Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
- main.115.7.1
Si autem laudandus est bonus, quia quod naturae suae erat fecit, laudari debet et malus, quia et ipse similiter quod naturae suae erat gessit, ut unus quisque permanens in eo, quod factus est, laudetur, quia, si in quo factus est manens uituperabilis habetur, auctorem tangit uituperatio, qui talem nasci fecit, qui displiceret.
- main.115.8.1
Quodsi iure remunerandus est iustus et condemnandus iniustus, iam non naturae respondetur, sed uoluntati, quia natura libera est, uoluntas autem in causa est, quae sensibus accessus patitur et recessus, ut iniustus uidens coronari iustum, se autem damnari, sibi inputet, qui contra legem sensibus credens malum fecit, cum potuit facere bonum. numquid potest accusari sol, quia urit, aut aqua, quia infrigidat? aut numquid remuneranda est aqua, quia siti adfectos homines recreat, uel praemiis adficietur sol, quia reficit homines calore suo post frigorem? quod enim naturae suae est faciunt, unde nec condemnantur nec laudantur; aliud enim facere nesciunt.
- main.115.9.1
Sed quoniam non ita est, ut aestimant stellarum speculatores, ratio actuum probat. nemo enim inueniri potest, qui bene faciat semper aut male. tunc enim uideretur sic natus, ut bene ageret, si inreprehensibilis permaneret; et ita digne aestimaretur, ut esset malus, si in eo duraret ut male faceret semper. at cum et illum, quem bonum putas natum, aliquotiens uideas male agere et hunc, quem malum natum dicis, non numquam cernas facere bonum, quo modo hoc uerum probas, ut malus malus sit et bonus bonus, nisi quia hoc magis certissimum est, quia, ubi animum quis dederit, in eo proficit? nam et causae sunt, quae generant peccata, ut aut inuideat aut litiget aut inimicus existat.
- main.115.10.1
Illa autem, quae a lege prohibentur, non palam neque manifeste, sed occulte admittunt. quare, nisi quia reuerentur legem ? sin uero, ita ut adserunt, ad hoc nati essent ut male facerent, non quaererent latibula neque aliquam legi reuerentiam exhiberent, sed passim ea facerent, quae cogeret natura. sed cum uideas procurari peccatis et excogitari ubi possint latenter admitti — et loca enim et personas et tempora eligunt, ut mali propositi impleant uoluntatem —, simili modo etiam boni iudicio quodam bona opera sua decernunt, ut pro tempore et causa alicuius bonum suum distribuant, quod utique non iam naturae inputandum est, sed, quae in natura est, uoluntati. si autem naturale esset, cessaret iudicium.
- main.115.11.1
Nam si rem plenius discutiamus, qui nunc iusti sunt, iniustos illos prius fuisse ostendemus, data autem opera inmutati sunt. ipse etenim Abraham per fidem iustus factus legiturante ergo non fuit, quippe cum patre suo duce idola coluisse intellegatur - et Zacheus utique, cui post uulgarem uitam testimonium perhibet dominus, et uas electionis, qui istud etiam fatetur dicens: eramus et nos natura filii irae, sicut et ceteri. quia cedit uoluntas pro natura — ex uoluntate enim quis iudicatur, non ex natura —, sine dubio et omnes martyres et iustificati sunt boni, quia non fideles nati, sed renati sunt. et quantos scimus turpis uitae fuisse et prodigos cultores luxoriae, qui nunc continentes et sancti sunt! accedente enim timore dei uincuntur uitia, quae prius dominabantur.
- main.115.12.1
Quantum autem possit timor legis, hinc aduertamus. ante Iuliani edictum mulieres uiros suos dimittere nequibant accepta autem potestate coeperunt facere quod prius facere non poterant; coeperunt enim cottidie licenter uiros suos dimittere. ubi latuit fatum tantis temporibus? timore, credo, legis occultabat se. .
- main.115.13.1
Illud autem quo modo subintrauit, quod tradidit Moyses? dormientibus, credo, fatis. tanta enim tradita sunt illis seruanda et talia qualia nulla gens habet praecepta. et ne hoc aliquis ad plagam caeli referendum putet, in omnem prope orbem dispersi mandata legis suae custodiunt. haec praecepta contra fata sunt non enim fuerunt forte tribus milibus annis et -supra a constitutione mundi; postea autem data permanent usque ad finem. quod ergo tot milibus annis non fuit, quo modo coepit? stellarum enim cursus a constitutione mundi est..
- main.115.14.1
Et quid illud est, ut, cum tanta multitudo Iudaeorum sit per totum mundum, nemo inmutetur ex his ut fiat gentilis, cum uideamus ex paganis, licet raro, fieri Iudaeos? ecce, quantum pertinet ad ritum Iudaeorum, exclusum est fatum, quia et extra fatum esse coeperunt et in eo permanent.
- main.115.15.1
Quid uidetur de Sodoma et Gomorra, quorum qualis fuerit exitus, uindictae obtutibus adiacet? sic fuit, ut omnes spurcitiae infamia adspersi diuino igne consumi mererentur. in cataclismo omnes unius fati fuerunt, ut una morte et eodem tempore cuncti perirent excepta domo Noe. et omnis exercitus Pharaonis uno decreto natus dicetur, ut ineptus error matheseos uindicetur, quia demersi sunt in Rubrum Mare cum suo rege? et alia quanta exempla sunt, quae praetermittimus, quia ad satisfactionem sufficiunt duo exempla, quanto magis tria!
- main.115.16.1
Nam et cunctae gentes diuersa habent instituta et, quod alibi licet, hic non licet et iterum, quod hic licet, alibi non licet. hic enim in urbe Roma et finibus eius, quae sacratissima appellatur, licet mulieribus uiros suos dimittere, cum cautum sit in lege diuina, ne quidem uiri ut hac potestate uterentur, excepta fornicationis causa. ecce in hac re meliores sunt barbari! quod et hic seruari posse non inpossibile est, quia prius seruatum docetur. mutatum est ergo fatum, quia coepit licere, quod ante prohibitum erat.
- main.115.17.1
Et eunuchos in regno Romano fieri non licet, apud alios licet quia autem et hic possent fieri, in absoluto est; nam factum, licet occulte, probatur. si autem cessaret timor, publice fieret. metus ergo prohibet fatum; uincitur enim, si, quod uult facere, non facit.
- main.115.18.1
Et Persae mulierum more inaures habent, quod hic inhonestum et inlicitum est, quia autem et hic possit fieri, testantur antestites Matris, quae appellatur Magna — et re uera magna fuit, sed meretrix; sed in eo distat, quia isti cinedi sunt, illi uiri — et quid dicemus? in omni orbe terrarum hi soli hoc fato nascuntur, ut abscisi in mulieres transformentur, ut in toto mundo isti pauculi inueniantur, quos constat miseros circumueniri et promissis praemiis ad hunc dolorem et dedecus cogi? si autem ad hoc nati essent, non cogerentur.
- main.115.19.1
Persae licitum habent cum filiabus suis conuenire, quod et hic fieri posse ostenditur, per id quod a quibusdam factum probatur. sed quia uindicta interuenit, metu correpti sunt, ne facerent, quod potest fieri, sed non licet. omne enim, quod prohibetur, ideo prohibetur, ne, quia potest fieri, fiat; si autem fati esset, non posset fieri neque prohiberetur. nam si non est fati et prohibetur, posse fieri quod fati non est significatur. et quae prudentia est prohibere quod non potest fieri? aliquis prohibeat, ne quis de urbe Roma transuolet in Hispaniam, aut ne quis umeris montem transferat? illa autem, quae possunt fieri, cum non debeant, prohibentur.
- main.115.20.1
Mos Maurorum est, ut inaures etiam in naribus habeant feminae. numquid fati est? si fati esset, huc translatae sic manerent, quia, si fatum est, unus quisque secum habet fatum suum; sed quia non est fati, omnes inde hic inmutantur uidentes turpe istic uideri, quod illic decorum putatur.
- main.115.21.1
Certe apud omnes gentes numerus numerus est et terra terra est et aqua aqua est et aer aer est et ignis ignis est. numquid potest alicubi repperiri terra, quae non arida sit, aut aer, qui palpabilis sit, aut aqua, quae non fluxa aut frigida sit, uel ignis, qui frigidus sit? sic ubique Iuppiter Iuppiter est et Saturnus Saturnus est et Uenus Uenus est; eodem modo et cetera signa. ars enim ista una ratione ubique tractatur.
- main.115.22.1
Sed, quia apud omnes gentes instituta manent non fatorum ratione, quae ubique una est, sicut tractant, sed hominum excogitatione — quidquid enim alicui, qui primus putatus est apud suos, ratione dignum uisum est et aptum decori, statuit quibus praeerat —, inde una quaeque regio uel gens propria habet quae seruet, sicut Solon et Licurgus multa statuerant, quae a Graecis legis more seruarentur, quae paulatim deficiente regno eorum oblitterata sunt.
- main.115.23.1
Nam regibus Iudaeorum mulae placuerunt ad sessum; Romanorum autem non mulae, sed equi; Garamantis autem, qui supra Tripolim Afrorum sunt, regibus tauri placent ad sessum; Persarum uero reges in lectulis feruntur — nam ueteres reges Persarum nec uidebantur a populis —; et reges Madiam caipelis delectantur ad sessum, ita ut colla illorum aureis exornent torquibus; et per Africam asinis magis uolunt sedere quam equis. -.
- main.115.24.1
Cum omnia ubique sint, non tamen omnibus omnia gratiosa sunt, quia unus quisque eligit, quid magis apud illum habeat gratiam. nam et nobis ipsis diuersa uoluntas est et in uestibus et in cibis et in cetero usu et in ipsa sententia. quod ne fati dicatur - quia multorum diuersa adserunt fata — haec res prohibet, quia frequenter mutatur in nobis uoluntas. quod enim diu amamus, postea despicimus et diligere incipimus, . quod prius non libenter habebamus, et facta consuetudine inmutati manemus.
- main.115.25.1
Ordinem autem sic dicunt esse fatorum, ut sit quid quibus efficiant temporibus per interualla recurrentia pristina, ut puta quod hodie faciunt, iterum faciant post tempus.. non enim in uno dicuntur manere; nam per disciplinam et consuetudinem uincuntur.
- main.115.26.1
Mulieribus etenim Romanorum multis temporibus uini usus incognitus fuit. disciplina enim facta consuetudine confirmauit sensum suum, ut retineret quod prodesse didicerat. numquid illis temporibus haec fata fuerunt et postea mortua sunt, ut cessaret res bene inuenta? sed non fata hoc, sed disciplina inuenerat. adubi autem recessum est a consuetudine, periit disciplina.
- main.115.27.1
Et ueteres Romanorum tantae continentiae fuerunt, ut etiam oblata munera refutarent bonam famam diuitias arbitrantes et uirtutem uoluptatibus praeponentes. et his fatis successum est aut obierunt; sed non fati fuit, sed disciplinae, quae etiam ipsius fati pedagogus est. quo modo enim posset fati esse, quod neque ante tempus habuit neque nunc habet?
- main.115.28.1
Et quid est, nescio, ut tantam inuidiam fato faciant, ut in omnibus gestis ipsum dicant auctorem, cum sit et non sit? ubi enim disciplina est, non est et, ubi consuetudo est, non est et, ubi casus est, non est. ubi autem uidetur esse, timore legis uincitur; et libido enim metu conpescitur et quaestus pecuniae propter deum promerendum repudiatur. in hac ergo parte negari non potest, quia non potest non esse, quod uincitur, et tamen recte potest dici et in eo ipso non esse, quia caret auctoritate, quod uincitur.-
- main.115.29.1
Itaque dei legem qui sequitur et consuetudinem tenet bonae uitae, huic cedunt omnia quae dicuntur fata. tantum enim potest consuetudo, ut etiam bestias mitiget. nam male uiuere uolentes ipsi sibi fata constituunt. per luxoriam enim et uoluptatem fit intemperantia et inquietudo, quae parit incontinentiam et iracundiam. et scientes istud poena dignum, ut inmuues se faciant, pudorem passi fatis hoc adscribunt, cum de hac re cogitantibus adiutorium faciant demones: qui ad hoc stant, ut male cogitantibus tribuant effectum, istos fata appellant non intellegentes, quia sunt hominis inimici.
- main.115.30.1
Nam si per sensus non subintrarent peccata ad animam, sed de intus nascerentur, recte omne, quod delinquitur, lato... rum esse diceretur. at cum uideant autem per uisum et auditum et per reliquos sensus nasci concupiscentiam peccatorum adiutantibus inimicis, qui suggerunt faciendum. quod contrarium est et non putatur, quamdiu fiat — dulce enim uidetur, cum fit aut antequam fiat; perfectum autem apparet esse amarum —, quid fatis inputant?
- main.115.31.1
Quia autem potest uinci, hinc aduertimus. cogitantibus etenim nobis et de aliqua re sollicitis silent inimici et conquiescit libido; non enim possunt suggerere occupatis nobis. numquid aliquis ad aliquam rem alicui dedito aliud suggerit? non facit sciens aut non se audiri aut aporiari quasi inportune suggerentem. ita et inimici, quos constat esse demones; hi sunt enim dii paganorum, qui, si uiderint diuinis rebus nos occupatos, non se ingerunt ad contraria suggerenda, sed in insidiis sunt quaerentes occasionem, qua se inmergant.
- main.115.32.1
Munimenta ergo sunt animorum meditatio assidua legis dei et operatio, quia, si otiosos nos uiderint a rebus diuinis, exsuscitantur ad sollicitandos nos. ipsi sunt enim qui per carnem et sanguinem seminant concupiscentias. quamuis enim habeat caro proprium motum originis suae, quia non est otiosa carnalis natiuitas, tamen in hac re accedit ad necem hominum adiutorium demonum.
- main.115.33.1
Diuersa enim sunt demonia et disparem habentia uoluntatem. quaedam autem sunt, quae, cum perturbant animos, elidunt corpora; quaedam uero admiscentia se sanguini generant animis desideria; alia autem cordi hominis se copulantia suggerunt cum blanditiis contraria; nonnulla autem sunt, quae sola corpora obligant infirmitatibus, sicut et illam filiam Abrahae, quam dominus curauit.
- main.115.34.1
Haec omnia ignorantes pagani fatum appellant, cum diuersae sint causae et ista ab inimicis procurentur, ut quacumque ex causa inretitus homo subiciatur passionibus. sedfatum bonum appellant, cum bene temperata sunt corpora aut affabilitate commendantur habentia gratiam quandam; malum autem fatum esse, si plus caloris habeat aut umoris, aut si non sit aspersus gratia, sed magis ad detrimenta paratus, quos infortunatos uocant.
- main.115.35.1
Fac uera esse. uidemus enim haec etiam in animalibus, ut plus habeant caloris; sed animalia non sunt rationabilia sicut homo, ut possint adhibita cura corpus suum temperare. ideo enim imperator est corporis animus, ut gubernet eum retinaculis legis diuinae. ea enim, quae siue inpulsu carnis siue ab inimico suggeruntur, non esse utilia lex ostendit diuina, quam ideo adiutorio dedit deus, ut dictantem inimicum mala quasi bona respicientes legis praecepta intellegamus illum esse seductorem, quia aliud suadet quam docet lex.
- main.115.36.1
Sic ergo frenatur corpus, ut, quia feruet, minus illi detur et a deliciis retineatur. sicut enim corpus febricitans si accipiat escam aut potum, increscit illi calor, ita et huius modi corpora, quae sanguinis feruore uruntur, uehementius exardescent, nisi fuerint gubernata. igni enim si non des escam, sopitur.
- main.115.37.1
Animi est ducere corpus; si autem dimiserit eum, ut eat quo uult, praecipitat eum, sicut equus frenosus neclegentem sessorem. et quia corporis feruor plus exardescit agentibus inimicis ad deceptionem animae, quia non corpus desiderat, sed calore suo generat animae desideria, dei nostri tuitio imploranda est ad tutelam, ut prohibeat eos — quia non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates —, quibus amotis facile erit carnis et sanguinis motum conprimere. extinguitur, enim incendium, si desit materia per quam uiuat.
- main.115.38.1
Illis autem eueniunt quae a mathematicis. dicuntur, qui credunt futurum quod dicunt. id enim agitur subtilitate demaniorum, ut ea efficiant, quae antestites illorum dixerint futura, ne falsi detecti prodantur. circa eos uero, qui responsis illorum non commodant fidem, non praeualet effectus eorum, quia neque ipsi tam intenti sunt, ut satisfaciant eis, qui illis non credunt, neque patitur deus facere illos per quod seducantur fidentes de deo et non credentes diabolo. omnia enim sic deus constituit, ut secundum unius cuiusque fidem eueniat ei, ut arbitrium liberum maneat uoluntatis. ac per hoc qui deo credit ad auxilium eius confugiens, nibil ei poterit praeualere; certus est enim in potestate eius esse, quae fecit, et non audere contra eum, quem uidet deum communem habere propitium.
- main.115.39.1
Certe deus fecit mundum et solem et lunam et stellas creauit constituens eis cursus, quibus gubernatur genus hominum. numquid non habet potestatem imperare illis. ut aliquando aliud faciant, quam decretum habent? sic enim ea condidit, ut uoluntati eius subiaceant et tunc demum cursus decretos exsequantur, si aliud minime fuerit praeceptum: ut, si rogatus ab his fuerit quibus ministrant, per id quod aut inportunae sint pluuiae aut nimia siccitate steriles fructus appareant, iubeat temperari tempus aut, si forte, ut adsolet, irato. deo uiuant homines, dum per luxoriam et uanitatem oberrantes non faciunt quod placet deo, diutissime suspensa pluuia, ut factum legimus sub Helia et Heliseo, famem excitet super terram, satisfactione placatus adnuat, ut imbres iungent aridam.
- main.115.40.1
Eodem enim modo ratio. mundi est, ut imperium sae* culare. quo modo enim quidam pressi a rectoribus prouinciarum ad auxilium imperatorum decurrunt ut erigantur, ita et homines, si aduersa sibi uiderint tempora, supplices se praebeant deo, in cuius potestate sunt omnia.
- main.115.41.1
Sed hoc mathematicis non uidetur. aliud enim fieri inquiunt non posse, quam ut sidera decretas sibi impleant causas; et neque reuocari neque ad aliud inpelli possunt, sed semel statuta seruant officia. haec mathematicorum. adseueratio est, ut dicant fata inmutari non posse neque precibus aliquid impetrari, quia semel deum dicunt statuisse totius mundi rationem et ministris sideribus tradidisse, quae neque retro neque ante ferri possunt.
- main.115.42.1
Hic est error mathematicorum, quo etiam deum pulsant. per hanc enim adseuerationem negant, aliquid posse fieri extra ordinem mundi, ut omnia, quae in mundo a deo facta leguntur, si a mundi lege discordant, negent credenda, illa autem asserant, quae iuxta statuta mundi facta dicuntur, ut neque. uirgo peperisse dicatur neque uirga Aaron floruisse et fructum adtulisse neque Sarra anus peperisse. haec enim mundi ratio non habet, quia extra mundi ordinem a deo facta leguntur. et quid mirum, si auctor mundi fecit quod non potest mundus?
- main.115.43.1
\'Sed transgressus uidetur\', aiunt, \'rationem quam statuit, ut aliter ipse fecisse dicatur, quam mundo decreuit\'. age uero, mundo legem statuit faciendi aut generandi: numquid sibi? et humilitas eius erat, si sic faceret, sicut ab eo conditus mundus. et unde ab eo factum intellegeretur, si mundi lege fecisset quod fecit? ut autem intellegeretur a deo factum, non a mundo, alio ordine factum est.
- main.115.44.1
Certe soli decreuit ut incessabiliter impleat statuta spatia nec habeat licentiam standi: numquid, quia hanc legem ei statuit, nec ipsi licebit statuere illum?
- main.115.45.1
Certe iudicibus statutum est, ne liceat illis in reum datam sententiam reuocare: numquid et ipse imperator sub hac erit lege? nam ipsi soli licet reuocare sententiam et reo mortis ignoscere: quanto magis deo licere debet, quod mundo concedi non debuit, quia creatoris sui est famulus! denique mundus per legem sibi traditam occidere potest, uiuificare non potest. per intemperantiam caecum creare potest, oculos illi reformare non potest; inbecillem et aegrum facere potest, curare illum non potest, hoc enim deus sibi reseruauit, unde appareat eum omnium esse dominum. ad subruendum enim fatum pertinet, quia mortui resurrexerunt, caeco nato oculi reformati sunt, aegri et paralitici confirmati sunt et cetera, quae facta sunt talia, ut confugientibus ad deum, si quid fati esse potest, inpedimentum adferre non possit. dicit enim Iohannes apostolus: maior est, inquit, qui in uobis est, quam qui in hoc mundo.
- main.115.46.1
Rogatus enim deus etiam quae statuit amouet. nam utique statuit in peccatores uindicandum et tamen deprecantibus ignoscit, quia ipsi soli licet ligare et soluere. unde cum soli statio concessa non sit, sub Iesu Naue iussus est stare et oboediuit eius imperio, contra id quod sibi in ratione mundi fuerat praeceptum. sub Ezechia autem amplius factum legitur, quia, ut Ezechias, quod sibi promissum erat, uerum esse non dubitaret, signum tale accepit, quod nouum esset et humanis auribus inauditum. non enim, sicut prius, soli iussum est ut staret, sed ut reuerteretur retro, quod uidens Ezechias certum haberet posse sibi eum quindecim annos addere ad uitam. qui de nona hora fecerat sextam. et quia contra mathematicos est quod Ezechiae concessum est — negant enim posse addi ad uitam —, signum iterum in hac re, quod contra mathematicos esset, accepit. inpossibile enim asserunt aliud astra facere quam habent constitutum.
- main.115.47.1
Certe fati esse dicunt seruum habere aut non habere. esto. ab initio mundi haec fata ubi fuerunt? usque ad diluuium enim et infra multa serie annorum transacta non fuit haec condicio seruitutis. aut numquid ex Nini temporibus haec fata coeperunt, qui primus dicitur finitimis bella inferre coepisse et captos facere seruituti obnoxios P uides ergo postea hoc inuentum et non esse fati, sed actus demonum, quia, si fati fuisset, ab initio mundi fuisset. ipsa enim sunt sidera, quae facta sunt in initio, et in eo manet cursus eorum.
- main.115.48.1
Et antea uita hominum agrestis erat nec diuitiis studebatur: quo modo nunc astrologi per astra dicunt diuites et, pauperes fieri? numquid mutata sunt astra, aut uersutia et praestigium est satanae, ut ea per stellas dicat fieri, quae angelis suis ministris operatur? accedente enim tempore, quo interitus ei adpropinquat, maiora adinuenit, per quae peccetur.
- main.115.49.1
Ecce scimus fame laborasse Italiam et Africam, Siciliam et Sardiniam: dicant mathematici, si omnes hi unum fatum habuerunt, cum inter centum nec duorum sibi fata conuenire posse dicantur. erubescant et taceant et deo subplices manus tendant, in cuius potestate sunt omnia. sed in hoc forte subreptum est fatis: quid dicemus de Pannonia, quae sic erasa est, ut remedium habere non possit?.
- main.115.50.1
0 infirmitas eorum, qui fide pendula Christianos se profitentur! dum enim de promissis dubitant, nec de his quae facta sunt cogitant. si enim ea quae a profetis et apostolis gesta sunt considerarent, numquam fabulas mathematicorum admitterent. scirent enim omnia in dei esse potestate nec terrerentur, quando bonis mala accidunt, quia in futuro iudicio remunerabuntur, memores apostoli dicentis: quia per tribulationes, inquit, oportet nos intrare in regnum dei. contentus enim et dei sui exspectans iudicium remuneratus etiam uindicabitur. si enim in praesenti uindicari desiderat aut omni auiditate praesentibus frui copiis, dubitat de promissa uita ac per hoc in futuro inter perfidos deputatus poena dignus habebitur. mundum enim deus propter exercitium fecit et omnibus copiis honestauit duas causas proponens, praesentem et futuram, caelestem et terrenam, ut ad probationem essent hominum, ut qui spreta futura uita praesentem elegeret carni deputaretur, qui uero praesenti futuram anteponeret spiritalibus dignus haberetur, et qui iniuste pressus potentia iniustorum querellas deo deponeret uel reseruaret in futuro iudicio releuatus spiritali gloria honoraretur. unde nullus sanctorum in mundo gloriosus apparuit neque praesentes dilexit delicias. hinc apostolus: habentes, inquit, uictum et uestimentum his contenti simus. sed queritur Christianus et dolet, si quis felix uideatur in saeculo, cum Christianorum dignitas et felicitas non in terris promissa sit, sed in caelis: quo modo ergo Christianum se dicit, qui non illic gloriari uult, ubi promissum est, sed hic, ubi prohibitum est? si enim expediret praesentibus frui, non utique haec contemnentibus caelestia promitterentur.
- main.115.51.1
Qua igitur spe Christiani mathematicis aures commodant, cum audiant Iohannem apostolum clamantem et dicentem: nolite diligere hunc mundum neque ea, quae in mundo sunt? itaque si haec sunt fidei uel legis nostrae praecepta, ne mundus diligatur neque ea, quae in mundo sunt, quid est ut quidam nostrum querantur contristati de aliorum felicitate quae est in mundo, quae apud deum forte infelicitas est, cum magis gaudere deberent, quia non illis mundus praestat, per quae obligati teneantur humanis rebus obnoxii?
- main.115.52.1
Felicitas enim ista securitatis facultate accepta diuinorum caret sollicitudine. indiligens enim sit necesse est circa diuina oracula, qui omnibus necessariis refertus, unde sit sollicitus, non habet. alia enim sollicitudine incipere solent laborare huius modi, ut amplificentur in saeculo, quod sine peccato non potest fieri. si propius autem aspiciatur, uidebitur inimicus magis illorum esse mundus, quos beatos dicitur facere, uix enim aliquis illorum caelestia cogitat.
- main.115.53.1
Gaudendum ergo Christianis est, dum recte conuersantes premuntur in saeculo. hic enim uicit saeculum, qui contentus quo modo illi euenerit in saeculo deo suo gratias agit, a quo, si qua hic denegata uidentur temporalia, reddi speret aeterna. ut quid enim deus futurum iudicium statuit, nisi ut qui iniuste deprimuntur ad tempus, in uita aeterna (exaltentur) conpressis his, qui per potentiam contemnentes aut non credentes futurum dei iudicium inpunitatem esse scelerum arbitrati sunt?
- main.115.54.1
Sed fatorum adsertores negant futurum iudicium. si enim nascuntur qui boni sint et e contra qui mali sint, quid laudas aut accusas, quando neque bonus congressus laborauit, ut uinceret, neque malus neclegens fuit, ut perderet? istas quidem inter priuatos fabulas uenditant. nam iudiciis oblati peccatores numquam ausi - sunt crimina sua fatis excusare, sed semet ipsos reos confitentes iure se sententiam excipere non negant. itaque legis auctoritas rationem calcat fatorum ita, ut ne nominari quidem possit, cum se commouerit lex.
- main.115.55.1
Quo modo autem euasuros se in perpetuum credunt, qui nequiter uersati legis seueritatem studio quodam ad tempus effugiunt non cogitantes auctorem legis hinc dissimulare non posse? nam hic imago legis est, illic ueritas, et qui inludit imaginem, ueritatem inludere non potest. numquid est aliquis locus sine deo aut aliquis manus eius effugiat? putant autem blandientes sibi, quia qui hic euadit iam securus sit. et quo modo hoc iustum aestimant, ut aliis in talibus causis damnatis isti euadant?
- main.115.56.1
Certe deus mundum constituit et qua lege uteretur ostendit. diligens enim opus suum ostendit ei uiam, qua itur ad uitam, ordinatis quibus ducibus uterentur, quia est et uia quae ducit ad mortem. numquid non ergo requirere debet, si hi, quos ministros regni sui posuit, eo iure, quo constituit, populum eius gubernarunt, aut si populus edictum eius suscepit, ut et ministri fideles inuenti laude digni sint aut infideles poenis subditi, similiter et populus lege seruata laudetur aut contempta damnetur? hoc iustum est, hoc causa ex?oscit.
- main.115.57.1
Quo modo ergo quibusdam displicet futurum iudicium credere? sed hoc mathematicorum inuenit amentia. quo modo enim possent futurum accipere iudicium, qui praesenti repugnant, quia iudicium in natiuitate esse contendunt? et quia ueritas, cum putatur premi, resurgit, ipsi, qui quodam iudicio naturali bonos et malos non fieri, sed adserunt nasci, peccantibus retribuunt nec patiuntur inulta esse peccata. uirgis enim pistrino uinculis intus corripiunt, quos foris inemendabiles adserunt natos. aliquis prudentium corripit quem scit emendari non posse? quod quidem aut stulti est aut iniqui.
- main.115.58.1
Sed ne hoc ipsum fato dicant fieri, quia qui sub fato est non facit quod uult, ut etiam ipsi naturale habeant ut uindicent in eos, quos sciunt inconuertibiles manere naturaliter, et uere, quia sic dicendum est, ut quidquid fati esse dicitur stultitiae deputetur. quam enim stultum est ut* cum dicant aliquem malum natum, nec illum bonum probent quem adserant bonum natum! quo modo enim potest bonus iudicari, qui rem iniquam facere deprehenditur? quid enim tam iniquum, quam ut caedatur, qui negatur aliud potuisse facere quam fecit?
- main.115.59.1
Et si omnia fato fiunt, quo modo lex subintrauit, quae non sinat fieri quod fati est? si enim tollatur lex, passim publice inlicita fient nec potentes poterunt ferri nec erit libertas, quia et qui nunc non cogitat malum sublato timore incipiet malus esse. denique legimus legem malorum causa datam.
- main.115.60.1
Sed et hoc ipsum fati forte fuit, ut lex daretur. et qua ratione fata subsistunt, si generant a quo destruantur, quia quod fati est contra dixit lex fieri debere? carent ergo ratione, si contraria sibi generant, et iniqua sunt, quia nasci faciunt homines ad damnationem, et si iniqua sunt, auctoritatem habere non debent, quia omne iniquum punitioni obnoxium est. ,
- main.115.61.1
Aut ne forte legem nihil prodesse dicant, quia qui sic natus est, ut malus sit, per legem non potest inmutari? quod si est, superflue lex data est; et quo modo fata rem superfluam nasci fecerunt, quia \'nihil sine fato\'? itaque fata et pro se et contra se faciunt. quod si ita est, stare non potest quod per inconstantiam rationis non tenet firmitatem.
- main.115.62.1
Sed ne propter hoc legem fata esse uoluerunt, ut quos malos fata faciunt nasci a lege damnentur, ut conueniat fatis et legi ad horum punitionem? ad hoc quid erit quod dicatur, nisi quia et leges et fata proprio iudicio condemnari merentur, si pari iniustitia hoc elaborant, ut occidantur qui non sponte, sed fatis agentibus mala fecerunt? ad haec lex contra dicit, quia fata propria professione damnanda sunt. non enim negant eos qui mali sunt fati esse quod mali sunt. lex autem usque adeo aduersa est fatis, ut neget malos fati esse quod mali sunt, sed uoluntatis illorum; quam ob rem reos illos rite constituet. nihil ergo legi et fatis commune est, quando a lege negatur quod a fatis adseritur.
- main.115.63.1
Qua autem ratione nati dicentur, qui mathematicos urbe Roma prohibuerunt, quod ius seruatum non ignoratur et certe pagani fuerunt? quo modo fato fiunt quae contra fatum sunt? sed si est fatum, non facit contra se: isti non habent fatum, qui faciunt contra fatum, et si hi non habent fatum, non est fatum.
- main.115.64.1
(Sed est\', inquiunt, \'fatum uni cuique praestans qua morte moriatur\'. quod si ita est, non est accusandus homicida. nam et duplici genere se defendet, quia et ipse fatis agentibus hoc fecit et ille agentibus fatis occisus est. sed inter haec lex pulsatur, quia punit oblatum homicidam. simili quoque modo nascitur qui adulter sit et quae adultera et cui fiat adulterium. quod si et hoc sic se habet, etiam nunc lex tangitur, quae punit adulteros, quod si uere fati esset, etiam ille puniendus erat, qui tale habet fatum, ut adulterium patiatur. et ipse enim particeps inuenitur, quia fatum eius admisit ut fieret adulterium. aequum ergo erat ut aut simul damnarentur aut simul absoluerentur; inter haec iniusta lex uidetur.
- main.115.65.1
Ideoque si a deo sunt fata, lex non erit dei, quia hoc non solum deo, sed nec prudenti conuenit homini id damnare quod fecit. sed quoniam nemo umquam contra legem ausus est dicere uel a deo hanc esse negare, fata ex deo dici esse non poterunt, quia ista deus punit per legem. quando enim damnatur quod fit inpellentibus fatis, sine dubio fata damnantur.
- main.115.66.1
\'Sed animae\', aiunt, \'malae ad hoc nascuntur, ut male faciant\'. esto. sed non deberent tali fato nasci innocentes, ut ab his possent occidi. si enim illae malae animae essent, nasci non deberent, sed puniri, ne occiderent innocentes. sed non animae, quas malas fingunt, innocentes occidunt, sed fata, quae sic faciunt nasci homines, ut occidantur. ac per hoc non animae, sed iniqua sunt fata et, si iniqua sunt, a deo non sunt: ergo a diabolo sunt simul cum illo damnanda.
- main.115.67.1
Et quoniam decernere dicuntur singulis, quo modo moriantur, aut ferro aut laqueo aut praecipitio aut naufragio uel aliter, multis eadem praestant. nemo enim potest solus ab omnium fatis discrepare. quod si quis inuentus fuerit discrepare, iam non est fati, sed euentus; et si in unius morte euentus est, erit et in multorum et iam non erit fati. Anaxagoras in pilam coniectus iussu regis contusus expirauit, quod contigit nulli hominum. et Sisarae regi allofylorum mulier palum in tempora fixit et ita reddidit spiritum. hoc modo nemo est mortuus. et antea cruci homines figebantur, quod postea edicto prohibitum manet. si fati erat, quo modo desiit? quando enim quod fati est prohibetur et non fit, uin. citur fatum. aut si non erat fati, non fato homines cruci fige. bantur, sed iudicio legis. et ita est ut non fato homines damnentur, sed conuicti malis operibus suis. :..
- main.115.68.1
Apud Etruscos natus dicitur quidam tam formosus facie, qualis numquam fuit, et quia uir bonus erat, ne cui in suspicionem ueniret, quia etiam honestarum mulierum oculos inlicebat, faciem sibi septem plagis uulnerauit, ut pulcritudinem, quae ab omnibus desideratur, damnaret. ecce quo modo, si fata sunt, superata sunt! sed forte dicatur: \'naturae fuit ut formosus nasceretur, fati uero, ut species eius uulneraretur). quod si ita est, iam non nascitur fatum, sed accidens causa est; et si accidens res est, non erit fati, sed consilii aut certe euentus, quantum ad reliquas pertinet partes.
- main.115.69.1
Nam quid aliud est uincere fatum, nisi inmutare naturam? quod si a deo utique esset, nec inmutari posset nec uinci. legitur namque cautum in quodam iuris libello aliquando mulierem quinque peperisse: quo modo subreptum est fatis, ut huic soli hoc natura decerneret, quod non erat fati? quod ei fati fuisset, aliquantae hac sorte oneratae fuissent. et cum quidam ad peregrina loca proficisceretur, uxorem suam amico, quem fidelem sciuit, commendauit, non utique puero, sed maturae aetatis, qui, ut diligentior custos eius esset, abscidit se, ut cum ea sine cuiusquam suspicione caute dormiret. quid putamus: fati fuisse aut consilii? sed quo modo fati fuit quod contrarium est? qui uincit enim quod natum in eo est, hic inanit fatum.
- main.115.70.1
Et in studiis certe fatorum uertitur causa, ut sciat quis aliquid aut non possit conprehendere. omnes ergo senatores unum habent fatum — nullus enim senatorum sine litteris est — et gentes, quae sine litteris sunt, unum habent fatum et omnes serui unius sunt fati; nemo enim seruorum est senator.
- main.115.71.1
Sed si quod nascitur dicitis fatum, quidquid accesserit extra fatum erit. aut si quod accedit ex fato uenit, quare per laborem uenit? tunc enim fati diceretur, si inuito homini eueniret. quod enim imminet sine prouidentia, fatorum dicitur; quod enim excogitatur et diu pensitatur et exercitiis mediis adquiritur, cur fati esse dicatur?
- main.115.72.1
Eunuchus aliquis natus est, alii fiunt: ubi erit fatum? in illo, credo, qui natus est; qui fiunt, quid dicendum de his est? diuersum est enim. aut si hi fato facti eunuchi sunt, ille contra fatum natus est eunuchus. et quare tam raro eunuchus nascitur, ut incredulum uideatur? quaedam fuit mulier in urbe Roma, quam constat undecim maritos habuisse, et alius uir, qui duodecim habuit uxores: quae fata sunt, quae his hoc decreuerunt? nam tempore imperatoris Constantii manifestum est puellam in parte Campaniae inmutatam in masculum et Romam perductum: quae hoc fata fecerunt? alia, ut opinor, quae uos nescitis..
- main.115.73.1
0 si de hoc nomine taceretis et aliqua euentui et casibus remitteretis, quaedam prouidentiae concederetis! nam tantum potest uirtus et industria animorum, ut non solum naturae resistat, uerum etiam se ipsam emendet aut inemendet, quia habet iudicium sui.
- main.115.74.1
Traduntur enim mulieres Scytarum, quae Amazonae dictae sunt, quia, cum uiri earum occupati bello longinquo diu abessent, propter sobolem seruis se miscuisse et omnem marem natum necauisse relictis feminis ita, ut nulla lanificio operam daret, sed ab ineunte aetate palestra et armis inbuerentur. harum tanta uirtus et industria in rebus gestis fuit, ut per multam annorum seriem regnantes nonnullas gentes subigerent Asiamque omnem sub tributo ponentes. quid ad haec poterit dici? numquid haec fati fuerunt, quae per tot annos sic gesta sunt, ut omnia, quae tati putantur esse. inanirent? primum ut contra naturam mulieres spretis uiris regnarent; deinde quod seruis mixtae sunt propriis; tertio ut omnes nati masculi necarentur, feminae uiuificarentur tanta eas prosperitate secuta, ut sine uiris regnum coeptum magnis copiis et temporibus propagarent. certe hoc factum a mundi constitutione est numquam, nisi in Scytia tantum: ne forte dicerent, quia, cum mundus innouatur post annos mille quadringentos sexaginta, sic haec ueniunt, quippe cum mundus iam sexto millesimo anno agitur.
- main.115.75.1
t quamdiu quod imitatus quis fuerit facit. nam M. Crassus (Agelatus) dictus est, quia semel traditur in uita risisse; et C. Iunius (Brutus) est cognominatus, quia sagaci consilio stultum se simulauit, ne a Superbo rege propter pecuniae suae magnitudinem occideretur; et temporibus Constantini morionem se XXX annis finxit, qui Samsucius uocabatur, ut imperatorem, sicut ipse postea dixit, a taediis suis auocaret. ubi est ratio fatorum, quando unus quisque quod uult facit? exclusa est.
- main.115.76.1
Illud autem quale est, quod fatorum adsertores subplicationibus sunt deuoti, cum sint his aduersae? nam et annos suos commendant et de nuptiis et de profectione quaerunt et de emptionibus et de dignitatibus. quod si fati est, quid oras, quid supplicas, quod etiam te inuito futu rum est? \'sed quaero\', inquit, \'si debeam emere\'. ergo non in fato consistit quod tunc facere debere te dicis, si didiceris expedire. nam si fati est, frustra quaeris, quod, uelis nolis, quaeras non quaeras, facturus es.
- main.115.77.1
Quia autem nec apud eos ipsos fixa est ista adseueratio, idcirco incerti temptant, ne aliud uerum inueniant quam tractaut. sed prudentiores qui inter eos uidentur: 'non propter fata\' inquiunt, \'supplicamus, cum ea minime inmutari sciamus, sed horum causa, quae iuxta fata sunt, ne faciant nobis aliquid aduersum). age uero, si nescio quis bonum fatum habeat et iuxta se sit aliquid quod uideatur contrarium, quid poterit esse, cum fatum bonum inmutari negetur, sicut et malum? certe hoc, quod iuxta fatum est, ne noceat supplicatur — nocebit enim nisi fuerit supplicatum —: quo modo ergo illud fatum inmutari negatur, quando hoc, quod uicinum est, timetur? nec enim hoc timeretur, nisi illud inmutari posse crederetur. sed quia in eo magis causa consistit, ne fatum mutari dicatis, sine dubio sine causa supplicatis.
- main.115.78.1
Uidete autem ne et hoc fati sit quod supplicatis, quia sine sale solet esse quidquid fato adsignatis. certe non mala resest supplicare: cur ergo non fati esse dicatur? si ergo fati erit quod supplicat, cuius erit supplicare et non impetrare? quia, si fati erat, impetrare deberet quod supplicat. si autem fati est supplicare et non impetrare, stultum est fatum, quia supplicare facit hominem, quem scit non impetrare. quod si nescit an possit impetrare, quod illum facit supplicare, inprouidum erit fatum et carens ratione, quia omnis ignorantia insipientia est, insipientia uero stultitia est. in hanc partem cadit omnis tractatus paganorum. uiderint pagani, qui circumfusa caligine non uident lumen. antiquo enim errore circumuenti ueritati, quae prius latebat, aures accommodare detractant.
- main.115.79.1
Quid de Christianis quibusdam dicimus, qui in solo nomine mutati pristini erroris uindicant uanitatem in tantum hebetati, ut ipsum dominum sub fato egisse contendant dicentes: (ipse dixit: nondum uenit hora mea\', ut hora haec non uoluntatis, sed fatalis condicionis fuisset necessitas, cum ille uoluntatis suae horam significauerit, qua se pati permisit denique ait: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. cessat ergo fatalis necessitas, ubi potestas est uoluntatis.
- main.115.80.1
Et quo modo saluator appellatur a nobis, si fati sunt quae agimus uel accidunt nobis? quia ideo saluator dicitur, quoniam ostendit nobis uiam salutis. itaque si ab hoc ostensa est, non fati fuit, quia et prius latuit et quod fati esse dicitur ex inprouiso euenire contendunt. hic enim fidei meritum est, quae non potest dici ex fato, quia quod creditur aliis saeculis auditum non fuit; fata enim hoc dicunt praestare, quod in conuersatione hominum uertitur.
- main.115.81.1
Hoc autem qua ratione praestare posse dicuntur, quod ignorare deprehenduntur? hinc est unde apostolus ait: quem nemo principum huius saeculi cognouit. hi sunt principes et potestates habentes sub se malos angelos, qui sub nomine fatorum uoluptates suas efficiunt, prout eis libitum fuerit, sicut adsolent malefici confiteri. sunt enim quos diligunt, alios non amant, quosdam oderunt. et uni cuique hoc suggerit unus quisque quod diligit, quia et ipsi diuersas habent uoluptates: aliis libidinem diuersi stupri, aliis in una re, aliis uoluptatum petulantiam, aliis iram, quibusdam auari. tiam, aliis lucra, aliis damna procurant, aliis charisma, aliis odia nec non et impedimenta. et aliquando certis temporibus satiati quiescunt in otio, aliquando uero ratione aliqua occupatae menti non se ingerunt, quia non dominantur, sed subrepunt oportunitatem quaerentes qua capiant. ideo uoluntatis arbitrium liberum est, sed dum quadam desidia neclegentes circa nos ipsos efficimur, sollicitantes suadent nobis aduersa; maxime si cogitare nos aliquid, quod legis non est, inuenerint, uenient in eo ipso adiutantes ut impleamus quod prohibet lex. nam si timor dei in animo sit, neque caro neque sanguis neque principes et potestates praeualent, quia dei amminiculis compescuntur, ut non cum labore uincantur.
- main.115.82.1
Si autem potestatis nostrae non essemus, quo modo diceret dominus: petite et dabitur uobis; omnis enim qui petit accipiet? si ergo qui uult petere accipiet, iam non est illud quod solet dici: (non quae uolumus, sed quae data sunt\', quia uoluntas a saluatore incitatur, ut petat et accipiat quod petierit. fati autem hoc esse dicunt, ut siue petat siue non petat, fati tamen quod aut malum aut bonum est consequatur. dominus autem hoc excludens ait: filia, fides tua te saluam fecit, ut non iam fati sit, quando fides percipit beneficium. et iterum: si credis, ait, omnia possibilia sunt credenti: in uoluntate utique posuit meritum, quia fidei bonum est, non naturae. fides autem res accedens est. quae excitat ad exercitium uoluntatem, ut, quia in natura non est, uoluntas, quae in natura est, suscepta fide meritum ei conlocet apud deum. ita est enim natura hominum sicut lapis, qui, cum ignem non habet in substantia, habet tamen in potentia, ut opere creet quod non uidetur habere, quia non existit, sed quasi in semine. ita est in potentia, ut per exercitium generetur et, si defuerit exercitium, non sit, quia et semen nisi exerceatur non generat, sed ipsum solum manet. accessio ergo facit ut generet. ita et homo fidem non habet in natura, sed semen fidei, quod nisi fuerit prouocatum et exercitatum, fructum non dabit, id est fidem non habebit. mathematicorum enim fabulis credentes fidei semen exterminant, quod et creatori et iustitiae eius testimonium perhibet. opus enim opificem agnoscit et aequo iure amare quae fecit testatur.
- main.115.83.1
Igitur fugiendum omnibus modis ab hac arte monemus. curiosi enim eius et inimici dei sunt et sine sollicitudine numquam sunt; semper enim suspensi expectant quod incertum sciunt. nos autem, qui de deo omnia prospera credimus et, si qua aduersa exstiterint, eius nutu conprimi, simpliciter uiuamus securi de eius protectione, nec tamen nescii quia, et si quid aduersum bene nobis agentibus euenerit, toleratum proficiet ad. coronam.
- main.116.1.1
Pascha, dilectissimi fratres, a passione appellatum est, sicut docet nos traditionis huius praefiguratio, quae facta est - in Aegypto per famulum dei Moysen dicente scriptura: immolatio pascha hoc domini est. quae igitur ratio est ut mysterium sacrum per sanguinem sit celebratum et reparatio uitae per mortem, ut, cum mors augmentum facere se putaret, accepto sanguine saluatoris minorata deflueret et, cum uirtute operatam se hoc aestimaret, infirmata interiret? morti enim mors per opus eius diuina procuratione inuenta est ut, quia semper male uult, cederetur illi ad tempus, ut in iustitia opere suo destructa regnum sibi ablatum queri non possit. quamuis enim omnia possit deus, nihil tamen facit quod sit rationi absurdum. iustitiam enim quam exigit, hanc et facit non praesumens de potestate.
- main.116.2.1
Magna est igitur prouidentia erga genus humanum, ut iustitiam seruans sic ea quae iuste decreta erant solueret et hominem a morte erueret, quamquam non inmerito teneretur. sed quia inuidia deceptus fuerat diaboli, iustum fuit huic subueniri. dei enim sententia tenebatur, sed hoc operatus fuerat satanas. unde sicut iustum uisum est hunc eruere, ita iniustum erat per potentiam hoc facere neclecta iustitia. uictus enim homo suadente diabolo, ut misericordiam acciperet, quasi accusator diabolus contradicebat. unde id actum est, ut iste, qui in peccato hominis gloriabatur, peccans deprehenderetur, ut tunc demum reus factus contradicere non auderet. sic factum est ut dei filius homo nasceretur et iustitiam praedicans diabolum incitaret, propter quod homines a uitiis eius prohiberet, ita ut et occideret eum qui peccatum nesciebat.
- main.116.3.1
Tunc peccasse et grauius quidem, quam homo quem accusabat, inuentus eat. cum enim ex dei decreto propter peccatum hominem sibi uindicaret, quia qui peccat ex parte diaboli est, inuentus est plus peccasse, quando eum qui non peccauerat interfecit, ut sibi usurparet per mortem ergo morti interitus subintrauit et, ut sanguis recuperaretur, sanguis effusus est, quia, ut dixi, mors, qui est diabolus, quoniam peccasse in mortem saluatoris inuentus est, sanguinem eius cum omnium nostrum amisit, quia, sicut per unum Adam peccantem omnes in morte tenebat, ita per unum non peccantem omnes amisit igitur sanguis saluatoris fusus iniuste hoc praemii nomine consecutus est, ut originis suae sanguinem cum triumpho recuperans ad pristinum statum reuocaret meliorata substantia. uicta enim mors ei qui illa uicerat non potuit contradicere. beatum itaque paschae mysterium, quod per sanguinem nostrum redemit morte per mortem deuicta, sicut assolet uenenum ueneno superari.
- main.117.1.1
Huius patriarchae fides tam praecipua et admirabilis fuit, ut ceteri omnes iusti patrem hunc credulitatis dei iudicio fateantur nec sit aliquis deo dignus et carus, nisi eius filius fuerit appellatus. praerogatiua enim honoris eius ac meriti fides est, quam cum rebus incredibilibus dare non ambigit, inter cetera etiam saluatorem uidere dignus exstitit in specie tunc futurae incarnationis dicente et probante domino ad Iudaeos: Abraham pater uester cupiuit, ut uideret diem meum, et uidit et gauisus est. qui enim merito pater fidei factus est, dignum fuit ut futurorum filiorum suorum spem praeuideret, quae propitio et prouido deo hereditatis gratia ab humano et pio patre in filios obsequentes redundaret.
- main.117.2.1
Uideamus nunc quid credidit fides haec, ut ad tantum honorem et gloriam diuino iudicio perueniret. fidem enim laudauimus, sed quid credidit, nondum diximus. educens etenim hunc dominus ostendit ei stellas caeli et dixit: si potes numerare eas? sic erit semen tuum. et credidit Abraham deo et deputatum eat illi ad iustitiam, non magnum esset credidisse deo, nisi quia quod credidit mundus non credendum et stultum iudicat, quia istud in spe rerum naturae non est. unde Abraham unus e mundo, quia hoc credidit, segregatus a mundanis iustificatus est.
- main.117.3.1
Hoc ergo credidisse perfidia mundanae sapientiae magnum facit, contra cuius spem hoc credidisse maximi meriti est. desperatio enim mundanorum meritum est et spes Christianorum. bonorum enim praemium causa facit malorum; fortior namque et plenior fides est, cum se incredibilibus magis committit. homo enim iam aridus et de uxore anicula semen se credidit habiturum, quod prae copia numerari non possit, non hoc magis respiciens quod ostensum est, sed illum qui ostendit mentiri posse non aestimans. ideoque deputatum est ei ad iustitiam. nam rem absurdam et quae inpossibilis scitur hebetis est credere, nisi persona sit, quae credi istud suadeat. unde Abraham et admirabilis fidei est et cordis periti, dum et illud credit quod incredibile est et huic se committit, cui non credere et stultum est et periculosum est.
- main.117.4.1
Fidem enim nostram hoc probat rationabilem, quia non de alio quam de deo credit posse eum quod promittit. hoc ergo fidei propugnaculum est, hic triumphus. quod quidem perspicientes mundi sapientes rerum naturam, quia hoc non potest, stultum aiunt credere ignorantes, quia secundum apostolum quod stultum est dei, sapientius est hominibus. iuste enim stultos nos iudicarent, si hoc de rerum natura crederemus, quod probatur non posse. porro autem ea, quae rerum natura non potest, nos deum credimus posse facturum, si promiserit. quae in hac re potest stultitia deprehendi? si autem indignum deo est opus, quod posse creditur, recte fides hebetudini conparatur; quod si dignum est, per id quod creaturae inpossibile est, cur non laudanda fides est, quae tantum dat creatori, quantum creatura posse negatur?
- main.117.5.1
Magnus igitur et admirabilis Abraham, qui contra mundi sententiam deo credere non dubitauit, quia potens est facere quod promittit. natura Chaldeus magister credulitatis apparuit: quamuis astrologiae peritus, deum tamen praeposuit humano consilio dignum aestimans, si hoc credatur de deo, quod quo modo fiat inuestigari non possit. infirmitatem enim suam dei potentia confirmauit, quia ad maiestatis suae unicam magnitudinem protestandam facere disponeret quae inpossibilia et inaudita sunt mundo, quo facto ostenderet se dominum creaturae et creatura subiceret se ei, cuius opus ceteris omnibus inpossibile uideretur, quorum incredulitate plus sublimatur fidelissimus Abraham. fides enim eius incredulorum poena est et incredulorum perfidia gloria eius est; nam fidelium pater est et infidelium iudex. huius enim exemplo et boni aeterna uita donantur et mali aeterna dabunt subplicia. illo enim tempore, quo adhuc mundus scientia paruulus erat et nec signis ac prodigiis, quae ad fidem adtraherent, inlustratus, deo contra scientiam suam fidem non denegauit.
- main.117.6.1
Sanctus igitur Abraham exemplum generi humano datus est fidelissimus. in ipso enim praefiguratae sunt omnes gentes . in salutem uenire per fidem, cuius ut superabundans crementum fidei nosceretur, temptatur ac iubetur filium suum deo immolare, quod factum erat numquam, et nec rei nouitate turbatur nec disputat an fieri debet deo iubente parricidium, qui homicidium ne fieret comminatus est. sic de dei uoluntate intrepidus et securus non cunctatur prouidum esse, quod iubet deus, et hunc filium, quem duo senes ex promissione susceperant, praemium fidei, meritorum indicem et in quo omnis spes ex promissione futuri seminis habebatur. quod ut omni deuotione impleret, matri eius non indicauit, ne quod dicationi\' eius impedimentum adferret, sciens circa adfectum filiorum procliuiores in amore esse matres; ideoque celauit eam non ambigens impleri debere quod iubet deus, ut hoc exemplo doceremur omni cura dei facere mandata.
- main.117.7.1
Si enim fidelissimus Abraham in re tam graui et aspera oboediens inuenitur, quanto magis nos, quibus illa praecipiuntur quae possunt portari! o fides deo dicata et spes in domino firma, quae tam cara et suauis est, ut parentum ac filiorum affectibus praeponatur dicente scriptura: gustate et uidete, quam suauis est dominus!
- main.117.8.1
Patriarcha autem noster, fidelissimus Abraham, quia profeta erat, scit quid sequi deberet. ideo secundum quod dominus nunc dixit, tunc ille fecit, ut filio quamuis carissimo deum in dilectione praeferret dicente domino: si quia diligit patrem aut matrem aut filios super me, non est me dignus. unde patriarcha, ut domino prae ceteris dignus exsisteret, etiam occidere filium non recusauit.
- main.118.1.1
Magna dilectio est, fratres dilectissimi, omnipotentis dei erga genus humanum, quae intellecta quidem perducit ad regna caelestia, non intellecta autem deducit ad inferos. deus enim beneficium suum gratum uult esse et fructiferum, ut et nobis proficiat et illum misereri delectet.
- main.118.2.1
Igitur quoniam bonus est et omnes homines saluos uult fieri, exemplum nobis iustitiae in Iob famulum suum demonstrauit, sicut praesens lectio contestatur, quod secuti et malo carere et ad bonum uenire possimus non solum a poena liberi, sed et remunerati.
- main.118.3.1
Quam ergo admirabilis est sanctissimus Iob, qui ante legem litteris editam operibus suis exemplar legis ostendit nulla in hac causa alicuius documenta addiscens, sed natura ipsa duce, cui deus iustitiae semina naturaliter inesse decreuit, creatori reuerentiam pia deuotione seruauit!
- main.118.4.1
Quanta igitur laude dignus est et quibus uerbis facta eius debeant extolli, cui neque ante legem neque post legem parem possumus inuenire? quamuis si quis posset gesta eius mirari, non iam cum eo conferendus erat neque ei similis iure diceretur. non enim suum erat quod talis exstiterat, quia exemplum secutus fuerat alienum. sanctus autem lob, cum nihil tale uidisset neque uoluminibus lectitasset, talem se praestitit, ut nullius aliquid in se conlatum haberet, sed ipse ceteris conferret formam praebens mirabilium gestorum ad dominum promerendum. quare et domini testimonio commendatur dicentis: animaduertisti ad puerum meum Iob? non est enim similis ei quisquam in terris uerus dei cultor.
- main.118.5.1
Qui tantum potuit mereri, cui tale testimonium dominus perhibet, nisi huic, qui non imitator inuenitur, sed auctor eorum quae gessit? unde et uerus dei cultor adseritur. nulla enim potest simulatio commenticiae ueritatis in eo uideri, qui ante se non habet talem. omnis enim qui fingit, hoc fingit quod cernitur imitari.
- main.118.6.1
Et his tamen omnibus adhuc potiora sunt quae dicantur. in his enim laudibus nulla probamenta tribulationum fuerunt, sed propositum deo dicatum in exercitio et obseruationibus constitutum, quod quia ad coronam meritorum temtatori non uisum est plenum, petit ut permitteretur ei diuersis temtationibus probare eius iustitiam, ut in multis constrictus alicubi haereret et posset modum excedere, quia ad hoc solent peccantibus diuersae poenae inferri, ut, quia nemo omnia potest ferre tormenta, aliquod illorum eliciat ei ueritatis confessionem.
- main.118.7.1
Itaque permissum est temtatori omnia eius exterminare et perdere usque ad mortem filiorum, ut, si damnum ferret boum, ouium non ferret; aut si et ouium ferret, camelorum amissionem non ferret neque seruorum aut totius substantiae; aut si, quia grandis animi erat et satis merae deuotionis, his omnibus non uinceretur, certe uel affectu caritatis cogente frangeretur morte simul omnium filiorum. sed quia ante legem editam legem in corde suo scriptam habebat, nulla damna neque orbitates minorem illum in dei deuotione fecerunt, ut formam daret deum ex toto corde super omnia diligendum. quanta ergo dignus est gloria, qui ante legem legem seruauit, ut lex, quae futura erat, quo modo custodienda erat, demonstraret non in uerbis, sed actor in factis!-
- main.118.8.1
Et quia temtator inreuerens est nec haec gloria satis ei uisa est ad probationem uiri iusti, nisi aliud aduersus eum machinaretur, quod sciret ab homine ferri non posse, petit iterum, ut illum ipsum saeuo uulnere percuteret a capite usque ad ungues. et cum hoc permissum esset, quia fides ei haberi non debet, praeceptum est ei, ut animam eius seruaret propter arbitrium, ne quid uiolenter auderet in eum, quem rationis iure superare non poterat. accepta igitur potestate recrudescente in se crudelitatis saeuitia percussit uirum iustum plaga magna nimis, ut nihil esset in corpore quod inmune esset a uulnere, quod nemo hominum tolerare posset, nisi solus Iob, qui uincere potuit satanan. et cum nec sic nequitia diaboli aliquid contra deum uiro iusto eliceret, memor fuit pristinae calliditatis suae, qua decepit Adam, si posset et istum per mulierem decipere, quia facile quis decipitur per domesticum.
- main.118.9.1
Et in his omnibus nihil proficiens, immo detrimentum faciens inpudentissimus satanas non solum inmobilem inuenit dei seruum, sed et magistrum. in ipsa enim necessitate positus non tantum in dei timore durauit, uerum etiam uxorem contraria suggerentem increpans docuit omnia, quae deo permittente accidunt, fortiter toleranda. quod ad duplicem poenam pertinet inprouidi satanae, quia nec huic suasit quod uoluit et, cum huic inuidet, alios fecit discere quod nec hunc scire uolebat.
- main.118.9.2
Quantum ergo prosit temptatio dei seruis et obsit dia-10 bolo, hac lectione plenius edocemur. cum enim putat se nocere eis, promouet eos et, cum unum persequitur, multos prouocat. uidentes enim auxiliis dei hunc protegi multi imitatores eius exsistunt. lucrum ergo uolens facere perdidit; semper enim furor eius damnosus est ei. nam dum non patitur iustos esse ne remunerentur, digniores eos facit et, cum zelatur sanctum Iob, duplicauit ei meritum in caelis et in terra, quia et hic auctus est et in caelos cum saluatore receptus, ut ista omnia ad sanctorum proficiant gloriam, ad diaboli uero poenam.
- main.119.1.1
Tanta prouidentia est domini dei circa nos, ut errare nos nolens et legem et exempla bonorum operum daret, quibus modesta et tranquilla agi possit uita cum dei timore. qui enim auctor uitae est, non uult utique opus suum morti esse obnoxium. quamuis natura ipsa legis non expers sit, tamen quia dominus bonus et misericors est, ut maior notitia eorum esset quae sequenda et illorum quae uitanda sunt, litteris et exemplis ostendit, sicut praesens lectio contestatur.
- main.119.2.1
Dei ergo famulus sanctus Tobias post legem exemplum nobis datus est, ut quae legimus quo modo fiant sciamus et, si temptationes aduenerint, a dei timore non recedamus neque auxilium aliunde quam ab eo speremus memores scriptum esse: pusillus fui et senui et numquam uidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem.
← Previous · Next → — showing 501–600 of 931
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.