Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
- main.110.15.1
Unde ait: sed tamquam puluis, quem proicit uentus a facie terrae. eodem modo dicit impios interire, sicut puluerem, quem spiritus proicit a facie terrae ut pereat. sublatus enim a substantia sua per aera dispersus paulatim deperit: ita et impii ministris angelis proiecti a facie auctoris dei, sine quo non potest uiui, interibunt.
- main.110.16.1
Et sequitur: ideo non resurgunt impii in iudicio. dignum est quod dicit ut quid enim in iudicio resurgant, qui nullum negotium dei credi sibi maluerunt, cuius redderent rationem? spernentes enim dei legem et negantes non est unde praestent rationem, ut in iudicio interrogati iuxta legem sibi creditam praestent causas. adrogantes ergo et rebelles in deum inuenti ad hoc resurgent, ut uideant uerum esse quod credere noluerunt, ut pereant, quia deum mendacem iudicarunt.
- main.110.17.1
Et adiecit: neque peccatores in consilio iustorum. in hoc psalmo tria genera hominum significat: impiorum et peccatorum et iustorum, quo ordine coeptus est error. sed impii ab his alieni sunt, quia sub dei decreto, sicut dixi, uiuere noluerunt; peccatores autem sub dei lege agentes ante tribunal Christi sistendi sunt segregati a iustis, ut acceptae legis praestent rationem, emendandi in quibus operam non dederunt, ut plus haberent laudis quam uituperationis; iusti uero ualde propensiores in exercitio implendae legis inuenti remunerandi sunt.
- main.110.18.1
Et subiecit: quoniam scit dominus uiam iustorum. hos scire dicitur deus, qui memores praeceptorum eius bonis operibus insistunt, ut iusti habiti coronentur. his autem, qui inmemores eius circa curam animae neclegentes sunt, sic dicit: recedite a me; nescio uos, operarii iniquitatis.
- main.110.19.1
Et sequitur: et iter impiorum peribit. unde psalmus coeptus est et terminatus, ut causa impiorum tractata nulli alii quam perditioni docerentur obnoxii. sicut enim dixi, idcirco dicitur deus scire uiam iustorum, quia in lege eius ambulant; iter autem impiorum, quia extra dei legem est, peribit, quia omnes uiae impiorum tenebrosae, dicit Solomon, piorum autem clarissimae duce Christo domino nostro.
- main.111.1.1
Titulus psalmi rationem eius insinuat. de Christi enim domini nostri sacramento locuturus dominicum diem significauit dicens: huic Dauid prima sabbati. cum enim dicitur: huic Dauid, ad eum pertinet, cuius hic Dauid habet imaginem, de quo dicit profeta: et puer meus Dauid pascit illos. prima autem sabbati prima feria est. post sabbatum enim primus dies dominicus est adfirmante euangelio et dicente: prima autem sabbati uenit Maria Magdalene et altera Maria ad sepulcrum, et cetera. in dominico ergo die saluatoris sacramentum significauit. sed ut per rationem ordinis psalmus exponeretur, a persona dei et patris initium fecit, ut ueritatis sacramentum non sine ordine manifestaretur hominibus. qui enim causam aliquam insinuare uult, nisi eius caput et originem teneat, non poterit proprietatem eius ostendere neque quae sit eius ueritas edocere.
- main.111.2.1
Itaque sic orsus est profeta et ait: domini est terra et plenitudo eius. fidem rerum tenuit dicens: domini est terra et plenitudo eius. auctoritatem enim ueterum sanctorum secutus est, qui terram et quae sunt in ea ad dominium domini dei pertinere dixerunt.
- main.111.3.1
Et adiecit: orbis terrarum et omnes qui habitant in eo. ne forte minus aliquid significasse putaretur, quia dixerat domini esse terram et plenitudinem eius, sensum suum aperuit dicens: orbis terrarum et uniuersi qui habitant in ea, ut doceret omnem omnino terram domini esse et quae sunt in ea, ut nihil esset exceptum quod non eius sit, sicut putant quidam heretici, qui secundum dictum apostoli Petri dominium deo abnegant, quorum ad condemnationem cuncta dei esse profetica oracula docuerunt.
- main.111.4.1
Et sequitur: ipse super maria fundauit eam, hoc est, quod in alio psalmo significauit dicens: terram super aquas tu firmasti. ut fidem testimonium sequeretur, ostendit quo modo fecerit. dum enim confusio esset rerum et neque terra neque aqua propriam haberent speciem, iussu dei adunata est terra et firmata est super aquas, ut et terra et aqua haberent originis suae proprietatem. unde in Regnorum uox est dei dicentis: nonne aquas ego feci?
- main.111.5.1
Et subiecit: et super flumina praeparauit illam. sic super flumina praeparata est, dum intra se aquas conditas habet, quae quasi per uenarum fistulas fluitantes praestant ei densitatem, ne penitus sicca fragilis esset et inutilis ad culturam. radicibus enim nascentium uitalem praestant effectum simulque locis aridis siti auxilio sunt.
- main.111.6.1
Et ut professionem sine bona uita non ualde proficere ostenderet, ait: quis ascendet in montem domini aut quis stabit in loco sancto eius? proponit qualis debeat esse qui deum creatorem profitetur, ne, quia puniendos ostendit, qui, sicut dixi, dominium deo abnegant, hi qui confitentur inmunes se a poena scirent non esse, si recte minime uersarentur. montem ergo domini dicens caelum significauit. unde in alio psalmo dicit: leuaui oculos meos ad montes, unde ueniet auxilium mihi. locus autem domini est ubi apparet. dicitur autem ad Iesu Naue, cum dominus ei apparuisset: et locus, in quo tu stas, terra sancta est, et Iacob, ubi dominum uidit: hic est, ait, domus dei.
- main.111.7.1
Et sequitur: innocens manibus et mundus corde. tunc dicit dignum esse ascendere in montem domini, id est in caelum, aut stare in loco sancto eius, si quis innocens fuerit operibus et mundum cor habeat in causa dei, id est fidei. huius modi enim potest in caelum ascendere et stare in loco sancto eius. defuncta enim hac uita ascendit b caelum. deinde cum ciuitate Hierusalem in aduentu domini descendet de caelo dignus stare ubi iudicaturus est dominus de uiuis et mortuis quasi innocens; impii autem et peccatores indigni erunt stare in loco sancto iudicii dei, qui resurgent, impii ad perditionem, peccatores ad poenam. nam si uultum Moysi glorificatum descendentis de monte filii Israhel peccati causa uidere non poterant, quanto magis ipsum gloriae dominum in throno maiestatis sedentem conscientia delictis obnoxia formidabit aspicere! audient enim: non noui uos, operarii iniquitatis.
- main.111.8.1
Et adiecit: qui non accepit in uano animam suam. nunc ipsa genera peccatorum tangit. primo enim in loco hic est innocens et mundum cor habet, qui a fornicatione idolatriae inmunis est. ipsa est enim uanitas, cui qui se inclinat animam suam subiugat corruptioni.
- main.111.9.1
Et sequitur: nec iurauit proximo suo in dolum. duas causas memorauit, quae sunt principales, dei et proximi, quia qui in his idoneus fuerit, sine dubio et in ceteris probatus habebitur dicente domino: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex omni uirtute tua. hoc est primum mandatum. et secundum simile illi: diliges proximum tibi tamquam teipsum. inhisduobus mandatis tota lex pendet et profetae. quis ergo ex toto corde dominum diligens legem eius non seruet? aut quis habens proximi caritatem peccatis studeat, quippe cum causa timoris dei diligat proximum?
- main.111.10.1
Etsubiecit:hic accipiet benedictionem a domino et misericordiam a deo salutari suo. nunc quodmeritum eius sit, qui in causa dei et hominis*, creatoris et proximi, fidem habuerit et dilectionem, ostendit, quia et benedicetur a domino,. ut commendatus appareat, et in his misericordiam consequetur, quae implere non potuit. nec enim tam circumspectus potest aliquis esse, ut nusquam erret, sed quia in magnis sollicitus et fidelis inuentus est, in minimis misericordiam accipiet a deo suo, qui ideo salutaris dicitur, quia non uult morientis mortem, sed ut reuertatur et uiuat.
- main.111.11.1
Et sequitur: haec est generatio requirentium illum, quaerentium faciem dei Iacob. unam dixit esse generationem requirentium deum et quaerentium faciem dei Iacob, quod non est otiosum. quamuis enim utrumque bonum sit, duos tamen gradus his dictis significauit. bonum est requirere deum, plenum autem est bonum quaerere faciem dei Iacob. digniores enim sunt, qui ante faciem iudicis sunt. horum ergo meritorum haec est generatio. quia, ut ad hoc ueniatur, innocentia facit et puritas cordis, sicut iterum, ut ad malum possit uenire, praecurrit iniustitia adque iniquitas, quia duae generationes sunt, una ex parte iniquitatis, quae est mater Cain, alia ex parte iustitiae, quae est mater Abel. haec in fide consistit et bona conuersatione, illa in perfidia et obliquis operibus. istae sunt duae leges, boni et mali, dei et diaboli, et quam secutus quis fuerit, eius appellabitur filius. ac per hoc requirentium deum generatio haec est: fides in deum et dilectio in proximum, sicut supra diximus. qui enim fidem habet in deum, semper eius quaeret auxilium; nec hominibus iniustum se praebeat, qui uult deum habere propitium, cuius signum hoc est cum dicitur: (deus Iacob\', quia notus Iudaea deus. et quare faciem dei quaerere dicantur, cum audierit Moyses, quia non, inquit, uidebitur tibi facies mea? si ergo et Moyses faciem dei quaesiuit et uidere non potuit, frustra hi quaerere dicuntur, quia meliores Moysi non sunt. sed nemo frustra faciem dei quaerere dicendus est, quia ideo faciem dei dicuntur quaerere, ut sciatur, quem quaerunt quia digni sunt et uidere. omnis enim qui quaeritur, tunc cognoscitur, si facies eius uideatur. sed quoniam a mortalibus facies dei uideri non potest, significatio haec pro facie est, cum dicitur: \'deus Iacob\'.
- main.111.12.1
DIAPSALMA. Diapsalma hoc in loco personae inmutationem significat. post enim illa, quae ad patris dei personam pertinent, subiungit ea quae ad filii dei pertinent sacramentum, ut ordo integer conseruetur patris et filii. nam lex data est per Moysen, ut quasi pedagogus esset hominibus erudiens eos et praeparans magistra iustitia, ut digni fierent ad excipiendum annum domini et diem retributionis, ut, qui sub spe futuri Christi fideles fuissent, susciperent eum et possent Adae peccatum effugere de suis securi, quia aduentus eius, quem sperauerant, daturus illis esset misericordiam de his, in quibus subreptum est illis ut delinquerent. hoc est quod superius memorauit dicens: accipiet misericordiam a deo salutari suo.
- main.111.13.1
Dicit ergo: tollite portas principis uestri. haec uox sanctorum est angelorum, de quibus dicit in euangelio, quia accesserunt, inquit, angeli et ministrabant ei. hi ergo dicunt ad principes et potestates, aduersus quos nobis conluctationem esse dicit apostolus, ut tollant portas principis sui, id est diaboli, qui est princeps principum in errore constitutorum, per quas itur in gehennam. hae portae perfidia est et fallacia idolatriae.
- main.111.14.1
Et sequitur: et eleuamini, portae aeternales. fides et spes cum caritate portae sunt aeternales, quia non potest aboleri quod per ueritatem praedicatur. illae autem portae, quas dixi perfidiam esse et fallaciam idolorum, temporales sunt, quia omne mendacium non pertinet; manifestata enim ueritate interibit. docentur ergo ut tollant portas principis sui, id est, ut amoto multorum deorum errore unius dei fides introducatur in Christo. hoc est quod se apostolus edocere missum testatur, ut ostendat non solum hominibus, sed et principibus et potestatibus in caelestibus mysterium dei unius in Christo.
- main.111.15.1
Et subiecit: et introibit rex gloriae. tollendas dicit fallaces portas diaboli subtilitate conpositas, quae sunt praesumptio, per quam deum se aestimauit, ut introeat rex gloriae, qui est Christus Iesus dominus noster. nullius enim mentem dei fides ingreditur, nisi tulerit a se errorem diaboli praeuaricatione inuentum, et principes supra memorati non possint in unius dei fidem Christum regem recipere, nisi proiecerint a se traditionem, per quam uni deo inportatur calumnia, non solum terrenam, sed et eam, quae in caelestibus usurpata est principe principum satana, quia illic errorem, quem inter se conspirarunt, ut auctore diabolo deos se dicerent, etiam hic in terra disposuerunt, ut hic error illius imago sit.
- main.111.16.1
Et sequitur: quis est iste rex gloriae? ne superuacue forte regem Christum gloriae dicere putaretur, interrogantis ponit personam et dicentis: quis est iste rex gloriae? qui quasi admiretur aut doceri se uelit, si uerum est et condignum dicere Christum regem gloriae.
- main.111.17.1
Ideoque respondetur ei: dominus fortis et potens, dominus potens in proelio, ut hoc subiecto non nudis uerbis, sed cum testimonio regem gloriae Christum addisceret. uirtus enim et potentia qua subegit et pressit diabolum cum satellitibus eius, haec ostendunt illum regem esse gloriae.
- main.111.18.1
Et adiecit: tollite portas principis uestri et eleuamini, portae aeternales. hoc est, quoniam uirtutis testimonio, cui contradici nefarium est, didicistis dignum esse Christum dici regem gloriae, auferte errorem de mentibus uestris.
- main.111.19.1
Et ait: et introibit rex gloriae. ostenditur enim quia non possunt participari cum fide Christi, nisi emundauerint corda sua ab omni inmunditia idolatriae. nisi enim innouatus fuerit homo, non intrabit spiritus sanctus in eum.
- main.111.20.1
Et sequitur: quis est iste rex gloriae? iteratio ista confirmationem facit. omne enim, quod nouum auditur, non concipitur corde, nisi iteretur. admiratio enim stuporem facit, cum dicitur quod auditum est numquam.
- main.111.21.1
Et adiecit: dominus uirtutum ipse est rex gloriae. eadem repetendo docet rite dici hunc regem gloriae. qui sit dominus uirtutum. non inmerito enim rex gloriae appellatur, qui uirtutibus dominatur. unde apostolus: si enim intellexissent, ait, numquam dominum maiestatis cruci fixissent.
- main.112.1.1
Quinquagensimus hic psalmus positus est non pro temporis in ordine, sed ratione. titulus enim eius non numero, sed rationi subiectus est. quantum enim ad historiam pertinet, anterior est quam tertius. prius enim a profeta Nathan delicti causa correptus est, quam insurgeret contra illam filius eius Abessalon, ut eum uellet et uita et regno priuare. haec ergo causa est ut quinquagensimus poneretur, quam constat ex lege descendere. illic enim cautum est quinquagensimum numerum remissionem habere. est enim post septem septimanas primus typum habens dominici diei, quia, sicut post septem dies primus dies ipse est, qui initio factus est, qui semper finita septimana primus est, ita et post septem septimanas quinquagensimus numeratus in mysterio primus est, qui duplici genere (dominicus dies* appellatur, primum quia in initio factus a domino est, qui semper in se conuersus per curricula impleta septimana primus est, deinde, quia in eo resurrexit triumfata morte, dominicus dies nuncupatur. non inmerito ergo in quinquagensimo numero, quem - in mysterio primum significatum aduertimus, remissio continetur. denique lex quinquagensimo die data est. a profectione enim filiorum Israhel ex Aegypto quadragensimo et octauo die ablui iubentur, ut biduo purificati tertio die parati essent ad legem accipiendam. quae ablutio quid aliud indicat quam remissionem factam in quinquagensimo die, ut purificati legem acciperent, ex quo de cetero praeteritis obliteratis actus sui redderent rationem secundum creditam sibi legem? hac etiam ratione possessionem emtam quinquagensimo anno remitti debere praecepit lex. hinc est ergo unde et psalmus hic quinquagensimus titulatus est.
- main.112.2.1
In hoc enim rex Dauid remissionem postulat secundum supra dictum sensum; unde ait: misereremei, deus, secundum magnam misericordiam tuam. sciens rex Dauid grauiter se peccasse sic postulat dicens: miserere mei, deus, secundum magnam misericordiam tuam. magna enim misericordia tunc est, cum grandia ignoscit peccata.
- main.112.3.1
Et adiecit: et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. ut manifestaret acerbe se deliquisse, peccatum suum iniquitatem appellat, quia iniquitas non leue peccatum est, et qui delet iniquitatem, hoc est non inputat, miseratione abundat. nihil ergo in causa sua excusare nititur, ut non solum animum sibi iudicis mitiget, sed et faciat condolere. commouetur enim animus ad misericordiam, quando uidet reum sic sua confiteri! peccata, ut ostendat dolere sibi quia peccauit. cui enim non dolet, inridere uidetur iudicem, quia ideo precatur, ut euadat interim postea eadem facturus.
- main.112.4.1
Et sequitur: usque quaque, inquit, laua me ab iniustitia mea et a delicto meo munda me. quoniam multam miserationem dei praedicat, penitus se mundari precatur, ut nihil remaneat delicti aut iniustitiae in eo, unde suspectus sit.
- main.112.5.1
Et ut hoc ipsum obtinere possit uel impetrare, adiecit: quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum contra me est semper. quoniam grauiter scit se peccasse, sollicitus est ne non totum ei remittatur. considerans enim magnitudinem peccatorum suorum timet sciens grauia peccata non facile ignosci; ac per hoc cum fletibus confitetur peccatum suum ante oculos habens. ut ex omni parte propitium sibi faciat iudicem. scit enim scriptum esse: dic prior iniquitates tuas, ut iustificeris.
- main.112.6.1
Et sequitur: tibi soli peccaui et malum coram te feci. nunc ex alia parte causae suae medellam prospicit, ut ad effectum postulationem deducat. hac enim prosecutione in prima causa innocentem se dicit, quia qui alteri deo peccat inimicus est auctoris dei. in locum enim eius alterum eligit, cui auctoritatem eius adscribat. unde hic ab hac se iniquitate alienum ostendens: tibi, ait, soli peccaui et malum coram te feci, hoc est: \'quia tibi et nulli alii, quem deum per errorem dicerem, peccaui, minor mea causa est quam ceterorum, qui sunt perditioni obnoxii. non enim impius sum, sed peccator, quia non in te, sed in lege tua peccaui, nec te negaui, sed te deum et dominum confitens in homine peccaui. ergo quia in illa, quae tua propria causa est, reus non sum, ignosce quod in conseruum peccaui. sic enim peccaui, ut honorificentiam nominis tui nec negarem nec alteri darem\'. fuit itaque unde commoueretur ad misericordiam iudex. cum enim multi in illum peccent, quos etiam hortatur ad se conuerti, dum hi, qui non in illum peccant, ex aliis tamen causis ueniam postulant, libenter admittit. semper enim dominus ad auxilium suum uult confugere seruos suos.
- main.112.7.1
Unde adiecit: ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris. misericordiam postulans deum iustitiam suam non inmutare precatur, cum soleat media esse iustitia, ut non peccantibus et peccantibus aequa sit, id est, ut uni cuique reddat secundum opera sua. sed non ignorat quid postulet uir innocens in dei sacramento. sciens enim dominum frequenter in lege dixisse, quia misericors, inquit, sum ego dominus deus uester, inde rogat ut haec fides maneat et in sermonibus suis deus iustificetur, dum in eo permanet, quod locutus est, nec peccatis hominum uincitur, ut non misereatur. scientes enim qui peccant, quae promisit deus bene uiuentibus, et quia in eo perdurant, iudicant illum mendacem. non enim credunt male uiuendo uera esse quae promisit. idcirco petit rex Dauid ut uincat hoc deus, quod putant homines, et det quae promisit, ut erubescant qui, dum non seruant mandata, iudicant illum non daturum.
- main.112.8.1
Et sequitur: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. nunc hoc adiecto causam et infirmitatem humani generis memorat — quia facile est homini peccare —, ut examen circa se iudicis mitiget. primae enim causae facit mentionem, ex qua praeuaricando Adam genus hominum obnoxium fecit peccato. suasu enim et fallacia inimici iniquitatem concipiendo omne semen suum iniquitati subiecit, ut ex eo omnes per traducem geniti peccato essent obnoxii.
- main.112.9.1
Propterea adiecit: et in delictis concepit me mater mea, ut ab Adam deriuatio facta peccati conceptis et natis inpedimento esset ad bonam uitam agendam; ac per hoc supplici non negandam misericordiam, quia insertum habet hostem, qui ei suadet ut peccet. peccatum enim, qui est diabolus, subiecto sibi primo homine potestatem accepit carni eius se inserere et delictorum quadam subtilitate oblectamenta suggerere, per quod captum hominem spoliat uita. quam rem magister gentium memorans: uideo autem, inquit, aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis. meae, ut hoc contuens iudex dolenti circumuentum se porrigat manum.
- main.112.10.1
Et sequitur: ecce enim ueritatem dilexisti. (quia ergo ueritatem diligis\', inquit, \'subueni roganti et quem scis uera pectoris sui inpedimenta exponere cuique reo olim motus misericordia subuenire decreuisti, ut errorem admissum in terra caelestis prouidentia emendaret).
- main.112.11.1
Propter quod subiecit: incerta et occulta cordis manifestasti mihi. \'incerta et occulta cordis\'haec significat, quae deus ad praesidium humani generis procurauit, sicut et apostolus: quod oculus, inquit, non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit deus diligentibus se. qui sunt qui diligunt deum, nisi qui legi eius consentiunt non celando nec excusando peccata? haec ergo occulta cordis manifestata sunt diligentibus deum et, quia dolebant delictis se circumueniri nec correpti negabant sibi et origini suae inputantes, in auctorem deum transferentes quae peccabant, corda eorum inluminata sunt spiritali corusco, ut uiderent dei prouidentiam in Christo, quia uenturus erat ad damnandum peccatum, quod ex praeuaricatione Adae humano generi imperabat. hoc ergo orat rex Dauid, ut, quod decreuerat deus in futurum uidens genus hominum laborare, sibi prius subueniret in eadem necessitate constricto, in qua omnibus se decreuerat subuenturum, ut donum, quod gratuitum futurum erat et ante tempus dari non poterat, huic pro prece et lacrimis concederetur.
- main.112.12.1
Quod quo modo fiat, non tacet dicens: asparges me hysopo et mundabor. recte asparsione hysopi petit se mundari. de hoc enim filii Israhel postes suos sanguine linierunt, ut tuti praestarentur a morte; ita et hic asparsione hysopi orat mundari se a peccatis, ne tangatur a morte.
- main.112.13.1
Et sequitur: lauabis me et super niuem dealbabor. manifestum est, quia factum dei distat a facto hominis. ideo super niuem, inquit, dealbabor, quia quod deus fecit multo melius est quam fecit homo. propterea asparsione hysopi petit se mundari, ut, sicut carnale corpus aqua abluitur, ita et per hysopi significationem spiritali ratione animarum maculae abluantur. asparsio enim hysopi inlustratio quaedam est, ut per id, quod uisibile est, inuisibiliter emundetur.
- main.112.14.1
Et sequitur: auditui meo dabis gaudium et laetitiam. dubium non est, quia uox praedicantis remissionem gaudium praestat peccatoribus. quis enim non laetetur, cum audit dari indulgentiam? cui enim deus remittit, et in praesenti et in futuro securus est.
- main.112.15.1
Propterea exultabunt ossa humiliata. duplici genere sunt ossa humiliata, quia et ut peccaret humiliatus est — nemo enim peccans exaltatur — et ut postea subplex ueniam imploraret. nam utique in cilicio et cinere uolutatus misericordiam precabatur, quam obtinens eleuatus est mentis exultatione et corporis refectione.
- main.112.16.1
Et subiecit: auerte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. hac forma remissionem postulat, sicut constitutum erat in futurum per fidem Christi, ut saluator, qui ei specialiter promissus ab ipso inciperet cuncta conuersis donare peccata. cuius enim non respiciuntur peccata et omnes delentur iniquitates, non habet unde reus constitui et inimicorum eius ora clauduntur. qui enim non respicit peccata, non illa inputat. hoc est enim auertere faciem a peccatis alicuius, accusationem contra eum non recipere. et quid est hoc, ut, cum de duobus peccatis correptus sit, hic addat de multis se accusando? et cum audierit a profeta Nathan quia ignotum erat ei, quare sic postulat sedula prece, ut possit ad ueniam peruenire, nisi quia non suam solius causam agit, sed sub occasione peccati sui totius populi miserias narrat? sibi enim reformationem precatur, quia cui ignoscitur non est sine rubore, nisi loco suofuerit redditus, ut dignitas loci ruborem excuset; ceteris autem beneficium dei, quod ad cuncta peccata abluenda futurum erat in Christo, significauit.
- main.112.17.1
Et sequitur: cor mundum crea in me, deus, et spiritum iustum dedica in uisceribus meis; hoc est bona mente misericordiam deprecari. non solum autem de praeteritis rogat, sed et de futuris sollicitus est ne peccet, ut ostendens odisse peccare se adiuuetur a deo per spiritum iustitiae, quem orat dedicari in uisceribus suis, id est, ut nouus ad hoc ponatur in eo, ut custodiat eum a peccatis, ne cogatur facere quod scitur nolle. cor autem mundum sic potest habere, si neque intus neque foris delinquat, hoc est neque in opere neque in cogitatione. quod quia prope inpossibile est ut in omnibus seruetur, uel in dei causa seruandum est, quae principalis est, ut mundum cor in sacramento dei et Christi custodiatur, dum fides eorum inuiolata seruatur, quia in alio psalmo ait: quis gloriabitur mundum se habere cor aut inmunem esse a peccatis? denique rex Dauid mundum cor habuit-in causa dei, quia neque auxilium aliquando a uanitate quaesiuit, quae est idolatria, neque aliquid sibi a deo praeceptum non impleuit.
- main.112.18.1
Uideris de ceteris. et adiecit: ne proicias meafacie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. hic sensus est, quem supra memoraui, quia securus de uenia sollicitus est de reformatione. cui enim ignoscitur solum, solet a facie domini secerni. quamuis enim non in illum uindicetur. in animo tamen domini uel iudicis facinus eius deletum non est. ideo orat, ut penitus peccatum eius deleatur et dignus sit accedere ad faciem domini et iterum profetare, quod et factum. hoc est enim quod dicit: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. hic est spiritus profetarum.
- main.112.19.1
Et sequitur: redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me. laetitiam dari sibi postulat, quae promissa erat in Christo, ut omnibus maculis ablutus et reparatus laetus esset in salute quaesita, nec amotus, sed confirmatus in regno spiritu sancto, quem ideo principalem dixit, quia super omnem creaturam est, per quem reges regnant.
- main.112.20.1
Et subdidit: doceam, inquit, iniquos uias tuas et impii ad te conuertentur. hoc dicit, ut in eo discant iniqui pietatem dei, qua confitentes sibi suscipit peccatores et promouet, nec impios conuersos neclegit, sed hortatur, dum aliis miseretur.
- main.112.21.1
Et sequitur: libera me de sanguine, deus, deus salutis meae. hoc dicto ostendit peccatum suum morte dignum, ut dei misericordiam, quanta sit, praedicet. per hoc enim etiam alios prouocat confugere ad dei clementiam.
- main.112.22.1
Unde subiecit: exultabit lingua mea iustitiam tuam, domine. gaudere se dicit in iustitia domini, quia in eo permanet quod promisit dicens: misericordiam autem meam non amouebo ab eis. laetus ergo Dauid rex et securus in hac parte dei sui iustitiam praedicat.
- main.112.23.1
Et sequitur: labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam. sic labia eius aperit, dum subiectum illum esse non sinit causa peccati. liberati enim os patet, peccatoris enim clausum est os; pudore enim et metu correptus loqui non audet; absolutus autem uel liberatus tripudians praedicat laudem iudicis. nam et apostolus, sicut ipse testatur, propter quod ab omnibus liber esset: os nostrum, ait, patet ad uos, o Corinthii.
- main.112.24.1
Et adiecit: quoniam si uoluisses sacrificium, dedissem utique. hoc de conperto loquitur sciens sanctum Samuhel dixisse ad Saul regem, cum peccatum suum non dolore mentis neque lacrimarum miseratione, sed sacrificii oblatione oblitterari putaret: nou uult, inquit, deus sacrificium magis quam audiri uocem suam, quia huius modi sacrificia damnum possunt facere, non tamen deum placare. deus enim sic placatur, si anima peccati sui memor tribulatione et maerore cordis defleat quod peccauit.
- main.112.25.1
Et sequitur: holocaustis non delectaberis. non delectatur holocaustis deus, sed in huius modi causis. ipse enim animus pro se satis facere debet, non se de foris redimere. nam ista adiutorium praestare possunt, animus autem, quo modo oblectatus est in peccatis, sic tribulari debet in paenitentia et tunc delectabit deum delere eius peccata.
- main.112.26.1
Unde subiecit: sacrificium deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum deus non despicit. ostendit quale sacrificium pro peccatis deus suscipit, quia non poterit deum placare, nisi qui laetatus est contra salutem contribulatus fuerit corde, ut reparetur ad uitam. denique omnis inquietus uel indisciplinatus frequenter incurrit, ut membra corporis laedat, quae utique non sine dolore possunt sanitatis recipere medicinam: sic et peccatores non possunt peccata sua redimere, nisi dolorem senserit animus qui peccauit. hoc enim iustum est, ut, quia contra rationem gauisus est, secundum rationem patiatur maerorem.
- main.112.27.1
Et sequitur: benigne fac, domine, in bona uoluntate tua Sion. Sion dicens ecclesiam significat, ut adseueratio nostra non inprobabilis uideatur, cui, ut impleat deus promissum suum, suggerit sciens se tunc plenam remissionem accepturum, cum, quod decreuit deus, in Christo impleuerit, id est, ut ab omni peccato liberentur sperantes in salute promissa, quia non solum a propriis, sed et ab Adae peccato, quod per traducem in omnes peruenit, liberabuntur per Christum.
- main.112.28.1
Et adiecit: et aedificentur muri Hierusalem. quid est ut dicat: \'et aedificentur muri Hierusalem\'? numquid destructi fuerant? sed muros Hierusalem dicens ecclesiam significat per fidem, quae in Christo disposita erat, construendam, cuius muri sancti esse homines intelleguntur docente nos Apocalypsi Iohannis apostoli, quia et Hierusalem ciuitas et muri eius dei serui sunt intellegendi. sciens ergo per Christum rex Dauid promissum, quod futurum erat ad liberationem seruorum dei, orat ut impleatur, id est, ut per fidem aedificetur ecclesia et liberentur sperantes de hac fide salutem.
- main.112.29.1
Et sequitur: tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta. hoc dicit, quia oblationes et holocausta tunc accepto ferri haberent, cum ecclesia esset aedificata, et non passim aut secundum consuetudinem, sed sacrificium, inquit, iustitiae acceptabis. iustum est sacrificium, cum condignum munus offertur; porro autem nihil tam iustum est et condignum, nisi ut nos ipsos offeramus deo. quia enim deus spiritus est, spiritalia illi offerenda sunt sacrificia, ut uiuo uiua hostia offeratur. quia enim dixerat in causa peccati sacrificiis carnalibus deum minime delectari, ostendit futurum, quia spiritaliter deo offerendum erat et acceptaret, quia haec deo digna sunt sacrificia, hoc est, in praeteritum minora fuerunt quasi carnalia, nunc maiora, quia spiritalia.
- main.112.30.1
Et adiecit: tunc inponent super altare tuum uitulos. si cessantibus pristinis sacrificiis spiritalia successura sacrificia significauit, quid est ut diceret: \'tunc inponent super altare tuum uitulos*, nisi quia per haec corporalia spiritalia significat, quippe cum dixerit, quia carnalibus non delectatur? uitulos ergo dicens populum nouellum significauit Christi fide renatum, cuius deuotio cottidie super altare domini delibatur. qui enim de ecclesia intellegitur locutus, sacrificia quoque eius spiritalia significasse debet intellegi.
- main.113.1.1
Quamquam omne, quod facit deus, rationabiliter et prouidenter factum credendum sit, melius tamen puto, si post fidem etiam causa facti possit aduerti, ut quod creditur non ignoretur. unde dominus ait: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum et uerum deum et quem misisti Iesum Christum. primum enim credi debet, sicut a profeta dictum est, deinde sciri quod creditur, quia iam fidelem et in hac re diligentem adiuuat spiritus sanctus, ut cognoscens intellegat fidei rationem. tunc enim plenum habet gaudium credulitatis suae, si quod credit intellegat. hoc est enim fidei robur, hoc inmobile fundamentum, credulitatis addiscere sacramentum. ubi enim sola fides est, non est tam mera deuotio et potest aditum habere subreptio.
- main.113.2.1
Unde uas electionis ideo laborat, ut credentes fidei suae rationem ediscant. cum enim cognouerint, quantus sit cui se crediderunt et quae sit eius potentia, nullo pacto, nulla ratione ab eius spe traduci se patientur. unde dictum legimus: gustate et uidete, quam suauisestdominus, ut data opera cognoscant diuinitatis eius saporem intellegentes nihil sapientius esse quam in Christum credere. quam ob rem ipse magister gentium inter cetera ait: in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, et iterum: nam scio, inquit, cui credidi, quia potens estdepositummeum custodire. igitur hic scit fidei suae rationem et non dubitat de potentia eius, qui intellegit omnes thesauros sapientiae et scientiae in sacramento natiuitatis et passionis et resurrectionis Christi esse absconditos.
- main.113.3.1
Manente ergo fide diu mecum contuli, ut scirem cur dominus noster de sacris et caelestibus sedibus ad terram incarnandus uenisset et non alius ex his, quos ipse dominus sanctos angelos uocat. incongruum enim uidetur personae eius hoc opus subisse, nisi causa facti noscatur. denique hoc est quod mouet multos. nam potuit dei patris prouisio per alteram personam hoc negotium gerere, ut et hominibus in errore constitutis ostenderet ueritatem et diabolum praesumtorem et salutis inuidum cum satellitibus eius conprimeret et expoliaret deuictum, quia peruicacia et inreuerentia nequissimorum seruorum ministris famulis fuerat conpescenda, et non dominus omnium rem sibi indignam experiretur.
- main.113.4.1
Neque enim tanta uis et potentia est satanae, ut per alteram potestatem eiusdem condicionis superari minime potuisset, cum constet dei auxilio istum etiam ab hominibus uinci. nam quamuis impar sit, si ex terrenis sumamus exempla, tamen ex aliqua parte conueni ent rationi. seruum enim contra Dauid regem rebellantem Ioab conseruus eius missus est persequi et trucidare et contra Abessalon in patrem impium seruis iniuncta res est: quanto magis ad tyrannidem diaboli uincendam sancti angeli unius de multis suffecerat efficacia, quippe cum legamus quia repugnans contra Michahel angelum perdurare non potuit, sed proiectus in terram est!
- main.113.5.1
Haec ergo mecum saepe reputans hoc solum sciebam, quia ideo ipse a patre missus est, ne ad iniuriam eius pertineret, si opus per eum factum per alterum reformaret. sed hoc scire minimum erat; non enim satis fiebat ad tam magnam et admirabilem causam, nisi et aliud conprehenderetur, quod proficeret ad arcanum intellectum. sic factum est, ut animaduerterem causam hoc poposcisse, ut hic ueniret qui uenit. ipsum enim ratio tangebat, ut ad eum conprimendum ueniret, qui dignitatem eius et meritum usurpasset. post deum enim patrem diabolus deus dici uoluit, quod etiam nunc usque contendit, cum utique non illum res contingeret, sed esset hoc filii dei, qui post patrem deum secundus est non natura, sed ordine.
- main.113.6.1
Ad hanc ergo causam agendam non alium oportuit uenire nisi Christum dominum nostrum, quia non tantum ad conprimendum diabolum uenit, sed et manifestare se ipsum omni creaturae, ut reprobata persona diaboli hunc esse cognoscerent, cuius principatum et maiestatem praesumserat satanas, et de cetero cognita ueritate relinquerent errorem pro certo habentes Christum esse dei filium, qui solus deus de deo sit et caput siue principium eorum omnium, quae in caelo sunt siue in terra, quia uirtute et potentia, qua superauit tyrannum satanan, manifestatus est ipse esse, cuius imperium praesumserat impius diabolus, qui est satanas.
- main.113.7.1
Dum enim uult inique deus dici, ut dominaretur potentiis spiritalibus — unde increpatur a profeta dicente: tu enim, inquit, dixisti incordetuo:ponam aedem meaminnubibus et ero similis altissimo —, multos decepit, quorum conspiratione princeps erroris est factus, qui in psalmo commonentur, ut reicientes mendacium suscipiant ueritatem. dicitur enim eis: tollite portas principis uestri et eleuamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. nisi enim tollatur error de mentibus incredulorum, non poterunt suscipere fidem unius dei in Christo. hoc enim edocentur, ut sublatis portis, per quas itur ad mortem secundam, quae sunt perfidia a diabolo coepta, suscipiant fidei sacramenta, per quae itur ad uitam. ista sunt enim, quae significat in aeternalibus portis, quia ueritas fidei aeternitas est, perfidia autem temporalis eat, quia mendacium adinuentio diaboli est. diabolus enim coeptam praeuaricationem in caelis , seminauit in terris multorum deorum suadens culturam, inter quos principatum haberet. caput enim et principium uoluit esse ceterorum, quod non ei debebatur, sed saluatori. unde persequitur eum usque ad terram, ut conprimens eum ostendat erroris eius praeuaricationem manifestata in se ueritate. unde dictum est: ueritas de terra orta est. proiectus enim de caelis confugit ad terras, ut meditatam deitatem in supernis expleret in inferioribus. unde dicit apostolus: ita ut in templo dei sedeat ostendens se quasi sit deus. quoquo enim modo desiderium suum implere uult et damnari; furore enim plenus minus putat esse damnari, quam non explere auiditatem erroris.
- main.114.1.1
Qua ratione pagani aduersus nos audeant congredi aut fidem nostram inpugnare se putent, absolutum esse non uideo, quippe cum nulla habeant adsertionum suarum documenta, superstitionis suae dicam quam religionis. nam quae cauta non habent proferunt, ut ipsi potius nouarum rerum auctores et defensores habeantur. primo enim in loco deos se adserunt colere, quorum nulla insignia, nulla dant testimonia. illos enim deos appellant, qui se ausi non sunt hoc nomine nuncupare, ut homines deorum auctores habeantur, cum deus auctor debeat esse hominibus; ac per hoc uana et inanis adsertio est. quicquid enim sine deo est, stabile esse non potest. manifesta enim esse quae dico probant libri eorum, in quibus nihil diuinum, nihil deo iubente legitur constitutum, sed singulos uiros propter quas- . dam causas diuersa adserunt instituisse numinum sacrificia, et hos, qui nullius meriti uiderentur, ut quae statuerant digne statuisse probarentur. quando ergo quos deos appellant nihil horum mandasse leguntur, qua auctoritate hi faciunt aut accepto ferri putant, quod non probant mandatum, cum, si etiam mandatum probaretur, examinandum prius fuerat, si dignum esset aut debitum his oboedire, quorum nulla signa aut prodigia ad commendationem diuinitatis in rebus gestis exsisterent?
- main.114.2.1
Sed solent ab his exclusi ad elementa confugere dicentes haec se colere, quorum gubernaculis regitur uita humana. a quibus, ut supra, requirimus, si mandatum est aut iussum a deo, quem etiam ipsi magnum et summum fatentur et neglegunt eum. si enim fieri debet, ab illo mandari oportuit, qui auctor eorum dicitur. si autem ab illo mandatum non est, praesumptio est et ad poenam proficiet, non ad praemium, quia ad contumeliam pertinet conditoris, ut contempto domino colantur serui et spreto imperatore adorentur comites. quo modo istud inpunitum erit, quod etiam in hac uita uindicari, et quidem acerbius, uideamus?
- main.114.3.1
Sed forte ab his ipsis elementis dicant mandatum. ostendant alicubi praeceptum, legant aliquando aliquid illos locutos. quod si non ostendunt, qua poena digni sunt, qui auctores praesumptae et confictae religionis deteguntur? libera sunt ex hac impietate elementa. ipsa enim luminaria mundi accusabunt illos aput iudicem deum, quia in hac consilii uanitate minime se auctores ostendunt. similiter et illi, quos, cum constet homines fuisse, deos nuncupant, cum coeperint pro peccatis suis cruciari, in hac parte minime se reos esse defendent in hos crimen hoc retorquentes, quibus cum non mandassent, ut deos illos colere coeperunt.
- main.114.4.1
Igitur quo pudore fidem nostram reprehendendam aut ridendam putant, quorum legem uirtutum testimoniis fultam uident nec non et ipsius domini ac dei nostri relegunt uocem dicentis: ego sum deus et non est alius praeter me? quod si nudis uerbis diceret, non erat ei credendum, ne similes paganis uideremur, qui nulla deorum suorum signa maiestatis uidentes colere eos coeperunt et, quod peius est, inhoneste. turpia enim illic aguntur, quae pudoris est reuelare, et prudentes se appellant, quia lege sua sicut a samardaco inluduntur.
- main.114.5.1
Porro autem deus noster teste uirtute coli se mandauit et, ut nihil suspicionis relinqueret, legem ipsam honestam et sanctam et, ut deo dignum est, tradidit. nos uero, qui stulti a paganis dicimur, deo nostro non credidimus, nisi nobis satis fecisset testimoniis uirtutum, nec legem eius suscepissemus, si non illam puram et ipsi professioni condignam cognouissemus..
- main.114.6.1
Hinc est unde nihil apud nos in tenebris, nihil occulte geritur. omne enim, quod honestum scitur, publicari non timetur; illud autem, quod turpe et inhonestum est, prohibente pudore non potest publicari. quam ob rem pagani mysteria sua in tenebris celebrant, uel in eo prudentes. erubescunt enim palam inludi; turpia enim, quae illic uice legis aguntur, nolunt manifestari, ne qui. prudentes se dicunt hebetes his uideantur, quos stultos appellant.
- main.114.7.1
Sed M forte hinc illis stulti uideamur, quia lex nostra castitatem, misericordiam, continentiam praedicat. apud illos enim hace stulta sunt, quia omnis bonus malo malus est et prudens stulto insensatus est. nam in tantum castitatem exsecrantur, ut etiam cinedis delectentur magisterio eorum subiecti, qui nisi tales fuerint, idonei BOA erant ipsi, si dicendum est,. religioni. propterea enim absciduntur et habitum inmutant, ut de uiris quasi feminae fiant et contra naturam subiecti muliebria patiantur, ut tunc demum apti et digni sint ministri superstitionis illorum. numquid accusari potest huius modi, quem lex facit talem? ideo enim amisso uiri et actu et habitu in mulierem transformatur, ut licenter muliebria patiatur.
- main.114.8.1
Quae ergo putantur esse mysteria, ubi dehonesto inhonestum fit et de incorrupto corruptum, cum hic sit uere cultus reli. gionis, ut de turpibus honestos faciat et de indisciplinatis modestos? quo modo cultores eius aemuli possunt esse bonae uitae, quando mysteria legis eorum sine cinedis celebrari non possunt? si ergo lex eorum his delectatur, peccator erit et stultus quisquis non fuerit tatis. ideoque stultos nos appellant. colentes enim haec turpia prudentes ab his iudicantur, euitantes autem et fugientes stulti. quod quidem callide et astute ab ipsis uidetur aptatum. idcirco enim legi suae adplicant nomen prudentiae, ut contegant reprehensibilia eius, quia, ubi prudentia, reprehensio nulla est. nostram autem legem stultam dicunt, ut prohibeant ab ea. sed sublatis nominibus prudentiae et stultitiae et submota omni inuidia, quam parit defensio ambarum partium, ipsae leges inter se confligant, ut appareat ubi sit prudentia et ubi stultitia. sed praesente signo crucis obmute- scit paganitas et, si adest, quam uocant stultum, prudentia illa, saera illorum respondere non audent; reprimitur enim exta illorum et occultatur reuerentia Christianae maiestatis. magna res, ut illa, quam uocant prudentiam, metuat illam, quam appellant stultitiam.
- main.114.9.1
Conferamus nunc tenorem legum. pagani deos deasque colere se etiam literis profitentur; et uerum est quod dicunt, quia et masculos colunt et feminas. Ianus enim et Saturnus, Iouis et Mercurius et Apollo et ceteri, item Minerua et Isis. et Frui illa et Uenus et Flora meretrix cum ceteris dii deaeque sunt, sicut historiae tam Graecorum quam Romanorum testantur. Christiani autem, utpote pauperes, quos stultos uocant, unum deum colunt in mysterio, ex quo sunt omnia, nec aliquid, quod ab eo conditum est, uenerantur. ipsum enim solum sufficere sibi et abundare sciunt ad salutem non ignorantes quia. si gloriam et nomen eius aliis deputauerint, offendent eum, quia nullus imperator permittit ut nomine eius tribuni et comites adorentur.
- main.114.10.1
Conferantur nunc leges, ut uideatur ubi sit prudentia: qui creatorem colit aut qui creaturam, qui dominum aut qui seruos? potest fieri ut in aliqua domo praeter unum alius dominus appelletur, ut pagani litteris forensibus instructi, qui sibi prudentes uidentur, in uno mundo ab uno deo condito multos deos deasque uenerantur. procuratores enim et actores mundi domini et dei nomine nuncuparunt, cum inprouidi detegantur. illud autem asserere, quod perniciem pariat, inprouidi est et stulti, quoniam necesse est deum iniuriam suam uindicare in eos, qui conseruis suis domini dei nomen et gloriam partierunt.
- main.114.11.1
Dehinc considerentur praecepta. lex nostra, quos stultos uocant, antestites et ministros sine crimine sanctos et inreprehensibiles praecipit ordinari; e contra autem paganorum traditio antestites et ministros idoneos sibi esse non posse, nisi . ei uiris transfigurentur in feminas, ut licenter et publice muliebria patiantur et discussis in aqua inhoneste crinibus mollem quassatamque uocem et turpem emittant. quod si publice facerent, ab omni populo lapidarentur. et Cynocefalus ille, qui nutabundus per omnia se circumfert loca quaerens membra adulteri Osiris, uiri Isidis: ecce quibus ministris sine magistris pagani prudentiae sibi nomen adsciscunt, cum . non solum inprudentiae sit, sed et criminis! obscena enim et probrosa diligere funestum est. illud autem quale est, quod in speleo uelatis oculis inluduntur? ne enim horreant turpiter dehonestari se, oculi illis uelantur. alii autem sicut ales alas percutiunt uocem coracis imitantes; alteri uero leonum more fremunt; alii autem ligatis manibus intestinis pullinis proiciuntur super foueas aqua plenas accedente quodam cum gladio et inrumpente intestina supra dicta, qui se liberatorem appellet.
- main.114.12.1
Sunt et cetera inhonestiora. ecce quantis modis turpiter inluduntur, qui se sapientes appellant! sed quia haec in tenebris patiuntur, putant posse nesciri. ista enim omnia, quae a malis et turpibus inuenta et ordinata sunt in occulto, sancta Christiana fides prodidit et detexit. praedicata enim fide considerantes qui audiebant, quid boni et sanctitatis publice promitteretur, contulerunt se ad fidem occulta illa inhonesta et turpia relinquentes et quo modo per ignorantiam inlusi sunt confitentes. tunc enim iam pridem omnes prope in hoc uertebantur errore et idcirco sibi prudentes uidebantur, quia qui reprehenderet non erat. nam quamquam omnes errarent sub uno fallaciae nomine, idolatriae unus quisque tamen iuxta mores suos et conuersationem ordinauit culturam, ut unus error diuersitatem haberet ex turpitudine et conuersatione auctorum. denique sacra, quae Liberi uocant, inhonesta et uanissima sunt et plena furoris; difficile enim inpurus non iracundus est. denique ubique cum Priapo pictus uidetur, cum quo inhoneste uiuebat.
- main.114.13.1
Hoc modo sunt et cetera sacra eorum; sed, ut posteri his inuentionibus caperentur, subtilitate et astutia factum est satanae. quamquam non sine consilio illius ista inuenta sunt, inuentis tamen singulis aspersit quaedam praestigia, per quae inliceret homines ad errorem, et sic factum est ut per traducem antiquitatis commendaretur fallacia et excusaretur turpis inuentio. per consuetudinem enim coepit turpe non uideri, quod turpe erat nam cum dehonestantur aliqui, primo erubescunt; postea uero blandiente consuetudine recedit pudor mutata fronte, praeterea si multos uideat tales. nam quaestus turpitudinis tunc est, quando hi, qui nobiles dicuntur, dehonestari uidentur; facile enim imitatores inuenit dehonestata nobilitas.
- main.114.14.1
Si ergo porro iam pridem propter hoc prudentes sibi uidebantur, quia, cui foeda inuentio haec displiceret, non erat, nunc, quia dei misericordia inlustratum est genus humanum et declaratum crimen esse quod pro lege cedebat, stultum autem quod putabatur prudenter inuentum, uel ab hac appellatione cessare deberent permanere uolentes in detecto crimine, cognoscentes nomen sapientiae a se alienum esse.
- main.114.15.1
Sed ut addant ad cumulum confessionis suae, in stultitia deprehensi fatuos uocant, a quibus conuincuntur. sed fidem nostram et posteritatem accusant, in praeceptis autem non negant nihil posse reprehendi. qui fidem nostram accusant, non magis contra nos, sed contra auctorem nostrum suscipiunt nos enim stultos, qui quasi rei fatuae fidem dederimus, illum autem mendacem et circumuentorem nec non et malitiosum pronuntiant, qui fidem traderet, per quam deciperentur credentes. igitur prius non nos stulte credidisse probemus, deinde causam acturi auctoris.
- main.114.16.1
Cum in errore degeremus, in quo nunc manent pagani, nullis uirtutum signis adtracti, sed nudis uerbis quae sacra uocant percepimus prodesse putantes, non quod diuinitas commendarat, sed quod uetus consuetudo tradiderat, in qua — quod non latet - diuersis inlusi uanitatibus nullam spem salutis agnouimus, quid enim poterat prodesse res ab hominibus inuenta? ut autem ad fidem dei accederemus et filium eius incarnatum et cruci fixum crederemus, non uerbis suasum est nobis, sed rebus. uidimus enim mortuos excitatos, leprosos mundatos, caeco nato oculos restitutos, demonia eiecta et simul omnes infirmitates curatas.
- main.114.17.1
Nunc quando stulti fuimus iudicetur: cum nudis uerbis credidimus, aut cum rebus ? sine dubio enim res ante uerba sunt, quippe cum ad res significandas inuenta sint si ergo traditioni humanae nulla suadente uirtute, quae ad inludendas mentes hominum inuenta est, fidem dedimus, quanto magis huic, quam diuinam et deificam omnia signa, quae deum inuocant, contestantur! nonne digne stulti iudicaremur, si uirtutibus non crederemus, qui sermonibus credideramus ? nonne rationabiliter inprouidi et inconsulti notaremur, si aduocantem spem non sequeremur, qui desperationi fueramus obnoxii ?
- main.114.18.1
\'Sed\', aiunt e contra, \'stultum est quod creditur; non enim ratione subsistit deum habere filium neque emortua et dissoluta corpora rursus reparari ad uitam). omnes philosofi et sectarum inuentores diuersis disputationibus inuicem se confoderunt, nullus ad alterum transiens, quia unus quisque in quo imbutus fuerat permanebat per id quod enim uerba contradictioni obnoxia sunt, nullus alterum superabat; non enim erat unde se quis uictorem ostenderet, sed inuicem contradictionibus se fatigantes minime alter alteri persuadebat.
- main.114.19.1
Hinc factum est ut dei prouidentia, cuius sensus inuestigari non potest, praedicationi suae uirtutem adiungeret, ut ueritas praedicationis uirtutis testimonio probaretur, ut, qui uerbis contradicere parati erant, uidentes uirtutem contradicere non auderent. quae enim maior poterit esse testificatio ueritatis, quam est operatio uirtutis?
- main.114.20.1
Si quis autem opera uirtutum deneget accusans scripturas, quo modo poterit stultam fidem nostram dicere denegans scripturas? ubi enim scriptum est de Christo quod filius dei credendus est, eodem loco uirtus testis inuenitur. et si cui absurdum uidetur legenti Christum dei filium cruci fixum, reuoluat et inueniet resurrexisse eum a mortuis et intellegat non otiose eum mortuum este neque inuitum, qui potuit resurgere, sed esse mysterium. quicumque ergo est ille, aut tacebit de cruce - quia, si dixerit stultam crucem, non poterit dicere stultam resurrectionem; excusat enim resurrectio crucem — aut, si locutus fuerit de cruce, non poterit negare prouidentiam esse in ea, quam uidet testimonio resurrectionis firmari; aut.utrumque enim accipitur aut utrumque refellitur, ut, qui non defendet, nec audeat accusare.,
- main.114.21.1
Quare autem cruci figi se permiserit cognatis, mysterium reseruandum est. mortem autem hanc in tantum commendauit, ut clarificari se per eam testatus sit. nam et ait: potestatem habeo ponendi animam meam et: potestatem habeo iterum sumendi eam. non ergo coactus est mori, qui potestatem habuit et mori et resurgere. hanc qui abnuit, non poterit dicere uiolenter illi mortem inlatam. si enim istam negat, nec mortuum illum poterit adseuerare, quia haec illic continentur, ubi morti traditus legitur. nemo enim ex superioribus postrema aut ex postremis superiora condemnat, quia contrarium non est quod unius corporis est.
- main.114.22.1
De mortuis autem quod resurgant, dolo dicunt stultum credere. uident enim exempla quibus credibile iudicetur. omnia enim semina usibus necessaria, nisi dissoluta fuerint, renasci rursus non poterunt. si haec in mundo hominum causa decreuit, cur illorum ipsorum corporibus si haec praestaturus credatur, stultum putant, nisi quia ipsi stulti sunt, qui plus deo non dant, quam potest mundus? uirtutum tamen gestarum nunc usque apparet umbra. quia enim tempus non est faciendarum uirtutum — initio enim fieri oportuit, ut semen fidei per hanc crementum faceret —, tamen etiam modo demonia nominata cruce Christi terrentur et, si inpensius fiat, fugantur et di paganorum formidine et metu nominatae crucis responsa dare non possunt.
- main.114.23.1
Si obprobrium est mors Christi, quare terrori est? res enim, quae ex crimine uenit, non timeri debet, sed contemni. quis enim timeat hominem pro crimine suo occisum? ac si innocens fuerit, timeri tamen non potest, sed doleri. itaque nisi sentirent demonia uel di paganorum sacramentum esse crucem Christi, nominata ea non terrerentur et, ut proprius dicam, nisi rei essent, non timerent. hi enim omnes, qui ex parte diaboli sunt, consenserunt in mortem Christi. unde cuncta demonia siue di gentium nominata cruce Christi terrore concutiuntur. omnis enim qui in alicuius innocentis morte reus est, cum nomen eius fuerit memoratum, timor adprehendit cor eius. recordatione enim habita delicti reum ae uidet: quanto magis demonia uel di gentium, qui rei sunt necis domini et saluatoris mundi!
- main.114.24.1
Sed pagani antiquitatis causa uerum se tenere contendunt, quia \'quod anterius est\', inquiunt, \'falsum esse non potest\', quasi antiquitas aut uetus consuetudo praeiudicet ueritati. possent enim homicidae aut molles aut adulteri uel -ceteri criminosi per hoc inlicita sua defendere, quia antiqua sunt et ab ipso mundi initio coepta, cum hinc magis intellegere deberent errorem suum, quia quod reprehensibile et turpe eat male coeptum probatur, quod autem honestum et sanctum est digne colitur; nec posse turpe et reprehensibile ante sanctum esse et inreprehensibile.
- main.114.25.1
Et ad postremum paganorum traditio ab homine inuenta negari non potest; quia autem nostra lex a deo data est, euidens res est. in monte enim apparuit maiestas dei ad dandam legem hominibus et, ut huic fides possit haberi, praemisit signa multa et prodigia facta in Aegypto, quod hodieque libri testantur a Ptolomeo reconditi in bybliotecam Alexandriae. sic ergo legem dignatus est dare, ut nemo ambigeret deum esse qui tradidit. palam enim et manifeste uisa est omnibus maiestas dei in tanto fulgore et terrore, ut et praeter eum nemo alius deus crederetur et, quod iubebat, omni obseruatione dignum haberetur.
- main.114.26.1
Et ut omnia deificae rationi conueniant, inspiciatur tradita lex, si quid in ea iniustum, si quid inhonestum, si quid ridiculosum. sic oportuit deum innotescere, non ut in angule per inposturam appareret, qui claudi non potest, neque in speleo, ubi aliud est quam cernitur operante inlecebrosa fallacia, neque ea seruanda traderet, quae, propter quod inhonesta essent, in tenebris gererentur.
- main.114.27.1
Cum enim unius dei notitia oblitterata esset in mundo consuetudine delinquendi, quia mendacium uelamen praestiterat ueritati, clemens et misericors deus nolens opus suum perditioni obnoxium fieri uisitare dignatus est genus humanum, non sic apparens sicut hi, qui falso di appellari uoluerunt, sed, sicut est ueritas dei, ita se manifestauit, ut errorem adimeret, qui falsorum deorum praedicatione mundi sensum corruperat. denique supra sescenta milia hominum egressa de Aegypto uidentes et cognoscentes dominum hunc esse supra omne ex apparentia ineffailis gloriae proximare ad eum timuerunt, sed longe curuato genu adorauerunt postea prosequentibus aliis signis, quam quae fecerat in Aegypto in omnibus mirabilibus, manifestatus est unus esse deus.
- main.114.28.1
Haec omnibus prope innotuerunt linguis, haec uicinis gentibus terrori fuerunt. quid tale in diis gentium? cui genti, cui populo gloriam suam ostenderunt? quae signa aut uirtutes ad diuinitatis suae testimonium fecerunt? ubi aut quando locuti probantur?.
- main.114.29.1
Sed inrationabilis uulgus aut apparentes umbras aut demonia aut simulacra mortuorum ut deos colere coeperunt; quae res in consuetudinem uetustatis deducta arbitratur rationis sibi ueritatem posse defendi, cum ueritatis ratio non ex consuetudine neque ex uetustate, sed ex deo sit, qui non uetustate deus probatur, sed aeternitate. quam ob rem fides non coepta res, sed sine initio est. in deum enim credere nostrum incipere est; nam quod creditur, aeternum est. quo modo ergo anteriores se putant pagani, cum quando quod colunt post deum est? numquid non opus post opificem est? pagani colunt opera, nos opificem; illi creaturam, nos creatorem. certe deus fecit mundum: age, facto notitiam suam non ostendit? aut fecit hominem et noluit se ab eo coli, quem fecit? sed absurdum est.
- main.114.30.1
Factus ergo homo coepit uenerari suum conditorem, quia et dignum est et causa hoc exigit. quod cum per desidiam hominum obsoleuisset, reparauit istud deus in Abraham, ut cognitio dei, quae fuerat in Adam, inciperet rursus in Abraham, ut ab eo geniti sub hac cognitione educarentur et per traducem non deficeret neque deesset, qui coleret deum, aduocatis etiam exterae gentis hominibus ad istam dei cognitionem. qui ergo cognoscit, sub initio est; qui autem cognoscitur, super initium est. qua igitur ratione pagani legem suam ante dicunt fuisse quam nostram? si mundus ante deum est — quod absit! —, sic potest et paganitas anteponi Christianitati.
- main.114.31.1
Nemo miretur de nomine Christianitatis. est enim colere unum deum in mysterio trinitatis, quia, si nomen Christi putatur ei crisma, nominis tamen ratio ante creaturam est. apud maiores enim nostros, qui in reges ungebantur, christi uocabantur habentes imaginem uenturi Christi, qui natus de deo patre in regem non inmerito Christus appellatur, quia, quod istis crisma, illi dedit natiuitas. quem, quamdiu ignorant pagani, reprobant, cum autem cognouerint, diligentius excolunt gaudentes quia de malo transierunt ad bonum. qui enim in re tam friuola et inepta pertinaces fuerunt, quam fortiores et uehementiores erunt cognita ueritate! qualis ergo Christus noster est, qui cum nescitur oditur, cum cognoscitur amatur! nam omnis malus, cum nescitur, amatur, cognitus oditur. quanti retro oderunt Christum, qui nunc amant quique dolent odisse se, quod nescierant! inprudentis enim est odisse quem nescias, quia probandum est an odio digna res sit. denique qui hodie aduersantur, crastino defendent paenitentiam agentes tarde se cognouisse quod uerum est. quodsi odio digna res esset aut aliquid haberet fallaciae, cottidie ex Christianis fierent pagani. porro autem, quoniam haec est ueritas, cottidie omni hora sine intermissione deserentes Iouem, inter quos sofistae et nobiles muadi, qui eum deum cosfinxerant, confugiunt ad Christum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum.
- main.115.1.1
Nihil tam contrarium Christiano, quam si arti matheseos adhibeat curam. haec enim inimica dinoscitur dei legi. si enim nascuntur qui mali sint et e contra qui boni sint, frustra lex data dicetur, et non solum hoc, sed et iniustus habebitur legis lator. qui enim lege data cogit homines contra id quod nati sunt facere sciens non posse mutari naturam, ad hoc utique legem dedisse uidetur, ut haberet occasionem, qua crudelitatem suam de nece hominis satiaret. ut quid enim prohibet, quod scit auerti non posse? aut quemammodum damnat hominem qui non fecit, quod facere non potuit?
- main.115.2.1
Si autem iustus uidetur, ut est — quia istud de deo sentire nefarium est —, recte et salutari ratione legem dedit, scius posse hominem continere se ab id quod prohibet lex. igitur quia iuste legem dedit, non est utique inicus, cum uindicat.
- main.115.3.1
Itaque si legi dei fides commodanda est, quia iuste probatur data, ars matheseos euitanda et fugienda est. hanc enim astutia et subtilitas inuenit diaboli. quia enim aperte repugnare non audet auctori, tergiuersatione id agit, ut et deo iniuriam faciat et hominem legi inimicam ©onstitueDS morte multet secunda.
- main.115.4.1
Qui ergo dei auctoritati cedit et factum eius retractari nefarium ducit, legi ab illo datae obtemperat die noctuque studiis eius insistens, nec aliquid aduersum respicit non dubitans quia potens est homo praecepta eius seruare. nam bi, qui peccare gestiunt, occasiones quaerunt quo modo peccata sua a se faciant aliena, ut, dum naturae quasi inputanda peccata sunt, inmunis esse uideatur a poena peccator. hoc propositum horum est, qui desperatione promissae uitae praesenti desiderant frui uoluptate.
- main.115.5.1
At hi, qui freti fiducia fidei spem futurorum expectant, hoc implere contendunt, quod in primordio renascibilitatis polliciti sunt, ut abrenuntiarent pompis et uoluptatibus satanae. quanta ergo subtilitate usus est satanas, ut promtiorem hominem faceret ad peccandum, per quod inuidiae suae expleret nequitiam! dum enim audit sic se natum esse, ut peccet, et deum non ignorat esse iustissimum, credit se inpune peccare, quia, qui iustus iudex est, non damnat eum, qui imperante natura peccauit, nec quidem eius peccatum dicendum est, quod alius egit per illum, si deceptus est homo; peccatis enim pressus factus est morti obnoxius. igitur tollit omne hominis bonum, qui tollit et malum. si enim peccator non habet poenam, nec iustus coronam; et quid laudantur boni et reprehenduntur mali? si enim huius naturae est ut peccare non possit, quid laudas in illo, quod non est eius? et ut quid condemnas in peccatore delictum, cum scias non eius esse, quod peccat, nisi quia iniustus erit, qui bonum laudat et malum accusat?
- main.115.6.1
Sed forte dicatur e contra: \'bonam naturam in homine laudo et malam condemno, quia et uinum bonum laudatur, cum per naturam bonum sit, et malum recusatur, cum adaeque natura hoc praestet). si ita esset, nihil erat reprehensionis in causa, ut sic laudaretur iustus, ne corona dignus iudicaretur, neque ita accusaretur iniustus, ut poena dignus diceretur. porro autem et in praesenti et in futuro iustos remunerari scimus et legimus et iniustos poenis subditos concremari, quod iniustum utique uideretur, si iste, qui naturae suae rem gesserat, igne ultore poenas pateretur aut alius adaeque naturae suae rem exsequens praemiis adficeretur.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 931
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.