Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
- main.126.13.1
Ac per hoc gentilis, si coeperit infirmari et ipsa uitae desperatione tractet apud se de fide et spe promissa, integram habet causam, ut huic credenti remittantur peccata nec teneatur in inferis, signum ferens secum euictae mortis ac spoliatae, licet non habeat dignitatem uel remunerationem, quia debet aliquid interesse inter eum, qui prouocatus amore domini sui contra hostes eius dimicare non timuit armans se continentia et obseruatione omnium uitiorum, ut possit resistere malo, semper sollicitus quo modo imperium domini sui defendat, et inter eum, qui cum inimicis domini sui conueniens et eis adsistens in finem uitae ad dominum suum regressus est, non ut regnum domini sui uindicaret, sed sibi soli prode esset, missicius ante quam miles.
- main.126.14.1
Ille enim, qui uiuere mauult Christianus, ut post mortem remuneretur, scit quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis, ac per hoc suscepta arma fidei non dubitat congredi contra principes et potestates, ut in saeculo uictor exsistens post saeculum coronetur. dignum est enim ut qui inter perfidos et rebelles domini sui regnum ad praesens testatur huius rei in futuro consequatur mercedem, ut uidentes inimici dei testem Christi propter confessionis suae ueritatem sublimem apparere in regno dei doleant confusi falsum se aestimasse, quod uerum esse declaratum est, nec non etiam hi, qui tarde crediderunt, non in uita, sed in morte confitentes deum, uidentes quanta gloria eorum est, qui sub arma Christi militantes bella imperatoris sui deuote et fideliter gerunt, paeniteant non se uixisse, sed mortuos esse Christianos.
- main.126.15.1
Potest enim uideri minime idoneus mori Christianus, qui uotum non habuit uiuere Christianus. forte enim iam moriturus idcirco uoluit dici Christianus, ut quia iam tempus peccandi non erat. (ne forte*, inquit, \'uerum sit quod creditur, uolo fieri Christianus nihil amittens, si falsum est quod creditur\'. ut quia iam in morte non uoluntas peccandi, sed peccatum fieri desinit, temptat si prodesse poterit fides post mortem, cum hoc utique fuerat utile, ut hic uitia et peccata emendarentur, ubi fuerant admissa.
- main.126.16.1
Tunc enim aliquis condemnasse se praeterita probat, quando fidei lineam sequens conuersationem et uitam uidetur mutare. si enim prius ideo peccabat, quia nesciebat deum, cum cognoscit eum, ultra non debet peccare, ne frustra sit cognouisse illum; debet enim aliquis profectus esse ex cognitione dei. Christianus enim ante professionem debet intellegi: operibus magis probantur quam nomine. nam propterea mandata data sunt a ceteris legibus puriora et ad sanctitatem pertinentia, ut ex his dei cultura appareat; si quo minus, audient: quid me uocatis, domine, domine, et non facitis quae dico? per quod tunc significauit prodesse dominum uocari dominum, si mandata eius seruentur; inrisor enim uidetur qui dominum uocat eum, cuius praecepta contemnit. huic uerba legis recitanda sunt, quae dicunt, quia deus noninridetur. itaque uerbis suis condemnabitur qui dominum uocat, quem minime se timere operibus suis ostendit.
- main.127.1.1
Nulli dubium arbitror mundum istum hominis causa esse fabricatum, qui, cum diuersis constet substantiis, unus est tamen multis membris. aptatus, ut ex his inuicem mutuis operibus, quae necessaria homini futura erant, gignerentur. domus enim facta est homini cum annona, ita ut singula eorum secundum genus fierent super terram, id est, ut facta hanc haberent insitam potentiam, ut propago unius cuiusque generis eorum crearetur in terris. origines enim institutae sunt, quarum semen proficeret ad procreationem multiplicandorum generum super terram.
- main.127.2.1
Unde scriptura testatur dicens et benedixit ilia deus dicens: crescite et multiplicamini super terram. simili modo etiam hominum genus benedictum est, quem sensum contuemur in lege; cernimus enim scriptum esse: creuit populus et multiplicatus est in Aegypto. qua benedictione enim benedicta sunt, quae ad utilitatem creata sunt hominis, ea benedictione et homo est benedictus, ut similiter ex mare et femina propago generis humani cresceret et multiplicaretur super terram et ut, sicut per culturam melioranda erant semina, ita et hominum genus adhibita cura id studeret, ut creatoris cognitione percepta uitam suam frenaret ad promerendum eum, ut simul omnia proficerent ad laudem et gloriam creatoris.
- main.127.3.1
Et quoniam non aliud haec dicta significant, res ipsae testantur. omnia enim, quae facta sunt, dei nutu multiplicata et meliorata sunt super terram. nec enim aliter posset crescere quam dei uoluntas et benedictio decreuit seminibus. quo modo ergo dici potest male fieri aut nou licere, quod ex dei benedictione et ipso fauente augmentum facit? cuius rei traditio et in sinagoga mansit et nunc in ecclesia celebratur, ut dei creatura sub dei benedictione iungatur, non utique per praesumptionem, quia ab ipso auctore sic data est forma.
- main.127.4.1
Sed si cessare debere putatur, tunc cessare debebit, quando cessatura et illa sunt, quae similiter benedicta sunt ut multiplicarentur, quia, si generatio hominum cessat, ad quam utilitatem nascuntur, quae benedicta sunt super terram? non potest enim mundus ex parte agere et ex parte cessare. aut totus enim operatur aut totus pausat in otio. numquid utile corpus est, cuius quaedam membra uigent, quaedam torpescunt?
- main.127.5.1
Quod ergo a deo benedictum est, cur sordidum et contaminatum opus a quibusdam adseritur, nisi quia ipsi deo manus quodam modo inferunt? non enim hoc reprehenderent nisi de deo huius operis auctore male sentirent. quia enim aperte deo detrahere uerentur, per opus tamen ab eo inuentum accusant eum. quando enim displicet opus, reprehenditur auctor.
- main.127.6.1
Sed si huius modi homines legerent aut potius acciperent scripturas, memores essent Balaam dicentis: quid maledicam, inquit, quem benedicit deus? frustra enim accusatur qui a iudice laudatur, immo ipse sui accusator est, qui reum dicit quem leges defendunt. quis ergo tu es, qui damnare censes quod a deo benedictum legis, nisi aut deum hunc esse negas aut scripturam falsam accuses?
- main.127.7.1
Sunt enim qui quasi noua accipientes uetera repudianda putant. sed non discrepant ab his noua per Christum praecepta populis intimata. ipse enim rogatus ad nuptias ire non dedignatus est et non solum praesentia sui inlustrauit eas, uerum etiam contulit quod deerat ad laetitiam. scriptum est enim, quia uinum laetificat cor hominis. et ut hoc secundum dei patris sui uoluntatem fecisse se demonstraret, Iudaeis interrogantibus, an liceret homini dimittere uxorem suam, respondit inter cetera dicens: quoniam ab initio fecit deus masculum et feminam et dixit: propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit ad uxorem suam et erunt duo in carne una. itaque iam non sunt duo, sed una caro. quod ergo deus coniunxit, homo non separet. hinc est unde rogatus ad nuptias iit libenter, ne factum dei et patris sui infirmare uideretur; magis autem legis ueteris et nouae doctrinam concordare ostendens nuptias non solum non prohibuit, sed et interesse dignatus est testimonium eis tribuens, quoniam deus auctor earum est, et quod a deo iunctum est neque prohiberi neque separari debere salutari praecepto monstrauit.
- main.127.8.1
Et quia natiuitas prodest, cum iam relinqueret mundum, matrem suam Iohanni discipulo suo commendauit. quam ob rem et nos per omnia legis ueteris et nonae mandata ut parentes honoremus docemur, quod nisi fecerimus, maledictum nos incursuros cautum est lege.
- main.127.9.1
Itaque quae est praesumptio aut ex qua lege descendit nuptiarum aditus intercludere, quando tam noua quam uetus lex per omnia istis fauere uideatur? sed illud est quod legimus, quia quod extra est a malo est. unde apostolus huius modi homines cauteriatam dicit habere conscientiam, qui prohibentes nubere et a cibis, quos deus ad percipiendum creauit, abstinendum docent. hoc enim in hypocrisi inimicitiarum causa facere denotantur, ut legem a deo traditam criminentur.
- main.127.10.1
Alii ideo studentes praeceptis salutaribus obuias manus tendunt, ut prauae doctrinae mandata commendent, ac per hoc cauteriatam habere dicuntur conscientiam. corrupta enim mente aliud scientes aliud profitentur, sicut et Iudaei, qui non ignorantes gesta saluatoris opera esse spiritus sancti inuidentes dicebant, quia in Belzebul eiciebat demonia, ut populum a fide eius auerterent. talis est et supra memoratorum uersutia, quia, ut castitatis et sanctimonii amatores esse se simulent, etiam nuptias dicunt esse damnandas, ut per id commendentur et populum a ueritate auertant, et, ut abstinentiae studere se fingant, temperandum a cibis tradunt, ut per haec alienos se a mundo ad caelestia regna festinare ostendant. per quod mentes hominum inlicientes deinceps inlicita docent licere et licita quasi inconcessa damnare.
- main.127.11.1
Haec sunt praestrigia satanae, ut causas inuertat, quasi nouum insinuans aliquid excludat ueritatem, in qua nihil nonum est, quia totum aeternum est. quia non aduertat sensum istum ab aduersario esse aptatum? quis enim audeat dei inuentum reprobare et quod numquam alicui obfuit nisi aduersarius ueritatis, . qui, ut inpuritatem suam tegat, sanctimonium praedicat, quem non amat, et, dum ex eo se quasi bonae uoluntatis ostendit, inlicita suadet quasi licita? commendat enim se, ut promtius fallat, ac per hoc captis inprudentibus suggerit per quae plus eos faciat peccatores, quia, ut causae suae aliquam conferat medicinam, granditer homines suadet peccare magnum ex eo quaerens solatium, dum criminis sui socios multos ostendit leuem poenam aestimans, acsi grauis sit, si secum multos uideat in gehenna. uiderint in peccatis ceteris homines, dum uincuntur uitiis, aut per ignorantiam defendent non uindicanda hic.
- main.127.12.1
Quae contraria decipit concupiscentia aut quae obstat caligo, ut non quod uerum est uideatur! nam solent litterae aliud uideri significare, dum aut non bene pronuntiantur aut inproprie distinguntur. cum autem legitur: \'fecit deus. et: \'benedixit quod fecit., quis hinc disputet? quis dubitet? quia quod benedictum audit, maledictum putet, nisi alio spiritu animetur? quod quidem si hominis uox esse diceretur, forte aliqua fallacia crederetur: deus dicitur loqui et dubitas? deus benedicit et reprobus?
- main.127.13.1
Sed forte sub dei nomine Moyses errorem induxit! satis tibi faciant signa et prodigia per Moysen facta in Aegypto: suadeant tibi mirabilia quae in rubro mari gesta sunt ad liberationem filiorum Israhel; audi magos confitentes quia digitus dei est hic; consenti apostolo dicenti: nolo enim, ait, uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes per mare transierunt et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari et omnes eandem escam spiritalem ederunt et omnes eundem potum spiritalem biberunt. bibebant enim de spiritali sequenti petra; petra autem erat Christus. et unde haec apostolus locutus est? praesto est scriptura, in qua legimus Christum dominum nostrum -dicentem Iudaeis: si crederetis Moysi, crederetis et mihi, quia de me scripsit Moyses. quis huic concordiae fidem deneget? quis audeat dicere quod unum est discrepare? quis tam malae mentis est, ut indiuiduam caritatem uideri contendat inimicitiam? ecce habes et uerborum testimonia et exempla uirtutum, quae animum tuum subiugent ueritati, ut non aliud putes uerum quam quod ecclesiae catholicae continent libri.
- main.127.14.1
Quoniam igitur probatum est idem deum fuisse in ueteri, qui nunc noster est, et hunc multis uirtutum indiciis uerum esse, in tantum eius auctoritas debet praeferri, ut etiam id, quod asperum et forte absurdum a nobis aestimatur, accepto ferri debeat et aliter sentiri quam a nobis putatur, si dei iudicio commendetur, quia magis deo credere debemus quam nobis. infirmitas enim nostra et inperitia utilia solet iudicare quae nociua sunt et aestimare falsa pro ueris, quod de deo uel suspicari nefas est — non est enim natura, quae possit falli —: quanto magis de coniugiis dubitari non debet deo dicente! est enim res aperta et simplex.
- main.127.15.1
Certe omnis homo gaudet, cum fuerit dei dignationem\' adeptus, et meliorari se credit, dum sacramentum creatoris addiscit, quod utique non adsequeretur nisi natus. cur ergo plangit quod gaudet et quod gloriatur se didicisse condemnat? si enim gaudet quia didicit, non autem didicisset, nisi natus fuisset, sine dubio bonum est nasci, quia fructus natiuitatis est cognitio ueritatis. si autem malum est nasci, non erit bona cognitio, cui enim rei proderit cognitio, si damnatur natiuitas, quia, si non expedit nasci nec debet, inane est ut discat damnandus? sed quia nemo tam hebes est, ut neget cognitionem dei prode esse hominibus, et bona et utilia est. per ipsam enim melioratur natiuitas, ut plus mereatur quam fuerat conlatum Adae, quia in caelo, non in terra regnabunt credentes, in paradiso dei patris, non in quo Adam corporaliter iussus fuerat operari.
- main.127.16.1
Nam si encenia celebrabantur Hierosolymis, id est dedicationis templi domini agebatur festiuitas, quanto magis ipsius 1 hominis celebrandus natalis est, qui magis templum dei est, cui etiam ad agendas deo gratias manibus templum est fabricatum! melius est enim templum corpus nostrum, quia hoc dei opere, illud uero humano labore constructum est, et hoc sub spe aeternitatis est, illud perditionis. itaque qui deo instituente natum se nouit, ut ei gratias agat cognitum habens mysterium eius, debet in natali suo gaudere uidens profectum esse natiuitatis suae. uere autem illi nasci non debuerunt, qui creatorem suum relinquentes gloriam eius aliis deputant. horum enim natiuitas proficit ad poenam; sed non natiuitas crimen incurrit, sed uoluntas.
- main.127.17.1
Sed quis tu es, qui nuptias prohibes? forte Marcion, quia corpus non a deo fabricatum putas, sed a diabolo, animam uero errore quodam lapsum passam, ut ad tenebrarum partes, in quibus nunc mundus est, ueniret, contendis. quo modo ergo posset hinc liberari, si prohiberetur generari? natus enim cognouisti casum tuum et data opera id egisti, at remeares ad patricam sedem redditus fonti tuo. denique gratias agere te dicis Christo, per quem hanc cognitionem adsecutum te gratularis. age uero, si natus non esses, cessaret cognitio nec prosequeretur liberatio. itaque si gaudes animam liberari, faue natiuitati; nam si natiuitati resistis, inimicus es animarum.
- main.127.18.1
Aut si Manicheus es, qui nuptias quasi contrarias rennuis, quaero a te, quia, si corpora minime gignerentur, quo modo anima hinc, quam fusam in tenebrarum partem et haerentem hylicis rebus asseris, eriperetur? nascendo enim liberari eam in libris uestris scriptum habetis, ut a luna susceptae animae exeuntes de corporibus soli tradantur, quem deum uestrarum adseritis animarum. nam gaudetis, cum Manichei uocamini. per hoc enim nomen liberationem uestram flagitatis quod utique nesciretis, nisi nati essetis. longe itaque apparet per hypocrisin nuptias uos condemnare. sanctimonium enim profitentes latenter inmunditiae studetis, quod non\' solum priuatim, sed et edictis proditum est imperatorum.
- main.127.19.1
Audi nunc, catholice, euangelio teste prodesse hominis natiuitatem. cum Symeon enim uir iustus uellet exire de saeculo sufficere sibi putans creatoris sine mysterii eius cognitione notitiam, non permissum est ei, nisi crementum faceret in dei perceptione, ut plenam haberet fidei suae mercedem. denique natum saluatorem accipiens in manibus benedixit deum et dixit: domine, nunc dimitte seruum tuum secundum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. manifeste ostensum est dei beneficium esse in hominis natiuitate, quando uiro iusto de morte cogitanti responsum est, quod non ante moreretur, quam christum domini uidisset. tantum enim proficiebat in uita, ut dignus fieret etiam in praesenti uidere, quem liberatorem sperabat post mortem. qui ergo reseruatus in uita non permissus est mori, nisi spei suae fructum uidisset, ut securus esset quia de uita ad uitam transiret, quo modo potest dici non huic profuisse natiuitas?
- main.127.20.1
Si enim malum est quod nascimur, non paradisus promitteretur, non uita aeterna, non regnum caelorum, sed poena gehenna perditio, ut timeret alterum generare, qui se sciret natum ad perditionem, ut inlicite natum non liceret generare.
- main.127.21.1
Sed forte dicatur: \'regnum quidem caelorum promissum est, sed fidis et bene agentibus*. recte. uides itaque non ideo reos fieri homines, quia nati sunt, sed quia male conuersati sunt. neque enim non natis promissum est regnum caelorum, ut natiuitati inputent, quibus non dabitur; promissum est autem natis bene agentibus, ut neque natiuitas prosit male agenti neque obesse possit bene agenti.
- main.127.22.1
A fidelibus enim et bene agentibus melioratur natiuitas, ab infidelibus autem et male agentibus deterioratur. sic enim est natiuitas quasi arbor quae inseritur, quia, si bono surculo inseritur, melior fiet et bona dicetur, sin uero malo surculo inseratur, et deterior erit et non bona, sed mala uocabitur. ita et natiuitati si bona accedat doctrina, bonos faciet fructus; si autem mala, malos faciet fructus. ita sicut necessaria est arbor, ut sit ubi inseratur, ita et necessaria est natiuitas, ut sit ubi proficiatur.
- main.127.23.1
Sed respondetur e contra: \'si utilis est natiuitas, cur renascitur?\' non renasceremur, nisi utilis esset natiuitas. renasci enim renouari est et qui renouatur instauratur. non ergo accusat renascibilitas natiuitatem, sed reformat, et quod reformatur bene ab initio institutum probatur. igitur quod renascimur, consilio mutamur corporis expiatione percepta, ut reddamur ad pristinum statum Adae. animae autem peccato maculatum est corpus, quod reparato et meliorato per fidem consilio
- main.127.23.2
abluitur, ut, sicut per contemptum dei fuerat pollutum, ita per oboedientiam abluatur, ut effugiat sententiam datam Adae et possit resurgere.
- main.127.24.1
Itaque si ab anima coepit peccatum, cur natura corporis accusatur, cum in causa peccati Adae non fuerit desiderium corporale, sed spe deitatis inlecta anima «transgressa sit dei praeceptum, ut et corpus suum subiugaret peccato et nasce. rentur homines sub peccato? quod quidem nihil obest homini, . si tamen legi dei oboediat, nisi quod moritur, cui rei beniuolentia dei promisit mercedem, ut, quoniam in creatoris deuotione fideles inueniuntur, per praeuaricationem autem Adae corruptioni subiecti et morti sunt, pro hac re accipiant a iudice deo ultra quam fuerat concessum Adae, ut in futuro et gloriosi sint et aeternam habeant uitam et adoptati filii dei uocentur, ut lucrum sit, quia nati sunt.
- main.127.25.1
Ex hoc iam reuertar ad reliquam partem lectionis. cum positus esset homo in paradiso, haec accepit mandata: ex omni, inquit, ligno, quod est in paradiso ad escam, edes; de ligno autem, unde dinoscitur bonum et malum, non edetis ex eo. omnia ligna, quae memorat, fructuum sunt ad edendum creatorum. denique uno nomine ligna dicuntur, sed uaria intelleguntur in fructibus; omnia tamen ligna sunt et edendi unum est genus, quamuis diuersa sunt quae edantur, cum enim multa fructuum ligna creasset homini ad edendum, sicut dixi, de uno ligno edi prohibuit, ut reuerentiam creatoris ex aliqua parte haberent, qui omnia in potestate acceperant, dum una reseruata est arbor, cuius licentiam non haberent, ut memores essent conditionis legem.
- main.127.26.1
Quo modo ex sententia peccati genus intellegebatur? et homicidae enim et malefico et adultero et infami congruit haec sententia. Achar quoque filius Charmi cum peccasset, consumi cum omnibus suis adiudicatus est. quo modo potest ex sententia peccati genus intellegi? grande delictum fuisse potest cognosci, non tamen genus delicti intellegi. scimus enim etiam alios hac damnatos sententia, cum sciantur aliter deliquisse. et Aman enim et Sodomitae cum omnibus suis perisse noscuntur. ita enim fit ut et unius peccati rei diuersa feriantur sententia et diuersi criminis peccatores uno adque eodem genere puniantur. quam ob rem Adae et Euae non ex data sententia peccati genus potest intellegi.
- main.127.27.1
Quamuis enim unum eorum peccatum sit, sed secundum personam suam uir et mulier sententiam acceperunt, nec non et serpens, ut non solum in eo quod facti sunt non manerent, uerum etiam adderetur eis labor ad poenam. cum enim omnia pecora et animantia homini fuissent, sicut legimus, subiecta, serpens uero contra hanc constitutionem erexit se et dolo per fallaciam circumuentum hominem sibi subiecerat. sine dubio enim qui aliquem capit intra se eum facit. propter quod serpens, ne astutiae suae effectum haberet, sententia dei reuocatur et reprimitur ultra quam fuerat factus, ne supra hominem esset, ut calliditate sua non solum nihil profecisse se doleat, sed et deteriorasse. cum enim prudentior legatur fuisse ceteris bestiis, postquam decepit hominem, maledictus factus est ab omnibus bestiis terrae.
- main.127.28.1
Post sententiam datam in serpentem sequitur ut et mulier, quam sibi sociauerat ad contemnendam dei legem, excipiat sententiam. ait enim: replens replebo maerores tuos et gemitum tuum: in tristitia paries filios et ad uirum tuum conuersio tua et ipse tui dominabitur: nemo quod reprehendit ipse confirmet. si ideo concessi sunt filii, quia usurpauerat coitum, ergo plus usurpatio praestitit. si, quia dixit: in tristitia paries filios, inde putas generationem sumpsisse principium, ubi erit quod dictum est: crescite et multiplicamini? intellege ergo hoc ad poenam tantum additum, ut, cum per laetitiam fuerit ante concessum, tristitia subdaretur ob poenam. et ut durior et multiplicata mulierem semper urgueret, additur conuersio ad uirum, ut esset unde eidem iterum innouaretur.
- main.127.29.1
Si coitum dominus damnabat in seruis, cur addebat: ad uirum conuersio tua? nemo, quod damnat, hoc pro poena constituat, cum utique poena sit damnato contraria nec umquam ex uno, sed e contra proueniat. quod si in uno essent, damnationem nemo metueret. deinde aliquis in hoc addiceret, ex quo in legem commissum uideret? hoc est confirmasse, non punisse peccatum. si ideo conuersio feminae ad uirum et ex eo, quod coiit, et non quod t uerum est, conuersio simpliciter ante concessa cum ultima seruitute propter poenam eidem credatur inposita. quoniam per mulierem subiectus factus fuerat uir et sine dubio superior uidebatur, cuius consilio usus putauit prodesse quod suasit, ut factum dei subtilitate serpentis destrui uideretur, instauratur per sententiam dei institutum, ut reuertatur mulier ad condicionis subiectionem humiliata uiro, sicut fuerat constitutum, et additur ei quod additur ad poenam, cum audit: replens replebo maerores tuos et gemitum tuum: in tristitia paries filios et ad uirum tuum conuersio tua et ipse tui dominabitur.
- main.127.30.1
Numquid aliter fuerat decretum, quam mulier dominio uiri esset subiecta? hinc ergo apparet mulierem reuocatam esse ad id, quod fuerat facta, cum additamento. unde ait: replens replebo maerores tuos et gemitum. quid replet? in eo quod minus est addit, non in eo quod non est uidetur operari. hic ergo sententia, quae ante processerat: crescite et multiplicamini, non incipit ad creandum, sed ad creaturae, quae fuerat concessa, perniciem. mulieri ad pariendum filios dolor additur, difficultas inponitur, non procreationis noua forma conponitur. nam si ex hoc recte speratur generatio, intellegi potest magis arbitrio serpentis generationem extitisse quam domini et est uere, ut ait ille, progenies uiperarum. si quis autem se existimat ita natum, quid mereatur, aduertat, ut propter peccatum amplificaretur ei dolor e partu, ut quae modicum doloris habitura erat filiorum, cresceret ei causa delicti, quia et cum gemitu et maerore pariuntur, nati autem sine tristitia non habentur.
- main.127.31.1
Nunc tertio promitur in uirum sententia talis: quoniam audisti, inquit, uocem mulieris tuae et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi ne ederes, ex eo edisti, maledicta terra in operibus tuis et in maeroribus tuis edes ex ea omnibus diebus uitae tuae: spinas et tribulos generabit tibi, et cetera. etiam hic, id est Adam, ad hoc reuocatur, ad quod fuerat factus, sed cum detrimento. ante enim positus erat ut operaretur terram simpliciter, ut sequeretur eum laboris effectus; adubi autem spreuit praecep. tum dei melius sibi procurari credens consilio serpentis quam fecerat deus, ad institutum pristinum reuocaretur cum laboiis dispendio, ut terra ei secundum laborem minime responderet maledicta non sibi, sed operibus eius, et ostenderetur propositum dei subuerti non posse neque melius posse quemquam prouidere quam deum. nemo enim potest alterius opus plus diligere, quam ipse qui fecit, dicente apostolo, quia nemo, inquit, carnem suam odio habet, sed nutrit et fouet eam, sicut et Christus ecclesiam.
- main.127.32.1
Uideamus nunc sequentia legis, an concordent cum initiis eius. Abraham cum placuisset deo, inter cetera, quae ad remunerationem fidei eius pertinent, cum senior esset, etiam filium generare dignus est iudicatus. quo modo ergo accusari potest quod pro merito cessisse uidetur, ut, quia ipse dei uoluntatem fecerat, deus uoluntatem eius impleret? quae minime fuisset impleta, nisi innoxia esset, nec deus impleret. quod male uel inperite posci uidebat, maxime ab eo, qui sibi placeret; hoc enim nec homini conuenit. et Anna, cum sterilis esset et deum diligeret, petit ut haberet filium et accepit. quod si contrarium esset, moneri potuit ab eo quem diligebat, ne rem postularet aduersam. et natus ex ea sanctissimus Samuhel filios genuit et non tamen iustitiae suae merita minuit. prima enim aetate sua semper auctus est, ut in senectute propensiori dei testimonio commendetur. et Zacharias sacerdos, uir iustus, in senectute sua dei nutu filium genuit, quo nato meruit profetare. qua igitur ratione accusatur quod minime obesse probatur? et quis neget bonum debere dici quod neminem laedit?
- main.127.33.1
Et ut hoc loco aliquid de apostolis dicatur, ad robur pertinet causae. certe sanctus Iohannes sanctimonii fuit custos; condiscipulus autem eius adaeque sanctus Petrus uxorem et filios habuisse cognoscitur et, primatum ut acciperet inter apostolos, non ei obstitit generatio filiorum. quo modo ergo condemnandum putatur quod non inpedit meritis?
- main.127.34.1
Hinc apostolus eum qui uxorem habeat, si in ceteris seruet mandata, sacerdotem fieri posse ac debere ostendit. quod si inlicitum esset, non poterat utique peccatorem dicere debere fieri sacerdotem. et quid tam apertum? eiusdem enim apostoli uox est dicentis: de uirginibus imperium domini non habeo. cum enim Corinthii exagitarentur ab hereticis. qui in hypocrisi nuptias damnandas docebant, consuluerunt apostolum litteris, an liceret nubere aut uxorem remittere. tunc praecepit apostolus non debere uxorem a uiro recedere, cum habuerit occasionem dicendi, si scisset sic docendum, non licere nubere quoquo modo uirum. quod sibi sciit non traditum, docere se non posse ostendit. quis ergo audeat discipulorum docere quod a magistro traditum non est et quem audiat praedicantem: uolo adulescentas nubere, filios procreare?
- main.127.35.1
Sed forte dicatur: (si licet et bonum est nubere, cur sacerdotibus non licet uxores habere, id est, ut ordinatis iam non liceat conuenire?\' quis nesciat unum quemque pro persona et dignitate sua et legem habere? est enim quod omnino generaliter omnibus non liceat; est iterum quod aliis licet et aliis non licet; et est quod aliquando licet, aliquando uero non liceret. fornicari omnibus semper non licet; negotiari uero aliquando licet et aliquando non licet. antequam enim ecclesiasticus quis sit, licet ei negotiari; facto iam non licet. et Christiano cum uxore sua conuenire aliquando licet, aliquando uero non licet. propter dies enim processionis aliquando non licet conuenire, quia etiam a licitis abstinendum est, ut facilius impetrari possit quod postulatur. unde apostolus: ex consensu ait abstinendum ad tempus, ut uacetis orationi. nam et secundum legem in ieiunio caedi et iurgari non licet, postea licet, quia maior reuerentia debetur dei causis.
- main.127.36.1
Numquid omne, quod inter ceteros licet, ante imperatorem licet? quanto magis in dei causis! ac per hoc antestitem eius puriorem ceteris esse oportet; ipsius enim personam habere uidetur. est enim uicarius eius, ut quod ceteris licet illi non liceat, quia necesse habet cotidie Christi uicem agere aut orare pro populo aut offerre aut tinguere. et non solum huic non licet, uerum et ministro eius, quia et ipse mundior debet esse, quia sancta sunt quae ministrat. nam sicut ad conparationem lucernae tenebrae non tantum obscurae, sed et sordidae sunt, ad conparationem autem stellarum lucerna caligo est, ad solis uero conparationem stellae nebulosae sunt, ad dei autem claritatem sol nox est, ita quae ad nos licita et munda . sunt, ad dei autem dignitatem quasi inlicita et inmunda sunt; quamquam enim bona sint, dei tamen personae non conpetunt. numquid non tunica mediocris hominis, quamuis munda, imperatori tamen sordida et inlicita est? similiter et saxonicia senatori P ac per hoc antestites dei puriores esse debent quam ceteri, quia et Christi habent personam et ministros dei mundiores esse oportet. nemo enim imperatori ministrat non accuratus; igitur uestibus claris mundis induti ministrant: deus autem quia natura clarissimus est, ministros eius natura magis quam uestibus mundos esse oportet.
- appendix1.1a.1
I.
- appendix1.1a.2
I huius recensionis = I recensionis quaestionum numero CXXVII.
- appendix1.2a.1.1
Multis, quos saecularis ista caecauit, plurimum displicemus, si solliciti dei praecepta seruemus, si occasiones delinquendi fugiamus, si bona omnia salutari studio implere conemur, si inlecebrarum uitiorumque blandimenta seductoria neglegamus, si nulla nos saeculari dulcedine capi patiamur, si sponte pro dei nomine cruciatus poenasque subeamus, si mortem ipsam uirtute spiritus contemnamus, illis nimirum, quibus omne quod geritur sensus iste mortalis nec laude nec uituperatione dignum esse persuasit. nolunt enim ad deum horum aliquid pertinere.
- appendix1.2a.2.1
Nonnulli adeo scelera sua criminaque defendere cupientes: \'nihil\', inquiunt, \'prodest, bene an male uiuas. neque enim ista nunc deo cura est, ut te diuersa pro instituto proprio morboque gerentem sollicite festinet aspicere et foedis aliquando tuis actibus oculos permiscere. uana sunt omnia, quae ut libitum fuerit celebrantur. is qui ad deum pertinet secretus est et remotus ab istis rebus humanis et ideo nec irascitur nec mouetur. nulla illi humanarum rerum, nulla nostri actus est contemplatio; totus rotati saeculi cursus et quaedam mundani orbis inexplicabilis uolutatio ita correptum rapit et proicit, ut stultus credatur quisquis se ad curam dei reuocari posse putarit. nec martyrum quidem probandus est animus, qui deum suum, quem misericordem esse pronuntiant, effusione sui sanguinis aestimant delectari. nihil deo carum in nobis, nihil est odiosum; nulla mortis nostrae condicione, nulla sanitatis integritate laetatur nec quid ubi geratur scire desiderat, non quod inpossibile sit diuinae maiestati omnium fere quae gesta sunt uel geruntur habere notitiam, sed quod scire nolit miserias hominum uanitatesque mundanas. sic denique scriptum est: uanitas uanitantium, uniuersa uanitas.\'
- appendix1.2a.3.1
Quorum sententia desperatione firmata ut diuini sensus auctoritate dissoluitur, sic ipsorum sacro sermone uulgari, qui maximus habetur in usu, conuincitur expugnata. nam cum inter negotia diuersorumque contractus fides perfidiaque contendunt. ut testis diuinitas adhibetur, quae aliquando quid agamus scire negatur. \'testis est\', inquiunt, (deus: deus uideat, deus iudicet, deus faciat, deus reddat.) et cum ad necessitatem iuris iurandi uenitur et iurantis animus metuit, ne sibi aliquid obueniat peieranti, et iusiurandum exigit, reddi ei posse confidit, qui sibi male iurarit. et cum sanitas exoptata et bona ualitudo fuerit consecuta, diuinitati gratiae referuntur; et cum aliqua decidente materia casu proximus inlaesus euaserit, deus bonus dicitur praestitisse; et cum aduerso uentorum flatu commoti aequoris fluctus insurgunt et nauis undique caesa quassatur, nauigantium turbae ad caelum manus extendunt, deum supplici uoce deprecantur et exaudiri se et liberari posse confidunt. unde haec, si deo nulla nostri est cura et quod agimus ignorat?
- appendix1.2a.4.1
Inanis est igitur ista persuasio: omnia deo sunt cognita. nullus sibi de inpunitate commissorum scelerum blandiatur. bonae uitae maximus fructus est, malae perpetua poena aeternusque cruciatus. igitur nobis, qui deum scire omnia credimus, qui deuote ad martyrium festinamus, inaestimabilis fructus perpetua uita praestabitur; impiis uero, qui deum crimina sua scelerumque nescire docuerunt arcana, ignis flamma consumens incendiumque semper indeficiens ministrabitur.
- appendix1.3a.1
III.
- appendix1.3a.2
III—XII = II-XI.
- appendix1.13a.1
XIII.
- appendix1.13a.2
XIII = XXXV
- appendix1.14a.1
XIIII.
- appendix1.14a.2
XIIII-XXXVI = XII-XXXIIII
- appendix1.37a.1.1
Cum gigantes essent illis diebus super terram pestiferi et superbi, a magnitudinis statura elati, post desideria carnis euntes, nati apostatae, tunc, cum displiceret deo, promisit genus hominum diluuio deleturum et tempus statuit, ut, si quis forte audita ira dei et indignatione super hoc uellet se corrigere, haberet spatium emendandi se. denique centum annis arca hac ratione uidetur fabricata. ante arcae autem inchoationem uiginti anni fuisse perhibentur.
- appendix1.37a.2.1
Sed narratio istud, quod postquam de numero annorum Noe dixit subiecit, obscurare uidetur. nam haec sententia, antequam quingentorum annorum esset Noe, dinoscitur lata. quid enim dicit? non permanebit spiritus meus in hominibus istis. propterea et subiecit, quia malitia increuit super terram: deleam hominem a facie terrae usque adpecus, quod utique diluuio facto impletum est nam et post diluuium multis annis homines uixisse meminimus et Aaron frater Moysi centum uiginti III annis uixisse memoratur. ipse autem Moyses ut centum uiginti annos transire non posset, fecit quod deum in contradictione aquae non clarificauit. nam intraturus erat terram promissionis, si non obstitisset peccatum. uidetur enim quibusdam hoc dictum ad tempus Moysi pertinere, cum inueniatur Ioiadae sacerdos centum triginta annos uixisse.
- appendix1.38a.1.1
Non solum ex praesentibus causis futun unius cuiusque tribus praedixit, sed et de futuris futura, quorum adhuc umbra non erat, in populo Iudaico significauit. quales enim futurae essent singulae tribus moribus, fide, disciplina, luxuria, petulantia, contemptu fidei, ut, cum de uno erant, non tamen unum seruarent, ostendit. aliqui enim profecerunt in melius, alii deteriorauerunt, alii permanserunt, ut per hoc non sibi praerogatiuam generis uindicarent, cum ab eo ipso praedictum esset quosdam ex his, qui utique ex eius essent origine, reprobos futuros, immo multos perituros, ita ut alii significarentur subintrare, qui ad eorum dedecus et damnationem insererentur in naturam, ex qua illi exciderunt. promiscuum ergo populum in omnibus tribubus futurum declarauit, qua uarietate tam boni sed pauci, quam mali sed multi intellegerentur. et quamuis sceptrum dederit Ioseph filio suo ad tempus, ludam tamen praefecit omnibus, non quod omnes ex Iuda idonei essent futuri, sed quia saluator, qui uere rex est, ex ea tribu oriundus erat secundum carnem.
- appendix1.39a.1.1
XXXVIIII = XLII
- appendix1.40a.1.1
Qui hoc reprehensibile putat, dicat quid aliud fieri debueri t nam utique serpentem fecit, qui et terrorem incuteret, non tamen obesset, per id quod stupore quodam ad nocendum tardior est. si enim leonem fecisset aut ursum aut aliud tale, quo modo euaderent <qui aderant? nec enim occidere uoluit quemquam, sed solum timorem ponere et ostendere uirtutem, ut, quia prima praeuaricatio per serpentem coepit, similiter et recordatio cognitionis dei et morum emendatio serpentis signo proueniret, ut, quo modo peccatum est, sic et emendaretur, sicut et per mulierem peccatum factum per mulierem sublatum est, Mariam scilicet matrem domini, ex qua Christus natus damnauit peccatum. Eua uirgo adhuc praeuaricauit, sicut et Maria uirgo erat. hoc ergo modo ad statum pristinum reuocata sunt quae perierant, quia et regnum per ligni gustum amissum erat et iterum per lignum quaesitum est. dominus enim, ait, regnauit a ligno. simili modo et mundus, in quo factus est, in eo et reformatus est, id est in principio mensis primi, quod est pascha. nulla ergo mala erit natura nisi sola praeuaricatio, quando peccatum per id emendatum est, per quod et admissum est.
- appendix1.41a.1.1
Quantum ad uerba pertinet, uidetur contrarium; si causa autem hominis et pecorum inspiciatur, manifestabitur esse non dispar. omnium curam gerit deus quasi omnium opifex, sed non seruat pecora propter ipsa, sed propter homines seruat pecora, non homines propter pecora. itaque qui hominum curam gerit, custodit pecora, ut non illi cura sit de bobus, sed de hominibus. quae enim spes in pecoribus?
- appendix1.42a.1.1
Non erat ordinis ut acciperet spiritum sanctum, quia hoc in posterum . reseruatum est a deo, ut in nouissimis diebus, cum mysterium unius dei manifestatum est, daretur credentibus. a principio quidem praedicata est trinitas, sed quasi sub uelamine erat intellegentia eius. dei enim patris primum persona sine cunctatione et figura praedicata et manifestata est, quia ab ipso sunt. omnia. filii autem eius, domini nostri Iesu Christi, et spiritus sancti personae non tacebantur, sed neque manifestabantur. denique de domino fit a perfidis quaestio et de spiritu sancto. quidam enim dementes spiritum sanctum ipsum patrem dicunt, sicut et Sabellius ipsum dicit patrem quem et filium. de dei autem patris persona nemo dubitat.
- appendix1.42a.2.1
Cum ergo trinitatis fit manifestatio, tunc demum spiritus sanctus datur credentibus, ut et persona eius manifesta sit et accipientes illum signum habeant, quia filii dei sunt, per id quod spiritum dei, qui de deo utique est, habent in se. perfectionis enim significatio haec est, cum scitur et pater esse et filius et spiritus sanctus. haec perfectio hoc tribuit donum. adueniens enim filius dei et haec adaperiens ac manifestans plus aliquid debuit dare et dignum fuit tribuere perfectionem hanc credentibus, quia nec in filio nec in patre solo perfectio est uel salus, sed in nomine patris et filii et spiritus sancti. unde dicit Iohannes euangelista, quia de plenitudine eius nos omnes accepimus, gratiam pro gratia, quia lex per Moysen data est, gratia autem et ueritas per legum Christum facta est.
- appendix1.42a.3.1
Apertum est adueniente saluatore plenitudinem factam ueritatis, quae enim latebant et quod promissum est dum reuelatur et manifestatur, plenitudo fit ueritatis. tunc credentes accepto spiritu sancto fiunt filii dei. nam inspiratio, quae legitur facta a deo in Adam, animae traditio est. spiritus enim frequenter pro anima ponitur dicente euangelio inter cetera: et reuersus est, inquit, spiritus eius ad illam et in psalmo: spiritum, ait, contribulatum et cor contritum deus non spernit. frequenter tamen aliqui codices non sic habent: et inspirauit deus, sed: insufflauit deus in faciem eius spiritum uitae et factus est homo in animam uiuentem. non quia dixit: spiritum uitae, ideo spiritum sanctum significauit; nam et de animalibus ita ait: in quibus erat spiritus uitae. spiritus uitae dicitur, quia animat corpora ad uitam.
- appendix1.43a.1
XLIII.
- appendix1.43a.2
XLIII = XXXVI
- appendix1.44a.1
XLIIII.
- appendix1.44a.2
XLIIII = XXXVII
- appendix1.45a.1.1
Et filii hominis et dei filii corpus templum esse intellegitur. deus tamen, id est dei filius, quamuis in carne uenerit, in anima tamen habitauit, ergo tam anima quam corpus tabernaculum est filii dei, licet unus sit deus et homo filius dei et filius hominis. ergo ex hac parte flagellum non appropinquasse dicitur tabernaculo eius, id est, anima eius, in qua habitat diuinitas eius, inmunis fuit a poena inferni uel principum eius. ne, quia hic quasi peccator, cum sit innocens, crucifixus est et passa est caro aliquid maestitiae, apud inferos anima eius putaretur, ostendit scriptura non potuisse animam eius turbari apud inferos, quia ad hoc descendit, hoc est pati se permisit, ut confunderet tenebras et principes earum remitteret hebetes. unde et ipse dominus ait: tristis est anima mea usque ad mortem. permissa est enim, quod naturae suae erat, ut tristaretur, tropaea protinus referens et spolia eorum, a quibus contristata fuerat usque ad mortem, post mortem iam in aeterno gaudio constituta. potest et de toto homine intellegi, quia qui peccatum nesciit a lege flagellari non potuit.
- appendix1.46a.1.1
Quamuis dominus in mundo positus sit Adam, tamen quia non utique ex se, sed a deo accepit, debuit huius rei significationem ex lege accipere, ut ipse, qui dominus uidetur, per legem ei subiectus esset, qui illi hanc dederat potestatem, ut auctoritas creatoris reuerentiam illi faceret per legem, ne dominatio tanta extolleret illum et inmemor fieret dei conditoris sui.
- appendix1.47a.1.1
Antequam notitia dei esset in terris, non aliter oportuit prouocare homines ad spem inauditam, quam iure iurando promissio illis fieret, ab eo utique quem non, ut dignum erat, sciebant. adubi autem coepit sciri, non utique iurare oportuit, quem mentiri fas non esset arbitrari. ideo ergo dominus nec seruos iam iurare praecepit, sed tales se instituere, ut sermonibus illorum fides habeatur. sacramentum enim iuris iurandi aut perfidia exigit aut fallacia inconstantis, ut, quia fallere homines solent, timore forte dei reuereantur; aut certe satis erit et qui fallitur, quia ex hoc offensam adquirit.
- appendix1.48a.1.1
Manifestum est holocaustis deum non delectari, sed pro satisfactione peccati gemitu et dolore cordis ueniam posse mereri. sacrificium autem testimonium peccati uoluit esse, ut se peccator per oblationem sacrificii confiteretur peccasse. remissio autem quo modo obtineretur, ipse alio loco ostendit dicens: frange esurienti panem tuum; si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui non despicies, aut certe: cor contritum et humiliatum deus non spernit. primum ergo confitendum delictum monuit, deinde quo modo ignosci possit ostendit. nam numquam pro manifesto delicto sacrificium mandauit, sed pro ignoratis, quia etiam cum nescit homo peccat et, cum se putat recte agere, intentione quadam delinquit. tale peccatum dixit per sacrificium posse purgari.
- appendix1.49a.1.1
Primum merito suo accepit spiritum prudentiae, postea uero quam mulieribus nimium coepit uti et per hoc peccare, si habuit spiritum sapientiae, regni merito habuit, sicut et Nabuchodonosor merito regni in camino Christum uidit.
- appendix1.50a.1.1
Non saluator opera dei celare debere dixit - nam alio loco: uade, inquit, et narra quanta tibi fecerit deus -, sed illorum testimonium refutauit aliquando et iactantiam pressit, ne uideretur, quod prudentibus absurdum est, ipse sibi ut seductor testimonium perhibere.
- appendix1.51a.1.1
Circumcisio signum est fidei Abrahae, ut, cum in filiis eius hoc signum uideretur, scirentur eius filii esse, qui deo credens hoc signum acceperat; praecepta autem sabbatorum et praeteritorum testimonio data sunt et futurorum quae haberent figuram. futuri enim sabbati, quod in aeternis dabit requiem, figura est hoc sabbatum, quod in hebdomadam impletam factum est; escarum autem lex non in primordio legis data est, sed cum duce perfidia dei uerbis et promissis fidem nollent dare, ad duritiam cordis sui acceperunt praecepta non bona, sicut dicit propheta Hieremias. id enim actum est, ut ceruix eorum premeretur ad profectum illorum —- superbis enim hominibus et contumacibus non debuit tota creatura subici —, postea autem misericordia dei ueniente reddita est libertas edendi, unde dicit Petrus apostolus: quid inponitis iugum super ceruicem fratrum, quod neque nos neque patres nostri potuimus portare?
- appendix1.52a.1
LII.
- appendix1.52a.2
LII = XXXVIII
- appendix1.53a.1
LIII.
- appendix1.53a.2
LIII = XXXVIIII
- appendix1.54a.1.1
Deum simul confusas substantias creasse scripturarum sensus declarat. permixtis utique tenebris hanc confusionem rerum, id est aera, aquam, terram tenebrosam, materiam dixit inui. sam, sicut in Genesi legitur: terra autem erat, inquit, inuisibilis et inconposita. ex hac ergo confusione creauit orbem instituto firmamento, ut intra ipsum aquis congregatis in unum habitatio fieret generi humano. distinctis enim et discretis substantiis in concauo domum habitabilem fecit.
- appendix1.55a.1
LV.
- appendix1.55a.2
LV. LVI = XL. XLI
- appendix2.1b.1
I.
- appendix2.1b.2
I = XLVIII.
- appendix2.2b.1
II.
- appendix2.2b.2
II = LXXXVII
- appendix2.3b.1.1
Congruum fuit annum domini acceptabilem, sicut dicit propheta, a quattuor uoluminibus uelut quattuor uicibus contineri. sicut enim annus quattuor temporibus euoluitur ita ut inuicem sui egeant, ita et gesta et dicta domini quattuor libris definita sunt, ita ut alter alterius indigeat; simul autem plenitudine. perfecta sunt. ut autem a quattuor scriptoribus ordinarentur, haec fuit causa, ut, quia temporum diuersa sunt nomina, euangeliorum quoque essent diuersa uocabula. et si qua uidentur in uerbis contraria, sensu tamen non discrepant per interpretationem aptam causae, sicut tempora, cum uideantur utique diuersa nomine, aere et cursu siderum, in effectu tamen eorum quae gignuntur non discrepant.
- appendix2.4b.1.1
Euangelium ordinatione colligitur magis quam tempore. Matheus ergo primus ponendus est, quia ab ipsa promissione sumpsit initium, id est ab Abraham, cui facta promissio est incarnationis domini nostri Iesu Christi. post hunc Lucas, quia incarnationem hanc quo modo facta est narrat. tertius Marcus, qui euangelium, quod praedicatum est a Christo, testatur in lege promissum. quartus autem Iohannes, quia hunc, qui promissus est Abrahae incarnandus et a Luca quem ad modum incarnatus est dictum est et a Marco euangelium eius iuxta Esaiae prophetiam praedicatum ostensum est, aperta uoce ostendit deum dicens: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum.
- appendix2.5b.1.1
Propterea sic coepit, ut prius de ipso diceret a promissione incarnationis eius genealogiam describens, sicut dicit apostolus: quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem. ideo dixit: liber generationis, quia ex multis et diuersis incarnatio Christi consistit, ut, quia ex uno diuersi esse coeperunt, de omnibus corpulentiam traheret, de Iudaeis et gentibus et de dignis et indignis, quia Ruth Moabitida fuit et Bethsabee ex moecha facta est uxor, ut omnium carnem ad se trahens ad unitatem illos genuinam reuocaret. idcirco autem: Iesu Christi filii Dauid ait, cum prior sit Abraham, quia specialiter Christus dicitur filius Dauid propter regnum, ut, sicut deus de deo, ita et rex de rege ortum caperet iuxta carnem. sic enim dictum est ad Dauid: de fructu uentris tui ponam super sedem tuam.
- appendix2.6b.1.1
Causae faciunt diuisiones et tempora; idcirco ab Abraham usque ad Dauid distinxit. prima enim pars causae ab Abraham usque ad Dauid est, quia Abraham pater fidei est et Dauid pater regni — Saul enim indignus effectus se ipsum regno priuauit —; a Dauid uero usque ad transmigrationem alia pars causae, in qua regnum amiserunt facti reprobi Iudaei; post transmigrationem autem Babylonis usque ad Christum tertia pars lamentationis et miseriae, captiuitatis et dispersionis illorum, quia, quamuis post transmigrationem Babylonis et septuaginta annorum tempus, quando a Cyro dimissi reuersi sunt ad sua, numquam tamen pausam uel requiem habuerunt. neque enim postea Iudaea regnare potuit, sed solliciti semper et peruagantes fuerunt. nam utique tempore natiuitatis Christi captiui fuerunt dicentes: nos non habemus regem nisi Caesarem. hac ergo causa Matheus tres gradus fecit generationis, ut et meritorum et causarum mutationes ostenderet a promissione facta usque ad Christum, anni autem tempora usque ad finem in unam gratiam permanere.
- appendix2.7b.1.1
Secundum numerum quadraginta et una generationes numerantur, iuxta rationem autem quadraginta et duae probantur.
- appendix2.7b.1.2
Iechonias autem in transmigratione genitus est, id est rex factus, sicut continetur in Paralipomenon, finem fecit secundae parti et, quia post transmigrationem remansit in regno permittente rege Nabuchodonosor, ab ipso incipit tertia pars, quae uenit usque ad Christum. ideoque bis conputatur, ut et concludat secundam partem et initiet tertiam Iechonias. sic enim habet: et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel. usque ad istum autem Salathiel regnauerunt qui sunt ex Iuda, sed quorum ex radice nascitur Ioseph. nam Iechonias primum filium habuit Asyr nomine, sed quoniam Ioseph per radicem Salathiel originem trahit, praetermisso Asyr Salathiel Iechoniae patri suo subiunctus est, ut ueniretur ad Ioseph, cui erat desponsata uirgo Maria. nam et post Iosiam Iechonias sequitur, sed quia per Ioachim patrem Iechoniae uenitur ad loseph, praetermisso eo, id est Ioachim, Iechoniam posuit, ut numerum quattuordecim generationum non egrederetur, et quia post Iechoniam Salathiel et filius eius, per quem oritur Ioseph.
- appendix2.8b.1
VIII.
- appendix2.8b.2
VIII = LXXXV
- appendix2.9b.1
VIIII.
- appendix2.9b.2
VIIII = XLVIIII
- appendix2.10b.1
X.
- appendix2.10b.2
X = L
- appendix2.11b.1
XI.
- appendix2.11b.2
XI = LIIII
- appendix2.12b.1
XII.
- appendix2.12b.2
XII = LII
← Previous · Next → — showing 701–800 of 931
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.