Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
- main.102.17.1
Unde apostolus fornicariis et inmundis remissum probat dicens: ne forte ueniens lugeam multos ex his, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione, quam gesserunt. probat quosdam egisse paenitentiam, de quibus non dolet, sed gaudet: aliquos autem significat non egisse fornicationis suae paenitentiam, propter quod et lugere se eos dicit non pertinentes ad uitam, quia non egerunt paenitentiam. si enim huius criminis in hac uita semper agenda paenitentia esset, non diceret lugere se eos, quia non egerunt, sed quia non agunt. sciens autem hic et incipi et peragi paenitentiam, ait quia (non egerunt). hoc enim uolebat, ut ueniens ad eos pacem haberet cum communione eorum. ecce probatum est fornicariis post actam paenitentiam communicandum. non enim potest illis communicari quamdiu agunt; tunc autem communicandum est, cum desinunt agere iudicio ecclesiae.
- main.102.18.1
Nunc superest an specialiter idololatris remitti posse probemus. legimus enim in Apocalipsi beati Iohanni apostoli paenitentiam super idolatria praedicari. commonentur enim episcopi, quos angelos uocat — id est nuntios, sicut et beatus apostolus Paulus ait: sicut angelum dei excepistis me —, ut peccantibus dent paenitentiam nec eos patiantur minime commoneri, qui scandala faciunt in ecclesia, cum sint et ipsi de ecclesia. dicit ergo: et angelo Pergami ecclesiae scribe: haec dicit qui habet gladium ex utraque parte acutum: scio ubi habitas, ubi sedes est satanae; et tenes nomen meum et non negasti fidem meam in diebus. quibus Antiphas testis meus fidelissimus, qui occisus est apud uos, ubi satanas habitat. sed habeo aduersus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balaac mittere scandalum sub oculis filiorum Israhel, manducare delibata et fornicari; ita et tu habes tenentes doctrinam Nicolaitarum. similiter age paenitentiam. hanc dicit esse doctrinam Nicolaitarum quae fuit et Balaam, id est idolatriam et fornicationem, de qua iubetagi paenitentiam. et quia hominibus ecclesiae loquitur, ostendit dicens: haec dicit spiritus ecclesiis.
- main.102.19.1
Quia autem fructus est paenitentiae, ita significat: uincenti, inquit, dabo manducare manna, quod est absconditum — ut per paenitentiam quis uincat peccata. quid est enim paeniteri, nisi dolere praeterita et de cetero temperare ab his quae admiserat? —■ et angelo Thyatirae ecclesiae scribe: haec dicit filius dei, qui habet oculos suos sicut flamma ignis, et pedes eius similes aeramento turino: scio opera tua et dilectionem et fidem et ministerium et patientiam et opera tua nouissima meliora priorum. sed habeo aduersum te, quod sinis mulierem Zezabel, quae se dicit profetam et docet et seducit seruos meos fornicari et manducare inmolata idolis. et dedi ei tempus ad paenitendum, et noluit agere paenitentiam a fornicatione sua. ecce mittam illam in lectum et adulteros eius cum illa in tribulationem magnam, nisi egerint paenitentiam factorum suorum, et natos eius occidam morte; et scient omnes ecclesiae, quia ego sum qui scrutor renes et corda, et dabo uni cuique uestrum secundum opera sua. uobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis, qui hanc doctrinam non habetis et ignoratis altitudinem satanae, sicut dicunt: non mitto in uos aliud pondus: uerum tamen tenete quod habetis, donec ueniam. uincenti autem et seruanti opera mea usque ad finem dabo ei potestatem super gentes.
- main.102.20.1
Sub una epistula data ad ecclesiam Thyatiram duplicem Nouatianae heresis confundit et explodit errorem; et paenitentibus enim idolatriae causa fructum promittit et in una ecclesia malos non contaminare bonos ostendit, cum unius utique essent communionis. nec enim extra ecclesiam positis scribebat dicens: qui habet aures, inquit, audiat quid dicit spiritus ecclesiis. simili etenim modo apostolus Paulus: scimus autem, inquit, quia quaecumque lex loquitur his qui sub lege sunt loquitur; et alio loco: quo enim, inquit, mihi de his qui foris sunt iudicare? unius ergo ecclesiae homines partim ad paenitentiam prouocat, partim conlaudat dicens: uobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis, quicumque non habetis doctrinam istam — id est idolatriae —, tenete quod habetis, donec ueniam; hoc est <perseuerate usque ad finem\', quia qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. simili modo et qui perseuerauerit in malo damnabitur. ac per hoc sicut iustitia iusti non liberabit eum in dic qua errauerit, sic et iniquitas iniusti non nocebit ei, cum conuerterit se. ideo dixit: sacrificans diis eradicabitur; si autem conuerterit se, uita uiuet. sic est et illud quod ait dominus: qui me negauerit, negabo eum. si autem conuerterit se, non poterit negari ab eo quem confitetur.
- main.102.21.1
Hinc est ut diceret in psalmo: non iustificabitur in conspectu meo omnis homo uiuens. haec enim sententia inputatur homini, in qua moritur. nam quia in ecclesia mali cum bonis futuri essent usque ad iudicium dei. ipse etiam dominus significauit dicens: simile est regnum caelorum retiae missae in mari, quae ex omni genere piscium colligit. cum autem uenissent ad litus, bonos segregauerunt in uasa sua, malos uero foras miserunt. sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et segregabunt de regno dei omnia scandala et eos qui iniquitatem faciunt. haec causa significatur etiam in illo, qui inter discumbentes inuentus est non habens uestimentum nuptiale, quem solum proiectum de coetu ostendit ecclesiae, quia crimen indignitatis eius non polluit ceteros; et quia haec indignitas eius designata est, eo quod uestimen- u tum non habuerit nuptiale, manifestus fuit ceteris. uidebant enim eum inter se aliud esse uestitum.
- main.102.22.1
Hinc est unde apostolus Paulus: in magna autem, inquit, domo non solum sunt uasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. istud propter Hymeneum et Filetum posuit, qui cum essent ex ecclesia, peruerse de resurrectione sentiebant, sicut aliqui de Corinthiorum ecclesia resurrectionem negabant. sed hanc domum magnam Nouatianus mundum intellegendum significat, non ecclesiam, ne in una ecclesia malos cum bonis, mundos cum inmundis cogatur adserere. quod facile puto conuelli. in una enim domo omnes sub uno sunt nomine; quamuis enim moribus diuersi sint, uno tamen domini sui nomine censentur in professione. mundus autem hic diuersae professionis continet homines, ita ut dispares profiteantur se habere et deos et dominos. uides ergo non hoc potuisse dici de mundo, sed de ecclesia, in qua sub uno degentes nomine diuersi sunt actu. quod quidem Nouatianum non ignorasse aduerto, sed quia abscessionis suae iustas querimonias non habebat, ne aperte erubesceret, argumenta quaedam sibi conflauit per malam legis interpretationem, quibus excusare niteretur et tegere liuoris sui inuidam uoluntatem.
- main.102.23.1
Denique respondit ad haec quae diximus dicens: nec ego rennuo agendam paenitentiam admissae idolatriae, sed ego remittere non audeo, quia crimen hoc ab eo remittendum est, in quem admissum est\'. hoc autem cum dolo respondit. interpretationibus enim suis detegitur, quibus fraus eius apparet. quando enim dicit: \'scriptum est: qui me negauerit, et ego negabo eum, et mentiri non potest cuius uerba sunt), paenitentiam, quam agendam dicit, inanem et infructuosam ostendit. si enim sententia data est et non fallit qui dedit, quid excruciari conpellis hominem lamentationibus et gemitibus, qui huius rei effectum aut denegas aut scire te minime confiteris? omnis enim qui consilium alicui dat, ad hoc utique dat, ut quid ex eo proficere possit praedicet. sed quia tu. Nouatiane, dolose hoc profiteris, ad inludendas mentes hominum agendam paenitentiam dicis. sciens enim aperte hoc negari non posse subtiliter facis, quia non uoce sed effectu paenitentiam amputas. omnem certe, qui idolis sacrificauerit, in spiritum sanctum. dicis peccare, cui neque hic neque in futurum peccatum hoc remitti per legis uerba contendis. quo modo ergo huius delicti agendam paenitentiam dicis, nisi quia fallis, sicut supra ostendi?
- main.102.24.1
Sed soles alio dolo fraudem hanc uelle contegere dicens eodem sensu etiam Petrum apostolum dixisse Simoni: age paenitentiam ab hac malitia tua, si forte remittatur tibi. sed contuens apostolus Petrus uenenatam malitiam hominis et peramaram idcirco dubium ei dedit responsum. quis enim mortalium sic peccauit, ut donum dei pecunia uellet mercari? maliuolentiae ergo responsum istud datum est, non errori. haec est enim quae remedium non habet. quia neque error est neque per quam excuset necessitas, ut possit per fletum ad ueniam peruenire. si in tali itaque causa aliqui fuerint inuenti, hoc audiant quod audiuit et Simon. nam et cur dubie respondit, apostolus Petrus ostendit dicens: in felle enim amaritudinis et in obligatione iniquitatis uideo te esse. si ergo in tam graui causa et quae sine remedio uideatur, dubie responsum est, ambiguum non est eis, qui errore aut necessitate aliqua in deum peccant, posse remitti, si congruam paenitentiam agant. hoc enim concessum est iuri ecclesiastico ab auctore, ut et paenitentiam det et post paenitentiam recipiat.
- main.102.25.1
Est et aliud quod reprehendit Nouatianus: \'cur\', inquit, \'corpus domini tradunt eis quos norunt peccatores?\' quasi possint ipsi accusatores esse, qui sunt iudices. si autem accusati fuerint et manifestati, poterunt abici. nam quis iudex accusatoris sumat personam? nam si ipse dominus ludam passus est, quem sciebat furem esse et ea quae mittebantur exportare, nec eum qui accusatus non eat abiecit, hoc exemplo uti oportet, ut eum abici non liceat, qui publice detectus non fuerit. nam nec iusto uiro conpetit aliquem accusare. unde Ioseph cum esset, inquit, homo iustus et nollet eam traducere, uoluitearn occulte remittere. ludas ergo cum esset inter discipulos, contagione sua non eos maculauit, dissentientes utique a furtis eius, et eucharistiam inter eos accipiens non polluit innocentes, nec dominus ei, quem latronem sciebat, corpus suum denegauit, quia secundum apostolum qui indigne sumit gladium sibi sumit unde nec ab osculo eius se auertit. peccatores etenim eos polluunt, qui consentiunt Malis eorum. unde dictum est: uidebas furem et concurrebas cum eo.
- main.102.26.1
Hinc est unde apostolus plebem Corinthiorum arguit, propter quod illum, qui publice uxorem patris habebat, non corriperent aut euitarent, ut se emendaret, dicens: nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? cum enim non esset dux aliquis aut praepositus ecclesiae, plebis erat corripere eum, quem uidebant tam turpiter et obscene inter eos uersari. ac per hoc quasi consentientes eos crimini eius apostolus arguit. nec enim in hac re accusatore opus erat aut testibus; publice enim nouercam suam loco uxoris habebat M
- main.102.27.1
Itaque, quantum ad causam nostram pertinet, exposuimus rationem non alios criminantes, sed nos defendentes. Nouatiani autem obtestor conscientiam, qui nos semper accusat, si sanctos scit esse omnes quos secum habet. in tantum autem irascitur nobis, ut et Christianos nos neget, cum sciat nos ea fide tinctos, de qua ipse praesumit. Christianum certe professio facit et uita. si ergo uides hominem ea profiteri, quae tu, et non dissimilem esse in uita, quare negas esse eum quod tu es? certe qui dicit dominum Iesum, in spiritu sancto dicit; uerum enim dicit. omnis enim ueritas de deo est. cur non adsentis uera dicenti, sed negas? fatenti deum contradicis non ratione, sed furore. numquid non inimicus dei uideris, qui uera de eo profitenti resistie ? numquid paganus audiens aliquem idola dicentem esse deos negat paganum esse? cur tu negas Christianum quem audis uerba integrae fidei profitentem, cum legas: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem? at tu, ut inimicus, quod per iracundiam non uides, deo repugnas negans haec confitentem habere salutem, cum dominus dicat: quicumque me confessus fuerit, et ego eum. numquid ait: \'si Nouatianus me fuerit confessus\'? sed tu hoc sic adstruis, ut tibi hoc defendere uidearis, ut hic saluetur qui non Christianus tantum, sed qui fuerit et Nouatianus. sed si in Christum facta confessio dat salutem, ubicumque, apud quoscumque integra fuerit haec confessio, habet salutem. itaque si confessionis huius traditio corrupta est apud nos aut sensus inmutatus, recte accusas. si enim haec manet in nobis sicut et in te, nos negando et te negare uideris.
- main.102.28.1
Sed fidei ministros accusas; fac uerum esse, quamuis probare non possis. qui tamen ab his audierunt, uerum est quod audierunt aut falsum? nec enim si uitiosus uerum dixerit, non erit uerum, quia a uitioso dictum est, cum alia causa sit conuersationis et alia professionis. nonne persecutor odio Christiani nominis professionem persequitur, non conuersationem? primo in loco sciens hoc proficere religioni, cum con- fitemur esse nos Christianos, sacrilegus confitentibus nobis credit quod non uult audire, quia odit. tu autem, cum eiusdem professionis sis et signaculi, non credis confitentibus nobis quae ipse confiteris. si aliter nos renatos scires quam tu renatus es, recte non crederes hoc nos esse quod tu es. ut quid a sacrilego persecutionem patior, si non hoc sum quod tu es? nam si hoc de me profiterer, quod tu de me dicis, persecutionem non paterer. ad postremum mihi credendum est de me, non tibi. meam enim professionem quaerit iudex, non tuam de me. quid ergo me confitente tu negas, cum uerum sit in hac causa non alienum testimonium, sed meam professionem requiri aut pro me aut contra me? uolebam pro nomine torqueri te contra me, ut appareret si uera confitente me tu negares contra me, aut cui crederetur. dolo enim hoc proponis, ut iustam causam uidearis habere schismatis. nam non ignoras in hac re meam de me testificationem requiri, non alienam, et hoc uerum haberi, quod ego fuero confessus, non quod alter negauerit.
- main.102.29.1
Manifestum est itaque liberos esse eos, qui amore Christi non disquirentes hominum actus ad fidem eius consequendam concurrunt, hoc eorum probantes quod sibi utile norunt, id est, ut traditionem fidei, quae de Christo est, consequantur. nam qui praeter ministerium aliquid aliud hominis in hac re putat necessarium, traditioni facit iniuriam; minus enim sentit de gratia dei. quando enim, nisi meritum hominis adfuerit, negat donum dei proficere posse deuoto sibi, aut potiorem aut parem facit hominem ipsi traditioni, cum longe sit meritum hominis ab hoc officio, sicut de hac eadem re dicit apostolus Paulus: ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit. itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum datdeus.
- main.102.30.1
Quo modo in hac re aliquid de homine sperandum est. cum uerba data sint quae tradantur? uideamus itaque quid proderit, si boni meriti fuerit, aut quid oberit, si mali fuerit meriti. accedens uerba dei audire desiderat, quibus fidem commodans salutem se credit accipere. quid facit in hac re, si bonae an malae uitae sit qui uerba sollemnia tradit, cum fides deuota quaeratur percipientis, ut ea, quae audit, toto animo credat? numquid si malae uitae sit qui tradit, inpedimentum faciet percipienti, ne credat quae audit, credenda, ut peccatum eius intret in cor eius ne credat? aut deus, qui iustus est, despicere habet deuotum sibi propter peccatum eius, quem ipse patitur esse in ordine? nec homo sic iudicat, quem constat falli frequenter aut esse gratiosum. si ita esset et homo causam suam ageret, nonne diceret deo: (qui sit iste cuius causa me despicis, nescio. ego ad eum tui causa accessi, quia tuus dicebatur antistes. te quaesiui, te desideraui, tibi credidi; de homine nihil speraui: quare ergo mala eius mihi obsint, quem nescirem nisi te quaesissem? si bona eius mihi possent proficere, iustum uideretur forte, ut et mala eius obessent mihi. sed sicut bona eius, si dubie credidissem, nihil proderant mihi, ita et mala eius nihil obesse mihi debent bene credenti. ego enim uerbis eius fidem dedi, quae a te data dicuntur quaeque te inspirant, te loquuntur, de te promittunt; huic de se nihil credidi nec gestis eius, sed fidei, quae ex te est, me copulaui.\'
- main.102.31.1
Secundum haec integra est causa credentis. aduocatorum enim more accipe antistites. numquid si malae uitae sit aduocatus, contra susceptum eius pronuntiabitur? hoc est officium aduocati, ut secundum iuris ordinem suscepti sui causam peroret: numquid poterit uita eius, si turpis est, obesse causae suscepti? persona enim aduocati nec obesse nec prodesse poterit; qualis enim fuerit causa, sic et respondebitur ei. sic sunt et qui uolunt fieri Christiani. accedunt ad antistitem, dicunt ei uota sua, ille facit uerba iuris ecclesiastici. si uera uota sunt, suscipiuntur a iudice. in quo ille aut obesse poterit aut prode esse, quippe cum nec causam suscepti sui norit? deo enim iudici soli cognitum est, quis qua mente accedat. antistitis ergo est delegato sibi fungi officio, iudicis autem aut suscipere aut rennuere causam suscepti. ipse enim inuenitur dixisse: filia, fides tua te saluam fecit.
- main.102.32.1
Uides itaque nullius adiutorio, sed unum quemque fide sua saluari. hoc enim deus decreuit fidei, ut, si non dubitet, omne quod uoluerit consequatur. tu tamen non ut amicus, sed quasi inimicus Christi populum sub tuo nomine congregasti, ut non sint Christiani nisi fuerint Nouatiani, cum apostolus condemnet, si qui dicat se Paulianum aut alterius alicuius. sed tu potiorem te iudicans super Christi nomen tuum posuisti, quasi ille non sufficeret ad tuendam ecclesiam suam.
- main.103.1.1
Si penitus aduertas, non est de hac re facere quaestionem; nec mentitum dominum aut inmutatum putes, ut mandaret at postea denegaret. de huius modi enim sacrificiis et libaminibus seu holocaustis nihil inuenitur mandasse, de quibus nihil se locutum testatur. duorum etenim genera sacrificiorum aduerte: unum quod per singula genera offerri mandatum est, et aliud quod uoluntarium dictum est. illud ergo quod per diuersa genera siue pro peccatis siue pro primogenitis offerri praeceptum est, quid et quale et quo modo offerendum esset, mandatum est. sacrificium enim uoluntaiium non utique mandatum est, quia arbitrio remissum est, ut, si aliquis uoluisset offerre, quod illi uisum fuisset, offerret; uotiua enim erant haec sacrificia. et quia neglegenter et inprouide haec offerebant non deliberantes, quia qui offerret potentiori munera electa offerret, idcirco dicitur eis: \'non mandaui uobis de his; sed si uultis, debetis quae digna sunt offerre\'.
- main.103.2.1
Sic etenim inuenitur et Cain peccasse, cum non considerat deo haec debere offerri, quae potiora sunt. cum enim ad propitiandum deum haec se dicerent offerre, in eo ipso deum ad indignationem prouocabant, ut in id quod dicerent se bene facere peccarent offerentes deo holocausta indigna. unde dicit in Malachihel profeta: si adducatis ad uictimam caecum aut claudum aut aegrum, non est bonum. offers autem ea duci aut praeposito tuo, si suscipiet te, dicit domi nus omnipotens. hinc est ut in Eseia de eadem re queratur deus dicens: quo mihi oues holocausti tui? neque in sacrificiis tuis honorasti me. non enim ad hoc te feci, ut laborares in ture aut ut mercareris mihi argento incensum, nec adipem sacrificiorum tuorum concupiui; in peccatis autem tuis et iniquitatibus adstitisti mihi. manifestum est itaque ortas querellas, quia cum uoluntaria sacrificia offerrent non in his deum honorabant offerentes indigna, cum hoc utique non esset necessitatis. si enim mandata fuissent, necessitate uidebantur qualiacumque offerre: quando autem arbitrio suo haec offerebant, talia debuerant offerre, ex quibus obsequium in se dei ostenderent. sed quia animus illorum cupiditate idolorum errabat, inconsiderate haec agebant. igitur duplici genere exprobrantur, quia et inique agentes deo audebant offerre et quae indigna erant offerebant, cum iniqui actus non sacrificiis redimantur, sed lamentatione et misericordia.
- main.103.3.1
Unde dicit Dauid cum peccasset: si uoluisses, sacrificia dedissem utique; holocaustis non delectaberis. sacrificium deo spiritus contribulatus, et cor contritum et humiliatum deus non despicit. denique dicit Samuhel ad Saul, qui, cum contemsisset praeceptum domini, sacrificio deum putabat posse placari: non enim, inquit, uult deus sacrificium magis quam audiri uocem suam. et scriptura dicit: misericordiam uolo quam sacrificium, quia, cum iniusti essent et inmisericordes, oblationibus propitium deum fieri arbitrabantur, sicut et nunc quidam spernentes iustitiam oblationibus laudari se putant. bona ergo oblatio, si seruetur iustitia et non neclegatur misericordia, quia quod nobis petimus et aliis praestare debemus.
- main.104.1.1
Sciens dominus bellum Iudaicum aduersus se futurum dixit discipulis suis ut gladios sibi pararent. quo facto cum coeptum esset bellum duce Simone Scariote, uidens Petrus apostolus insurgentes hostes, protulit gladium et amputauit auriculam serui sacerdotum. tunc dominus dixit Petro, ut reconderet gladium in thecam suam: omnis enim, inquit, qui accipit gladium, gladio peribit. ut quid parari iussit. qui prohibuit percuti, reum etiam mortis designans eum, qui percusserit gladio, cum non utique iniuste uideatur apostolus percussisse? quantum pertinet enim, percussit eum quem contra se armatum uidebat. resistere enim debuit ingratis seruis et ad dominum necandum armatis.
- main.104.2.1
Si singula membra inspicias causae, cuius uis patefieri rationem, inuenies et alia quae requiras his dictis. quid enim opus erat, ut hic, qui spiritali fretus erat uirtute, gladios iuberet parari carnales et, qui prius in uia iusserit nec peram ferri nec pecuniam nec uirgam, nunc iuberet haberi, quae prius prohibuit?
- main.104.3.1
Incipiamus igitur, cur gladios iusserit parari et caedi prohibuit, explanare. non solum enim inimicorum, uerum etiam ipsorum discipulorum suorum causa ad superuenturum bellum arma procurari praecepit. noua enim et mirabilis res futura erat, ut hic, qui noua et inaudita signa faciebat, sic subito humiliaretur, ut et uerberibus subiceretur et morti. : ne ergo uelut inpraescius haec pati uideretur et a quo forte uirtus recessisset, haec omnia sic praedixit, ut non dubitaret de his, sed praescius contra haec se pararet et, quia uoluntate humiliatus est, non resisti acrius inimicis iuberet in tantum ipsum se esse qui fuerat ostendens, ut iam detentus aurem quae abscisa fuerat restitueret, (et) ut quod gladio operante deciderat redderet. non quasi carnalis utique medicus, sed quasi corporis conditor opus suum truncatum refinxit. nec enim possunt medici abscisa corporis membra reparare. ut autem dei uirtus non deminuta in illo, sed ita ut fuerat inesse uideretur et illud firmaret quod dixerat: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam, hac ergo causa gladios parari, non tamen iussit occidi.
- main.104.4.1
Nunc illud superest, quare contuens factum apostoli Petri eum, qui gladio usus fuerit, gladio dixit perire, cum non iniuste percussisse uideatur. nam sicut significatur in Luca, ipso domino permittente percussit et sic prohibitus haec audiuit. ideo etenim permissum est, ut et uindicare se posse uiderentur, sed nolle, et ut uirtus ostenderetur in eo manere, in quo fuerat, ut in utroque uindicare se posse non ambigerentur, inimici uero pro certo haberent datam sibi ab eo potestatem, ut haec facerent. non enim uictus apparebat, sed tradens se uoluntati eorum. quare ergo sententia data est, ut qui accipit gladium gladio pereat, nisi quia nulli licet excepto iudice gladio quemquam occidere ? apostolo autem Petro usque ad hoc permissum est, quod dolorem faceret, non quod occideret. hoc enim audiens, ne iterum percuteret, didicit praeterea, quia Christianis iam factis occidere non licet in misericordia enim positis lege iuris mundo crediti uti non liceat aspere. illud autem quod ante euntibus in uia discipulis mandasse uidetur, ut nihil tollerent in uia, pacis est causa et gratia uirtutum et adfabilitas doctrinae. quid enim opus erat tollere aliquid in uia, quibus signorum causa omnia offerenda erant? adubi autem tempus, quo se pati permisit, aduenit, propter quod rixa magis bellum inminebat, armatos iubet esse discipulos, non ut repugnaret qui pati uolebat, sed, ut dixi, et praescium se huius rei et in potestate habere passionem suam ostenderet, humiliaret autem se humanae salutis causa, quod suo loco dicetur..
- main.105.1.1
Cum in primo aduentu domini praedictum sit, quia contenebraretur sol in passione eius eadem hora qua factum probatur - id est meridie; sic enim scriptum est in Amos profeta: et erit in die illo, dicit dominus, occidet sol meridie et contenebrescet super terram dies lucis —,. illo ergo die a sexta hora contenebratus est sol usque ad horam nonam et ita completa est profetia supra dicti profetae. imago enim huius rei, quae futura est in aduentu domini secundo, in passione domini est ostensa, quia in fine, cum coeperit dominus aduenire ut iudicet mundum, soluentur . luminaria ab officio suo dicente domino: in illis diebus sol contenebrabitur et luna non dabit fulgorem suum. quod quidem et Iohel profeta non praetermisit, ut, cum a Iohel significatur. sine dubio impleri credatur. ita enim dixit: sol conuertetur in tenebras et luna in sanguinem, priusquam ueniat dies domini magnus et manifestus. hoc, quantum apparet, secundo aduentui magis congruit; tunc enim aperte manifestabitur omnibus sic dicente scriptura: tunc uidebit illum omnis oculus et plangent se super illo omnes tribus terrae et qui illum cruci fixerunt.
- main.105.2.1
Itaque si in utroque aduentu hoc continetur, quia sol contenebrabitur illis diebus, qui dies ille est, quo ampliari solem et lunam cecinit scriptura? ait enim inter cetera Eseias dicens: eritque super omnem montem excelsum et in omni loco excelso aqua perambulans in die illa, cum perierint multi, cum ceciderint turres. et erit lumen lunae ut lumen solis; et lux solis erit septiens tantum in die, cum sanabit contritionem populi sui et cetera. qui dies potest intellegi, quo promisit se dominus sanare contritionem populi sui? hic, opinor, est dies, quem pater Iohannis Zacharias ostendit dicens: benedictus est deus Israhel, quia uisitauit et fecit redemtionem plebi suae et erexit cornu salutis nostrae in domo Dauid pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum profetarum suorum, qui a saeculo sunt. et liberauit nos ab inimicis nostris. et de manibus omnium, qui oderunt nos, ad faciendam misericordiam cum patribus nostris. et Simeon inter cetera: hic positus est, inquit. in ruina et in resurrectione multorum in Israhel. haec .<ruina> est scribarum et Farisaeorum et principum Iudaeorum, quos profeta significauit in \'turres\'.
- main.105.3.1
His ergo per incredulitatem ruentibus alii surrexerunt credendo, qui prius uidebantur infirmi et aegri per neclegentiam. unde saluator: in iudicio, ait, ego ueni in hunc mundum, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant, ut qui per legis culturam et peritiam lumina uiderentur per incredulitatem caecarentur, caeci uero, id est inperiti uel publicani, uiderent, dum crederent. quorum infirmitates profeta saluatorem portaturum praedixit. itaque hoc tempore saluatoris factum est, sicut legitur in euangelio, quia ipse infiimitates nostras accepit et uulnera nostra curauit.
- main.105.4.1
Quae quidem omnia in passione saluatoris consummata et adimpleta sunt; sic enim salus humani generis tam apud superos quam apud inferos et redempta est et firmata, quia profetia Zachariae supra dicti utrumque conprehendit. et hic enim £ apud superos liberati sunt a contritione inimicorum interuentu misericordiae et illic apud inferos, cum erepti sunt de tartaro. cuncti enim, qui sperauerunt in promissum Christum, exspectabant aduentum eius, ut deuicta morte liberarentur de inferno. unde dixit: ad faciendam misericordiam cum patribus nostris. si quis autem salutem hanc etiam in secundo aduentu contineri intellegat, in utroque tamen aduentu, maximesecundo, sol conuertetur in tenebras et luna non dabit fulgorem suum. quo modo ergo augeri solem et lunam die, quo uisitabit dominus populum suum, aduertemus, quando utroque in tempore, quo coepta liberatio populi et adimpleta est, solem et lunam non minui, sed contenebrari legamus? nisi plane solem et lunam sanctis conparatos intellegamus, sicut alio in loco legimus sanctos luminaribus exaequatos Paulo apostolo praedicante, quia inter ceteros homines sancti in hoc mundo uelut luminaria uideantur, et in euangelio: tunc iusti, inquit, fulgebunt sicut sol. dominus enim opera iusta lumen appellat; sic enim ait: luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uidentes opera uestra bona magnificent patrem uestrum, qui in caelis est.
- main.105.5.1
Hi ergo, qui omnibus suis derelictis dominum sequuntur iustitiae et sanctitatis causa soli et lunae conparantur septiens honorati, sicut dicit dominus: nemo est qui relinquat domum aut uxorem aut filios aut agros, qui non recipiat septiens tantum in hoc saeculo. qui ergo ad praesens septiens honorantur, potest intellegi, quia et in futuro septem partibus clariores ceteris futuri credantur, ut resurrectio eorum soli conparetur ac lunae; ceterorum uero sicut stellae sunt. claritas ergo sanctorum, quae hic septiens bono. ratur, in resurrectione aliud septiens consequitur. ut qui hic claritatem lunae habet in futuro solis accipiat claritatem et qui hic soli conparatur septiens tantum futurus credatur accipere.
- main.105.5.2
Profeta ergo Eseias solis et lunae conparatione sanc- s torum merita augeri praedixit, nec inmerito. si enim ipse dominus (801 iustitiae) dictus est, sancti autem similes ei erunt Iohanne apostolo dicente: cum enim apparuerit, inquit, similes ei erimus, conuenit sanctos in sole significatos. septem tamen partibus maiorem solem quam lunam profeta supra dictus ostendit. quando enim lunam sicut lumen solis futuram ostendit, solem autem septiens tantum, ad modum utique solis septiens lunam augeri significat, ut talis sit qualis sol. quamuis sanctorum ratio hic uertatur, sub hac tamen causa luminarium ex parte prodidit quantitatem, ut post crementum solis ac lunae tantum iterum maior sit, quantum erat sol, ut, quantum in praesenti distat sanctus a sancto, tantum distet et in futuro post remunerationem.
- main.106.1.1
In principio fecit deus caelum et terram. si caelum in principio fecit et terram, caelum autem firmamentum est, sicut in subiectis apparet, non est uerum, quia prior lux facta est et sic firmamentum; aliud enim caelum significare non poterat, quia facturam mundi describit deo operante perfectam. propter quod enim diuersis opinionibus homines fallebantur in causa mundi, Moyses deo se inspirante ostendit quae esset ratio mundi. quibusdam enim uidebatur initium non habere; aliis initium quidem habere, sed ab angelis quibusdam fabricatus esse; nonnullis uero factus similiter, sed a Sacla quodam, qui esset deus potestatis aduersae; pauci autem de origine ueritatis traducem sequentes deum opificem eius adserebant. horum ergo causa diuersitatis, qui falsa opinione trahebantur,. coactus est Moyses quae esset causa huius uera ostendere, ne filii Israhel erepti de potestate Aegyptiorum, a falsa tamen intellegentia eorum liberati non essent. ipsi enim inter ceteros magis erroris studium sequebantur; hi enim antiquitus prae ceteris uanae filosofiae operam dabant. denique Moyses, per id quod a filia Faraonis adoptatiuus uidebatur, eruditus est omni sapientia Aegyptiorum.
- main.106.2.1
Quid ergo est quod dicit: in principio fecit deus caelum et terram? si enim firmamentum) non significat secundum quod supra ostendimus, uideamus quid dicat. arbitramur, quia Moyses, ut omnem errorem inferioris creaturae auferret et inpensarum facti mundi, in principio substantias ipsas, quibus mundus constat, factas esse significauit, quia, si hoc tacuisset, aeternae forte putarentur esse substantiae deo iugabiles aestimatae, ut qui huius rei testimonium recipit ambigere non possit factum esse mundum, quando substantias, quae ad inpensam mundi profecerunt, initio subiectas fatetur. igitur in principio fecit deus caelum et terram, id est supernam et infernam substantiam. superna est, qua constat caelum; inferna autem concretio est quaedam faeculenta. quae profecit in aridam, quae dicitur terra, et tenebras. unde dicit in Eseia profeta: ego deus, qui feci lucem et creaui tenebras, hoc est aquam, tenebras et terram.
- main.106.3.1
His ergo creatis simul substantiis ante tempora — tem pora enim sub firmamento sunt; firmamentum enim, sicut quibusdam uidetur, glacies est aquarum et ideo firmamentum dicitur, quia concretis diuinitus aquis firmatum est, quod ab occulendo uel celando appellatum est caelum. itaque propter quod aqua maius est elementum, prior est significata et quia pars eius profecit in cameram mundi; terra autem pauimentum est. quae quidem et Dauid per spiritum sanctum creata fatetur; aitenim:et aqua, quae super caelos eat, laudet nomen domini, quia ipse dixit et facta est, ipse mandauit et creata est —, post haec ergo elementa ante conpaginationem mundi fecit deus lucem, ut opera eius in luce procederent, quae lux modo disposito cursum diei expleuit. et facta est nox iuxta diei modum, quae similiter impleto modo spatii inluminata est aduentu luminis matutini, et sic impletus est primus dies, cum coepit secundus; nox enim diei deputata est, ut simul dicantur unus dies. propter quod enim subiectae sunt tenebrae lumini, auctoritate carent, ne possint numerum facere. triginta etenim dies una luna appellatur, cum secum habeant et noctes. itaque lucis ministerium, quo spatium consummat sibi decretum, dies nuncupatur; tenebrarum autem substantia, antequam inluminetur, nox appellatur. spatium autem illud, quod inter occasum et ortum est, nox est. non enim tenebrae faciunt noctem, sicut et lux diem, quia tenebrae manent in sua natura. lucis autem accessus facit diem et decessus noctem. non inmerito ergo subiecta est nox diei. -
- main.106.4.1
Luce igitur facta et cursu duodecim horarum impleto totidemque et noctis spatio peracto aequinoctium fuit in primo die. et exinde coepit dies increscere super noctem tribus scilicet mensibus, qui sunt tempus ueris. ex eo deinde augmento BUO minuitur dies aliis mensibus tribus, qui sunt tempus aestatis. et iterum fit aequinoctium, ita ut ex eo nox increscat super diem aliis mensibus tribus, qui sunt tempus autumni. et incipit iterum nox de magnitudine, qua supergreditur diem, minorari usque ad finem quarti temporis, quod est hiemps. et fit aequinoctium primi temporis, quando deus mundum creauit, qui dies intellegitur esse XI Kl. Apr., quando primus dies paschae est, id est primus dies primi mensis. in lege enim mandatum est, ut decima die primi mensis uespere praepararent se ad pascha faciendum quarta decima mensis die. id est ab undecimo. iam enim uesper decimi diei in . undecimum lucet, ut ab XI Kl. Apr. initium esset primi mensis. in principio etenim facta luna fuit quarta decima, quia omnia plena sunt facta; adde et triduum a decima uespere, et hi sunt tres dies ante luminaria qui fuerunt, ut XI Kl. Apr. factus sit mundus, quia numerus lunae ab undecimo uenit ad quarto. decimum, cui paschae primus mensis integer est adtributus, ut in pascha die sollemni neque extra XI sit Kl. Apr. neque extra lunam quartodecimam, quia undecimo mundus factus est. quarta decima autem luna maiore lumine clarior factus est.
- main.106.5.1
Inter principium ergo et claritatem, qua inluminatus est mundus, saluator noster et passus est et resurrexit. quia quarta decima luna passus est et primo die resurrexit, qui ideo \'dominicus\' dicitur, quia ipsum fecit, qui multiplicatus menses facit et tempora et annos. ut autem uno adque eodem modo minime celebretur, cursus facit lunae in detrimentis et crementis.
- main.106.6.1
Terra autem erat inuisibilis et inconposita. manifestum est, quia terra, postquam facta est, inuisibilis erat et inconposita. tegebatur enim aquis, ideo erat inuisibilis; inconposita autem ideo, quia, cum esset fluxa, non erat apta ad culturam.
- main.106.7.1
Et tenebrae erant super abyssum. tenebras dicit fuisse super abyssum, id est super inmensam ex omni parte aquam.
- main.106.8.1
Et spiritus dei superferebatur super aquam. hanc aquam quasi summitatem significat, super quam spiritum dei, quia superferebatur, ostendit, ut tenebras super infinitam profunditatem fuisse significet, spiritum autem dei super aquas, quia, ubi spiritus erat dei, obscuritas non erat. quantum enim poterat, inluminabat aquam, abyssum autem, id est inmensam profunditatem, inluminare non poterat; hoc est, superiores. aquas inluminabat; subter erant et tenebrae super abyssum.
- main.106.9.1
Idcirco autem hunc (dei spiritum\' dicit, non quia sanctum hunc intellegi uult spiritum, sed cum super creaturam hylicam spiritalia uult intellegi, totum autem dei esse significans dei hunc, qui super aquas ferebatur, spiritum uocat, ut prauam adseuerationem conuellat, qua quidam utuntur dicentes aliquid esse quod non sit dei. nam nec ordinis nec rationis est, ut super aquas spiritus sanctus fuisse dicatur, quia super omnem creaturam est. quod enim de deo est, super omnes potestates et principatus et simul super omnes potentias spiritales est. non moueat autem mentem alicuius, quia dei spiritus dicitur, cum constet omnia dei esse. ait enim deus inter cetera facturus diluuium: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia sunt caro, et in Ezechihel inter alia: haec dicit dominus ossibus istis: extendam super uos cutem et dabo spiritum meum in uos et uiuetis. numquid haec ad officium spiritus sancti pertinent et non ad animam? spiritus ergo hic dei est quidem, sicut cetera, hylicarum tamen moderator est substantiarum; ipsius ordo est his. praeesse.
- main.106.10.1
Luce igitur facta et cursu diei moderato et peracto secundo die fecit firmamentum, id est caelum, ut lux intra firmamentum. moderaretur diem, ut esset quasi lucerna in domo. hoc itaque firmamentum factum est ex supra dicta aquae substantia. nunc enim conpaginatur in specie mundus, ut de confusione rerum discretis substantiis singulae partes aptarentur, quae ad membra mundi proficerent. substantiae enim, quas primum factas diximus, inpensae sunt mundi et ideo mundus dicitur, quia res ab inuicem separatae, quae erant confusae et in speciem productae, mundum fecerunt uocari, cuius in fabricam profecerunt. firmamentum ergo, id est caelum, factum est in medio aquarum, ut diuideret inter aquam, quae erat supra firmamentum, et inter aquam, quae erat sub firmamento, ut dei uirtute in medio aquarum consisteret firmamentum sub se et intra se et supra et circa se habens aquam, ut esset concauum de foris et intra munitum, ne aquae siue exteriores siue interiores . penetrarent concauum eius, ut esset quasi domus munita adque firmata, ut securi essent habitantes in ea.
- main.106.11.1
Tertio die iussit congregari aquam quae erat sub caelo, hoc est intra capacitatem firmamenti, in congregationem unam, ut appareret arida, quae est terra, et factum est sic. exhausta enim latitudine terrae factum est uelut alueum, in quod demergeretur omnis aqua, quae erat intra firmamentum, et tunc apparuit arida. recedente enim aqua necesse erat appareret terra facta uisibilis, quae prius fuerat inuisibilis. tunc arida appellata est terra et congregationes aquarum maria. et iussit producere terram herbam pabuli et ligna fructifera ad semen super terram.
- main.106.12.1
Quarto iterum die iussit deus fieri luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram: luminare maius in inchoationem diei et luminare minus in inchoationem noctis et stellas. haec ad conceptum et natiuitatem et ad nutrimenta pertinent eorum, quae gignuntur in mundo, et ad signa temporum certis titulis necessaria nec non et ad ornatum totius mundi. sicut enim ad ornatum domus pertinet, si camera eius habeat auro distincta laquearia, ita et mundo ornatum praestant stellae diuersa luce fulgentes. luci itaque, quae facta est prior, est additus splendor solis, ita ut conexa sint haec et indiuidua; nocti autem, quae erat tenebrosa, datum est luminare. et quia quarta decima fuit luna, quando facta est, sic ait: luminare minus in inchoationem noctis; facta enim tota nocte luxit. a parte ergo ad totum dictum est: in inchoationem noctis, quia non semper uespere lucet. luminare autem maius, quod solem dicimus, manet in initia diei, quia simul cum luce priore concretus est.
- main.106.13.1
Tribus igitur diebus sine luminaribus his fuit mundus; non enim erant adhuc quibus proficerent officia eorum. adubi autem produxit terra herbam pabuli et ligna fructifera, necessaria fuerunt quae enutrirent uel conseruarent quae erant producta. quia ergo generatio omnis horum interuentu perficitur, non oportuit prius hoc fieri, ne eorum effectu, quae producta de terra sunt, orta putarentur, sed illa ante facere et sic haec, ut sine his facta non ambigantur.
- main.106.14.1
Quinto deinde die aquas iussit producere reptilia animarum uiuarum et uolatilia uolantia super terram secundum firmamentum caeli; et factum est sic. et inter cetera: et uidit, inquit, deus quia bona sunt et dixit: crescite et multiplicamini. ideo autem adiecit: et uidit deus quia bona sunt, quia a quibusdam dicuntur mala esse, ut uel sic erubescant. quando enim deo et conditori suo placent, nulli utique debent displicere. nam solent dicere stulti: (ideo,\' inquiunt, uidit et placuerunt ei, quia ante nesciebat.\' o hebetes, quo modo nesciuit, qui quod uoluit, productum est? aliquis uult quod nescit? et qui potest facere, potest dici quia nescit quid faciat? et quod amplius est, non ipse fecit, sed iussit ut fieret; et quam iussit, non est huius uirtutis ut faceret? sed quia huic omnia possibilia sunt, iubente hoc quae non poterat coepit posse, ut ad huius laudem proficeret duplex enim uirtus est, ut insensibilem iuberet sensibilia producere.
- main.106.15.1
Sexto uero die praecepit, ut produceret terra animam uiuentem, quadripedia et bestias terrae; et factum est sic et producta sunt. et uidit deus quia bona sunt, et ualde bona, quia omnia necessaria sunt.
- main.106.16.1
Supra dicta igitur die dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat, inquit, potestatem super omnia quae facta sunt super terram. primum quidem fecit deus substantias ex quibus mundum conpaginaret, quo conpacto et omnibus ornatibus decorato et necessariis honestato post haec hominem fecit, qui frueretur eo et omnibus quae in illo sunt. nam cum omnia super terram ex aquis et terra produci iussisset, hominem tamen ut faceret, limum terrae manibus adprehendisse describitur, ut multum differre hominem ab his, quae fecerat, edoceret. ad honorem enim hominis pertinere uult, quando eum dei manibus factum describit et factum ad imaginem et similitudinem dei, id est ad patris et filii.
- main.106.17.1
Quid sit autem (ad imaginem et similitudinem\', quamuis alibi dixerimus, hic tamen locus et causa postulat ut iterum dicamus. patris enim ad filium uerba sunt dicentis: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quamquam in omni opere utriusque intellegatur persona, dicentis et obaudientis. haec ergo imago dei est in homine, ut unus factus sit quasi dominus, ex quo ceteri orirentur, habens imperium dei quasi uicarius eius, quia omnis rex dei habet imaginem. ideoque mulier non est facta ad dei imaginem. sic etenim dicit: et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit eum. hinc est unde apostolus: uir quidem, ait, non debet uelare caput, quia imago et gloria dei est; mulier autem ideo uelat, quia non est gloria aut imago dei. similitudo autem dei haec est in homine, ut, sicut ex patre filius, similiter ex homine mulier, in hoc plane dispar, quia haec facta, ille uero natus est.
- main.106.18.1
Quibusdam tamen uidetur omnia simul dominum fecisse. (si enim uerbo\', inquiunt, \'fecit, quare non omnia simul fecisse dicatur? nam hic hominum mos est, si partibus fecisse credatur.\' ad potentiam ergo magis dei proficere dicunt, si uno die omnia ab eo facta credantur. porro autem magnam prouidentiam in hoc opere et ordine contuemur. nam potuit utique simul facere cuncta, sed ratio multiformis prohibuit et sepositis his omnibus scripturae diuinae fides habenda est, quae dicit et saepe dicit, quia in sex, inquit, diebus fecit dominus deus tuus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt. primo enim in loco sic debuerunt fieri, ut sentirent ac scirent quia facta sunt. quando enim non se omnia simul uiderunt sed unum hodie, cras alterum, cognouerunt initio se contineri nec posse aeternitatem suspicari, ubi se partibus inuicem recognoscunt. nam si omnia simul exstitissent, non esset eis sensus infirmitatis, sed putarent se non coepisse. quae enim uerbo dei subito simul existunt, non se fieri sentiunt, nisi aliud ante se aliud post se uidendo. et ne forte illud quod primum factum est putet se infectum maiora post se facta cernendo, hoc credit de se quod uidet in alterum potiorem. denique lumen, quod dies appellatur, ante se habet caelum et terram, id est aquam et aridam. cum autem ipsa aqua et arida et tenebrae confusa fuissent facta, aeternitatem sibi uindicare non poterant, quia nemo harum statum et proprietatem sibi ausa est uindicare. sol iterum et luna cum sint clarissima, ante se habent multa. ita ergo factum est, ut, potiora posteriora, anteriora autem inferiora cum se uident, nihil horum sibi uindicet aeternitatem.
- main.106.19.1
Praeterea, quia sex diebus opus consummatum, totius mundi aetatem in se continet, ut sex dierum opera sex milium annorum haberent figuram, quia, quod uno quoque saeculo futurum erat, sex dierum per ordinem operibus continetur: ut — puto quia prioribus saeculis tanta cognitio dei in terris futura non erat —, sine splendore anteriores dies uiderentur; ut autem ante hominem pecora fierent, quia ueteres nostri inculti et agrestes pecorum more uicturi erant; sexto autem die homo fieret, haec res fecit, quia sexto millesimo anno aduentus Christi hominem fecit, ne morti esset obnoxius; ut autem imago dei esset homo, quia dono dei coimaginari haberet filio dei dicente Iohanne apostolo: scimus autem, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus. et uas electionis: coimaginati, ait, filio dei. arbor autem uitae, quae posita est in paradiso, imago fuit futurae gratiae dei, quae est corpus domini, quod qui edit, uiuet in aeternum. nam arbor scientiae boni et mali lex est data per Moysen, quae, cum cognitum fecisset peccatum quod prius latebat, dedit scientiam boni et mali. ostendit enim quid esset bonum, quidue malum. illud uero, quod septimo die requieuit ab operibus suis, hoc significauit, quia impleto sexto millesimo anno in septimo millesimo requiesceret cessante iam mundo ab omni opere saeculari. 20. Haec diximus pauca de multis, ut uiam panderemus intellegendi secundum ea quae supra ostendimus.
- main.107.1.1
Quantum ad mundi rationem pertinet, tenebras ante legimus quam lucem. ea enim, quae ad mundi fabricam profecerunt quaeque simul facta uidentur, lumine priuata fuisse considerantur, id est aqua terra tenebrae, ex quibus conpaginatus est mundus, sicut continetur in Sapientia, quae dicitur Solomonis: ex materia inuisa, hoc est tenebrosa. et tenebras enim et aquam factam sacra uolumina ipsius domini uoce testanturper Eseiamprofetam: ego enim, inquit, deusqui feci lucem et creaui tenebras. similiter et per Dauid et aquas factas et terram firmatam super aquas spiritus sanctus ostendit. quod conuenit et euangelicae auctoritati et apostolicae traditioni, in quibus omnia facta leguntur et, ut nihil exciperet, siue quae in caelis sunt, ait, siue quae in terris.
- main.107.2.1
In hac ergo parte, quae ad terras pertinet, ante tenebras legimus quam lucem. hoc, quantum ad ordinem lectionis pertinet, non quantum ad dignitatem; nam utique multo melior lux quam tenebrae. in mundi tamen ratione lux accepit nomen, ut appellaretur dies et tenebrae nox, sed hac scilicet ratione, quia, dum inluminantur tenebrae et praeterit lux, illud tempus. quamdiu redeat lux, dicitur nox et illud tempus, quo inluminantur tenebrae, appellatur dies. nox ergo cum dicitur, speratur futurus dies et, cum dies dicitur, speratur fore nox. cum uero officia haec cessauerint transeunte mundo, tenebrae tantum dicentur et lumen. non enim potest dici nox, cum perpetuo sint tenebrae, neque dies, cum occidere cessauerit lumen. ubi enim aeternitas est, cessant haec nomina, quia cum mundo coeperunt. denique antequam lux fieret, quae appellata est dies, non nox legitur fuisse, sed tenebrae; quae postquam inluminatae sunt et praeteriit lux, uespera appellatae sunt et nox.
- main.107.3.1
Igitur, quantum apparet, subiecta est nox diei. nec enim, quia ante tenebrae leguntur quam lux, idcirco anteponendae debent uideri, quia et caelum ante solem est et tamen claritate maior est sol et terra ante hominem et pecora et cetera animantia et tamen subiecta sunt homini. non ergo idcirco nox praeferri debet diei, quia ante leguntur tenebrae, cum appareat et dignitate lumen tenebris et tempore diem nocti anteponi. sicut enim supra ostensum est, cum essent tenebrae, facta est lux.
- main.107.4.1
Et appellauit deus lucem diem et tenebras appellauit noctem; et factum est uespere et factum est mane dies unus. nam nisi dies fuisset, nec nox; tenebrae enim erant, quae cum inluminatae sunt et praeteriit dies cursu suo peracto, factus est uesper. et cum post uesperum inluxisset, factus est dies primus nocte transacta, ut diem sequeretur nox. hoc et dignum est et ratione commendatum, ut inferior natura per omnia subiecta sit potiori.
- main.107.5.1
Quo modo ergo nox ante diem dicetur, cuius nomen post diem legis? non enim appellata fuisset nox neque uesper, nisi facta lux diem egisset, quo transacto factus est uesper, qui est nox: dies utique factus est uesper, ut scias noctem partem esse diei. tunc enim consummatur dies, cum transit et non denique sic dicimus: <annus dies habet CCCLXV\', non utique sine noctibus. cum enim dies dicimus, ibidem cohputamus et noctes. sub auctoritate enim diei significamus et noctem; nam si nox praeiret diem, sub uocabulo noctis conputaretur et dies. quis etenim hominum dicat: (post quinque noctes uidebo te\\ et non: \'post quinque dies\'? nec legisse nos meminimus alicubi noctem ante diem significatam. nam fuit, inquit, Moyses in monte XL diebus et XL noctibus; et in psalmo: sol, inquit, non uret te per diem neque luna per noctem; et ut de ipsis primordiis demus exemplum: fiant, inquit, luminaria in firmamento caeli sic, ut luceant super terram; luminare maius in inchoationem diei et luminare minus in inchoationem noctis. si luna potest praeponi soli, sic et nox diei, sed, sicut luna sub sole est, ita et nox sub die. et in euangelio habemus sub auctoritate et numero dierum significatas et noctes. ait enim inter cetera dominus: sunt hic quidam circumstantium, qui non. gustabunt mortem, donec uideant filium hominis in regno suo. et subiecit: et factum est post dies octo, et cetera. numquid non in hoc numero continentur et noctes? et alio loco: haec, inquit, in Bethania gesta sunt trans Iordanen, ubi erat Iohannes baptizans. postera die uidit Iesum uenientem. numquid dixit: \'postera nocte\'? iterum sequitur: sequenti die uoluit proficisci in Galileam, et in subiectis: et die tertia nuptiae factae sunt in Channan Galileae.
- main.107.6.1
Ecce ubique dies in auctoritate probatur noctem habens subiectam. si enim numerus noctis nomine contineretur, praeiret nox diem. nam quia Romani regnum habent, Hispani et Galli et Affri et ceteri subiecti eis sub eorum nomine Romani uocantur; ita et nox, quia subiecta est diei, sub eius nomine continetur. sed inde quidam falluntur, quia Iudaei in sabbatum uespere iubentur intrare, non considerantes cur ita mandatum sit. nam utique pridie necesse habent emere sibi escas et praeparare in sabbatum et lautum ire. numquid possent haec nocte facere, ut orto die intrarent in sabbatum? dominus certe uespere resurrexit et diei deputatur. in die enim resurrectio celebratur, qui dies dominicas appellatur - sic enimlegis: haec dies quam fecit dominus non tamen nox dominica, quia principatum dies habet. siue enim praeterito diei siue futuro, semper nox subiecta est, quia et ordine inferior est et natura dicente apostolo: filii diei estis et luminis, non noctis et tenebrarum. et si de consulibus coniciamus, uidebimus illum primo nominari qui prior eligitur. denique solet dici: \'cum illo quis erit consul?\' si ergo et nox ante diem esset, prior et nominaretur. nam usque adeo a die incipit numerus, ut puta si dicamus: \'cras sexto Kl. est,\' a mane utique usque dum ueniatur ad aliud mane, ut transacto die et nocte conputetur. nam et luna utique initio mane facta est quarta decima; facta enim lucere debuit tota nocte et in aliud mane coepit quinta decima. quid ergo ambigitur, ut non a die principia teneantur?
- main.107.7.1
Propter quorundam contentiones de re manifesta coacti sumus latius loqui, cum ipsa se lectio explanet, in qua dies ante noctem aperta ratione significatur. haec omnia supra memorata. secundum mundi originem diximus. uerum si altius loqui uelimus, intellectum nostrum spiritali erigentes uigore incongruum deprehendemus tenebras ante lucem creatas adserere. si enim lucis caelestis natura est et tenebrarum terrena, ineptum utique est post tenebras lucem factam putare, quia Moyses lucem quidem factam, sed in qua nunc mundus est parte, non quia tunc creata est, dicit, quia omnia spiritalia ante creata sunt quam carnalia, ut lux quae in supernis erat fieret in subiectis, ut lampas in domo. qua autem ratione ante lucem tenebrae dicuntur, cum semper post lucem uideantur? denique caelestia et spiritalia lumen natura esse creduntur, terrena et carnalia tenebrarum, ut tenebrarum natura potentia luminis subsistere uideatur, quia omne imum summitatis est. nam si requiramus, in ipso sole tenebras deprehendimus, quando enim, si iuxta illum fueris, tam clarissimus uidetur, ut perspici non possit; si uero in interuallo, clarissimus quidem, sed ut possit aspici; si autem longe, minus clarissimus et quicquid longius defectus quidam apparet, qui tenebras nuntiat, et ita peruenitur. ut tenebrae ex lumine ortum capere uideantur, itaque qui fecit lucem, hoc modo creauit et tenebras, quo modo faciens aquam simul creauit et terram; ut sicut firmum aquae terra est, ita tenebrae defectus luminis.
- main.107.8.1
Deus autem solus eat qui defectum non patitur, qui, cum ubique sit, immo omnia intra se habeat, tam praeclarus est ut a nullo uideatur, nisi se uoluerit temperare. denique saluator, cum esset in corpore et clausus non esset, tamen minime uidebatur, nisi uoluisset. nam utique, quod in monte transfiguratus est et in claritate magna apparuit, hoc ueluti latebat in corpore, quod, cum uoluit, manifestauit. quo modo ergo latebat qui clausus non erat? nam si cum corpore clausis ostiis intrauit ad discipulos, quem ad modum diuinitas eius non omnia penetrat? hoc est, claudi non potest, quia defectum non patitur. cum ergo nusquam desit deus, illic tamen dicitur esse, ubi apparet et uult uideri. cum ergo omnia in deo sint, quia excedit cuncta dicente apostolo: in ipso enim uiuimus et mouemur et sumus, ipse tamen in nullo est nisi in quo uoluerit. mysterio enim quodam in omnibus est et prouidentia quadam in quo uult apparet..
- main.108.1.1
Omne quod a deo est, rationale est et uni cuique rei exordium causa dat, quae sit origo ipsius, ut non absurde nominari aut subsistere uideatur, sed ut nuncupatio rem ostenderet, quae caput intellegatur esse ipsius nominis. igitur ratio hominis est causa qua constat. constat autem ex quattuor elementis, terra aere aqua igne, deo auctore dumtaxat; quintus est animus quasi auriga, ut concretum et figuratum corpus agitet quasi imperator ipsius. ex hoc omnes initium sumpsimus et eius nomine nuncupamur. homines enim uocamur propter humum, unde pater noster forinsecus originem habet. igitur causa et ratio facit, ut ex nomine alicuius ceteri subsistentes sub eodem nomine appellentur ipsum significantes in sese..
- main.108.2.1
Quam ob rem uideamus si congruit, sicut quidam putant, ex Heber dictos Hebreos. uidetur enim, quantum ad nomen pertinet, inde huius nominis origo descendere; anterior est enim Heber quam Habraham. quod si esset uerum, deberent hi, qui de tribu Heber sunt, post ipsum eodem nomine nuncupari; ab Heber enim septima generatione natus est Habraham. si ergo super Habraham uel ipse Habraham Hebreus dictus est, sine dubio Hebrei ab Heber nuncupantur; si autem non legitur super Habraham dictos Hebreos, sed.post Habraham, non iam utique ex Heber, sed ab Habraham dicuntur Hebrei, quippe cum filii Habrahae primo hoc nomine appellati noscantur. in Genesi enim [Iosef et fratres eius Hebrei sunt appellati. scientes enim Habraham fuisse, qui de Syria descendisset in Chanaan et multiplicatus fuisset, fidei causa omnibus copiis refertus rex et profeta appellatus et pater multarum gentium, qui cum trecentis decem et octo uiris uernaculis suis quinque reges confoderit, quia non in angulo haec gesta et dicta sunt, ut laterent, eos, qui ex semine eius erant, Hebreos nuncuparunt. ordinis ergo et meriti fuit Habrahae, ut caput fieret his qui ex eo traducem habent. dei enim iudicio princeps et origo positus est in terra Chanaan, ut ex eo geniti alterius essent et professionis et conuersationis, quam fuerat ipse, priusquam descenderet in terram Chanaan; innouatus enim ipse nouum constitueret populum in dei deuotione. hinc est unde apostolus Paulus Hebreum se ex Hebreis fatetur; hoc enim dignitatis uidebatur esse cognomen. testimonium enim et nobilitas generis erat, ut ex nomine eius cognominarentur, qui multis modis deo placuerat quique eis erat origo.
- main.108.3.1
Abnuatur, si non conuenit rationi; spernatur, si dispar est; conuellatur, si alienum est a meritis Habrahae, et nos refellamur quasi adulatores eius. quae est haec inimicitia aduersus Habraham, quae aemulatio, qua ei obtrectant inimici, et qui sunt hi, nisi qui filii eius dicuntur? quid est in quo displicet Habraham, ut gloria haec aliena ab eo putetur? et quid est quod placeat in Heber, ut primatum istum habere dicatur? cuius si conuersatio possit inquiri, inueniretur forte idola coluisse sicut Thara et Nachor et pater Nachor, quos constat non longe ab eo fuisse, sicut testatur Hiesus Naue, quia hi idola coluerunt.
- main.108.4.1
Aut certe qui ex diuerso sunt, ostendant qua ratione uindicandum est hoc Heber, ne forte a nobis subprimatur meritum eius; sed nullum est, quia communes sunt nobis scripturae et quid uni cuique debeatur in propatulo est. si enim ex solo nomine putant hoc debere defendi, infirmum et inprobabile est. tunc enim rite nomini eius uindicaretur, si causae aliquae testes exsisterent quae hoc confirmarent; possent enim aliqui eiusdem nominis rem sibi non suam uindicare, ideoque hoc est uerum, quod non solo nomine, sed et perspicua ratione firmatur. nam quoniam dignatione dei factum est ut in Habraham uisitaretur genus humanum et forma fieret salutaris hominibus, nulli est ambiguum. idcirco in ipso reparatum est quod fuerat amissum uitio fragilitatis humanae. hic enim imago quaedam positus est, ut ad eius similitudinem genus hominum reuerteretur ad deum, ut et dei culturam et sermonem, qui datus prius fuerat in usum hominum, recuperaret hominibus, quia, sicut in principio in Adam dei fuit imago, ut cognitio eius esset in terris, ita post ruinas humani generis et obliuionem ueri in Habraham reformatum est, utab ipso fides in deum iterum coepta germinaret in fructum. unde non est absurdum ut ei nomine eius plebs ab eo coepta uocabulum sortiretur.
- main.108.5.1
Sed ne forte propter nomen Heber scrupulum patiantur, quia magis Hebreis Heber sonat nomen, quia Hebrei dicuntur, non Habraei, recognoscant iterum quia Hebrei, non Heberei dicuntur; Heber enim dictus est, non Hebrer. si ergo hinc inpugnandum putant, patiuntur quod faciunt et neuter nostrum habebit ex hac parte uictoriam, nisi is qui per ordinem reddita ratione ostendit uerum esse quod asserit. qui enim in una re par est, perdidisse dicendus est, si in altera inaequalis fuerit inuentus; nam propter sonum inmutata est littera, ut Hebrei pro Habraei dicerentur, quia melius sonat, quoniam et ex Iuda non Iudai dicuntur, sed Iudaei. ubicumque enim absurdum uisum est, inmutata est littera, ut uox sonum conpositum haberet. nam pro \'medidie\' meridie dicimus et multa sunt talia. igitur conuenit, ut est ostensum, ut nomine Habrahae tam lingua quam populus nuncuparetur.
- main.108.6.1
Haec ergo lingua est, quam dicimus primitus datam Adae et ceteris, quam propter praesumptionem turris aedificatae credimus in multas dispersam et confusam, ut non iam haec, sed multae ex hac inmutatione habita quorundam dictorum existerent, ut non haberet speciem nec tamen deperiret, sed tota confusa esset ceteris linguis. ita enim tunc actum est, ne se homines intellegerent et maiora auderent. tantae ergo tunc linguae intelleguntur exstitisse, quanti et homines fuerunt, qui dispersi locis, in quibus habitarunt, unus quisque linguam suam instituit.
- main.108.7.1
Si autem ipsa esse minime putabitur quae scripta est tunc una fuisse, hoc supererit, ut de ceteris linguis collecta sit particulatim et conpaginata in speciem linguae unius qua uteretur Habraham, ut, quia pater multarum gentium erat, ex multis linguis sermonem haberet conpositum et esset per omnia innouatus. sed quia hi, quos memorat liber Geneseos unius uocis et sermonis, ab oriente migrasse leguntur et inde iterum dispersi a deo super faciem totius terrae, non utique illic remansit. qui in primitus lingua data remaneret. denique neque terram aliquam habet inter homines, ut ceterae linguae, neque gentem exceptis Iudaeis, quia primo homini data est in paradiso. et postquam confusae suntlinguae, nusquam reperta haec quae nunc dicitur Habraea. si igitur nusquam habet locum uel gentem — Habraham autem natione Syrus erat —, unde hanc linguam Habrahae uel ceteris seminis eius, nisi quia aut illa prior est aut certe de multis aptata? uidemus enim aliquantas linguas similia eius habere.
- main.108.8.1
Sed non sic conuenit rationi quo modo illud, si prima ipsa esse dicatur; non enim otiose hoc factum ratio probat. ipsam enim linguam debuit Habraham habere, quam habuit primus homo, ut Moyses ueniens et creaturam et hominem a deo factum describens hac uoce uteretur, qua deus locutus est et hominem appellauit Adam et Adae mulier uocata est Eua, ut haec uox esset in libro Moysi, quae fuerat et in his quos describit, ut uere in omnibus reformatam doceret primam causam et beneficium diuinum in Habraham.
- main.109.1.1
Legimus in libro Geneseos de Melchisedech, simili modo et in epistula data ad Hebreos, quia obuiauit, inquit, Melchisedech sacerdos dei summi Abrahae reuertenti a caede regum et protulit panes et uinum et obtulit ei et benedixit eum dicens: benedictus es, Abraham, deo excelso, qui fecit caelum et terram, qui tradidit inimicos tuos sub manus tuas, et, ut significaret, quid intellegendus esset idem Melchisedech, adiecit: sine dubio enim, ait, quod minimum est, a meliore benedicitur. quod quidem non utique ad traditionem rettulit officii ecclesiastici. quis enim ambigeret regulam traditionis dominicae, qua benedicuntur subiecti domino, meliorem esse his qui benedicuntur ab ea? domini enim mysterium in his uerbis, quae ipsum complectuntur ac memorant, operatur. personae autem eius proprium meritum et potentiam uoluit demonstrare.
- main.109.2.1
Quis ergo hic et quantus est, ad cuius conparationem minimus dicitur Abraham, quem constat in omnibus fidelibus signum habere testimonii nobilitatis ac fidei! igitur hic Melchisedech non utique sic benedixisse intellegitur Abraham, sicut faciunt homines sacerdotes, ut ex delegatione daret benedictionem uerbis solemnibus, sed quasi proprium, quam non per uerba, sed per naturam accepit substantialiter, ut sit ei propria. sacerdotes autem, quos antestites dicimus, regulam habent uerbis solemnibus ordinatam et traditam sibi, quam superponentes hominibus benedicunt, non quos uolunt, sed et aliquando quos nolunt, quia dator regulae ipse scit cui dari debeat uel infundi sacratissima benedictio.
- main.109.3.1
Ille uero qui in natura habet benedictionem substantialiter, quem dicit summi dei sacerdotem, per uoluntatem dat benedictionem. uerba enim benedictionis et natura eius cum uoluntate concordant. nec errat, ut ibi uelit ubi non debet, neque nolit ubi debet, sed cui dederit uerba, dedit effectum. nostri autem sacerdotes super multos cottidie nomen domini et uerba benedictionis inponunt, sed in paucis effectus est, est iterum quando meliores se benedicunt. quamuis enim quia sanctus sit, curuat tamen caput ad benedictionem sumendam, quia non proprium sacerdotis est, sed dei inuentum. Heli enim sacerdos Annam benedixit et prosecutus effectus est non utique merito sacerdotis, sed ipsius Annae, cuius mundum cor inspexit deus.
- main.109.4.1
Igitur Melchisedech non ideo melior Abrahae dicitur propter solum officium sacerdotii, sed et natura anteponitur illi, ut ultra homines intellegatur. nullo modo enim fieri potest ut qui tantum amico dei praeponitur et fideli usque adeo, ut amore eius nec filium suum carissimum dubitaret occidere, homo putetur. qua enim iustitia, quibus operibus plus posset mereri, quam meruit Abraham? nec enim erat plus quod faceret ad commendationem meritorum, quam fecit Abrabam. primum enim, cum nesciret deum neque signum uidisset, quo ei suaderetur, dicenti sibi deo: exi de terra tua et de cognatione et de domo patris tui, nec distulit, sed statim oboediuit non solum praesentis dei, sed et futuri domini implens uoluntatem. dicit enim dominus: quicumque plus fecerit domum aut parentes aut fratres aut cognatos quam me, non est me dignus. qualis ergo Abraham et cuius meriti est, qui ante mandata saluatoris impleuit quam praedicarentur!
- main.109.5.1
Apostolus hospitalitatem sectandam magnopere docet: hanc
- main.109.5.2
Abraham sic et tam deuote excoluit, ut uideatur ab hoc didicisse apostolus hanc praedicandam. deinde prouectus annis sic multiplicari credidit semen suum, quod prudentibus mundi stultum uidetur, quem ad modum sunt stellae caeli, ut, antequam sententia daretur prudentibus saeculi, ab hoc damnati uideantur. postea enim dictum est: perdam prudentiam prudentium. iussu dei circumciditur — quod non utique sine dolore fit - et non aegre fert, ut posteris formam daret patientiae. ex Sarra illi uxore sua iam anicula filius promittitur et non dubitat, ut futuris ostenderet in tantum auctoritati dei cedendum, ut, etiam si quae inrationabilia uidentur praecipiat aut promittat, non ambigatur, quia magis persona eius respicienda est quam uerba, ut, quod in uerbis infirmum aut inpossibile uidetur, persona eius confirmet et faciat uideri possibile. deus est enim qui promittit, de quo credendum est, quia potest quod hominibus inpossibile uidetur. quae enim offensio potest iudicari, cum plus de deo opinatur, quam de se sentit humanitas?
- main.109.6.1
Propter quod datum sibi a deo Abraham filium eodem iubente occidere illum non ambigit nec tempus differt nec admiratur ad dei uoluntatem, ut filium, quem magnopere beneficii et admirationis dederat gratia, hunc iuberet occidi certus dei uoluntatem non debere ab homine retractari neque iussionem et factum dei sine prouidentia esse. quod ut omni deuotione festinanter impleret, matri eius coniugi suae non indicat non ignarus fragiliores esse circa filios feminas et posse huic deuotioni lacrimarum miseratione inpedimentum adferre; nec non et ipsum puerum latet usque ad horam necis, ut iussioni dei toto mentis obsequio oboediret non parricidium hoc deputans, sed holocaustum, quod iusto iudice auctore fiebat.
- main.109.7.1
Quae igitur his maiora posset gerere Melchisedech, quibus praecederet Abraham, quem, sicut uidemus, in nullo constat inoboedientem fuisse? Moyses etenim, cui legitur facie ad faciem dominus esse locutus, missus ad gentem et fratres suos ire nolebat. Ionas adaeque profeta praeceptum sibi ut Nineuitis praedicaret inrupit, ut ad alium locum pergeret, quo missus non fuerat. Iob plane egregius in omnibus tamen motus amissione filiorum uestimenta scidit sua et totondit comam capitis sui: Abraham autem nec contristatus legitur de morte carissimi filii et quem iussus fuerat ipse occidere, nec alicubi deo sibi iubente legitur trepidasse._
- main.109.8.1
Igitur per haec apparet Melchisedech ultra hominem esse, quia non erat unde melior esset quam Abraham, nisi sola praecedat illum natura. natura enim inpassibilis beatitudinem per substantiam habet, humana autem natiuitas beatitudinem adquiritper gesta. quia enim perfectionem deitatis non habet, per exercitium et conluctationem proficit ut melior fiat, cum plus. uincit quam uincitur. si enim sic ageret- quod inpossibile est-, ut numquam peccaret, melior deo fieret — quod absit! —, quia natura quae potest peccare, sicut et non peccare, si semper uinceret, illi naturae praeponenda erat, quae ideo non peccat, quia inpassibilis est. non enim magnum uideretur non peccare, quia non potest, magnificum autem, si, cum posset peccare, non peccaret.
- main.109.9.1
Hoc ergo interest inter substantiam dei et hominis, quia dei substantia beata semper est securitate inuincibilis aeternitatis suae; hominis autem substantia aliter beata fit, per laborem. et alia necesse est beatitudo sit inpassibilis, alia illius, qui tribulationibus conficitur, ut possit aliquando gaudere. beatitudo enim inpassibilis in eo est semper ut beata sit, passibilis autem post magna exercitia gaudet euasisse se mortem. contristatur ergo, ut possit gaudere, nec perpetuo securus passibilitate naturae; inpassibilis autem semper beatus est, quia neque nouit tristitiam neque suspicatur posse se contristari. nam et natura hominum, quamuis per laborem beatitudinem consequatur, non erit tamen intacta neque deerunt ei cicatrices. qui enim fieri potest ut saepe congressa et aliquotiens uicta non sit uulnerata? inpassibilis autem semper intacta inlaesa inuiolabilis manet.
- main.109.10.1
Igitur non minimus diceretur Abraham ad Melchisedech, nisi potior esset natura Melchisedech quam Abraham. nam haec quae diximus ingenii esse forte uidentur; si autem legem respiciamus, plurima adhuc et potiora dicentur. hic enim Melchisedech rex Salem, sacerdos dei summi, qui obuiauit Abrahae regresso a caede regum, qui et benedixit eum, primum quidem interpretatur rex iustitiae, deinde rex Salem, quod est rex pacis, sine patre, sine matre et sine genealogia neque initium dierum nec finem uitae habens; similatus autem filio dei manet sacerdos in perpetuum. et ut haec locis quibus significauerat commendaret, de eo adiecit: uidetis, ait, quantus sithic, cuidecimas dedit Abraham de primitiuis princeps patrum. ut enim qua potentia et quanta Melchisedech sit ostendat, laudat Abraham dicens quia princeps patrum est, hoc est ceteris omnibus melior Abraham, sed minimus ad Melchisedech.
- main.109.11.1
Nonne manifestum est hunc hominem non esse, sed meliorem? quid est enim quod dicit de eo, quia rex pacis est et rex iustitiae? propius accedite et uidete. de longe enim solem uidentes lucernam putatis et argentum aspicientes aestimatis stannum. potest aliquis hominum dici rex pacis adque iustitiae? pax enim hominibus praedicatur, similiter et iustitia; hic autem ideo rex pacis et iustitiae dicitur, ut ab eo iustitia et pax originem habere noscatur. non enim super ipsum esse dici potest, quod ab ipso regitur. nam homines iustitia magistra et pace erudiuntur ad deum promerendum. haec ergo, quae hominum magistra est, Melchisedech habet regem. quantum ergo melior est homine Melchisedech, quando gubernatrix hominum sub ipso est! hoc est regem esse regum.
- main.109.12.1
Itaque cum rex iustitiae et pacis dicitur, auctor eorum esse significatur. ut quo modo dominus Iesus auctor uitae est, ita et Melchisedech auctor iustitiae et pacis, quia qui per Christum uiuunt, hi dispensante iustitia et pace reguntur. cordibus enim seruorum dei iustitiam infundit et pacem ad exornandam disciplinam dominicam. scriptum legimus in psalmo octogesimo quarto, quia iustitia et pax complexae sunt se et ueritas de terra orta est, et, ut de qua. iustitia diceret ostenderet, ait quia iustitia de caelo prospexit. hoc de tempore saluatoris scriptura ostendit, quo iustitia dei data est mundo per Christum in cognitione mysterii dei unius, quod ante promiserat — iustum est enim scire creaturam ueritatem creatoris sui -., quae iustitia manifestata in terris sublata discordia, quae de iniustitia fuerat generata incogniti dei, pacificos fecit discordes, dum diuersos dudum in una fide constituit. sic (se complexae sunt iustitia et pax et ueritas unius dei de terra orta est\' magistra iustitia. incarnatio enim Christi ostendit quae esset de ipso deo ueritas cognoscenda. igitur haec certe iustitia dei est. similiter et pax dicente apostolo: ipse autem deus pacis conteret satanan. :\':
- main.109.13.1
Quo modo hoc possit discerni, non aduerto, ut, cum deus pacis pater sit domini nostri Iesu Christi nec non et ipse Christus - dicit enim : pacem meam do uobis —, de Melchisedech dicatur quia rex iustitiae et pacis est; qua ratione secernatur, non intellego. puto enim nihil differre, quantum ad rem pertinet, regem pacis a deo pacis. quia enim in mundo quisquam deus dici non debuit, ut uni soli, ex quo sunt omnia, reseruaretur hoc nomen, regem tamen qui imaginem eius haberet instituit, qui excepto dei nomine omnem potestatem eius haberet. sed quia terrenus est, hominum rex est, non tamen pacis et iustitiae, quia etiam ipse ducem habet iustitiam, quam non illi licet contemnere. iustitia enim deus illi est. res enim dei est iustitia et qui praeuaricatur eam, reus fit dei iudicio. Melchisedech autem, sicut datur intellegi, non more hominum rex appellatur, quia sub se habet iustitiam, quae regibus dominatur. nemo etenim potest habere sub se iustitiam, nisi eius naturae sit, ut peccare non possit. sub ipso autem esse ideo dicitur, quia ab eo inuenta est modo legis, per quam gubernentur, qui possunt peccare. igitur rex iustitiae moderator est uerborum a se inuentorum, quibus bene beateque et uiui possit et credi.
- main.109.14.1
Diu multumque laboramus et adhuc minus de Melchisedech dicimus, nisi reuertamur ad scripturam, quae et ipsa diu pulsat et clamitat, ut pressos graui somno excitet ad intellectum non noctis, sed diei. dicit ergo quia sine patre, sine matre, sine genealogia\' est Melchisedech et, ne aliter intellegeretur quam dignum est, adiecit: neque initium dierum nec finem uitae habens. per quod ostendit neque natum neque mortuum esse Melchisedech. quid ad haec tam manifesta humana argumentatur subtilitas? quae est tam uersuta ingenii calliditas, quae audet resistere manifestis, ut non sensum capiat ex lectione, sed sensum tribuat lectioni? uis infertur scripturis dominicis, ita ut etiam hos inimicos sentiat, qui auctoritati eius se inclinare uidentur. dicunt enim quidam non ita de Melchisedech debere credi, ut relatum est scripturis, ac per hoc ad sensum suum scripturas conuertunt; quibus melius esset aperte non recipere scripturas, quam dolose agere contra illas, ut sub nomine pacis paretur bellum et sub tegmine amicitiae lateat hostis.
- main.109.15.1
Dicunt ergo non ad generositatem pertinere Melchisedech, sed ad humilitatem generis eiusdem, quia sine patre et matre legitur fuisse. hoc enim ideo aiunt sic scriptum esse, ut ostenderetur ex alienigenis fuisse, non ex tribu qua ortus est Abraham, quia genus eius non inuenitur in lege. \'unde et adiecit,\' inquiunt, (et sine genealogia, ut intellegeretur penitus origo eius in lege descripta non esse, ut ex parentibus qualibuscumque per se ipsum uir bonus factus credatur\'. porro autem tam incauta est scriptura, ut omnia per ordinem digesta causae necessaria ponat! primum enim dicit: sine patre, sine matre. uideamus si ceterorum matres significantur in lege; quae fuerit uxor Nachor, auia Abrahae, mater Thare non legitur neque. quae fuerit mater Abrahae, ut de ceteris taceam. numquid hi sine matribus fuisse dicendi sunt? si dixisset: \'sine patre\', nonne fuerint t color? quia omnium, qui fuerunt, patres habentur in lege, addit: et sine genealogia. si ideo haec dixit, ut ostenderet generationem eius in lege non esse, suffecerat dixisse: \'sine patre\', quia cuius patrem nemo nouit, multo magis auum.
- main.109.16.1
Ad manifestationem dicit: neque initium dierum neque finem uitae habens: dic, quisquis es uiolentus, quo modo istud interpretaris? quid est initium dierum non: habere neque finem uitae? suffecerat certe dixisse generationem eius in lege scriptam non esse, ac per hoc origo eius ex allophylis esset credenda. potest dici \'translatum* hunc sicut Enoch ideo non mortuum esse. esto. quid est initium dierum uitae non habere? forte dicas, quia dies natalis eius scriptus non est. cuius enim scriptus est in lege? et haec ratio est, ut, cuius natalis dies scriptus non est, initium dierum uitae negetur habere? potuit ergo et de ceteris eadem dici. et si ut homo translatus fuisset, non tamen sine uitae erat fine, quia, quidquid sub spe mortis est, finem habet._,.
- main.109.17.1
Desine, quisquis es contentioni studens. expedit enim ueris uinci quam uincere uera per falsa. perdere est enim, non uincere, quia, si in homine perdere uideretur ueritas, apud deum tamen uincit, quia ratio eius inuincibilis est. itaque animus a lege uinci debet, ut hoc sentiat quod a lege significatur, non ut ipse legi sensum det suo arbitrio, ut legem se uiolenter legi exhibeat. et audi Zorobabel, qui: super omnia, ait, uincit ueritas.
- main.109.18.1
Iam Melchisedech futurum mysterium incarnationis et passionis domini ostendit, dum Abrahae primum quasi patri fidelium tradidit eucharistiam et corporis et sanguinis domini. ut praefiguraretur in patre, quae in filiis futura erat ueritas. qui si homo putatur sacerdos eo more, quo fuit Aaron aut nunc sunt, ostendatur aut legatur locus habitationis eius aut si fuit templum aliquod aut synagoga, in qua congregabat populum et offerebat eorum sacrificia, uel qui populus conueniebat ad illum. si enim sacerdos in terris erat, sine dubio habuit populum. et ante Abraham utique uel tempore eius erat populus, qui seruiret deo. et quo modo Abraham quasi caput factus est . fidei, ut ex eo populus haberet notitiam dei? similiter enim. si Melchisedech erat, qui doceret unius dei timorem in terris, frustra electus est Abraham, ut ex ipso plebs dei nuncuparetur. potuerat enim inter eos esse, qui conueniebant ad Melchisedech.
- main.109.19.1
Et ubi est illud quod legitur in cantico Deuteronomii, quia cum diuideret, inquit, altissimus gentes, quem ad modum dispersit filios Adae, statuit fines gentium secundum numerum angelorum dei et facta est pars domini populus eius Iacob ? igitur si in mundo plebs non erat dei exceptis filiis Abrahae, qua ratione alia plebs putatur fuisse, quae ex doctrina descenderat Melchisedech negante profeta? quando enim nominat omnes gentes, quae in muudo sunt, et non dicit populum dei esse nisi filios Abrahae, quid superest nisi ut exceptis his negetur ceteros dei habuisse notitiam, quia notus in Iudaea deus? Melchisedech autem \'sacerdos dei summi\' ad benedicendum Abraham apparuit ad praesagium futurorum sanctorum, quia benedictio danda erat in futurum plebi dei per antestitem fere dei, quem dicimus sacerdotem. hic ergo Melchisedech praecursor apparuit sacramenti futuri filii dei, quia praecedit ad obsequium, qui ordine sequens est. non ergo admiranda sint quae diximus de Melchisedech, quando. scriptura ad confusionem obstrepentium plus addat et dicat. post omnia enim laude digna, ut confundat maliuolos: similatus autem, inquit, filio dei manet sacerdos in perpetuum.
- main.109.20.1
Iam uide de quo male sentire contendis et, si hunc non uereris, uel Christum metue, cui similis scripturae auctoritate refertur. per ordinem enim paulatim ad naturale eius meritum uenit, ut, si quos dicta superiora mouercnt, quibus rex iustitiae et pacis significatus est, et quia in carne uisus neque patrem neque matrem habuit, hoc est ingenitus apparuit neque ortum neque occasum habens ex his, quae ultima subiecit, superiora credibilia demonstraret. quis enim audeat dicere nisi uesanus haec omnia, quae sublimia dicta sunt, incongrua esse illi, qui dei filio similis designatus est manens sacerdos in perpetuum? similis autem dei filio non potest esse, nisi sit eiusdem naturae. et quid incredibile uidetur, si Melchisedech ut homo apparuit, cum intellegatur tertia esse persona? si enim Christus, qui secunda personaest, frequenter uisus est in habitu hominis, quid ambigitur de iis quae dicta sunt? legimus etenim in psalmo, quia tu es, inquit. sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. hoc nemo nostrum dubitat ad Christi pertinere personam, quia eodem genere sacerdos est Christus in aeternum, quo et Melchisedech, sed summus sacerdos Christus est, Melchisedech secundus. nam si homo est Melchisedech, quo modo conuenit ut secundum ordinem eius Christus sacerdos sit in aeternum? ideo enim ambo similes esse leguntur et unius esse dispensationis, quia unius sunt et naturae.
- main.109.21.1
Quoniam autem omni modo unius dei auctoritas conseruanda est, idcirco secunda et tertia persona subiciuntur paterno nomini. Christus autem uicarius patris est et antestes ac per hoc dicitur et sacerdos. similiter et spiritus sanctus missus quasi antestes sacerdos appellatus est excelsi dei, non summus, sicut nostri in oblatione praesumunt, quia, quamuis unius sint substantiae Christus et sanctus spiritus, unius cuiusque tamen ordo seruandus est. sacerdotes igitur uel legati ideo dicuntur, quia illum in se ostendunt cuius legati sunt; sunt enim eius imago. ac per hoc Christus et sanctus spiritus naturaliter habentes dei imaginem sacerdotes eius dicuntur. in ipsis uidetur deus, sicut dicit dominus: qui me uidit, uidit et patrem; et si in gestis domini uisus est deus, gesta autem spiritus sancti sunt opera signante domino, quia ego in spiritu dei eicio daemonia, et in spiritu sancto uisus est deus.
- main.110.1.1
Cum profeta Dauid per speciem carnalium spiritalem rationem significaret, diuersi generis ac meriti psalmos ad dei laudem et sacramentum alacri mente pronuntians primum psalmum nullo uelamine texit neque alicui adsignauit, sed generalem instituit, ut horum sit, qui a malis segregati bonorum se societate munierint. nec debuit enim principium et maxime huius gratiae in obscuritate cantari — ante enim lux quam tenebrae et caput unius cuiusque rei in manifesto est — nec inde fit quaestio, sed de subiectis, unde sic orsus est dicens: beatus uir qui (non) ab.iit in consilio impiorum. consilium impiorum est conspiratio malignorum multifarie intellegenda. idcirco impii a peccatoribus distant — impietas enim grauissimum peccatum est —, quia omnis impietas peccatum, non tamen omne peccatum impietas. quo modo ergo quis abit in consilium impiorum? cum a se uocatur certe. hoc enim dicens ostendit quia, quamdiu quis a natura non exit, non incurrit peccatum. propter hoc \'beatus\', inquit, qui non abiit in consilium impiorum\'. impietas enim a diabolo coepta adsentientibus satellitibus eius inlicit homines, ut participes eos suae impietatis efficiat. ipse enim prior in deum peccans, dum uult sibi principatum per tirannidem usurpare, deiectus de sacris sedibus hoc solacium aestimauit, si perditioni suae adquireret plurimos socios. ideoque \'beatus\', inquit, uir qui non abiit in consilium impiorum\'. illi enim semper inliciunt homines, qui sub hoc principe agentes nobis inimici sunt dicente apostolo: non est enim, ait, conluctatio uobis aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, et in altera epistula de tyranno eorum ait inter cetera: ita ut in templo dei sedeat ostendens se quasi sit deus. quia enim peccare dulce uidetur et non sentitur malum nisi fuerit iactura — ac per hoc fallentes non apparent quamdiu capiant, sed cum deceperint tunc cognoscuntur —, propterea beatum dicit illum qui inlectus non fuerit in consilium impiorum, ut eat in contubernium impietatis illorum.
- main.110.2.1
Prima ergo impietatis causa haec est, qua rebelles in deum maligna conspiratione esse coeperunt, qua imitatione coepit idolatria. in supernis enim coepta praeuaricatio descendit ad terras. dum (enim) contenti non sunt uni deo et creatori esse subiecti, impii extiterunt maiestatem eius aliis partiendo, ut spreto eo alios sibi ad culturam eligerent. haec est enim prima causa offensionis humani generis, ex qua neglecti a deo diuersis inlecebris et passionibus inludendi traduntur secundum fidem apostoli Pauli. quid enim inuiolatum opus manet, quod non agnouit auctorem? inde iam seminatum malum consuetudinem renuit et in multas partes uelut propago palmites tendit, ut qui deo non pepercerant in parentum contumeliam et necem facilius prosilirent, quia — ut de ceteris taceam dicente apostolo: quo enim mihi de his qui foris sunt iud-ieare? — Ruben in contumeliam patris stuprum in concubinam eius admisit et Absalon contra fas regnum praesumpsit, ut patrem suum imperio et uita priuaret. -
- main.110.3.1
Habet adhuc et alias partes impietas, quia et in periculo despicere rogantem cum prodesse possit impietas est et in re aspera et maligna, ut impleri possit, consilium dare tam t huius rei nec ad praesens euasit, et talia quae in hunc sensum poterant reperiri. non inmerito ergo beatus uir est qui non abiit in consilium impiorum. magna enim pernicies est homini et incurabile uulnus post cognitionem dei his erroribus sociari. deterius enim tractetur necesse est qui post uerum conuertitur ad falsum et beatus uir est qui ueri cognitione percepta impiorum fugit consilia, quia caput erroris impietas est.
- main.110.4.1
Et sequitur: et in uia peccatorum non stetit, quoniam inpossibile est non peccare, sicut possibile impium non esse, quia grauissimum peccatum potest euitari, cetera autem de non est qua subrepant. ipsa enim humana conuersatio frequenter. dum peccare non cogitat, ex inprouiso incurrit ut peccet. ac per hoc beatus est qui in consilium impiorum non uadit; hoc est nec incipere malum. peccatum autem quia non potest non incipi, sicut dixi, beatum dixit qui non permanet in eo; hoc est in uia peccatorum non stare. uia enim peccatorum est conuersatio in peccatis. male enim ambulare dicitur, qui ad hoc procedit, ut quaerat peccare. dum enim mens eius non stat in dei lege, sed euagatur, in uia peccatorum dicitur ambulare, quia euagatio haec quaerit peccare. ideoque \'beatus est qui non stat in uia peccatorum\', id est, qui paenitentia subsequente circumuentum se dolet et recedit a (con)spiratione hominum peccatorum. igitur sicut beatus est qui non abiit in consilium impiorum, sic inemendabilis erit, si abiit, dicente Solomone quia «pes impiorum peribit et: beatus uir qui in uia peccatorum non stetit. si autem steterit, non iam beatus, sedreus dignus plagis. ad emendationem aliquam enim uidetur habere spem, quia non impius, sed peccator est. si autem unus fuerit qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stat, duplici genere beatus est. nec potest enim esse beatus, si in consilium impiorum non eat et in uia peccatorum stet, quia, si non perditioni, poenae tamen obnoxius est.
- main.110.5.1
Dehinc adiecit: et in catedra pestilentiae non sedit. hanc dicit beatitudinem esse, quae his tribus gradibus constat et triplici ratione munitur, id est, ut neque in consilium impiorum eatur neque in uia peccatorum stetur neque in catedra pestilentiae sedeatur. sed cum duo genera tantum habeantur, impiorum et peccatorum, in reprehensione, quae supra memorata sunt, hoc tertium cui adscribi uoluit, quod adiecit dicens: et in catedra pestilentiae non sedit? impiorum aut peccatorum? sed uideamus, quid sit catedram pestilentiae sedere, et tunc cui generi hoc adscribat intellegemus. hanc dicimus catedram pestilentiae, quae extra dei ordinationem est, quae ad hoc utique inuenta est, quae, ut iniqua inde exeant iudicia, propterea pestilentiae catedra dicta est, quae est corruptio quae parit mortem, sicut et iniquitas damnationem. non est ergo a deo quae est catedra mortis; nam Moyses accepit catedram uitae. ad hoc enim data est, ut auctoritas in ea sit iusti iudicis uel creatoris dei. unde dicit dominus: super catedram Moysi sederunt scribae et Farisaei; et apostolus: non est, inquit, potestas nisi a deo; quae enim sunt, a deo ordinatae sunt-
- main.110.6.1
Unde dicit ad principem plebis: tu quidem sedes iudicans secundum legem et contra legem iubes me percuti?. quod dixit \'secundum legem\', iustam et salutarem catedrae auctoritatem significauit. illud autem quod ait: contra legem iubes me percuti, illum ipsum iniustum iudicem ostendit, ut in dei catedra sedens iudicaret iniuste. hinc est unde et Danihel: dei est, ait, regnum et cui uult dabit illud. sicut ergo terreni imperatoris auctoritas currit per omnes. ut in omnibus eius sit reuerentia, ita deus instituit, ut ab ipso rege dei auctoritas incipiat et currat per cunctos. quamuis frequenter mundus hoc non intellegat et alii se subiciat in potestate positus quam debet, tamen institutio est ut unus sit, qui timeatur. ubi ergo haec institutio non est, ibi catedra pestilentiae repperitur. nusquam unius dei auctoritas abnuitur, nisi apud eos, qui multorum deorum praedicant metum et reuerentiam. hi sunt qui in catedra pestilentiae sedent, quia quod pontifices eorum praedicant mors est. hoc enim docent, ut cultores unius dei quasi stulti et inimici aut obprobrio sint aut de hac uita tollantur. haec ipsa materia impietatis est, quae etiam in ceteras partes extenditur, per quas impietatis suae leges ostendat. nam iussu Iezabel antestites iniquitatis in catedra pestilentiae sederunt, qui aduersus innocentem Nabuthae, cum iudices non essent, praua meditantes subornatis falsis testibus mortis tulerunt sententiam. unde in alio psalmo dicit: et cum impiis non sedebo. hoc enim iudicium eius est, cuius et catedra pestilentiae. itaque si in dei catedra sedentes innocentes opprimant, iniustum erit iudicium, non catedra. ubi enim catedra pestilentiae est, non potest iudicium non esse iniquum, quamuis quaedam adplicent sibi uelut uelamina, quibus impietatem contegant, ut uidentes fallantur. non potest enim sola impietas proponi, quia non inuenit emptorem, et, ubi lex diaboli est, si ipse nominetur, horretur.
- main.110.7.1
Sicut ueneno admiscetur per quod lateat, ita et legi diaboli quaedam iusta admiscent et nomen adplicant ueritatis, sed unius cuiusque sensus est iudicandus, quia ideo aliquando aliquid uerum ostendit, ut fallat, ut, cum maligna praedicat, bona putentur. quoniam catedram pestilentiae non esse de dei ordinatione adseuerauimus, etiam eorum qui extra ecclesiam uel contra ecclesiam sedes sibi instituerunt, catedram pestilentiae esse dicimus. qui enim inconcessa praesumit, reus est: quanto magis si et corrumpat traditionem eius, cuius sedem usurpat! nam et ordinem ab apostolo Petro coeptum et usque ad hoc tempus per traducem succedentium episcoporum seruatum perturbant ordinem sibi sine origine uindicantes, hoc est corpus sine capite profitentes; unde congruit etiam eorum sedem catedram pestilentiae appellare. nec enim ideo impune erit, quia sub dei nomine haec agunt. constat enim suas illos causas sub dei nomine agere. non enim zelo dei haec agunt, sed sibi locum uolentes defendere, cum sciamus Chore et CCL uiros per praesumptionem deo offerentes hiatu terrae absortos esse et Oziam regem, cum deo inlicite obtulisset, lepra in fronte percussum.
- main.110.8.1
Quoniam claruit catedram pestilentiae ad impietatem supra dictam pertinere, reliqua prosequamur. adiecit enim: sed in lege domini uoluntas eius. eius uoluntatem in lege domini dicit esse, qui spretis impiis et desertis peccatoribus abnuens pestilentiae catedram uoluntatem suam in dei lege statuit. quam ob rem \'beatum\' hunc dixit.
- main.110.9.1
Et sequitur: et in lege eius meditabitur die ac nocte. manifestum est, quia liber ab omnibus inlecebris et inmunis ab his, quae dei legi aduersa sunt, nihil aliud quam in dei lege exercitium facit. sacramentis filii dei confirmatus in die bonis operibus insistit et nocte orationibus. hic est enim de quo dicit in Canticis Canticorum, quia dormit et cor eius uigilat.
- main.110.10.1
Unde ait: et erit tamquam lignum quod plantatum est iuxta decursus aquarum. quis ambigit eum, qui legem dei meditatur, spem habere ad praemium capiendum? quia, sicut lignum iuxta aquam plantatum sterile esse non potest, ita et qui frequenti usu legi dei studet, non potest eius operis minime habere effectum.
- main.110.11.1
Et adiecit: quod fructum suum dabit in tempore suo. omnis plantatio bene gubernata fructum dat tempore conpetenti: sic et hic, qui legi dei obtemperat, fructum habebit tempore praefinito. tunc enim huius deuotionis mercedem accipiet, cum coeperit dominus Iesus Christus sedere ad iudicandum uiuos et mortuos.
- main.110.12.1
Dehincsubiecit: et folium eius non defluet. manifestum est in arbore, cuius folia non decidunt, uitam significasse. umore enim decurrentis aquae uegetatum lignum folia continet sua. nam et dominus Iesus: si in umido, ait, ligno haec faciunt, in arido quid fiet? in ligno umido uitam significauit et fructum. sicut lignum ergo auxilio decurrentis aquae siccitatem non patitur, ita et hic, qui legi dei studet, accedente temptatione praesidio dei tutus non amittit, sed adquirit salutem dicente apostolo: quia per tribulationes oportet nos intrare in regnum dei.
- main.110.13.1
Et sequitur: et omnia, quaecumque fecit, prosperabuntur. apertum est quod dicit, quia qui legi dei fidem seruat cupidus mandatorum eius, felix fit in omnibus actibus suis; sicut et Iosef, propter quod timorem dei praesenti uitae praeposuit, omnia quae agebat prospera faciebat deus in manibus eius.
- main.110.14.1
Et subiecit: non sic impii, non sic. iteratio sermonis non aliter omnino futurum significat quam promittit, quia impiis nihil prosperum erit in futurum, sed omnia aduersa usque ad interitum eorum.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 931
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.