his, qui credunt ex Iudaeis, obseruandam legem esse decernens. et quia periculosum intellegis esse, quod dicis, rursum illud superfluis uerbis temperare conaris: \'Sine ulla salutis necessi- tate, sicut Iudaei celebrandas putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat\'.

  49. 75.17.1

    Petrus igitur simulauit legis custodiam, iste autem reprehensor Petri audacter obseruauit legitima; sequitur enim in epistula tua: \'Nam si propterea illa sacramenta celebrauit. quia simulauit se Iudaeum, ut illos lucrifaceret, cur non etiam sacrificauit cum gentibus, quia et his, qui sine lege erant, tamquam sine lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret, nisi quia et illud fecit ut natura Iudaeus et hoc totum dixit, non ut fallaciter se fingeret esse, quod non erat, sed ut misericorditer ita subueniendum esse sentiret, ac si ipse in eo errore laboraret, non scilicet mentientis astu sed compatientis affectu?* bene defendis Paulum, quod non simulauerit errorem Iudaeorum, sed uere fuerit in errore neque imitari uoluerit Petrum mentientem, ut, quod erat, metu Iudaeorum dissimularet, sed tota libertate Iudaeum esse se diceret. nouam clementiam apostoli! dum Iudaeos Christianos uult facere, ipse Iudaeus factus est. non enim poterat luxuriosos ad frugalitatem reducere, nisi se luxuriosum probasset, et misericorditer, ut ipse dicis, subuenire miseris, nisi se miserum ipse sentiret. uere enim miselli et misericorditer deplorandi, qui contentione sua et amore legis abolitae apostolum Christi fecere Iudaeum. nec multum interest inter meam et tuam sententiam, quia ego dico et Petrum et Paulum timore fidelium Iudaeorum legis exercuisse, immo simulasse mandata, tu autem adseris hoc eos fecisse clementer \'non mentientis astu sed compatientis affectu\', dum modo illud constet uel metu uel misericordia eos simulasse se esse, quod non erant. illud autem argumentum, quo aduersum nos uteris, quod et gentilibus debuerit gentilis fieri, si ludaeis Iudaeus factus est, magis pro nobis facit. sicut enim non fuit uere Iudaeus. sic nec uere gentilis erat, et sicut non fuit uere gentilis, sic nec uere Iudaeus erat. in eo autem imitator gentilium est. quia praeputium recipit in fide Christi et indifferenter permittit uesci cibis, quos damnant Iudaei. non cultu, ut tu putas, idolorum; in Christo enim Iesu nec circumcisio est aliquid nec praeputium sed obseruatio mandatorum dei..

  50. 75.18.1

    Quaeso igitur et te iterum atque iterum deprecor, ut ignoscas disputatiunculae meae et, quod modum meum egressus sum, tibi inputes, qui coegisti, ut rescriberem, et mihi cum Stesichoro oculos abstulisti. nec me putes magistrum esse mendacii, qui sequor Christum dicentem: Ego sum uia et uita et ueritas, nec potest fieri, ut ueritatis cultor mendacio colla submittam, neque mihi inperitorum plebeculam concites, qui te uenerantur ut episcopum et in ecclesia declamantem sacerdotii honore suscipiunt, me autem aetatis ultimae et paene decrepitum ac monasterii et ruris secreta sectantem parui pendunt, et quaeras tibi, quos doceas siue reprehendas. ad nos enim tantis maris atque terrarum a te diuisos spatiis uix uocis tuae sonus peruenit et, si forsitan litteras scripseris, ante eas Italia ac Roma suscipiet, quam ad me, cui mittendae sunt, deferantur.

  51. 75.19.1

    Quod autem in aliis quaeris epistulis, cur mea prior in libris canonicis interpretatio asteriscos habeat et uirgulas praenotatas et postea aliam translationem absque his signis ediderim, pace tua dixerim, uideris mihi non intellegere, quod quaesisti. illa enim interpretatio septuaginta interpretum est et, ubicumque uirgulae, id est obeli sunt, significatur, quod septuaginta plus dixerint, quam habetur in Hebraeo, ubi autem asterisci, id est stellae praelucentes, ex Theodotionis editione ab Origene additum est; et ibi Graeca transtulimus, hic de ipso Hebraico, quod intellegebamus, expressimus sensuum potius ueritatem quam uerborum interdum ordinem conseruantes. et miror, quo modo septuaginta interpretum libros legas non puros, ut ab eis editi sunt, sed ab Origene emendatos siue corruptos per obelos et asteriscos et Christiani hominis interpretatiunculam non sequaris, praesertim cum ea, quae addita sunt, ex hominis Iudaei atque blasphemi post passionem Christi editione transtulerit. uis amator esse uerus septuaginta interpretum, non legas ea, quae sub asteriscis sunt, immo rade de uoluminibus, ut ueterum te fautorem probes. quod si feceris, omnes ecclesiarum bibliothecas condemnare cogeris. uix enim unus aut alter inuenietur liber, qui ista non habeat.

  52. 75.20.1

    Porro quod dicis non debuisse me interpretari post ueteres et nouo uteris syllogismo: Aut obscura fuerunt, quae interpretati sunt septuaginta, aut manifesta; si obscura, te quoque in eis falli potuisse credendum est, si manifesta, illos in eis falli non potuisse perspicuum est, tuo tibi sermone respondeo. omnes ueteres tractatores, qui nos in domino praecesserunt et qui scripturas sanctas interpretati sunt, aut obscura interpretati sunt aut manifesta. si obscura, quo modo tu post eos ausus es disserere, quod illi explanare non potuerunt? si manifesta, superfluum est te uoluisse disserere, quod illos latere 11011 potuit maxime in explanatione psalmorum, quos apud Graecos interpretati sunt multis uoluminibus primus Origenes. secundus Eusebius Caesariensis, tertius Theodorus Heracleotes, quartus Asterius Scythopolita, quintus Apollinaris Laodicenus. sextus Didymus Alexandrinus. feruntur et diuersorum in paucos psalmos opuscula, sed nunc de integro psalmorum corpore dicimus. apud Latinos autem Hilarius Pictauensis et Eusebius Vercellensis episcopus Origenem et Eusebium transtulerunt, quorum priorem et noster Ambrosius in quibusdam secutus est. respondeat mihi prudentia tua, quare post tantos et tales interpretes in explanatione psalmorum diuersa senseris. si enim obscuri sunt psalmi, te quoque in eis falli potuisse credendum est, si manifesti, illos in eis falli potuisse non creditur. ac per hoc utroque modo superflua erit interpretatio tua et hac lege post priores nullus loqui audebit et. quodcumque alius occupauerit, alius de eo scribendi licentiam non habebit. quin potius humanitatis tuae est, in quo ueniam tibi tribuis, indulgere et ceteris. ego enim non tantum uetera abolere conatus sum, quae linguae meae hominibus emendata de Graeco in Latinum transtuli, quam ea testimonia, quae a ludaeis praetermissa sunt uel corrupta. proferre in medium, ut scirent nostri, quid Hebraea ueritas contineret. si cui legere non placet, nemo compellit inuitum. bibat uinum uetus cum suauitate et nostra musta contemnat, quae in explanatione priorum edita sunt, ut, sicubi illa non intelleguntur, ex nostris manifestiora fiant. quod autem genus interpretationis in scripturis sanctis sequendum sit, liber, quem scripsi de optimo genere interpretandi, et omnes praefatiunculae diuinorum uoluminum, quas editioni nostrae praeposuimus, explicant ad illasque prudentem lectorem remittendum puto. et si me, ut dicis, in noui testamenti emendatione suscipis exponisque causam, cur suscipias. quia plurimi linguae Graecae habentes scientiam de meo possent opere iudicare, eandem integritatem debueras etiam in ueteri credere testamento, quod non nostra confinximus. sed, ut apud Hebraeos inuenimus, diuina transtulimus. sicubi dubitas, Hebraeos interroga.

  53. 75.21.1

    Dices: Quid, si Hebraei aut respondere noluerint aut mentiri uoluerint? tota frequentia Iudaeorum in mea interpretatione reticebit, nullus si inueniri poterit, qui Hebraeae linguae habeat notitiam, aut omnes imitabuntur illos ludaeos. quos dicis in Africae repertos oppidulo in meam calumniam conspirasse? huiusce modi enim in epistula tua texis fabulam: \'Quidam frater noster episcopus cum lectitari instituisset in ecclesia, cui praeest, interpretationem tuam, mouit quiddam longe aliter a te positum apud Ionam prophetam, quam erat omnium sensibus memoriaeque inueteratum et tot aetatum successionibus decantatum. factus est tantus tumultus in plebe maxime Graecis arguentibus et inflammantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur episcopus — Oea quippe ciuitas erat — Iudaeorum testimonium flagitare. utrum autem illi inperitia an malitia hoc esse in Hebraeis codicibus responderunt, quod et Graeci et Latini habebant atque dicebant? quid plura? coactus est homo uelut mendositatem corrigere uolens post magnum periculum non remanere sine plebe. unde etiam nobis uidetur aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse\'.

  54. 75.22.1

    Dicis me in Iona propheta male quiddam interpretatum et seditione populi conclamante propter unius uerbi dissonantiam episcopum paene sacerdotium perdidisse. et quid sit illud, quod male interpretatus sim, subtrahis auferens mihi occasionem defensionis meae, ne, quicquid dixeris, me respon. dente soluatur, nisi forte ut ante annos plurimos cucurbita uenit in medium adserente illius temporis Cornelio et Asinio Pollione me hederam pro cucurbita transtulisse. super qua re in commentario Ionae prophetae plenius respondimus hoc tantum nunc dixisse contenti, quod in eo loco, ubi septuaginta interpretes cucurbitam et Aquila cum reliquis hederam transtulerunt. id est ϰιττόν, in Hebraeo uolumine ciceion scriptum habet, quam uulgo Syri ciceiam uocant; est autem genus uirgulti lata habens folia in modum pampini cumque plantatum fuerit, cito consurgit in arbusculam absque ullis calamorum et hastilium adminiculis, quibus et cucurbitae et hederae indigent, suo trunco se sustinens. hoc ergo uerbum de uerbo edisserens si ciceion transferre uoluissem, nullus intellegeret, si cucurbitam, id dicerem, quod in Hebraico non habetur; hederam posui, ut ceteris interpretibus consentirem.. sin autem Iudaei uestri, ut ipse adseris, malitia uel inperitia hoc dixerunt esse in uoluminibus Hebraeorum, quod in Graecis et Latinis codicibus continetur, manifestum est eos aut Hebraeas litteras ignorare aut ad inridendos cucurbitarios noluisse mentiri. peto in fine epistulae, ut quiescentem senem olimque ueteranum militare non cogas et rursum de uita periclitari. tu, qui iuuenis es et in pontificali culmine constitutus, doceto populos et nouis Africae frugibus Romana tecta locupleta. mihi sufficit cum auditore ac lectore pauperculo in angulo monasterii susurrare.

  55. 76.1.1

    Vobis, Donatistae, catholica ecclesia dicit: Filii hominum, usque quo graues corde? ut quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium? ut quid uos a totius orbis unitate nefario schismatis sacrilegio diuisistis? adtenditis falsa, quae uobis dicuntur ab hominibus aut mentientibus aut errantibus de traditione codicum diuinorum, ut in haeretica separatione moriamini, et non adtenditis, quod uobis ipsi codices dicunt, ut in catholica pace uiuatis. quare aperitis aures ad sermonem hominum dicentium, quod numquam probare potuerunt, et surdi estis aduersus sermonem dei dicentis: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit (et seminibus\' tamquam in multis, sed tamquam in uno (et semini tuo\', quod est Christus. in semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes. erigite oculos cordis et considerate totum orbem terrarum, quo modo in semine Abrahae benedicuntur omnes gentes. tunc ab uno credebatur, quod nondum uidebatur; uos iam uidetis et adhuc inuidetis. passio domini pretium est orbis terrarum, ille totum orbem redemit et uos cum toto orbe ad lucrum uestrum non concordatis, sed potius in damnum uestrum in parte litigatis, ut totum perdatis. audite in psalmo, quo pretio redempti sumus: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia * ossamea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem. quare diuisores uestimentorum domini esse uultis et tunicam illam caritatis desuper textam, quam nec persecutores eius diuiserunt, tenere cum toto orbe non uultis? in psalmo ipso legitur, quia totus orbis eam tenet: Commemorabuntur, inquit, et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium. quoniam ipsius est regnum et ipse dominabitur gentium. aperite aures cordis et audite, quia deus deorum dominus locutus est et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum; ex Sion species decoris e ius. si hoc non uultis intellegere, audite euangelium iam per os proprium loquente ipso domino et dicente: Quia oportebat de Christo compleri omnia, quae de iilo scripta sunt in lege et prophetis et psalmis, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipiens ab Hierusalem. quod in psalmo dixit \'uocauit terram a solis ortu usque ad occasum\', hoc in euangelio \'per omnes gentes\' et, quod in psalmo dixit (ei Sion species decoris eius\', hoc in euangelio dixit incipiens ab Hierusalem\'.

  56. 76.2.1

    Fingitis uos ante tempus messis fugere permixta zizania, quia uos estis sola zizania. nam si frumenta essetis, permixta zizania toleraretis et a segete Christi non uos diuideretis. de zizaniis quidem dictum est: Quoniam abundauit iniquitas, refrigescet caritas multorum, sed et de tritico dictum est: Qui perseuerauerit in finem usque, hic saluus erit. quare creditis creuisse zizania et mundum repleuisse, triticum autem decreuisse et in sola Africa mansisse? Christianos uos dicitis et Christo contradicitis. ipse dixit: Sinite utraque crescere usque ad messem, non dixit: Crescant zizania, decrescant frumenta; ipse dixit: Ager est hic mundus, non dixit: Ager est Africa; ipse dixit: Messis est finis saeculi, non dixit: Messis est tempus Donati; ipse dixit: Messores angeli sunt, non dixit: Messores principes Circumcellionum sunt. sed quia pro zizaniis triticum accusastis, uos esse zizania demonstrastis et, quod est grauius, ante tempus uos a tritico separastis. maiores enim uestri, in quorum sacrilega praecisione perseueratis, quidam gestis municipalibus codices sanctos et instrumenta ecclesiae persecutoribus tradiderunt, quidam eos fatentes dimiserunt et eis communicauerunt et utrique Carthaginem furiosa factione conuenerunt, de crimine traditionis, de quo ipsi inter se iam consenserant, inauditos damnauerunt, episcopum contra episcopum ordinauerunt, altare contra altare erexerunt. postea litteras ad imperatorem Constantinum, ut inter Afros episcopi transmarini iudicarent, miserunt; datis iudicibus, quos postulauerant, et Romae iudicantibus non obtemperauerunt; episcopos apud imperatorem, tamquam male iudicauerint, arguerunt; ab aliis rursus episcopis ad Arelatum missis ad ipsum imperatorem appellauerunt; ab ipso auditi et calumniatores inuenti in eodem scelere permanserunt. euigilate ad salutem, amate pacem, redite ad unitatem. haec nobis, quem ad modum gesta sint, quando uultis, omnia recitamus...

  57. 76.3.1

    Ille communicat malis, qui consentit factis malorum, non qui tolerat in agro dominico zizania usque ad messem uel paleam usque ad ultimam uentilationem. si malos odistis, uos ipsi mutamini ab scelere schismatis; si malorum permixtionem timeretis, Optatum inter uos in apertissima iniquitate uiuentem per tot annos non teneretis. quem cum modo martyrem dicitis, superest, ut eum, propter quem mortuus est, Christum dicatis. postremo quid uos offendit orbis Christianus, a quo uos nefario furore praecidistis? et quid uos promeruerunt Maximianistae, quos a uobis damnatos et per iudicia publica de basilicis proturbatos in suo rursus honore recepistis? quid uos offendit pax Christi, contra quam uos diuiditis ab eis, quos infamatis? et quid uos promeruit pai Donati, pro qua suscipitis, quos damnatis? Felicianus Mustitanus modo uobiscum est. legimus eum prius in uestro concilio damnatum et a uobis postea in iudicio proconsulis accusatum et in Mustitana ciuitate gestis municipalibus oppugnatum.

  58. 76.4.1

    Si traditio codicum scelerata est, quia deus in regem, qui Hieremiae librum incendit, morte bellica uindicauit, quanto sceleratius est sacrilegium schismatis, cuius auctores, quibus Maximianistas comparastis, aperta terra uiuos absorbuit! quo modo ergo crimen traditionis nobis obicitis, quod non probatis. et schismaticos uestros et damnatis et acceptatis? si propterea iusti estis, quia persecutionem per imperatores passi estis, iustiores uobis sunt ipsi Maximianistae, quos per iudices ab imperatoribus catholicis missos uos ipsi persecuti estis. si baptismum uos soli habetis, quid apud uos facit baptismus Maximianistarum in eis, quos baptizauit Felicianus damnatus, cum quibus est ad uos postea reuocatus? uel uobis laicis ad ista respondeant episcopi uestri, si nobiscum loqui nolunt, et cogitate pro salute uestra, quale sit hoc ipsum, quod nobiscum loqui nolunt. si lupi concilium fecerunt, ut pastoribus non respondeant, quare oues consilium perdiderunt, ut ad luporum speluncas accedant?

  59. 77.1.1

    Non miror satanan fidelium animos perturbantem. cui resistite permanentes in spe promissorum dei, qui fallere non potest, qui non solum nobis in se credentibus et sperantibus et in eius caritate usque in finem perseuerantibus polliceri praemia aeterna dignatus est, uerum etiam temporalia scandala non defutura praedixit, quibus fidem nostram exerceri et probari oporteret; ait enim: Quoniam abundauit iniquitas, refrigescet caritas multorum; sed continuo subiecit: Qui autem perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. quid ergo mirum, si homines seruis dei detrahunt et, quia eorum uitam peruertere non possunt, famam decolorare conantur, cum ipsum deum et dominum eorum cotidie blasphemare non cessent, cum eis displicet, quicquid contra eorum uoluntatem iusto et occulto iudicio facit? unde exhortor prudentiam uestram, domini dilectissimi meritoque honorandi fratres, ut scripturam dei, qui nobis haec omnia futura praenuntiauit et aduersus ea nos firmos esse debere praemonuit, contra hominum maledica uaniloquia suspicionesque temerarias corde Christianissimo cogitetis.

  60. 77.2.1

    Breuiter itaque dico caritati uestrae Bonifatium presbyterum in nullo crimine apud me fuisse detectum, nequaquam me de illo tale aliquid credidisse uel credere. quo modo ergo iuberem de numero presbyterorum nomen eius auferri uehementer terrente euangelio, ubi dominus ait: In quo iudicio iudicaueritis, iudicabimini? cum enim causa, quae inter illum et Spem exorta est, sub diuino examine pendeat secundum placitum eorum, quod uobis, si uolueritis, poterit recitari, quis ego sum, ut audeam dei praeuenire sententiam. in delendo uel supprimendo eius nomine, de quo nec suspicari temere mali aliquid episcopus debui nec dilucide iudicare homo de occultis hominum potui, cum in ipsis causis saecularibus, quando ad maiorem potestatem refertur arbitrium iudicandi, manentibus, sicuti erant, omnibus rebus expectetur illa sententia, unde iam non liceat prouocari, ne superiori cognitori fiat iniuria, si eius pendente iudicio aliquid fuerit commutatum? et utique multum interest inter diuinam et humanam quamlibet excelsissimam potestatem. domini dei nostri misericordia numquam uos deserat, domini dilectissimi et honorandi fratres.

  61. 78.1.1

    Utinam scripturae dei sollicita mente intendentes in quibusque scandalis adiutorio nostri sermonis non egeretis et ille uos potius consolaretur, qui consolatur et nos, qui non solum bona, quae sanctis et fidelibus suis est redditurus, uerum etiam mala, quibus erat hic mundus abundaturus, ante praedixit, ante conscribenda curauit, ut bona post saeculi finem secutura certiores expectaremus, quam mala similiter praenuntiata ante saeculi finem praecedentia sentiremus. unde et apostolus dicit: Quaecumque enim ante scripta sunt, ut nos doceremur, scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus ad deum. quid autem opus erat, ut ipse dominus Iesus non solum diceret: Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui, quod post saeculi finem futurum est uerum etiam exclamaret: Vae mundo ab scandalis, nisi ut nobis non blandiremur uenire nos posse ad sedes felicitatis aeternae, nisi temporalibus malis exerciti non defecerimus? quid opus fuit, ut diceret: Quoniam abundauit iniquitas, refrigescet caritas multorum, nisi ut illi, de quibus continuo locutus adiunxit: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, cum hac iniquitatis\' abundantia refrigescentem caritatem uiderent, non perturbarentur, non expauescerent, non quasi rebus insperatis et inopinatis contristati deficerent, sed potius uidentes accidere, quae futura praedicta sunt ante finem, patienter perseuerarent\', usque in finem, ut securi mererentur regnare post finem in ea uita, quae non habet finem?

  62. 78.2.1

    Proinde, carissimi, in isto scandalo, quo de Bonifatio presbytero nonnulli perturbantur, non uobis dico, ut non doleatis — qui enim ista non dolent, non est in eis caritas Christi; qui autem etiam de talibus gaudent, abundat in eis malignitas diaboli —, non quia in memorato presbytero apparuit aliquid, quod dignum damnatione iudicaretur, sed quia duo de domo nostra talem habent causam, ut unus eorum sine dubio perditus habeatur et sit alterius fama apud quosdam mala, apud quosdam dubia, etiam si non sit maculata conscientia. dolete ista, quoniam dolenda sunt, non tamen sic, ut eo dolore uestra caritas a bene uiuendo refrigescat, sed potius ad dominum deprecandum inardescat, ut, si innocens est presbyter uester, quod magis credo, quia, cum sensisset alterius motum inpudicum et inmundum, nec consentire uoluit nec tacere, cito eum sua diuina sententia manifestatum ministerio proprio repraesentet; si autem male sibi conscius, quod suspicari non audeo, uoluit alterius existimationem laedere, cum eius pudicitiam contaminare non posset, sicut dicit ipse, cum quo habet causam, non eum permittat suam occultare nequitiam, ut, quod homines inuenire non possunt, de quolibet eorum diuino iudicio propaletur.

  63. 78.3.1

    Cum enim me causa ista diu cruciasset nec inuenirem. quo modo unus e duobus conuinceretur, quamuis magis presbytero credidissem, cogitaueram primo sic ambos deo relinquere, donec in uno eorum, qui mihi suspectus erat. aliquid existeret, unde non sine iusta et manifesta causa de nostro habitaculo proiceretur. sed cum promoueri in clericatu sine illic per me siue alibi per litteras meas uehementissime conaretur, ego autem nullo modo adducerer ei homini, de quo tantum mali existimarem, manus ordinationis inponere aut per commendationem meam alicui fratri meo eum subintroducere, turbulentius agere coepit, ut, si ipse in clericatu non. promoueretur, nec presbyter Bonifatius in suo gradu esse permitteretur. in qua eius prouocatione cum uiderem Bonifatium nolle quibuslibet infirmis et ad suspicionem propensis de suae uitae dubitatione scandalum fieri paratumque esse honoris sui apud homines damnum perpeti potius quam in ea contentione, in qua non posset ignorantibus et dubitantibus uel ad male suspicandum procliuioribus suam demonstrare conscientiam, usque ad Ecclesiae perturbationem inaniter progredi, elegi aliquid medium, ut certo placito se ambo constringerent ad locum sanctum se pergituros, ubi terribiliora opera dei non sanam cuiusque conscientiam multo facilius aperirent et ad confessionem uel poena uel timore compellerent. ubique quidem deus est et nullo continetur uel includitur loco, qui condidit omnia, et eum a ueris adoratoribus in spiritu et ueritate oportet adorari, ut in occulto exaudiens in occulto etiam iustificet et coronet. uerum tamen ad ista, quae hominibus uisibiliter nota sunt, quis potest eius consilium perscrutari, quare in aliis locis haec miracula fiant, in aliis non fiant? multis enim notissima est sanctitas loci, ubi beati Felicis Nolensis corpus conditum est, quo uolui ut pergerent, quia inde nobis facilius fideliusque scribi potest, quicquid in eorum aliquo diuinitus fuerit propalatum. nam et nos nouimus Mediolani apud memoriam sanctorum, ubi mirabiliter et terribiliter daemones confitentur, furem quendam, qui ad eum locum uenerat, ut falsum iurando deciperet, compulsum fuisse confiteri furtum et, quod abstulerat, reddere. numquid non et Africa sanctorum martyrum corporibus plena est? et tamen nusquam hic scimus talia fieri. sicut enim, quod apostolus dicit, non omnes sancti dona habent curationum nec omnes habent diiudicationem spirituum, ita nec in omnibus memoriis sanctorum ista fieri uoluit ille, qui diuidit propria unicuique, prout uult.

  64. 78.4.1

    Quapropter cum ego noluissem hunc grauissimum dolorem cordis mei uobis perferre in notitiam, ne uos atrociter et inaniter contristando turbarem, fortassis ideo deus noluit uos latere, ut nobiscum orationibus incumbatis, ut, quod ipse in hac causa nouit, nos autem nosse non possumus, etiam nobis manifestare dignetur. nomen autem presbyteri propterea non ausus sum de numero collegarum eius uel supprimere uel delere, ne diuinae potestati, sub cuius examine causa adhuc pendet, facere uiderer iniuriam, si illius iudicium meo uellem praeiudicio praeuenire. quod nec in negotiis saecularibus iudices faciunt, quando causae dubitatio ad maiorem potestatem refertur, ut pendente relatione aliquid audeant commutare. et in episcoporum concilio constitutum est nullum clericum, qui nondum conuictus sit, suspendi a communione debere, nisi ad causam suam examinandam se non praesentauerit. Bonifatius tamen hanc humilitatem suscepit, ut nec litteras acciperet, quibus in peregrinationem honorem suum quaereret, ut in eo loco, ubi ambo ignoti sunt, circa ambos aequalitas seruaretur. et nunc, si uobis placet, ut nomen eius non recitetur, ne his, qui ad ecclesiam nolunt accedere, sicut ait apostolus, demus occasionem quaerentibus occasionem, non erit hoc nostrum factum sed eorum, quorum causa fuerit factum. quid enim obest homini, quod ex illa tabula non uult eum recitari humana ignorantia, si de libro uiuorum non eum delet iniqua conscientia?

  65. 78.5.1

    Proinde, fratres mei, qui timetis deum, mementote, quod ait apostolus Petrus: Quoniam aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens. quem deuoret. quem non potest deuorare seductum ad nequitiam, famam ipsius inquinare conatur, ut, si fieri potest. opprobriis hominum et malarum linguarum detractione deficiat et sic in eius fauces ruat. si autem nec famam innocentis maculare potuerit, hoc ei persuadere temptat, ut per maliuolas suspiciones de fratre suo iudicet et sic ab illo implicatus absorbeatur. et quis omnes eius captiones et circumuentiones uel comprehendere uel enumerare sufficiat? aduersus haec tamen tria, quae ad causam praesentem pertinent, prius, ne mala exempla imitando ad nequitiam seducamini, ita uos per apostolum adloquitur deus: Ne sitis iugum ducentes cum infidelibus; quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras? item alio loco: Nolite, inquit, seduci: corrumpunt mores bonos conloqui mala. sobrii estote. iusti et nolite peccare. ut autem linguis detrahentium non deficiatis, sic per prophetam dicit: Audite me, qui scitis iudicium, populus meus, in quorum corde lex mea est. opprobria hominum nolite metuere et detractione eorum ne superemini nec, quod uos spernant, magni duxeritis. sicut enim uestimentum ita per tempus absumentur et sicut lana a tinea comedentur, iustitia autem mea in aeternum manet. iam uero ne maliuolo animo de seruis dei falsa suspicando pereatis, illud apostolicum recordamini, ubi ait: Nolite ante tempus quicquam iudicare, donec ueniat dominus et inluminet abscondita tenebrarum; et manifestabit cogitationes cordis et tunc laus erit unicuique a deo. et item illud, quod scriptum est: Quae manifesta sunt, uobis; quae autem occulta sunt, domino deo uestro.

  66. 78.6.1

    Manifestum est quidem, quia ista in ecclesia non accidunt sine graui tristitia sanctorum atque fidelium; uerum tamen consoletur nos, qui cuncta praedixit atque, ut abundantia iniquitatis non refrigescamus, sed usque in finem perseueremus, ut salui esse possimus, admonuit. nam quantum ad me adtinet, si est in me quantulacumque caritas Christi. quis uestrum infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et ego non uror? nolite itaque augere cruciatus meos deficiendo uel in suspicionibus falsis uel in peccatis alienis; nolite, obsecro uos, ne dicam de uobis: Et super dolorem uulnerum meorum addiderunt. nam illi, qui gaudent de istis doloribus nostris, de quibus in persona corporis Christi tanto ante praedictum est: Aduersus me insultabant, qui sedebant in porta, et in me psallebant, qui bibebant uinum. ualde tolerabilius sustinentur; pro quibus tamen etiam ipsis orare et bonum eis uelle didicimus. ad quid enim aliud sedent isti et quid aliud captant, nisi ut, quisquis episcopus uel clericus uel monachus uel sanctimonialis ceciderit, omnes tales esse credant, iactent. contendant, sed non omnes posse manifestari? et tamen etiam ipsi, cum aliqua maritata inuenitur adultera, nec proiciunt uxores suas nec accusant matres suas; cum autem de aliquibus. qui sanctum nomen profitentur, aliquid criminis uel falsi sonuerit uel ueri patuerit, instant, satagunt, ambiunt, ut de omnibus hoc credatur. hos ergo de nostris doloribus suauitatem suae malae linguae captantes facile est ut illis canibus comparemus, si forte in malo intellegendi sunt, qui lingebant uulnera pauperis illius, qui ante ianuam diuitis iacebat et, quousque ueniret ad requiem sinus Abrahae, laboriosa et indigna omnia tolerabat.

  67. 78.7.1

    Vos me nolite amplius cruciare. qui aliquam spem habetis ad deum. uos nolite ipsa uulnera, quae illi lingunt, multiplicare, uos, pro quibus periclitamur omni hora habentes foris pugnas, intus timores periculis in ciuitate, periculis in deserto, periculis ex gentibus, periculis in falsis fratribus. scio, quia doletis, sed numquid acrius quam ego? scio, quia conturbati estis, sed timeo, ne inter linguas maledicorum deficiat et pereat infirmus, propter quem Christus mortuus est. non ex uobis increscat dolor noster, quia non culpa nostra factus est uester. nam hoc est, quod praecauere conatus sum. ut. si fieri posset, hoc malum nec uitandum neglegeretur nec in uestram notitiam perferretur, ubi infructuose cruciarentur firmi et periculose turbarentur infirmi. sed qui hoc cognito permisit uos temptari, det uobis uires sustinendi et erudiat uos ex lege sua, doceat uos et mitiget a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fouea.

  68. 78.8.1

    Audio nonnullos uestrum hinc amplius contristari, quod de lapsu duorum illorum diaconorum, qui ex parte Donati uenerant, tamquam disciplinae Proculiani insultauerunt uelut gloriantes de nobis, quod ex nostra disciplina nihil tale in clericis extitisset. quod quicumque fecistis, fateor uobis. non bene fecistis. ecce docuit uos deus, ut, qui gloriatur, in domino glorietur. nec obiciatis haereticis, nisi quia non sunt catholici, ne similes eis sitis, qui non habendo, quod in causa suae diuisionis defendant. non nisi hominum crimina colligere affectant et ea ipsa plura falsissime iactant, ut quia ipsam diuinae scripturae ueritatem, qua ubique diffusa Christi ecclesia commendatur, criminari et obscurare non possunt, homines, per quos praedicatur, adducant in odium, de quibus et fingere, quicquid in mentem uenerit, possunt. nos autem non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis et in illo docti estis. ipse quippe fideles suos securos fecit etiam de dispensatoribus malis mala sua facientibus et bona eius loquentibus, ubi ait: Quae dicunt, facite, quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim et non faciunt. orate quidem pro me, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inueniar; uerum tamen cum gloriamini, non in me sed in domino gloriamini. quantum libet enim uigilet disciplina domus meae, homo sum et inter homines uiuo nec mihi adrogare audeo, ut domus mea melior sit quam arca Noe, ubi tamen inter octo homines reprobus unus inuentus est; aut melior sit quam domus Abrahae, ubi dictum est: Eice ancillam et filium eius; aut melior sit quam domus Isaac, cuius de duobus geminis dictum est: lacob dilexi, Esau odio habui; aut melior sit quam domus ipsius Iacob, ubi lectum patris filius incestauit; aut melior sit quam domus Dauid, cuius filius cum sorore concubuit, cuius alter filius contra patris tam sanctam mansuetudinem rebellauit; aut melior sit quam cohabitatio apostoli Pauli, qui tamen si inter omnes bonos habitaret, non diceret, quod superius commemoraui: Foris pugnae, intus timores, nec diceret. cum de sanctitate et fide Timothei loqueretur: Neminem habeo, qui germane de uobis sollicitus sit; omnes sua quaerunt, non quae Iesu Christi; aut melior sit quam cohabitatio ipsius domini Christi, in qua undecim boni perfidum et furem ludam tolerauerunt; aut melior sit postremo quam caelum, unde angeli ceciderunt.

  69. 78.9.1

    Simpliciter fateor caritati uestrae coram domino deo nostro. qui testis est super animam meam, ex quo deo seruire coepi: quo modo difficile sum expertus meliores, quam qui in mona-steriis profecerunt, ita non sum expertus peiores, quam qui in monasteriis ceciderunt, ita ut hinc arbitrer in Apocalypsi scriptum: Iustus iustior fiat et sordidus sordescat adhuc. quapropter etsi contristamur de aliquibus purgamentis, consolamur tamen etiam de pluribus ornamentis. nolite ergo propter amurcam, qua oculi uestri offenduntur, torcularia detestari, unde apothecae dominicae fructu olei luminosioris implentur. domini dei nostri misericordia uos aduersus omnes insidias inimici in sua pace custodiat, dilectissimi fratres.

  70. 79.1.1

    Sine causa tergiuersaris, cum longe appareat, qualis sis. quid tecum locuti fuerint fratres, indicauerunt mihi. bene, quia non times mortem; sed eam mortem debes timere, quam tibi ipse facis talia de deo blasphemando. et quod intellegis mortem istam uisibilem, quam omnes homines norunt, separationem esse mentis a corpore, non est magnum intellegere; sed quod adiungis de uestro separationem esse boni a malo, si mens bonum est et corpus malum, qui ea commiscuit, non est bonus; dicitis autem, quia deus bonus ista commiscuit: ergo aut malus est aut malum timebat. et tu gloriaris, quia non times hominem, cum deum talem tibi fingas, qui tenebras timuit, ut commisceret bonum et malum? noli autem extolli animo, sicut scripsisti, quia uos magnos facimus eo, quod impedire uolumus uenena uestra, ne ad homines pestilentia serpat; non enim apostolus, quos canes appellat, magnos facit, cum dicit: Cauete canes, aut illos magnos faciebat, quorum sermonem dicebat serpere ut cancrum. itaque denuntio tibi in nomine Christi, ut ......... ..... si paratus es, solue quaestionem, in qua defecit praecessor tuus Fortunatus et ita hinc ierat, ut non rediret, nisi cum suis disputatione conlata inueniret, quid contra respondere posset disputans cum fratribus; si autem ad hoc non es paratus, discede hinc et noli peruertere uias domini et illaqueare et uenenis inficere animas infirmas, ne adiuuante dextera domini nostri, quo modo non putaueras, erubescas.

  71. 80.1.1

    Carissimus frater Celsus cum rescripta repeteret, debitum reddere festinaui, sed uere festinaui; cum enim eum putarem adhuc aliquot dies nobiscum remoraturum, repente comperta occasione nauigii mihi pridianam suam profectionem iam nocte suggessit. quid facerem, cum eum tenere non possem et. quia ad uos, cum quibus ei melius esset, properabat, nec si possem, deberem. proinde pauca haec ilico arripui dictanda atque mittenda prolixioris epistulae me confitens debitorem, eum post reditum uenerabilium fratrum nostrorum collegarum meorum Theasi et Euodi primum uestri ex parte satiatus fuero. uberius enim ad nos in eorum pectoribus et oribus uos esse uenturos iam iamque in Christi nomine atque adiutorio speramus. cum haec scriberemus, et per unanimem filium nostrum Tagastensis ecclesiae presbyterum Fortunatianum Romam nauigaturum aliam epistulam paucis ante diebus iam dederam. nunc ergo, quod soleo, rogo, ut, quod soletis. faciatis: oretis pro nobis, ut uideat dominus humilitatem nostram et laborem nostrum et dimittat omnia peccata nostra.

  72. 80.2.1

    Conloqui autem uobiscum talia cupio, si dignemini, litteris. qualia conloqui possemus, si coram uestris sensibus adessemus. ecce illam quaestiunculam, quam nuper proposueram, tamquam si praesens praesenti inter dulces loquelas obderem. plane Christiano intellectu et deuotione soluisti sed nimis cursim et breuiter. posset quippe ibi aliquanto diutius et uberius habitare gratia oris tui, si, cum dixisses ita te illo. quo feliciter uteris, loco perseuerare decreuisse, ut, si quid de te aliud domino placuerit, eius uoluntatem praeferas tuae. id ipsum aliquanto apertius explicares, quonam modo uoluntatem dei, quae nostrae uoluntati praeponenda est, nouerimus. utrum tantum in ea re, quam propterea uolentes perferre debemus, quia et inuiti cogeremur — ibi enim fit quidem. quod nolumus, sed ideo nos corrigimus. ut uelimus, quia ille uult, cuius uoluntatis nec excellentiam fas est recusare nec omnipotentiam licet euitare, sicut Petrum alter cinxit et tulit, quo noluerat; uerum tamen, quo nollet, iit. sed nolens mortem subegit asperam — an et ibi, ubi est potestas non mutare sententiam, quamuis aliud occurrat. in quo potius appareat uoluntas dei ad mutandam sententiam nos uocantis. non quia nostra mala erat, sed in qua recte permaneretur. nisi ab illo in alteram uocaremur. neque enim malum fuit Abrahae nutrire et educare filium, quoad posset, quantum in ipso esset, usque ad finem uitae suae, sed repente iussus occidere mutauit utique non prius malam sententiam, sed quae mala esset, si post iussum mutata non esset. hinc quoque non dubito nihil aliud uideri tibi.

  73. 80.3.1

    Sed plerumque non uoce de caelo, non per prophetam, non per reuelationem uel somnii uel excessus mentis, quae dicitur extasis, sed rebus ipsis accidentibus et ad aliud, quam statueramus, uocantibus cogimur agnoscere dei uoluntatem aliam, quam erat nostra, tamquam si proficisci statueremus et aliquid oreretur, quod consulta de officio nostro ueritas uetaret deserere, aut decernentibus inmanere nuntiaretur aliquid, quod eadem ueritate consulta nos compelleret proficisci. ex hoc tertio genere causarum mutandae sententiae quid tibi uideatur peto mecum plenius et enodatius conloquaris. saepe nos quippe conturbat et difficile est non aliquid. quod magis faciendum erat, omittere, dum illud mutare nolumus, in quo prius permanere statueramus, non quidem malum, uerum iam ideo malum. quia id, quod potius agendum est, occurrens deseritur, quod si non occurreret, non solum sine uituperatione sed etiam cum laude in illo priore perduraretur. hic non falli difficile est, hic omnino uox prophetica praeualet: Delicta quis intellegit? hinc, oro, participem me facias cogitationum tuarum, quid in talibus uel facere soleas uel faciendum esse reperias.

  74. 81.1.1

    Cum a sancto fratre nostro Firmo sollicite quaererem. quid ageres, sospitem te laetus audiui. rursum cum tuas litteras non dico sperarem, sed exigerem, nesciente te de Africa profectum esse se dixit. itaque reddo tibi per eum salutationis officia, qui te unico amore complectitur, simulque obsecro. ut ignoscas pudori meo, quod diu praecipienti, ut rescriberem, negare non potui. nec ego tibi sed causae causa respondit. et si culpa est respondisse, — quaeso, ut patienter audias — multo maior est prouocasse. sed facessant istius modi querimoniae; sit inter nos pura germanitas et deinceps\'non quaestionum sed caritatis ad nos scripta mittamus. sancti fratres, qui nobiscum domino seruiunt, affatim te salutant. sanctos, qui tecum Christi leue trahunt iugum. praecipue sanctum et suscipiendum papam Alypium ut meo obsequio salutes, precor. incolumem te et memorem mei Christus deus noster tueatur omnipotens, domine uere sancte et beatissime papa.

  75. 81.1.2

    Si legisti librum explanationum in Ionam, puto, quod ridiculam cucurbitae non recipias quaestionem. sin autem amicus, qui me primus gladio petiit, stilo repulsus est, sit humanitatis tuae atque iustitiae accusantem reprehendere, non respondentem. in scripturarum, si placet, campo sine nostro inuicem dolore ludamus..

  76. 82.1.1

    pridem tuae caritati prolixam epistulam misi respondens illi tuae, quam per sanctum filium tuum Asterium nunc iam non solum fratrem uerum etiam collegam meum misisse te recolis. quae utrum in manus tuas peruenire meruerit, adhuc nescio, nisi quod per fratrem sincerissimum Firmum scribis, si ille, qui te primum gladio petiit, stilo repulsus est, ut sit humanitatis meae atque iustitiae accusantem reprehendere, non respondentem; hoc solo tenuissimo indicio utcumque conicio legisse te illam epistulam meam. in ea quippe deploraui tantam inter uos extitisse discordiam, de quorum tanta amicitia, quaqua uersum eam fama diffuderat. caritas fraterna gaudebat. quod non feci reprehendendo germanitatem tuam, cuius in ea re aliquam culpam me cognouisse non ausim dicere, sed dolendo humanam miseriam, cuius in amicitiis mutua caritate retinendis, quanta libet illa sit. incerta permansio est. uerum illud malueram tuis nosse rescriptis, utrum mihi ueniam, quam poposceram, dederis. quod apertius mihi intimari cupio, quamuis hilarior quidam uultus litterarum tuarum etiam hoc me impetrasse significare uideatur, si tamen post lectam illam missae sunt, quod in eis minime apparet.

  77. 82.2.1

    Petis uel potius fiducia caritatis iubes, ut in scripturarum campo sine nostro inuicem dolore ludamus. equidem, quantum ad me adtinet. serio nos ista quam ludo agere mallem. quod si hoc uerbum tibi propter facilitatem ponere placuit, ego fateor maius aliquid expeto a benignitate uirium tuarum prudentiaque tam docta et otiosa, annosa, studiosa, ingeniosa diligentia haec tibi non tantum donante uerum etiam dictante spiritu sancto, ut in magnis et laboriosis quaestionibus non tamquam ludentem in campo scripturarum sed in montibus anhelantem adiuues. si autem propter hilaritatem, quam esse inter carissimos disserentes decet, putasti dicendum esse \'ludamus\\ siue illud apertum et planum sit, unde conloquimur, siue arduum atque difficile, hoc ipsum edoce, obsecro te. quonam modo adsequi ualeamus, ut, cum forte aliquid nos mouet, quod nobis etsi non cautius adtendentibus certe tardius intellegentibus non probatum est, et, quid nobis uideatur. contra conamur adserere, si hoc aliquanto securiore libertate dicamus, non incidamus in suspicionem puerilis iactantiae, quasi nostro nomini famam uiros inlustres accusando quaeramus, si autem aliquid asperum refellendi necessitate depromptum, quo tolerabile fiat, leniore circumfundamus eloquio, litum melle gladium stringere iudicemur, nisi forte ille modus est, quo utrumque hoc uitium uel uitii suspicionem caueamus, si cum doctiore amico sic disputemus, ut, quicquid dixerit, necesse sit adprobare nec quaerendi saltem causa liceat aliquantulum reluctari.

  78. 82.3.1

    Tum uero sine ullo timore offensionis tamquam in campo luditur, sed mirum si nobis non inluditur. ego enim fateor caritati tuae solis eis scripturarum libris, qui iam canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo errasse aliquid firmissime credam ac, si aliquid in eis offendero litteris, quod uideatur contrarium ueritati, nihil aliud quam uel mendosum esse codicem uel interpretem non adsecutum esse, quod dictum est, uel me minime intellexisse non ambigam. alios autem ita lego, ut. quanta libet sanctitate doctrinaque praepolleant. non ideo uerum putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi uel per illos auctores canonicos uel probabili ratione. quod a uero non abhorreat, persuadere potuerunt. nec te, mi frater, sentire aliud existimo; prorsus, inquam. non te arbitror sic legi tuos libros uelle tamquam prophetarum uel apostolorum, de quorum scriptis, quod omni errore careant, dubitare nefarium est. absit hoc a pia humilitate et ueraci de temet ipso cogitatione, qua nisi esses praeditus, non utique diceres: \'Utinam mereremur complexus tuos et conlatione mutua uel doceremus aliqua uel disceremus\'.

  79. 82.4.1

    Quod si te ipsum consideratione uitae ac morum tuorum non simulate, non fallaciter dixisse credo, quanto magis aequum est me credere apostolum Paulum non aliud sensisse, quam scripserit, ubi ait de Petro et Barnaba: Cum uiderem, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice uiuis, quo modo gentes cogis iudaizare?\' de quo enim certus sim, quod me scribendo uel loquendo non fallat, si fallebat apostolus filios suos, quos iterum parturiebat, donec in eis Christus, id est ueritas formaretur, quibus cum praemisisset dicens: Quae autem scribo uobis, ecce coram deo, quia non mentior. non tamen ueraciter scribebat, sed nescio qua dispensatoria simulatione fallebat, uidisse se Petrum et Barnaban non recte ingredientes ad ueritatem euangelii ac Petro in faciem restitisse non ob aliud, nisi quod gentes cogeret iudaizare?

  80. 82.5.1

    At enim satius est credere apostolum Paulum aliquid non uere scripsisse, quam apostolum Petrum non recte aliquid egisse. hoc si ita est, dicamus, quod absit, satius esse credere mentiri euangelium, quam negatum esse a Petro Christum, et mentiri regnorum librum, quam tantum prophetam a domino deo tam excellenter electum et in concupiscenda atque abducenda uxore aliena commisisse adulterium et in marito eius necando tam horrendum homicidium. immo uero sanctam scripturam in summo et caelesti auctoritatis culmine conlocatam de ueritate eius certus ac securus legam et in ea homines uel adprobatos uel emendatos uel damnatos ueraciter discam potius, quam, facta humana dum in quibusdam laudabilis excellentiae personis aliquando credere timeo reprehendenda, ipsa diuina eloquia mihi sint ubique suspecta.

  81. 82.6.1

    Manichaei plurima diuinarum scripturarum, quibus eorum nefarius error clarissima sententiarum perspicuitate conuincitur, quia in alium sensum detorquere non possunt, falsa esse contendunt, ita tamen, ut eandem falsitatem non scribentibus apostolis tribuant sed nescio quibus codicum corruptoribus. quod tamen quia nec pluribus siue antiquioribus exemplaribus nec praecedentis linguae auctoritate, unde Latini libri interpretati sunt, probare aliquando potuerunt, notissima omnibus ueritate superati confusique discedunt. itane non intellegit sancta prudentia tua, quanta malitiae illorum patescat occasio, si non ab aliis. apostolicas litteras esse falsatas, sed ipsos apostolos falsa scripsisse dicamus?

  82. 82.7.1

    Non est, inquis, credibile hoc in Petro Paulum, quod ipse Paulus fecerat, arguisse. non nunc quaero, quid fecerit: quid scripserit, quaero. hoc ad quaestionem. quam suscepi, maxime pertinet, ut ueritas diuinarum scripturarum ad nostram fidem aedificandam memoriae commendata non a quibuslibet sed ab ipsis apostolis ac per hoc in canonicum auctoritatis culmen recepta ex omni parte uerax atque indubitanda persistat. nam si hoc fecit Petrus, quod facere debuit, mentitus est Paulus, quod eum uiderit non recte ingredientem ad ueritatem euangelii. quisquis enim hoc facit, quod facere debet, recte utique facit et ideo falsum de illo dicit, qui dicit eum non recte fecisse, quod eum nouit facere debuisse. si autem uerum scripsit Paulus, uerum est, quod Petrus non recte tunc ingrediebatur ad ueritatem euangelii; id ergo faciebat, quod facere non debebat. et si tale aliquid Paulus ipse iam fecerat, correctum potius etiam ipsum credam coapostoli sui correctionem non potuisse neglegere, quam mendaciter aliquid in sua epistula posuisse et epistula qualibet. quanto magis in illa. in qua praelocutus ait: Quae autem scribo uobis, ecce coram deo. quia non mentior.

  83. 82.8.1

    Ego quidem illud Petrum sic egisse credo, ut gentes cogeret iudaizare. hoc enim lego scripsisse Paulum, quem mentitum esse non credo. et ideo non recte agebat hoc Petrus; erat enim contra euangelii ueritatem, ut putarent, qui credebant in Christum, sine illis ueteribus sacramentis saluos se esse non posse. hoc enim contendebant Antiochiae. qui ex circumcisione crediderant, contra quos Paulus perseueranter acriterque confligit. ipsum uero Paulum non ad hoc id egisse, quod uel Timotheum circumcidit uel Cenchris uotum persoluit uel Hierosolymis a Iacobo admonitus cum eis, qui uόuerant, legitima illa celebranda suscepit, ut putari uideretur per ea sacramenta etiam Christianam salutem dari. sed ne illa, quae prioribus, ut congruebat, temporibus in umbris rerum futurarum deus fieri iusserat, tamquam idolatriam gentilium damnare crederetur. hoc est enim, quod illi Iacobus ait auditum de illo esse, quod discissionem doceat a Moyse, quod utique nefas est, ut credentes in Christum discindantur a propheta Christi tamquam eius doctrinam detestantes atque damnantes, de quo ipse Christus dicit: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit.

  84. 82.9.1

    Adtende enim, obsecro, ipsa uerba Iacobi: Vides, inquit. frater, quot milia sunt in Iudaea. qui crediderunt in Christum, et hi omnes aemulatores sunt legis.\' audierunt autem de te, quia discissionem doces a Moyse eorum, qui per gentes sunt, Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi. quid ergo est? utique oportet conuenire multitudinem; audient enim te superuenisse. hoc ergo fac, quod tibi dicimus. sunt nobis uiri quattuor uotum habentes super se. his adsumptis sanctifica te cum ipsis et inpende in eos, ut radant capita, et scient omnes, quia. quae de te audierunt, falsa sunt, sed sequeris et ipse custodiens legem. de gentibus autem, qui crediderunt, nos mandauimus iudicantes nihil eius modi seruare illos, nisi ut obseruent ab idolis immolato et a sanguine et a fornicati one. non, ut opinor, obscurum est et Iacobum hoc ideo monuisse, ut scirent falsa esse, quae de illo audierant hi, qui, cum in Christum ex Iudaeis credidissent. tamen aemulatores erant legis, ne per doctrinam Christi uelut sacrilega nec deo mandante conscripta damnari putarentur. quae per Moysen patribus fuerant ministrata. hoc enim de Paulo iactauerant non illi, qui intellegebant, quo animo a Iudaeis fidelibus obseruari tunc ista deberent propter commendandam scilicet auctoritatem diuinam et sacramentorum illorum propheticam sanctitatem, non propter adipiscendam salutem. quae iam in Christo reuelabatur et per baptismi sacramentum ministrabatur, sed illi hoc de Paulo sparserant, qui sic ea uolebant obseruari, tamquam sine his in euangelio salus credentibus esse non posset. ipsum enim senserant uehementissimum gratiae praedicatorem et intentioni eorum maxime aduersum docentem non per illa hominem iustificari sed per gratiam Iesu Christi, cuius praenuntiandae causa illae umbrae in lege mandatae sunt. et ideo illi inuidiam et persecutionem concitare molientes tamquam inimicum legis mandatorumque diuinorum criminabantur, cuius falsae criminationis inuidiam congruentius deuitare non posset, quam ut ea ipse celebraret. quae damnare tamquam sacrilega putabatur, atque ita ostenderet nec Iudaeos tunc ab eis tamquam a nefariis prohibendos nec gentiles ad ea tamquam ad necessaria compellendos.

  85. 82.10.1

    Nam si re uera sic ea reprobaret, quem ad modum de illo auditum erat, et ideo celebranda susciperet, ut actione simulata suam posset occultare sententiam, non ei diceret Iacobus: Et scient omnes, sed diceret et putabunt omnes\\ quoniam. quae de te audierunt, falsa sunt, praesertim quia in ipsis Hierosolymis apostoli iam decreuerant, ne quisquam gentes cogeret iudaizare, non autem decreuerant. ne quisquam tunc ludaeos iudaizare prohiberet, quamuis etiam . ipsos iam doctrina Christiana non cogeret. proinde si post hoc apostolorum decretum Petrus habuit illam in Antiochia simulationem. qua gentes cogeret iudaizare, quoniam nec ipse cogebatur, quamuis propter commendanda eloquia dei. quae Iudaeis sunt credita, non prohibebatur, quid mirum si constringebat eum Paulus libere adserere, quod cum ceteris apostolis se Hierosolymis decreuisse meminerat?

  86. 82.11.1

    Si autem hoc, quod magis arbitror, ante illud Hierosolymitanum concilium Petrus fecit, nec sic mirum est, quod eum nolebat Paulus non timide obtegere, sed fidenter adserere, quod eum pariter sentire iam nouerat, siue quod cum eo contulerat euangelium siue quod in Cornelii centurionis uocatione etiam diuinitus eum de hac re admonitum acceperat siue quod ante, quam illi. quos timuerat, uenissent Antiochiam, cum gentibus eum conuesci uiderat. neque enim negamus in hac sententia fuisse iam Petrum, in qua et Paulus fuit. non itaque tunc eum, quid in ea re uerum esset, docebat, sed eius simulationem, qua gentes iudaizare cogebantur, arguebat non ob aliud, nisi quia sic illa omnia simulatoria gerebantur, tamquam uerum esset, quod dicebant illi, qui sine circumcisione praeputii atque aliis obseruationibus umbrae futurorum putabant credentes saluos esse non posse.

  87. 82.12.1

    Ergo et Timotheum propterea circumcidit, ne Iudaeis tt maxime cognationi eius maternae sic uiderentur, qui ex gentibus in Christum crediderant, detestari circumcisionem, sicut idolatria detestanda est, cum illam deus fieri praeceperit. hanc satanas persuaserit; et Titum propterea non circumcidit. ne occasionem daret eis, qui sine illa circumcisione dicebant credentes saluos esse non posse, et ad deceptionem gentium hoc etiam Paulum sentire iactarent. quod ipse satis significat. ubi ait: Sed neque Titus, qui mecum erat. cum esset Graecus, compulsus est circumcidi propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierant perscrutari libertatem nostram. ut nos in seruitutem redigerent, quibus nec ad horam cessimus subiectione, ut ueritas euangelii permaneat ad uos. hic apparet. quid eos captare intellexerit, ut non faceret, quod in Timotheo fecerat, quod ea libertate facere poterat, qua ostenderet illa sacramenta nec tamquam necessaria debere appeti nec tamquam sacrilega debere damnari.

  88. 82.13.1

    Sed cauendum est uidelicet in hac disputatione, ne sicut philosophi quaedam facta hominum media dicamus inter recte factum et peccatum, quae neque in recte factis neque in peccatis numerentur, et urgeamur eo, quod obseruare legis caeremonias non potest esse indifferens sed aut bonum aut malum, ut, si bonum dixerimus, eas nos quoque obseruare cogamur, si autem malum, non uere sed simulate ab apostolis obseruatas esse credamus. ego uero apostolis non tam exemplum philosophorum timeo, quando et illi in sua disputatione ueri aliquid dicunt, quam forensium aduocatorum, quando in alienarum causarum actione mentiuntur. quorum similitudo si in ipsa expositione epistulae ad Galatas ad confirmandam simulationem Petri et Pauli putata est decenter induci, quid ego apud te timeam nomen philosophorum, qui non propterea uani sunt, quia omnia falsa dicunt, sed quia et falsis plerisque confidunt et, ubi uera inueniuntur dicere, a Christi gratia, qui est ipsa ueritas, alieni sunt?

  89. 82.14.1

    Cur autem non dicam praecepta illa ueterum sacramentorum nec bona esse, quia non eis homines iustificantur, umbrae sunt enim praenuntiantes gratiam, qua iustificamur, nec tamen mala, quia diuinitus praecepta sunt tempori personisque congruentia, cum me adiuuet etiam prophetica sententia, qua dicit deus se illi populo dedisse praecepta non bona? forte enim propterea non dixit mala sed tantum non bona, id est non talia, ut illis homines boni fiant aut sine illis boni non fiant. uellem me doceret benigna sinceritas tua, utrum simulate quisquam sanctus orientalis, cum Romam uenerit, ieiunet sabbato excepto illo die paschalis uigiliae. quod si malum esse dixerimus, non solum Romanam ecclesiam sed etiam multa ei uicina et aliquanto remotiora damnabimus, ubi mos idem tenetur et manet. si autem non ieiunare sabbato malum putauerimus, tot ecclesias orientis et multo maiorem orbis Christiani partem qua temeritate criminabimur! placetne tibi, ut medium quiddam esse dicamus, quod tamen acceptabile sit ei. qui hoc non simulate sed congruenti societate atque obseruantia fecerit? et tamen nihil inde legimus in canonicis libris praeceptum esse Christianis. quanto magis illud malum dicere non audeo, quod deum praecepisse ipsa Christiana fide negare non possum, qua didici non eo me iustificari sed gratia dei per legum Christum dominum nostrum!

  90. 82.15.1

    Dico ergo circumcisionem praeputii et cetera huius modi priori populo per testamentum, quod uetus dicitur, diuinitus data ad significationem futurorum. quae per Christum oportebat impleri. quibus aduenientibus remansisse illa Christiani:o; legenda tantum ad intellegentiam praemissae prophetiae, non autem necessario facienda, quasi adhuc expectandum esset, ut ueniret fidei reuelatio, quae his significabatur esse uentura. sed quamuis gentibus inponenda non essent, non tamen sic debuisse auferri a consuetudine Iudaeorum tamquam detestanda atque damnanda. sensim proinde atque paulatim feruente sane praedicatione gratiae Christi, qua sola nossent credentes se iustificari saluosque fieri, non illis umbris rerum ante futurarum tunc iam uenientium atque praesentium, ut in illorum Iudaeorum uocatione, quos praesentia carnis domini et apostolica tempora sic inuenerant, omnis illa actio consumeretur umbrarum, hoc ei suffecisse ad commendationem, ut non tamquam detestanda et similis idolatriae uitaretur, ultra uero non haberet progressum, ne putaretur necessaria, tamquam uel ab illa salus esset uel sine illa esse non posset, quod putauerunt haeretici, qui dum uolunt et Iudaei esse et Christiani, nec Iudaei nec Christiani esse potuerunt. quorum sententiam mihi cauendam, quamuis in ea numquam fuerim, tamen beniuolentissime admonere dignatus es. in cuius sententiae non consensionem sed simulationem timore Petrus inciderat, ut de illo Paulus uerissime scriberet, quod eum uidisset non recte ingredientem ad ueritatem euangelii, eique uerissime diceret, quod gentes iudaizare cogebat. quod Paulus utique non cogebat ob hoc illa uetera ueraciter, ubi opus esset, obseruans, ut damnanda non esse monstraret, praedicans tamen instanter non eis sed reuelata gratia fidei salnos fieri fideles, ne ad ea quemquam uelut necessaria suscipienda compelleret. sic autem credo apostolum Paulum ueraciter cuncta illa gessisse nec tamen nunc quemquam factum ex Iudaeo Christianum uel cogo uel sino talia ueraciter celebrare. sicut nec tu, cui uidetur Paulus ea simulasse, cogis istum uel sinis talia simulare.

  91. 82.16.1

    An uis, ut etiam ego dicam hanc esse summam quaestionis, immo sententiae tuae, ut post euangelium Christi bene faciant credentes Iudaei, si sacrificia offerant. quae obtulit Paulus, si filios circumcidant, si sabbatum obseruent, ut Paulus in Timotheo et omnes obseruauere Iudaei, dum modo haec simulate ac fallaciter agant? hoc si ita est, non iam in haeresin Hebionis uel eorum, quos uulgo Nazaraeos nuncupant, uel quamlibet aliam ueterem sed in nescio quam nouam delabimur, quae sit eo perniciosior, quo non errore sed proposito est ac uoluntate fallaci. quod si respondes, ut te ab hac purges sententia. tunc apostolos ista laudabiliter simulasse. ne scandalizarentur infirmi, qui ex Iudaeis multi crediderant et ea respuenda nondum intellegebant, nunc uero confirmata per tot gentes doctrina gratiae Christianae, confirmata etiam per omnes Christi ecclesias lectione legis et prophetarum, quo modo haec intellegenda, non obseruanda recitentur, quisquis ea simulando agere uoluerit, insanire, cur mihi non licet dicere apostolum Paulum et alios rectae fidei Christianos tunc illa uetera sacramenta paululum obseruando ueraciter commendare debuisse, ne putarentur illae propheticae significationis obseruationes a piissimis patribus custoditae tamquam sacrilegia diabolica a posteris detestatae? iam enim cum uenisset fides, quae prius illis obseruationibus praenuntiata post mortem et resurrectionem domini reuelata est, amiserant tamquam uitam officii sui. uerum tamen sicut defuncta corpora necessariorum deducenda erant quodam modo ad sepulturam nec simulate sed religiose, non autem deserenda continuo uel inimicorum obtrectationibus tamquam canum morsibus proicienda. proinde nunc quisquis Christianorum, quamuis sit ex Iudaeis, similiter ea celebrare uoluerit, tamquam sopitos cineres eruens non erit pius deductor uel baiulus corporis sed impius sepulturae uiolator.

  92. 82.17.1

    Fateor sane in eo, quod epistula mea continet, quod ideo sacramenta ludaeorum Paulus celebranda susceperat, cum iam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his, qui ea uellent, sicut a parentibus per legem acceperant. custodire, minus me posuisse \'illo dum taxat tempore, quo primum fidei gratia reuelata est\\ tunc enim hoc non erat perniciosum. progressu uero temporis illae obseruationes ab omnibus Christianis desererentur, ne, si tunc fierent, non discerneretur, quod deus populo suo per Moysen praecepit. ab eo, quod in templis daemoniorum spiritus inmundus instituit. proinde potius culpanda est\' neglegentia mea, quia hoc non addidi, quam obiurgatio tua. uerum tamen longe ante. quam tuas litteras accepissem, scribens contra Faustum Manichaeum quo modo eundem locum quamuis breuiter explicauerim et hoc illic non praetermiserim, et legere poterit, si non dedignetur, benignitas tua et a carissimis uostris. per quos haec scripta nunc misi, quo modo uolueris, tibi fide:; fiat illud me ante dictasse. mihique de animo meo crede. quod coram deo loquens iure caritatis exposco, numquam mihi uisum fuisse etiam nunc Christianos ex Iudaeis factos sacramenta illa uetera quolibet affectu, quolibet animo celebrare debere aut eis ullo modo licere, cum illud de Paulo semper ita senserim, ex quo illius mihi litterae innotuerunt, sicut nec tibi uidetur hoc tempore cuiquam ista esse simulanda, cum hoc fecisse apostolos credas.

  93. 82.18.1

    Proinde, sicut tu e contrario loqueris et licet reclamante, sicut scribis, mundo libera uoce pronuntias caeremonias Iudaeorum et perniciosas esse et mortiferas Christianis et, quicumque eas obseruauerit siue ex Iudaeis siue ex gentibus, eum in barathrum diaboli deuolutum, ita ego hanc uocem tuam omnino confirmo et addo: quicumque eas obseruauerit non solum ueraciter uerum etiam simulate, eum in barathrum diaboli deuolutum. quid quaeris amplius? sed sicut tu simulationem apostolorum ab huius temporis ratione secernis, ita ego Pauli apostoli ueracem tunc in his omnibus conuersationem ab huius temporis quamuis minime simulata caeremoniarum Iudaicarum obseruatione secerno, quoniam tunc fuit adprobanda nunc detestanda. ita quamuis legerimus: Lex et prophetae usque ad Iohannem Baptistam et quia propterea quaerebant Iudaei Christum interficere, quia non solum soluebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat deum aequalem se faciens deo, et quia gratiam pro gratia accepimus et quoniam lex per Moysen data est, gratia autem et ueritas per Iesum Christum facta est et per Hieremiam promissum est daturum deum testamentum uouum domui Iuda non secundum testamentum, quod disposuit patribus eorum, non tamen arbitror ipsum dominum fallaciter a parentibus circumcisum aut, si hoc propter aetatem minime prohibebat, nec illud arbitror eum dixisse fallaciter leproso, quem certe non illa per Moysen praecepta obseruatio sed ipse mundauerat: Vade et offer pro te sacrificium, quod praecepit Moyses in testimonium illis; nec fallaciter ascendit ad diem festum usque adeo non causa ostentationis coram hominibus, ut non euidenter ascenderit sed latenter.

  94. 82.19.1

    At enim dixit idem apostolus: Ecce ego Paulus dico uobis, quia, si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit. decepit ergo Timotheum et fecit ei nihil prodesse Christum. an quia hoc fallaciter factum est, ideo non offuit? at ipse hoc non posuit nec ait si circumcidamini ueraciter\' sicut nec \'fallaciter*, sed sine ulla exceptione dixit: Si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit. sicut ergo tu uis hic locum dare sententiae tuae, ut uelis subintellegi \'nisi fallaciter\', ita non inpudenter flagito, ut etiam nos illic intellegere sinas eis dictum si circumcidamini\', qui propterea uolebant circumcidi, quod aliter se putabant in Christo saluos esse non posse. hoc ergo animo, hac uoluntate, ista intentione quisquis tunc circumcidebatur, Christus ei omnino nihil proderat, sicut alibi aperte dicit: Nam si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. hoc declarat et quod ipse commemorasti: Euacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a gratia excidistis. illos itaque arguit, qui se iustificari in lege credebant, non qui legitima illa in eius honore, a quo mandata sunt, obseruabant intellegentes, et quia praenuntiandae ueritatis ratione mandata sint et quousque debeant perdurare. unde est illud, quod ait: Si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege, unde, uelut colligis, apparere, qui sub lege est, non dispensatiue, ut nostros putas uoluisse maiores, sed uere, ut ego intellego, eum sanctum spiritum non habere.

  95. 82.20.1

    \'Magna mihi uidetur quaestio, quid sit esse sub lege sic, quem ad modum apostolus culpat. neque enim hoc eum propter circumcisionem arbitror dicere aut illa sacrificia, quae tunc facta a patribus nunc a Christianis non fiunt, et cetera eius modi, sed hoc ipsum etiam, quod lex dicit: Non concupisces, quod fatemur certe Christianos obseruare debere atque euangelica maxime inlustratione praedicare. legem dicit esse sanctam et mandatum sanctum et iustum et bonum: deinde subiungit: Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? absit. sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. quod autem hic dicit peccatum per mandatum fieri supra modum, hoc alibi: Lex subintrauit, ut abundaret delictum: ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia; et alibi, cum superius de dispensatione gratiae loqueretur, quod ipsa iustificet, uelut interrogans ait: Quid ergo lex? atque huic interrogationi continuo respondit: Praeuaricationis gratia posita est, donec ueniret semen, cui promissum est. hos ergo damnabiliter dicit esse sub lege, quos reos facit lex non implentes legem, dum non intellegendo gratiae beneficium ad facienda dei praecepta quasi de suis uiribus superba elatione praesumunt. plenitudo enim legis caritas; caritas uero dei diffusa est in cordibus nostris non per nos ipsos sed per spiritum sanctum, qui datus est nobis. sed huic rei, quantum satis est, explicandae prolixus fortasse et sui proprii uoluminis sermo debetur. si ergo illud, quod lex ait: Non concupisces, si humana infirmitas gratia dei adiuta non fuerit, sub se reum tenet et praeuaricatorem potius damnat, quam liberat peccatorem, quanta magis illa, quae significationis causa praecepta sunt, circumcisio et cetera, quae gratiae reuelatione latius innotescente necesse fuerat aboleri, iustificare neminem poterant! non tamen ideo fuerant tamquam diabolica gentium sacrilegia fugienda, etiam cum ipsa gratia iam coeperit reuelari, quae umbris talibus fuerat praenuntiata, sed permittenda paululum eis maxime, qui ex illo populo, cui data sunt, uenerant. postea uero tamquam cum honore sepulta sint a Christianis omnibus inreparabiliter deserenda.

  96. 82.21.1

    Hoc autem, quod dicis \'non dispensatiue, ut nostri uoluere maiores\'. quid sibi uult? oro te. aut enim hoc est, quod ego appello officiosum mendacium, ut haec dispensatio sit officium uelut honeste mentiendi, aut, quid aliud sit, omnino non uideo, nisi forte addito nomine dispensationis fit, ut mendacium non sit mendacium. quod si absurdum est, cur ergo non aperte dicis officiosum mendacium defendendum? nisi forte nomen te mouet, quia non tam usitatum est in ecclesiasticis libris uocabulum officii, quod Ambrosius noster non timuit, qui suos quosdam libros utilium praeceptionum plenos de officiis uoluit appellare. an, si officiose mentiatur quisque, culpandus est, si dispensatiue, adprobandus? rogo te. mentiatur, ubi legerit, qui hoc putat — quia et haec magna quaestio est, sitne aliquando mentiri uiri boni, immo uiri Christiani, qualibus dictum est: Sit in ore uestro \'est est\\ \'non non\' et qui cum fide audiunt: Perdes omnes.

  97. 82.22.1

    qui loquuntur mendacium; sed, ut dixi, et alia et magna quaestio est — eligat, quod uoluerit, qui hoc existimat, ubi mentiatur, dum tamen ab scribentibus auctoribus sanctarum scripturarum et maxime canonicarum inconcusse credatur et defendatur abesse omnino mendacium, ne dispensatores Christi, de quibus dictum est: Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inueniatur, tamquam magnum aliquid sibi fideliter didicisse uideantur pro ueritatis dispensatione mentiri, cum ipsa fides in Latino sermone ab eo dicatur appellata, quia fit, quod dicitur. ubi autem fit. quod dicitur, mentiendi utique non est locus. fidelis igitur dispensator apostolus Paulus procul dubio nobis exhibet in scribendo fidem, quia ueritatis dispensator erat, non falsitatis. ac per hoc uerum scripsit uidisse se Petrum non recte ingredientem ad ueritatem euangelii eique in faciem restitisse, quod gentes cogeret iudaizare. ipse uero Petrus, quod a Paulo fiebat utiliter libertate caritatis, sanctae ac benignae pietate humilitatis accepit atque ita rarius et sanctius exemplum posteris praebuit, quo non dedignarentur, sicubi forte recti tramitem reliquissent, etiam a posterioribus corrigi, quam Paulus. quo fidenter auderent etiam minores maioribus pro defendenda euangelica ueritate salua fraterna caritate resistere. nam cum satius sit a tenendo itinere in nullo quam in aliquo declinare. multo est tamen mirabilius et laudabilius libenter accipere corrigentem quam audacter corrigere deuiantem. laus itaque iustae libertatis in Paulo et sanctae humilitatis in Petro, quantum mihi pro modulo meo uidetur, magis fuerat aduersus calumniantem Porphyrium defendenda, quam ut ei daretur obtrectandi maior occasio, qua multo mordacius criminaretur Christianos fallaciter uel suas litteras scribere uel dei sui sacramenta portare.

  98. 82.23.1

    Flagitas a me, ut aliquem saltem unum ostendam, cuius in hac re sententiam sim secutus, cum tu tam plures nominatim commemoraueris, qui te in eo, quod adstruis, praecesserunt, petens, ut in eo si te reprehendo errantem, patiar te errare cum talibus, quorum ego, fateor, neminem legi. sed cum sint ferme sex uel septem, horum quattuor auctoritatem tu quoque infringis. nam Laodicenum, cuius nomen taces, de ecclesia dicis nuper egressum, Alexandrum autem ueterem haereticum, Origenem uero ac Didymum reprehensos abs te lego in recentioribus opusculis tuis et non mediocriter nec de mediocribus quaestionibus, quamuis Origenem mirabiliter ante laudaueris. cum his ergo errare puto quia nec te ipse patieris, quamuis hoc perinde dicatur, ac si in hac sententia non errauerint. nam quis est, qui se uelit cum quolibet errare? tres igitur restant, Eusebius Emisenus, Theodorus Heracleotes et, quem paulo post commemoras, Iohannes, qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit ecclesiam.

  99. 82.24.1

    Porro si quaeras uel recolas, quid hinc senserit noster Ambrosius, quid noster itidem Cyprianus, inuenies fortasse nec nobis defuisse, quos in eo, quod adserimus, sequeremur. quamquam, sicut paulo ante dixi, tantum modo scripturis canonicis hanc ingenuam debeam seruitutem, qua eas solas ita sequar, ut conscriptores earum nihil in eis omnino errasse, nihil fallaciter posuisse non dubitem. proinde cum quaero tertium, ut tres etiam ego tribus opponam, possem quidem, ut arbitror, facile reperire, si multa legissem. uerum tamen ipse mihi pro his omnibus, immo supra hos omnes apostolus Paulus occurrit. ad ipsum confugio, ad ipsum ab omnibus, qui aliud sentiunt,. litterarum eius tractatoribus prouoco, ipsum interrogans interpello et requiro in eo, quod scripsit ad Galatas uidisse se Petrum non recte ingredientem ad ueritatem euangelii eique in faciem propterea restitisse, quod illa simulatione gentes iudaizare cogebat, utrum uerum scripserit, an forte nescio qua dispensatiua falsitate mentitus sit. et audio paulo superius in eiusdem narrationis exordio religiosa uoce mihi clamantem: Quae autem scribo uobis, ecce coram deo, quia non mentior.

  100. 82.25.1

    Dent ueniam quilibet aliud opinantes; ego magis credo tanto apostolo in suis et pro suis litteris iuranti quam cuique doctissimo de alienis litteris disputanti. nec dici timeo sic Paulum defendere, quod non simularit errorem Iudaeorum, sed uere fuerit in errore, quoniam neque simulabat errorem, qui libertate apostolica, sicut illi tempori congruebat, uetera illa sacramenta, ubi opus erat, agendo commendabat ea non satanae uersutia decipiendis hominibus sed dei prouidentia praenuntiandis rebus futuris prophetice constituta, nec uere fuerat in errore Iudaeorum, qui non solum nouerat, sed etiam instanter et acriter praedicabat eos errare, qui putabant gentibus inponenda uel iustificationi quorumque fidelium necessaria.

← Previous · Next → — showing 501600 of 2,452

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa011.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.