Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 931 sections

  1. main.119.3.1

    Numquam ergo decipi potest, qui tota mente sperat in deo. licet ad tempus tribulationes ortae fuerint per insidias satanae, exempla nos docent sanctorum uirorum non haec a deo permitti, nisi ad crementum meritorum nostrorum, quia, si aequo animo fuerint baiulatae, hic nobis dabitur consolatio cum effectu et in futuro uita aeterna cum gloria. deus enim noster, quia iustus est, et personarum acceptio apud illum non est, temptari nos permittit, quia diligit nos, ut post laborem possit nobis praemia dare amplissima. denique apostolo, ut temptationes ab eo cessarent, deprecanti dominus ait: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. hinc subsecutus ait: cum infirmor, tunc fortior sum, et: gaudeo, inquit, in tribulationibus meis, ut inhabitet ia me uirtus Christi.

  2. main.119.4.1

    Quam ergo laudabilis sit sanctus Tobias, scriptura docemur, cuius deuotionem nec captiuitas minuit nec oculorum amissio quo minus deum benediceret persuasit, neque exhausta substantia a uia iustitiae et ueritatis auertit. necessitas enim probat iustum et in egestate aequitatem seruare uera ac perfecta iustitia est. unde enim quorundam deuotio minuitur, inde augmentum fecit laude dignus Tobias. inopia enim, inquit, humiliat uirum; et qui humiliatur non potest seruare iustitiam. sancti autem Tobiae erectus ad deum animus nec captiuitate fractus est nec inopia humiliatus, quia et contra interdictum occisorum corpora sepulturae mandabat et de dei largitione securus de ipso exiguo misericors erat sciens hanc magis deo placere misericordiam quae de exiguo fit, sicut et uidua illa fecit, quam dominus in euangelio conlaudauit. hic enim uere fidelis est, hic non dubitat de promissis dei, qui de paruo largitur.

  3. main.119.5.1

    Spe ergo futurorum animum suum consolans deo dicatus Tobias in temptatione robustus et fortis inuentus est ostendens in necessitate plus in dei timore uigilandum, quia si necessitas ad dei auxilium non inpellit, quanto magis securitas! certi ergo sancti uiri, quod deus iudicium sibi eorum omnium quae in hoc mundo fiunt exceperit, tribulationes et damna et reliqua exitia uel contumelias non aegre tulerunt, sed et gratanter acceperunt, sicut et nostri apostoli, qui caesi gauisi sunt, quia digni habiti sunt pro nomine dei contumeliam pati. indicia enim meritorum futurorum exitia sunt, quae iniuste fiunt fidelibus siue in tribulationibus siue in contumeliis.

  4. main.119.6.1

    Itaque in tantum deo placuit iustus Tobias, ut duplici genere meritorum suorum consequeretur mercedem. et in praesente enim quae amiserat ministro angelo recuperauit lumina, ditatus etiam copiis, quae ad praesentem pertinent uitam, et in futuro heres regni caelorum est factus, ut in hoc doceremur quia, qui toto corde dei legi obtemperat nec de promissis dubitat, et in saeculo curam eius agit deus et in futuro donat illum uita aeterna.

  5. main.119.7.1

    Est etiam aliud quod nos inuitat ad diuina obsequia. sanctus enim Tobias non solum iustitiae suae merita consecutus est, quia accedit ad cumulum gloriae eius etiam ex eorum bonis qui imitatores eius exsistunt. in imitatoribus enim exempla laudantur, quod nobis quoque poterit prouenire, si sic uixerimus, ut dignum sit et nos imitatores habere.

  6. main.120.1.1

    Congruum est, fratres carissimi, deuotissime dei sacerdotem et praepositum plebis Christi exortari populum sub cura sua positum in doctrina sana, sicut mandat apostolus, ut opus fidei pro temporis obseruatione omni cura diligentiaque alacri et deuoto animo faciamus. ieiunia etenim, quae nunc inminente die festo paschae celebranda sunt, quid proficiant, quamuis non lateat, taceri tamen non debet. incitatur enim deuotio, quando ea quae, licet non ignorantur, recensentur tamen. tale est enim ingenium naturae nostrae, ut torpescat, si usus destiterit lectionis, quia sicut ferrum, nisi usum fecerit, eruginem generat, ita et anima, nisi se frequentius diuinis exercuerit lectionibus, nascentur illi peccata. hinc est unde in psalmo hunc dicit beatum, qui die noctuque legem domini meditatur.

  7. main.120.2.1

    Denique quamuis nota sint diuina eloquia, tamen cum fuerint sacris uoluminibus memorata, sic illa deuotum pectus suscipit quasi noua. exsuscitatur enim desiderium animae erga opera salutaria. unde apostolus ad Timotheum inter cetera: ut resuscites, inquit, gratiam dei quae est in te. igitur necessaria nobis ieiunia sunt, sicut uulneribus medicina. medellam enim conferunt uitae perpetuae, ita tamen ut duarum rerum testimonio commendentur, id est oratione et misericordia.

  8. main.120.3.1

    Ieiunia ergo intemperantiam corporis mitigant, motus aduersos reprimunt, pressuram animae auferunt, sicut ait dominus: nolite dediti esse in esca et in crapula, ne grauentur corda uestra. cum enim anima ab esca et potu fuerit liberata, tunc se melius recognoscit. sicut enim in speculo sordido non se talem homo aspicit qualis est, ita et, si esca et crapula fuerit grauatus, alterum ae sentit quam est. tunc exsuscitatur libido, accenditur ira, inflammatur superbia, generatur luxoria. unde apostolus: nolite, ait, in e b ri a ri uino, in quo est luxoria. quod si temperatum fuerit corpus interposito ieiunio, cognitione sui recepta anima intellegit qua deuotione obsequi debeat redemtori.

  9. main.120.4.1

    Magna ergo ex parte ieiunia sunt necessaria. sub Hester etenim regina, cum Iudaicus populus in periculo esset positus, ieiuniis suffragantibus liberatus est. et Nineuitae, cum euersionis suae praescriptum diem a profeta audissent, ieiunio indicto euadere meruerunt. et iusti ac profetae nostri, quando a deo aliquid impetrare uolebant, ieiunio se humiliabant dicente Dauid: in ieiunio humiliabam animam meam. nam et saluator, cui opus non erat, ut nobis exemplum daret, ieiunauit.

  10. main.120.5.1

    Itaque nulli dubium est prodesse ieiunia. sic enim ostendet uelle se impetrare quod postulat, cum se adfligit ieiunio. unde dictum est: bona est oratio cum ieiunio. ut accepta ergo possit esse oratio, solacium uult eam habere ieiunii et, quia nihil horum sine pietate firmum est, adiecit: et elemosyna, ait, cum iustitia, ut elemosyna seruata iustitia commendet orationem cum ieiunio. denique orationem et ieiunium Corneli misericordia commendauit. ipse enim abundans copiis ieiunabat, sed et non habentes pascebat, ut illorum saturitas ieiunium eius faceret acceptabile. nonnullis ergo indiget et nonnullis carere debet ieiunium, ut possit mereri quod postulat

  11. main.121.1.1

    O sanctum et salutarem diem paschae et omni laude praedicandum, quo mors deuicta est, diabolo regnum ablatum; sacramentum dei manifestatum, decretum quod aduersum nos erat euacuatum; tartari ianuae confractae, uincti soluti, clausi remissi, caeci inluminati, inperiti scientia donati, impii facti misericordes, iniqui iusti; peccatorum data remissio, inimicorum reconciliatio, erroris emendatio, ueritatis declaratio; deo filii ex perditis adquisiti; superbia depressa, humilitas exaltata; pauperes ditati, diuites exhausti; montes deplanati, ualles repletae, colles prostrati; inpudentia calcata, uerecundia confota; animabus ad caelum data facultas, libertas reddita, disrupta ac resoluta captiuitas; torpuerunt tenebrae, confusa est malitia, purificatus squalor; satanas deiectus, inanitus infernus, dominus noster Christus Iesus uerus dei filius adprobatus, caro ad confusionem prudentium mundi in caelos sublata, caelestia terrestria et inferna unius dei et domini demonstrata!.

  12. main.121.2.1

    Itaque, fratres karissimi, hunc diem festum colere ac uenerari debemus deuoti deo cum modestia uitae et animi laetitia turpia et inhonesta uitantes, ut ad fructum paschae uenire mereamur per Christum dominum nostrum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. amen.

  13. main.122.1.1

    In principio erat uerbum. quid est \'in principio\'? quoniam legimus et in ueteribus libris: in principio fecit deus caelum et terram, et in epistula eius, cuius euangelium est, de cuius principio aliquid conamur edicere, eodem sensu significatum est; ait enim: quod erat ab initio. epistula ergo et euangelium unum habent sensum. aliud est enim quod in uetere ait: in principio fecit deus caelum et terram, et aliud cum dicit: in principio erat uerbum, et: quod erat ab initio. (in principio\' enim esse et (ab initio\' esse unum significat, quia ab initio quod erat non coepit esse. quod enim incipit esse ab initio non erat et ideo subicitur \'initio\', ut dicatur: coepit esse in initio\', id est, ut inter cetera in ordine primus sit, quia ipse in initio factus alios coepit post se habere, qui post illum sunt facti, sicut legimus, quia in principio fecit deus caelum et terram. non dixit: (in principio erat caelum et terra\', quia, cum non essent et disponeret deus facere mundum, <in principio\', hoc est inter cetera, quae ad mundi fabricam profecerunt, primum fecit caelum et terram\', quia principium initium est inchoantis aliquid, quod sit primum in ordine.

  14. main.122.2.1

    Illud autem quod dicitur, quia in principio erat, id est uerbum, ante inchoationem creaturae supernae et infernae significatur fuisse, ut non utique inter haec quae creata sunt prius factum intellegeretur, quia in principio erat, cum deus disponeret facere creaturam. ergo si in principio erat, id est ante omnia erat, semper erat ideoque et uerbum erat..

  15. main.122.3.1

    tbi?apuddeum, inquit, ut non indigne initio subiectum minime aestimaretur, quod semper erat apud deum. conuenit enim ut quod ante omnia apud deum erat nuili subiciatur initio.

  16. main.122.4.1

    Unde et adiecit: et deus erat uerbum. nunc ostendit aperte quia quae supra dicta sunt congruunt uerbo, quia deus est, inquit, uerbum et de deo aliter non oportet sentiri, quam ut semper dicatur fuisse. si enim coepit, creatura est; si creatura est, deus non est quidquid enim est, aut dens est aut creatura ac per hoc dei nomen non conpetit creaturae. sed quia non coepit esse — erat enim —, digne dicitur deus.

  17. main.122.5.1

    Apud deum autem ideo dicitur semper fuisse, quia non ex se, sed ex deo-deos est. quam ob rem et nomen eius dicitur \'uerbum dei\', sicut fides eiusdem euangelistae in Reuelatione sua demonstrat; ait enim inter cetera: e t nom en e ius est uerbum dei. ut enim non ipse, ex quo sunt omnia, significaretur, sed per quem sunt omnia, id est non pater sed filius, uerbum dei\' appellatus est, ut, quia deus sine uerbo esse non potest, hic, qui \'uerbum dei* dicitur, semper apud deum fuisse credatur et, quia uerbum non est extra eum cuius uerbum est, uerbum hoc, quod apud deum erat, non aliunde, sed de deo esse significatum intellegatur et, quia de deo est, non absurde deus dicatur.

  18. main.122.6.1

    Itaque non duos deos facit deum fuisse apud deum. si enim essent duo, diuersi essent natura nec unius uoluntatis. si enim nos homines, cum unius sumus naturae, diuersae tamen sumus uoluntatis, quanto magis, ubi diuersa est et natura! et nec deus apud deum esse diceretur. deus enim, qui apud deum erat et est, non ex se habet quod deus est; si quo minus, nec apud deum deus esse diceretur neque dei uerbum\' deus uerbum appellaretur, sed quia quod de deo est non aliud significat esse quam deus est, uerbum dei* deus est nuncupatus, ut, quia \'uerbum dei\' dicitur, ad alterum deum non referretur, quod autem deus uocatur, ne ad iniuriam dei proficeret, si quod de deo erat deus minime diceretur. igitur et unitas dei seruata est et debita honorificentia reddita, quando non in propria gloria receptus est hic, qui de deo deus est, sed in eius, de quo deus est.

  19. main.122.7.1

    Propterea de uerbo incipit loqui euangelium, priusquam de deo loquatur patre, quia quaestiones non de deo fiunt, sed de uerbo dei. nemo enim dubitat de deo, sed de eo, qui de deo deus est. omnia enim lingua caelestium et terrestrium fatetur unum deum, sed in sacramento unius dei turbatur. trepidat enim audiens deum') dici uerbum dei; corporalibus enim modis pulsatur, quia uerbum hominis homo dici non potest. cum utique deus natura sit simplex, non membris conpositus neque qui intus habeat et foris, neque ante et post, aut summum et imum, sed, si potest dici, totus per omnia idem, numquam uarius aut absimilis — una autem claritas eius est inmensa; nam si ignis non habet anteriora et posteriora aut intus et foris, quanto magis creator eius! —, itaque, quia omne quod deus est totum unum est, non discrepat, cum quod de deo est dicitur deus.

  20. main.122.8.1

    Ex parte ergo humano exemplo, ex parte non humano dei filius, qui est uerbum dei, deus est. ea enim ratione, qua filii hominum homines sunt, dei filius deus est. sed quia ex conmixtione filii hominum homines sunt, non hoc exemplo filius dei deus est, quia ex simplici deo simpliciter natus est. et quemadmodum uerbum nostrum ex nobis est, hoc exemplo intellegitur dei uerbum esse de deo, sed, quia uerbum nostrum non est hoc quod nos sumus, non hac ratione uerbum dei de deo est, quia uerbum dei res est, non sonus qui deperit

  21. main.122.9.1

    Nec enim quia communia uocabula nobis et deo sunt, una ratio erit nobis et deo in rerum effectu. nam legimus: in principio fecit deus caelum et terram. quo modo fecit? numquid, sicut nos facimus, manu opere? et in subiectis: et dixit, inquit, deus: fiat lux; et facta est lux, quo modo putamus locutum esse deum, quia non utique homini locutus est, sed ei qui posset facere, qui etiam hominem facturus erat, sicut fecit? sicut nos loquimur, organo corporali? absit. uides ergo quia uocabula quidem nobis et deo communia sunt, sed discrepant in effectu; aliter enim deus facit quam . facimus nos, et loqui dicitur, sed non more nostro.

  22. main.122.10.1

    Sic et uerbum dei non tale uerbum est, sicut nostrum, quod postquam fit non est; illud autem manet, quia tale uerbum est, quod et audit et loquitur et operatur. non solum autem \'uerbum dei\' est, sed et *uirtus et sapientia dei\' hic est filius dei, qui, quantum ad effectum pertinet, filius dicitur dei; quantum autem ad adlocutionem, qua nos adloquitur deus per ipsum, uerbum dicitur dei; quantum uero ad sapientiam, qua nos deus per ipsum docet sacramentum suum, sapientia dicitur dei; quantum autem ad operationem, quia per ipsum omnia fecit et facit deus, uirtus dicitur dei.

  23. main.122.11.1

    Haec nulli alii possent conpetere nisi filio dei. propter quod enim ex deo deus est, omnia dei dicitur. nascendo enim omnia consecutus est dei. nec enim conueniens erat degener dici uerbum dei et uirtutem et sapientiam dei; hoc est enim deus: uerbum uirtus sapientia. Christus autem, quia totus de toto est deo deus, et sapientia dicitur dei et uirtus et uerbum dei, hoc est deum esse de deo et apud deum.

  24. main.122.12.1

    Propter quod ait: hoc erat in principio apud deum, ad euincendas enim incredulorum mentes coacta scriptura erupit, ut ostenderet Christum esse deum; cum omni loco propter unitatem dei intellegi uult Christum esse deum, nunc autem aperta uoce dixit esse eum deum et semper fuisse apud deum. sacramentum patefaciens dei, ne omnino solitarius putaretur, declarauit non propterea unum dici deum, ut solitarius aestimetur, sed licet duo uel tres, ex uno tamen, non praeiudicare unitati, quia quod de uno est ad illud ipsum refertur, quia unus est.

  25. main.122.13.1

    Quamuis omnia dicantur ex deo, sed aliud est quod proprie exstitit de deo et aliud quod nutu. de foris creatum est dei; hoc est, aliud est quod de substantia eius processit et aliud quod, cum nullo modo esset, uoluntate eius creatum est, quia quod de substantia dei processit numquam fuit per substantiam, quod uero creatum est tunc coepit in substantiam, cum creatum est, ac per hoc initium non habet trinitas sola.

  26. main.122.14.1

    Declaratio igitur mysterii merita fidei minorauit, quia, quanto occultius est quod creditur, tanto magis propensior credentis est merces et minor poena diffidentis. declaratio autem mysterii, sicut minora fecit mereri credentes, ita maiores exsuscitauit diffidentibus poenas. manifestior enim lex plus facit reum.

  27. main.122.15.1

    Nam suffecerat testatio saluatoris, qua sibi proprium patrem dixerat deum. quis enim credentium dubitaret nihil a patre differre in substantia filium? sed quia hereticorum peruersitas infidelitatis commentis fidei iura pulsare coeperat aliter accipiendo filium dei quam praedicatur, additum est ad faciendam manifestationem hunc ante omnia apud deum fuisse et deum esse, ut declararet quod filii ueri ratio mystice continebat, per quod diuina clementia humanae infirmitati prouidisse uidetur, ut aperiret quod clausum potioris fidei meritis reseruauerat.

  28. main.122.16.1

    Unde adiecit dicens: omnia per ipsum facta sunt. ut si quis ex superioribus in aliquo ambigeret, quia angusta est intellegentia hominum ad diuinas res capiendas, ex his capax fieret, cum audit: omnia per ipsum facta sunt, ut non utique facturam ipsum putaret, quia omnia per ipsum audit facta a deo. si autem et ipse esset factura, non omnia per ipsum facta a deo dixisset; nec enim ipse per se fiebat.

  29. main.122.17.1

    Quod ut adhuc absolutius traderet, adiecit: et sine ipso, inquit, factum est nihil. hoc dicens exclusit omnem controuersiam et argumenta terrena. quamuis de non sint qui diffidant, tamen, quando sine ipso nihil factum ostendit, nullo modo illum facturam esse suspicari debere edocuit. quo modo enim potest dici ipse esse factura, cum nihil dicatur deus sine ipso fecisse? si enim fecit, mentitur scriptura. sed absit, quia fidelis est scriptura, quae,. ut errorem amputet, quanta potest utitur manifestatione ad salutem hominum redimendam.

  30. main.122.18.1

    Denique subiecit: quod factum est, inquit, in ipso uita est. (in ipso\', id est in uerbo, quod factum est, uitam esse significat. sicut et ipse dominus ait: sicut habet pater uitam in semet ipso, ita dedit et filio uitam habere in semet ipso, non quia uerbum sine uita erat et postea aut data aut facta est in illo uita, sed ipsum uerbum uitam uult intellegi esse. si de patre deo potest dici quia aliud ipse est et aliud in se habet, ita et de filio eius, quia (sicut habet pater uitam in semet ipso, ita dedit et filio uitam habere in semet ipso\'.

  31. main.122.19.1

    Humana enim eloquia non sunt idonea ad res explicandas diuinas; ideo uitiosum uidetur quod dicitur, ut, cum factura non sit dei filius, factum in ipso dicatur. et si dixisset: \'quod genitum est in ipso\', et sic- uitiosum uidebatur. sed ut substantiuam generationem eius ostenderet, opus in eam factum, quali uti potuit sermone, per quod exsisteret, demonstrauit, quia generatio eius uitam in se habet.

  32. main.122.20.1

    Nos enim uiuimus quidem, sed non possumus aliis dare uitam, quippe cum nec in potestate nostra sit eadem uita; ille autem ideo dicitur uitam in se habere, quia potens est uiuificare et creare quae uult, ut sint et uiuant. ad hoc enim natus dicitur, ut omnia possit facere quae facit pater, quia sic habet uitam in se sicut habet et pater, hoc est omnia per ipsum et in ipso fecisse, sic eum genuisse, ut haberet in se uitam, per quam omnia possit facere. non quia ipse aliud est quam uita, sed dum hoc potest uita eius, ut et uiuat et alia possit creare quae uiuant, uitam dicitur habere in semet ipso. nos enim uiuimus, sed non habemus sic uitam in nobis ipsis, ut et aliis demus uitam. quem sensum et apostolus Paulus memorat inter cetera dicens: qui est imago inuisibilis dei, primogenitus ante omnem creaturam, quoniam in ipso condita sunt omnia in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue sedes siue dominationes siue principatus siue potestates; omnia per ipsum et in ipsum creata sunt.

  33. main.122.21.1

    Conueniunt euangelia duorum apostolorum Iohannis et Pauli; eadem enim dicunt, quia filius dei ante omnem creaturam genitus est, ut crearet potentias spiritales et mundum et quae in eo sunt uisibilia. quod enim dixit Iohannes, quia quod factum, in ipso uita est, hoc idem significauit et Paulus dicens, quia in ipso condita sunt omnia in caelis et in terra.

  34. main.122.22.1

    Et in subiectis: omnia per ipsum et in ipsum creata sunt \'per ipsum\' creauit, quia in substantia idem deus est, hoc est pater in filio; (in ipsum\' uero, quoniam sic generauit filium, ut haberet potentiam faciendi omnia uisibilia et inuisibilia. hoc fuit fecisse in illo uitam, ut et uiueret et uitam aliis praestaret uiuendi agendi intellegendi et ceteris animantibus, secundum quod uoluit quasi imago dei.

  35. main.122.23.1

    Dum enim imago dicitur dei, ad utrumque refertur, quia et per expressam natiuitatem plenam in se habet similitudinem patris et potest quidquid potest et pater, ut uerum sit patrem uideri in filio, qui est imago inuisibilis dei.

  36. main.122.24.1

    Numquid quia patrem inuisibilem dixit filium uisibilem fecit, cum utique hoc sit filius per naturam quod et pater? et cum creatura caelestis inuisibilis sit, quanto magis creator eorum! sed hoc significauit quod in caelis est, non quod in terra, quia, quamuis et filius inuisibilis sit, illic tamen, id est in caelestibus, uidetur apostolis -uel ceteris talibus, de quibus dixit: pater, uolo ut ubi ego sum et isti sint mecum et uideant claritatem meam; etalio loco: beati, inquit, mundo corde, quia ipsi deum uidebunt, hoc est patrem in filio, deum in imagine, quod est deum in deo.

  37. main.122.25.1

    Sicut corporalis corpus imago est, ita et dei deus imago est, quia exemplum est pater, filius uero exemplum de exemplo, quod communicat spiritui sancto: quia de meo, inquit, accipiet t. ideoque in filio uidetur deus quasi in sua imagine. sicut enim nemo dignus inuentus est aperire librum et signacula eius nisi uerbum dei, ita et deum patrem nemo uidere dignus est neque natura neque meritis, nisi uerus filius eius. nihil enim medium est, quod obstet inter patrem et filium ipso nobis teste qui ait: nec enim patrem uidit quisquam, nisi qui est a deo, hic uidit deum.

  38. main.122.26.1

    Sed si in filio uidetur pater, quare nemo dignus dicitur uidere deum, cum uideatur in filio, quia nihil differt a patre filius? nihil plane differt in substantia, quia uerus filius est; differt autem in causa uel gradu, quia omnis potentia a patre in filio est et, si in substantia minor non est filius, auctoritate tamen maior est pater ipso domino testante et dicente: si diligeretis me, gauderetis, quia uado ad patrem, quia pater maior me est.

  39. main.122.27.1

    Quem modum custodiens apostolus Paulus: unus, inquit, deus pater, ex quo omnia et nos in ipso, et unus dominus Iesus, per quem omnia et nos per ipsum, ut primus gradus sit, ex quo sunt omnia, secundus, per quem omnia, tertius, in quo omnia. et quia nullus ex his degener est, in unitate dei significati sunt dicente apostolo: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria.

  40. main.123.1.1

    Conperi quosdam ex fratribus nostris non plene discus. sisse scripturas, sed simplicitate animi adseuerare quod Adam factus sanctum accepit spiritum, quem peccans amisit, sicut nunc datur credentibus, hac ducti ratione, qua solet adseuerari a plurimis quia per fidem instauratus est homo ita, ut ad pristinum redditus statum hoc omne acciperet quod inter initia Adam fuerat consecutus, et quia perfectus homo factus dici debet, qui (si non habuit\', inquiunt, \'sanctum spiritum, inperfectus fuit.\'

  41. main.123.2.1

    Ego autem non solum hominem, sed et cuncta quae fecit deus, quae non possint dici accepisse spiritum sanctum, dico . perfecta. omnia enim genera animalium in suo perfecta sunt, ut impleant ad id quod sunt facta; ita et homo in suo perfectus est, ut potens sit discernere mala a bonis, praua a rectis. est enim animal intellegibile, perfectum ad id quod factum est; capax est enim discendi excogitandi faciendi, ut quae uirtute non potest impleat sensu.

  42. main.123.3.1

    Et quo modo ausi sunt hominem perfectum nasci dicere et totum scire, quem uident nihil ultra nosse quam hic discitur? quod enim hic non discit nescit. denique quoniam hic non discit qualis sit, nescit. qui se ergo nescit qualis sit, quo modo omnia nouit, cum minus sit se nosse quam cetera? sed quia de ceteris discit, de se autem non discit, de aliis nouit, de se nescit, neque qualis sit neque ante corpus an post corpus sit.

  43. main.123.4.1

    Nam si sic perfectus factus esset ut nullius egeret, non fuerat homo, sed deus, neque circumuentus praeuaricasset. spiritum autem sanctum habere ultra naturam et perfectionem hominis est, ut possit quae dei sunt. numquid non, quia asina locuta est ad Balaam, ultra perfectionem eius est? accepit enim ut posset quod naturae suae non erat, sed nostrae.

  44. main.123.5.1

    Itaque quia praestantior est homo ceteris animalibus, idcirco illa inperfecta dicenda sunt? aut quia sancti angeli non sunt quod est deus, inperfecti sunt? uel quia luminaria et stellae inferiores sunt supernis angelis, aut quia nubila uelamine suo obscurant solem et lunam, minus perfecta sunt? et quia membra inuicem egent, quia non possunt pedes quod possunt manus, inperfecti dicentur? absit. omnia enim pro locis et gradibus suis firma et perfecta sunt, ut impleant ad id quod facta sunt

  45. main.123.6.1

    Igitur omnia perfecta sunt, quia et creator ipsorum perfectus est, sed ad conparationem eius inperfecta sunt. deus enim per omnia perfectus est quasi fons et origo omnium. nam quae facta sunt, perfecta quidem sunt, sed ad id quod facta sunt, ut in alia parte non sint perfecta, quia alter alterius eget, ut in eo quo non eget perfectus sit, non in quo eget; ideoque perfecta et inperfecta sunt omnia. manus indigent pedibus, quia, nisi ambulauerint, otiosae erunt manus. iterum pedes indigent manibus; calciare se enim non possunt neque curare.

  46. main.123.7.1

    Cum ergo corpus perfectum sit membris, uolare tamen non potest neque tantum ferre quantum potest burdo. cum in his perfecta sint, gubernare se tamen nesciunt nec adhibere sibi possunt medicinam. unde dictum est: nolite fieri sicut ecus et mulus, quibus non est intellectus. et aqua et ignis, cum repugnent inuicem, in suo perfecta sunt; implent enim id ad quod facta sunt. coquit enim ignis et Consumit, purgat et calefacit; aqua uero abluit, refrigerat, inrigat, sitientes recreat. -

  47. main.123.8.1

    Itaque cum omnia in suo perfecta sint, sine homine tamen nihil possunt neque homo, quamuis perfectior sit, sine - his. hinc apostolus inperfectos et perfectos nos dicit. ad conparationem enim infidelium nos perfecti sumus, quia deum cognouimus, sed, quia quae promissa sunt minus scimus quam debemus, quia in hac uita non tantum possumus conprehendere, quantum est quod creditur, inperfecti sumus. igitur quoniam putant perfectionem Adae instaurari credentibus, uideamus ai haec instauratio nihil ultra doni habeat diuini quam fuerat consecutus Adam.

  48. main.123.9.1

    (Factus) enim Adam \'positus est in paradiso, ut operaretur ibi et custodiret\'. hoc est, ut coleret terram et custodiret praecepta dei, per quae sciret sic se dominium cunctorum accepisse, ut ipse tamen sub lege uiueret creatoris, ne dominatio extolleret eum et inflatus superbia inmemor fieret sui conditoris. positus ergo est, ut cibis sustentaretur uita eius; per Christum autem hoc concessum est, ut resurgentes non egeant cibo uel potu, quia quod mortale est hominis conuertetur in uitam. factus est Adam ut habitaret in terra; fides autem largiri dignata est, ut in caelis sit habitatio nostra.

  49. main.123.10.1

    Scriptura ipsa testatur, quia factus est, inquit, primus homo Adam in animam uiuentem, secundus autem homo in spiriturn uiuificantem.. primus, ait, homo de terra, terrenus; secundus homo ae caelo, caelestis: qualis terrenus, tales et terreni; qualis caelestis, tales et caelestes. quid tam apertum quia Adam non habuit spiritum sanctum? factus est enim in animam uiuentem, per Christum autem in spiritum uiuificantem, ut homo in aliquo similis sit creatori et sit quod credit. quia enim mysterium fidei, quod ad salutem datum est, trinum est, trinas fit corpore, anima et sancto spiritu, per quem dicimur filii dei, quod minime Adam probatur uocatus; terrenus enim factus est. filii autem dei non carnaliter, sed spiritaliter nati caelestes dicuntur.

  50. main.123.11.1

    Ecce absolutum est donum dei multo plus gratiae concessisse tempore saluatoris, quam acceperat Adam, quia non solum instauratus est, sed et melioratus: in eo instauratus, quia peccatis ablutus est, in ceteris melioratus. boc enim et iustitia et ratio exigebat, ut tunc uberior esset clementia dei in dandis beneficiis, quando mysterium diuinitatis suae innotescere uoluit creaturae, ut cognoscentes, quod incognitum fuit a saeculis et generationibus, dei unius sacramentum in trinitate consistere pro ipsa nouitatis quasi dedicatione peccatis abluti insuper iustificentur et adoptati a deo spiritum sanctum accipiant, per quem signum adoptionis habere uideantur. adoptati enim a deo signum habere debent dei patris, ut non inmerito filii dei appellentur.

  51. main.123.12.1

    Hoc donum per profetas promissum est, ut tunc daretur, quando mysterium dei declarari haberet in triumpho deuicta morte, ut sciret creatura patrem et filium et sanctum spiritum unum esse deum. unde et euangelista ait: spiritus, inquit, non erat datus, quia Iesus non erat clarificatus. clarificatio enim haec est, cum per uirtutem suam cognoscitur esse quod testificatus est de se, quae clarificatio boc donum dedit, quod per Iohel profetam fuerat promissum. ait enim deus, quia in nouissimis diebus effundam de spiritu meo super omnem carnem, et cetera. et apostolus inter alia: cum autem benignitas, inquit, et humanitas apparuit salutaris nostri dei, non ex operibus iustitiae, quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis, per spiritum sanctum, quem effudit in nos habunde per Christum Iesum saluatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius heredes efficiamur secundum spem uitae aeternae. firmauit apostolus quod per Iohel profetam fuerat promissum, quia hoc postquam clarificatus est Iesus impleuit deus, ut spiritum sanctum effunderet in illos, qui credunt in Christum, et hoc esse \'heredem fieri uitae aeternae* spiritum sanctum accipere, ut, quia spiritus aeternus est, aeternam habeat nitam qui accepit eum; pignus est enim inmortalitatis,

  52. main.123.13.1

    Qui enim accepit eum et manet in eius dilectione, transpuncta hac uita pergit in caelos ad eum, cuius spiritum habet. incongruum est enim ut qui hinc exit habens spiritum sanctum apud inferos teneatur. signum est enim in homine uictoriae Christi, qua uicit mortem, spiritus eius, ut in quo fuerit spiritus eius ab inferis teneri non possit. ac per hoc in ueteribus sanctis non ita fuit spiritus sanctus, sicut nunc est in fidelibus, quia exeuntes de saeculo apud inferos erant et non potest dici quia spiritus sanctus causa peccati Adae, quod per traducem generis omne semen eius subiectum fecit inferis, simul tenebatur sententia data Adae.

  53. main.123.14.1

    Cum profetis ergo et iustis uiris sanctum fuisse spiritum non est ambiguum: cum profetis propter dispensationem, cum iustis uero causa sanctitatis, sicut legitur de sancto Symeone, quia spiritus, inquit. sanctus erat cum eo, non ut signum esset adoptionis in eo, sed meritorum eius gratia; nam filii dei credentes tunc esse coeperunt, quando manifestatus est filius dei uicta morte cunctae creaturae.

  54. main.123.15.1

    Si in Adam autem uel ceteris sic dicatur fuisse spiritus sanctus, sicut nunc est in fidelibus, quae noua dona dedit deus, cum regnum filii sui dedicauit in nobis? et quo modo felix et beatum tempus prae ceteris dicitur saluatoris aduentus, si ea praestitit quae iam fuerant praestita? et ubi est illud, quod dicit saluator ad discipulos: multi, inquit, profetae et iusti cupierunt uidere quae uidetis et audire quae auditis, et non audierunt?

  55. main.123.16.1

    Qua ratione ergo poterit dici quia beatitudo temporis huius nihil amplius contulit doni, quam ueteribus est conlatum? quod quidem ad iniuriam proficit saluatoris, ut nihil habuerit nonum, quod in ortu imperii sui suscipientibus se donaret, cum id elaborare soleant diuites, ut in die festo natalis sui exquisita inuitatis dent apoforeta. quanta ergo iniuria domini est, ut his, quos ad nonum et inauditum diem festum et omni laude dignum inuitauit, non dicatur habuisse inexperta quae donaret! et ubi est illud euangelistae Iohannis, quod dicit: in sua uenit et sui eum non receperunt; quotquot autem receperunt eum, dedit illis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguine neque ei uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt? igitur quo modo non inusitatum est quod donauit credentibus deus in Christum, quando dedit eis potestatem filios dei fieri, id est fratres filii sui proprii, non ex uoluntate carnis et sanguinis aut uiri, sed ex deo, ut spiritaliter nascerentur? aut si prius gratia ista concessa probatur, tunc nihil nouum aduentus Christi contulisse dicatur.

  56. main.123.17.1

    Adae certe carnalis et terrena fuit factura, non spiritalis. non enim ex deo sine carne et sanguine natus est, sed de terra a deo factus est. ideoque non potuit spiritum sanctum accipere, qui non erat spiritalis et cui concessum non erat patrem deum in oratione uocare. qui enim spiritum sanctum accipiunt, his data potestas est, ut per id quod spiritum dei habent patrem illum Christianorum in oratione appellent. quod quia ante concessum non fuit, non possunt dici priores spiritum sanctum habuisse. hi ergo qui putant Adam uel ceteros habuisse sanctum spiritum nesciunt, quale donum habeant dei, nec gratias congruas possunt ei agere qui plus ceteris accipientes nihil se dicunt amplius consecutos.

  57. main.124.1.1

    Una est misericordia in diuite et in paupere, sed aliter inputatur diuiti et aliter pauperi, quia plus laudanda est in paupere quam in diuite. pauper enim de exiguitate sua largiri non timuit sperans a deo sibi retribui et in praesenti et in futuro. credit enim scripturae dicenti, quia qui tribuit pauperibus non egebit. unde et paupera illa diuitibus multa mittentibus sola meruit a domino conlaudari, quia de penuria sua largiri non timuit. diuites uero securi de diuitiis suis largiuntur, pauper autem securus de domino. bene igitur faciunt diuites, dum largiuntur egenis, sed multo melius pauperes, ac per hoc alia remuneratio pauperis et alia diuitis. diues enim, si hoc non fecerit, uapulabit; a paupere enim non exigitur tantum, ideoque laudabilis pauper est misericors.

  58. main.124.2.1

    Furtum in paupere et diuite unum peccatum est, sed diuitem plus facit reum, quia pauper per inopiam facit furtum, diues autem, cum habundet, non contentus suo tollit aliena. et, quod peius est, solent pauperes expoliare: ac per hoc differt poena utriusque.

  59. main.124.3.1

    Et iustitia pauperis et diuitis una est, sed laudabilis est in paupere magis. in egestate enim seruare iustitiam magnifica res est; diues autem ideo uidetur seruare iustitiam, quia alienus est ab inopia. igitur uterque iustus est, sed maius est in necessitate seruare iustitiam.

  60. main.124.4.1

    Superbia una est, sed plus damnanda in paupere est quam in diuite, quia diues copia elatus est, pauper autem in egestate superbus, quod ad insaniam pertinet, ac per hoc plus reus pauper est.

  61. main.124.5.1

    Humilitas una est, sed magis laudanda in diuite est. quid enim magnum est si pauper humilis uideatur, quem ipsa inopia humilem facit? magnificum autem si hic, qui dignitate et copiis commendatur, inclinet se non sibi uindicans quod mereri se nouit. igitur in omnibus bona humilitas est, sed multo magis in diuite est.

  62. main.124.6.1

    Doctrinae et studii una est causa, sed laudabilior in diuite est. pauper enim, cum nulla praerogatiua commendaretur, operam dedit ut haberet unde posset requiri; diues autem, cum non deesset unde commendaretur, adhibito labore auxit se, ut duplici genere necessarius esset; non enim auocatus copiis retraxit animum, quo minus per se floreret, ideo hic magis laude dignus est quam pauper, qui, si studiis minime operam dedisset, per omnia remanserat uilis. illum ergo uoluntas, hunc necessitas fecit studii cupidum.

  63. main.124.7.1

    Libido in paupere et diuite eadem est, sed damnabilior in paupere quam in diuite est. pauperem enim ipsa egestas reuocare debet a cupiditate luxoriae; cogitare enim debet quia unde hoc impleat non habet et, dum hoc festinat implere, alia multa mala admittat necesse est, quibus forte nec ad praesens euadat, aut certe hoc ipsum quod habet insumens mendicus remanebit cum nota. diuitem autem deliciarum copiae lacessunt ad uoluptatem libidinis, praeterea quia securi sunt de inpunitate scientes uenalia esse iudicia et nec redargui se ab aliquo. quia enim dignitate fultum uirum et diuitem audeat arguere? unde magis accenduntur, ut et uiolenter hoc agant. non solum enim minime reprehenduntur, sed et in magno honore sunt, ut et gloriari possint, quia tales sunt.

  64. main.124.7.2

    . 8. Quod si uterque, id est pauper et diues, pudicus sit, multum differt pudicitia diuitis a pudicitia pauperis. pauperem enim potest humilitas reuocare, ne quod uult possit implere, aut timor legum; diues autem, cum multis suffragantibus causis ad uoluptatem possit inlici, laudabilis est, si auertat hinc animum. alia ergo remuneratione dignus est diues pudicus et alia pauper pudicus. quod si rex pudicus sit, multum est gloriosum, ut omnia in potestate habens non contingat, quod scit impune a se posse fieri. hic uere deum timet, hic uere praecepta eius custodit, qui in potestate habens leges futurum dei iudicium contemplatur. itaque grandis res est ut, cum in praesenti non habens quem timeat, uincat quod delectat, cum delectatio tantum possit, ut non solum futura, sed et praesentia minime uereatur. unde multum merentur qui hanc superant, sed plus hic, qui in praesenti legibus et hominibus dominatur. ceteri enim et homines et leges uerentur, quare et propositum custodiunt. ne enim apud homines erubescant, seruant quod diu tenuerunt et, ne condemnentur, a prohibitis se abstinent; hic autem, qui dominatione nec leges timet nec homines erubescit, magnae gloriae est si se abstinet.

  65. main.125.1.1

    Memini me in quodam libello Eusebii, quondam egregii in reliquis uiri, legisse, quia nec spiritus sanctus sciat mysterium natiuitatis domini Iesu Christi, et admiror tantae doctrinae uirum hanc maculam sancto spiritui inflixisse. hoc enim dicens degenerem illum significauit. neque enim potest dici de deo esse, ei nescit quae dei sunt, quia inferior natura quid in potiore sit nescit. sin uero eiusdem substantiae est et diuinitatis, quo modo potest nescire quae sua sunt? denique filius dei, quia ego, inquit, et pater unum sumus propter unitatem substantiae, non inmerito adiecit dicens: omnia quae patris sunt mea sunt et quae mea sunt patris.

  66. main.125.2.1

    Quam ob rem si sanctus spiritus eiusdem diuinitatis est, qua ratione segregatur, ne sit eiusdem scientiae, cum eiusdem non negetur esse substantiae? quod plus est concedis et quod minus est retines. creatura enim discit et incipit aliquanta \' scire de auctore suo et erant ei quae didicerit cum auctore suo communia, substantia autem uel diuinitas non potest deo esse et creaturae communis. nam dei substantia non habet quod discat, quia nihil est quod ignoret; substantia uero hominum non habet in natura ut sciat, sed ut discat. itaque naturae hominum accedit scientia, non tamen inmutatur substantia, quia hominis natura dehabet scientiam; sic enim condita est substantia, ut per exercitium adquirat scientiam.

  67. main.125.3.1

    Igitur maior est substantia quam scientia, quia non scientia adquirit substantiam, sed substantia scientiam; et substantia est sine scientia, non tamen potest esse scientia sine substantia. in deo autem sicut est substantia, ita et scientia; substantia enim, quae nihil habet quod discat, ipsa substantia est sibi scientia. quam ob rem omnia in deo substantiua dicuntur. substantia enim, cui nihil deest, omnia substantialiter habet, quia nihil ei accessit per studium.

  68. main.125.4.1

    Quo modo igitur dici potest de spiritu sancto quia nescit natiuitatem filii dei, si consubstantiuus est ei? numquid potest Una eademque substantia et scire et nescire? certe filius dei mysterium natiuitatis suae non didicit; scit enim substantialiter, non per doctrinam. qua ergo ratione spiritus -sanctus dicitur nescire, cum similiter etiam ipse nihil habeat quod discat, quia omnia nouit per substantiam?

  69. main.125.5.1

    Sicut enim dei filius, ita et sanctus spiritus dei substantia est dicente domino: omnia quae patris sunt mea sunt, per quod significauit substantiam dei patris suam esse substantiam; et spiritum sanctum a patre dicit procedere et de suo accipere: et ideo, inquit, dixi: de meo accipiet, quia omnia quae patris sunt mea sunt. si a patre procedit et de filio accipit, quo modo nescit filii natiuitatem, quando substantia eius filii substantia est? omnia enim quae patris sunt filii sunt. sine dubio ergo patris substantia in spiritu sancto est. adiecit enim filius dicens: et omnia quae mea sunt patris sunt.

  70. main.125.6.1

    Quid ergo ambigitur de spiritu sancto, an eiusdem diuinitatis sit, cum sit eiusdem substantiae? nam sicut de se dixit dominus quia a deo processit, ita et de sancto testatur spiritu. et ne hoc aliter possit interpretari: a patre, inquit, procedit et: de meo accipiet, ut a patre procedere hoc sit de Christo accipere. cum enim dicitur de filio dei accipere, non ambigitur etiam ipse esse de deo, ut in sancto spiritu patris esse substantia et diuinitas non ambigatur.

  71. main.125.7.1

    Itaque qui hunc dicit nescire filii dei natiuitatem, ipsi derogat, de cuius dicitur accepisse. nec enim aliud accepit, quam ipse est de quo accepit, quia accepisse de Christo de deo processisse significat, ideoque non potest nescire, quod hic scit, de cuius accepit, neque ignorare dicendus est deum, quia a deo processit

  72. main.125.8.1

    Certe filius dei, quia de patre est deo, scit omnia dei: quare ergo spiritus sanctus negetur scire quae Christi sunt, cum de eo acceperit? itaque si scit filius dei quae in deo sunt, dubium non est etiam sanctum spiritum non ignorare quae in filio dei sunt et, per id quod nouit quae sunt in filio, non nescire dicendus est quae in deo sunt. de eo enim, de quo accepit, dei habet notitiam.

  73. main.125.9.1

    Et quid laboramus, cum testis sit in hac re apostolus dicens: nemo scit quae sunt in deo nisi spiritus dei? ecce in quo diu sudauimus, apostolo adiuuante impleuimus. et numquid praeiudicauit filio dei, quia neminem dixit scire quae in deo sunt nisi spiritum dei? absit. sic nec praeiudicauit sancto spiritui filius, cum dixit: nemo nouit patrem nisi filius. neminem enim dixit scire quae in deo sunt praeter eum qui de deo est, quia omne quod de deo est nouit deum et quae in deo sunt. natura enim dei ipsa se nouit, quam cum intellegis esse etiam in spiritu sancto, per id quod a patre processit et de filio accepit, tutum non est istum dicere nescire patrem deum, cuius naturam agnoscis in eo.

  74. main.125.10.1

    Et tamen saluator sic dixit neminem scire deum nisi filium, ut reseruaret alii personae huius cognitionem. statim enim subiecit dicens: et cui uoluerit filius reuelare. cui, putas, uult reuelare filius? nulli enim carior esse potest quam spiritui suo, quia si quis, inquit, spiritum Christi non habet, hic non est eius. igitur quo modo putas reuelatum deum patrem a filio spiritui sancto, nisi quo modo ipse dominus ait: de meo accipiet? creaturae enim reuelari non potest pater deus, quia dei naturam ferre non potest, nisi fuerit eiusdem substantiae; lucem etenim habitat inaccessibilem, creaturae dumtaxat.

  75. main.125.11.1

    Sed quibusdam uidetur ideo recte dici nescire mysterium natiuitatis filii dei sanctus spiritus, quia omnia dicitur scrutari et <qui scrutatur), inquit, \'nescit utique\'. quod ex alio loco debet intellegi; dei enim uerba sunt inter cetera dicentis: ego deus qui scrutor renes et corda, et in psalmo: scrutans, ait, corda et renes deus, et apostolus: qui scrutatur, inquit, corda, scit quid desideret spiritus, quia secundum dei uoluntatem postulat pro sanctis.

  76. main.125.12.1

    His exemplis cum scrutari dicitur dei spiritus, non ignorare significatur. \'etiam alta dei\' dicitur scrutari: et quae sunt alta dei, quae dicitur peruidere ? scrutari enim occulta significat penetrare, ut per id nihil ei occultum esse credatur. alta enim dei mysteria interiora sunt dei, quae scrutari a creatura non possunt. nam et secundum dei uoluntatem pro sanctis legitur postulare, quod sancti utique nesciunt,. dicente apostolo: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus. igitur alta dei scire et uoluntatem dei non ignorare unum significat. quid enim tam altum mysterium quam uoluntas est dei, quod cognitum est spiritui sancto, ceteris uero incognitum omnibus?

  77. main.125.13.1

    Contuendum etenim est quo modo dictum est, quia nemo scit quidsit in homine nisi spiritus hominis, qui in eo est. spiritum animum significauit, quia nemo scit quid sit in animo hominis nisi animus eius, qui est spiritus. sic et in deo nemo scit quae sunt nisi spiritus dei, hoc est ipse deus.

  78. main.125.14.1

    Qui enim de deo est, non aliud intellegitur esse quam deus est. ideo spiritus dei scit quid in deo est, quia de deo est. nam si cogitationes hominum nemo nouit nisi deus, quanto magis dei secreta et uoluntatem nullus potest cognoscere nisi sit de deo, hoc est idem ipse deus! ipse est enim soli sibi cognitus.

  79. main.125.15.1

    Nam utique in deo non sunt cogitationes. nec enim tractat apud se quid faciat aut quid non faciat deliberans an expediat, quia omnia, quae in deo sunt, sine dubitatione sunt non per accidentiam, sed per substantiam, neque per studium, sed per naturam, quia non inmutatur. ac per hoc non aliter nouit spiritus sanctus mysteria dei nisi per substantiam; una enim substantia unum habet sensum et uoluntatem.

  80. main.125.16.1

    De deo loquitur, qui semper unus et inmutabilis est, sine in filio siue in sancto spiritu. quod enim uult pater, hoc uult et filius, et quod uult filius, eadem uult et sanctus spiritus. quam ob rem aliquando dicitur spiritus dei, aliquando spiritus Christi, quia a deo, inquit, prodit, et: de meo accipiet.

  81. main.125.17.1

    Hinc est unde Iohannes apostolus ait: ex hoc scimus quia deus in nobis manet, de spiritu suo, quem dedit nobis. igitur si spiritu dei manente in nobis deus manere dicitur in nobis, deus significatur esse spiritus dei..

  82. main.125.18.1

    Denique hic est signum credentium, quod sint filii dei, ut, cum hunc accipiunt, dei se filios audeant appellare. nisi enim signum deitatis habuerint, dei filii dici non poterunt; quia enim quis uerus dei filius non est, ut sit totus de toto, sicut et Christus, per adoptionem autem fiunt filii dei, ut accipientes spiritum Christi per ipsum filii dei dicantur, per id quod de deo est quem in se habent spiritum. in filiis enim, quamuis adoptatiui sint, patris tamen ex aliqua parte debet uideri substantia.

  83. main.125.19.1

    In mundo enim quia res inperfectae sunt, adoptati ab hominibus filii nullum pignus, sed solum nomen accipiunt; deus autem, quia perfectus est, plus facit, ut adoptatis spiritum suum det, per quem aliquam ueritatem adoptati ab eo uideantur habere, quia uocabula sine rebus inania sunt.

  84. main.125.20.1

    Apostolus noster hanc adsertionem nostram adiuuat dicens: o altitudo diuitiarum et sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae ipsius! quid.est ut, cum alibi dicat scrutabilia esse alta dei, id est secreta, hoc in loco deneget dicens inscrutabilia esse? sed in hoc loco de creatura dixit quia inscrutabilia sunt ei secreta uel iudicia dei; spiritui autem sancto, eo quod omnia dei nouerit, scrutabilia dixit esse cun* cta quae in deo sunt, ut, quod creaturae incognitum est, dei spiritum adserat non ignorare. dei ergo natura negari esse non potest, quae cognitum habet quod a creatura non potest conprehendi.

  85. main.125.21.1

    Qui degenerem dicunt sanctum spiritum, dei pulsant propositum, qui totius creaturae salutem in trinitatis diuinitate consistere declarauit, quia, si consubstantiuus non est deo et Christo, ineptum est ponere istum in numero patris et filii, ut sine hoc neque salus alicui sit neque dignitas. si enim non est eiusdem diuinitatis, aut stulte aut gratiose factum est, quod absit. quis enim prudentium deneget creatorem cum creatura connumerari non posse neque aeternum cum eo, qui sub initio sit, conparari neque dominum cum seruo aequari nec potentem cum inpotente conferri neque scium cum inscio deputari?

  86. main.125.22.1

    Sed iam cesset calumnia. tertius enim ordine est, non natura; gradu, non diuinitate; persona, non ignorantia. sicut enim filius dei secundae a patre est et diuinitate minor non est, ita et spiritus sanctus sequens a filio est non inpar, sed aequalis diuinitate substantiae.

  87. main.125.23.1

    Denique quae legimus de filio dei, eadem legimus et de sancto spiritu ipso nobis teste. ait enim: rogabo patrem et alium paraclitum dabit uobis, spiritumueritatis. \'alium\' cum dixit, se paraclitum significauit. quod Iohannes apostolus declarat dicens, quia filius dei postulat pro peccatis nostris, et Paulus apostolus: ipse, inquit, spiritus dei postulat pro nobis. ecce scriptura ambos aduocatos esse ostendit. et cum ueritatis illum dixit spiritum, nihil illum a se differre ostendit, quia dixit: ego ueritas. missum se a patre dixit et ipse mittere se sanctum spiritum promisit. si ipse a mittente inpar non est, neque inpar ab illo est sanctus spiritus. nec enim quia tres sunt, singuli alter alterius membra sunt, ut diuersa possint. una est enim trium potentia, ut nihil singulis desit.

  88. main.125.24.1

    Hic finis sit; iam enim in libello aduersus Arriam inpietatem digesto reliqua plene tractata sunt, quae trinitatis conplexa sunt indiscretam unitatem.

  89. main.126.1.1

    Scriptum est, quia iusto nihil proderit iustitia eius, in qua die exerrauerit, et quia iniusto nihil oberit iniustitia sua, cum se conuerterit, et dominus in euangelio: qui non crediderit, inquit, iam iudicatus est, ut per hoc eum, qui crediderit, non iudicio subiectum ad sententiam excipiendam signaret, sed fidei merito landsdignum futurum.

  90. main.126.2.1

    Igitur cognitio dei hanc habet praerogatiuam, ut peccatorum consequatur remissa. credens enim dei esse filium Iesum dignus exsistat ab omnibus liberari peccatis. diu enim errore deuius, cum per diuersa ignorantiae fluctibus iactaretur, inluminatus ueritatis corusco stationem nanctus est, in qua post nimias tempestates requiescat securus, cui congruit, ut post cognitionem temperet ab his, quae iam pridem in ignorantia positus agebat. quid enim prodest cognitio, si manet pristina, conuersatio? hinc enim quis uidetur cognouisse deum, si uitam mutet et conuersationem suam.

  91. main.126.3.1

    Cognitus enim deus timeri debet, quia iudicaturus praedicatur, ut et fideles iustitiae suae percipiant fructum et impii, id est increduli, perfidiae suae congruas poenas exsoluant. conuenit enim iustos in futuro gaudere, ubi regnabit Christus cum suis, ut qui in saeculo obprobrio sunt et iniuriis subiacent, in quo princeps est diabolus, in regno Christi gloriosi appareant, propter quem contemptibiles iudicati sunt a mundanis, iniustos autem, quia falso florere uidentur, per mendacium repugnantes ueritati in poena tribulari, ut qui per fucum gloriosi uisi sunt per uerum despecti et humiliati nimis appareant. tunc enim iusti credidisse se gaudent, cum perfidos uiderint cruciari, et nec paenitebit perfidos non credidisse, nisi uiderint gloriam illorum et suam poenam, quos, quia crediderunt, stultos et contemptibiles arbitrati sunt.

  92. main.126.4.1

    Igitur ex eo quod profitetur quis Christianum se esse, id studere debet ne peccet. armare enim se debet contra uitia et — quia inpossibile est semper uincere — si uictus fuerit, dolere, ne iterum uincatur, quia qui se dolet uictum reparat se. qui ergo repugnat, habet unde excuset, si nictus fuerit. ostendit enim se uotum habuisse uincendi, sed minime praeualuisse. de hoc spes est quia potest reparare se, ut assidua meditatione in congressione peritior et fortior inueniatur.

  93. main.126.5.1

    Nam qui ad hoc surgit, ut peccet, (et) inexcusabilis est, is pergrauem habet causam. peius est enim sub dei uiuere professione et uoluntatem habere peccandi, quam si ignoret quis deum et turpiter et contaminate uersetur. hic enim nescit quem timere debeat, ille sciens contemnit.

  94. main.126.6.1

    Credentes igitur accipiunt remissionem peccatorum; non tamen gloriosi erunt, nisi post acceptam fidem uixerint sub dei timore, ut conluctati contra hostes Christiani nominis uictoriam faciant, ut possint praemium mereri, dum plus uincunt quam uincuntur.

  95. main.126.7.1

    Nam qui intellegit deum et non accedit ad fidem eius, ne uiuat Christianus, sed in fine uult fidem accipere, ut moriatur Christianus, aut erubescit Christianus uiuere aut peccatis operam dat, quae arbitratur posse sibi remitti, cum crediderit, istum puto non bonam causam habere, quia, ut, quamdiu in saeculo est, peccet, non uult fieri et uiuere Christianus aut confunditur dici Christianus. qualem sperat deum, cui cum militare erubescit, uult ab eo stipendium accipere? huius modi inrisor est. sciens enim se iam tempus non habere ut peccet morte inminente, tunc uult fieri Christianus, ut, quia iam non potest peccare, credere$e dicat in Christum, qui exsecratur peccari, ut non iam nolit peccare, sed non possit praeueniente morte. istis legi debet, quia deus non inridetur.

  96. main.126.8.1

    Nam et solent huius modi talia dare mandata, ut iam defectis et alienis, tantum anhelantibus detur fides, timentes ne euadant et confundantur, quia facti sunt Christiani. quibus recitanda sunt euangelii uerba dicentis: qui enim me erubescit, inquit, et mea uerba in hac generatione, et filius hominis confundet eum, cum uenerit in regno patris sui.

  97. main.126.9.1

    Sed forte dicant: \'scientes fragile esse genus humanum idcirco in fine uitae uolumus fidem accipere, ne iam peccemus\'. sed fides sic accipi debet, ut sciatur quod accipitur. tunc enim beneficium eius habebit, si cognoscat et profiteatur eam - corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem — ac per hoc, qui iam nescit ubi sit, quo modo potest dici accipere? ille enim accepit, qui profitetur se accepisse sciens quia accepit, si enim credunt quia datur credentibus remissio pec-. catorum, scire debent quia hic credit qui corde suo teste credit, quia deus, qui promisit, cordis inspector est; ipsum enim suscipit, quem corde uidet credere. itaque cuius cor uerba fidei non aduertit, quo modo beneficium eius habebit?

  98. main.126.10.1

    Igitur hic potest uideri timere fieri Christianus accepta fide, qui id agere cernitur, ne facile peccet. nam qui peccare festinat, idcirco non uult accipere fidem, ne cogatur bene uiuere, quod uidetur nolle, sed in morte uult consequi inpunitatem sperans et remissionem praeteritorum malorum, ut et de praeteritis securus sit et de futuro, quia iam utique non poterit peccare moriturus.

  99. main.126.11.1

    Sed hoc non bono fit consilio neque munda conscientia, ut tunc uelit accipere fidem, quando iam non possit, non nolit peccare. his conuenit dictum illud: faciamus mala, ut ueniant bona, hoc est \'modo peccemus et in nouissimo credamus et remittetur nobis\'. ideoque subiecit: quorum damnatio, inquit, iusta est. non est enim dignum ut his detur remissio peccatorum, qui iam scientes deum. qui nolit peccari et odio habeat peccatores, peccare gestiunt nolentes aduertere donum dei his proficere, qui ignorantes deum sic peccant, ut nesciant iudicaturum deum. qui autem audiuit et tractauit apud se et uotum habet peccandi, non ut uincatur cogente aliqua causa, sed uelit peccare, durum est ignosci ei.

  100. main.126.12.1

    Nam duae causae sunt, quae habent peccatorum remissa: una doni, alia paenitentiae, ut qui post donum peccauerit per paenitentiam reformet. quia enim in accepta gratia non permansit, ut in libertate duraret, sed iterum se subiecit peccato, lamentatione et gemitu impetrat oblitterari peccatum. sciens enim prudensque peccauit: non quod aliquis ignoret peccatum, sed qui nescit deum iudicaturum inpune putat futurum quod peccat.

← Previous · Next → — showing 601700 of 931

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.