Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Epistulae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,452 sections

  1. 36.28.1

    Nec illud moneat, quod Priscillianistae Manichaeorum simillimi ad ieiunandum die dominico solent testimonium de apostolorum actibus adhibere, cum esset Paulus apostolus in Troade. sic enim scriptum est: In una autem sabbati congregatis nobis frangere panem Paulus disputabat illis exiturus alia die produxitque sermonem usque ad medium noctis. deinde cum descendisset de cenaculo, ubi congregati erant, ad resuscitandum adulescentem, qui grauatus somno de fenestra ceciderat et mortuus ferebatur, de ipso apostolo scriptura sic loquitur: Ascendens. autem, inquit, cum fregisset panem atque gustasset satisque esset adlocutus usque ad diluculum, sic profectus est. absit, ut hoc sic accipiatur, tamquam solerent apostoli dominico die sollemniter ieiunare. una enim sabbati tunc appellabatur dies, qui nunc dominicus appellatur, quod in euangeliis apertius inuenitur. nam dies resurrectionis domini prima sabbati a Matthaeo, a ceteris autem tribus una sabbati dicitur, quem constat eum esse, qui postea dominicus appellatus est. aut ergo post peractum diem sabbati noctis initio fuerant congregati, quae utique nox iam ad diem dominicum, hoc est ad unam sabbati pertinebat, et ita eadem nocte fracturus panem, sicut frangitur in sacramento corporis Christi, produxit sermonem usque ad medium noctis, ut post celebrata sacramenta rursus usque ad diluculum adloquens congregatos, quoniam multum festinabat, lucescente proficisceretur dominico die, aut certe, si in una sabbati non per noctem sed per diem hora dominici fuerant congregati, eo ipso, quod dictum est: Paulus disputabat illis exiturus alia die, expressa est producendi causa sermonis, quia fuerat exiturus et eos sufficienter instruere cupiebat. non ergo sollemniter die dominico ieiunabant, sed necessarius sermo, qui studii feruentissimi audiebatur ardore, reficiendi corporis causa interrumpendus esse non uisus est profecturo apostolo, qui eos propter alios suos usquequaque discursus uel alias numquam uel rarissime uisitabat, praesertim quia tunc ex illis terris, sicut consequentia docent, ita discessurus erat, ut iam non esset eos in carne uisurus. ac per hoc magis ostenditur dominicis diebus solita illis non fuisse ieiunia, quia, ne hoc crederetur, curauit scriptor libri causam producendi sermonis exponere, ut sciremus, si aliqua necessitas oriatur, urguentiori actioni non esse prandium praeferendum. quamuis ab istis auidissime audientibus et ipsum fontem cogitantibus profecturum atque ideo magna siti non aquae sed uerbi sine satietate, quicquid influebat, haurientibus non tantum carnale prandium uerum etiam cena contempta est.

  2. 36.29.1

    Sed tunc quamuis dominico die solita illis ieiunia non fuissent, non erat tamen ecclesiae tam insignis offensio, si aliqua tali necessitate, qualem Paulus apostolus habuit, die toto dominico usque ad medium noctis uel etiam usque ad diluculum reficere corpora non curarent. nunc uero postea quam haeretici maxime impiissimi ieiunia diei dominici non aliqua necessitate occurrentia peragere, sed quasi sacra sollemnitate statuta dogmatizare coeperunt et innotuerunt populis Christianis, profecto nec tali necessitate, qualem apostolus habuit, existimo faciendum esse, quod fecit, ne maius malum incurratur in scandalo, quam bonum percipiatur ex uerbo. quicquid tamen causae uel necessitatis extiterit, cur homo Christianus die dominico ieiunare cogatur, sicut etiam illud in actibus apostolorum inuenimus in naufragii periculo, ubi et ipse apostolus nauigabat, quattuordecim diebus ac per hoc duobus dominicis ieiunatum, nullo modo dubitare debemus dominicum diem, quando non plures dies sine ulla refectione continuandi uouentur, inter ieiuniorum dies non esse ponendum.

  3. 36.30.1

    Cur autem quarta et sexta maxime ieiunet ecclesia, illa ratio reddi uidetur, quod considerato euangelio ipsa quarta sabbati, quam uulgo quartam feriam uocant, consilium repe-. riuntur ad occidendum dominum fecisse Iudaei. intermisso autem uno die, cuius uespera dominus pascha cum discipulis manducauit, qui finis fuit eius diei, quem uocamus quintam sabbati, deinde traditus est ea nocte, quae iam ad sextam sabbati, qui dies passionis eius manifestus est, pertinebat. hic dies primus azymorum fuit a uespera incipiens. sed Matthaeus euangelista quintam sabbati dicit fuisse primum azymorum, quia eius uespera consequente futura erat cena paschalis, qua cena incipiebat azymum et ouis immolatio manducari. ex quo colligitur quartam sabbati fuisse, quando ait dominus: Scitis, quia post biduum pascha fiet et filius hominis tradetur, ut crucifigatur. ac per hoc dies ipse ieiunio deputatus est, quia, sicut euangelista sequitur et dicit, tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. intermisso autem uno die, de quo dicit euangelium: Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: <Ubi uis paremus tibi comedere pascha?\' — hoc ergo die intermisso passus est dominus, quod nullus ambigit, sexta sabbati. quapropter et ipsa sexta recte ieiunio deputatur; ieiunia quippe humilitatem significant. unde dictum est: Et humiliabam in ieiunio animam meam.

  4. 36.31.1

    Sequitur sabbatum, quo die caro Christi in monumento requieuit, sicut in primis operibus mundi requieuit deus illo die ab omnibus operibus suis. hinc exorta est ista in regia illa ueste uarietas, ut alii sicut maxime populi orientis propter requiem significandam mallent relaxare ieiunium, alii propter humilitatem mortis domini ieiunare sicut Romana et nonnullae occidentis ecclesiae, quod quidem uno die, quo pascha celebratur, propter renouandam rei gestae memoriam, qua discipuli humanitus mortem domini doluerunt, sic ab omnibus ieiunatur, ut etiam illi sabbati ieiunium deuotissime celebrent, qui ceteris per totum annum sabbatis prandent, utrumque uidelicet significantes et in uno anniuersario die luctum discipulorum et ceteris sabbatis quietis bonum. duo quippe sunt, quae iustorum beatitudinem et omnis miseriae finem sperari faciunt, mors et resurrectio mortuorum. in morte requies est. de qua dicitur per prophetam: Plebs mea intra in cellaria tua, abscondere pusillum, donec transeat ira domini, in resurrectione autem in homine toto, id est in carne et spiritu perfecta felicitas. hinc factum est, ut horum duorum utrumque non significandum putaretur labore ieiunii sed potius refectionis hilaritate excepto paschali uno sabbato, quo discipulorum, sicut diximus, luctus propter rei gestae memoriam fuerat ieiunio prolixiore signandus.

  5. 36.32.1

    Sed quoniam non inuenimus, ut iam supra commemoraui, in euangelicis et apostolicis litteris, quae ad noui testamenti reuelationem proprie pertinent, certis diebus aliquibus euidenter praeceptum obseruanda esse ieiunia et ideo res quoque ista sicut aliae plurimae, quas enumerare difficile est, inuenit in ueste illius filiae regis, hoc est ecclesiae uarietatis locum, indicabo tibi, quid mihi de hoc requirenti responderit uenerandus Ambrosius, a quo baptizatus sum, Mediolanensis episcopus. nam cum in eadem ciuitate mater mea mecum esset et nobis adhuc catechumenis parum ista curantibus illa sollicitudinem gereret, utrum secundum morem nostrae ciuitatis sibi esset sabbato ieiunandum, an ecclesiae Mediolanensis more prandendum, ut hac eam cunctatione liberarem, interrogaui hoc supra dictum hominem dei. at ille: Quid possum\', inquit, \'hinc docere amplius, quam ipse facio?\' ubi ego putaueram nihil eum ista responsione praecepisse, nisi ut sabbato pranderemus; hoc quippe ipsum facere sciebam. sed ille secutus adiecit: \'Quando hic sum, non ieiuno sabbato; quando Romae sum, ieiuno sabbato. et ad quamcumque ecclesiam ueneritis\', inquit, \'eius morem seruate, si pati scandalum non uultis aut facere.\' hoc responsum rettuli ad matrem eique suffecit nec dubitauit esse oboediendum; hoc etiam nos secuti sumus. sed quoniam contigit maxime in Africa, ut una ecclesia uel unius regionis ecclesiae alios habeant sabbato prandentes alios ieiunantes. mos eorum mihi sequendus uidetur, quibus eorundem populorum congregatio regenda commissa est. quapropter si consilio meo, praesertim quia in hac causa plus forte, quam satis fuit, te petente atque urguente locutus sum, libenter adquiescis, episcopo tuo in hac re noli resistere et, quod facit ipse, sine ullo scrupulo uel disceptatione sectare.

  6. 37.1.1

    Plenas bonorum gaudiorum litteras, quod sis memor mei meque, ut soles, diligas magnaeque gratulationi tibi sit, quicquid in me donorum suorum dominus conferre dignatus est misericordia sua, non meritis meis, missas munere tuae sanctitatis accepi. in quibus affectum in me paternum, tuo benignissimo corde non repentinum et nouum hausi, sed expertum plane cognitumque repetiui, domine beatissime et uenerabiliter sincerissima caritate amplectende.

  7. 37.2.1

    Unde autem tanta exorta est felicitas litterario labori nostro, quo in librorum quorundam conscriptione sudauimus, ut a tua dignatione legerentur, nisi quia dominus, cui subdita est anima mea, consolari uoluit curas meas et a timore recreare, quo me in talibus operibus necesse est esse sollicitum, necubi forte indoctior uel incautior quamuis in planissimo campo ueritatis offendam? cum enim tibi placet, quod scribo, noui, cui placeat, quoniam, quis te inhabitet, noui. idem quippe omnium munerum spiritalium distributor atque largitor per tuam sententiam confirmauit oboedientiam meam. quicquid enim habent illa scripta delectatione tua dignum, in meo ministerio dixit deus: F i a t., e t factum est; in tua uero approbatione uidit deus, quia bonum est.

  8. 37.3.1

    Quaestiunculas sane, quas mihi enodandas iubere dignatus es. etsi mea tarditate implicatus non intellegerem, tuis meritis adiutus aperirem. tantum illud quaeso, ut pro infirmitate mea depreceris deum et siue in his, quibus me exercere benigne paterneque uoluisti, siue in aliis, quaecumque nostra in tuas sanctas manus forte peruenerint, quia sicut dei data sic etiam mea errata cogito, non solum curam legentis inpendas, sed etiam censuram corrigentis adsumas.

  9. 38.1.1

    Secundum spiritum, quantum domino placet atque ipse uires praebere dignatur, recte sumus; corpore autem ego in lecto sum; nec ambulare enim nec stare nec sedere possum rhagadis uel exochadis dolore et tumore. sed etiam sic, quoniam id domino placet, quid aliud dicendum est. nisi quia recte sumus? potius enim, si id nolumus, quod ille uult, nos culpandi sumus, quam ille non recte aliquid uel facere uel sinere existimandus est. nosti haec omnia; sed quia mihi ea alter ego, quid libentius tecum loquerer, nisi quod mecum loquor? commendamus ergo sanctis orationibus tuis et dies et noctes nostras, ut oretis pro nobis, ne diebus intemperanter utamur, ut noctes aequo animo toleremus, ut, etiam si ambulemus in medio umbrae-mortis, nobiscum sit dominus, ne timeamus mala.

  10. 38.2.1

    Quod senex Megalius defunctus sit. iam uos audisse quis dubitet? erant autem a depositione corporis eius, cum haec scriberem, dies ferme uiginti quattuor. utrum iam uideris, disponebas enim, successorem primatus eius, si fieri potest, nosse uolumus. non desunt scandala sed neque refugium; non desunt maerores sed neque consolationes. atque inter haec quam uigilandum sit, ne cuiusquam odium cordis intima teneat neque sinat, ut oremus deum in cubili nostro clauso ostio, sed aduersus ipsum deum claudat ostium, nosti optime, optime frater; subrepit autem, dum nulli irascenti ira sua uidetur iniusta. ita enim inueterescens ira fit odium, dum quasi iusti doloris admixta dulcedo diutius eam in uase detinet, donec totum acescat uasque corrumpat. quapropter multo melius nec iuste cuiquam irascimur, quam uelut iuste irascendo in alicuius odium irae occulta facilitate delabimur. in recipiendis enim hospitibus ignotis solemus dicere multo esse melius malum hominem perpeti quam forsitan per ignorantiam excludi bonum, dum cauemus, ne recipiatur malus. sed in affectibus animi contra est. nam incomparabiliter salubrius est irae etiam iuste pulsanti non aperire penetrale cordis quam admittere non facile recessuram, et peruenturam de surculo -ad trabem. audet quippe inpudenter etiam crescere citius, quam putatur. non enim erubescit in tenebris, cum super eam sol occiderit. recolis certe. qua cura et quanta sollicitudine ista scripserim, si recolis. quid mecum nuper in itinere quodam locutus sis.

  11. 38.3.1

    Fratrem Seuerum et qui cum eo sunt salutamus. etiam ipsis fortasse scriberemus, si per festinationem perlatoris liceret. peto autem, ut apud eundem fratrem nostrum Victorem, cui ago etiam apud tuam sanctitatem gratias, quod, Constantinam cum pergeret, indicauit, petendo adiuues, propter negotium, quod ipse nouit, de quo grauissimum pondus pro ea re multum deprecantis Nectarii maioris patior, per Calamam remeare ne grauetur; sic enim promisit mihi. uale.

  12. 39.1.1

    Anno praeterito per fratrem nostrum Asterium hypodiaconum dignationi tuae epistulam miseram promptum reddens salutationis officium, quam tibi arbitror redditam. nunc quoque per sanctum fratrem meum Praesidium diaconum obsecro primum, ut memineris mei, dein, ut baiulum litterarum habeas commendatum et mihi scias germanissimum et, in quibuscumque necessitas postularit, foueas atque sustentes,\' non quo aliqua re Christo tribuente indigeat, sed quod bonorum amicitias auidissime expetat et se in his coniungendis maximum putet beneficium consecutum. cur autem ad occidentem nauigauerit, ipso poteris narrante cognoscere.

  13. 39.2.1

    Nos in monasterio constituti uariis hinc inde fluctibus quatimur et peregrinationis molestias sustinemus. sed credimus in eo, qui dixit: Confidite; ego uici mundum, quod ipso tribuente et praesule contra hostem diabolum uictoriam consequamur. sanctum et uenerabilem fratrem\' nostrum papam Alypium ut meo obsequio salutes, obsecro. sancti fratres, qui nobiscum in monasterio domino seruire festinant, oppido te salutant. incolumem te et memorem mei Christus deus noster tueatur omnipotens, domine uere sancte et suscipiende papa.

  14. 40.1.1

    Habeo gratiam, quod pro subscripta salutatione plenam mihi epistulam reddidisti sed breuiorem multo, quam ex te uellem sumere tali uiro, a quo, tempora quanta libet occupet, nullus sermo prolixus est. quamquam itaque nos negotiorum alienorum eorumque saecularium curis circumstemur ingentibus, tamen epistulae tuae breuitati facile non ignoscerem, nisi cogitarem, quam paucioribus uerbis meis redderetur. quare adgredere, quaeso, istam nobiscum litterariam conlocutionem, ne multum ad nos disiungendos liceat absentiae corporali, quamquam simus in domino spiritus unitate coniuncti, etiam si ab stilo quiescamus et taceamus. et libri quidem, quos de horreo dominico elaborasti, paene te totum nobis exhibent. si enim propterea te non nouimus, quia faciem corporis tui non uidimus, hoc modo nec ipse te nosti, nam tu quoque non uides eam. si autem tibi non ob aliud notus es, nisi quia nosti animum tuum, et nos eum non mediocriter nouimus in litteris tuis, in quibus benedicimus domino quod tibi et nobis omnibusque fratribus, qui tua legunt, te talem dedit.

  15. 40.2.1

    Liber quidam tuus inter cetera non diu est ut uenit in manus nostras. quae sit eius inscriptio, nescimus adhuc; non enim hoc codex ipse, ut adsolet, in liminari pagina praetendebat. epitaphium tamen appellari dicebat frater, apud quem inuentus est. quod ei nomen tibi placuisse ut inderetur, crederemus, si eorum tantum uel uitas uel scripta ibi legissemus, qui iam defuncti essent. cum uero multorum et eo tempore, quo scribebatur, et nunc usque uiuentium ibi commemorentur opuscula, miramur, cur hunc ei titulum uel inposueris uel inposuisse credaris. sane utiliter a te conscriptum eundemlibrum satis adprobamus.

  16. 40.3.1

    In expositione quoque epistulae Pauli apostoli ad Galatas inuenimus aliquid, quod nos multum moueat. si enim ad scripturas sanctas admissa fuerint uelut officiosa mendacia,. quid in eis remanebit auctoritatis? quae tandem de scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae falsitatis obteratur inprobitas? statim enim, ut protuleris, si aliter sapit, qui contra nititur, dicit illud, quod prolatum erit, honesto aliquo officio scriptorem fuisse mentitum. ubi enim hoc non poterit, si potuit in ea narratione, quam exorsus apostolus ait: Quae autem scribo uobis, ecce coram deo, quia non mentior, credi adfirmarique mentitus eo loco, ubi dixit de Petro et Barnaba: Cum uiderem, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii? si enim recte illi ingrediebantur, iste mentitus est; si autem ibi mentitus est, ubi uerum dixit? an ibi uerum dixisse uidebitur, ubi hoc dixerit, quod lector sapit, cum uero contra sensum lectoris aliquid occurrerit, officioso mendacio deputabitur? non enim deesse poterunt causae, cur existimetur non solum potuisse uerum etiam debuisse mentiri, si huic regulae conceditur locus. non opus est hanc causam multis uerbis agere praesertim apud te, cui sapienter prouidenti dictum . sat est. nequaquam uero mihi adrogauerim, ut ingenium tuum diuino dono aureum meis obolis ditare contendam, nec est quisquam te magis idoneus, qui opus illud emendet.

  17. 40.4.1

    Neque enim a me docendus es, quo modo intellegatur, quod idem dicit: Factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrifacerem, et cetera, quae ibi dicuntur compassione misericordi, non simulatione fallaci. fit enim tamquam aegrotus, qui ministrat aegroto, non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat, quem ad modum sibi seruiri uellet, si ipse aegrotaret. nam utique Iudaeus erat, Christianus autem factus non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae conuenienter ille populus et legitime tempore, quo oportebat, acceperat. ideoque suscepit ea celebranda, cum iam Christi esset apostolus, sed ut doceret non esse perniciosa his, qui ea uellent, sicut a parentibus per legem acceperant, custodire, etiam cum in Christum credidissent, non tamen in eis iam constituerent spem salutis, quoniam per dominum Iesum salus ipsa, quae illis sacramentis significabatur, aduenerat. ideoque gentibus, quod insuetos a fide reuocarent onere graui et non necessario, nullo modo inponenda esse censebat.

  18. 40.5.1

    Quapropter non ideo Petrum emendauit, quod paternas traditiones obseruaret, quod si facere uellet, nec mendaciter nec incongrue faceret, quamuis enim iam superflua tamen solita non nocerent, sed quoniam gentes cogebat iudaizare, quod nullo modo posset, nisi ea sic ageret, tamquam adhuc etiam post domini aduentum necessaria saluti forent. quod uehementer per apostolatum Pauli ueritas dissuasit. nec apostolus Petrus hoc ignorabat, sed id faciebat timens eos, qui ex circumcisione erant. ita et ipse uere correctus est et Paulus uera narrauit, ne sancta scriptura, quae ad fidem posteris edita est, admissa auctoritate mendacii tota dubia nutet et fluctuet. non enim potest aut oportet litteris explicari, quanta et quam inexplicabilia mala consequantur, si hoc concesserimus; posset autem opportune minusque periculose demonstrari, si coram inter nos conloqueremur.

  19. 40.6.1

    Hoc ergo Iudaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant, et in primis illud, quod ignorantes dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti; deinde quod post passionem et resurrectionem Christi dato ac manifestato sacramento gratiae secundum ordinem Melchisedech adhuc putabant uetera sacramenta non ex consuetudine sollemnitatis sed ex necessitate salutis esse celebranda, quae tamen si numquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabaei martyres fierent; postremo illud, quod praedicatores gratiae Christianos Iudaei tamquam hostes legis persequebantur. hos atque huius modi errores et uitia dicit se damna et stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret, non obseruationes legis, si more patrio celebrarentur, sicut ab ipso celebratae sunt sine ulla salutis necessitate, sicut Iudaei celebrandas putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat. nam si propterea illa sacramenta celebrauit, quia simulauit se Iudaeum, ut illos lucrifaceret, cur non etiam sacrificauit cum gentibus, quia et his, qui sine lege erant, tamquam sine lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret, nisi quia et illud fecit ut natura Iudaeus et hoc totum dixit, non ut fallaciter se fingeret esse, quod non erat, sed ut misericorditer ita subueniendum esse sentiret, ac si ipse in eodem errore laboraret, non scilicet mentientis astu sed compatientis affectu? sicut eo ipso loco generaliter intulit: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem, ut sequens conclusio: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, ad hoc referenda intellegatur, ut cuiusque infirmitatem tamquam in se ipso miseratus appareat. non enim et cum diceret: Quis infirmatur et ego non infirmor? infirmitatem alterius simulasse potius quam condoluisse uolebat intellegi.

  20. 40.7.1

    J Quare arripe, obsecro te, ingenuam et uere Christianam cum caritate seueritatem ad illud opus corrigendum atque emendandum et , ut dicitur, cane. incomparabiliter enim pulchrior est ueritas Christianorum quam Helena Graecorum. pro ista enim fortius nostri martyres aduersus hanc Sodomam quam pro illa illi heroes aduersus Troiam dimicauerunt. neque hoc ego dico, ut oculos cordis recipias, quos absit ut amiseris, sed ut aduertas, quos cum habeas sanos et uigiles, nescio qua dissimulatione auertisti, ut non intenderes, quae consequantur aduersa, si semel creditum fuerit posse honeste ac pie scriptorem diuinorum librorum in aliqua sui operis parte mentiri.

  21. 40.8.1

    Scripseram iam hinc aliquando ad te epistulam, quae non perlata est, quia nec perrexit, cui perferendam tradideram. ex qua illud mihi suggestum est, cum ista dictarem, quod in hac quoque praetermittere non debui, ut, si alia est sententia tua eademque est melior, timori meo libenter ignoscas. si enim aliter sentis uerumque tu sentis — nam nisi uerum sit, melius esse non potest —, ut non dicam nulla, certe non magna culpa meus error ueritati fauet, si recte in quoquam ueritas potest fauere mendacio.

  22. 40.9.1

    De Origene autem quod rescribere dignatus es, iam sciebam non tantum in ecclesiasticis litteris sed in omnibus recta et uera, quae inuenerimus, adprobare atque laudare, falsa uero et praua inprobare atque reprehendere. sed illud de prudentia doctrinaque tua desiderabam et adhuc desidero, ut nota nobis facias ea ipsa eius errata, quibus a fide ueritatis ille uir tantus recessisse conuincitur. in libro etiam, quo cunctos, quorum meminisse potuisti, scriptores ecclesiasticos et eorum scripta commemorasti, commodius, ut arbitror, fieret, si nominatis eis, quos haeresiotas esse nosti, quando ne ipsos quidem. praetermittere uolueris, subiungeres etiam, in quibus cauendi essent, quamquam nonnullos etiam praeterieris. quod scire cuperem, quo consilio factum sit, aut, si illud uolumen forte onerare noluisti, ut commemoratis haereticis non adderes, in quibus eos catholica damnarit auctoritas, quaeso, ne graue sit litterario labori tuo, quo non mediocriter per domini nostri gratiam in latina lingua sanctorum studia et accendisti et adiuuisti, id quod tibi per humilitatem meam fraterna caritas indicit, ut, si occupationes tuae sinent, omnium haereticorum peruersa dogmata, qui rectitudinem fidei Christianae usque ad hoc tempus uel inpudentia uel peruicacia deprauare conati sunt, uno libello breuiter digesta edas in notitiam eorum, quibus aut non uacat propter alia negotia aut non\', ualent propter alienam linguam tam multa legere atque cognoscere. diu te rogarem, nisi hoc soleret esse indicium minus de caritate praesumentis. hunc interea Paulum fratrem nostrum in Christo multum commendo benignitati tuae, cuius in nostris regionibus existimationi bonum coram deo testimonium perhibemus.

  23. 41.1.1

    Impletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione nuntiantibus litteris tuis sanctam cogitationem tuam adiuuante domino, qui eam inspirauit, ad effectum esse perductam de omnibus ordinatis fratribus nostris et praecipue de sermone presbyterorum, qui te praesente populo infunditur. per quorum linguas clamat caritas tua maiore uoce in cordibus hominum quam illi in auribus. deo gratias. nam quid melius et animo geramus et ore promamus et calamo exprimamus quam \'deo gratias? hoc nec dici breuius nec audiri laetius nec intellegi grandius nec agi fructuosius potest. deo gratias, qui te et tam fideli pectore ditauit erga filios tuos et id, quod in intimo animae habebas, quo humanus oculus non penetrat, eduxit in lucem donando tibi, non solum ut bene uelles, uerum etiam in quibus posset apparere, quod uelles. ita plane fiat, fiat. luceant haec opera coram hominibus, uideant, gaudeant, glorificent patrem, qui in caelis est; talibus delecteris in domino, ipse te pro eis orantem dignetur exaudire, quem tu per eos loquentem non dedignaris audire; eatur, ambuletur, curratur in uia domini; benedicantur pusilli cum magnis iucundati in his, qui dicunt eis: In domum domini ibimus; praecedant illi et sequantur isti imitatores facti eorum sicut et illi Christi; ferueat iter sanctarum formicarum, fraglent opera sanctarum apum, feratur fructus in tolerantia cum salute perseuerandi usque in finem nec sinat dominus temptari supra, quam possumus ferre, sed faciat, cum temptatione etiam exitum ut possimus sustinere.

  24. 41.2.1

    Orate pro nobis digni exaudiri; cum tanto quippe sacrificio acceditis ad deum sincerissimae dilectionis et laudis eius in operibus uestris. orate, ut etiam nobis haec luceant, quoniam nouit ille, quem oratis, cum quanto nostro gaudio uobis luceant. haec sunt uota nostra, haec multitudines solatiorum secundum multitudinem dolorum nostrorum in. corde nostro iucundant animam nostram. ita est, quia ita promissum est; ita erit. quod restat, sicut promissum est. obsecramus te per eum, qui tibi ista donauit et populum, cui seruis, hac per te benedictione perfudit, ut iubeas singulos, quos uolueris, sermones eorum conscriptos et emendatos mitti nobis. nam et ego, quod iussisti, non neglego et de Tychonii septem regulis uel clauibus, sicut saepe iam scripsi, cognoscere, quid tibi uideatur, expecto.

  25. 41.2.2

    Fratrem Hilarinum, Hipponiensem archiatrum et principalem, multum commendamus. nam de fratre Romano quid satagas, nouimus nihilque petendum est, nisi ut te pro illo adiuuet dominus. amen.

  26. 42.1.1

    Num etiam hoc sperari aut expectari posset, ut per fratrem Seuerum rescripta flagitaremus tam diu tam ardentibus nobis a uestra caritate non reddita? quid est, qui duas aestates easdemque in Africa sitire cogamur? quid amplius dicam? o qui res uestras cotidie donatis, debitum reddite. an forte, quod aduersus daemonicolas te scribere audieram atque id opus uehementer desiderare me ostenderam, uolens perficere ac mittere tanto tempore ad nos epistulas distulisti? utinam saltem tam opima mensa iam annosum ab stilo tuo ieiunium meum tandem accipias! quae si nondum parata est, non desinemus conqueri, si nos, dum illud perficis, non interim reficis.

  27. 42.1.2

    Salutate fratres, maxime Romanum et Agilem. hinc, qui nobiscum sunt, uos salutant et parum nobiscum irascuntur, si parum diligunt.

  28. 43.1.1

    Dixit quidem apostolus Paulus: Haereticum hominem post unam correptionem deuita sciens, quia subuersus est eius modi et peccat et est a semet ipso damnatus. sed qui sententiam suam quamuis falsam atque peruersam nulla pertinaci animositate defendunt, praesertim quam non audacia praesumptionis suae pepererunt, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, quaerunt autem cauta sollicitudine ueritatem corrigi parati, cum inuenerint, nequaquam sunt inter haereticos deputandi. tales ergo uos nisi esse crederem, nullas fortasse uobis litteras mitterem, quamquam et ipsum haereticum quamlibet odiosa superbia tumidum et peruicacia malae contentionis insanum sicut uitandum monemus, ne infirmos et paruulos fallat, ita non abnuimus, quibuscumque modis possumus, corrigendum. unde factum est, ut etiam ad nonnullos Donatistarum primarios scriberemus non communicatorias litteras, quas iam olim propter suam peruersitatem ab unitate catholica, quae toto orbe diffusa est, non accipiunt, sed tales priuatas, qualibus nobis uti etiam ad paganos licet. quas illi etsi aliquando legerunt, respondere tamen eis siue noluerunt siue, ut magis creditur, nequiuerunt. ubi nobis satis uisum est impleuisse nos officium caritatis, quam non solum nostris sed et omnibus nos debere sanctus spiritus docet, qui nobis ait per apostolum: Vos autem dominus multiplicet et abundare faciat in caritate in inuicem et in omnes. monet etiam alio loco in modestia corripiendos diuersa sentientes: Ne forte, inquit, det illis deus paenitentiam ad cognoscendam ueritatem et resipiscant de diaboli laqueis captiuati ab ipso in ipsius uoluntatem.

  29. 43.2.1

    Haec praelocutus sum, ne quis me existimet inpudentius uobis quam prudentius scripta misisse et hoc modo uobiscum de negotio animae uestrae aliquid agere uoluisse, quia nostrae communionis non estis, cum tamen. si de negotio fundi aut alicuius pecuniariae litis dirimendae uobis aliquid scriberem, nemo fortasse reprehenderet. usque adeo carus est hic mundus hominibus et sibimet ipsi uiluerunt. erit igitur mihi ad defensionem testis haec epistula in iudicio dei, qui nouit, quo animo fecerim, et qui dixit: Beati pacifici, quia ipsi filii dei uocabuntur.

  30. 43.3.1

    Ergo, ut meminisse dignamini, cum essemus in uestra ciuitate et nonnulla uobiscum de communione Christianae unitatis ageremus, prolata sunt a partibus uestris gesta quaedam, quibus recitatum est, quod septuaginta ferme episcopi Caecilianum quondam nostrae communionis episcopum Carthaginiensis ecclesiae cum suis collegis et ordinatoribus damnauerunt. ubi etiam Felicis Aptungitani causa multo prae ceteris inuidiosius et criminosius uentilata est. quae cum essent cuncta perlecta, respondimus non esse mirandum, si homines, qui tunc illud schisma fecerunt, non sine confectione gestorum eos, in quos fuerant ab aemulis et perditis concitati, absentes causa incognita temere damnandos esse putauerunt; nos autem habere alia gesta ecclesiastica, in quibus Secundus Tigisitanus, qui tunc agebat in Numidia primatum, praesentes et confessos traditores reliquit deo iudicandos et eos in episcopalibus sedibus, sicuti erant, manere permisit, quorum nomina inter damnatores Caeciliani numerantur, cum etiam Secundus ipse concilii eiusdem principatum teneret, ubi. absentes quasi traditores per eorum sententias damnauit, quibus praesentibus et confessis ignouit.

  31. 43.4.1

    Deinde diximus aliquanto post Maiorini ordinationem, quem contra Caecilianum nefario scelere leuauerunt erigentes altare contra altare et unitatem Christi discordiis furialibus dissipantes, eos petisse a Constantino tunc imperatore iudices episcopos, qui de suis quaestionibus, quae in Africa exortae pacis uinculum dirimebant, arbitro medio iudicarent. quod postea quam factum est, praesente Caeciliano et illis, qui aduersus eum nauigauerant, iudicante Melchiade tunc Romanae urbis episcopo cum collegis suis, quos ad preces Donatistarum miserat imperator, nihil in Caeciliano probari potuisse ac per hoc illo in episcopatu confirmato Donatum, qui aduersus eum tunc aderat, inprobatum. quibus peractis rebus cum illi omnes in pertinacia scelestissimi schismatis permanerent, post apud Arelatum memoratum imperatorem eandem causam diligentius examinandam terminandamque curasse, illos uero ab ecclesiastico iudicio prouocasse, ut causam Constantinus audiret. quo postea quam uentum est, utraque parte adsistente innocentem Caecilianum fuisse iudicatum atque illos recessisse superatos et in eadem tamen peruersitate mansisse. nec de Felicis Aptungitani causa neglegentiam consecutam, sed ad eiusdem principis iussionem proconsularibus gestis etiam ipsum fuisse purgatum.

  32. 43.5.1

    Sed quia haec omnia dicebamus tantum, non etiam legebamus, minus profecto uobis agere uidebamur, quam de nostra expectabatis instantia. quod ubi sensimus, ad ea, quae legenda promiseramus, non distulimus mittere. quae omnia, dum excurrimus ad ecclesiam Gelizitanam inde ad uestrum oppidum reuersuri, bidui non pleni intermissione uenerunt atque, ut nostis, quantum tempus admisit, uno die recitata sunt uobis: primo ubi Secundus Tigisitanus confessos traditores a collegio suo remouere non ausus est, cum quibus postea non confessum et absentem Caecilianum aliosque suos collegas damnare ausus est, deinde gesta proconsularia, ubi Felix diligentissimo examine probatus est innocens. haec ante meridiem uobis lecta esse meministis; post meridiem uero recitauimus preces eorum ad Constantinum datisque ab eo iudicibus gesta ecclesiastica in Romana urbe habita, quibus illi inprobati sunt, Caecilianus autem in episcopali honore firmatus, postremo Constantini imperatoris litteras, quibus omnia multo maxime testatissima claruerunt.

  33. 43.6.1

    Quid uultis amplius, homines? quid uultis amplius? non de auro et argento uestro agitur; non terra, non praedia, non denique salus uestri corporis in discrimen uocatur: de adipiscenda uita aeterna et fugienda morte aeterna compellamus animas uestras. expergiscimini aliquando! non in aliqua obscura quaestione uersamur, non recondita secreta rimamur, quibus penetrandis uel nulla uel rara humana corda sufficiant. res in aperto est. quid eminet clarius? quid cernitur citius? dicimus temerario concilio quamlibet numerosissimo innocentes absentesque fuisse damnatos. probamus hoc proconsularibus gestis, quibus ab omni traditionis crimine alienus iudicatus est ille, quem maxime criminosum a uestris prolata concilii. gesta sonuerunt. dicimus a traditoribus confessis in eos, qui traditores dicerentur, dictas fuisse sententias. probamus hoc ecclesiasticis gestis, ubi nominatim declarantur, in quibus Secundus Tigisitanus ea, quae cognouit, uelut contuitu pacis ignouit et, cum quibus postea non cognouit, discissa pace damnauit. unde apparuit eum etiam primo non paci consuluisse, sed sibi timuisse. obiecerat ei namque Pufpurius Liniatensis, quod etiam ipse, cum detentus esset a curatore et ordine, ut scripturas traderet, dimissus est utique non frustra, nisi quia tradidit aut tradi aliquid iussit. hanc ille suspicionem satis probabilem metuens accepto consilio a minore Secundo consanguineo suo consultisque ceteris, qui cum eo erant, episcopis manifestissima crimina deo iudicanda dimisit atque ita paci prospexisse uisus est, quod falsum erat, cum sibi prospexerit.

  34. 43.7.1

    Nam si in eius corde cogitatio pacis habitaret, non apud Carthaginem postea cum traditoribus, quos praesentes atque confessos deo dimiserat, damnaret crimine traditionis, quos absentes apud eum nemo conuicerat. tanto magis enim timere debuit, ne pax unitatis uiolaretur, quanto erat Carthago ciuitas ampla et inlustris, unde se per totum Africae corpus malum, quod ibi esset exortum, tamquam a uertice effunderet. erat etiam transmarinis uicina regionibus et fama celeberrima nobilis. unde non mediocris utique auctoritatis habebat episcopum, qui posset non curare conspirantem multitudinem inimicorum, cum se uideret et Romanae ecclesiae, in qua semper apostolicae cathedrae uiguit principatus, et ceteris tenis, unde euangelium ad ipsam Africam uenit, per communicatorias litteras esse coniunctum, ubi paratum esset causam suam dicere, si aduersarii eius ab eo illas ecclesias alienare conarentur. quia ergo uenire noluit ad hospitium collegarum, quos a suis inimicis contra ueritatem suae causae peruersos esse sentiebat uel suspicabatur uel, ut ipsi adserunt, simulabat, tanto magis Secundus, si uerae pacis custos esse uoluisset, cauere debuit, ne damnarentur absentes, qui iudicio eorum omnino interesse noluerunt. neque enim de presbyteris aut diaconis aut inferioris ordinis clericis sed de collegis agebatur, qui possent aliorum collegarum iudicio praesertim apostolicarum ecclesiarum causam suam integram reseruare, ubi contra eos sententiae dictae in absentes nullo modo aliquid ualerent, quando eorum iudicium non primo aditum postea deseruerunt, sed suspectum semper habitum numquam adire uoluerunt.

  35. 43.8.1

    Haec res maxime sollicitare debuit Secundum, qui tunc erat primas, si propterea concilium regebat, ut paci consuleret; facile enim fortassis rabida in absentem ora placata uel frenata comprimeret, si diceret: Videtis, fratres, post tantam stragem persecutionis misericordia dei a principibus saeculi pacem esse concessam; non debemus nos Christiani et episcopi unitatem disrumpere Christianam, quam iam paganus non insequitur inimicus. itaque aut istas omnes causas, quas clades turbulentissimi temporis inflixit ecclesiae, deo iudici dimittamus aut, si aliqui in uobis sunt, qui certa istorum crimina ita nouerint, ut ea facile ualeant edocere negantesque conuincere, et talibus communicare formidant, pergant ad fratres et collegas nostros transmarinarum ecclesiarum episcopos et ibi prius de istorum factis et contumacia conquerantur, quod ad iudicium collegarum Afrorum male sibi conscii uenire noluerunt, ut inde illis denuntietur, ut ueniant ibique obiectis respondeant. quod si non fecerint, ibi etiam eorum prauitas et peruersitas innotescet missaque tractatoria super eorum nomine per totum orbem terrarum, quacumque iam Christi ecclesia dilatata est, ab omnibus ecclesiis eorum communio praecidetur, ne aliquis error in cathedra ecclesiae Carthaginis oriatur. tum demum securi episcopum alium plebi Carthaginis ordinabimus, cum a tota ecclesia isti fuerint separati, ne forte, cum alius modo fuerit ordinatus, non ei communicetur ab ecclesia transmarina, quia iste ab honore depositus non uidebitur, quem iam ordinatum fama celebrauit et ad eum commeare communicatorias litteras fecit, atque ita magnum scandalum schismatis in unitate Christi iam pacatis temporibus oriatur, dum praepropere uolumus nostras praecipitare sententias, et non contra Caecilianum sed contra orbem terrarum, qui ei per ignorantiam communicat, altare alterum erigere audeamus.\'

  36. 43.9.1

    Huic tam sano rectoque consilio quisquis infrenis obtemperare noluisset, quid esset facturus aut quo modo aliquem absentium collegarum esset damnaturus, cum in potestate acta concilii non haberet contradicente primate? quod si tanta et aduersus primam sedem seditio nasceretur, ut nonnulli damnare iam uellent, quos uolebat ille differri, quanto melius a talibus inquieta et inpacata molientibus quam a totius orbis communione dissentiretur! sed quia non erant. quae in Caecilianum et ordinatores eius transmarino iudicio probarentur, propterea nec, priusquam in eum sententias dicerent, differre noluerunt nec, postea quam dixerunt. perseueranter id agere, ut ecclesiae transmarinae in notitiam perferretur, quorum traditorum in Africa damnatorum communionem uitare deberent, quia, si id facere temptauissent, adessent sibi Caecilianus et ceteri et suam causam aduersus fallaces criminatores apud transmarinos ecclesiasticos iudices diligentissima discussione purgarent.

  37. 43.10.1

    Itaque consilium illud peruersum atque nefarium maxime, ut creditur, traditorum fuit, quibus confessis Secundus Tigisitanus ignouerat, ut, quoniam de traditione fama crebruerat, infamatis aliis a se auerterent suspicionem et, cum homines per Africam totam credentes episcopis falsa de innocentibus loquerentur, quod damnati essent apud Carthaginem traditores, tamquam in nebula mendacissimi rumoris ipsi, qui uere tradiderant, latitarent. unde uidetis, carissimi, fieri potuisse, quod uerisimile non esse quidam uestrum dicebant, ut, qui essent de sua traditione confessi causamque suam impetrauissent deo dimitti oportere, idem iudices damnatoresque tamquam traditorum absentium postea consedissent. magis enim amplexi sunt occasionem, qua possent alios falsa criminatione perfundere et conuersas in eos linguas hominum inquisitione criminum suorum hoc modo declinare. alioquin, si fieri non posset, ut quisque mala, quae ipse committeret, in alio iudicaret, non diceret quibusdam Paulus apostolus: Propterea inexcusabilis es, o homo, qui iudicas. in quo enim alium iudicas, temet ipsum condemnas; eadem enim agis, quae iudicas. quod illi omnino fecerunt, ut haec uerba apostolica integre in eos apteque conueniant.

  38. 43.11.1

    Non ergo tunc Secundus, quando eorum crimina deo dimisit, paci unitatique consuluit; alioquin magis hoc apud Carthaginem prouideret, ne schisma fieret, ubi nullus aderat, cui confesso crimen donare cogeretur, sed, quod erat facillimum, tota conseruatio pacis esset absentes nolle damnare. itaque iniuriam facerent innocentibus, etiam si eis non conuictis neque confessis neque omnino praesentibus ignoscere uoluissent. ille quippe accipit ueniam, cuius culpa certissima est. quanto ergo immaniores et caeciores fuerunt, qui ea se putauerunt posse damnare, quae incognita nec donare potuissent! sed illic cognita dimissa sunt deo, ne alia quaererentur; hic incognita damnata sunt, ut illa tegerentur. sed dicet aliquis: (Cognouerunt.) quod etsi concedam, etiam sic absentibus utique parci oportebat. neque enim iudicium deseruerant, ubi numquam omnino constiterant, nec in illis solis episcopis Afris erat ecclesia, ut omne iudicium ecclesiasticum uitasse uiderentur, qui se iudicio eorum praesentare noluissent. milia quippe collegarum transmarina restabant, ubi apparebat eos iudicari posse, qui uidebantur Afros uel Numidas collegas habere suspectos. ubi est enim, quod scriptura clamat: Antequam interroges, ne uituperes quemquam et, cum interrogaueris, corripe iuste? si ergo nec uituperari nec corripi nisi interrogatum spiritus sanctus uoluit, quanto sceleratius non uituperati aut correpti, sed omnino damnati sunt, qui de suis criminibus nihil absentes interrogari potuerunt!

  39. 43.12.1

    Sed tamen isti, qui licet absentium et nequaquam iudicium deserentium, quia numquam adfuerunt et semper sibi cuneum illum suspectum esse declarauerunt, tamen cognita crimina damnasse dicunt, quaeso uos, fratres mei, quo modo cognouerunt? respondetis: (Nescimus, quando quidem ipsa cognitio in illis gestis explicata non est.\' sed ego uobis ostendam, quo modo cognouerunt. adtendite causam Felicis Aptungitani et primo legite, quam uehementiores in eum fuerunt. sic ergo et ceterorum causam nouerant, sicut huius, qui postea innocentissimus diligenti et terribili inquisitione probatus est. quanto itaque iustius et tutius et citius innocentes eos existimare debemus, quorum crimina ab istis leuius accusata sunt et parciore reprehensione damnata, quando ille inuentus est innocens, in quem multo immanius saeuiemnt!

  40. 43.13.1

    An forte, sicut quidam dixit, quod quidem cum uobis diceretur, displicuit, sed tamen praetermittendum non est, — ait enim quidam: \'Non debuit episcopus proconsulari iudicio purgari.\' quasi uero ipse sibi hoc comparauerit ac non imperator ita quaeri iusserit, ad cuius curam, de qua rationem deo redditurus esset, res illa maxime pertinebat. arbitrum enim et iudicem causae traditionis et schismatis illi eum. fecerant, qui ad eum etiam preces miserant, ad quem postea prouocarunt et tamen iudicio eius adquiescere noluerunt. itaque si culpandus est, quem iudex terrenus absoluit, cum ipse sibi hoc non poposcisset, quanto magis culpandi sunt, qui terrenum regem suae causae iudicem esse uoluerunt! si autem criminis non est prouocare ad imperatorem, non est criminis audiri ab imperatore, ergo nec ab illo, cui causam delegauerit imperator. quendam etiam suspensum eculeo in causa Felicis episcopi amicus ille uoluit criminari, ut quis etiam ungulis uexaretur. numquid poterat Felix contradicere, ne tanta diligentia uel seueritate quaereretur, cum eius causam inueniendam cognitor agitaret? quid enim erat aliud nolle sic quaeri quam de crimine confiteri? et tamen ille ipse pro consule inter praeconum terribiles uoces et cruentas carnificum manus numquam collegam damnaret absentem, qui iudicio eius se praesentare noluisset, cum haberet aliud, quod posset audiri, aut si damnaret, certe etiam ipsis saecularibus legibus poenas iustas et debitas lueret.

  41. 43.14.1

    Quod si gesta proconsularia displicent, ecclesiasticis cedite. omnia uobis ordine recitata sunt. an forte non debuit Romanae ecclesiae Melchiades episcopus cum collegis transmarinis episcopis illud sibi usurpare iudicium, quod ab Afris septuaginta, ubi primas Tigisitanus praesedit, fuerat terminatum? quid, quod nec ipse usurpauit? rogatus quippe imperator iudices misit episcopos, qui cum eo sederent et de tota illa causa, quod iustum uideretur, statuerent. hoc probamus et Donatistarum precibus et uerbis ipsius imperatoris; utraque enim uobis lecta meministis et inspiciendi ac describendi licentiam nunc habetis. legite et considerate omnia. uidete, quanta cura pacis atque unitatis conseruandae uel restituendae cuncta discussa sint, quem ad modum accusatorum persona tractata et quorundam eorum quibus maculis inprobata sit praesentiumque uocibus liquido constiterit nihil eos habuisse, quod in Caecilianum dicerent, sed totam causam in plebem de parte Maiorini, hoc est seditiosam et ab ecclesiae pace alienatam multitudinem transferre uoluisse, ut ab ea uidelicet turba Caecilianus accusaretur, quam solis tumultuosis clamoribus nulla documentorum adtestatione, nullo ueritatis examine ad suam uoluntatem animos iudicum detorquere posse arbitrabantur, nisi forte furiosa et poculo erroris atque corruptionis ebria multitudo uera in Caecilianum crimina diceret ubi septuaginta episcopi, sicut de Felice Aptungitano constitit, absentes et innocentes collegas tam insana temeritate damnarunt. quali enim turbae illi consenserant, ut aduersus innocentes non interrogatos proferrent sententias, a tali turba etiam rursus accusari Caecilianum uolebant. sed plane tales inuenerant iudices, quibus illam dementiam persuaderent!

  42. 43.15.1

    Potestis enim pro uestra prudentia et illorum peruersitatem illic adtendere et iudicum grauitatem, quem ad modum ad extremum persuadere non possent., ut a plebe partis Maiorini, quae certam personam non habebat, argueretur Caecilianus et requisiti ab eis essent uel accusatores uel testes uel quoquo modo causae necessarii, qui simul cum eis ex Africa uenerant, et eos praesentes fuisse atque a Donato subtractos esse diceretur. promisit idem Donatus, quod eos esset exhi-biturus. quod cum non semel sed saepius promisisset, amplius ad illud iudicium accedere noluit, ubi iam erat tanta confessus, ut nihil aliud deinceps non accedendo nisi praesens damnari noluisse uideretur, cum tamen ea, quae damnanda essent, eo praesente atque interrogato manifestata fuerint. accessit aliud, ut a quibusdam aduersus Caecilianum denuntiationis libellus daretur. post quod factum quem ad modum sit rursus agitata cognitio et quae personae illum libellum dederint quoque modo nihil in Caecilianum probari potuerit, quid dicam, cum et audieritis omnia et, quotiens uolueritis, legere possitis?

  43. 43.16.1

    De numero autem septuaginta episcoporum cum quasi grauissima opponeretur auctoritas, quae fuerint dicta, meministis. et tamen uiri grauissimi ab infinitis quaestionibus M catena quadam inexplicabili sese nectentibus suum temperare arbitrium maluerunt nequaquam curantes. quam multi essent illi episcopi aut unde collecti, quos uidebant tanta temeritate caecatos, ut in absentes et non interrogatos collegas tam praecipites auderent proferre sententias. et tamen qualis ipsius beati Melchiadis ultima est prolata sententia! quam innocens. quam integra, quam prouida atque pacifica! qua neque collegas, in quibus nihil constiterat, de collegio suo ausus est remouere et Donato solo, quem totius mali principem inuenerat, maxime culpato sanitatis recuperandae optionem ceteris liberam fecit paratus communicatorias litteras mittere etiam his, quos a Maiorino ordinatos esse constaret, ita ut, quibuscumque locis duo essent episcopi, quos dissensio geminasset, eum confirmari uellet, qui fuisset ordinatus prior, alteri autem eorum plebs alia regenda prouideretur. o uirum optimum! o filium Christianae pacis et patrem Christianae plebis! conferte nunc istam paucitatem cum illa multitudine episcoporum neque numerum numero sed pondus ponderi comparate: hinc modestiam, inde temeritatem; hinc uigilantiam, inde caecitatem; hic nec mansuetudo integritatem corrupit nec integritas mansuetudini repugnauit, ibi autem et furore timor tegebatur et timore furor incitabatur; isti enim conuenerant cognitione uerorum criminum falsa respuere, illi falsorum damnatione uera celare.

  44. 43.17.1

    Illisne se tandem Caecilianus audiendum iudicandumque committeret, cum haberet tales, apud quos, si ei causa moueretur, innocentiam suam facillime ostenderet? non se illis omnino committeret nec, si peregrinus ecclesiae Carthaginiensis subito esset episcopus ordinatus et ignoraret, quid ad eorrumpendos animos uel inproborum uel inperitorum posset tunc pecuniosissima mulier Lucilla quaedam, quam pro disciplina ecclesiastica corripiendo idem, cum esset diaconus. laeserat. etiam hoc enim accesserat malum ad illam perficiendam iniquitatem. nam in illo concilio, ubi a confessis traditoribus absentes atque innocentes damnati sunt, pauci quidam erant, qui crimina sua infamatis aliis tegere cupiebant, ut homines a ueritatis inquisitione auerterentur falsis rumoribus auocati. pauci ergo erant, qui hoc negotium maxime curabant, quamuis in eis esset maior auctoritas propter ipsius Secundi societatem, qui eis pepercerat territus. ceteri autem Lucillae pecunia maxime aduersus Caecilianum empti et instigati perhibentur. extant gesta apud Zenophilum consularem, ubi Nundinarius quidam diaconus a Siluano Cirtensi episcopo, quantum ipsis gestis intellegitur, degradatus cum eis satisfacere per aliorum episcoporum litteras frustra conatus esset, multa patefecit iratus et in iudicium publicum protulit. inter quae id quoque commemoratum legitur, quod Lucillae pecunia. corruptis episcopis in Carthaginiensi ecclesia, in Africae capite. altare contra altare leuatum est. scio, quod haec gesta uobis non legerimus, sed tempus non fuisse meministis. inerat etiam nonnullus dolor animi de typho superbiae ueniens, quod non ipsi ordinauerant Carthagini episcopum.

  45. 43.18.1

    Quibus omnibus rebus cum eos non ueros iudices sed inimieos atque corruptos Caecilianus conuenisse cognosceret, quando fieri posset, ut uel ipse uellet uel populus, cui praesidebat, permitteret, ut relicta ecclesia iret in domum priuatam non collegarum discutiendus examine sed factionis cuneo et odiis muliebribus trucidandus, cum sibi praesertim uideret apud ecclesiam transmarinam priuatis inimicitiis et ab utraque parte dissensionis alienam incorruptum et integrum examen suae causae remanere? ubi si nihil aduersarii agere uellent, ipsi se ab orbis terrarum innocentissima communione praeciderent; si autem illic eum accusare temptassent, tunc sibi adesset, tunc innocentiam suam aduersus eorum machinamenta defenderet, sicut postea factum esse didicistis, cum tamen illi nimis sero quaesissent iudicium transmarinum iam schismatis rei, iam leuati altaris horrendo scelere maculati. primo enim facerent, si ueritate niterentur; sed falsis rumoribus temporis diuturnitate firmatis quasi uetusta fama praeiudicante ad iudicium uenire uoluerunt aut, quod magis credendum est, damnato prius, sicut libuit, Caeciliano quasi securi sibi uidebantur praefidentes numero suo nec audentes alibi commouere causam tam malam, ubi nulla corruptione operante posset ueritas inueniri.

  46. 43.19.1

    Sed postea quam ipsis rebus experti sunt cum Caeciliano permanere communionem orbis terrarum et ad eum a transmarinis ecclesiis communicatorias litteras mitti, non ad illum, quem ipsi scelerate ordinauerant, puduit eos semper tacere, quia posset eis obici, cur paterentur ignaram per tot gentes ecclesiam communicare damnatis et cur se ipsi ab innocentis orbis terrarum communione praeciderent, cum tacendo sinerent episcopo, quem Carthaginiensibus ordinassent, a toto orbe non communicari. elegerunt, sicut dicitur, ad duas agere causam cum Caeciliano apud ecclesias transmarinas parati ad utrumque. ut, si eum potuissent quacumque uersutia falsae criminationis euincere, satiarent plenissime cupiditatem. suam, si autem non possent, in eadem quidem peruersitate durarent, sed iam tamen quasi haberent, quod dicerent, malos iudices se esse perpessos, quae uox est omnium malorum litigatorum, cum fuerint etiam manifestissima ueritate superati, quasi non eis ad hoc dici possit et iustissime dici: \'Ecce putemus illos episcopos, qui Romae iudicarunt, non bonos iudices fuisse?* restabat adhuc plenarium ecclesiae uniuersae concilium, ubi etiam cum ipsis iudicibus causa posset agitari, ut, si male iudicasse conuicti essent, eorum sententiae soluerentur. quod utrum fecerint, probent; nos enim non esse factum facile probamus ex eo, quod totus orbis non eis communicat; aut, si factum est, etiam ibi sunt uicti, quod ipsa eorum separatio manifestat.

  47. 43.20.1

    Sed tamen quid postea fecerint, imperatoris litteris sufficientissime ostenditur. iudices enim ecclesiasticos tantae auctoritatis episcopos, quorum iudicio et Caeciliani innocentia et eorum inprobitas declarata est, non apud alios collegas sed apud imperatorem accusare ausi sunt, quod male iudicarint. dedit ille aliud Arelatense iudicium aliorum scilicet episcoporum, non quia iam necesse erat, sed eorum peruersitatibus cedens et omni modo cupiens tantam inpudentiam cohibere. neque enim ausus est Christianus imperator sic eorum tumultuosas et fallaces querelas suscipere, ut de iudicio episcoporum, qui Romae sederant, ipse iudicaret, sed alios, ut dixi, episcopos dedit. a quibus tamen illi ad ipsum rursum imperatorem prouocare maluerunt. qua in re illos quem ad modum detestetur, audistis. atque utinam saltem ipsius iudicio insanissimis animositatibus suis finem posuissent atque, ut eis ipse cessit, ut de illa causa post episcopos iudicaret a sanctis antistitibus postea ueniam petiturus. dum tamen illi, quod ulterius dicerent, non haberent, si eius sententiae non obtemperarent, ad quem ipsi prouocauerunt, sic et illi aliquando cederent ueritati! iussit enim ille, ut ei partes ad agendam causam Romam occurrerent. quo cum Caecilianus nescio qua causa non occurrisset, interpellatus ab eis praecepit, ut Mediolanium sequerentur. tunc se aliqui eorum subtrahere coeperant fortasse indignati, quia non est eos imitatus Constantinus, ut iam statim atque uelociter Caecilianum damnaret absentem. quod ubi cognouit prouidus imperator, reliquos ab officialibus custoditos fecit Mediolanium peruenire. quo cum etiam Caecilianus uenisset, ipsum quoque, sicut scripsit, exhibuit cognitaque causa qua diligentia, qua cautela, qua prouisione, sicut eius indicant litterae, Caecilianum innocentissimum, illos inprobissimos iudicauit.

  48. 43.21.1

    Et adhuc baptizant extra ecclesiam et, si possint, rebaptizant ecclesiam; sacrificant in dissensione et schismate et pacis nomine populos salutant, quos a pace salutis exterminant. conscinditur unitas Christi, blasphematur hereditas Christi, exsufflatur baptisma Christi et nolunt in se ista per ordinarias humanas potestates flagellis temporalibus emendari, ne in aeternas poenas pro tantis sacrilegiis destinentur. nos eis obicimus furorem schismatis, rebaptizationis insaniam, ab hereditate Christi, quae per omnes gentes diffusa est, nefariam separationem. de codicibus non tantum nostris sed etiam eorum recitamus ecclesias, quarum nomina hodie legunt et quibus hodie non communicant. quae cum recitantur in conuenticulis eorum, lectoribus suis dicunt: Tax tecum,\' et cum ipsis plebibus, quibus illae litterae scriptae sunt, pacem non. habent. et ipsi nobis obiciunt uel falsa crimina mortuorum uel etiam si uera tamen aliena non intellegentes in his, quae nos eis obicimus, omnes illos teneri, in his uero, quae nobis obiciunt, paleam uel zizania messis dominicae reprehendi, ad frumenta autem crimen non pertinere neque considerantes, quia, quibus mali placent in unitate, ipsi communicant malis, quibus autem displicent et eos emendare non possunt neque ante tempus messis audent zizania eradicare, ne simul eradicent et triticum, non factis eorum sed altari Christi communicant, ita ut non solum non ab eis maculentur, sed etiam diuinis uerbis laudari praedicarique mereantur, quoniam, ne nomen Christi per horribilia schismata blasphemetur, pro bono unitatis tolerant, quod pro bono aequitatis oderunt.

  49. 43.22.1

    Si habent aures, audiant, quid spiritus dicat ecclesiis. sic enim in Apocalypsi Iohannis legitur: Angelo, inquit, ecclesiae Ephesi scribe: Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: Scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos, qui se dicunt apostolos esse et non sunt, et inuenisti eos mendaces et patientiam habes et sustinuisti eos propter nomen meum et non defecisti. quod si de angelo superiorum caelorum et non de praepositis ecclesiae uellet intellegi, non consequenter diceret: Sed habeo aduersum te, quod caritatem tuam primam reliquisti. memor esto itaque, unde excideris, et age paenitentiam et prima opera fac; sin autem, uenio tibi et mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi paenitentiam egeris. hoc superioribus angelis dici non potest, qui perpetuam retinent caritatem, unde qui defecerunt et lapsi sunt, diabolus est et angeli eius. ergo primam caritatem dicit, quia sustinuit pseudoapostolos propter nomen Christi, quam iubet ut repetat et faciat priora opera sua. et obiciuntur nobis crimina malorum hominum, non nostra sed aliena et ipsa partim incognita. quae si etiam uera et praesentia uideremus et zizaniis propter frumenta parcentes pro unitate toleraremus, non solum nulla reprehensione sed etiam non parua laude nos dignos diceret, quicumque scripturas sanctas non corde surdus audiret.

  50. 43.23.1

    Tolerat Aaron multitudinem idolum exigentem et fablicantem et adorantem; tolerat Moyses aduersus deum tot milia murmurantia et totiens offendentia sanctum nomen eius; tolerat Dauid Saulem persecutorem suum sceleratis moribus caelestia deserentem, magicis artibus inferna quaerentem, occisum uindicat, christum etiam domini propter sacramentum uenerandae unctionis appellat; tolerat Samuhel nefandos filios Heli, peruersos filios suos, quos populus quia tolerare noluit, diuina ueritate accusatus, diuina seueritate correptus est; tolerat denique ipsum populum superbum contemptorem dei; tolerat Esaias, in quos tam multa uera crimina iaculatur; tolerat Hieremias, a quibus tanta perpetitur; tolerat. Zacharias Pharisaeos et scribas, quales illo tempore fuisse scriptura testatur. scio me multos praetermisisse; legant, qui uolunt, legant, qui possunt, eloquia caelestia, inuenient omnes sanctos dei seruos et amicos semper habuisse, quos in suo populo tolerarent, cum quibus tamen illius temporis sacramenta communicantes non solum non inquinabantur, sed etiam laudabiliter sustinebant studentes, sicut ait apostolus, seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. adtendant etiam post domini aduentum, ubi multo plura huius tolerantiae per totum orbem inueniremus exempla, si omnia scribi et in auctoritatem redigi potuissent, — tamen haec ipsa, quae habemus, aduertite. tolerat ipse dominus Iudam diabolum, furem et uenditorem suum, sinit accipere inter innocentes discipulos, quod fideles nouerunt pretium nostrum; tolerant apostoli pseudoapostolos et inter sua quaerentes, non quae Iesu Christi, Paulus non sua quaerens, sed quae Iesu Christi, cum gloriosissima tolerantia conuersatur; postremo, quod paulo ante commemoraui, diuina uoce laudatur sub angeli nomine praepositus ecclesiae, quod, cum odisset malos, eos tamen temptatos et inuentos pro nomine domini tolerauit.

  51. 43.24.1

    Ad summam se ipsos interrogent. nonne tolerantur ab eis caedes et incendia Circumcellionum, ueneratores praecipitatorum ultro cadauerum et sub incredibilibus malis unius Optati per tot annos totius Africae gemitus? parco iam dicere singularum per Africam regionum et ciuitatum et fundorum tyrannicas potestates et publica latrocinia. melius enim uobis haec uos ipsi dicitis siue in aurem siue palam, sicut libitum fuerit. quocumque enim oculos uerteritis, occurret, quod dico uel potius quod taceo. neque hinc istos, quos ibi diligitis, accusamus. non enim nobis displicent, quia tolerant malos, sed quia intolerabiliter mali sunt propter schisma. propter altare contra altare, propter separationem ab hereditate Christi toto orbe diffusa, sicut tanto ante promissa est. uiolatam pacem, conscissam unitatem, iterata baptismata, exsufflata sacramenta, quae in sceleratis quoque hominibus sancta sunt, plangimus et lugemus. quae si parui pendunt, intueantur exempla, quibus demonstratum est, quanti haec penderit deus. qui fecerunt idolum, usitata gladii morte perempti sunt; qui uero schisma facere uoluerunt, hiatu terrae principes deuorati et turba consentiens igne consumpta est. diuersitate poenarum diuersitas agnoscitur meritorum.

  52. 43.25.1

    Traduntur in persecutione sancti codices, confitentur traditores et deo dimittuntur; non interrogantur innocentes et ab hominibus temerariis damnantur; probatur integer certis iudiciis, qui inter damnatos absentes multo uehementius ceteris criminatus est; iudicium episcoporum; ad imperatorem appellatur; iudex eligitur imperator; iudicans contemnitur imperator. quae tunc acta sint, legistis; quae nunc agantur, uidetis. si de illis in alique dubitatis, ista iam cernite. certe non chartis ueteribus, non archiuis publicis, non gestis forensibus aut ecclesiasticis agamus. maior liber noster orbis terrarum est;in eo lego completum, quod in libro dei lego promissum: Dominus. inquit, dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. huic hereditati qui non communicat, quoslibet libros teneat, exheredatum se esse cognoscat; hanc hereditatem quisquis expugnat, alienum se esse a familia dei satis indicat. certe de traditione diuinorum librorum uertitur quaestio, ubi hereditas ista promissa est. ille ergo credatur testamentum tradidisse flammis, qui contra uoluntatem litigat testatoris. quid tibi fecit, o pars Donati, quid tibi fecit ecclesia Corinthiorum? quod autem de ista dico, de omnibus talibus et tam longe positis intellegi uolo. quid uobis fecerunt, quae nec omnino, quid feceritis, nec, quos infamaueritis, nosse potuerunt? an quia Lucillam Caecilianus in Africa laesit, lucem Christi orbis amisit?

  53. 43.26.1

    ITandem sentiant, quod fecerunt; merito certo annorum interuallo in oculos eorum reuolutum est opus ipsorum. quaerite, per quam feminam Maximianus, qui dicitur esse Donati propinquus, sese a Primiani communione praeciderit et quem ad modum congregata episcoporum factione Primianum damnarit absentem et aduersus eum episcopus ordinatus sit, quem ad modum Maiorinus per Lucillam congregata episcoporum factione Caecilianum damnauit absentem et contra eum episcopus ordinatus est. an forte, quod a ceteris Afris suae communionis episcopis contra factionem Maximiani Primianus purgatus est, ualere uultis et, quod a transmarinis unitatis episcopis aduersus factionem Maiorini Caecilianus purgatus est, ualere non uultis? rogo, fratres mei, quid magnum peto? quid difficile a uobis intellegi cupio? multum quidem interest et incomparabiliter distat uel auctoritate uel numero Africana ecclesia, si cum ceteris orbis partibus conferatur, et longe minor est, etiam si unitas hic esset, longe omnino minor est comparata ceteris Christianis omnibus gentibus quam pars Maximiani comparata parti Primiani. peto tamen et iustum esse arbitror, ut tantum ualeat concilium Secundi Tigisitani, quod Lucilla conflauit aduersus absentem Caecilianum et apostolicas sedes totumque orbem Caeciliano communicantem, quantum ualet concilium Maximianensium, quod similiter femina nescio quae conflauit aduersus absentem Primianum et ceteram per Africam multitudinem Primiano communicantem. quid apertius cernitur? quid aequius postulatur?

  54. 43.27.1

    Videtis haec omnia et nostis et gemitis; et tamen uidet et deus, quod uos in tam pestifera et sacrilega praecisione nulla res cogit remanere, si pro adipiscendo spiritali regno carnalem superetis affectum et amicitias hominum, quae in iudicio dei nihil proderunt, pro deuitandis sempiternis poenis non timeatis offendere. ecce ite, consulite; quid contra haec nostra possint respondere, cognoscite. si proferunt chartas, proferimus chartas; si falsas nostras esse \'dicunt, hoc nos de suis dicere non indignentur. nemo delet de caelo constitutionem dei. nemo delet de terra ecclesiam dei; ille totum orbem promisit, ista totum orbem repleuit et malos habet et bonos, sed nec in terris amittit nisi malos nec in caelum admittit nisi bonos. erit autem uobis hic sermo, quem de munere dei nouit ipse quanta et pacis et uestra dilectione deprompsimus, correctio, si uelitis, testis uero, etsi nolitis.

  55. 44.1.1

    Fortunium, quem Tubursicu habetis episcopum, per eandem ciuitatem quamquam festinantissime cum ad Cirtensem ecclesiam pergeremus, experti sumus ita omnino, ut de illo soletis benignissime polliceri. eam ipsam quippe uestram de illo nobis sermocinationem cum ei renuntiaremus uolentes eum uidere, non abnuit. uenimus itaque ad eum, quia aetati eius id a nobis deferendum uidebatur potius quam exigendum, ut ipse ad nos ueniret prior. perreximus ergo comitantibus non paucis, quos forte adgregatos nobis illud tempus inuenerat. cum autem apud eum consedissemus, rumore disperso non parua praeterea turba confluxit. sed in tota illa multitudine perpauci apparebant, qui utiliter ac salubriter agi causam illam et tantam reique tantae quaestionem prudenter et pie discuti cuperent. ceteri uero magis ad spectaculum quasi altercationis nostrae prope theatrica consuetudine quam ad instructionem salutis Christiana deuotione conuenerant. quapropter nec silentium nobis praebere nec intente atque nobiscum modeste saltem et ordinate conloqui potuerunt exceptis, ut dixi, paucis, quorum religiosa et simplex apparebat intentio. itaque libere pro sui cuiusque animi motu inmoderate loquentium strepitu omnia turbabantur nec euincere siue nos siue ipse rogando, interdum etiam obiurgando potuimus, ut nobis modestum silentium praeberetur.

  56. 44.2.1

    Res tamen utcumque agi coepta est et aliquot horas in alterno sermone protraximus, quantum uocibus interquiescentibus uarie tumultuantium sinebamur. sed in ipso disputationis exordio cum uideremus ea, quae dicebantur, subinde labi de memoria uel nostra uel eorum, quorum salutem maxime curabamus, et ut esset nobis cautior modestiorque tractatio, simul et uos atque alii fratres, qui absentes erant, quid inter nos actum esset, legendo cognosceretis, postulauimus, ut a notariis uerba nostra exciperentur. diu ab illo uel ei consentientibus reluctatum est; postea tamen ipse concessit. sed notarii, qui aderant atque id strenue facere poterant, nescio qua causa excipere noluerunt. egimus saltem, ut fratres, qui nobiscum erant, quamquam in hac re tardius possent, exciperent, pollicentes nos ibi easdem tabulas relicturos. consensum est. coeperunt uerba nostra excipi et aliqua ab inuicem ad tabulas dicta sunt. postea inordinatas perstrepentium interpellationes et propterea nostram quoque turbulentiorem disputationem notarii non ualentes sustinere cesserunt nobis sane non desistentibus et, ut cuique facultas dabatur. multa dicentibus. ex quibus omnibus uerbis nostris. quantum recordari potui causae totius actionem, dilectionem uestram fraudare nolui. potestis enim ei litteras meas legere, ut uel adprobet me uera scripsisse uel ipse uobis, si quid melius recolit, incunctanter insinuet.

  57. 44.3.1

    - Primo enim uitam nostram, quam uobis beniuolentius fortasse quam uerius narrantibus se comperisse dicebat, praedicare dignatus est adiungens dixisse se uobis nos omnia, quae de nobis insinuaratis, bene facere potuisse, si in ecclesia faceremus. deinde quaerere coepimus, quaenam illa esset ecclesia, ubi uiuere sic oporteret, utrum illa, quae, sicut sancta tanto ante scriptura praedixerat, se terrarum orbe diffunderet, an illa, quam pars exigua uel Afrorum uel Africae contineret. hic primo adserere conatus ubique terrarum esse communionem suam. quaerebam, utrum epistulas communicatorias, quas formatas dicimus, posset, quo uellem, dare, et adfirmabam, quod manifestum erat omnibus, hoc modo facillime illam terminari posse quaestionem. parabam autem, ut, si consentiret, ad illas ecclesias a nobis tales litterae mitterentur, quas in apostolicis auctoritatibus pariter legeremus illo iam tempore fuisse fundatas.

  58. 44.4.1

    Sed quia res aperte falsa erat, permixtis uerbis cito inde discessum est. inter quae uerba euangelicam illam domini admonitionem commemorauit, qua dixit: Cauete a pseudoprophetis; multi ad uos uenient in uestitu ouium, intus autem sunt lupi rapaces; ex fructi. bus eorum cognoscetis eos. quae uerba domini cum diceremus eadem de illis a nobis posse recitari, uentum inde est ad exaggerationem persecutionis, quam saepe suam partem pertulisse dicebat hinc uolens ostendere suos esse Christianos, quia persecutionem paterentur. inter quae uerba cum ego pararem ex euangelio respondere, inde capitulum commemorauit prior, ubi dominus ait: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. quo loco ego gratulatus subieci statim id ergo esse quaerendum, utrum illi persecutionem propter iustitiam passi fuerint. in qua quaestione discuti cupiebam, quod quidem omnibus clarum erat, utrum eos in unitate ecclesiae constitutos an schismate iam diuisos Macariana tempora inuenerint, ut, qui uidere uellent, utrum propter iustitiam persecutionem passi fuerint, id potius adtenderent, utrum se recte a totius orbis unitate praeciderint, quod si iniuste fecisse inuenirentur, manifestum esset eos propter iniustitiam potius quam propter iustitiam passos persecutionem et ideo numero beatorum adiungi non posse, de quibus dictum est: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. ibi commemorata est famosior quam certior codicum illa traditio. sed respondebatur a partibus nostris principes illorum potius fuisse traditores; quod si in hac re nostrorum litteris nollent credere, nec nos cogi opor-tere, ut litteris credamus ipsorum.

  59. 44.5.1

    Sed tamen sequestrata ista dubia quaestione quaerebam, quo modo se isti iuste separassent ab innocentia ceterorum Christianorum, qui per orbem terrarum successionis ordinem custodientes in antiquissimis ecclesiis constituti penitus ignorarent, qui fuerint in Africa traditores, qui certe non possent communicare nisi eis, quos sedere in sedibus episcopalibus audiebant. respondit tam diu transmarinarum partium ecclesias mansisse innocentes, donec consensissent in eorum sanguinem, quos Macarianam persecutionem pertulisse dicebat. ubi ego possem quidem dicere nec inuidia Macariani temporis innocentiam transmarinarum ecclesiarum contaminari potuisse, quando quidem. nullo modo probaretur illis auctoribus etiam fecisse, quae fecerat; sed de- compendio quaerere malui, si Macarii saeuitia, ex quo in eam consensisse dicebantur transmarinae ecclesiae, suam innocentiam perdiderunt, utrum saltem probaretur usque ad illa tempora Donatistas cum orientalibus ecclesiis ceterisque orbis partium in unitate mansisse.

  60. 44.6.1

    Tunc protulit quoddam uolumen, ubi uolebat ostendere Serdicense concilium ad episcopos Afros, qui erant communionis Donati, dedisse litteras. quod cum legeretur, audiuimus Donati nomen inter ceteros episcopos, quibus illi scripserant. itaque flagitare coepimus, ut doceretur, utrum ipse esset Donatus, de cuius parte isti cognominantur; fieri enim potuisse, ut alicui Donato alterius haeresis episcopo scripserint, cum maxime in illis nominibus nec Africae mentio facta fuerit; quo modo ergo posset probare Donatum partis Donati episcopum nomine illo accipiendum esse, quando ne id quidem probare posset, utrum ad Africanarum specialiter ecclesiarum episcopos illae litterae missae fuerint. quamquam enim Donati nomen Afrum esse soleat, non tamen repugnaret a uero, ut uel partium illarum aliquis uocaretur Afro nomine uel aliquis Afer in illis partibus constitueretur episcopus. neque enim in eis uel diem uel consulem inuenimus, ut saltem consideratis temporibus certi aliquid eluceret. sane quoniam nescio quando audieramus Arrianos, cum a communione catholica discrepassent, Donatistas in Africa sibi sociare temptasse, ad aurem mihi hoc ipsum frater Alypius suggessit. tunc accepto ipso uolumine eiusdem concilii statuta considerans legi Athanasium episcopum Alexandrinum catholicum, cuius maxime aduersus Arrianos acerrimarum disputationum conflictus eminuit, et Iulium ecclesiae Romanae episcopum nihilo minus catholicum illo concilio Serdicensi fuisse inprobatos. unde apud nos constitit Arrianorum fuisse concilium, quibus isti episcopi catholici uehementissime resistebant. itaque ad diligentiorem etiam temporum discussionem uoluimus ipsum uolumen accipere atque auferre nobiscum. qui noluit dare dicens ibi nos habere illud. quando aliquid in eo considerare uellemus. rogaui etiam, ut manu mea notari permitteret, fateor, timens, ne mihi forte, causa exigente cum petendum esset, pro illo aliud proferretur. neque hoc uoluit.

  61. 44.7.1

    Deinde mihi coepit instare, ut ad interrogationem suam breuiter responderem, quaerens a me, quem iustum putarem, eum, qui persequeretur, an eum., qui persecutionem pateretur. cui respondebam non recte ita interrogari; fieri enim posse, ut ambo iniqui sint, fieri etiam posse, ut iniquiorem iustior persequatur: non ergo esse consequens, ut ideo sit quisque iustior, quia persecutionem patitur, quamuis id plerumque contingat. deinde cum uiderem in hoc eum multum inmorari, ut iustitiam suae partis ex eo certam uellet intellegi, quia persecutionem passa fuerit, quaesiui ab eo, utrum iustum et Christianum putaret episcopum Mediolanensis ecclesiae Am- \' brosium. cogebatur utique negare, quod ille uir Christianus esset et iustus, quia, si fateretur, statim obiceremus, quod eum rebaptizandum esse censeret. cum ergo ea loqui cogeretur, quibus ille non esset habendus Christianus et iustus, commemoraui, quantam persecutionem pertulerit circumdata etiam militibus armatis ecclesia. quaesiui etiam, utrum Maximianum, qui ab eis apud Carthaginem schisma fecerit, et iustum et Christianum putaret. non poterat nisi negare. commemoraui ergo etiam illum talem persecutionem pertulisse, ut ecclesia eius usque ad fundamenta dirueretur. his igitur exemplis ei, si possem, persuadere moliebar, ut iam desineret dicere persecutionis perpessionem Christianae iustitiae certissimum esse documentum.

  62. 44.8.1

    Narrauit etiam in ipsa schismatis nouitate maiores suos, cum cogitarent culpam Caeciliani, ne schisma fieret, quoquo modo uelle sopire, dedisse quendam interuentorem populo suae communionis apud Carthaginem constituto, antequam Maiorinus aduersus Caecilianum ordinaretur. hunc ergo interuentorem in suo conuenticulo a nostris dicebat occisum. quod, fateor, numquam antea prorsus audieram, cum tam multa ab eis obiecta crimina refellerentur et redarguerentur a nostris atque in eos plura et maiora iacerentur. sed tamen postea, . quam hoc narrauit, rursus a me instanter coepit quaerere, quem iustum putarem, eumne, qui occidit, an eum, qui occisus esset, quasi iam mihi probauisset ita, ut narrauerat, esse commissum. dicebam ergo prius, utrum uerum esset, esse quaerendum; non enim temere credi oportere, quaecumque dicuntur; et tamen fieri potuisse, ut uel ambo aeque mali essent uel etiam peiorem quisquam malus occideret. re uera enim fieri potest, ut sceleratior sit rebaptizator totius hominis quam solius corporis interemptor.

  63. 44.9.1

    Unde etiam illud, quod a me postea quaesiuit, iam quaerendum non erat. ait enim etiam malum non debuisse occidi a Christianis et iustis; quasi nos eos, qui haec in catholica faciunt, iustos uocemus. quae tamen nobis ab istis dici facilius quam probari solent, cum tam multas uiolentissimas caedes et strages plerique ipsorum et episcopi et presbyteri et quilibet clerici congregatis turbis hominum furiosissimorum non catholicis sed non numquam etiam suis, ubi possunt. inferre non cessent. quae cum ita sint, dissimulans tamen ab sceleratissimis factis suorum, quae ipse plus nouit, urguebat, ut dicerem, quis iustorum uel malum aliquem occiderit. quod etiam si ad causam iam non pertinebat, fatebamur enim haec ubicumque sub nomine Christiano fierent, non fieri a bonis, sed tamen ut admoneretur, quid esset quaerendum, respondimus quaerentes, utrum Helias iustus ei uideretur fuisse, quod negare non potuit. deinde subiecimus, quam multos pseudoprophetas sua manu peremerit. hic re uera uidit, quod uidendum erat, alia licuisse tunc iustis; haec enim prophetico spiritu auctoritate dei faciebant, qui procul dubio nouit, cui etiam prosit occidi. exigebat ergo, ut docerem, iam noui testamenti temporibus qui iustorum aliquem occiderit etiam sceleratum et impium.

  64. 44.10.1

    Tunc reditum est ad superiorem tractatum, quod uolebamus ostendere neque nos illis debere obicere suorum scelera neque illos nobis, si qua inuenirentur talia facta nostrorum. de nouo enim testamento ostendi quidem non posse, quod iustus quisquam interfecerit aliquem; sed tamen illud probari posse ipso exemplo domini sceleratos ab innocentibus fuisse toleratos. traditorem enim suum, qui iam pretium eius acceperat, usque ad ultimum osculum pacis inter innocentes secum esse perpessus est. quibus non tacuit esse inter illos tanti sceleris hominem et tamen primum sacramentum corporis et sanguinis sui nondum illo excluso communiter omnibus dedit. quo exemplo cum prope omnes mouerentur, temptauit dicere ante passionem domini communionem illam cum scelerato non obfuisse apostolis, quia nondum habebant baptismum Christi sed baptismum Iohannis. quod posteaquam dixit, coepi ab eo quaerere, quem ad modum ergo scriptum esset, quod Iesus baptizauerit plures quam Iohannes, cum ipse non baptizaret sed discipuli eius, hoc est per suos discipulos baptizaret quo modo ergo dabant, quod non acceperant, quod ipsi maxime solent dicere? an forte Christus baptismo Iohannis baptizabat? deinde in hac sententia multa quaesiturus eram, quo modo ab ipso Iohanne tunc quaesitum sit de baptismo domini et responderit, quod ille haberet sponsam et ille esset sponsus. numquid ergo fas erat, ut baptismo Iohannis baptizaret sponsus, id est baptismo amici uel serui? deinde quo modo poterant eucharistiam accipere nondum baptizati? aut quo modo Petro uolenti, ut totum se lauaret, responderit: Qui lotus est semel, non eum oportet iterum lauari, sed est mundus totus? perfecta enim mundatio non in Iohannis sed in nomine domini baptisma est, si eo se dignum, qui accipit, praebeat; si autem indignum, sacramenta in eo non ad salutem sed ad perniciem permanebunt tamen. cum ergo ista quaesiturus essem, etiam ipse uidit de baptismo discipulorum domini non sibi fuisse quaerendum.

  65. 44.11.1

    Inde itum in aliud multis, ut poterant, utrimque sermocinantibus. inter quae dictum est, quod adhuc eos nostri persecuturi essent, nobisque dicebat uidere se uelle, quales nos essemus in illa persecutione praebituros, utrum consensuri essemus tali saeuitiae, an nullum commodaturi consensum. nos dicebamus deum uidere corda nostra, quae ipsi non possent, et illos temere sibi adhuc ista metuere, quae si contigerint, a malis contingere, quibus deteriores ipsi habent; nec tamen ideo nos a catholica communione segregare debere, si quid forte nobis inuitis uel etiam, si ualuerimus, contradicentibus factum fuerit, cum tolerantiam pacificam didicerimus dicente apostolo: Sufferentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. quam pacem atque tolerantiam illos non tenuisse dicebamus, qui schisma fecerunt, ut nunc inter suos, qui mitiores eorum sunt, grauiora tolerent, ne scindatur, quod scissum est, cum leuiora nollent pro ipsa unitate tolerare. dicebamus etiam nondum fuisse temporibus ueterum pacem unitatis et tolerantiam tanta commendatione praedicatam. sicut exemplo domini et noui testamenti caritate et tamen prophetas illos et sanctos uiros dicere solere in populum scelera eorum, cum tamen se ab illius populi unitate et a communione pariter accipiendorum sacramentorum, quae tunc fuerunt, diuellere non temptassent.

  66. 44.12.1

    Inde nescio quo modo uentum est ad commemorationem beatae memoriae Genethlii episcopi, quod nescio quam constitutionem datam contra illos compresserit et effectum habere non siuerit. laudabant illum omnes et benignissime praeferebant. inter quas laudes a nobis subiectum est, quod etiam ipse tamen Genethlius, si in eorum manus incidisset, rebaptizandus censeretur. et haec iam stantes loquebamur, quia discedendi tempus urgueret. ibi plane ille senex dixit iam formam esse factam, ut, quisquis ad eos fidelium a nobis uenerit, baptizetur, quod eum inuitum et cum dolore dicere, quantum poterat, apparebat. sane cum etiam ipse multa mala suorum apertissime gemeret atque ostenderet, quod totius ciuitatis eius testimonio probabatur, quam esset remotus a talibus factis et, quae ipsis suis dicere soleat, modesta conquestione proferret nosque commemoraremus illud Ezechielis prophetae, ubi aperte scriptum est nec filii culpam patri nec patris culpam filio eius inputandam, ubi dictum est: Sicut enim anima patris mea est, ita et anima filii mea est; anima enim quaecumque peccauerit, sola morietur, placuit omnibus in talibus disputationibus uiolenta facta malorum hominum nobis ab inuicem obici non debere. remanebat ergo schismatis quaestio. itaque hortati eum sumus, ut etiam atque etiam placido et pacato animo adnitatur nobiscum, ut diligenti examinatione tanta inquisitio terminum sumat. ubi ille benigne cum diceret nos solum ista quaerere, nolle autem nostros haec quaeri, ea facta pollicitatione discessimus, ut exhiberemus ei plures collegas nostros certe uel decem, qui tanta beniuolentia et lenitate et tam pio studio id quaeri uellent, quantum in nobis eum iam animaduertisse atque adprobare sentiebamus. hoc etiam de suorum numero et ipse pollicitus.

  67. 44.13.1

    Unde uos hortor et obtestor per domini sanguinem, ut eum promissi sui commoneatis et gnauiter instetis, ut res coepta peragatur, quam prope ad finem peruenisse iam cernitis. quantum enim arbitror, difficillime potestis inuenire in episcopis uestris tam utilem animum et uoluntatem, quam in isto sene perspeximus. postero enim die ipse ad nos uenit et haec iterum quaerere coeperamus. sed quia ordinandi episcopi necessitas nos inde iam iamque rapiebat, diutius cum illo esse nequiuimus. iam enim miseramus ad Maiorem Caelicolarum, quem audieramus noui apud eos baptismi institutorem institisse et multos illo sacrilegio seduxisse, ut cum illo, quantum ipsius temporis patiebantur angustiae, aliquid loqueremur. quem posteaquam uenturum comperit, uidens nos aliud suscepisse negotium, cum et ipsum nescio qua necessitas profectionis urgueret, benigne a nobis placideque discessit.

  68. 44.14.1

    Videtur autem mihi, ut turbulentas turbas et impedimentum potius quam adiumentum adferentes omnino deuitemus et uere ei animo amico atque tranquillo susceptum tam. magnum negotium domino opitulante peragamus, ad aliquam uillam nos conuenire debere non magnam, ubi nullius nostrum esset ecclesia, quam tamen uillam communiter possident homines et nostrae communionis et ipsius, sicuti est uilla Titiana. siue ergo in Tubursicensi siue in Tagastensi talis locus uel ille, quem commemoraui, uel aliquis alius inuentus fuerit, faciamus codices canonicos praesto esse et, si qua proferri potuerint, ex utraque parte documenta, ut postpositis ceteris nulla, si domino placuerit, interpellante molestia, quotquot diebus potuerimus, ad hoc uacantes et unusquisque nostrum apud suum hospitem dominum deprecantes adiuuante ipso, cui pax Christiana gratissima est, rem tantam et bono animo coeptam ad inquisitionis terminum perducamus. rescribite sane, quid de hac re uel uobis uel illi uideatur.

  69. 45.1.1

    Nequaquam nos nescio qua uestra cessatio, qua ecce per totum biennium, ex quo nobis dulcissimi fratres Romanus et Agilis ad uos remeauerunt, nullas a uobis litteras sumpsimus, pigros ad scribendum fecit. nam cum in aliis rebus, quanto quisque amplius diligitur, tanto dignior imitatio uideatur, in hac re contra est. quo enim uos amamus ardentius, eo minus ferimus, quod nobis non scribitis, nec uos in eo uolumus imitari. ecce igitur salutamus uos si non respondentes epistulis uestris, quae nullae ad nos ueniunt, saltem expostulantes et non dolore mediocri, quamuis fortasse etiam caritas uestra similiter conqueratur, si quidem missas a uobis nostis, quae ad nos non peruenerunt, uicissimque, a nobis quae missae erant, non sunt uobis datae. quod si ita est, querelas nostras conuertamus in preces ad dominum, ne tanta solatia deneget nobis.

  70. 45.2.1

    Scribere te audieramus aduersum paganos. quod si absolutum est, quaesumus, ne differas mittere per perlatorem huius epistulae. carus nobis est, cuius aestimationi in regionibus nostris possumus non temere bonum testimonium perhibere. rogat per nos sanctimonium uestrum, ut eum commendare dignemini, cum quibus ei negotium est et apud quos ne bona causa eius opprimatur, timet. quid in re agatur, commodius ipse narrabit, qui etiam ad singula, quae forte animum mouerint. interrogari potest. nos gratissimum habemus et apud dominum deum nostrum sincerissimae uestrae benignitati gratias agimus, si per uestram operam de Christiani fratris . securitate gaudeamus.

  71. 46.1.1

    Scriptum est: Interroga patrem tuum et indicabit tibi, seniores tuos et dicent tibi. unde et mihi exquirendam legem de ore sacerdotis iudicaui in causa tali, quae qualis sit, per litteras expono, simul etiam ut et ego instruar in diuersis causis. singulas autem quaestiones et diuersas per capitula designari feci, ad quas singillatim dignare respondere.

  72. 46.1.2

    I. In Arzugibus, ut audiui, decurioni, qui limiti praeest, uel tribuno solent iurare barbari iurantes per daemones suos. qui ad deducendas bastagas pacti fuerint uel aliqui ad seruandas fruges ipsas, singuli possessores uel conductores solent ad custodiendas fruges suscipere quasi iam fideles epistulam decurione mittente uel singuli transeuntes, quibus necesse est per ipsos transire. mihi disceptatio in corde nata est, si ille possessor, qui susceperit barbarum, cuius fides per daemonum iurationem firma uisa est, non coinquinatur uel ipse uel illa, quae custodit, uel ille, qui deducitur a deductore barbaro. sed hoc debes scire, quia, qui iurat barbarus, a possessore pro seruandis frugibus accipiat aurum uel a uiatore deductor; sed tamen cum hac ueluti mercede, quae solet dari a possessore uel a uiatore, iuramentum etiam illud in medio est mortale datum decurioni uel tribuno. quod perturbat me, ne polluat illum, qui suscepit barbari iuramentum, uel illa, quae custodit barbarus. quacumque enim condicione etiam auro dato et obsidibus datis, ut audiui. tamen iuramentum iniquum medium intercessit. dignare mihi autem definitiue rescribere et non suspense, quod, si ipse scribas dubitanter, ego in maiores dubitationes incidere possum, quam antequam interrogassem.

  73. 46.1.3

    II. Hoc etiam audiui, quia ipsi homines conductores, qui praesunt rei meae, iuramentum per daemones suos iurantibus barbaris accipiunt pro reseruandis frugibus. si, cum illi ergo iurant per daemones suos, ut custodiant fruges, non polluunt ipsas fruges, ut, si inde manducauerit Christianus sciens uel de pretio ipsarum rerum usus fuerit, coinquinetur, significare dignare.

  74. 46.1.4

    III. Item ab alio audini, quod conductori non iuratur a barbaro, et alter dixit, quia iuratur conductori. si etiam falsum mihi dixit ille, qui dixit iurari conductori, si iam pro hoc, quod solum audiui, non debeo uti de ipsis frugibus uel de pretio ipsarum propter auditum solum, quia dictum est: Si quis autem dixerit: \'Hoc immolaticium est idolis,\' nolite manducare propter illum? si tamen etiam haec causa similis est causae de immolaticio? quod si ita est. quid debeo de ipsis frugibus uel de pretio ipsarum facere?

  75. 46.1.5

    IV. Si debeo requirere de utroque, qui mihi dixit, quia non iuratur conductori, aut qui dixit, quia iuratur conductori, et dictum uniuscuiusque probare per testes, qui uerum dixit de illis duobus, et tam diu non contingere de ipsis frugibus uel de pretio, quam diu mihi probatum fuerit, si uerum dixit ille, qui dixit, quia non iuratur conductori?

  76. 46.1.6

    V. Si barbarus, qui per iuramentum suum iurat malum, fecerit illum Christianum conductorem uel tribunum, qui limiti praeest, iurare sibi pro fide illi seruanda pro custodiendis frugibus per ipsum iuramentum mortale, per quod ipse iurat, si solus ille Christianus coinquinatur? si non et illa, quorum causa iurat? aut si paganus, qui limiti praeest, iurauerit barbaro pro fide illi seruanda per mortale iuramentum, si non inquinat, pro quibus iurat? si quem misero ad Arzuges, si licet ei iuramentum accipere a barbaro illud mortale et si non coinquinatur, si susceperit tale iuramentum Christianus?

  77. 46.1.7

    VI. Si de area trituratoria tritici uel cuiuscumque leguminis aut torculari, de qua daemoni oblatum est, si licet inde manducare Christianum scientem?

  78. 46.1.8

    VII. De luco si licet ad aliquem usum suum Christianum scientem ligna tollere?

  79. 46.1.9

    VIII. Si quis uadens ad macellum emat carnem, quae non sit immolaticia, et cogitationes duas habuerit in corde, quod immolata sit et non sit immolata, et illam tenuerit cogitationem, qua non immolatam cogitabit, si manducauerit, si peccat?

  80. 46.1.10

    IX. Si qui bonam rem, de qua dubitat, an bona aut mala sit, faciat, cum putat bonam, cum tamen putasset et malam, si peccatum adscribatur ei?

  81. 46.1.11

    X. Si quis dixerit, quod immolaticium est, mentiens et postea dixerit iterum, quia mentitus est, et ad fidem uere mentitus est, si licet Christianum inde manducare aut uendere et de pretio uti ex eo, quod audiuit?

  82. 46.1.12

    XI. Si Christianus aliquis ambulans passus necessitatem uictus fame unius diei uel bidui uel multorum dierum, ut iam durare non possit, ita occurrerit, ut in ipsa necessitate famis, in qua sibi uidet iam mortem proximare, inuenerit cibum in idolio positum, ubi nullus sit hominum, et non possit inuenire alium cibum, debet mori aut exinde cibari?

  83. 46.1.13

    XII. Si Christianus uideat se a barbaro uel a Romano uelle interfici, debet eos ipse Christianus interficere, ne ab illis interficiatur? uel si licet sine interfectione eos inpugnare uel repellere, quia dictum est: Non resistere malo?

  84. 46.1.14

    XIII. Si murum possessioni debet Christianus facere propter hostem et si ille Christianus, qui fecerit murum, causa non existit homicidii, cum inde aliqui coeperint pugnare et interficere hostes?

  85. 46.1.15

    XIV. Si licet de fonte bibere uel de puteo, ubi de sacrificio aliquid missum est? si de puteo, quod in templo est et desertum factum est, debet inde Christianus bibere? si in templo, quod colitur, idoli puteus ibi sit uel fons et nihil ibi factum sit in eodem puteo uel fonte, si debet haurire aquam inde Christianus et bibere?

  86. 46.1.16

    XV. Si Christianus debet in balneis lauare uel in thermis, in quibus sacrificatur simulacris? si Christianus debet in balneis, quibus in die festo suo pagani loti sunt, lauare siue cum ipsis siue sine ipsis?

  87. 46.1.17

    XVI. Si in solio, ubi descenderunt pagani ab idolis uenientes in die festo suo et aliquid illic in solio sacrilegii sui fecerint et scierit Christianus, si debet in eodem solio descendere?

  88. 46.1.18

    XVII. Si Christianus inuitatus ab aliquo adpositam habuerit carnem in escam, de qua dictum fuerit illi, quia immolaticia est, et non manducauerit eam; postea autem ad aliquem translatam ipsam carnem aliquo casu inuenerit uenalem et emerit eam aut adpositam habuerit ab aliquo alio inuitatus et non cognouerit eam et manducauerit, si peccat?

  89. 46.1.19

    XVIII. Si de horto uel de possessione idolorum uel sacerdotum eorum debet Christianus sciens holus emere uel aliquem fructum et inde edere?

  90. 46.1.20

    Sane de iuramento uel de idolis, ut laborem non patiaris in requirendo, quae dominus donauit, ut inuenerimus, ante oculos tuos uolui proponere; si quid autem aliud apertius aut melius in scripturis inueneris, dignare mihi significare. unde, quae inuenimus, haec sunt, ubi Laban dixit ad Iacob: Deus Abraham et deus Nachor, quem autem deum, non significauit scriptura; et iterum Abimelech quando uenit ad Isaac, ubi iurauit uel qui cum illo erant, sed quale iuramentum, non significauit scriptura; iterum de idolis, ubi ad Gedeon dictum est a domino in libro iudicum, ut de uitulo, quem occiderat, holocaustum faceret; et in Iesu Naue de Hiericho, ut omne aurum, argentum et aeramentum inferretur in thesauris domini, et sanctum uocatum est de ciuitate, quae anathema est; et quid est illud, quod in Deuteronomio positum est: Non inferes abominationem in domum tuam et anathema eris, sicut hoc ipsum est?

  91. 46.1.21

    Dominus te seruet; saluto te; ora pro me.

  92. 47.1.1

    Aestus animi tui postea quam didici litteris tuis, etiam mei continuo facti sunt, non quo me omnia talia permouerent, qualibus te indicasti esse permotum, sed quo modo tibi auferrentur hi aestus, fateor, aestuaui, maxime quia petis, ut definitiue tibi rescriberem, ne in maiores dubitationes incideres, quam antequam interrogasses. hoc enim uideo non esse in mea potestate. nam quo modo libet scripsero, quae mihi uidentur esse certissima, si tibi non persuasero, procul dubio eris incertior. non autem sicut mihi adiacet suadere, eo modo adiacet etiam persuadere cuilibet. uerum tamen ne tuae dilectioni negarem operulam meam, post aliquantam deliberationem rescribendum putaui.

  93. 47.2.1

    Mouet te certe, utrum eius fide utendum sit, qui, ut eam seruet, per daemonia iurauerit. ubi te uolo prius considerare, utrum, si quispiam per deos falsos iurauerit se fidem seruaturum et eam non seruauerit, non tibi uideatur bis peccasse. si enim tali iuratione promissam custodiret fidem, ideo tantum peccasse iudicaretur, quia per tales deos iurauit; illud autem nemo recte reprehenderet, quia fidem seruauit. nunc uero, quia et iurauit, per quos non debuit, et contra pollicitam fidem fecit, quod non debuit, bis utique peccauit; ac per hoc, qui utitur fide illius, quem constat iurasse per deos falsos, et utitur non ad malam sed ad licitam et bonam rem, non peccato eius se sociat, quo per daemonia iurauit, sed bono pacto eius, quo fidem seruauit. neque hic eam fidem dico seruari, qua fideles uocantur, qui baptizantur in Christo. illa enim longe alia est longeque discreta a fide humanorum placitorum atque pactorum. uerum tamen sine ulla dubitatione minus malum est per deum falsum iurare ueraciter quam per deum uerum fallaciter. quanto enim, per quod iuratur, magis est sanctum, tanto magis est poenale periurium. alia ergo quaestio est, utrum non peccet, qui per falsos deos sibi iurari fecit, quoniam ille, qui ei iurat, deos falsos colit. cui quaestioni possunt illa testimonia suffragari, quae ipse commemorasti de Laban et Abimelech, si tamen Abimelech per deos suos iurauit sicut. Laban per deum Nachor. haec, ut dixi, alia quaestio est, quae me merito fortassis moueret, nisi illa exempla occurrissent de Isaac et Iacob et si qua alia possunt inueniri, si tamen illud non adhuc mouet, quod in nouo testamento dictum est, ne omnino iuremus. quod mihi quidem propterea dictum uidetur, non quia uerum iurare peccatum est, sed quia periurare immane peccatum est, a quo nos longe esse uoluit, qui omni modo ne iuremus admonuit.. sed tibi aliud uideri scio, unde nunc disputandum non est, ut illud potius agamus, unde me consulendum putasti. proinde sicut non iuras, ita nec alium, si hoc placet, iurare compellas, quamuis dictum sit, ne iuremus, nusquam autem in scripturis sanctis legi meminerim, ne ab alio iurationem accipiamus. alia uero quaestio est, utrum ea pace debeamus uti, quae inter alios inuicem iurantes facta est. quod si noluerimus, ubi uiuamus in terris, nescio utrum inuenire possimus. neque enim tantum modo limiti sed uniuersis prouinciis pax conciliatur iuratione barbarica. unde et illud sequetur, ut non fruges tantum, quae ab eis custodiuntur, qui per deos falsos iurauerunt, sed ubique inquinata sint omnia, quae ipsa pace muniuntur, quam iuratio illa confirmat. quod si absurdissimum est dicere, nec illa te moueant, quae mouebant.

  94. 47.3.1

    Item si de area uel torculari tollatur aliquid ad sacrificia daemoniorum sciente Christiano, ideo peccat, si fieri permittit, ubi prohibendi potestas est. quod si factum comperit aut prohibendi potestatem non habuit, utitur mundis reliquis fructibus, unde illa sublata sunt, sicut fontibus utimur, de quibus hauriri aquam ad usum sacrificiorum certissime scimus. eadem est etiam ratio lauacrorum. neque enim spiritum deducere de aere dubitamus, in quem scimus ire fumum ex aris omnibus et incensis daemoniorum. unde apparet illud esse prohibitum, ne in honorem alienorum deorum aliqua re utamur aut uti existimemur sic eam accipiendo, ut, quamuis animo contemnamus, eos tamen, qui nostrum animum ignorant, ad haec honoranda aedificemus. et cum templa, idola, luci et si quid huius modi data potestate euertuntur, quamuis manifestum est, cum id agimus, non ea nos honorare, sed potius detestari, ideo tamen in usus nostros priuatos dum taxat et proprios non debemus inde aliquid usurpare, ut appareat nos pietate ista destruere, non auaritia. cum uero in usus communes, non proprios ac priuatos, uel in honorem dei ueri conuertuntur, hoc de illis fit, quod de ipsis hominibus, cum ex sacrilegis et impiis in ueram religionem mutantur. hoc deus intellegitur docuisse illis testimoniis, quae ipse posuisti, cum de luco alienorum deorum iussit ligna ad holocaustum adhiberi et de Hiericho, ut omne aurum, argentum et aeramentum inferretur in thesauros domini. quapropter etiam illud, quod in Deuteronomio scriptum est: Non concupisces argentum uel aurum illorum nec accipies inde tibi, ne excedas propter illud, quoniam abominatio est domino deo tuo; et non conferes execramentum in domum tuam et eris anathema, sicut et illud est, et offensione offendes et coinquinatione inquinaberis abominatione illa, quia anathema est. satis apparet aut ipsos priuatos usus in talibus esse prohibitos aut, ne sic inde aliquid inferatur in domum, ut honoretur; tunc est enim abominatio et execratio, non cum in talibus sacrilegus honor apertissima destructione subuertitur.

  95. 47.4.1

    De escis autem idolorum nihil amplius nos debere obseruare, quam quod praecepit apostolus, certus esto. et ideo de hac re uerba eius recole, quae si obscura essent, pro modulo nostro exponeremus. non autem peccat, qui cibum postea nesciens manducauerit, quem prius tamquam idolothytum respuit. holus uel quilibet fructus in quolibet agro natus eius est, qui creauit, quia domini est terra et plenitudo eius et omnis creatura dei bona est. sed si illud, quod in agris nascitur, consecratur idolo uel sacrificatur, tunc inter idolothyta deputandum est. cauendum est enim, ne, si putauerimus non uescendum holere, quod nascitur in horto templi idoli, consequens sit, ut existimemus non debuisse apostolos apud Athenas cibum sumere, quia ciuitas erat Mineruae eiusque numini consecrata. hoc et de puteo responderim uel fonte, qui in templo est. plus autem mouet re uera, si aliquid sacrificiorum in fontem uel puteum proiciatur. sed eadem ratio est aeris, qui omnem eum fumum recipit, de quo supra diximus, aut, si hoc ideo putatur distare, quia illud sacrificium, de quo fumus aeri confunditur, non fit ipsi aeri sed idolo alicui uel daemonio, aliquando autem sic mittuntur sacrificia in aquas, ut ipsis aquis sacrificetur, non ideo utique solis huius luce non utimur, quia ei sacrilegi, ubi possunt. sacrificare non cessant. sacrificatur etiam uentis, quibus tamen utimur ad tantas nostras commoditates, cum eorundem sacrificiorum fumum ipsi quodam modo haurire et uorare uideantur. si quis dubitat de aliqua carne, utrum immolaticia sit, et non est immolaticia, si eam cogitationem tenuerit, quod immolaticia non sit, et ea uescatur, non utique peccat, quia nec est nec iam putatur immolaticia, etsi antea putabatur. neque enim non licet corrigere cogitationes a falsitate in ueritatem. si quis autem bonum putauerit esse, quod malum est, et fecerit, hoc putando utique peccat. et ea sunt omnia peccata ignorantiae, quando quisque bene fieri putat, quod male fit.

  96. 47.5.1

    De occidendis hominibus, ne ab eis quisque occidatur, non mihi placet consilium, nisi forte sit miles aut publica functione teneatur, ut non pro se hoc faciat sed pro aliis uel pro ciuitate, ubi etiam ipse est, accepta legitima potestate, si eius congruit personae. qui uero repelluntur aliquo terrore, ne male faciant, etiam ipsis aliquid fortasse praestatur. hinc autem dictum est: Non resistamus malo, ne nos uindicta delectet, quae alieno malo animum pascit, non ut correctionem hominum neglegamus. unde nec reus est mortis alienae, qui cum suae possessioni ...... et murum circumduxerit. aliquis ex ipsorum usu percussus intereat. neque enim reus est Christianus, si bos eius aliquem feriendo uel equus calcem iaciendo aliquem occidat, aut ideo non debent Christiani boues habere cornua aut equus ungulas aut dentes canis aut uero, quoniam Paulus apostolus satis egit, ut in tribuni notitiam perferretur insidias sibi a quibusdam perditis praeparari, et ob hoc deductores accepit armatos, si in illa arma scelerati homines incidissent, Paulus in effusione sanguinis eorum suum crimen agnosceret. absit, ut ea, quae propter bonum ac licitum facimus aut habemus, si quid per haec praeter nostram uoluntatem cuiquam mali acciderit, nobis inputetur. alioquin nec ferramenta domestica et agrestia sunt habenda, ne quis eis uel se uel alterum interimat, nec arbor aut restis, ne quis se inde suspendat, nec fenestra facienda est, ne per hanc se quisque praecipitet. quid plura commemorem, cum ea commemorando finire non possim? quid enim est in usu hominum bono ac licito, unde non possit etiam pernicies inrogari r

  97. 47.6.1

    Restat, ni fallor, ut dicamus aliquid de illo uiatore Christiano, quem commemorasti uictum famis necessitate, si nihil uspiam inuenerit nisi cibum in idolio positum, ubi alius nullus est hominum, utrum ei satius sit fame emori, quam illud in alimentum sumere. in qua quaestione quoniam non est consequens, ut cibus ille idolothytum sit, potuit enim uel ab eis, qui ibi ab itinere deuertentes corpus refecerant, obliuione seu uoluntate dimitti uel illic ob aliam causam quamlibet poni, breuiter respondeo. aut certum est esse idolothytum aut certum est non esse aut ignoratur. si ergo certum est esse, melius Christiana uirtute respuitur; si autem uel non esse scitur uel ignoratur, sine ullo conscientiae scrupulo in usum necessitatis adsumitur.

  98. 48.1.1

    Quando quietem uestram cogitamus, quam habetis in Christo, etiam nos, quamuis in laboribus uariis asperisque uersemur, in uestra caritate requiescimus. unum enim corpus sub uno capite sumus, ut et uos in nobis negotiosi et nos in nobis otiosi simus, quia, si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra et, si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. admonemus ergo et petimus et obsecramus per Christi altissimam humilitatem et misericordissimam celsitudinem, ut nostri memores sitis in sanctis orationibus uestris, quas uos uigilantiores et magis sobrias habere credimus; nostras enim saepe sauciat et debilitat caligo et tumultus saecularium actionum. quas etsi nostras non habemus, eorum tamen, qui nos angariant mille passus et iubemur ire cum eis alia duo, tanta nobis ingeruntur, ut uix respirare possimus credentes tamen, quod ille, in cuius conspectu intrat gemitus compeditorum, perseuerantes nos in eo ministerio, in quo conlocare dignatus est cum promissa mercede, adiuuantibus orationibus uestris ab omni angustia liberabit.

  99. 48.2.1

    Vos autem, fratres, exhortamur in domino, ut propositum uestrum custodiatis et usque in finem perseueretis ac, si qua opera uestra mater ecclesia desiderauerit, nec elatione auida suscipiatis nec blandiente desidia respuatis, sed miti corde obtemperetis deo cum mansuetudine portantes eum, qui uos regit, qui dirigit mites in iudicio, docebit mansuetos uias suas. nec uestrum otium necessitatibus ecclesiae praeponatis, cui parturienti si nulli boni ministrare uellent, quo modo nasceremini, non inueniretis. sicut autem inter ignem et aquam tenenda est uia, ut nec exuratur homo nec demergatur, sic inter apicem superbiae et uoraginem desidiae iter nostrum temperare debemus, sicut scriptum est: Non declinantes neque ad dexteram neque ad sinistram. sunt enim, qui, dum nimis timent, ne quasi in dexteram rapti extollantur, in sinistram lapsi demerguntur, et sunt rursus, qui, dum nimis se auferunt a sinistra, ne torpida uacationis mollitia sorbeantur, ex altera parte iactantiae fastu corrupti atque consumpti in fumum fauillamque uanescunt. sic ergo, dilectissimi, diligite otium, ut uos ab omni terrena delectatione refrenetis et memineritis nullum locum esse, ubi non possit laqueos tendere, qui timet, ne reuolemus ad deum et inimicum omnium bonorum, cuius captiui fuimus, iudicemus, nullamque esse nobis perfectam requiem cogitetis, donec transeat iniquitas et in iudicium iustitia conuertatur.

  100. 48.3.1

    Item cum aliquid strenue atque alacriter agitis et inpigre operamini siue in orationibus siue in ieiuniis siue in elemosynis uel tribuentes aliquid indigentibus uel donantes iniurias, sicut et deus in Christo donauit nobis. siue edomantes perniciosas consuetudines castigantesque corpus et seruituti subicientes siue sufferentes tribulationem et ante omnia uos ipsos inuicem in dilectionem — quid enim sufferat, qui fratrem non suffert? - siue prospicientes astutiam atque insidias temptatoris et scuto fidei iacula eius ignita repellentes et extinguentes siue cantantes et psallentes in cordibus uestris domino uel uocibus a corde non dissonis: omnia in gloriam dei facite, qui operatur omnia in omnibus, atque ita feruentes spiritu, ut in domino laudetur anima uestra. ipsa est enim actio recti itineris, quae oculos semper habet ad dominum, quoniam ipse euellet de laqueo pedes. talis actio nec frigitur negotio nec frigida est otio nec turbulenta nec marcida est nec audax nec fugax nec praeceps nec iacens. haec agite et deus pacis erit uobiscum.

← Previous · Next → — showing 301400 of 2,452

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa011.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.