Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Epistulae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,452 sections

  1. 48.4.1

    Nec importunum me existimet caritas uestra, quia uobiscum loqui uel per epistulam uolui. non enim hoc uos monui, quod uos non arbitror facere; sed credidi me non parum commendari deo a uobis, si ea, quae munere illius facitis, cum adlocutionis nostrae memoria faciatis. nam et ante iam fama et nunc fratres, qui uenerunt a uobis, Eustasius et Andreas bonum Christi odorem de uestra sancta conuersatione ad nos adtulerunt. quorum Eustasius in eam requiem praecessit, quae nullis fluctibus sicut insula tunditur, nec Caprariam desiderat, quia nec cilicio iam quaerit indui.

  2. 49.1.1

    Consilium tuum multum nobis placuit, quod fratrem Herotem, carissimum nobis et in Christo laudabilem uirum, mandare dignatus es, ut litteris inter nos agamus, ubi nullus turbarum tumultus perturbare possit dispositionem nostram, quae cum tota pace et lenitate animi suscipienda et agenda est, sicut dicit apostolus: Seruum autem domini litigare non oportet, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diuersa sentientes. itaque breuiter insinuamus, quid a te responderi desideremus.

  3. 49.2.1

    Quoniam ecclesiam eius, quae catholica dicitur, sicut de illa prophetatum est, per orbem terrarum diffusam uidemus, arbitramur nos non debere dubitare de tam euidentissima completione sanctae prophetiae, quam dominus etiam in euangelio confirmauit et apostoli, per quos eadem ecclesia dilatata est, sicut de illa praedictum erat. nam et in capite sacrosancti psalterii scriptum est de filio dei: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae, et ipse dominus Iesus Christus dicit euangelium suum in omnibus gentibus futurum et apostolus Paulus, antequam sermo dei in Africam peruenisset, in ipso capite epistulae, quam scribit ad Romanos: Per quem accepimus, inquit, gratiam et apostolatum ad obaudiendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius. deinde ipse ab Hierusalem in circuitu per totam Asiam usque in Illyricum euangelium praedicauit, ecclesias constituit atque fundauit, non ipse sed gratia dei cum eo, sicut ipse testatur. quid autem euidentius apparere potest, quam cum in eius epistulis nomina etiam regionum uel ciuitatum inuenimus? ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Thessalonicenses, ad Colossenses scribit; Iohannes etiam scribit ad septem ecclesias, quas commemorat in illis partibus constitutas, in quibus etiam uniuersis ecclesiam septenario numero intellegimus commendari, Ephesum, Smyrnam, Sardis, Philadelphiam, Laodiciam, Pergamum, Thyatiram. quibus omnibus ecclesiis nos hodie communicare manifestum est, sicut manifestum est uos istis ecclesiis non communicare.

  4. 49.3.1

    Quaerimus ergo, ut nobis respondere non graueris, quam causam forte noueris, qua factum est, ut Christus amitteret hereditatem suam per orbem terrarum diffusam et subito in solis Afris nec ipsis omnibus remaneret. etenim ecclesia catholica est etiam in Africa, quia per omnes terras eam deus esse uoluit et praedixit. pars autem uestra, quae Donati dicitur, non est in illis omnibus locis, in quibus et litterae et sermo et facta apostolica cucurrerunt. sed ne dicatis non uocari ecclesiam nostram catholicam sed Macarianam, sicuti eam uos appellatis, nosse debes, quod facillime potest, in illis omnibus partibus, unde istas terras euangelium Christi perfudit, nec nomen Donati sciri nec nomen Macarii; uestra autem quia Donati pars dicitur, nec uos negare potestis et omnibus notum est, ubicumque est uestra communio. dignare ergo rescribere nobis, ut sciamus, quo modo fieri possit, ut ecclesiam suam Christus de toto orbe perdiderit et in uobis solis habere coeperit. uestrum est enim haec ostendere; nam nobis sufficit ad causam nostram, quod compleri prophetiam et scripturas sanctas per orbem terrarum uidemus. hoc autem ego Augustinus dictaui, quia olim uolo loqui inde tecum; uidetur enim mihi uel propter ipsam uicinitatem posse nos per litteras de hac re conloqui sine aliquo tumultu adiuuante deo, quantum ipsa necessitas postulat.

  5. 50.1.1

    immanitatis uestrae famosissimum scelus et inopinata crudelitas terram concutit et percutit caelum, ut in plateis ac delubris uestris eluceat sanguis et resonet homicidium. apud uos Romanae sepultae sunt leges, iudiciorum rectorum calcatus est terror, imperatorum certe nulla ueneratio nec timor. apud uos sexaginta numero fratrum innocens effusus est sanguis et, si quis plures occidit, functus est laudibus et in uestram curiam tenuit principatum. age nunc principalem ueniamus ad causam. si Herculem uestrum dixeritis, porro reddemus; adsunt metalla, saxa nec desunt; accedunt et marmorum genera, suppeditat artificum copia. ceterum deus uester cum diligentia sculpitur, tornatur et ornatur; addimus et rubricam, quae pingat ruborem, quo possint uota uestra sacra sonare. nam si uestrum Herculem dixeritis, conlatis singulis nummis ab artifice uestro uobis emimus deum. reddite igitur animas, quas truculenta uestra manus contorsit, et. sicuti a nobis uester Hercules redhibetur, sic etiam a uobis tantorum animae reddantur.

  6. 51.1.1

    Quia humilitatem nostram uestri reprehendunt, ideo sic epistulam praenotaui, quod in tuam contumeliam fecisse uidear, si non, ita mihi abs te ut rescribatur, expecto. de Carthaginiensi promissione tua uel nostra instantia quid multa commemorem? quo modo libet ea gesserimus, transierint, ne, quod restat, impediant. nunc excusatio, nisi fallor, nulla est adiuuante domino; ambo in Numidia sumus et nobis loco terrarum inuicem propinquamus. rumor ad me detulit adhuc uelle mecum disputando experiri de quaestione, quae 10 nostram dirimit communionem. uide, quam breuiter omnes auferantur ambages; ad hanc epistulam responde, si placet, et fortasse sufficiet non solum nobis sed et eis, qui nos audire desiderant, aut, si non sufficiet, scripta atque rescripta, donec sufficiat, repetentur. quid enim nobis commodius poterit exhibere urbium, quas incolimus, tanta uicinitas? ego enim statui nihil de hac re agere uobiscum nisi per litteras, uel ne cui nostrum de memoria, quod dicitur, elabatur uel ne fraudentur talium studiosi, qui forte interesse non possunt. soletis\' de praeteritis rebus gestis, qui uultis, falsa iactare forte non mentiendi studio sed errore. proinde, si placet, de praesentibus illa metiamur. procul dubio te non fugit prioris populi temporibus et idolatriae sacrilegium fuisse commissum et a rege contemptore librum propheticum incensum; quo utroque crimine schismatis malum non puniretur atrocius, nisi grauius penderetur. profecto enim recordaris, quem ad modum schismatis auctores uiuos dehiscens terra sorbuerit et eos, qui consenserant, caelo inruens ignis absumpserit. sic nec fabricatum et adoratum idolum nec sacer liber exustus meruit uindicari.

  7. 51.2.1

    Cur ergo, qui soletis nobis obicere non solum in nostris non probata sed potius in uestris probata crimina eorum, qui formidine persecutionis inpulsi dominicos libros concremandos ignibus tradiderunt, uos eos, quos pro scelere schismatis (plenarii concilii\' uestri \'ueridico\', sicut ibi scriptum est, \'ore* damnastis, in eodem ipso episcopatu recepistis, in quo damnastis? Felicianum dico Mustitanum et Praetextatum Assuritanum. neque enim, sicut ignorantibus dicitis, ex eo numero fuerunt isti, quibus uestrum concilium diem prorogauerat et praefixerat, intra quem nisi ad uestram communionem remeauissent, eadem sententia tenerentur; sed de illo numero isti fuerunt, quos eo die sine dilatione damnastis, quo illis dilationem dedistis. probabo, si negaueris; concilium uestrum loquitur; proconsularia gesta habemus in manibus, quibus id non semel allegastis. aliam ergo defensionem para, si potes, ne, dum negas, quod conuincam. moras faciamus. Felicianus igitur et Praetextatus si innocentes erant, quare sic damnati sunt? si scelerati, quare sic recepti sunt? si probaueris innocentes, cur non credamus a multo paucioribus maioribus uestris falso crimine traditionis innocentes potuisse damnari, si a trecentis decem successoribus eorum, ubi etiam pro magno scriptum est \'plenarii concilii ore ueridico\', in falso crimine schismatis innocentes damnari potuerunt? si autem probaueris recte fuisse damnatos, quae restat defensio, cur in eodem episcopatu recepti sint, nisi ut exaggerans utilitatem salubritatemque pacis ostendas etiam ista pro unitatis uinculo toleranda? quod utinam non oris sed cordis uiribus ageres! profecto perspiceres, quam nullis calumniis per orbem terrarum esset uiolanda pax Christi, si licet in Africa etiam in sacrilego schismate damnatos in eodem ipso episcopatu recipi pro pace Donati.

  8. 51.3.1

    Item soletis nobis obicere, quod uos per potestates terrenas persequamur. qua in re non disputo, uel quid uos pro immanitate tanti sacrilegii mereamini uel quantum nos Christiana temperet mansuetudo; illud dico: si hoc crimen est, cur eosdem Maximianistas per iudices ab, eis imperatoribus missos, quos per euangelium genuit nostra communio, grauiter insectati de basilicis, quas tenebant, in quibus eos inuenit ipsa conscissio, et controuersiarum strepitu et iussionum potentatu et auxiliorum impetu proturbastis? in qua conflictatione quae passi sint per loca singula, recentia rerum uestigia contestantur; quae iussa sint, chartae indicant; quae facta sint, terrae clamant, in quibus etiam Optati illius tribuni uestri sancta memoria praedicatur.\'

  9. 51.4.1

    Item dicere soletis, quod nos Christi baptismum non habeamus et praeter uestram communionem nusquam sit. possem hinc uberius aliquanto disserere. sed* contra uos iam nihil opus est, qui cum Feliciano et Praetextato etiam Maximianistarum baptismum recepistis. quotquot enim baptizauerunty quando Maximiano communicabant, cum etiam ipsos nominatim, id est Felicianum et Praetextatum de basilicis eorum, sicut gesta testantur, diuturno conflictu iudiciorum expellere conaremini, quotquot ergo eo tempore baptizauerunt, nunc secum et uobiscum habent non solum per aegritudinum pericula sed etiam per sollemnitates paschales in tot ecclesiis ad suas ciuitates pertinentibus et in ipsis tam magnis ciuitatibus foris in scelere schismatis baptizatos, quorum nulli baptisma repetitum est. atque utinam probare possitis eos, quos foris in scelere schismatis Felicianus et Praetextatus tamquam inaniter baptizauerant, ab eis receptis intus quasi utiliter denuo baptizatos. si enim rursus baptizandi erant isti, rursus ordinandi erant illi; amiserant enim episcopatum recedentes a uobis, si extra communionem uestram baptizare non poterant; nam si discedentes episcopatum non amiserant, baptizare utique poterant, si autem amiserant, ergo, ut eis, quod amiserant, redderetur, redeuntes ordinari debebant. sed noli timere; sicut certum est cum eodem illo episcopatu, cum quo exierant, remeasse, ita certum est omnes, quos in Maximiani schismate baptizarunt, sine ulla baptismi repetitione se cum uestra communione reconciliasse.

  10. 51.5.1

    Quibus igitur sufficimus lacrimis plangere recipi baptismum Maximianistarum et exsufflari baptismum orbis terrarum? siue auditos siue inauditos siue iuste siue iniuste damnastis Felicianum, damnastis Traetextatum, dic mihi: quem Corinthiorum episcopum audiuit aut damnauit aliquis uestrum? quem Galatarum, quem Ephesiorum, quem Colossensium. Philippensium, Thessalonicensium ceterarumque omnium ciuitatium, de quibus dictum est: Adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium? ergo istorum baptismus acceptatur et illorum exsufflatur, qui nec istorum est nec illorum sed illius, de quo dictum est: Hic est, qui baptizat. sed non hinc ago; ad illa, quae praesto sunt, aduerte; ea, quae oculos etiam caecos feriunt. intuere: damnati habent baptismum et inauditi non habent! nominatim in scelere schismatis expressi et eiecti habent et ignoti, longe peregrini, numquam accusati, numquam iudicati non habent! qui de praecisa parte Africae rursus praecisi sunt, habent et, unde ipsum euangelium in Africam uenit, non habent! quid pluribus onero? ad ista responde. adtende sacrilegium schismatis uestro concilio Maximianistis exaggeratum, adtende persecutiones per iudiciarias potestates, quas eis inrogastis, adtende baptismum eorum, quem cum eis, quos damnastis, recepistis, et responde, si potes, utrum habeatis aliquid,. unde iniciatis nebulas imperitis, cur ab orbe terrarum longe maiore scelere schismatis separemini, quam quod in Maximianistis uos damnasse gloriamini. pax Christi uincat in corde tuo.

  11. 52.1.1

    Litteras fraternitatis tuae etsi ualde sero, etsi praeter quod speraueram, tamen laetus accepi. maxime ampliore gaudio perfusus sum, cum cognouissem hominem uestrum in ipsa sola causa uenisse Hipponem, ut ad me litteras tuae fraternitatis adferret. cogitaui enim non sine causa hoc exortum esse in animo tuo, ut recoleres consanguinitatem nostram, nisi quia fortasse perspicis, sicut noui non leue pondus prudentiae tuae, quam sit dolendum, ut, qui secundum carnem fratres sumus, in Christi corpore non una societate uiuamus, praesertim quia facile tibi est adtendere et uidere ciuitatem super montem constitutam, de qua dominus ait in euangelio. quod abscondi non possit; ipsa est enim ecclesia catholica, unde καθολικὴ graece appellatur, quod per totum orbem terrarum diffunditur. hanc ignorare nulli licet; ideo secundum uerbum domini nostri Jesu Christi abscondi non potest.

  12. 52.2.1

    Pars autem Donati in solis Afris calumniatur orbi terrarum et non considerat ea sterilitate, qua fructus pacis et caritatis adferre noluit, ab illa radice orientalium ecclesiarum se esse praecisam, unde euangelium in Africam uenit, unde terra si eis adferatur, adorant; fidelis autem inde si ueniat, exsufflant et rebaptizant etiam. hoc enim praedixit filius dei, qui ueritas est, se esse uitem, suos autem filios esse sarmenta et patrem suum agricolam: Sarmentum, inquit, quod in me non dat fructum, pater meus tollet illud; sarmentum autem quod in me dat fructum, purgat illud, ut maiorem fructum adferat. non ergo mirum est, si de illa uite, quae creuit et omnes terras impleuit, praecisi sunt illi, qui fructum caritatis adferre noluerunt.

  13. 52.3.1

    Qui si uera crimina obiecissent collegis suis, maiores eorum, quando schisma fecerunt, ipsi obtinuissent causam suam apud ecclesiam transmarinam, unde ad istas partes Christianae fidei manauit auctoritas, ut illi essent foris, quibus eadem crimina obiciebant. nunc autem cum illi inueniuntur intus communicare ecclesiis apostolicis, quarum nomina in libris sanctis habent et recitant, isti autem foris positi et ab illa communione separati sunt, quis non intellegat eos habuisse causam bonam, qui eam apud medios iudices obtinere potuerunt? aut si causam bonam habebant et eam transmarinis ecclesiis probare non potuerunt, quid illos laesit orbis terrarum, ubi episcopi collegas suos, qui apud eos obiectis criminibus conuicti non erant, temere damnare non possent? itaque innocentes rebaptizantur et Christus ia innocentibus exsufflatur. si autem idem Donatistae Afrorum collegarum suorum uera crimina nouerant et neglexerunt eadem monstrare et probare transmarinis ecclesiis, ipsi se ab unitate Christi sceleratissimo schismate praeciderunt, non habent, quod excusent, et uos nostis, maxime quia tam multi scelerati apud eos emerserunt et tolerauerunt illos per tot annos, ne partem Donati conscinderent, et non dubitauerunt illo tempore falsas suspiciones suas obicientes pacem Christi unitatemque disrumpere et uos uidetis.

  14. 52.4.1

    Sed nescio quae carnalis consuetudo, frater Seuerine, ibi uos tenet; et olim doleo, olim gemo maxime prudentiam tuam cogitans et olim te uidere desidero, ut de hac re tecum loquerer. quid enim prodest uel salus uel consanguinitas temporalis, si aeternam Christi hereditatem salutemque perpetuam in nostra cognitione contemnimus? haec me interim scripsisse suffecerit, quae duris cordibus ualde pauca sunt et prope nulla, animo autem tuo, quem bene noui, ualde multa sunt et ualde magna. non enim mea sunt; qui nihil sum, nisi quod expecto misericordiam dei, sed ipsius dei omnipotentis, quem quisquis in hoc saeculo comtempserit patrem, inueniet in futuro iudicem.

  15. 53.1.1

    Quoniam nobis notam esse uoluisti epistulam, quam ad te Donatistarum presbyter dedit, quamquam eam tu quoque catholico animo deriseris, tamen, ut ei potius, si non desperate desipit, consulas, haec ad eum rescripta petimus perferas. ille enim ordinem Christianitatis ciuitatis uestrae tibi ut insinuaret, iussisse sibi angelum scripsit, cum tu teneas Christianitatem non ciuitatis tuae tantum nec tantum Africae uel Afrorum sed totius orbis terrae, quae adnuntiata est et adnuntiatur omnibus gentibus. unde illos parum est quod praecisos esse non pudet nec sibi subueniunt, ut, cum possunt, redeant ad radicem, nisi etiam secum alios praecidere et sicut ligna arida in ignem destinare conentur. quapropter si tibi ipsi angelus adstitisset, quem sibi ille propter te adstitisse, quantum arbitramur, astuta uanitate confingit, et haec ipsa tibi dixisset, quae iste mandato illius tibi se insinuare dicit, oporteret te apostolicae sententiae memorem fieri, qui ait: Licet si nos aut angelus de caelo uobis euangelizauerit praeter id, quod euangelizauimus uobis, anathema sit. euangelizatum est enim tibi per uocem ipsius domini Iesu Christi, quod omnibus gentibus adnuntiabitur euangelium eius et tunc erit finis; euangelizatum tibi est per propheticas et apostolicas litteras, quod Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius, quod est Christus, cum ei diceret deus: In semine tuo benedicentur omnes gentes. has ergo promissiones tenenti si tibi angelus de caelo diceret: \'Dimitte Christianitatem orbis terrae et tene partis Donati, cuius ordo tibi exponitur in epistula episcopi tuae ciuitatis,\' anathema esse deberet, quia te a toto praecidere et in partem contrudere conaretur et alienare a promissis dei.

  16. 53.2.1

    Si enim ordo episcoporum sibi succedentium considerandus est, quanto certius et uere salubriter ab ipso Petro numeramus, cui totius ecclesiae figuram gerenti dominus ait: Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferorum non uincent eam. Petro enim successit Linus, Lino Clemens, Clementi Anacletus, Anacleto Euaristus, Euaristo Sixtus, Sixto Telesphorus, Telesphoro Hyginus, Hygino Anicetus, Aniceto Pius, Pio Soter, Soteri Alexander, Alexandro Victor, Victori Zephyrinus, Zephyrino Calistus, Calisto Urbanus, Urbano Pontianus, Pontiano Antherus, Anthero Fabianus, Fabiano Cornelius, Cornelio Lucius, Lucio Stephanus, Stephano Sixtus, Sixto Dionysius, Dionysio Felix, Felici Eutychianus, Eutychiano Gaius, Gaio Marcellus, Marcello Eusebius, Eusebio Melchiades, Melchiadi Siluester, Siluestro Marcus, Marco Iulius, Iulio Liberius, Liberio Damasus, Damaso Siricius, Siricio Anastasius. in hoc ordine successionis nullus Donatista episcopus inuenitur. sed ex transuerso ex Africa ordinatum miserunt, qui paucis praesidens Afris in urbe Roma Montensium uel Cutzupitarum uocabulum propagauit.

  17. 53.3.1

    In illum autem ordinem episcoporum, qui ducitur ab ipso Petro usque ad Anastasium, qui nunc eandem cathedram sedet, etiam si quisquam traditor per illa tempora subrepsisset, nihil praeiudicaret ecclesiae et innocentibus Christianis, quibus dominus prouidens ait de praepositis malis: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim et non faciunt, ut certa sit spes fidelis, quae non in homine sed in domino conlocata numquam tempestate sacrilegi schismatis dissipetur, sicut isti dissipati sunt, qui legunt in codicibus sanctis ecclesias, quibus apostoli scripserunt, et nullum in eis habent episcopum. quid autem peruersius et insanius quam lectoribus easdem epistulas legentibus dicere: \'Pax tecum et ab earum ecclesiarum pace separari, quibus ipsae epistulae scriptae sunt?

  18. 53.4.1

    Tamen ne sibi etiam de Constantinensi, hoc est ciuitatis uestrae episcoporum ordine blandiatur, recita illi gesta apud Munatium Felicem, flaminem perpetuum, curatorem tunc eiusdem ciuitatis uestrae Diocletiano VIII. et Maximiano VII. consulibus undecimo Kalendas Iunias, quibus liquido constitit ita Paulum episcopum tradidisse, ut Siluanus tunc eius subdiaconus fuerit et cum illo tradiderit proferens instrumenta dominica, etiam quae diligenter fuerant occultata, capitulatam argenteam et lucernam argenteam, ita ut ei diceret Victor quidam: (Mortuus fueras, si non illas inuenisses.\' hunc iste Siluanum, manifestissimum traditorem, pro magno commemorat in epistula, quam tibi scripsit, a Secundo Tigisitano primae sedis episcopo episcopum tunc ordinatum. quiescat ergo superba eorum lingua et cognoscat crimina sua, ne delirans loquatur aliena. recita illi etiam, si uoluerit, gesta ecclesiastica eiusdem Secundi Tigisitani in domo Urbani Donati habita, ubi confessos traditores iudici deo dimisit, Donatum Masculitanum, Marinum ab Aquis Tibilitanis, Donatum Calamensem, cum quibus confessis traditoribus memoratum traditorem Siluanum eis ordinauit episcopum. recita illi gesta apud Zenophilum consularem, ubi Nundinarius quidam diaconus iratus Siluano, quod ab eo fuerit excommunicatus, haec omnia iudiciis prodidit, quae certis documentis et responsionibus testium et recitatione gestorum et multarum epistularum luce clarius constiterunt.

  19. 53.5.1

    Multa sunt alia, quae llli recites, si non contentiose agere sed prudenter audire uoluerit: preces Donatistarum ad Constantinum, ut propter ipsam causam inter Afros episcopos dirimendam iudices ex Gallia episcopos mitteret; litteras etiam eiusdem imperatoris, ubi episcopos misit ad urbem Romam; gesta quoque in urbe Roma, ubi ab episcopis, quos ille miserat, causa cognita atque discussa est; itemque alias litteras, ubi declarat memoratus imperator eos apud se de collegarum suorum iudicio, id est episcoporum, quos ad urbem Romam miserat, fuisse conquestos, ubi etiam alios episcopos uoluit apud Arelatum iudicare, ubi isti et ab ipsorum iudicio ad eundem imperatorem appellauerunt, ubi postremo causam inter partes ipse cognouit, ubi eos uehementissime detestatur innocentia Caeciliani fuisse superatos. quae, si uoluerit, audiet et tacebit et desinet insidiari ueritati.

  20. 53.6.1

    Quamquam nos non tam de istis documentis praesumamus quam de scripturis sanctis, ubi hereditas Christi usque ad terminos terrae promissa est in omnibus gentibus. unde isti nefario schismate separati iactant crimina in paleam messis dominicae, quae necesse est usque ad finem permixta toleretur, donec ultimo iudicio tota area uentiletur. unde manifestum est ista crimina seu uera seu falsa non pertinere ad frumenta dominica, quae per totum agrum, id est istum mundum usque in finem saeculi oportet crescere, sicut non falsus angelus in huius errore sed dominus in euangelio loquitur. ideoque in Christianos innocentes, qui per totum orbem malis Christianis tamquam paleae suae uel zizaniis permixti sunt, multa falsa crimina et uana iactantibus his miseris Donatistis merito deus reddidit, ut Maximianistas apud Carthaginem schismaticos suos, Primiani damnatores, extra Primianum baptizatores, post Primianum rebaptizatores, uniuersali concilio suo damnarent, ut ex eorum numero post non paruum tempus quosdam in honoribus episcopatus sui, Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum, cogente Optato Gildoniano susciperent cum omnibus, quos damnati extra baptizauerunt. quod si ab eis, quos ore proprio tamquam sceleratos et sacrilegos damnauerunt et quos illis primis schismaticis, quos uiuos terra obruit, compararunt, non maculantur, cum eis rursus in honore suo receptis communicant, euigilent aliquando, cogitent, quanta caecitate et quanta insania dicant orbem terrarum ignotis Afrorum criminibus esse maculatum et hereditatem Christi, quae promissa exhibita est in omnibus gentibus, peccatis Afrorum per contagionem communicationis fuisse deletam, quando se nolunt deletos et maculatos uideri, dum eis communicant, quorum crimina cognita iudicarunt.

  21. 53.7.1

    \'Quapropter cum Paulus apostolus iterum dicat, quia ipse satanas transfigurat se in angelum lucis, unde non esse mirum, si ministri eius transfigurant se sicut ministros iustitiae, si uere iste aliquem angelum uidit erroris nuntium et de unitate catholica Christianos separare cupientem, ipse passus est angelum satanae transfigurantem se uelut angelum lucis. si autem mentitur et nihil tale uidit, ipse est minister satanae transfigurans se uelut ministrum iustitiae. et tamen ista omnia considerans si nimium peruersus et pertinax esse noluerit, poterit ab omni uel aliena uel sua seductione liberari. nos enim per occasionem tuam sine aliquo odio conuenimus hoc circa eum seruantes, quod apostolus dicit: Seruum autem domini litigare non oportet, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diu\'ersa sentientes, ne forte det illis deus paenitentiam ad cognoscendam ueritatem et resipiscant de diaboli laqueis captiuati ab ipso in ipsius uoluntatem. si ergo aliquid aspere diximus, non ad amaritudinem dissensionis sed ad correptionem dilectionis ualere cognoscat. incolumis uiuas in Christo, dilectissime et honorabilis frater. amen.

  22. 54.1.1

    Ad ea, quae me interrogasti, mallem prius nosse, quid interrogatus ipse responderes; ita enim uel adprobando uel emendando responsiones tuas multo breuius possem respondere et te facillime aut confirmarem aut corrigerem. hoc quidem, ut dixi, mallem. sed tamen ut nune responderem, malui longiorem facere sermonem quam dilationem. primo itaque tenere te uolo, quod est huius disputationis caput, dominum nostrum Iesum Christum. sicut ipse in euangelio loquitur, leni iugo suo nos subdidisse et sarcinae leui. unde sacramentis numero paucissimis, obseruatione facillimis, significatione praestantissimis societatem noui populi conligauit, sicuti est baptismus trinitatis nomine consecratus, communicatio corporis et sanguinis ipsius et si quid aliud in scrip- - turis canonicis commendatur exceptis his, quae seruitutem populi ueteris pro congruentia cordis illorum et prophetici temporis onerabant, quae et in quinque libris Moysi leguntur. illa autem, quae non scripta sed tradita custodimus, quae quidem toto terrarum orbe seruantur, datur intellegi uel ab ipsis apostolis uel plenariis conciliis, quorum est in ecclesia saluberrima auctoritas, commendata atque statuta retineri, sicuti quod domini passio et resurrectio et ascensio in caelum et aduentus de caelo spiritus sancti anniuersaria sollemnitate celebrantur et si quid aliud tale occurrit, quod seruatur ab uniuersa, quacumque se diffundit. ecclesia.

  23. 54.2.1

    Alia uero, quae per loca terrarum regionesque uariantur, sicuti est, quod alii ieiunant sabbato, alii non, alii cotidie communicant corpori et sanguini dominico, alii certis diebus accipiunt, alibi nullus dies intermittitur, quo non offeratur. alibi sabbato tantum et dominico, alibi tantum dominico et si quid aliud huius modi animaduerti potest, totum hoc genus rerum liberas habet obseruationes nec disciplina ulla est in his melior graui prudentique Christiano, nisi ut eo modo agat, quo agere uiderit ecclesiam, ad quamcumque forte deuenerit. quod enim neque contra fidem neque contra bonos mores esse conuincitur, indifferenter habendum et pro eorum. inter quos uiuitur, societate seruandum est.

  24. 54.3.1

    Credo te aliquando audisse, tamen etiam nunc commemoro: mater mea Mediolanium me consecuta inuenit ecclesiam sabbato non ieiunare. coeperat perturbari et fluctuari, quid ageret. tunc ego talia non curabam, sed propter ipsam consului de hac re beatissimae memoriae uirum Ambrosium. respondit nihil se docere me posse, nisi quod ipse faceret, quia, si melius nosset, id potius obseruaret, cumque ego putassem nulla reddita ratione auctoritate sola sua nos uoluisse admonere, ne sabbato ieiunaremus, subsecutus est et ait mihi: cCum Romam uenio, ieiuno sabbato; cum hic sum, non ieiuno: sic etiam tu, ad quam forte ecclesiam ueneris, eius morem serua, si cuiquam non uis esse scandalum nec quemquam tibi.\' hoc cum matri renuntiassem, libenter amplexa est. ego uero de hac sententia etiam atque etiam cogitans ita semper habui, tamquam eam caelesti oraculo acceperim. sensi enim saepe dolens et gemens multas infirmorum perturbationes fieri per quorundam fratrum contentiosam obstinationem uel superstitiosam timiditatem, qui in rebus huius modi, quae neque sanctae scripturae auctoritate neque uniuersalis ecclesiae traditione neque uitae corrigendae utilitate ad certum possunt terminum peruenire, tantum quia subest qualiscumque ratiocinatio cogitantis aut quia in sua patria sic ipse consueuit aut quia alibi uidit et peregrinatione sua quo remotiorem a suis eo doctiorem se factum putat, tam litigiosas excitant quaestiones, ut, nisi quod ipsi faciunt, nihil rectum aestiment.

  25. 54.4.1

    Dixerit aliquis non cotidie accipiendam eucharistiam. quaesieris: Quare? Quoniam\\ inquit, eligendi sunt dies, quibus purius homo continentiusque uiuit, quo ad tantum sacramentum dignus accedat; qui enim manducauerit indigne, iudicium sibi manducat et bibit.\' alius contra: Immo), inquit, (si tanta est plaga peccati atque impetus morbi, ut medicamenta talia differenda sint, auctoritate antistitis debet quisque ab altario remoueri ad agendam paenitentiam et eadem auctoritate reconciliari - hoc est enim indigne accipere, si eo tempore accipiat, quo debet agere paenitentiam —, non ut arbitrio suo, cum libet, uel auferat se communioni uel reddat. ceterum si tanta non sunt, ut excommunicandus quisque homo iudicetur, non se debere a cotidiana medicina dominici corporis separare.\' rectius inter eos fortasse quispiam dirimit litem, qui monet, ut praecipue in Christi pace permaneant. faciat autem unusquisque, quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. neuter enim eorum exhonorat corpus et sanguinem domini, sed saluberrimum sacramentum certatim honorare contendunt. neque enim litigauerunt inter se aut quisquam eorum se alteri praeposuit Zachaeus et i.le centurio, cum alter eorum gaudens in domum suam susceperit dominum, alter dixerit: Non sum dignus, ut sub tectum meum intres, ambo saluatorem honorificantes diuerso et quasi contrario modo, ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. ualet etiam ad hanc similitudinem, quod in primo populo unicuique manna secundum propriam uoluntatem in ore sapiebat, sic uniuscuiusque in corde Christiani sacramentum illud, quo subiugatus est mundus. nam et ille honorando non audet cotidie sumere et ille honorando non audet ullo die praetermittere. contemptum solum non uult cibus iste sicut manna fastidium. inde enim et apostolus indigne dicit acceptum ab eis, qui hoc non discernebant a ceteris cibis ueneratione singulariter debita; continuo quippe, cum dixisset: Iudicium sibi manducat et bibit, addidit, ut diceret: Non diiudicans corpus, quod satis toto ipso loco in epistula ad Corinthios prima, si diligenter adtendatur. apparet.

  26. 54.5.1

    Sic aliquis peregrinus in eo forte loco, ubi perseueranter in obseruatione quadragesimae nec quinta sabbati lauant relaxantue ieiunium: "Non" inquit, \'hodie ieiunabo.\' quaeritur causa, quia non fit\', inquit, \'in patria mea.\' quid aliud iste nisi consuetudinem suam consuetudini alterius praeponere conatur? non enim mihi de libro dei hoc recitaturus est aut uniuersae, qua dilatatur, ecclesiae plena uoce certabit aut ostendet illum contra fidem facere, se autem secundum fidem, moresque hinc optimos aut illum uiolare aut se custodire conuincet. uiolant sane quietem et pacem suam de superflua quaestione rixando. mallem tamen in rebus huius modi, ut et ille in huius et hic in illius patria ab eo, quod ceteri faciunt, non abhorreret. siue etiam in aliena patria cum peregrinaretur, ubi maior et frequentior et feruentior est populus dei, uidit uerbi gratia bis offerri quinta sabbati ultimae quadragesimae et mane et ad uesperam ueniensque in patriam suam, ubi in fine diei mos est offerri, male atque inlicite fieri contendat, quoniam alibi aliter ipse uiderit, puerilis est iste sensus cauendus in nobis, tolerandus et corrigendus in nostris.

  27. 54.6.1

    Prima ergo inquisitio tua, quam in commonitorio posuisti, ex quo trium istorum generum sit, adtende. quaeris enim his . uerbis: \'Quid per quintam feriam ultimae hebdomadis quadragesimae fieri debeat? an offerendum sit mane et rursus post cenam propter illud, quod dictum est: Similiter postquam cenatum est, an ieiunandum et post cenam tantum modo offerendum, an etiam ieiunandum et post oblationem, sicut facere solemus, cenandum?\' ad haec itaque ita respondeo, ut, quid horum sit faciendum, si diuinae scripturae praescribit auctoritas, non sit dubitandum, quin ita facere debeamus, ut legimus, ut iam non quo modo faciendum sed quo modo sacramentum intellegendum sit, disputemus; similiter etiam, si quid horum tota per orbem frequentat ecclesia; nam et hinc, quin ita faciendum sit, dubitare insolentissimae. insaniae est. sed neque hoc neque illud est in eo, quod tu quaeris. restat igitur, ut de illo tertio genere sit, quod per loca regionesque uariatur. faciat ergo quisque, quod in ea ecclesia, in quam uenit, inuenit. non enim quicquam eorum contra fidem est aut mores fiunt hinc uel inde meliores. his enim causis, id est aut propter fidem aut propter mores uel emendari oportet, quod perperam fiebat, uel institui, quod non fiebat. ipsa quippe mutatio consuetudinis, etiam quae utilitate adiuuat, nouitate perturbat. quapropter quae utilis non est, perturbatione infructuosa et consequenter no- : xia est.

  28. 54.7.1

    Nec ideo putari debet institutum esse multis locis, ut illa die post refectionem offeratur, quia scriptum est: Identidem et calicem post cenam dicens; ipsam enim potuit appellare cenam, quod iam. corpus acceperant, ut deinde calicem acciperent. nam quia alibi dicit: Conuenientibus ergo uobis in unum non est dominicam cenam manducare hanc ipsam acceptionem eucharistiae dominicam cenam uocans, illud magis mouere potuit homines, ut iam refecti die illo uel offerrent uel sumerent eucharistiam, quod in euangelio dicit: Cum autem illi manducarent, accepit Iesus panem et benedixit, cum etiam superius dixisset: Cum sero autem factum esset, recumbebat cum duodecim et manducantibus eis dixit: Quoniam unus ex uobis tradet me; post enim tradidit sacramentum. et liquido apparet, quando primo acceperunt discipuli corpus et sanguinem domini, non eos accepisse ieiunos.

  29. 54.8.1

    Numquid tamen propterea calumniandum est uniuersae ecclesiae, quod a ieiunis semper accipitur? ex hoc enim placuit spiritui sancto, ut in honorem tanti sacramenti in os Christiani prius dominicum corpus intraret quam ceteri cibi; nam ideo per uniuersum orbem mos iste seruatur. neque enim quia post cibos dedit dominus, propterea pransi aut cenati fratres ad illud sacramentum accipiendum conuenire debeant aut, sicut faciebant, quos apostolus arguit et emendat, mensis suis ista miscere. namque saluator quo uehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc uoluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat. et ideo non praecepit, quo deinceps ordine sumeretur, ut apostolis, per quos ecclesias dispositurus erat, sacraret hunc locum. nam si hoc ille monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur, credo, quod eum morem nemo uariasset. cum uero ait apostolus de hoc sacramento loquens: Propter quod, fratres, cum conuenitis ad manducandum, inuicem expectate; si quis esurit, domi manducet, ut non ad iudicium conueniatis, statim subtexuit: Cetera autem, cum uenero, ordinabo. unde intellegi datur, quia multum erat, ut in epistula totum illis agendi ordinem insinuaret, quae uniuersa per orbem seruat ecclesia, ab ipso ordinatum esse, quod nulla morum diuersitate uariatur.

  30. 54.9.1

    Sed nonnullos probabilis quaedam ratio delectauit: uno certo die per annum, quo ipsam cenam dominus dedit, tamquam ad insigniorem commemorationem post cibos offerri et accipi liceat corpus et sanguinem domini. honestius autem arbitror ea hora fieri, ut, qui etiam ieiunauerit, post refectionem, quae hora nona fit, ad oblationem possit occurrere. quapropter neminem cogimus ante dominicam illam cenam prandere, sed nulli etiam contradicere audemus. hoc tamen non arbitror institutum, nisi quia plures et prope omnes in plerisque locis eo die lauare consueuerunt, et, quia nonnulli etiam ieiunium custodiunt, mane offertur propter prandentes, quia ieiunia simul et lauacra tolerare non possunt, ad uesperam uero propter ieiunantes.

  31. 54.10.1

    Si autem quaeris, cur enam lauandi mos ortus sit, nihil mihi de hac re cogitanti probabilius occurrit, nisi quia baptizandorum corpora per obseruationem quadragesimae sordidata cum offensione sensus ad fontem uenirent, nisi aliqua die lauarentur. istum autem diem potius ad hoc electum, quo cena dominica anniuersarie celebratur. et quia concessum est hoc baptismum accepturis, multi cum his lauare uoluerunt ieiuniumque laxare.

  32. 54.10.2

    His, ut potui, disputatis moneo, ut ea, quae praelocutus sum, serues, quantum potes, ut decet ecclesiae prudentem ac pacificum filium. alia quae interrogasti, si dominus uoluerit, alio tempore expediam.

  33. 55.1.1

    Lectis litteris tuis, ubi me commonuisti, ut debitum redderem de residuis enodandis quaestionibus, quas iam longe ante quaesiueras, gratissimum mihi atque carissimum desiderium studii tui amplius differri tolerare non potui et quamuis in mediis aceruis occupationum mearum hanc feci praecipuam, ut ad ea, quae interrogasti, responderem tibi. diutius autem de tua epistula disputare nolo, ne hoc ipsum me impediat iam tandem redhibere, quod debeo.

  34. 55.2.1

    Quaeris, quae causa sit, cur anniuersarms dies celebrandae dominicae passionis non ad eundem redeat anni diem sicut dies, qua traditur natus, et deinde subiungis, si hoc fit propter sabbatum et lunam, quid sibi uelit in hac re obseruatio sabbati et lunae. hic primum oportet noueris diem natalis domini non in sacramento celebrari, sed tantum in memoriam reuocari, quod natus sit, ac per hoc nihil opus erat, nisi reuolutum diem anni, quo ipsa res facta est, festa deuotione signari. sacramentum est autem in aliqua celebratione, cum rei gestae commemoratio ita fit, ut aliquid etiam significare intellegatur, quod sancte accipiendum est. eo itaque modo agimus pascha, ut non solum, quod factum est, in memoriam reuocemus, id est quod mortuus Christus et resurrexit, sed etiam cetera, quae circa eum adtestantur, ad sacramentorum significationem non omittamus. quia enim, sicut dicit apostolus, mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, transitus quidam de morte ad uitam in illa passione domini et resurrectione sacratus est. nam etiam uocabulum ipsum, quod " pascha dicitur, non Graecum, sicut uulgo uideri solet, sed Hebraeum esse dicunt, qui linguam utramque nouerunt. neque enim a passione, quoniam Graece dicitur pati, sed ab eo, quod transitur, ut dixi, a morte ad uitam, Hebraeo uerbo res appellata est. in quo eloquio pascha transitus dicitur, sicut perhibent, qui haec sciunt. quod uoluit et ipse dominus tangere, cum ait: Qui credit in me, transiit a morte ad uitam. et maxime idem euangelista hoc intellegitur exprimere uoluisse, cum celebraturo domino pascha cum discipulis, ubi cenam eis mysticam dedit: Cum uidisset, inquit. Iesus, quia uenit hora, ut transiret de hoc mundo ad patrem. transitus ergo de hac uita mortali in aliam uitam inmortalem, hoc est enim de morte ad uitam in passione et in resurrectione domini commendatur.

  35. 55.3.1

    Hic transitus a nobis modo agitur per fidem, quae nobis est in remissionem peccatorum, in spe uitae aeternae diligentibus deum et proximum, quia fides per dilectionem operatur et iustus ex fide uiuit; spes autem quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid sperat? si autem, quod non uidemus, speramus, per patientiam expectamus. secundum hanc fidem et spem et dilectionem, qua coepimus esse sub gratia, iam commortui sumus cum Christo et consepulti illi per baptismum, sicut dicit apostolus: Quia et uetus homo noster simul crucifixus est cruci cum illo; et resurreximus cum illo, quia et simul nos excitauit et simul sedere fecit in caelestibus. unde est et illa exhortatio: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram. sed quia sequitur et dicit: Mortui enim estis et uita uestra abscondita est cum Christo in deo; cum Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos apparebitis cum illo in gloria, satis indicat, quid uelit intellegi, quia nunc transitus noster de morte ad uitam, qui fit per fidem, spe peragitur futurae in fine resurrectionis et gloriae, cum corruptibile hoc, id est caro ista, in qua gemimus modo, induet incorruptionem et mortale hoc induerit inmortalitatem. nunc enim iam quidem habemus per fidem primitias spiritus, sed adhuc in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri; spe enim salui facti sumus. in hac spe cum sumus, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. sed uide, quid sequitur: Si autem spiritus eius, inquit, qui suscitauit Christum a mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. hoc igitur uniuersa ecclesia, quae in peregrinatione mortalitatis inuenta est, expectat in fine saeculi, quod in domini nostri Iesu Christi corpore praemonstratum est, qui est primogenitus a mortuis, quia et corpus eius, cui caput est ipse, non nisi ecclesia est.

  36. 55.4.1

    Nonnulli enim adtendentes uerba, quae assidue dicit apostolus, quia et mortui sumus cum Christo et resurreximus cum eo, nec intellegentes, quatenus dicantur, arbitrati sunt iam factam esse resurrectionem nec ullam ulterius in fine temporum esse sperandam, ex quibus est, inquit, Hymenaeus et Philetus, qui circa ueritatem aberrauerunt dicentes resurrectionem iam factam esse et fidem quorundam subuertunt. idem apostolus eos arguens detestatur, qui tamen dicit nos resurrexisse cum Christo. unde, nisi quia hoc per fidem et spem et dilectionem factum esse dicit in nobis secundum primitias spiritus? sed quia spes, quae uidetur, non est spes et ideo, si, quod non uidemus, speramus, per patientiam expectamus, restat utique redemptio corporis nostri, quam expectantes in nobismet ipsis ingemescimus. unde est illud: Spe gaudentes, in tribulatione patientes.

  37. 55.5.1

    Haec igitur innouatio uitae nostrae est quidam transitus de morte ad uitam, qui fit primo per fidem, ut in spe gaudeamus et in tribulatione patientes simus, dum adhuc exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem. propter ipsum initium nouae uitae, propter nouum hominem, quem iubemur induere et exuere ueterem expurgantes uetus fermentum, ut simus noua consparsio, quoniam pascha nostrum immolatus est Christus, propter hanc ergo uitae nouitatem primus mensis in anni mensibus celebrationi huic adtributus est. nam ipse dicitur et mensis nouorum. quia uero ill toto tempore saeculi nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrectio domini triduana est. primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, ubi iam manifestatio est sacramenti prius occulti in prophetico aenigmate. hoc ergo et in lunari numero significatur; quia enim septenarius numerus solet in scripturis ad quandam perfectionem mysticus apparere, tertia hebdomade lunae pascha celebratur, id est qui dies occurrit a quarta decima in uicesimam primam.

  38. 55.6.1

    Est illic et aliud sacramentum, quod si tibi obscurum fuerit, quia in talibus inquisitionibus minus eruditus es, non contristeris nec ideo me putes esse meliorem, quia haec in studiis puerilibus didici; qui enim gloriatur, in domino glorietur scire et intellegere. quoniam ego sum dominus. nonnulli ergo studiosi talium rerum quaesiuerunt multa de numeris et motibus siderum et, qui subtilius ista scrutati sunt, incrementa et decrementa lunaria ex conuersione globi eius coniecerunt, non quod aliquid substantiae uel accedat ei, cum augetur, uel recedat, cum minuitur, quod delira inperitia Manichaei opinantes repleri eam dixerunt, sicut repletur nauis, ex fugitiua dei parte, quam commixtam principibus tenebrarum et eorum sordibus inquinatam corde atque ore sacrilego et credere et loqui non dubitant. hinc ergo impleri lunam dicunt, cum eadem pars dei magnis laboribus ab inquinamento purgata de toto mundo atque ab omnibus cloacis fugiens redditur deo lugenti, dum redeat; repleri uero per mensem dimidium et alio dimidio in solem refundi uelut in aliam nauem. nec tamen inter istas anathemandas blasphemias aliquid umquam fingere potuerunt, cur uel incipiens lucere uel desinens corniculato lumine fulgeat aut cur a dimidio mense incipiat minui et non ad refundendum plena perueniat.

  39. 55.7.1

    Illi autem, qui haec certis numeris indagarunt, ita ut defectus solis et lunae non solum cur fierent, sed etiam quando futuri essent, longe ante praedicerent et eos determinatis interuallis temporum canonica supputatione praefigerent litterisque mandarent, quas modo qui legunt atque intellegunt, nihilo minus eos praedicunt nec aliter aut alias accidunt, quam praedicunt, tales ergo, quibus non est ignoscendum, sicut scriptura sancta dicit, quia, cum tantum ualerent, ut possent aestimare saeculum, dominum eius, quem supplici pietate possent, non facilius inuenerunt, ex ipsis cornibus lunae, quae a sole auersa sunt, siue crescentis siue decrescentis coniecerunt uel a sole inlustrari et, quanto magis ab eo recederet, tanto magis ab ea parte, quae terris apparet, radios eius excipere, quanto autem ad eum magis post dimidium mensem ex alio semicirculo propinquaret, tanto magis a superiori parte inlustratam ab ea parte, quam terris aduerteret, non posse excipere radios et propterea uideri decrescere, uel, si haberet suum lumen, id habere ex una parte in hemisphaerio, quam partem cum recedens a sole paulatim terris ostenderet, donec totam ostenderet, quasi augmenta monstrare, dum non addatur, quod deerat, sed prodatur, quod inerat, ac rursus paulatim abscondere, quod patebat, et ideo uideri decrescere. sed quodlibet horum duorum sit, illud certe manifestum est et cuiuis aduertenti facile cognitum, quod luna non augeatur ad oculos nostros nisi a sole recedendo neque minuatur nisi ad solem ei parte alia propinquando.

  40. 55.8.1

    Adtende nunc, quod in prouerbiis legimus: Sapiens sicut sol permanet, stultus autem sicut luna mutatur. et quis est sapiens, qui permanet, nisi sol ille iustitiae, de quo dicitur: Ortus est mihi iustitiae sol, et quem sibi non fuisse ortum in die nouissima plangentes impii dicturi sunt: Et iustitiae lumen non inluxit nobis et sol non ortus est nobis? nam istum carnis oculis uisibilem solem oriri facit super bonos et malos deus, qui etiam pluit super iustos et iniustos. ducuntur autem semper ex rebus uisibilibus ad inuisibilia congruae similitudines. quis ergo est ille stultus, qui tamquam luna mutatur, nisi Adam, in quo omnes peccauerunt? anima quippe humana recedens a sole iustitiae, ab illa scilicet interna contemplatione incommutabilis ueritatis, omnes uires suas in terrena conuertit et eo magis magisque obscuratur in interioribus ac superioribus suis: sed cum redire coeperit ad illam incommutabilem sapientiam, quanto magis ei propinquat affectu pietatis, tanto magis exterior homo corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem omnisque lux illa ingenii, quae ad inferiora uergebat, ad superiora conuertitur et a terrenis quodam modo aufertur, ut magis magisque huic saeculo moriatur et uita eius abscondatur cum Christo in deo.

  41. 55.9.1

    Mutatur ergo in deterius ad exteriora progrediens et in uita sua proiciens intima sua; et hoc terrae, id est eis, qui terrena sapiunt, melius uidetur, cum laudatur peccator in desideriis animae suae et, qui iniqua gerit, benedicitur. mutatur autem in melius, cum intentionem et gloriam suam a terrenis, quae in hoc saeculo apparent, paulatim auertit *et ad superiora atque interiora conuertit; et hoc terrae, id est eis, qui terrena sapiunt, deterius uidetur. unde illi impii postremam infructuosam agentes paenitentiam etiam hoc inter multa dicturi sunt: Hi sunt, quos aliquando habuimus in risum et in \' similitudinem improperii; nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam. ac per hoc spiritus sanctus de uisibilibus ad inuisibilia et de corporalibus ad spiritalia sacramenta similitudinem ducens transitum illum de alia uita in aliam uitam, quod pascha nominatur, a quarta decima luna uoluit obseruari, ut non solum propter tempus tertium, quod supra commemoraui, quia inde incipit hebdomada tertia, sed etiam propter ipsam conuersionem ab exterioribus ad interiora de luna similitudo adsumeretur, usque ad uicesimam uero et primam propter ipsum numerum septenarium, quo uniuersitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi ecclesiae tribuitur propter instar uniuersitatis.

  42. 55.10.1

    Ideo Iohannes apostolus in Apocalypsi ad septem scribit ecclesias. ecclesia uero adhuc in ista mortalitate carnis constituta propter ipsam mutabilitatem lunae nomine in scripturis significatur. unde est illud: Parauerunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde. prius enim quam fiat illud, quod dicit apostolus: Cum Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos cum illo apparebitis in gloria, obscura uidetur ecclesia in tempore peregrinationis suae inter multas iniquitates gemens et tunc sunt timendae insidiae fallacium seductorum, quas nomine sagittarum intellegi uoluit. unde alio loco propter nuntios fidelissimos ueritatis, quos ubique parit ecclesia, dicitur: Luna testis in caelo fidelis, et cum de regno domini psalmus caneret: Orietur, inquit, 111 diebus eius iustitia et abundantia pacis, quoad usque interficiatur luna, id est abundantia pacis in tantum crescet, donec omnem mutabilitatem mortalitatis absumat. tunc nouissima inimica destruetur mors et, quicquid nobis resistit ex infirmitate carnis, unde nobis perfecta pax nondum est, consumetur omnino, cum corruptibile hoc induet incorruptionem et mortale hoc induet inmortalitatem. unde et illius ciuitatis muri, quae Hiericho appellatur, quod in Hebraeo eloquio luna interpretari dicitur, septimo circumacta testamenti arca corruerunt. quid enim nunc agit adnuntiatio regni caelorum, quam circumactio arcae significauit, nisi ut omnia munimenta mortalis uitae, id est omnis spes huius saeculi, quae resistit spei futuri saeculi, in dono septenario spiritus sancti per liberum arbitrium destruatur? ob hoc enim circumeunte arca non inpulsu uiolento illi muri sed sponte ceciderunt. sunt et alia testimonia scripturarum, quae nobis ingerunt per commemorationem lunae ecclesiae significationem, quae in ista mortalitate ab illa Hierusalem, cuius ciues sancti angeli, in aerumnis et laboribus peregrinatur.

  43. 55.11.1

    Non ideo tamen putare debent stulti, qui nolunt in melius commutari, adoranda esse ista luminaria. quia ducitur ex eis aliquando similitudo ad diuina mysteria figuranda; ex M omni enim creatura ducitur. nec ideo in sententiam damnationis debemus inruere, quae ore apostolico de quibusdam profertur, qui coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. sicut enim non adoramus pecora, quamuis dictus sit et agnus et uitulus, nec feram, quia dictus sit leo de tribu Iuda, nec lapides, quia petra erat Christus, nec montem Sion, quia in ipso figuratur ecclesia, sic nec solem aut lunam, quamuis ex ea caelesti creatura sicut ex multa terrestri sacramentorum figurae ad informationes mysticas adsumuntur.

  44. 55.12.1

    Quapropter Manichaeorum deliramenta cum detestatione ridenda sunt, quibus cum obiecerimus uana commenta, unde homines in errorem praecipitant, quo prius praecipitati sunt, garruli sibi uidentur, cum dicunt nobis: \'Cur et uos ad solis et lunae computationem pascha celebratis?\' quasi nos ordines siderum aut uicissitudines temporum a summo atque optimo deo conditas arguamus et non eorum peruersitatem, quae rebus sapientissime conditis ad stultitiae suae uanissimas opiniones abutitur. nam si mathematicus nobis contradicturus est de sideribus et luminaribus caeli ad sacramenta mystice figuranda similitudines ducere, contradicant et augures, ne dicatur nobis: Estote simplices sicut columbae; contradicant et Marsi, ne dicatur nobis: Astuti ut serpentes; contradicant histriones, ne in psalmis citharam nominemus; aut quia ex his rebus ad mysteria uerbi dei similitudinum signa sumuntur, dicant, si placet, uel auspicia nos captare uel uenena conficere uel theatricas affectare luxurias, quod dementissimum est dicere.

  45. 55.13.1

    Non igitur nos de sole et luna annuis menstruisue temporibus actionum nostrarum euenta conicimus, ne in uitae humanae periculosissimis tempestatibus tamquam in scopulos miserae seruitutis inlisi a libero arbitrio naufragemus, sed ad rem sacrate significandam similitudines habitas religiosissima deuotione suscipimus sicut de cetera creatura de uentis, de mari, de terra, de uolatilibus, de piscibus, de pecoribus, de arboribus, de hominibus ad sermonem quidem multipliciter, ad celebrationem uero sacramentorum iam Christiana libertate parcissime sicut de aqua, de frumento, de uino, de oleo. in seruitute autem ueteris populi multa etiam celebrari imperata sunt, quae nobis tantum modo intellegenda traduntur. non itaque dies obseruamus et annos et menses et tempora, ne audiamus ab apostolo: Timeo uos, ne forte sine causa laborauerim in uobis; eos enim culpat, qui dicunt: \'Non proficiscar, quia posterus est* aut \'quia luna sic fertur,\' uel: Proficiscar, ut prospera cedant, quia ita se habet positio siderum; non agam hoc mense commercium, quia illa stella mihi agit mensem\', uel: Agam, quia suscipit mensem: non plantem hoc anno uineam, quia bissextus est\'. non autem quisquam sapiens arbitratur obseruatores temporum reprehendendos, qui dicunt: \'Non proficiscar hodie, quia tempestas exorta est\', aut: \'Non nauigem, quia adhuc sunt hibernae reliquiae\', aut: \'Tempus seminandi est, quod imbribus autumnalibus terra satiata est\', uel si qui forte alii naturales effectus circa motus aeris et humoris ad uariandas temporum qualitates in siderum ordinatissima conuersione notati sunt, de quibus dictum est, dum conderentur: Et sint in signis et temporibus et in diebus et in annis. si quae autem figurae similitudinum non tantum de caelo et sideribus sed etiam de creatura inferiore ducuntur ad dispensationem sacramentorum, eloquentia quaedam est doctrinae salutaris monendo affectui discentium accommodata a uisibilibus ad inuisibilia, a corporalibus ad spiritalia, a temporalibus ad aeterna.

  46. 55.14.1

    Nec quisquam nostrum adtendit, quod eo tempore, quo pascha celebramus, sol in ariete est, sicut illi appellant quendam siderum locum, ubi re uera mense nouorum sol inuenitur; sed siue illi arietem siue aliud aliquid eandem partem caeli uocare uoluerint, nos de scripturis sanctis hoc didicimus, quod omnia sidera deus condidit et locis caelestibus, quibus uoluit, ordinauit. quae stellis distincta et ordinata in quaslibet partes diuidant, quibuslibet uocabulis notent, ubicumque sol esset mense nouorum, illic eum reperiret haec celebratio propter similitudinem sacramenti renouandae uitae, de qua satis disseruimus. quod si etiam locus ille siderum aries posset uocari propter aliquam figuram et congruentiam, neque hinc timeret sermo diuinus aliquam sacramenti similitudinem ducere, sicut de aliis non solum caelestibus sed etiam terrestribus creaturis sicut de Orione uel Pliadibus. sicut de monte Sina, de monte Sion, sicut de fluminibus, qui uocantur Geon, Phison, Tigris, Euphrates, sicut de ipso totiens in sanctis mysteriis nobilitato fluuio Iordane rerum figurate insinuandarum mysticas similitudines duxit.

  47. 55.15.1

    Sed quantum intersit inter obseruationes siderum ad aerias qualitates accommodatas, sicut agricolae uel nautae obseruant. aut ad notandas partes mundi cursumque aliquo et alicunde dirigendum, quod gubernatores nauium faciunt et hi, qui per solitudines arenosas in interiora austri nulla certa semita gradiuntur, aut ad aliquid in doctrina utili figurate significandum si fit nonnullorum siderum aliqua commemoratio —, quantum ergo intersit inter has utilitates et uanitates hominum ad hoc obseruantium sidera, ut nec aeris qualitates nec regionum uias nec solos temporum numeros nec spiritalium similitudines sed quasi fatalia rerum euenta perquirant, quis non intellegat?

  48. 55.16.1

    Sed iam deinceps uideamus, cur etiam id obseruatur, cum pascha celebramus, ut sabbatum occurrat; hoc enim proprium Christianae religionis est, nam Iudaei tantum modo mensem nouorum et lunam obseruant a quarta decima usque uicesimam primam. sed quia illud eorum pascha, quo passus est dominus, ita occurrit, ut inter mortem eius et resurrectionem medius esset sabbati dies, addendum patres nostri censuerunt, ut et nostra festiuitas a ludaeorum festiuitate distingueretur et, quod non frustra factum esse credendum est ab illo, qui est ante tempora et per quem facta sunt tempora et qui uenit in plenitudine temporum et qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum recipiendi eam et ideo non fatalem sed opportunam sacramento, quod commendare instituerat, horam expectabat, cum diceret: Nondum uenit hora mea, ut in anniuersaria passionis eius celebratione a posteris seruaretur.

  49. 55.17.1

    Quod emm nunc, ut superius dixi, fide ac spe peregrinamur atque, ut ad id perueniamus, dilectione satagimus, requies est quaedam ab omni labore omnium molestiarum sancta atque perpetua. in eam nobis ex hac uita fit transitus, quem dominus noster Iesus Christus sua passione praemonstrare et consecrare dignatus est. inest autem in illa requie non desidiosa segnitia sed quaedam ineffabilis tranquillitas actionis otiosae. sic enim ab huius uitae operibus in fine requiescitur, ut in alterius uitae actione gaudeatur. sed quia talis actio in dei laude agitur sine labore membrorum, sine angore curarum, non ad eam sic transitur per quietem, ut ipsi labor succedat, id est non sic esse incipiat actio, ut desinat quies, neque enim reditur ad labores et curas, sed permanet in actione, quod ad quietem pertinet, nec in opere laborare nec in cogitatione fluctuare. quia ergo per requiem ad primam uitam reditur, unde anima lapsa est in peccatum, propterea sabbato \'requies significatur. illa autem prima uita, quae a peregrinatione redeuntibus et primam stolam accipientibus redditur, per unam sabbati, quem diem dominicum dicimus, figuratur. quaere septem dies, Genesim lege: inuenies septimum sine uespere, quia requiem sine fine significat. prima ergo uita non fuit sempiterna peccanti, requies autem ultima sempiterna est ac per hoc et octauus sempiternam beatitudinem habebit, quia requies illa, quae sempiterna est, excipitur ab octauo, non extinguitur; neque enim esset aliter sempiterna. ita ergo erit octauus, qui primus, ut prima uita sed aeterna reddatur.

  50. 55.18.1

    Sabbatum tamen commendatum est priori populo in otio corporaliter celebrando, ut figura esset sanctificationis in requiem spiritus sancti. numquam enim legimus in Genesi sanctificationem per omnes priores dies, sed de solo sabbato dictum est: Et sanctificauit deus diem septimum. amant enim requiem siue piae animae siue iniquae; sed qua perueniant ad id, quod amant, plurimum nesciunt; nec aliquid appetunt etiam ipsa corpora ponderibus suis, nisi quod animae amoribus suis. nam sicut corpus tam diu nititur pondere siue decrsum uersus siue sursum uersus, donec ad locum, quo nititur, ueniens conquiescat — pondus quippe olei si dimittatur in aere, deorsum, si autem sub aquis, sursum nititur —. sic animae ad ea. quae amant, propterea nituntur, ut perueniendo requiescant. et multa quidem per corpus delectant, sed non est in eis aeterna requies nec saltem diuturna; et propterea magis sordidant animam et grauant potius, ut sincerum eius pondus. quo in superna fertur, impediant. cum uero anima se ipsa delectatur, nondum re incommutabili delectatur et ideo adhuc superba est, quia se pro summo habet. cum superior sit deus. nec in tali peccato inpunita relinquitur, quia deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. cum autem deo delectatur, ibi ueram, certam, aeternam inuenit requiem, quam in aliis quaerebat nec inueniebat. proinde admonetur in psalmo: Delectare in domino et dabit tibi petitiones cordis tui.

  51. 55.19.1

    Quia ergo caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ideo sanctificatio in septimo die commemorata est, ubi requies commendatur. quia uero nec bene operari possumus nisi dono eius adiuti, sicut apostolus dicit: Deus enim est, qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate, nec requiescere poterimus post omnia bona opera nostra, quae in hac uita gerimus, nisi eius dono ad aeternitatem sanctificati atque perfecti, propterea de ipso deo dicitur, quia, cum fecisset omnia opera bona ualde septimo die requieuit ab omnibus operibus suis, quae fecit. futuram enim requiem significabat, quam post bona opera daturus erat hominibus. sicut enim, cum bene operamur, ipse dicitur operari in nobis, cuius munere bene operamur, ita, cum requiescimus, ipse requiescere dicitur, quo donante requiescimus.

  52. 55.20.1

    Hinc est, quod etiam in tribus primis praeceptis decalogi, quae ad deum pertinent — cetera enim septem ad proximum pertinent, id est ad hominem, quia in duobus praeceptis tota lex pendet —, tertium ibi de obseruatione sabbati positum est, ut in primo praecepto patrem intellegamus, ubi prohibetur coli aliqua in figmentis hominum dei similitudo, non quia non habet imaginem deus, sed quia nulla imagoeius coli debet nisi illa, quae et noc est, quod ipse, nec ipsa pro illo sed cum illo; et quia creatura mutabilis est ac propterea dicitur: Omnis creatura uanitati subiecta est, quoniam natura uniuersi etiam in parte monstratur, nequisquam filium dei uerbum, per quod facta sunt omnia,. iam putaret esse creaturam, sequitur aliud praeceptum: Non accipias in uanum nomen domini dei tui; spiritus autem sanctus, in quo nobis requies illa tribuitur, quam ubique amamus, sed nisi deum amando non inuenimus, cumcaritas eius diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, quia sanctificauit deus diem septimum, in quo requieuit, tertio praecepto legis insinuatur, quod scriptum est de obseruationesabbati, non ut iam in ista uita nos quiescere existimemus, sed ut omnia, quae bene operamur, non habeant intentionem nisi in futuram requiem sempiternam. memento enim maxime,. quod iam supra commemoraui, quia spe salui facti sumus; spes autem quae uidetur, non est spes.

  53. 55.21.1

    Ad ipsum autem ignem amoris nutriendum et flatandum quodam modo, quo tamquam pondere sursum uel introrsum referamur ad requiem, omnia ista pertinent, quae figurate nobis insinuantur; plus enim mouent et accendunt amorem. quam si nuda sine ullis sacramentorum similitudinibus ponerentur. cuius rei causam difficile est dicere: sed tamen ita se habet, ut aliquid per allegoricam significationem intimatum plus moueat, plus delectet et plus honoretur. quam si uerbis propriis apertissime diceretur. credo, quod ipse animae motus. quam diu rebus adhuc terrenis implicatur, pigrius inflammatur; si feratur ad similitudines corporales et inde referatur ad spiritalia, quae illis similitudinibus figurantur, ipso quasi transitu uegetatur et tamquam in facula ignis agitatus accenditur et ardentiore dilectione rapitur ad quietem.

  54. 55.22.1

    Ideoque inter omnia decem illa praecepta solum ibi, quod de sabbato positum est, figurate obseruandum praecipitur. quam figuram nos intellegendam, non etiam per otium corporale celebrandam suscepimus. cum enim sabbato significetur spiritalis requies, de qua dictum est in psalmo: Vacate et uidete, quoniam ego sum dominus, et quo uocantur homines ab ipso domino dicente: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam; tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris, cetera tamen ibi praecepta proprie, sicut praecepta sunt, sine ulla figurata significatione obseruamus. nam et idola non colere manifeste didicimus et non accipere in uanum nomen domini dei nostri et honorare patrem et matrem et non moechari, non occidere, non furari, non falsum testimonium dicere, non concupiscere uxorem proximi, non concupiscere ullam rem proximi non figurate aliud praetendunt et mystice aliud significant, sed sic obseruantur, ut sonant. obseruare tamen diem sabbati non iubemur ad litteram secundum otium ab opere corporali, sicut obseruant Iudaei; et ipsa eorum obseruatio quia ita praecepta est, nisi aliam quandam spiritalem requiem significet, ridenda iudicatur. unde non inconuenienter intellegimus ad amorem excitandum, quo ad requiem tendimus, ualere omnia, quae figurate in scripturis dicuntur, quando quidem id solum in decalogo figurate praecipitur, ubi requies commendatur, quae ubique amatur, sed in solo deo sancta et certa inuenitur.

  55. 55.23.1

    Dies tamen dominicus non Iudaeis sed Christianis resurrectione domini declaratus est et ex illo habere coepit festiuitatem suam. animae quippe omnium sanctorum ante resurrectionem corporis sunt quidem in requie, sed in ea non sunt actione, qua corpora recepta uegetantur. talem quippe actionem significat dies octauus, qui et primus, quia non aufert illam requiem, sed glorificat. non enim redit cum corpore difficultas ex corpore, quia nec corruptio: Oportet enim corruptibile hoc indui incorruptionem et mortale hoc indui inmortalitatem. quapropter ante domini resurrectionem quamuis sanctos patres plenos prophetico spiritu octaui sacramentum nequaquam lateret, quo significaretur resurrectio — nam et pro octauo psalmus scribitur et octaua die circumcidebantur infantes et in Ecclesiaste ad duorum testamentorum significationem dicitur: Illis septem et illis octo —, reseruatum est tamen et occultatum et solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum, resurrectio autem nullius erat, qui resurgens a mortuis non moreretur et mors ei ultra non dominaretur, ut, postquam facta est talis resurrectio in corpore domini, ut praeiret in capite ecclesiae, quod corpus ecclesiae speraret in finem, iam dies dominicus, id est octauus, qui et primus, inciperet celebrari. ipsa etiam causa intellegitur, cur obseruandum pascha, ubi ouem occidere et edere iubentur, cum manifestissime passionem domini praefigurat, non eis ita praeceptum est, ut adtenderent occurrere sabbatum et cum mense nouorum ad tertiam lunae hebdomadem concurrere, ut eundem quoque diem dominus potius sua passione signaret, qui etiam dominicum, id est octauum, qui et primus est, declaraturus aduenerat.

  56. 55.24.1

    Adtende igitur sacratissimum triduum crucifixi, sepulti, suscitati. horum trium quod significat crux, in praesenti agimus uita; quod autem significat sepultura et resurrectio, fide ac spe gerimus. nunc enim dicitur homini: Tolle crucem tuam et sequere me. cruciatur autem caro, cum mortificantur membra nostra super terram, fornicatio, inmunditia, luxuria, auaritia et cetera huius modi, de quibus dicit: Si enim secundum carnem uixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. hinc etiam de ipso dicit: Mundus mihi crucifixus est et ego mundo, et alio loco: Scientes, inquit, quia uetus homo noster simul crucifixus est cruci cum illo, ut euacuetur corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato. quam diu ergo id agunt opera nostra, ut euacuetur corpus peccati, quam diu exterior homo corrumpitur, ut interior renouetur de die in diem, tempus est crucis.

  57. 55.25.1

    Haec sunt etiam bona opera quidem tamen adhuc laboriosa, quorum merces requies est. sed ideo dicitur: Spe gaudentes, ut cogitantes requiem futuram cum hilaritate in laboribus operemur. hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transuerso ligno, ubi figuntur manus; per manus enim opera intellegimus, per latitudinem hilaritatem operantis, quia tristitia facit angustias; per altitudinem autem, cui caput adiungitur, expectationem retributionis de sublimi iustitia dei, qui reddet unicuique secundum opera sua, his quidem qui secundum tolerantiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus uitam aeternam. itaque etiam longitudo, qua totum corpus extenditur, ipsam tolerantiam significat, unde longanimes dicuntur, qui tolerant. profundum autem, quod terrae infixum est, secretum sacramenti praefigurat. recordaris enim, nisi fallor, quae uerba apostolica in ista designatione crucis expediam, ubi ait: In caritate radicati atque fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo, latitudo, altitudo et profundum. ea quae nondum uidemus et nondum tenemus, sed fide et spe gerimus, in alio biduo figurata sunt. haec enim, quae nunc agimus tamquam clauis praeceptorum in dei timore confixi, sicut scriptum est: Confige clauis a timore tuo carnes meas, in necessariis deputantur, non in eis, quae per se ipsa appetenda et concupiscenda sunt. unde illud optimum se dicit concupiscere, dissolui et esse cum Christo; manere autem in carne necessarium, inquit, propter uos. quod ergo ait dissolui et esse cum Christo, inde incipit requies, quia non interrumpitur resurrectione, sed clarificatur, quae tamen nunc fide retinetur, quia iustus ex fide uiuit. ignoratis, inquit, quoniam, quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus? consepulti ergo sumus illi per baptismum in morte. unde nisi fide? neque enim iam in nobis perfectum est adhuc in nobismet ipsis ingemescentibus et adoptionem expectantibus, redemptionem corporis nostri: Spe enim salui facti sumus; spes autem quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid et sperat? si autem, quod non uidemus, speramus, per patientiam expectamus.

  58. 55.26.1

    Quod memento quam saepe commemorem. neque iam nunc in ista uita nos beatos fieri debere arbitremur et ab omnibus difficultatibus liberos ac sic in angustiis rerum temporalium aduersus deum ore sacrilego murmuremus, quasi non exhibeat, quod promisit. promisit quidem etiam huic uitae necessaria; sed alia sunt solatia miserorum, alia gaudia beatorum: Domine, inquit, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo exhortationes tuae iucundauerunt animam meam. non ergo murmuremus in difficultatibus, ne perdamus latitudinem hilaritatis, de qua dicitur: Spe gaudentes, quia sequitur: In tribulatione patientes. noua ergo uita in fide nunc inchoatur et spe geritur; nam tunc erit, cum absorbebitur mors in uictoriam, cum illa nouissima inimica destruetur mors, cum inmutati fuerimus et aequales angelis facti: Omnes enim, inquit, resurgemus, sed non omnes inmutabimur, et dominus: Erunt, inquit, aequales angelis dei. adprehensi enim sumus modo in timore per fidem, tunc autem adprehendemus in caritate per speciem. quam diu enim sumus in corpore, peregrinamur a domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem. ipse itaque apostolus, qui dicit: Ut adprehendam, sicut et adprehensus sum, aperte se non adprehendisse confitetur: Fratres, inquit, ego me non arbitror adprehendisse. sed tamen quia ipsa spes ex promissione ueritatis certa nobis est, cum diceret: Consepulti ergo sumus illi per baptismum in morte, subiunxit et ait: Ut, quem ad modum surrexit Christus a mortuis per gloriam patris, ita et nos in nouitate uitae ambulemus. ambulamus ergo in re laboris sed in spe quietis, in carne uetustatis sed in fide nouitatis. dicit enim: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. si autem spiritus eius. qui suscitauit Iesum Christum a mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis.

  59. 55.27.1

    Haec et ex auctoritate diuinarum scripturarum et uniuersae ecclesiae, quae toto orbe diffunditur, consensione per anniuersarium pascha celebrantur in magno utique, sicut iam intellegis, saci-amento. et in scripturis quidem ueteribus ad agendum pascha non est praeceptum tempus nisi ei mense nouorum luna quarta decima usque ad uicesimam primam; ex euangelio tamen, quia manifestum est, quo etiam die dominus crucifixus sit et in sepultura fuerit et resurrexerit, adiuncta est etiam ipsorum dierum obseruatio per patrum concilia et orbi uniuerso Christiano persuasum eo modo pascha celebrari oportere.

  60. 55.28.1

    Quadragesima sane ieiuniorum habet auctoritatem et iu ueteribus libris et ex ieiunio Moysi et Heliae et ex. euangelio, quia totidem diebus dominus ieiunauit demonstrans euangelium non dissentire a lege et prophetis. in persona quippe Moysi lex. in persona Heliae prophetae accipiuntur, inter quos in monte gloriosus apparuit, ut euidentius emineret, quod de illo dicit apostolus: Testimonium habens a lege et prophetis. in qua ergo parte anni congruentius obseruatio quadragesimae constitueretur nisi confinis atque contigua dominicae passionis, quia in ea significatur haec uita laboriosa, cui opus est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia ieiunetur, quae utique fallaciter blandiri et inlecebrarum fucos circumspargere atque iactare non cessat? numero autem quadragenario uitam istam propterea figurari arbitror, quia denarius, in quo est perfectio beatitudinis nostrae — sicut in octonario, quia redit ad primum, ita in hoc, quia creatura, quae septenario figuratur, adhaeret creatori, in quo declaratur unitas trinitatis —, per uniuersum mundum temporaliter adnuntiatus est, quia mundus et a quattuor uentis deliniatur et quattuor elementis erigitur et a quattuor annuis temporum uicibus uariatur, decem autem quater in quadraginta consummantur, quadragenarius autem partibus suis computatus addit ipsum denarium et fiunt quinquaginta tamquam merces laboris et continentiae. neque enim frustra ipse dominus et quadraginta dies post resurrectionem in hac terra et in hac uita cum discipulis conuersatus est et. posteaquam ascendit in caelum, decem diebus interpositis promissum misit spiritum sanctum completo die pentecostes. qui dies quinquagenarius habet alterum sacramentum, quod septies . septeni quadraginta nouem fiunt et, cum reditur ad initium, quod est octauus, qui et primus dies, quinquaginta complentur, qui celebrantur post domini resurrectionem iam in figura non laboris sed quietis et laetitiae. propter hoc ieiunia relaxantur et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. unde etiam diebus omnibus dominicis ad altare obseruatur et alleluia canitur. quod significat actionem nostram futuram non esse nisi laudem dei, sicut scriptum est: Beati, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te.

  61. 55.29.1

    Sed dies quinquaginta et in scripturis commendantur, non tantum in euangelio, quia tunc spiritus sanctus aduenit, sed etiam in ueteribus libris. nam et ipsi, posteaquam pascha occiso agno celebrauerunt, quinquaginta dies numerantur usque in diem, quo lex data est in monte Sina famulo dei Moysi digito dei scripta, in libris autem euangelii apertissime declaratur digitum dei significare spiritum sanctum. cum enim unus euangelista dixisset: In digito dei eicio daemonia, alius hoc idem ita dixit: In spiritu dei eicio daemonia. quis hanc laetitiam diuinorum sacramentorum, cum sanae doctrinae luce clarescunt, non praeferat uniuersis mundi huius imperiis etiam inusitata felicitate pacatis? nonne tamquam duo Seraphin clamant ad inuicem concinentia laudes altissimi: Sanctus, sanctus, sanctus dominus deus sabaoth? ita duo testamenta fideliter concordantia sacratam concinunt ueritatem. occiditur ouis, celebratur pascha et interpositis quinquaginta diebus datur lex ad timorem scripta digito dei: occiditur Christus, qui tamquam ouis ad immolandum ductus est, sicut Esaias propheta testatur, celebratur uerum pascha et interpositis quinquaginta diebus datur ad caritatem spiritus sanctus, qui est digitus dei, contrarius hominibus sua quaerentibus et ideo iugum asperum et sarcinam grauem portantibus nec inuenientibus requiem animabus suis, quia caritas non quaerit, quae sua sunt. ideo animositas haereticorum semper inquieta est, quos magorum Pharaonis habere conatum declarat apostolus dicens: Sicut enim lamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et hi resistunt ueritati homines mente corrupti, reprobi circa fidem; sed ultra non proficient; dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. quia enim per ipsam corruptionem mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt fatentes sibi aduersum esse spiritum sanctum. qui erat in Moyse. nam deficientes dixerunt: Digitus dei est hic. sicut autem conciliatus et placatus spiritus sanctus requiem praestat mitibus et humilibus corde, ita contrarius et aduersus inmites ac superbos inquietudine exagitat. quam inquietudinem muscae illae breuissimae significauerunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt dicentes: Digitus dei est hic.

  62. 55.30.1

    Exodum lege et uide, ubi pascha celebrauerunt, post quot dies data sit lex. loquitur deus ad Moysen in heremo Sina die tertia tertii mensis. nota ergo unum diem ex ingressu ipsius tertii mensis et uide, quid dicat inter cetera: Descende, inquit, testare populo et purifica illos hodie et cras et lauent uestimenta sua et sint parati in diem tertium. tertia enim die descendet dominus in montem Sina coram omni populo. tunc data est lex tertia scilicet die tertii mensis. numera itaque a quarta decima primi mensis, quo factum est pascha, usque ad diem tertium tertii mensis, inuenies decem et septem primi mensis, triginta secundi, tres tertii, qui fiunt quinquaginta. lex in area est sanctificatio in corpore domini, per cuius resurrectionem nobis requies futura promittitur, ad quam percipiendam sancto spiritu caritas inspiratur. spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. inde prophetia illa cantata est: Exsurge, domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. ubi requies, ibi et sanctificatio. unde nunc ut amemus et desideremus, pignus accepimus. uocantur autem ad requiem alterius uitae, quo ab ista uita transitur, quod pascha significat, omnes in nomine patris et filii et spiritus sancti.

  63. 55.31.1

    Propterea quinquagenarius numerus ter multiplicatus addito ad eminentiam sacramenti ipso ternario in illis magnis piscibus inuenitur, quos dominus iam post resurrectionem nouam uitam demonstrans a dextera parte leuari imperauit; nec retia rupta sunt, quia tunc haereticorum inquietudo non erit. tunc homo perfectus et quietus. purgatus in anima et corpore per eloquia domini casta, argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum accipiet mercedem denarium, ut sint decem et septem. nam et in hoc numero sicut in aliis multiplices figuras exhibentibus sacramentum mirabile reperitur. nec inmerito etiam psalmus septimus decimus in regnorum libris solus integer legitur, quia regnum illud significat, ubi aduersarium non habebimus. titulus enim eius est: In die qua eruit eum dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul. quis enim figuratur in Dauid nisi ille, qui uenit secundum carnem ex semine Dauid? qui utique in corpore suo, quod est ecclesia, adhuc patitur inimicos. unde illi persecutori. quem uoce mactauit et in suum corpus traiciens quodam modo manducauit, sonuit de caelo: Saule, Saule, quid me persequeris? quando autem eruetur hoc corpus eius de manu omnium inimicorum eius, nisi cum et illa nouissima inimica destruetur mors? ad hoc tempus pertinet numerus ille centum quinquaginta trium. piscium. nam et ipse numerus decem et septem surgens in trigonum centum quinquaginta trium summam complet. ab uno utique usque ad decem et septem surgens omnes medios adde et inuenies: ad unum scilicet adde duo, fiunt utique tria; adde tria, fiunt sex; adde quattuor, fiunt decem; adde quinque, fiunt quindecim; adde sex, fiunt uiginti unum; adde ita ceteros et ipsum septimum decimum, fiunt centum quinquaginta tria.

  64. 55.32.1

    Haec de scripturis firmissime tenentur, id est pascha et pentecoste. ut quadraginta illi dies ante pascha obseruentur, ecclesiae consensio roborauit; sic etiam, ut octo dies neophytorum distinguantur a ceteris, id est ut octauus primo concinat. ut autem alleluia per illos solos dies quinquaginta in ecclesia cantetur, non usquequaque obseruatur; nam et aliis diebus uarie cantatur alibi atque alibi, ipsis tamen diebus ubique. ut autem stantes et in illis diebus et in omnibus dominicis oremus, utrum ubique seruetur, ignoro; tamen quid in eo sequatur ecclesia, dixi, ut potui, et arbitror esse manifestum.

  65. 55.33.1

    De lauaBdis uero pedibus, cum hoc dominus propter humilitatis formam, quam docendam uenerat, commendauerit, sicut ipse consequenter exposuit, quaesitum est, quonam tempore potissimum res tanta etiam facto doceretur, et in illud tempus occurrit, quo ipsa commendatio religiosius inhaereret. sed ne ad ipsum baptismi sacramentum pertinere uideretur, multi hoc in consuetudinem recipere noluerunt. nonnulli etiam de consuetudine auferre non dubitauerunt. aliqui autem, ut hoc secretiore tempore commendarent et a baptismi sacramento distinguerent, uel diem tertium octauarum, quia et ternarius numerus in multis sacramentis maxime excellit, uel etiam ipsum octauum, ut hoc facerent, elegerunt.

  66. 55.34.1

    Miror sane, quid ita uolueris, ut de his, quae uarie per diuersa loca obseruantur, tibi aliqua scriberem, cum et non sit necessarium et una in his saluberrima regula retinenda sit, ut, quae non sunt contra fidem neque bonos mores et habent aliquid ad exhortationem uitae melioris, ubicumque institui uidemus uel instituta cognoscimus, non solum non inprobemus, sed etiam laudando et imitando sectemur, aliquorum infirmitas non ita impedit, ut amplius detrimentum sit. si enim eo modo impedit, ut maiora studiosorum lucra speranda sint quam calumniatorum detrimenta metuenda, sine dubitatione faciendum est, maxime id quod etiam de scripturis defendi potest sicut de hymnis et psalmis canendis, cum et ipsius domini et apostolorum habeamus exemplum et praecepta. de hac re tam utili ad mouendum pie animum et accendendum diuinae dilectionis affectum uaria consuetudo est et pleraque in Africa ecclesiae membra pigriora sunt, ita ut Donatistae nos reprehendant, quod sobrie psallimus in ecclesia diuina cantica prophetarum, cum ipsi ebrietates suas ad canticum psalmorum humano ingenio compositorum quasi ad tubas exhortationis inflamment. quando autem non est tempus, cum in ecclesia fratres congregantur, sancta cantandi, nisi cum legitur aut disputatur aut antistites clara uoce deprecantur aut communis oratio uoce diaconi indicitur?

  67. 55.35.1

    Aliis uero particulis temporum quid melius a congregatis Christianis fiat, quid utilius, quid sanctius omnino non uideo. quod autem instituitur praeter consuetudinem, ut quasi obseruatio sacramenti sit, adprobare non possum, etiam si multa huius modi propter nonnullarum uel sanctarum uel turbulentarum personarum scandala deuitanda liberius inprobare non audeo. sed hoc nimis doleo, quam multa, quae in diuinis libris saluberrime praecepta sunt, minus curantur; et tam multis praesumptionibus sic plena sunt omnia, ut grauius corripiatur, qui per octauas suas terram nudo pede tetigerit, quam qui mentem uinolentia sepeliuerit. omnia itaque talia. quae neque sanctarum scripturarum auctoritatibus continentur nec conciliis episcoporum statuta inueniuntur nec consuetudine uniuersae ecclesiae roborata sunt, sed diuersorum locorum diuersis motibus innumerabiliter uariantur, ita ut uix aut omnino numquam inueniri possint causae, quas in eis instituendis homines secuti sunt, ubi facultas tribuitur, sine ulla dubitatione resecanda existimo. quamuis enim neque hoc inueniri possit, quo modo contra fidem sint, ipsam tamen religionem, quam paucissimis et manifestissimis celebrationum sacramentis misericordia dei esse liberam uoluit, seruilibus oneribus premunt, ut tolerabilior sit condicio Iudaeorum, qui, etiam si tempus libertatis non cognouerunt, legalibus tamen sarcinis, non humanis praesumptionibus subiciuntur. sed ecclesia dei inter multam paleam multaque zizania constituta multa tolerat et tamen, quae sunt contra fidem uel bonam uitam, nec adprobat nec tacet nec facit.

  68. 55.36.1

    Itaque illud, quod scripsisti quosdam fratres ita temperare a carnibus edendis, ut inmundas arbitrentur, apertissime contra fidem sanamque doctrinam est. sed hinc ego si diutius disputare uoluero, potest putari a nonnullis obscure hinc apostolum praecepisse, qui etiam inter multa, quae de hac re dixit, sic detestatus est haereticorum impiam opinationem, ut diceret: Spiritus autem manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide adtendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinere a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus e t his, qui cognouerunt ueritatem, quia omnis creatura dei bona est et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per uerbum dei et orationem. et alio loco de his rebus loquitur: Omnia, inquit, munda mundis; inmundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. tu ipse lege cetera et recita, quibus potes. non in se inritam faciant gratiam dei, quia in libertate uocati sumus; tantum ne libertatem in occasionem carnis adsumant et ideo iam nolint refrenandae carnalis concupiscentiae causa a quibuslibet cibis temperare, quia non eis permittitur superstitiose atque infideliter facere.

  69. 55.37.1

    Hi uero, qui de paginis euangelicis sortes legunt, etsi optandum est, ut hoc potius faciant, quam ad daemonia consulenda concurrant, tamen etiam ista mihi\' displicet consuetudo, ad negotia saecularia et ad uitae huius uanitatem propter aliam uitam loquentia oracula diuina uelle conuertere.

  70. 55.38.1

    Haec tibi satis esse ad ea, quae requisisti, si-non putaneris, nimis ignoras et uires et occupationes meas. tantum enim absum ab eo, quod putasti nihil me latere, ut nihil in epistula tua legerim tristius, quia et apertissime falsum est et miror, quia hoc te latet, quod non solum in aliis innumerabilibus rebus multa me latent, sed etiam in ipsis sanctis scripturis multo nesciam plura, quam sciam. sed ideo spem in nomine Christi non infructuosam gero, quia non solum credidi deo meo in illis duobus praeceptis totam legem prophetasque pendere, sed etiam expertus sum experiorque cotidie, quando quidem nullum mihi sacramentum aut aliquis sermo admodum obscurior de sacris litteris aperitur, ubi non eadem praecepta reperiam: Finis enim praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, et: Plenitudo legis caritas.

  71. 55.39.1

    Itaque et tu, carissime, siue ista siue alia sic lege, sic disce, ut memineris uerissime dictum: Scientia inflat. caritas autem non aemulatur, non inflatur. sic itaque adhibeatur scientia tamquam machina quaedam, per quam structura caritatis adsurgat, quae manet in aeternum, etiam cum scientia destruetur, quae ad finem caritatis adhibita multum est utilis, per se autem ipsa sine tali fine non modo superflua sed etiam perniciosa probata est. scio autem, quae te cogitatio sancta custodiat sub umbraculo alarum domini dei nostri. sed ideo haec etsi breuiter monui, quoniam noui eandem ipsam caritatem tuam, quae non aemulatur, hanc epistulam multis daturam atque lecturam.

  72. 56.1.1

    Promissi mei et tuae uoluntatis inmemor non sum. sed quoniam uisitandarum ecclesiarum ad meam pertinentium curam necessitate profectus sum, nec per me ipse debitum continuo reddere potui nec tibi tamen diutius deberi uolui, quod posset et me habente redhiberi. proinde carissimo filio presbytero Optato delegaui, ut eis horis, quas tibi opportuniores uideris, tecum legat ea, quae pollicitus sum. cum . totum fieri posse persenserit, hoc etiam eximietas tua quam grate acceperit, tam inpigre atque acriter facere suadebit. quantum autem te diligam salubribusque studiis in rerum diuinarum atque humanarum cognitione oblectari atque exerceri uelim, credo, quod optime intellegas.

  73. 56.2.1

    Caritatem officii mei si non aspernaris, spero in ipsa fide Christiana et in moribus iam ita constitutae personae tuae congruis tales te prouectus habiturum, ut huius fumi uel uaporis temporalis, quae uita humana dicitur, ultimum diem, quem nulli mortalium euitare conceditur, uel auidus uel securus uel certe non desperate sollicitus non in uanitate erroris sed in soliditate ueritatis expectes. quam certum est enim tibi uiuere te, tam sit certum doctrina salutari istam uitam, quae in deliciis temporalibus agitur, in comparatione uitae aeternae, quae nobis per Christum atque in Christo promittitur, non uitam sed mortem esse deputandam. nullo modo autem dubitauerim de indole tua, quod ista consuetudine Donatistarum facillime te extrahes, si religiosissime ipsam Christianam puritatem non paruipenderis. quam inconcussis enim documentorum firmamentis error ille conuincatur, non magnum est etiam tardis ingenio, si tantum patienter atque intente audierint, peruidere. sed ad sectandam insolitam rectitudinem usitatae quasi familiaris peruersitatis uinculum abrumpere maiorum uirium est. et nequaquam desperandum adiuuante atque exhortante ipso domino deo nostro de generosa libertate atque plane uirili pectore tuo. incolumem te domini dei nostri misericordia tueatur, domine eximie meritoque honorabilis et dilectissime fili.,

  74. 57.1.1

    Nullam fuisse iustam causam, cur ab orbe terrarum, quo ecclesia catholica secundum prophetica et euangelica promissa diffunditur, se pars Donati dirimeret, credo, quod magis quoque considerans prudentia tua facillime intellegit. de qua re si diligentior disputatio necessaria est, memini me ad legendum dedisse beniuolentiae tuae codicem, cum id te petisse carissimus tuus mihi filius, meus Caecilius, intimasset. qui codex non paucis diebus apud te fuit. quem si rei huius cognoscendae studio uel inter occupationes tuas legere siue uoluisti siue potuisti, non dubito comperisse prudentiam tuam nihil eos habere, quod probabiliter contradicant. et si quid te forte adhuc mouet, quantum deus donat ac sinit, forte poterimus respondere interroganti aut ad legendum itidem aliquid dare, domine dilectissime meritoque honorabilis ac suscipiende fili.

  75. 57.2.1

    Quapropter peto unitatem catholicam regioni Hipponiensi diligentius commendes hominibus tuis, maxime Paterno et Maurusio. uigilantiam cordis tui noui nec opus est, arbitror, plura scribere, cum, si uolueris, facillime possis, et quid alii curent et caueant in possessionibus tuis et in re tua quid agatur, addiscere. in re tua esse mihi ualde adfirmatum est amicum, cum quo cupio concordare; peto faueas ad hanc rem, ut et inter homines magnam laudem et apud deum habeas magnam mercedem. iam enim mihi per quendam Carum utriusque nostrum medium mandauerat se nescio quos uiolentos suos timere, ne faceret, quos in re tua et te fauente timere non poterit; nec ipse in eo debes diligere non constantiam sed plane pertinaciam. turpe est enim mutare sententiam sed ueram et rectam, nam stultam et noxiam etiam laudabile et salubre est. sicut autem constantia non sinit hominem deprauari, sic pertinacia non sinit corrigi; proinde sicut illa laudanda, sic ista emendanda est. presbyter, quem misi, reliqua tuae prudentiae planius intimabit. incolumem felicemque te dei misericordia tueatur, domine dilectissime meritoque honorabilis ac suscipiende fili.

  76. 58.1.1

    Bona opera tua Christi gratia germinantia te nobis in membris eius honorandum et plane notissimum dilectissimumque fecerunt. neque enim, si cotidie faciem tuam uiderem, notior mihi esses, quam cum interiorem tuum pacis decorem pulchrum ac ueritatis luce radiantem in unius tui facti candore conspexi, conspexi et agnoui, agnoui et amaui. huic nunc loquor, huic scribo dilecto amico meo, qui mihi corpore absenti absens innotuit. uerum autem iam simul eramus et coniuncti sub uno capite uiuebamus, in cuius caritate nisi radicatus esses, non tibi tam dilecta catholica unitas foret nec colonos tuos Afros eo terrarum, unde Donatistarum furor exortus est, hoc est in media consulari Numidia constitutos tali admoneres adloquio, tanto feruore spiritus animares, ut deuotione promptissima ad sequendum eligerent, quod te tantum ac talem uirum non nisi agnita ueritate sequi cogitarent, et tam longe a te locorum interuallis remoti irent sub idem caput atque in eius membris tecum in aeternum deputarentur, cuius praecepto tibi temporaliter seruiunt.

  77. 58.2.1

    In hoc ergo tuo facto te cognitum amplectens exultaui, ut gratularer tibi in Christo Iesu domino nostro tibique has gratulatorias litteras mitterem qualecumque specimen cordis et amoris erga te mei; neque enim amplius potui. sed quaeso, ne tu hactenus, quicquid te diligo, metiaris. perlectam transi hanc epistulam transitu inuisibili, qui intus fit, et perge cogitando in pectus meum et cerne, quid illic de te agatur. patebit enim oculo caritatis cubiculum caritatis, quod claudimus aduersus nugas tumultuosas saeculi, cum illic dominum adoramus, et uidebis ibi delicias laetitiae meae de tam bono opere tuo, quas nec lingua effari nec stilo exprimere ualeo, calentes atque flagrantes in sacrificio laudis eius, quo inspirante hoc uoluisti et quo adiuuante potuisti. gratias deo super inenarrabili dono.

  78. 58.3.1

    O quam multorum tecum pariter senatorum pariterque sanctae ecclesiae filiorum tale opus desideramus in Africa, de quali tuo laetamur! sed illos periculosum est exhortari, tibi securum est gratulari. illi enim forte non facient et, tamquam nos in animo eorum uicerint inimici ecclesiae, decipiendis insidiabuntur infirmis; tu uero iam fecisti, unde inimici ecclesiae liberatis confundantur infirmis. proinde sufficere uisum est, ut ipse, quibus Christiano iure potueris, amica fiducia istam epistulam legas. sic enim ex tuo facto fieri posse in Africa credunt, quod forte dum putant fieri non posse, pigrescunt. insidias autem, quas ipsi haeretici distorto corde moliuntur, quoniam risi eos arbitratos ualere aliquid in possessione Christi animo tuo, nec scribere uolui. audies tamen haec a fratribus meis. quos plurimum commendo eximietati tuae, ne in tam magna tamque inopinata salute hominum, de quibus per te catholica mater exultat, aspernere etiam superflua metuentes.

  79. 59.1.1

    Tractoria ad me quinto Idus Nouembris uenit iam finito die et me ualde indispositum inuenit, ut occurrere omnino non possem. uerum tamen siue inperitiam meam mouerit siue iuste motus sim, tuae sanctitatis et grauitatis est arbitrari. legi in eadem tractoria etiam ad Mauretanias esse scriptum. quas prouincias scimus suos habere primates. quod si et ex eis ad Numidiam conuocandum esset concilium, oportuit utique, ut aliquorum Maurorum episcoporum, qui illic priores sunt, nomina in tractoria ponerentur; quod in ista tractoria non reperiens multum miratus sum. deinde ad ipsos Numidas ita perturbato et neglecto ordine scriptum, ut nomen meum tertio loco inuenerim, qui noui, quam post multos episcopus factus sim. quae res et aliis iniuriosa est satis et mihi inuidiosa. praeterea uenerabilis frater et collega noster Xanthippus Tagonensis dicit, quod eum primatus ipse contingat, et erga plurimos sic habetur et tales mittit epistulas, qui etiam error si facile inter uestram sanctitatem cognosci et corrigi potest, non debuit tamen in tractoria, quam misit ueuerabilitas tua, nomen eius praetermitti. quod si in mediis locis conscriberetur et non in primo poneretur, multum mirarer; quanto magis mirandum est, quod nulla tibi eius admemoratio facta est, qui maxime ad concilium uenire debuit, . ut de ipso primatus ordine, quae causa omnium Numidarum episcopis t ecclesiarum primatus, ageretur.

  80. 59.2.1

    His de causis etiam uenire dubitarem, ne forte falsa esset tractoria, qua tanta peruersitas appareret, quamquam et angustia temporis et aliae graues necessitates me multipliciter impedirent. unde peto beatitudinem tuam, ut mihi ignoscas et primo instare digneris, ut inter tuam sanctimoniam et senem Xanthippum concorditer constet, quis uestrum debet conuocare concilium; aut certe, quod salubrius arbitror, sine cuiusquam praeiudicio ambo conuocate collegas nostros, eos maxime, qui uobis episcopatus aetate uicini sunt, qui facile, quis uestrum uerum dicat, agnoscant, ut inter uos paucos eadem prae ceteris quaestio dirimatur et errore sublato minores a ceteris conuocentur, qui nec possunt nec debent nisi uobis in hac re tamquam prioribus credere et nunc ignorant, cui uestrum potissimum credant. hanc epistulam signatam misi anulo, qui exprimit faciem hominis adtendentis in latus.

  81. 60.1.1

    Litteras nullas tuae uenerabilitatis, ex quo ab inuicem corporaliter digressi sumus, accepi. nunc uero legi epistulam benignitatis tuae de Donato et fratre eius et, quid responderem, diu fluctuaui. sed tamen etiam atque etiam cogitanti, quid sit utile saluti eorum, quibus nutriendis in Christo seruimus, nihil mihi aliud occurrere potuit nisi non esse istam uiam dandam seruis dei, ut facilius se putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores. et ipsis enim facilis lapsus et ordini clericorum fit indignissima iniuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericatus eliguntur, cum ex his, qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum adsumere soleamus, nisi forte, sicut uulgares dicunt \'malus choraula bonus symphoniacus est\\ ita idem ipsi uulgares de nobis iocabuntur dicentes (malus monachus bonus clericus est\'. nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos subrigimus et tam graui contumelia clericos dignos putamus, in quorum numero sumus, cum aliquando etiam bonus monachus uix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia et tamen desit instructio necessaria aut personae regularis integritas.

  82. 60.2.1

    Sed de istis, credo, arbitrata sit beatitudo tua, quod nostra uoluntate, ut suis potius conregionalibus utiles essent, de monasterio recessissent. sed falsum est; sponte abierunt. sponte deseruerunt nobis, quantum potuimus. pro eorum salute renitentibus. et de Donato quidem, quia iam factum est, ut, antequam de hac re aliquid in concilio statueremus. ordinaretur, si forte a superbiae peruersitate correctus est, quod uult, faciat prudentia tua. de fratre uero eius, in cuius uel maxime causa de monasterio etiam ipse Donatus abscessit, cum intellegas, quid sentiam, nescio, quid respondeam. contradicere tamen prudentiae tuae, honori caritatique non audeo et sane spero id te facturum, quod membris ecclesiae salubre perspexeris. amen.

  83. 61.1.1

    Cum beniuoleutia tua mecum loqueretur, quo modo susceperimus clericos ex parte Donati, si uoluerint esse catholici. placuit mihi illud, quod tibi respondi, etiam hac ad te data epistula ............. et, si quis de hac re te interrogauerit, etiam manu mea prolata, quod de hac re sentiamus uel faciamus, ostendas. scias ergo nos non in eis detestari nisi dissensionem ipsorum, per quam schismatici uel haeretici facti sunt, quia ecclesiae catholicae unitatem et ueritatem non tenent in eo, quod pacem cum populo dei non habent, qui toto terrarum orbe diffunditur, et in eo, quod in hominibus baptismum Christi non agnoscunt. inprobamus ergo malum errorem, quia suum habent; bonum autem nomen quod dei habent et sacramentum eius agnoscimus in eis et ueneramur et amplectimur. sed propterea dolemus errantes et eos per caritatem Christi lucrari deo cupimus, ut sanctum sacramentum, quod foris ab ecclesia habent ad perniciem, in pace ecclesiae habeant ad salutem. si ergo tollantur de medio mala hominum et honorentur in hominibus bona dei, erit fraterna concordia et amabilis pax, ut in cordibus hominum uincat persuasionem diaboli caritas Christi.

  84. 61.2.1

    Itaque cum ad nos ueniunt ex parte Donati, mala illorum non suscipimus, id est dissensionem et errorem, sed ipsa tollantur de medio tamquam impedimenta concordiae, et amplectimur fratres stantes cum eis, sicut dicit apostolus, in unitate spiritus in uinculo pacis et.agnoscentes in eis bona dei, siue sanctum baptismum siue benedictionem ordinationis siue continentiae professionem siue consignationem uirginitatis siue fidem trinitatis et si qua alia sunt, quae omnia, etiam si erant, nihil tamen proderant, quando caritas non erat. quia autem uere dicit se habere Christi caritatem, quando eius non amplectitur unitatem? cum ergo ad catholicam ueniunt, non hic accipiunt, quod habebant: ut prodesse illis incipiat, quod habebant, accipiunt hic, quod non habebant; hic enim radicem caritatis in uinculo pacis et in societate unitatis, ut non ad damnationem sed ad liberationem illis ualeant omnia, quae habent, sacramenta ueritatis. non enim debent gloriari sarmenta, quia non sunt spinarum ligna sed uitis. si enim non in radice uixerint, cum tota specie sui in ignem mittentur. de quibusdam autem ramis fractis dixit apostolus, quia potens est deus iterum inserere illos. et ideo, dilectissime frater, quoscumque illorum uideris forte dubitantes, quo ordine suscipiantur a nobis, ostende illis istam, quam bene nosti, manum meam et, si eam habere uoluerint, habeant, quia testem deum facio super animam sic eos me suscepturum, ut non solum baptismum Christi, quem acceperunt, ipsum habeant sed etiam honorem pactimonii et continentiam.

  85. 62.1.1

    Cum Subsanam uenissemus et, quae illic nobis absentibus contra nostram uoluntatem gesta fuerant, quaereremus, quaedam, sicut audieramus, quaedam uero aliter facta, omnia tamen dolenda et toleranda, quantum dominus adiuuit, partim obiurgando, partim monendo, partim orando correximus. illud sane, quod post tuae sanctitatis profectionem nos plurimum contristauit. quod inde fratres sine itineris duce dimissi sunt, petimus ignoscas et timidius quam malitiosius factum scias. cum enim putarent eos a filio nostro Timotheo propterea mitti, ut in nos maxime caritatem tuam ad iracundiam prouocarent, uellent autem ipsi nostro aduentui, quem tecum futurum sperabant, omnia integra reseruare, putauerunt non eos profecturos, si ducem itineris non acciperent. sed tamen peccatum esse quis dubitet? hinc etiam factum est, ut et Fossori diceretur iam Timotheum cum ipsis fratribus fuisse profectum. quod utique falsum erat, non tamen a presbytero dictum; et haec omnia fratrem Carcedonium penitus ignorasse nobis manifestissime declaratum est, quantum ista manifestari solent.

  86. 62.2.1

    Sed quid pluribus inmoremur? memoratus filius noster Timotheus uehementissime perturbatus, quod dubietatem tam inopinatam inuitissimus senserit, indicauit nobis, quod, dum ageres cum illo, ut apud Subsanam deo seruiret, erupit et iurauit a te omnino non recessurum. cumque eius uoluntatem requireremus, respondit se hac iuratione impediri, quo minus ibi esset, ubi eum esse etiam antea uolebamus, cum iam praesertim de suae libertatis manifestatione securus sit. cumque illi aperuissemus non eum futurum periurii reum, si non per ipsum sed per te fieret, ut propter uitandum scandalum tecum esse non posset, quando quidem non de tua uoluntate sed de sua iurare potuerit nec te sibi uicissim aliquid iurasse confessus sit, ad extremum dixit, quod seruum dei, ecclesiae filium dicere oportebat, quicquid nobis cum tua sanctitate de illo fieri placuisset, id se sine dubio secuturum. proinde petimus et per caritatem Christi obsecramus prudentiam tuam, ut omnium, quae locuti sumus, memineris et rescriptis tuis nos laetifices. debemus enim nos firmiores, si tamen inter tanta temptationum pericula hoc dicere audendum est. sicut ait apostolus, infirmorum onera sustinere. frater Timotheus ideo non scripsit sanctitati tuae, quia omnia, quae gesta sunt, sanctus frater tuus significauit. memor nostri in domino glorieris, domine beatissime et uenefabiliter carissime et sincerissime frater.

  87. 63.1.1

    Si dicam, quae me ipsa causa cogit dicere. ubi erit sollicitudo caritatis? si autem non dicam, ubi erit libertas amicitiae? uerum tamen fluctuans interim elegi me purgare potius quam te arguere. scripsisti te mirari cum dolore nostro nos tolerare uoluisse, quod correctione emendari potuisset, quasi non sint dolenda, quae male facta sunt, etiam si, quantum possunt, postea corriguntur, aut non id maxime tolerandum sit, quod, cum manifestum sit perperam factum, fieri non possit infectum. desine itaque mirari, frater sincerissime. nam ordinatus est apud Subsanam subdiaconus Timotheus praeter meum consilium et uoluntatem, cum, quid de illo agendum esset, adhuc inter nostras alternas sententias deliberatio nataret. ecce adhuc doleo, quamuis iam ad te redierit, in quo nos tuae uoluntati paruisse non paenitet.

  88. 63.2.1

    Audi etiam, quid obiurgando, quid monendo, quid orando correxerimus et ante, quam hinc esset profectus, ne adhuc tibi propterea uideatur nihil a nobis tunc fuisse correctum, quia nondum ad uos ipse redierat. obiurgando correximus primo ipsum, qui tibi non obtemperauit, ut inconsulto fratre Carcedonio ad tuam sanctitatem ante proficisceretur, unde origo huius nostrae tribulationis exorta est; deinde presbyterum et Verinum, per quos, ut ordinaretur, factum esse comperimus. cum enim omnes obiurgantibus nobis haec omnia non recte facta esse confessi sunt et, ut sibi ignosceretur, rogauerunt, nimis superbe, si non crederemus esse correctos. neque enim agere poterant, ut facta non essent; sed nec nos aliud obiurgando agebamus, nisi ut se male egisse cognoscerent et dolerent. monendo autem correximus primo omnes, ut deinceps talia non auderent, ne iram dei experirentur. deinde praecipue Timotheum, qui sola iuratione se cogi dicebat ad tuam pergere caritatem, ut, si sanctitas tua, quod fore sperabamus, considerans, quae simul locuti fuerimus, propter infirmorum scandalum, pro quibus Christus mortuus est, et propter ecclesiae disciplinam, quam periculose neglegunt, quoniam hic iam lector esse coeperat, nolles eum esse tecum, iam liber a uinculo iurationis aequissimo animo deo seruiret, cui sumus rationem nostrorum actuum reddituri. ipsum quoque fratrem Carcedonium, quantum potuimus, monendo ad hoc perduxeramus, ut etiam ipse patientissime acciperet, quicquid de illo fieri conseruandae ecclesiasticae disciplinae prouisio et necessitas cogeret. orando autem correxeramus nos ipsos, ut et gubernationes et exitus consiliorum nostrorum misericordiae dei commendaremus et, si quid indignationis nos momorderat, sub illius medicinalem dexteram confugiendo sanaremur. ecce quam multa partim obiurgando, partim monendo, partim orando correxeramus.

  89. 63.3.1

    Et nunc considerantes uinculum caritatis, ut non possideamur a satana, non enim ignoramus mentes eius, quid aliud facere debuimus nisi obtemperare uoluntati tuae, qui non putasti, quod factum est, corrigi potuisse, nisi ipse, in quo tibi iniuriam factam esse conquereris, iuri tuo redderetur? hoc etiam frater ipse Carcedonius quamuis non post leuem animi perturbationem, de qua peto ut ores pro illo, tamen Christum in te cogitans aequanimiter fecit. et cum adhuc ego, utrum apud nos remorante Timotheo alias ad tuam germanitatem litteras mitterem, cogitandum putarem, ueritus est ipse paternam commotionem tuam et praecidit deliberationem meam non solum sinens sed etiam instans, ut tibi Timotheus redderetur.

  90. 63.4.1

    Ego autem, frater Seuere, causam meam iudicio tuo dimitto. certus sum enim Christum habitare in corde tuo, per quem te obsecro, ut ipsum consulas tuae menti sibi subditae praesidentem, utrum homo, qui in . ecclesia meae dispensationi credita iam legere coeperat et non semel sed iterum et tertio apud Subsanam et presbytero Subsanensis ecclesiae comitatus et apud Turres et apud Cizau et apud Verbalis legerat, non fuisse lector possit aut debeat iudicari. et sicut nos, quod postea nobis inuitis factum est, deo iubente correximus, sic et tu, quod prius te nesciente factum est, eodem iubente similiter corrige. neque enim uereor, ne tu parum intellegas, quantus aditus aperitur ad dissoluendum ordinem ecclesiasticae disciplinae. si alterius ecclesiae clericus cuicumque iurauerit, quod ab ipso non sit recessurus, eum secum esse permittat ideo se facere adfirmans, ne auctor sit eius periurii, cum profecto, qui hoc non sinet nec illum apud ipsum remanere permittet, quia de se, non de altero iurare potuit, ipse pacificam regulam sine aliqua reprehensione custodiat.

  91. 64.1.1

    Nos non dedignamur aspicere corpora minus pulchra, praesertim cum ipsae animae nostrae nondum pulchrae sint, sicut eas futuras speramus, cum ille ineffabiliter pulcher nobis apparuerit, in quem modo non uidentes credimus; tunc enim similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est. quod et tu de anima tua, si libenter et fraterne me accipis, admonemus ut sentias nec eandem pulchram esse praesumas, sed, quem ad modum apostolus praecipit, in spe gaudeas et, quod sequitur, facias; sic enim dicit: Spe gaudentes, in tribulatione patientes; spe enim salui facti sumus; sicut rursus idem ipse dicit: Spes autem, quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid sperat? si autem, quod non uidemus, speramus, per patientiam expectamus. haec patientia in te non deficiat et in bona conscientia sustine dominum et uiriliter age et confortetur cor tuum et sustine dominum.

  92. 64.2.1

    Manifestum est quidem, quod, si ad nos uenires uenerabili episcopo Aurelio non communicans, nec apud nos posses communicare; sed ea caritate nos faceremus, qua et illum facere non dubitamus. nec ideo tamen onerosus nobis esset aduentus tuus, quia et te oportet aequo animo facere pro ecclesiae disciplina praesertim salua conscientia, quam tu nosti et deus. neque enim et ille, si causam tuam discutiendam distulit, odio tuo fecit et non necessitatibus suis, quas tu si ita nosses, quem ad modum tuam. nosti, nec mirareris nec contristareris. quod etiam de nostris petimus credas, quia similiter eas non potes nosse. sunt autem maiores nobis et auctoritate digniores et loco uiciniores episcopi, per quos facilius possitis ad curam uestram pertinentes ecclesiae causas exequi. nec ego tamen tacui apud uenerabilem et debita mihi pro eius meritis honorificentia suscipiendum fratrem et collegam meum senem Aurelium tribulationem uestram et querimoniam litterarum uestrarum, sed per exemplum epistulae tuae innocentiam tuam ei perferre curaui. litteras autem tuas uel pridie uel ante biduum natalis domini accepi, quando illum insinuasti ad ecclesiam Badesilitanam uenturum. a qua timetis dei plebem conturbari atque corrumpi. quapropter per litteras quidem adloqui plebem uestram non audeo; rescribere autem eis, qui mihi scriberent, possem; ultro autem ad plebem scribere, quae dispensationi meae commissa non est, unde possem?

  93. 64.3.1

    Verum tamen, quod tibi uni dico, qui mihi scripsisti, per te ipsum perueniat ad eos, quibus opus est dici. uos ipsi prius nolite in scandalum mittere ecclesiam legendo in populis scripturas, quas canon ecclesiasticus non recepit; his enim haeretici et maxime Manichaei solent inperitas mentes euertere, quos in campo uestro libenter latitare audio. miror ergo prudentiam tuam, quod me admonueris, ut iubeam non recipi eos, qui ad nos a nobis ad monasterium ueniunt, ut, quod statutum est a nobis in concilio, permaneret, et tu non memineris in concilio institutum, quae sint scripturae canonicae, quae in populo dei legi debeant. recense ergo concilium et omnia, quae ibi legeris, commenda memoriae; et ibi etiam inuenies de solis clericis fuisse statutum, non etiam de laicis, ut undecumque uenientes non recipiantur in monasterium, non quia monasterii facta mentio est, sed quia sic institutum est, ut clericum alienum nemo suscipiat. recenti autem concilio statutum est, ut de aliquo monasterio qui recesserint uel proiecti fuerint, non fiant alibi clerici aut praepositi monasteriorum. si ergo de Priuatione te aliquid mouit, scias eum a nobis nondum esse susceptum in monasterium; sed causam ipsius ad senem Aurelium misi, ut, quod de illo statuerit, hoc faciam. miror enim, utrum iam potest lector deputari, qui non nisi semel scripturas etiam non canonicas legit. si enim propterea iam ille lector ecclesiasticus, profecto et illa scriptura ecclesiastica est; si autem illa scriptura ecclesiastica non est, quisquis eam quamuis in ecclesia legerit, ecclesiasticus lector non est. tamen de isto adulescente, quod memorato antistiti uisum fuerit, hoc oportet obseruem.

  94. 64.4.1

    Plebs autem Vigesilitana uobiscum nobis in uisceribus Christi carissima si episcopum in plenario Africae concilio degradatum suscipere noluerit, sano capite faciet et nec cogi potest nec debet. et quisquis eam uiolenter coegerit, ostendet, qualis sit, et, qualis ante fuerit, quando de se nihil mali credi uolebat, faciet intellegi. nullus enim sic proditur, qualem causam habuerit, quam ille, qui per saeculares potestates uel quaslibet uiolentias cum perturbatione et querela conatur recipere honorem, quem perdidit. non uult enim uolenti Christo seruire sed Christianis nolentibus dominari. frater, cauti estote; multum astutus est diabolus; sed Christus dei sapientia est.

  95. 65.1.1

    Officio debito meritis tuis salutans dignationem tuam tuisque me orationibus ualde commendans insinuo prudentiae tuae Abundantium quendam in fundo Strabonianensi pertinente ad curam nostram ordinatum fuisse presbyterum. qui cum non ambularet uias seruorum dei, non bonam famam habere coeperat. qua ego conterritus non tamen temere aliquid credens sed plane sollicitior factus operam dedi, si quo modo possem ad aliqua malae conuersationis eius certa indicia peruenire. ac primo comperi eum pecuniam cuiusdam rusticani diuino apud se commendato interuertisse, ita ut nullam inde posset probabilem reddere rationem. deinde conuictus atque confessus est die ieiunii natalis domini, quo etiam Gippitana ecclesia sicut ceterae ieiunabant, cum tamquam perrecturus ad ecclesiam suam <uale) fecisset collegae suo presbytero Gippitano, hora ferme quinta, et cum secum nullum clericum haberet, in eodem fundo restitisse et apud quandam malae famae mulierem et prandisse et cenasse et in eadem domo mansisse. in huius autem hospitio iam quidam clericus noster Hipponiensis remotus erat; et hoc quia iste optime nouerat, negare non potuit, nam quae negauit, deo dimisi iudicans, quae occultare permissus non est. timui ei committere ecclesiam praesertim inter haereticorum circumlatrantium rabiem constitutam. et cum me rogaret, ut ad presbyterum fundi Armenianensis in campo Bullensi, unde ad nos deuenerat, causa eius insinuata litteras darem, ne quid de illo atrocius suspicaretur, ut illic uiuat, si fieri potest, sine officio presbyterii correctior, misericordia commotus feci. haec autem me praecipue prudentiae tuae intimare oportebat, ne aliqua tibi fallacia subreperet.

  96. 65.2.1

    Andiui autem causam eius, cum centum dies essent ad dominicum paschae, qui futurus est VIII Id. Aprilis. hoc propter concilium insinuare curaui uenerabilitati tuae, quod etiam ipsi non celaui, sed ei fideliter, quid institutum esset, aperui. et si intra annum causam suam, si forte sibi aliquid agendum putat, agere neglexerit, deinceps eius uocem nemo audiat. nos autem, domine beatissime et uenerabiliter suscipiende pater, si haec indicia malae conuersationis clericorum, maxime cum fama non bona eos coeperit comitari, non putauerimus nisi eo modo uindicanda, quo in concilio constitutum est, incipimus cogi ea, quae sciri non possunt, uelle discutere et aut incerta damnare aut uere incognita praeterire. ego certe presbyterum, ut qui die ieiunii, quo eiusdem loci etiam ecclesia ieiunabat, \'uale\' faciens collegae suo eiusdem loci presbytero apud famosam mulierem nullum secum clericum habens remanere et prandere et cenare ausus est et in una domo dormire, remouendum ab officio presbyterii arbitratus sum timens ei deinceps ecclesiam dei committere. quod si forte iudicibus ecclesiasticis aliud uidetur, quia sex episcopis causam presbyteri terminare concilio statutum est, committat illi, qui uult, ecclesiam suae curae commissam; ego talibus, fateor, quamlibet plebem committere timeo, praesertim quos nulla bona fama defendit, ut hoc eis possit ignosci, ne, si quid perniciosius eruperit, languens inputem mihi.

  97. 66.1.1

    Deum quidem timere debuisti; sed quia in rebaptizandis Mappaliensibus sicut homo timeri uoluisti, cur non ualeat iussio regalis in prouincia, si tantum ualuit iussio prouincialis in uilla? si personas compares, tu possessor, ille imperator; si loca compares, tu in fundo, ille in regno; si causas compares, ille ut diuisio resarciatur, tu ut unitas diuidatur. sed nos te de homine non terremus. nam possemus agere, ut decem libras auri secundum imperatoria iussa persolueres. an forte propterea non habes, unde reddas, quod dare iussi sunt rebaptizatores, dum multum erogas, ut emas, quos rebaptizes? sed nos, ut dixi, de homine te non terremus; Christus te potius terreat. cui uolo scire quid respondeas, si tibi dicat: \'Crispine, carum fuit pretium tuum ad emendum timorem Mappaliensium et uilis mors mea ad emendum amorem omnium gentium? plus ualuit rebaptizandis colonis tuis, quod numeratum est de saeculo tuo, quam baptizandis populis meis, quod manauit de latere meo?) scio te plura audire posse, si Christo aurem praebeas, et ex ipsa tua possessione admoneri, quam impia contra Christum loquamini. si enim humano iure praesumis firme te possidere, quod emisti argento tuo, quanto firmius diuino iure possidet Christus, quod emit sanguine suo! et ille quidem inconcusse possidebit totum, de quo dictum est: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. sed certe quo modo confidis non te perditurum, quod in Africa uideris emisse, qui Christum dicis toto orbe perdito ad solam Africam remansisse?

  98. 66.2.1

    Quid multa? si uoluntate sua Mappalienses in tuam communionem transierunt, ambos nos audiant, ita ut scribantur, quae dicimus, et a nobis subscripta eis Punice interpretentur, et remoto timore dominationis eligant, quod uoluerint. ex his enim, quae dicimus, apparebit, utrum coacti in falsitate remaneant, an uolentes teneant ueritatem. si enim haec non intellegunt, qua temeritate traduxisti non intellegentes? si autem intellegunt, ambos, ut dixi, audiant et, quod uoluerint, faciant. si quae etiam plebes ad nos transierunt, quas putas a dominis coactas, hoc et ibi fiat; ambos nos audiant et eligant, quod placuerit. si autem non uis hoc fieri, cui non appareat non uos de ueritate praesumere? sed cauenda est ira dei et hic et in futuro saeculo. adiuro te per Christum, ut ad ista respondeas.

  99. 67.1.1

    Audiui peruenisse in manus tuas litteras meas; sed quod adhuc rescripta non merui, nequaquam inputauerim dilectioni tuae; aliquid procul dubio impedimenti fuit. unde agnosco a me dominum potius deprecandum, ut tuae uoluntati det facultatem mittendi, quod rescripseris, nam rescribendi iam dedit, quia, cum uolueris, facillime poteris.

  100. 67.2.1

    Etiam hoc ad me sane perlatum utrum quidem crederem, dubitaui, sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui. hoc autem breue est: suggestum caritati tuae a nescio quibus fratribus mihi dictum est, quod librum aduersus te scripserim Romamque miserim. hoc falsum esse noueris; deum nostrum testor hoc me non fecisse. sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed quod mihi uidebatur, a me scriptum esse puto te debere cognoscere aut, si cognosci non potest, credere. ita sane hoc dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis mouerit, fraterne accipere, quid contra sentias, aut de correctione mea aut de ipsa tua beniuolentia gauisurus, uerum etiam hoc a te postulem ac flagitem.

← Previous · Next → — showing 401500 of 2,452

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa011.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.