Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 931 sections

  1. main.83.2.1

    Haec quidem diximus secundum rationem, sed saluatoris bonitas ista non curat propter inbecillitatem humanam; suam enim sequitur naturam ad faciendam misericordiam. idcirco tunc uenit, quando debuit uenire, uoluntatis suae rationem secutus, non meritorum nostrorum. nam si merita perpendas, uenire non debuit. uenit ergo quando et subueniri debere sciuit et futurum gratum beneficium. si enim ei cui necessitas inminet ante subueniatur, erit quidem gratum, non tamen ualde poterit scire quid sibi praestitum est; si autem in ipsa necessitate posito auxilium feras, sciet quale beneficium consecutus sit. de tribulatione enim ereptus maiores gratias referet, quo modo si esurienti offeras panem; si autem offeras cum non esurit, non utique tam gratum erit.

  2. main.83.3.1

    Idcirco recte factum est, ut non ante ueniret dominus. primum enim dimisit genus hominum uti uoluntate sua, non sine testimonio sui, quia ex ipsa mundi fabrica et annua munera, quae elementorum ministerio humanis usibus exhiberi decreuit, intellegi et timeri diuinitatem suam uoluit, quippe cum etiam ex traduce primi hominis, deinde Enoch, Noe, notitia eius esset in terris. sed cum languore quodam humani generis obsolescere coepisset cognitio dei inter homines et mores inmutarentur, eligere dignatus est Abraham, in quo forma esset renouatae notitiae dei et morum. et cum adhuc reuerentia segnior esset, postea per Moysen legem litteris dedit, quae neque obsolesceret et magis metum incuteret. maior enim timor est, ubi auctoritas manifesta est. et quia accepta lege gentes spreuerunt non se subicientes ei neque hi qui acceperunt seruauerunt eam, motus dominus misericordia misit filium suum, qui se pro illis offerens et mortem destruens data omnibus remissione peccatorum deo patri illos iustificatos offerret non enim posset descendi ad inferos, nisi per mortem. nec ordo enim nec ratio poscebat eum, qui mortuus non fuisset, intrare ianuas tartari.

  3. main.83.4.1

    Nonne si quis uult in terra sua barbaros decipere, inmutat se in habitu illorum, ut putetur unus ex his, et sic explorat quo modo illos subuertat? ita factum est et diabolo. quoniam malo more hominem subuerterat. ut in morte remaneret, inuentum est remedium, quo modo quos male tenebat amitteret. ut subintraretur ei et, quem putabat se uelut hominem occidisse, repperiret illum apud inferos deum. quo facto reus inuentus omnes quos tenebat amisit et de cetero aperta est ad caelum uia.

  4. main.83.5.1

    Ecce quantum profuit aduentus saluatoris, ut scientes homines, de quo periculo liberati sunt, sine cessatione gratias illi referant! sed forte e contra dicatur: \'si multi ante legem et post legem peccatis pressi totos se carni dederunt et digni fuerunt in tartaro remanere, sine dubio fuerunt qui deuotione et reuerentia creatoris uitam suam naturae lege frenarunt. numquid non etiam hi detenti sunt apud inferos expuncti hac uita? si autem ante uenisset post mortem Adae, liberato Adam qui prior peccauerat ceteris ad caelum aperuerat uiam, ut. quia bene uixerant, agnito creatore defuncti reciperentur in caelum. damnum ergo est, quia non ante uenit Christus.\' damnum esse manifestum est, sed quaere iustum an iniustum sit. solent enim damna iusta esse, de quibus queri non liceat. numquid fur deprehensus et iuxta legem in quadruplum condemnatus ausus est queri? ac per hoc damnum, quod genus hominum passum est, iuste factum est, unde et permissum est.

  5. main.83.6.1

    Quare et saluator inter ipsa primordia uenire non debuit. enim diabolus superbiret, homo factus a deo positus est illi inimicus, ut auxiliis dei munitus, quia inpar erat, resiste- ret ei accepto mandato. diabolus autem solita subtilitate simulauit se ignorare, quid praeceptum esset a deo, et inuenit Euam instabilem; postea autem promittens illi, quod, si interdictum contigissent, praestaret illis deitatem, circumuenit eos. tunc diabolus superato homine triumfauit, hic uictus genus suum subiecit peccato. quam ob rem iniustum erat uictori uiolenter auferre spolia, quia deus quod facit iuste facit, praeterea cum acerbe peccauerit homo. adsentiens enim contra mandatum creatoris fieri se deum idolatriam admisit, per quod in deum peccauit; ideoque non illi statim debuit subueniri, quippe cum nec paenituerit. nec grata enim fuisset misericordia, si non scisset quid mereretur. quamquam enim omnia possit deus, sed illud facit quod conuenit rationi, ut inreprehensibilis perseueret.

  6. main.84.1.1

    Absit a Christianis ne sidera uenerari dicantur, quibus indulta est spiritalis cultura, ut despicientes quae uidentur his, quae inuisibilia et supercaelestia sunt, copulentur, ut haec omnia transcendant futuri cum angelis dei. nam siderum cultores aut cum ipsis erunt aut intra ista. qui enim fieri potest, ut aliquis super haec sit quae colit? pagani itaque non conputum lunae obseruant, sed lunam ipsam uelut deam uenerantur et effectus curriculorum eius adprehendisse se arbitrantes, quid certis diebus agendum quidue cauendum sit. decreuerunt imperio huius uitam et conuersationem suam ordine quodam subicientes, quos, quia extra dei ordinationem haec ausi sunt usurpare, falli frequenter deprehendimus. haec enim luminaria in signa temporum deus constituit, unde et nos numerum lunae custodimus, non illam ipsam excolimus. ut a quarta decima luna, quae nobis secundum legem prima est. rationem paschae obseruemus. omnia enim plena deus instituit; ideoque a decima quarta usque in uigensimam primam, his septem diebus pascha nobis celebrare concessum est, ut de his septem aliqui dies a parasceue usque ad resurrectionem domini concludantur, ut neque tertia decima in passione sit neque quarta decima in resurrectione aut quinta decima ne ante primam secundum nos lunam passio Christi sit neque resurrectio eius non primo die, quo coeptus mundus est.

  7. main.84.2.1

    Omnia enim mundi tempora unius ebdomadae curriculis numerantur, qua deus mundi membra et ornamenta conposuit. sex enim diebus mundum aptauit et septima cessauit, quam sabbatum appellauit. his enim septem diebus totius mundi ratio et numerus continetur. semper enim in se redeuntes multiplicant numerum temporum. post sabbatum enim a primo die repetit semper usque in diem septimum, id est sabbatum, ut resurrectio domini primo die inchoati mundi facta discatur, qui dies dominicus dicitur. ipsum enim fecit dominus unum, qui uespere in septenarium numerum euolutus incipit iterum, ut sit post ebdomadam primus. quod ita decretum ab initio est propter sacramentum incarnationis domini et passionis et resurrectionis. in corpore enim domini totus prope mundus resurrexit et instauratus est.

  8. main.84.3.1

    Absolutum est non nos lunam colere, sed numerum, qui per lunae cursum institutus est, custodire. diabolus autem, qui est satanas, ut fallaciae suae auctoritatem aliquam posset adhibere et mendacia sua commenticia ueritate colorare, primo mense quo sacramenta dominica scit celebranda, quia non mediocris potentiae est, paganis quae obseruarent instituit mysteria, ut animas eorum duabus ex causis in errore detineret: ut, quia praeuenit ueritatem fallacia, ueritas fallacia uideretur, quasi antiquitate praeiudicans ueritati; et quia in primo mense, in quo aequinoctium habent Romani, sicuti et nos, ea ipsa obseruatio ab his custoditur, ita ut et per sanguinem dicant expiationem fieri, sicut et nos per crucem. hac uersutia paganos detinet in errore, ut putent ueritatem nostram imitationem potius uideri quam ueritatem, quasi per aemulationem superstitione quadam inuentam. \'nec enim uerum potest\', inquiunt, \'aestimari quod postea est inuentum\'. sed quia apud nos pro certo ueritas est et ab initio haec est, uirtutum adque prodigiorum signa perhibent testimonium, ut teste uirtute diaboli inprobitas innotescat. quoniam enim sola est, quae facile suadeat haec, contra uersutiam et praeuentum diaboli posita est, ut simulationem eius reuelet. nemo enim etiam inimicorum negare audeat illic esse ueritatem, ubi uirtus apparet.

  9. main.85.1.1

    Nihil euangelistam quam sensum legis secutum credibile debet uideri, ideoque non inmerito hi ab euangelista sublati sunt de numero ceterorum. sic enim horum continuauit impietas, ut malignum illorum nullum interuallum haberet. a Ioram autem coeptum malignum sic perambulauit usque ad Oziam filium Amessiae, ut nullius lateris esset suffragium, quo ex parte merito patris aliquis horum remaneret in numero regum. nam Ioram maligne agens merito Iosafat remissus in numero est et Ozias merito Ioatham reseruatus in numero est; illorum autem trium continuata malignitas in deum est. Solomon quoque merito patris remissus in regno est et Roboam filius Solomonis maligne agens merito Asaf relictus est in numero regum. illi autem tres in medio malorum conclusi sunt maligne agentes; ideo erasi sunt. peius enim ad perditionem generis exemplum est, quando se iugiter malignitas pandit. et ut proprie dicam: propter quod ex traduce eorum non est Iosef, praetermissi sunt. ab Abraham enim horum generationem secutus est euangelista, ex quibus originem trahit Iosef, cui desponsata Maria genuit Christum.

  10. main.86.1.1

    Idonei testis proferimus sermonem. dicit enim angelus ad Mariam inter cetera: et dabit illi dominus deus sedem Dauid patris sui, et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. quo modo diceretur ab idoneo teste pater eius Dauid, si non esset Maria ex semine Dauid?

  11. main.87.1.1

    Nihil paene nouum; sic enim trinitas praedicatur, ut unus deus credatur. non ergo additum est aliquid, sed sacramentum dei unius reuelatum. inter ipsa autem primordia manifestari non oportuit, quia prius praedicandum est et postea id quod praedicatum est reuelandum, ut scias patrem esse, a quo cuncta sunt, filium uero dici, per quem sunt omnia, spiritum autem sanctum appellari, per quem omnia, quae a patre quidem, sed per filium sunt, regenerantur ad fidem dei unius. h ergo tres sunt quidem, sed una diuinitas. ratio igitur facit ut tres sint, non plures aut infra. omnis enim numerus usque ad nouem peruenit, quia tres, dum inuicem in se sunt, faciunt numero nouem, quia in uno tres sunt et tres in unum. qui enim uidet unum, uidet tres, dum nihil differt alter ab altero. tres ergo unum et ter tres unum; hoc est, in nono numero perfectio est, quantum ad numerum pertinet, quia de uno sunt omnia. addito enim uno, ex quo uel in quo tres qui numerantur nouem, fiunt decem aut XX. semper tamen usque ad nouem uenitur et unus additur, quia nouem unum sunt, ut plena perfectio sit unitatis.

  12. main.88.1.1

    Prout causa se fecit, ita et dominus se ostendit. profetae enim uisus est quasi rex corripiens plebem et hoc se ostendit quod erat; in pace enim erat causa deitatis eius. Stephano autem ut stans appareret, fecit calumnia Iudaeorum. in Stephano autem saluatoris causa uim patiebatur; ideo sedente iudice deo stans apparuit, quasi qui causam diceret, et quia bona causa eius est, ad dexteram iudicis erat. omnis enim qui causam dicit, stet necesse est.

  13. main.89.1.1

    Cum saluatori non crederent Iudaei neque mundanae potestates — quia non solum hominibus se manifestari uoluit, sed et principibus et potestatibus in caelestibus, sicut docet apostolus in epistula ad Efesios —, post passionem suam uera se locutum spiritum sanctum probaturum ostendit. et hoc est \'arguere mundum\', ostendere illi uera esse quae credere noluit. credere enim noluit a deo uenisse saluatorem. saluator autem seruata iustitia non trepidauit reuerti ad eum qui se miserat, et per id quod regressus est, probauit se inde uenisse, quia nemo ascendit ad deum, nisi qui descendit a deo. uidentes ergo potestates ascendere eum confusae sunt, uidentes uerum esse quod uelut falsum spreuerant. itaque ista iustitia arguit eos, qua iustum probatum est, quia regressus est unde uenerat. sic autem arguit eos de peccato, quia non solum credere ei noluerunt, sed et occiderunt eum. de iudicio uero sic eos corripuit, dum ostendit principem mundi reum factum et conpressum ab eo, cuius fidei non communicarunt. uidentes enim animas de inferis ire in caelos cognouerunt adiudicatum esse principem huius mundi, ut reus factus in causa saluatoris quae tenebat amitteret.

  14. main.89.2.1

    Haec quidem ascendente saluatore uisa sunt, sed superueniente in discipulos spiritu sancto palam aperteque manifestata sunt. uera enim correptio tunc fuit, quando post passionem ad testimonium saluatoris publice a perfidis uidebantur resurgentes mortui, claudi currentes, leprosi mundati, paralytici confirmati, caeci aspicere, surdi audire, muti eloqui, daemoniatici purgati, infirmi recuperata sanitate gratias agere. hoc modo spiritus sanctus arguit mundum, quia in nomine saluatoris, qui reprobatus est a mundo, omnium curationum uirtutes operatus est.

  15. main.90.1.1

    Diabolus non speciale nomen est, sed commune. in quocumque enim opera diaboli fuerint inuenta, sine dubio diabolus appellandus est. operis enim nomen est, non naturae. itaque hoc in loco patrem Iudaeorum Cain significat, cuius imitatores uolentes esse saluatorem peremerunt Iudaei. hunc dicit, quia se parricidio maculauit et reum fecit mortis, in ueritate non stetisse. ab ipso autem forma data est fratricidii. istum ipsum dicit, cum loquitur mendacium, de suis propriis loqui, ut ostenderet unum quemque non nisi propria uoluntate peccare. sed quia imitator diaboli est, adiecit: quia mendax eat, sicut et pater eius. hic enim ut primum hominem morte condemnaret, simulauit se nescisse quid praeceptum fuisset a deo. similiter et Cain interrogatus finxit se nescire, ubi esset frater suus Abel, quem occiderat. hoc ergo in loco diabolum Cain esse dixit, patrem autem eius diabolum, cuius opera secutus est; diaboli enim filius diabolus est. sed diabolus ille, qui et satanas, patrem in malitia sua nullum habet; ipse enim sibi in malo auctor est. prior enim ipse peccauit, ac per hoc quicumque imitati illum fuerint filii eius dicentur, et ille pater eorum. etenim nos in fide Abraham patrem habemus, quia prior ipse credidit deo, ac per hoc nomine eius censemur; fideles enim dicimur sicut et ille.

  16. main.91.1.1

    A Iohanne prius quaeramus baptista, quem ipse saluator testem suum esse professus est. ait enim inter cetera de domino: qui de sursum uenit, super omnes est; qui autem de terra est, de terra et loquitur; qui uero de caelo uenit, quod uidit et audiuit, testificatur et testimonium eius nemo accipit. ecce Iohannes omnes secum pariter ad conparationem domini terrestres appellat, quia illum de caelis testatur uenisse, ceteros uero omnes de terra esse, hoc est de inferioribus. et ipse dominus inter cetera eadem loquitur dicens: non enim descendi de caelo ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius, qui me misit. patris. et iterum dominus inter alia hoc sensu loquitur dicens: et nunc dico uobis, quia ego rogabo patrem. ipse enim pater diligit uos, quia uos me diligitis et creditis quia ego a deo exiui patre et ueni in hunc mundum; iterum relinquo mundum et uado ad patrem. tunc uidentes discipuli manifeste illum esse locutum dicunt ei: ecce nunc palam loqueris et prouerbium nullum dicis; nunc scimus quoniam scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget; in hoc credimus, quoniam a deo existi. haec interpretatione non indigent, quippe cum ista summa sit religionis nostrae, ut Christum ante carnem in caelis cum deo fuisse credamus ut filium apud patrem.

  17. main.91.2.1

    Nam si propter iustam conuersationem et caelestem doctrinam de caelo et a deo se dixit exisse et uenisse in mundum, eadem debuerant dicere de se omnes profetae et apostoli. et quia dixit: iterum relinquo mundum et uado ad patrem, hoc forte dicatur significasse, quia doctrina, quae uenerat a deo, relicto mundo ad deum est regressa. aliud enim quod dicant non habent. si enim de caelo uenisse et a deo exisse et uenisse in hunc mundum ad uirtutis et doctrinae pertinet causam, non ad saluatoris personam, cum dicit: iterum relinquo mundum et uado ad patrem, illo autem redit unde uenerat, sed uidemus post abscessum domini et uirtutem in mundo fuisse et doctrinam, uides ergo non de uirtute dictum esse a domino et doctrina, sed specialiter de se dominum locutum.

  18. main.91.3.1

    Quod si uirtutis, quae in Christo operata est, dicis esse uerba, haec ipsa uirtus deum patrem suum appellat. ecce incurris quod times, quia si uirtus dei filius dei est, ipsa utique uirtus est, de qua dicit apostolus: Christum dei uirtutem et dei sapientiam; haec exiuit a deo et iterum ad deum regressa est. itaque haec ipsa uirtus, quae Christus est, in spiritu dei daemonia se testatur eicere. qui spiritus per apostolos operatus est, ut scias sanctum spiritum, per quem dominus operatus est, post abscessum domini hic in mundo in apostolos operatum, ut plenius appareat dominum de sua persona locutum, quia relicto mundo regressus est ad deum. aut si putas uirtutem hanc non esse Christum, duae erunt uirtutes et duo filii dei; et ubi est illud quod legitur: unigenitus filius dei, qui est in sinu patris, et iterum: sic enim, inquit, dilexit deus mundum hunc, ut filium suum unicum daret pro eo? animaduertis iam uirtutem dei, quae operata est corporata in mundo, ipsam unam esse. quae et dei uirtus dicatur et filius. et uideamus quid crediderint aut cui apostoli audientes a domino: ecce iterum relinquo mundum et uado ad patrem responderunt ei: ecce nunc palam loqueris et prouerbium nullum dicis; nunc scimus quoniam nosti omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget; in hoc credimus, quoniam a deo existi.

  19. main.91.4.1

    Nunc uideamus si de uirtutibus ambigerent discipuli. utrum ex deo essent, cum uiderent Lazarum iam fetidum quarta die resuscitatum, caeco a natiuitate oculos reformatos. tactu fimbriae mulierem a profluuio liberatam, aquae naturam inmutatam in uinum, an de persona domini. nemo plane dubitauit de uirtutibus, quippe cum dicerent illum alii esse Heliam. alii Hieremiam aut unum ex profetis. nam cum lapidare uellent illum Iudaei, respondit eis Iesus: multa opera bona ostendi uobis a patre meo; propter quod eorum opus lapida. tis me? dixerunt ei Iudaei: nos de bono opere non lapidamus te, sed propter blasfemiam, quia, cum sis homo, facis te deum. si igitur Iudaei quod dei opera essent non ambigebant, apostoli ambigebant?

  20. main.91.5.1

    Quoniam ergo omnis dubitatio de saluatoris persona erat — res enim inaudita et quae in sensum humanum non ruerat stuporem hominibus faciebat, cum audiebant dicentem illum se a deo exisse et proprium sibi patrem esse deum —, idcirco discipuli satis sibi factum confitentes manifestatione uerborum domini dixerunt ad eum: nunc scimus quoniam nosti omnia, et non opus est ut quis te interroget; in hoc credimus, quoniam a deo existi. si enim non uere a deo exiuit, fides apostolorum exinanitur; sed non potest, quia a saluatore probata est. respondit enim eis; modo creditis, id est (tanta signa uidentes non credebatis\'. itaque probatum est apostolis Christum a deo exisse et uenisse, ut per hanc eiitionem filium istum dei credere non esset ambiguum. si enim nemo uidit deum, nisi qui est a deo hie uidit deum, et si nemo nouit patrem nisi filius - hoc est uere apud deum fuisse et ab eo exisse et uenisse; nemo enim alius poterat a deo exire, nisi hic qui in principio erat apud deum, quia et nec quisquam alius sciebat aut uiderat deum —, ideo non incredibile nobis est uerum filium hunc dei credere, sicut dixit Iohannes in epistula prima: et sumus, inquit, in uero filio eius Iesu Christo. hic est uerus et uita aeterna, et apostolus: qui proprio, inquit, filio non pepercit, et euangelista: quia proprium, ait, sibi patrem dicebat deum.

  21. main.91.6.1

    Si uerus ergo filius dei est Christus, quo modo homo tantum est? uerus enim non diceretur, nisi proprie ab eo esset genitus. aut dicat Fotinus, quare uere filius dei creditur, si non est uerus. aut quod opus erat hunc credere filium dei, si unus esset de ceteris sanctis, qui filii dei digni sunt appellari? aut numquid aliqua indignitas in hoc est, per quam filius dei, sicut ceteri sunt, credi non posset, et idcirco dicitur, ut hic, de quo incredulum uidetur, credatur esse filius dei? si enim potior est ceteris, quod opus est ut dicatur: \'crede Christum filium esse dei\', nisi quia, ut aliter de hoc credatur, praecipitur quam de ceteris, ut, quia multi sunt qui filii dei sanctitatis causa appellantur, hic solus uerus dei filius credatur, unde et unicus dicitur? nam quis sanctorum ausus fuit filium dei se dicere, non dicam et uerum, nisi saluator conscius natiuitatis suae a deo profectae? quo modo autem pateretur se adorari, si nesciret se esse de deo, cum scriptum sit: dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies, quippe cum Iohannem angelus corripuerit, eo quod adorare se uellet, dicens ei: ne feceris, quia conseruus tuus sum; deum adora, et, cum soli deo seruiendum scriptura testetur, apostolus: qui seruit, inquit, Christo, placet deo? quare? quia unum sunt deus et Christus, pater et filius.

  22. main.91.7.1

    Apostolus se Christi seruum fatetur et dicit Corinthiis: nolite fieri serui hominum, et ad Galatas: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et deum patrem, qui suscitauit eum a mortuis. ostendit aperte Christum deum esse et hominem, ut apostolatum suum non ab homine sed a Christo, iuxta quod deus est, et a patre deo esse monstraret. denique in subiectis ait: neque enim ego ab homine accepi illud neque didici, sed per reuelationem Iesu Christi. quid tam apertum ? dei enim doctrinam non per hominem dicit se adsecutum, sed ab ipso deo doctum. nam nos dei doctrinam per homines accepimus, uas autem electionis nihil se probat ab apostolis adsecutum, hoc est ab hominibus. nam si, quia dei doctrina est, ideo non per hominem discitur, quam laudem suam testatur apostolus, si sic didicit, sicut ceteri populi?

  23. main.91.8.1

    Ut quid et dicit: neque ego ab homine accepi illud neque edoctus sum, sed per reuelationem Iesu Christi? quis ambigat hoc loco Christum deum significatum? sed quid mirum, cum inter cetera dicat ad Romanos: quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus, benedictus in saecula? quid est \'et ei quibus Christus secundum carnem\'? non enim hoc diceret, nisi esset et secundum deum, ut secundum carnem ex patribus, secundum diuinitatem uero ex deo Christus sit super omnia deus. \'sed forte ad patris personam pertinere dicatur.\' sed hoc loco nulla est paterni nominis mentio ideoque, si de Christo dictum negatur, persona cui conpetat detur. quare autem Christo non conpetat, cuius nomini caelestia et terrestria et inferna genu flectunt? hoc est super omnia esse deum; praeter haec enim alia nulla sunt. dicat nunc Fotinus, si haec homini genu flectunt aut si deus potentias illas caelestes et sanctos angelos, ut hominem adorent, decreuit. sed absit, quia deus nihil stultum decernit, maxime cum non liceat nisi deum adorari; quanto magis in caelis! rex enim adoratur in terris quasi uicarius dei, Christus autem post uicariam impleta dispensatione adoratur in caelis et in terra.

  24. main.91.9.1

    Legimus namque quia uerbum caro factum est, hoc est ministro sancto spiritu incarnatum esse ex Maria, hoc uerbum in principio apud deum fuisse et deum esse, hoc quoque filium dei appellari. quo modo ergo non ante Mariam est, quod et in principio erat et deus erat? etiam si obcaecatus deum hoc esse neges uerbum, tamen non negas neque ignoras hoc uerbum filium dei appellatum et hoc apud deum fuisse in principio. qua ergo ratione post Mariam dicis esse, quod in principio legis fuisse? in Apocalypsi enim legimus de Christo: et nomen eius est uerbum dei, quod uerbum multas habet interpretationes. nam nihil de deo est quod non deus dicatur, sed propter auctoritatem unius dei quod de ipso natum est uerbum appellauit, ut hac ratione ducti, qua scimus uerba nostra non nisi ex nobis esse, Christum de deo esse crederemus.

  25. main.91.10.1

    Nec aliter quidem oportuit dici, \'ut de ipso et non extra eum crederetur. nam simili modo et uirtus et sapientia dei uocatur, ut eadem ratione de ipso intellegatur. si enim dixisset (deus et deus\\ non illum de se esse significauerat, sed duos deos fecerat, quod unitati aduersum est. haec ratio in diuinis libris est, ut significatus deus Christus modum non excedat dei unius.

  26. main.91.11.1

    Quam autem illud tuum stultum est, Fotine, quod sic distinguis in capite euangelii Iohannis, ne uerbum deus dicatur? sic enim legis: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat. uerbum hoc in principio erat apud deum quid sibi uult haec distinctio? quem indicat sensum? quam significat pietatis rationem, nisi solam aduersus dei filium inimicitiam? quae enim significatio est pronuntiantis: et uerbum erat apud deum et deus erat? haec ergo legis nostrae sapientia est, ut doceat quia est deus? quae lingua est, quae gens, quae terra, quae secta, quae neget deum esse? et ut quid insinuet dicit: et uerbum erat apud deum? aut uerbum hoc quid uult intellegi, nisi rationem eius ostendat? non enim propter deum euangelium scribitur, de quo nemo dubitat, sed propter uerbum de quo quaestiones fiunt. mysterium enim dei est, quod ideo creditur, quia non est omnibus manifestum. ideoque scriptura contendit docere quid sit uerbum dicens: et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum. istud et rationi conuenit et pronuntiatio integra est. ostendit enim quia uerbum hoc, quod in principio apud deum erat, deus erat, ut in sacramento mysterii aeterni dei, quod ignotum erat a saeculis et generationibus, deus uerbum apud deum patrem fuisse credatur.

  27. main.91.12.1

    Et quia carnalibus in dubium uenit, qui uolunt scripturam pro sensus sui loqui capacitate, fides posita est, quae sensum scripturae secuta praemium mereatur. Solomoni, cum sapientiam a deo postulasset, responsum a domino est: ecce dedi tibi, inquit, cor sapiens et prudens, quale non fuit ante te, et post te non exsurget uir similis tibi. quid dicemus? uerum est quod promisit deus? immo uero. nemo ergo hominum similis erit Solomoni. et quid uidebitur de Christo, qui inter cetera: regina, inquit, austri uenit ab ultimis terrae audire sapientiam Solomonis: et ecce plus Solomone hic? nunc elige cui credas, Fotine, deo aut Christo, patri an filio. si patri credis, arguis filium; si filio credis, accusas patrem. si enim homo tantum est Christus, frustra se praeposuit Solomoni contra promissum dei; si autem intellegitur esse et deus, digne se anteposuit Solomoni et promissum intaminatum est dei, quia non exsurrexit homo similis Solomoni. Christus enim idcirco se potiorem ostendit, quia deus est.

  28. main.91.13.1

    0 dementia Fotini, qui Christum ante Mariam non fateri uult, quem uoce sua audit testantem quod ante Abraham sit! cum enim de tempore agerent cum eo Iudaei dicentes: quinquaginta annos nondum habes, et Abraham uidisti? respondit eis: amen dice uobis, ante Abraham ego sum. non dixit: \'melior sum\', sed ad interrogata respondit, quia ante erat quam putabant Iudaei. maledictum plane legis Fotinus euadere non potest, quia spem habet in Christo, quem tantum hominem dicit, cum legat: maledictus homo qui spem habet in homine. apostolus autem sciens Christum deum et ideo et in praesenti et in futuro spem esse in eo ait: si in hac tantum uita sperantes sumus in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus. non ergo homo tantum est, in quo spem habere docemur, quia uana spes in homine. haec diximus pauca de multis; sufficeret enim, si bonae mentis Fotino hoc solum postremum posuimus.

  29. main.92.1.1

    Qui pacem suscipit saluatoris inimicitiam contrahet mundi. nisi enim discordauerit a diabolo, pacem non habebit cum Christo. nemo enim potest duobus dominis seruire. hic ergo a mundo discordat, qui legi dei fideliter seruit; Christi pace munitus omnium aduersariorum conprimit tela. quis enim audeat aduersus eum quem scit regis amicum? aliter tamen mundus pacem dat, quam se saluator dare promisit. mundus enim aut metu pacem dat aut prece; saluator uero, cum sit fortior omnium nullum utique metuens, non rogatus dat pacem. salutaris ergo haec pax est, quae idcirco datur, ut munimentum sit contra hostes. pax quidem uno nomine appellatur, sed longo interuallo discernitur dei et mundi. haec enim fragilis est, illa fortis; haec carnea, illa spiritalis; haec terrena, illa caelestis; haec de necessitate est, illa de uoluntate. Christus enim nullius egens pacem offeret inualidis et inermibus, dominus semis, bonus malis, deus hominibus.

  30. main.92.2.1

    Recte ergo ait: non sicut hic mundus dat, ego do uobis; hoc enim dicens intellegi uoluit clementiam bonae uoluntatis suae. cum enim omnis idcirco det pacem ut pro- Sciat sibi, hic ad hoc dat, ut prosit non sibi sed eis quibus dat aliter ergo mundus dat pacem, quam dedit saluator, et mundi pax non docet bonam uitam, non suadet ad patientiam, non prouocat ad iustitiam, non hortatur ad misericordiam, non promittit aeternam uitam. quicumque enim acceperit pacem Christi, alienus erit a uitiis huius mundi, quae militant aduersus animam.

  31. main.93.1.1

    In his omnibus quae proposita sunt non una est causa. breuiter enim singularum causarum significatae sunt formae, quia unus quidem est spiritus, sed dona habet multa. cum ergo legitur spiritus sanctus, intellegi debet et eius officium. in quo sit significatus. nam quia et cum eis erat et uenturus erat, non est falsum, sed si non istud ad personam trahas, sed ad naturam. alterum enim se uenturum a patre. promisit Christus, ut, quia indifferens est eorum diuinitas, in praesentia Christi non absens putetur spiritus sanctus et in aduentu et in apparentia spiritus sancti praesens aestimetur et Christus. ideo cum uenturum eum promittat, dicit: uos uidetis eum, quia apud uos manet et uobiscum est, ut securi essent apostoli, quia post ascensum domini non minorem aut degenerem ad tuitionem habituri essent pastorem aut regem. nam non est dubium non datum esse credentibus spiritum nisi, sicut euangelista testatur, postquam deuicta morte resurgens clariificatus est dominus. ipsius enim triumfantis domini uerba sunt et dicentis: quia Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem spiritu sancto baptizabimini, quem et accepturi estis non post multos hos dies. hoc tempore quo ascendere ad patrem disposuit, interfatus uidetur.

  32. main.93.2.1

    Illud autem quod insufflasse in discipulos dominus legitur post dies paucos resurrectionis suae et dixisse: accipite spiritum sanctum, ecclesiastica potestas intellegitur esse. quia enim omnia in traditione dominica per spiritum sanctum aguntur, idcirco, cum regula eis et forma traditur huius modi disciplinae, dicitur eis: accipite spiritum sanctum. et quia uere ad ius ecclesiasticum pertinet, statim subiecit dicens: cuius tenueritis peccata, tenebuntur; si cuius remiseritis, remittentur eis. inspiratio ergo haec gratia quaedam est quae per traditionem infunditur ordinatis, per quam commendatiores habeantur. unde apostolus dicit ad Timotheum: noli, inquit, neglegere gratiam quae est in te, quae data est tibi per inpositionem manuum presbiterii. semel ergo fieri oportuit, ut de cetero traditio ista non sine dono spiritus sancti esse crederetur. sicut enim in saluatore forma data est uisibiliter, ut post baptismum spiritus sanctus credentibus de cetero inuisibiliter dari non ambigeretur, ita et in supra dicta causa forma data est in principio, ut ex eo traditioni ecclesiasticae spiritus sanctus infusus credatur. ut autem apostoli praesente domino uirtutes facerent, potestas data est, sicut et prius profetis.

  33. main.93.2.2

    .3. Trium ergo officiorum formae donis spiritus sancti in apostolis sunt ostensae, quarum prima haec est, quae ad ius ecclesiasticum pertinet in regenerandis uel ceteris officiis; secunda, quae in pentecoste data est, quae est generalis — non solum enim in apostolos, uerum etiam in omnes decidit spiritus sanctus credentes —; tertia forma est, quae solis apostolis uel ordinatis initio est concessa in signis ac uirtutibus faciendis, usque dum fidei semina iacerentur ad crementum. semina enim fidei sunt uirtutes per apostolos factae. ipsi enim antistites positi sunt huius modi ueritatis, qui per signa et prodigia non inrationabilem esse fidem nostram s testarentur. nulla enim maior probatio est ueritatis quam uirtus. haec est enim quae omnem terrenam filosofiam accusat, quia semper solis uerbis studuit non habens testimonium uirtutis, qua stabile esse, quod uerbis adstructum erat. demonstraret. igitur spiritus sanctus generaliter semel datur omnibus credentibus, per quem filii dei esse probentur, dum; manet in eis. in signis uero et prodigiis faciendis non manet in homine, sed uocatus aduenit aut suggerit necessaria et recedit similiter et in traditione uel ordinatione de foris. gratiam praestat, tuitionem etiam deferens deuotis fidei.

  34. main.94.1.1

    Tradito saluatore inlucescente parasceue omnes principes sacerdotum et scribae et seniores conuenerunt in domum Caiphae pontificis, quo perducendum sciebant esse Iesum, ut audirent eum. hoc et Matheus et Marcus euangelistae testantur et nullum ex his ante perfectum impium opus a domo praesidis abscessisse, quippe cum omnis instantia eorum et. deuotio ad agendum pascha mors esset saluatoris. occupatis ergo eis ad necem domini a mane usque ad horam nonam quomodo ludas eis retulisse pretium sanguinis. quod acceperat, ante crucem domini probatur et dixisse illis in templo: peccaui, quod tradiderim sanguinem iustum, cum constet utique omnes principes et seniores ante passionem domini non fuisse in templo, quippe cum et in cruce posito insultarent ei?

  35. main.94.2.1

    Nec enim inde potest probari, quia ante passionem relatum est, cum sint multa, quae, cum ante facta probentur, nouissima ordinantur. est iterum, quando locus admittit, ut, quod post factum est, ante ponatur. nam manifestum utique est quinquagensimum psalmum anteriorem esse quam tertium. sic ergo aliquando euenit, ut anticipentur quae posteriora sunt. unde et Maria cum post resurrectionem fratris sui Lazari ante sex dies paschae in cena ungento pedes domini unxisse probetur, propter significationem eius anticipatum est ab euangelista dicente inter cetera: Maria autem erat, inquit, quae unxit dominum ungento. hoc referet antequam Lazarus moreretur; quod nisi postea factum inueniremus, nesciremus quo tempore factum esset.

  36. main.94.3.1

    Sed ne forte post nonam horam factum sit ut uidens impius et crudelissimus ludas occisum saluatorem et ob hoc uelum templi scissum, terram tremuisse, saxa fissa, elementa conterrita, ipso metu correptus doluerit, non nescius iustum se tradidisse, in cuius passione sic indignatus sit iudex deus? sed et post nonam horam occupati erant, sicut aestimo, seniores et principes sacerdotum. uespere enim eadem die pascham acturi erant; sabbato autem nummos portare non licebat secundum legem: ac per hoc inprobabile est apud me, quo die, immo tempore laqueo uitam finierit ludas Scariotes.

  37. main.95.1.1

    Non est ambiguum cuncta religionis nostrae ueri testimonio roborari et legis ueteris praerogatiua signari. omnia enim in praeteritum in figura futurae fidei nostrae gesta et designata noscuntur, ut uerum nos tenere non ambigeremus, quando ea, quae nunc et audimus et credimus, ante saecula praedestinata uidemus, non solum uocibus, sed etiam signorum uirtutibus commendata. sed nunc illud est, si eodem modo ut designata sunt a nobis intellegantur, ut dies pentecostes unde et qua ratione tractus sit congrue dinoscamus. scripturae etenim dominicae sensus suos sollicitis et deuotis aperiunt, indiligentibus claudunt. nec enim par erat, ut res, quae meritis ac dignis reseruatae sunt, passim ab omnibus uiderentur.

  38. main.95.2.1

    Pentecoste ergo, qui quinquagensimus a pascha conputatur dies, hanc habet rationem: ut sicut post ebdomadam dominicus dies primus est, in quo adimpletum est paschae mysterium in redemptionem salutis humanae — quia semper post curricula dierum septem ad primum reuerti necesse est, ut ostendatur aetatem mundi septenario numero consummari —, ita et post ebdomadas septem primus dies est pentecostes. denique numquam alio die quam dominico pentecostes est, ut totum quod ad salutem humanam pertinet, dominico die et inchoatum et adimpletum noscatur. dominico enim die factus est mundus et post lapsum rursus dominico die reformatus, cuius reformationis figura data est primum in circumcisione, in qua futurae fidei signum fuit. post ebdomadam enim qui octauus dictus est primus est in mysterio. haec est enim dies quam fecit dominus. unum enim diem fecit, ex quo ceteri curricula sortirentur. ac per hoc ipsa die resurrexit quam fecit et secundum numerum supra dictae rationis ipsa die et in monte Sina legem dedit per famulum suum Moysen. ut sicut agnus figura passionis domini fuit in sacramento paschae, ita et legis datio euangelicae praedicationis, quia eodem die, id est pentecosten, lex data est, quo et spiritus sanctus decidit in discipulos, ut auctoritatem caperent ac scirent euangelicum ius praedicare. quod factum duplici testimonio confirmatur, quia et praedestinatum ostenditur et manitesta spiritus sancti infusione diuinum et supercaeleste probatur; inperiti enim diuersis linguis magnalia dei loquebantur.-

  39. main.95.3.1

    Filiis ergo Israhel tertio die mensis tertii data est lex per Moysen, sicut in libro Exodi continetur, qui dies a quarta decima mensis primi, quo die factum est pascha in Aegypto, quinquagensimus est, hoc est pentecosten. unde factum est, ut ad legem fidei praedicandam in pentecosten spiritus sanctus descenderet in apostolos, ut gesta ueterum futurorum imagines haberentur ad securitatem fidei nostrae, quia falsum uideri non potest quod ab initio praedicatum est. ideo remissionis et reformationis tempus in quinquagensimo psalmo describitur, -ut eadem prouidentia quinquagensimi diei, quae et primi est, sciretur. hinc factum est ut et manna primo die, qui est dominicus, de caelo daretur populo Iudaeorum, quod ita esse sex dierum continuatio probat, quibus collegerunt, et septima die, id est sabbato, quieuerunt. manna autem typus est escae spiritalis, quae resurrectione domini ueritas facta est in eucharistiae mysterio.

  40. main.95.4.1

    Nunc superest ut probemus, si ita intellegenda sunt quae diximus, ut supra memorauimus. mensis primus quo pascha quarta decima die celebratum est in Aegypto, haec dies quarta feria fuit; unde et lex quarta feria data est. quod hinc datur intellegi, quia quinto decimo die mensis secundi profectionis filiorum Israhel sabbatum uidetur fuisse; idcirco non in die grex illis missus est.coturnicum, sed uespere. mane autem manna; illis pluit de caelo, id est die dominico, qui primus post ebdomadem in repetitione inuenitur. denique sex diebus continuis manna collegerunt, septimo autem die, qui est sabbatum, quieuerunt. ab hoc ergo die usque ad tertii mensis diem tertium, quo lex data est, quaere et inuenies quartam feriam fuisse quando. lex data est. sunt enim a quinto decimo die mensis secundi, quando sabbatum fuit, usque ad tertii mensis diem tertium, quo lex data est, dies decem et nouem. tene ergo hos decem et nouem et redi super quintum decimum diem secundi mensis, quo sabbatum fuit, qui a primo conputatur quartus decimus, et perueni usque ad diem primum secundi mensis et habebis alios XIIII; quos superiunge ad decem et nouem supra memoratos et inuenies primum diem secundi mensis sabbatum fuisse. superadde adhuc ad caput primi mensis dies septem et decem, quia primi mensis tredecim dies retrahendi sunt, qui ante pascha fuerunt; quarta decima enim die primi mensis pascha factum est. retractis ergo tredecim et additis septem et decem inuenies quarta decima mensis primi quartam feriam fuisse.

  41. main.95.5.1

    Et ne legendi fastidium patiaris aut quaestionis singula membra curiose inspicere, do conpendium, ut et de numero dierum, qui a pascha usque ad datam legem sunt, certus sis et ab ipso facilius discas, quota feria factum est pascha. tertio die post secundum mensem lex data est; sunt ergo menses duo et dies tres. retrahe de his tredecim dies, qui ante pascha fuerunt, et reliqui erunt dies quinquaginta. quoniam autem quarta feria lex data est, hinc facile uidetur. manna prima feria data est, quia continuis sex diebus collegerunt, quae prima feria sexto decimo die fuit mensis secundi. ab hac itaque prima feria in octauum decimum diem, quo lex data est, quartam feriam inuenies. a feria uero quarta, siue ante siue retro conputes in quinquagensimum diem, quarta feria est. idcirco quia quarta feria pascha egerunt in Aegypto Iudaei et quarta feria legem acceperunt, quinta autem feria profecti sunt de Aegypto, igitur dedicatio legis est pentecoste.

  42. main.96.1.1

    Apostolus falli non potuit, qui ait: pascha nostrum immolatus est Christus, quod non suum utique, sed legis est uerbum dicente Moyse: et erit cum dicent uobis filii uestri: quae est deseruitio haec? et dicetis: immolatio pascha hoc domini est. quid amplius est necessarium ad testimonium? lex loquitur, apostolus probat; hoc superest, ut contradictor abiciatur ut peruicax. manifestum est enim transitum post pascham fuisse. de sanguine enim immolati agni supra postes ostii et supra limen posuerunt, ut transiens nocte angelus non percuteret domum, in qua signum sanguinis esset. sanguis igitur salutem praestitit, non transitus, quia, ut transitus non noceret, obstitit sanguis.

  43. main.97.1.1

    Si rationi fides commodetur, ipsa nominum ratio patris et filii ostenderet unitatem fysico modo. non enim uerus dei filius diceretur, nisi exstitisset de substantia dei patris; nec enim pateretur ueritas et iustitia dei uerum dicere filium, si de ipso non esset. non est enim uerus, si de ipso non est. sed scriptura dicit: \'uerus est\': ergo de ipso est. qui enim negat de deo natum Christum, scripturae calumniam facit, quae ideo illum dicit uerum filium, ut significet de deo hunc natum, si enim non est de deo et uerus filius dei dicitur, fallax est scriptura. quod si scriptura non fallit, qui Christum non fatetur exstitisse de deo, et scripturam euacuat et Christum negat uerum filium dei. non enim uoluntas uerum filium facit, sed natiuitas. (sed potentiae\', inquiunt, (dei hoc subest, ut falsa faciat uera\'. immo potentia dei haec est, unde et omni laude dignus est, quia uerum apud illum uerum Est et falsum falsum. nam istud mendacis est, ut falsum dicat uerum, quod deo non conpetit. nam omnia quidem potest deus, sed non facit nisi quod conueniat ueritati eius adque iustitiae.

  44. main.97.2.1

    Manifestum igitur est idcirco uerum dici filium dei Christum, ut proprius, id est de substantia eius natus intellegatur. unde et apostolus: qui proprio, inquit, filio non pepercit, et in alia epistula: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se parem deo. si ergo non rapinam arbitratus est dicens se parem deo, uerum se filium dei demonstrauit. deo enim par esse non poterat, nisi esset de ipso. pares enim hi sunt, qui aut ambo ueri sunt aut ambo falsi. nec enim parilitatem recipit coeptum (et) aeternum aut unitatem. unum enim se esse dicendo Christus cum patre parem se deo fecit. non solum enim, inquit, soluebat sabbatum, sed et patrem proprium sibi dicebat deum, aequalem se faciens deo, hoc est parem. nonne manifestum est aequalitatem hanc de proprietate natiuitatis descendere? proprium enim se, id est uerum, dicens dei filium aequalem se faciebat deo.

  45. main.97.3.1

    Hinc est unde dicit: qui me uidit, uidit et patrem. per id quod enim consubstantiui sunt, qui unum uidet ambos uidet. sicut enim habet pater uitam in semet ipso, sic dedit et filio habere uitam, hoc est aequalem sibi genuit filium pater; et omnia quae patris sunt filii sunt et quae sunt filii patris sunt: et nemo potest quicquam rapere de manu patris neque de manu filii. et subiecit: ego et pater unum sumus, et: uerba quae, inquit, loquor uobis, a me ipso non loquor, pater autem manens in me ipse loquitur; et opera quae facio ipse facit. credite mihi, quod ego in patre et pater in me; alioquin uel propter opera ipsa credite. quia enim generatio non a semet ipsa est, sed ab eo qui genuit, idcirco quicquid facit, factum dicit patris, ut per haec omnia illud firmetur, quia ideo uerus dicitur filius dei Christus, ut de ipso natus credatur, ne et essentia eius extra unius dei naturam existimaretur. humilitas ergo eius maxima exaltatio est. cum enim uidetur se subicere dicens: uerba quae loquor uobis, a me ipso non loquor, pater autem manens in me ipse loquitur; et opera quae facio ipse facit, probat se originem a deo habere et uirtutem eius se esse, dum non quod est a semet ipso esse se dicit, sed ab ipso. per haec enim commendatur Christus, non inclinatur. qui enim a se loquitur, uerus filius non est.

  46. main.97.4.1

    Uides ergo quia Arrii inde male intellegunt Christum unde bene intellegendus est, et inde illum inprobant et falsum dicunt, unde uerus dei esse filius approbatur. nam clarificandum se a patre postulat et clarificare se patrem quem petit promittit, ut ubi se humiliare uidetur exaltet. pater enim cum testimonium dat filio, laudem suam testatur; filius uero cum praedicat patrem, gloriam suam manifestat. magnificentia enim et nobilitas patris generositas est ueri filii. ideoque quicquid patris dicitur esse, est et filii sine dubio; et quod filii esse dicitur, est et patris. nam spiritus dicitur dei, idem spiritus dicitur et Christi; ecclesia dicitur dei, dicitur et Christi; adoratur deus, adoratur et Christus; seruitur deo, seruitur et Christo; sancti dicuntur sacerdotes dei, dicuntur et sacerdotes Christ; templum ciuitatis sanctae dicitur deus, similiter Christus; lumine dei inlustrari dicitur ciuitas sancta, eodem modo -et Christi; sedes dei est, nec non et Christi; iudex deus est, -est et Christus, quia Eseias profeta in throno maiestatis Christum uidit sedentem dominum sabaoth, quod Arrii non negant. de deo patre legitur, quod rex regum sit et dominus dominorum, eadem et de Christo filio dei uero. sic ubique diuinitate exaequantur pater et filius, ut unius dei modum non egrediatur numerus personarum.

  47. main.97.5.1

    Inter patrem autem et filium nihil interest, nisi hoc solum, quia pater ingenitus est, filius uero genitus; id est, pater a nullo est, filius autem de patre; quod quidem sublime est in filio. hinc enim addiscitur nobilitatis eius aeternitas et quia uerus filius est ueri patris. unde est enim illud quod legitur in Genesi dicente deo: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? itaque si imago eorum et similitudo una est, quo modo non unum sunt et natura? in spiritalibus enim ubi utique non sunt figurae, simile non erit aliquid nisi per substantiam, ut ubi duorum imago una est, quo modo non eorum una erit et substantia? idcirco enim imaginem eorum et similitudinem unam esse legimus, ut unum eorum nihil differre ab altero crederemus, hoc est, uerum dei filium esse Christum, quia non est dispar a generante natiuitas. denique Iudaei intellegentes, quia proprium sibi patrem dicebat deum, dicunt ad Pilatum: nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium dei se fecit. Iudaei intellexerunt, et Christiani se dicunt non intellegere? qui non credebant, intellegebant; et qui se dicunt credere, faciunt ne intellegant? uel hoc saltim admitterent, quod profeta Eseias, ut Christum non a semet ipso quidem, sed de deo deum esse significaret, inter cetera ait: post te sequentur alligati uinculis et adorabunt te et in te deprecabuntur, quoniam in te est deus et non est deus praeter te. tu enim es deus, et nesciebamus, deus Israhel saluator.

  48. main.97.6.1

    Quantum ad bonam mentem pertinet, haec manifesta sunt. his enim et pater in filio esse probatur et filius deus eiusdem substantiae, qua pater est, significatur. in quo enim deus est et praeter ipsum deus non est et ipse deus est, quid aliud poterit esse dici, quam hoc quod est pater deus, et nec differre in aliquo? hoc est enim duo esse unum. in ipso enim deus est, quia quamuis deus sit, non tamen ex se deus est. est enim a patre, quia filius est. praeter ipsum autem non est deus, quia unicus patris filius est. ipse autem deus est, quia una adque eadem substantia dei et Christi est. nihil igitur ambiguitatis relinquitur, ut patris et filii una esse credatur substantia. uerus enim filius et ueri patris est.

  49. main.97.7.1

    Tale etiam illud Hieremiae profetae est; dicit enim inter alia: hicdeus noster: non aestimabitur alter ad eum. hic adinuenit omnem uiamscientiae et dedit eam Iacob puero suo et Israhel dilecto sibi. post haec in terra uisus est et inter homines conuersatus est. numquid degener potest dici, ad quem alius non potest aestimari? aut alius deus quam pater est poterit dici, ut deo proficiat ad iniuriam patri? si enim aestimari ad eum alter deus non potest et absque deo patre est, uidete an debeat dici quod sequitur; periculosum est enim. maior enim patre dicetur. putantes enim deo se patri deferre, si ab eo filium segregent, derogant ei, ut quem minorem uolunt facere impie obcaecati mente proponant eum illi, cuius auctoritati inclinandum hunc putant. scriptura autem, ut nihil filium a patre differre doceret — differret autem, si non esset uerus — nullum alium dixit aestimandum ad eum, quia nulla alia substantia poterit similis repperiri substantiae dei, quae est et Christi. aliter enim Christum de deo esse doceri non poterat, quam ut nullum diceret alium aestimandum ut eum. sciens enim deum patrem nullo modo dici posse subiectum, filium eius ut huic parem esse ostenderet: non aestimabitur, inquit, alter ad e u m, quia patri deo, qui omnium deus est, aequalis est; uerus enim eius filius est. igitur profeta ait: hic est deus noster, hoc est deus Israhel. si hic est, ipse est deus unus; de isto enim dicit scriptura: audi, Israhel, dominus deus tuus deus unus est, et certe non hie est pater, sed est filius eius.

  50. main.97.8.1

    Uides ergo non praeiudicare uni deo personam filii, si et ipse unus deus dicatur, quippe cum hoc scriptura testetur. unde hoc, nisi quia unum sunt pater et filius, quia non personis significatur unitas, sed natura, ut non substantia duo sint, sed unum, neque duo diuinitate sed deus unus, ut, siue loquatur pater siue loquatur filius, unus deus locutus dicatur? nam si ipse dominus inter cetera de mare et femina: iam non sunt, inquit, duo, sed una caro, quanto magis pater et filius non duo dii sunt, sed una substantia! ut autem duo dicantur pater et filius, causa est natiuitatis; ne autem iterum duo dii sint, causa est unius diuinitatis. qua tamen hebetudine Christum creatum, id est factum, praedicant, cum legant nihil deum sine Christo fecisse ? si ergo sine illo nihil factum est, non erit ipse factura. si enim factura est, factum est aliquid sine ipso. sed absit, quia nihil sine illo. natus enim de deo non coepit, sed extitit natiuitas enim nihil est aliud quam exitio; exitio autem manifestatio est: itaque non factus, sed editus est. ut enim Christus de essentia dei extitisse uel processisse significaretur, exitio eius natiuitas appellata est ut, quia non dispar est a genitore natiuitas, consubstantiuus esse deo Christus non ambigeretur et mens illa quae ait: \'erat, quando non erat\', damnaretur, quia non potest aliquando non fuisse qui, ut apud deum semper fuisse significaretur, de deo legitur processisse. nemo enim de eo processit ubi non fuit.

  51. main.97.9.1

    Solent quidem Arrii sic interpretari de filio dei dicentes: (ideo uerus dicitur Christus filius dei, quia sic illum fecit ut uerus sit.\' quasi sit aliquid quod falsum faciat deus. et illa omnia quae supra diximus de unitate patris et filii quid erunt, cum sic roborata sint et firmata? si hic aliter sentiendum putatur, multa poterunt diuinis solidata oraculis unius conuelli degeneris testimonio.. amputandum est tamen, ne sibi uel de eo ipso blandiatur iniquitas. igitur \'sic\', inquit, illum fecit ut uerus sit, ut uoluntas cesserit pro natiuitate et factura pro generatione. tantum enim dandum est./ inquiunt, \'potentiae dei, ut possit facere quae non sunt tamquam quae sunt\'.

  52. main.97.10.1

    Quoniam ergo hac astutiae calliditate utuntur contra filium dei, ex his ipsis de quibus praesumunt, quia in reliquis sunt conuicti, respondendum est eis, ut in tota summa conuicti appareant. propositio enim haec, quantum ad sensum pertinet, nullius momenti est; quantum autem ad uerba, caliginem facit ne cito appareat. sic est enim ac si Aegyptius positus in obscuro, quia causa mala bono sensu defendi non potest. ad impietatem ergo defendendam sacrilegis uerbis utuntur. si itaque haec est potentia dei, ut uerum faceret Christum esse filium sibi, cum de ipso non esset natus, ergo talem illum fecit qualis ipse est, ut hoc praestiterit factura, quod datura erat generatio. si ergo nihil interesse dicitis inter deum et Christum, poterit forte putari, quia non hoc malitiose a uobis asseritur, ut quod in uoce dicitur hoc sit et in sensu, ut, quia uerus dicitur filius, uerus sentiatur, per id quod unius substantiae est cum patre, licet non per generationem, sed per facturam, quia totum potest deus, sicut dicitis, ut factum sic sit quasi infectum.

  53. main.97.11.1

    Si autem rationis lineam sequentes non posse dicitis, quod initio continetur, aequale esse et consubstantiuum cum id quod aeternum est, reuelatis dolum malitiae uestrae, quia ut sensum uerbi eludatis, falsa uoce Christum uerum esse filium dei dicitis negantes ei quia aequalis est deo patri. non enim uerus est, si inaequalis est. poteritnum uerus dici filius, si non uerus dicatur et pater? si enim uerus est filius, erit uerus et pater; quam ueritatem aequalitas probat. quod si dispares sunt, neuter eorum uerus est sed quoniam scripturarum testimonium inritum fieri non potest, quo Christus uerus dei filius adprobatur, de deo patre natus credendus est, quia, ut ueritas haec firmaretur, et par deo et aequalis legitur.

  54. main.97.12.1

    At tu qui potentiam dei inaestimabilem praedicas, ais: \'deus generare non potest, quia simplex natura est\'; per quod etiam ipsi deo patri contumeliam facis. mendacem enim istum dicis, ut filium, quem ille suum et uerum asserit, deneges et tuam hypocrisin detegas, quia falso potentem deum praedicas. si enim potentiam dei in id quod uerum ex falso factum asseris, praedicas, ut quod uere uerum est inludas, quanto magis hoc amplecti deberes, si bonae mentis esses, per quod uerum quod dicitur uerum probatur et deus pater testimonium quod de filio suo dedit uerum firmatur! nam dominusait:apud deum autem, inquit, omnia possibilia, ut quidquid hominibus inpossibile uidetur deo possibile sit. nam si ratio carnis respicitur, nec uirgo peperit nec Ionas in uentre ceti uixit nec mortui resurgent nec deus filium genuit. quia simplex natura non potest generare, quia nihil sine commixtione generatur in mundo. haec omnia aut simul credenda sunt aut simul refellenda. si enim ratio mundi tenenda est. in his omnibus debet auctoritatem habere; quod si aliqua ratio spiritalium est, carnalis dicendus est, qui mundi ratione infectus negat aliter quid fieri quam nouit.

  55. main.97.13.1

    Aliud iterum adsolent sua tergiuersatione proponere. aiunt enim: \'uoluntate pater genuit filium aut non?) ut, cum audierint: utique uoluntate\', statim ut inimici filii dei respondeant: \'ergo uoluntas ante filium est, ut ex hoc non aeternus appareat, cum non utique per natiuitatem initium acceperit, sed extiterit\'. et tamen si hoc putant, non solum ante filium erit uoluntas, sed et ante patrem, quia causa generationis pater et filius est. infidelitas carnales sensus sequitur in omnibus. sic enim inducit causam dei quasi hominis, ut ante deliberauerit et cogitauerit ut generaret quasi infirmitati subiectus, cum in deo neque generatio sine uoluntate fuerit neque uoluntas sine generatione. ipsa enim uoluntas generatio est. nam utique commune dictum est: \'fecit deus., \'fecit homo.; sed aliter facit deus, aliter homo. ita et in ceteris causis; sic enim de deo dicendum est, ut dignum est ei.

  56. main.97.14.1

    Solent etiam ipsi deo patri aliam facere quaestionem dicentes: \'accessit illi, ut generaret, aut eius naturae est, ut semper generet?\' quod ideo afferunt, ut et deum mendacem asserant, qui se Christum generasse testatur, et Christum non uerum, sed adoptiuum faciant. (si enim generauit\', inquiunt, \'semper debet generare, ut, quia non semper generat, nec Christum genuisse credatur\', quasi mundum negetur fecisse, quia alios non facit. quae inreuerentia, quae indisciplinatio est legem deo ponere ut: \'si genuit, aut multos genuit aut unum generare non potuit,\' nec ipsi domino credentes, qui se unicum dei filium protestatus est!

  57. main.97.15.1

    Post haec quae supra ostensa sunt aequalia patri et filio, uideamus an his concordent ea quae de sancto spiritu scripta sunt, ut trinitas, quam in salutari professione retinemus, non recipiat discrepantiam naturae, quo modo non habet fidei diuersitatem. quando enim salus sine aliquo ex his non est, una eorum trium uidetur potestas, quae in se credentibus dat salutem. quoniam ad testimonium filii uerba patris protulimus, nunc ad testimonium spiritus sancti uerbis utamur filii, quibus non differre a se spiritum sanctum protestatur, ut, cum filio pater et filius spiritui sancto testis est, unius esse naturae trinitas intellegatur. dicit ergo inter cetera dominus: rogabo patrem et alium paracletum dabit uobis, ut uobiscum sit in aeternum, spiritum ueritatis. cum alium paracletum mittendum dicit, se utique paracletum probat. nam et legitur in epistula Iohannis; dicit enim: habemus aduocatum apud patrem, Iesum Christum, qui exorat pro peccatis nostris, et iterum dicit dominus: ego sum ueritas. ecce aperta unitas spiritus sancti et filii dei; quae de se enim filius, eadem loquitur et de sancto spiritu.

  58. main.97.16.1

    Nunc subicienda sunt, quae in hunc sensum ordinat scriptura. legitur in Eseia quia dominum sabaoth uiderit in throno maiestatis sedentem, quem Iohannes euangelista Christum esse intellexit dicens inter alia: haec dixit Eseias, quando uidit maiestatem eius et locutus est de eo. hunc apostolus sanctum dicit esse spiritum. ait enim in nouissima parte Actuum Apostolorum: bene locutus est spiritus sanctus ad patres uestros dicens: aure audietis et non intellegitis tis et cetera. haec uerba a domino sabaoth dicta sunt. hic est unus deus, qui siue pater intellegatur siue filius siue spiritus sanctus, non est contrarium. quia una eorum diuinitas et potestas est. nam si in unius praefecti praetorio programmate etiam ceteri praefecti iubere dicuntur propter auctoritatem unius potestatis, quanto magis in unius dei imperio, si locutus unus e tribus fuerit, non incongrue dicentur tres locuti! est enim eorum et natura et uoluntas una.

  59. main.97.17.1

    Solent iterum praeiudicare sancto spiritui, quod ideo degener intellegatur, quia in ordine tertius ponitur, cum tanta simplicitas sit in scripturis diuinis, ut aliquando inuenias tertium primum positum. ut enim causa se tulerit, sic et ponuntur. nullius enim iniuria est, quia una eorum diuinitas est. denique legimus in Eseia dicente domino: ego sum primus et ego in aeternum et manus mea fundauit terram, dextera mea solidauit caelum, et in subiectis: ego locutus sum, ego uocaui, ego adduxi eum et i prosperum iter eius feci. accedite ad me et audite haec: non in occulto ab initio locutus sum; cum fierent, illic eram et nunc dominus misit me et spiritus eius. quem uis esse qui fundauit terram? ipse enim dicit missum se esse. numquid patrem? absit. filius ergo est qui se missum dicit a deo et spiritu sancto. ecce paria sunt ista inter filium et spiritum sanctum. sicut enim a patre et filio missus legitur spiritus sanctus, ita et a deo et spiritu sancto missus est Christus. hoc enim solius patris peculiare est, ne missus dicatur.

  60. main.97.18.1

    Accipe dicta apostoli, qui alio ordine conplectitur trinitatem; dicit enim inter cetera in epistula ad Thessalonicenses secunda: dominus dirigat corda uestra in caritate dei et patientia Christi, quem, putas, dicit dominum nisi spiritum sanctum? et quid mirum cum, quem in throno maiestatis sedentem Eseias uiderit, hic ipsum dicat spiritum sanctum dominum sabaoth, sicut supra ostendimus? et Iohannes apostolus deum intellegi in spiritu sancto significat inter cetera dicens: ex hoc cognoscimus quia deus in nobis manet et de spiritu suo quem dedit nobis. si ergo per spiritum suum ipse in nobis manet, non ambigitur de deo esse spiritum sanctum. et nec dubium est, quia quod de deo est deus est. hinc est unde dicit apostolus: nemo scit quae sunt in deo nisi spiritus dei. quo modo potest scire quae in deo sunt, nisi sit eiusdem diuinitatis? inferior enim natura non potest scire quid sit in potiore; quanto magis creatura quid in conditore suo esset scire non poterat!

  61. main.97.19.1

    Et ad Corinthios in epistula prima praeterito ordine, qui in traditione fidei est, ab spiritu sancto incipit gratiarum et ministeriorum memorare operationes et subiungit dominum Iesum et tertium ponit deum, quem et in spiritu sancto et in domino dicit operari, sicut ait et dominus: pater manens in me ipse operatur. per id quod enim de deo patre est et spiritus sanctus et Christus, operatio eorum opus est dei. denique sanctum spiritum idem dicit et dominum, et dominum idem dicit et deum - hoc propter unitatem naturae —; cum ergo hoc loco idem deum, qui est et dominus, dicat operari omnia in omnibus, inferius sic conclusit dicens: omnia autem haec operatur unus adque idem spiritus diuidens uni cuique prout uult. quid tam apertum tres unius esse operationis, quia operante uno operari dicuntur tres? quare, nisi quia unius sunt diuinitatis? nam non est ambiguum donum gratiarum proprie spiritum sanctum operari. sed ut deum et dominum et spiritum sanctum unum esse propter naturae indifferentiam doceret, opus spiritus sancti trium esse opus ostendit. et ut manifestaret quia solius, quantum ad personam pertinet, spiritus sancti opus est: haec autem omnia. inquit, operaturunus adque idem spiritus diuidens uni cuique prout uult. ideo \'prout uult), quia uoluntas eius uoluntas est dei. non enim dixit (prout uult deus,\' sed (prout uult spiritus). creatura enim cogit se, ut dei faciat uoluntatem; spiritus autem sanctus naturaliter hoc uult

  62. main.97.20.1

    Ut aperte luceat quia omnia spiritus sanctus operatur, dicit dominus inter cetera: si enim ego in digito dei eicio demonia et cetera. digitum dei appellat spiritum sanctum, ut probet hunc de deo esse. denique Iudaeos, qui eum in Belzebub eicere demonia dicebant, in sanctum spiritum blasfemasse testatus est. Moyses quoque quia per spiritum sanctum signa faciebat, confitentur magi dicentes: digitus dei est hic. nam et in Actis Apostolorum legimus: deseruientibus autem eis et ieiunantibus domino dixit spiritus sanctus: segregate mihi Barnaban et Saulum ad opus, quod uocaui eos. ecce seruitur domino, et hoc spiritus sanctus sibi uindicat - unde manifeste apparet hunc esse dominum sicut et deum patrem —; et Saulum Christus de caelo uocauit et misit praedicare, et hoc simili modo sibi defendit spiritus sanctus dicendo: ad opus quod uocaui eos. nam nemo ignorat episcopos saluatorem ecclesiis instituisse; ipse enim priusquam in caelos ascenderet, inponens manum apostolis ordinauit eos episcopos. hoc apostolus sancto spiritui deputat, cum dicat: adtendite uobis et omni gregi, in quo uos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam domini Iesu. et inter cetera dicit Petrus ad Ananiam: Ananias, cur repleuit satanas cor tuum, ut mentireris spiritui sancto? et infra: non es, inquit, hominibus mentitus, sed deo. apertum est spiritum sanctum dictum deum, cui mentitus Ananias deo mentitus dicitur. quod si spiritum sanctum minime uoluisset deum intellegi, dixisset: \'non es mentitus hominibus, sed spiritui sancto,\' ut neque deum hunc neque hominem signaret. et quid mirum? apostolus enim aliquando templum dei hominem appellat, aliquando uero templum spiritus sancti, propterea quia unum sunt natura. si enim minime deus intellegeretur spiritus sanctus, qua audacia diceret infra: templum enim dei sanctum est, quod estis uos?

  63. main.97.21.1

    Quoniam unus deus omnibus in scripturis praedicatur. mysterium autem eius in trinitate adoratur, idcirco sic agit scriptura, ut sub unius dei professione ea, quae de ipso sunt, id est filius et spiritus eius, in eodem honore intellegantur, in quo ipse deus est, quia ideo sacramentum reuelatum est dei, ut gloria eius in trinitate manere signaretur. quam ob rem : non plena auctoritate deus uocatur quod de deo est, ne alterum absque eo, qui unus est, facere credatur, sed intellectum dat, ut credamus ea ratione in trinitate creaturae salutem consistere, quia una est eorum diuinitas. neque enim possit simul iungi et in ordine poni creator et creatura, dominus et serui, aeternitas et quae sub initio sunt, quippe cum sine uno eorum salus nulli sit. ad iniuriam enim uocatur omne quod deus est, siue filius siue sanctus spiritus, si extra unius dei honorem deputetur et gloriam. scripturae igitur ostendunt Christum deum, ostendunt spiritum sanctum deum, ut uidentes sciant quid sit quod ostenditur. tale est si quis gemmam ostendat non clamans quia gemma est; numquid, quia ille non clamat, non erit gemma quae uidetur? ita et scripturae ostendunt per ea quae supra tractata sunt, quid credere debeamus, intra unius dei fidem sensum nostrum concludentes mysterio trinitatis.

  64. main.98.1.1

    Audistis quae contestetur sacrosanctum euangelium dicente domino ad Iudaeos: uos de patre diabolo nati estis et desideria patris uestri uultis facere. ille homicida fuit ab initio et in ueritate non stetit, quia ueritas non est in illo. cum loquitur mendacium, ex suis propriis loquitur, quia mendax est, sicut et pater eius. nemo fidelium dubitet diabolum apostasiae suae auctorem non habere. ipse enim totius erroris est princeps, qui uidens a deo factum se non mediocris potentiae ausus est praesumere deitatem, ut, quia ceteros uidit inferiores, se ipsum praeferret ut deum. denique nomina, quibus appellatur diabolus et satanas, ab actu eius conposita sunt, non ex natura. omne enim malum opere probatur, ut non subsistentia in crimine sit, sed uoluntas concepta ex causis. dum enim se uidit ceteris potiorem, inflatus est ad exercendam dominationem.

  65. main.98.2.1

    Quo modo ergo patrem habere dicetur, qui auctor sceleris eius habeatur? aut unde probatur ab initio homicida fuisse? sed scriptura illum, qui eius fuerit imitator, nomine eius appellat, ut, quia ab opere nomen accepit, omnis qui malum opus fecerit non inmerito diabolus nominetur. saluator ergo hoc loco Cain diabolum appellauit, quia operum eius aemulus. dum inuidet fratri, homicidium perpetrauit exemplum relinquens crudelitatis parricidii; sicut et diabolus, dum inuidet homini facto ad imaginem dei, malignitatem operis sui cumulauit typum praebens errori. hinc itaque etiam mendax extitit Cain dicente sibi deo: ubi est Abel frater tuus? qui patris sui imbutus malitia in mendacium prorumpens: nescio, inquit, ut, cui uitam extorserat, ubi esset nescire se simularet sic furore caecatus, ut deo sic responderet quasi homini, quem putaret se posse celare.

  66. main.98.3.1

    Igitur huius imitatores facti Iudaei etiam ipsum dominum occiderunt, Cain potius fratricidam patrem uolentes habere quam deum, ut totius sanguinis effusi rei fierent. auctorem enim uitae perimentes totius sceleris principes extiterunt, ita ut huic malo etiam filios suos obligarent dicentes: sanguis eius super nos et super filios nostros. ut enim Pilato suaderent nihil mali esse quod petebant, in filios suos retorqueri dixerunt, si esset iniustum, quia, ut furori suo satis facerent, nec filiis suis parcere uoluerunt.

  67. main.98.4.1

    Nam quia diabolus non natura malus est, hinc facilius discitur, quia poena non promitteretur ei qui non fecerat quod nescierat. iniquum est enim punire eum qui non facit aliud quam quod suae est naturae; et magis istud malum est, si hoc exigas ab aliquo, quod scias illum non posse. quam ob rem iuste plectendus est, quem cum constet scire ac facere posse bonum agit malum. hoc etiam ex uerbis saluatoris poterit aduerti; ait enim, sicut supra memoratum est: pater uester homicida fuit ab initio et in ueritate non stetit. igitur si per naturam mendax est, quo modo dicitur in ueritate non stetisse? hic enim in ueritate non stat, qui in ueritate non permanet. constat ergo diabolum in ueritate fuisse, sed non perseuerasse. denique legimus per profetam dicentem dominum: si stetissent, inquit, in substantia mea, id est \'in lege mea\', et apostolus ad Galatas: state, inquit, et nolite iterum seruitutis iugo cohiberi. quid tam apertum? hoc enim mandat, ut de cetero permaneant in mandatis eius. quod si diabolus seruasset, steterat in substantia et lege dei. fundamentum est enim lex seruantibus eam.

  68. main.98.5.1

    Quo modo ergo quibusdam uidetur diabolum aut malum a deo factum aut propriam habere originem, id est ex nullo ortum, quod utrumque deo uidetur contrarium? qui enim ad hoc illum dicit factum, ut esset malus, inperfectae putat deum bonitatis, quia perfectus bonus non facit malum; qui uero originis eius deum auctorem esse non credit, dominium deo abnegat. per hoc enim, cum omnia dei sint, aliquid esse arbitrantur quod minime ad deum pertineat, quos oportet poenas perpeti, cum uiderint cuncta a deo iudicari per Christum.

  69. main.99.1.1

    Non sine prouidentia, ut arbitror, magister gentium, apostolus noster, temptatio ut nos adprehendat exoptat, sed humana dumtaxat, quia diuina temptatio perniciem parit. hac enim Iudaei adprehensi serpentibus perierunt; agentes enim sub lege dei de prouidentia eius dubitabant. ac per hoc ne diuina nos sed humana temptatio adprehendat, hortatur. hic enim deum temptare dicitur, qui sub nomine eius agens ab idolis sperat salutem, quia non habet deum probatum. omne enim quod probatum non est temptatur et quod temptatur in dubium uenit. ac per hoc diuina temptatio mortalis est, humana uero temptatio salutaris, quia, sicut de deo dubitare perniciosum est, ita de homine desperare propter dei legem saluberrimum est. quam ob rem prouidenter apostolus: temptatio uos, inquit, non adprehendat nisi humana, ut propter dei legem ab hominibus temptati fortes inueniamur dubitantibus de nobis hominibus carnalibus, deo autem probati simus, quia qui probati deo non sunt temptantur ut emendentur.

  70. main.99.2.1

    Duplex ergo temptatio est; aliquando enim quasi fideles, aliquando quasi diffidentes temptamurutfidelium temptatio humana sit. propter fidem enim ab hominibus tribulamur — temptant enim nos, si possint abducere nos a fide -, propter diffidentiam autem temptantur, ut angustiati paenitentes redeant in uiam, sicut factum est et Iudaeis. cum enim diffiderent de prouidentia dei, temptati sunt a serpentibus, ut dolore correpti emendarentur. deus enim sic temptat, ut corrigat huius modi homines. est et alia temptatio, qua temptatus est Abraham et Iob nec non et Tobias, famuli dei, ut Abraham per tribulationem oblati unici et dilectissimi filii uberiorem fructum iustitiae haberet ad aeternam gloriam, Iob autem amissione totius substantiae augmentaretur diuitiis locupletatus in caelis et in terra; Tobias uero caecitatem luminum passus sic prouectior extitit, ut et ad praesens gloriosus fieret receptis oculis et in futurum seruaretur ei claritas perpetua, quia ad hoc probantur iusti, ut proficiant. ideoque in temptatione robusto animo esse debemus scientes non ad deminutionem nostram hoc proficere, sed ad augmentum, si modo aequo animo toleremus per Christum.

  71. main.100.1.1

    Audistis, fratres carissimi, quae contestetur euangelium dicente domino: confiteor tibi, pater, domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruolis. ita, pater, quoniam sic fuit placitum ante te. igitur, si dictorum sensum inspiciamus, uidebimus ea, quae ad exhortationem credentium a domino dicta sunt, eorum qui, propter quod mundanam sapientiam spernunt, paruuli uidentur sapientibus mundi, qui nullo testimonio commendati sapientes uolunt dici. idcirco indignum uisum est deo his ostendere ueritatem, humilibus autem, qui nihil de se praesumentes dei se uoluntati inclinant, aequitate cogente salutaria reuelanda sunt hic enim prudens deo est et salutis suae memor, qui scientiae suae anteponit dei legem, quam utique uidet non uerborum strepitu fulciri, sed rerum uirtutibus. et sine dubio hic stultus et uanus est, qui huic rei se commendat, quae nulla munitur praerogatiua signorum.

  72. main.100.2.1

    Unde non litteratis saeculi regnum deus promisit, sed fidelibus; neque scrutatoribus siderum aeternitatem pollicetur, sed recte agentibus; nec dialecticis, qui fraude et minutis quibusdam uerum excludere nituntur, gloriam dat, sed bonae uoluntatis hominibus, qui accurati magis uita sunt quam sermone. istos enim reprobat deus, qui oratione clari sermonis uti uolunt quam bonis actibus. nam et gloriam dei in se uult conuertere, qui rem dei uerbis exornare se putat. res enim ipsae per se placere debent, ut non sermo, sed sensus laudetur. si enim sensus auctor est litterae et uerba propter res significandas inuenta sunt, cur non magis res ipsae puro sensu promendae sunt, ut facilius mentem incitent ad salutem? ideoque piscatores elegit dominus nostros apostolos, homines simplices et sine litteris, qui sine aliqua uersutia fidem seruando et bene uiuendo dei in se ostenderent ueritatem. unde et apostolus Paulus: et ego ueniens, inquit, ad uos, fratres, ueni non in sublimitate sermonis ant sapientiae, inter cetera: quia non, ait, in sermone eat regnum dei, sed in uirtute, ut, quia uerba contradictioni obnoxia sunt, dei legi uirtus testis existeret, cui omnis cedit sermonum sublimitas.

  73. main.100.3.1

    Itaque haec idcirco praemissa sunt, fratres carissimi, ut consuleretur simplicioribus, ne se forte indignos putarent gratia dei, quia minime sunt litteris forensibus eruditi, cum magis ad laudem proficiat simplicitas eorum, quando quod prudentes mundi non uident superbia litterarum, hi credunt, non uerbis sed consilio prudentes. sciunt enim in bonis operibus requiescere deum et fidem quaerere, non cultum sermonem. legunt enim dicentem dominum: in quo requiescam, nisi in humili et mansueto et tremente uerba mea? quam ob rem, ut digni efficiamur ad promissa praemia, ea quae a domino iubentur facere debemus, securi quia hos diligit dominus, qui uerba eius custodiunt. sic enim dixit discipulis suis: si diligitis me, praecepta mea seruate, ut in his domino seruientes regni eius heredes esse possimus per legum Christum dominum nostrum.

  74. main.101.1.1

    Dum iussis caritatis parere uolumus, in uituperationem forte cademus, qui de re, quae nulli aliquando in dubium uenit, scribimus, quia, cum amicitiam offendere nolumus, studium, quod ad aliquam rem occultam reuelandam proficere debuit, intricamus, quamuis propter nimiam stultitiam cuiusdam hoc adseuerantis, quod in subiectis pandemus, istud et nobis iniunxerit caritas memorata, ne. cum nemo ad haec diu responderet, in peius proficeret et diu in uano exercitatus emendari non possit. hoc enim caritatis studium est. quae non quaerit quae sua sunt.

  75. main.101.2.1

    Quidam igitur, qui nomen habet falsi dei, duce stultitia et ciuitatis Romanae iactantia leuitas sacerdotibus et diaconos presbiteris coaequare contendit, non dicam praeferre. quia stultius est et forte incredibile uideatur et nos non emendatores, sed calumniatores habeamur. qua igitur lege quaue consuetudine, quonam exemplo hoc adgredi audeat, nullum scire arbitror, ut istos, quibus consessus in ecclesia datus est minime, his coaequet qui. propter quod antistites dei sunt, in domo dei et in honore Christi cum dignitate considunt. quae audacia est presbiteris ministros ipsorum pares facere! quae temeritatis uana praesumptio sacerdotibus baiulos tabernaculi et omnium uasorum eius et lignorum concisores et portitores* aquae conferre! hoc enim officium fuit leuitarum. tale est, si praefectis officiales, dominis serui aequentur. hoc enim scriptum est dicente domino ad Moysen: accipe tribum Leui de medio filiorum Israhel et statue illos ante Aaron sacerdotem et deseruient ei. quid hoc exemplo apertius, quod etiam nunc in ecclesia custoditur?

  76. main.101.3.1

    Quamquam Romanae ecclesiae diaconi modice inuerecundiores uideantur, sedendi tamen dignitatem in ecclesia non praesumunt. ut autem non omnia ministeria obsequiorum per ordinem agant, multitudo facit clericorum. nam utique et altare portarent et uasa eius, et aquam in manus funderent sacerdoti, sicut uidemus per omnes ecclesias et sicut constitutum est a domino per Moysen. aut numquid meliores Heliseo sunt, qui aquam fundebat in manus Heliae?

  77. main.101.4.1

    Sic autem diaconos aduersus presbiteros defendit, quasi ex presbyteris diaconi et non ex diaconibus presbiteri ordinentur. sed quia Romanae ecclesiae ministri sunt, idcirco honorabiliores putantur quam apud ceteras ecclesias propter magnificentiam urbis Romae, quae caput esse uidetur omnium ciuitatum. si ita est, hoc debent et sacerdotibus suis uindicare, quia, si hi qui inferiores sunt crescunt propter magnificentiam, ciuitatis, quanto magis qui potiores sunt sublimandi sunt! quicquid enim officialibus praestatur, augmentum fit potestati, sicut honor serui ad laudem proficit \'domini, quamquam apud iustum iudicem deum uni cuique hic honor maneat, qui creatus est singulis ecclesiarum officiis, ut qui diaconus est diaconii honorem per omnes ecclesias habeat - non enim qualiscumque honor est antistiti dei seruire, in ecclesia dumtaxat — et sacerdos totius honoris ecclesiastici dignus habeatur. maior enim ordo intra se et apud se habet et minorem; presbiter enim et diaconi agit officium et exorcistae et lectoris,.

  78. main.101.5.1

    Presbiterum autem intellegi episcopum probat Paulus apostolus, cum quando Timotheum. quem ordinauit presbiterum. instruit qualem debeat creare episcopum. quid est enim episcopus, nisi primus presbiter, hoc est summus sacerdos? denique non aliter quam conpresbiteros hos uocat et consacerdotes; numquid et ministros condiaconos suos dicit episcopus? non utique, quia multo inferiores sunt et turpe est iudici dicere primiscrinium. nam in Alexandria et per totam Aegyptum, si desit episcopus, consignat presbiter.

  79. main.101.6.1

    Quanta autem sit dignitas ordinis sacerdotalis, causa ostendit Caiphae, qui, cum esset homo pessimus, profetauit. quare? inquit, (quia princeps erat sacerdotum\'. et iterum multum distare inter diaconum et sacerdotem liber adprobat, quem dicimus Actus Apostolorum. cum enim ex Samaria credidissent Philippo praedicanti, diacono ab apostolis ordinato: miserunt. inquit, ad Petrum et Iohannem ut uenirent et his. qui crediderant, darent spiritum sanctum per manus inpositionem.

  80. main.101.7.1

    Sed inscii, credo, scripturarum aut inmemores legis haec defendunt. recordari ergo debet qui ista putat asserenda, quid Leuitis acciderit cum taliter saperent. cum enim nihil inter sacerdotes et leuitas interesse praesumerent, deo iudice hiatu terrae absorti sunt Chore et consentientes ei, et CCL uiros torrens ignis simul consumsit, et Ozias rex, cum opus sacerdotale praesumeret, lepra perfusus est, ut hoc utique exemplo ceteri territi non auderent quod concessum non est praesumere. nunc enim uidemus diaconos temere quod sacerdotum est agere per conuiuia et in oratione id uelle, ut respondeatur illis, cum istud solis liceat sacerdotibus. diaconii enim ordo est accipere a sacerdote et sic dare plebi.

  81. main.101.8.1

    Uides quid pariat uana praesumptio? inmemores enim elatione mentis, eo quod uideant Romanae ecclesiae se esse ministros, non considerant quid illis a deo decretum sit et quid debeant custodire, sed tollunt hoc de memoria adsiduae stationes domesticae et officialitas, quae per suggestiones malas seu bonas nunc plurimum potest. aut timentur enim, ne male suggerant, aut emuntur, ut praestent. hi sunt qui faciunt eos ordinis sui non considerare rationem. dum enim per adulationem obsecuntur illis inlicite, praecipites illos faciunt, ut plus sibi putent licere, quippe cum uideant non sic deferri sacerdotibus, ac per hoc anteferri se putant.

  82. main.101.9.1

    \'Sed testimonio\', inquit, diaconi fit pre-sbiter\\ quasi istud ad praerogatiuam pertineat magnitudinis. legimus enim ad plebem dixisse Petrum apostolum: eligite, inquit, ex uobis quos constituamusdeseruire minsteriis ecclesiae, nolo dicere (mensis\'. ecce laicorum testimonio creati sunt diaconi. et apostolus eum, qui ordinandus dicitur episcopus, etiam testimonium uult habere gentilium; sic enim ait: oportet enim hunc et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. omnium est ergo testimonium dare et non tamen omnes hoc honore digni sunt. iudicare enim omnes possunt et non tamen omnes possunt esse quod iudicant. potest enim pictor bonus pictor iudicari ab illo, qui pingere nesciat, et coraula melior alio coraula adprobari ab eo. qui alterius sit artis; ita et testis potest esse creandi presbiteri qui inferior ordine est.

  83. main.101.9.2

    Est iterum, quo inflentur et putent sibi multum deberi: 10 \'a nobis\' enim. inquiunt, \'perducuntur qui ordinandi sunt\'. ut. dum lateri illorum saepti sunt, honore digni uideantur. fac uerum esse; quasi officialis enim ab episcopo mittitur, ut obsequium praebeat ordinando. nam et imperator, ut imperator appareat, ordinatur obsequio militari; non tamen melior nec par exercitus imperatori. nam et Aman. cum esset clarus in honore militari, a rege missus est ut Mardocheo in obsequium iret. ut quantum dignus esset Mardocheus, ex huius obsequiis nosceretur; ita et diaconi creandis presbiteris in obsequium mittuntur, ut dignos eos fieri sacerdotes omnes intellegant. exceptis enim sacerdotibus, quibus obsequium debent, omnibus praeponuntur diaconi.

  84. main.102.1.1

    Dicunt discipuli sui ad Iesum: domine, uis dicimus, ut descendat ignis de caelo et consumat eos, sicut fecit Helias? et respondit illis dominus dicens: nescitis quali «piritn estis. filius enim hominis non uenit animas perdere. sed saluare. cum dignum utique esset uindicare in Samnritanos non suscipientes eum, dominus tamen. quia ad misericordiam dandam aduenit, sententiam amouit. ut de cetero corrigences emendarentur. et profeta Heliseus indignatus pueris, qui ei contumeliam faciebant. deo iudice uindicauit in eos. ut eo loco ab ursis comederentur, ubi silua esse negatur. dominus autem oblatae sibi meretrici pepercit. ei uidelicet, quam in adulterio se deprehendisse maiores Iudaeorum dixerunt, ut. quia pia praedicatio inciperet, non condemnandum, sed ignoscendum doceret. nam per Moysen data lex, quia iustitiam hahuit ad uindictam, in primordiis suis seueritatem exercuit, quia et in illum, qui sabbatis exiit ligna colligere, funebriter uindicauit et in filium Aegyptiae, qui blasphemauerat in deum, similiter ultionem dedit et in causa fusilis uituli percussit filios Israhel.

  85. main.102.2.1

    Una quaeque ergo lex inter ipsa primordia sensum suum plenum ostendit, ut uetus lex, quia ad uindicandum promptior erat, inter initia sua asperior nideretur, ut metu incusso diligentes et sollicitos faceret auditores suos. nona uero, propter quod pia et ad misericordiam facilis est, primordia sua mitissima et clementissima demonstrauit, ut ipsa oblectatione omnes ad indulgentiam prouocaret. postea autem et illa, quae asperior uisa est, propter fragilitatem humani generis non solum rigorem suum molliuit. sed et humanam et piam se praestitit et haec, quae clemens uisa est, aliquando uindicauit. Anania etenim cum Sapphira uxore sua diuinitus caesi sunt; et Etimas magus, incredulus et dei legi repugnans. domini iudicio et uirtute caecatus est; et Herodes rex, propter quod honorem non dedit deo, ab angelo dei percussus, scatens uermibus expirauit. ne, quia misericordia praedicatur, inultum omnino putarent homines et inpune peccari, timorem posuit ostendens ad hoc dari ueniam delictorum, ut quasi ex mortuis uiuificati postea abstinerent se a contrariis, ut id elaboretur, ne quis hinc cum crimine exeat, quia ad iudicium uenietur. haec enim uni cuique sententia inputatur, in qua defungitur. quoniam igitur noua lex plenitudinem habet misericordiae, ne contemptui duceretur ab amatoribus peccatorum, in supra dictos uindicauit. uetus uero lex, quamquam ad uindictam data sit, quibusdam tamen ignouit, ne omnino crudelis duceretur, sed in plures uindicauit, quia sensus eius ad ulciscendum promptus est.

  86. main.102.3.1

    Sine dubio igitur maior gratia nouae legis est quam fuit ueteris. si ergo maior gratia est, quo modo negatur hoc piaestare posse, quod praestitit illa, quae minorem gratiam habuit? erat enim propensior in seueritate. itaque si ista paenitentibus ignouisse probatur, qui fieri potest ut ista, quae clemens est, non recipiat paenitentes? nam et Iudaei filii dei appellati sunt, qui per Moysen et in nube et in mari baptizati apostoli Pauli auctoritate leguntur. legem enim accepturi procul dubio purificati noscuntur, ut de cetero acceptae legis redderent rationem et, si qui peccarent, per paenitentiam se reformarent dicente domino per Eseiam profetam: paenitentiam habete qui erratis et conuertimini. sed forte e contrario dicitur: \'paenitentia quidem praedicata est, non tamen remissio\'. si ergo paenitentia praedicata a deo est, est fructus agentibus paenitentiam; nec enim superuacue hoc dominus commoneret porro autem sciens dominus conuersis dari debere peccatorum remissa, hoc praecepit, quippe cum dixerit: nolo mortem morientis, quantum ut reuertatur et uiuat. itaque est fructus paenitentiae, sicut claruit, conuersis ad deum. exclusa est ergo Nouatiani impie conposita adsertio, qua uerborum domini sensum inuertit dicens: \'ait dominus: qui me negauerit, et ego negabo eum\', ut si aliquis Christianus, quacumque ex causa negauerit, iam redire non possit aut certe reuertens minime suscipiatur.

  87. main.102.4.1

    Et ubi erit demandata paenitentia, cum saluator post datam hanc sententiam negantem apostolum Petrum non negauerit? quare? quia paenitentia subsequente erratum suum amarissime fleuit scius utique conuersis ignosci et reformari eos per paenitentiam. sed Nouatianus fingit agendam paenitentiam. quia enim aperte negare non audet dandam paenitentiam. adstrictus lege subtiliter hanc frustrare contendit. quando enim dicit quia \'qui negauerit. nullo modo ueniam habebit, sed negabitur et ipse in conspectu angelorum dei.\' quo modo non cum dolo agendam paenitentiam profitetur? hinc autem manifeste fraus eius apparet. cum adiungit dicens: quicumque peccauerit in spiritum sanctum. non remittetur ei neque hic neque in futurum. quamuis alia causa sit, qua peccatum est in spiritum sanctum, et alia negare dominum Iesum, Nouatianus tamen. ut huic peccato ueniam deneget, unum sensum uult esse negantis dominum et peccantis in spiritum sanctum. ut hac tergiuersatione fructum amputet paenitentiae. si enim idem est negare dominum quod peccasse in spiritum sanctum. nulla uenia speranda est negantibus neque fructus aliquis paenitentiae, quia hoc peccatum neque hic neque in futuro remitti dominica oracula promiserunt.

  88. main.102.5.1

    Hinc ergo apparet cum dolo dicere Nouatianum agendam paenitentiam; ut quid enim paeniteat, si delictum aboleri negatur? paenitentiae enim gemitus, fletus et lamentatio hoc adquirit, ut et ueniam mereatur et reformationem. denique Dauid paenitens et coufitens peccatum et ueniam meruit et ad pristinum statum redditus est, quia et rex permansit et postea profetauit. quod liquido probatur; in quinquagensimo enim psalmo paenituit et postea persecutionem a filio passus profetauit; tertius enim psalmus iuxta historiam post quinquagensimum est. sed forte regi ignosci oportuit, humilibus autem ignosci non debet, cum magis potentioribus difficilius ignoscendum uideatur. deus enim personam hominis non accipit. quanto enim quis sublimior est, tanto magis, licet leue peccatum eius, graue est crimen. sicut enim humilitas in petente sublimis et magnifica est, ita et culpa eius pro crimine habenda est. exceptis enim peccatis, quae constat omnibus esse inlicita, non omnia licent potentibus, quae sunt concessa humilibus. dignitoso enim homini negotiari deforme est et popinam ingredi notabile est; senatoribus quoque fenus infamia est. si ergo in his leuibus inuenti notandi sunt, quanto magis rei constituendi sunt, si peccauerint! per haec ergo apparet Dauid grauissime peccasse, et quidem duplici modo: conuersus tamen et homicidii et adulterii ueniam consecutus est et, quod amplius est, deflens reformatus est. cum enim a profeta

  89. main.102.5.2

    Nathan argueretur, peccatum celare non ausus est, sed confessus est dicens: peccaui domino. tunc respondit ei profeta et dixit: abstulit dominus peccatum tuum et non morieris, quoniam paenituisti; et quia inuenitur postea profetasse, dubium non est hunc reformatum. nam et Achab correptus a profeta propter mortem Nabuthe ibat plorans et conscidit uestimenta sua et praecinxit se cilicio et factum est uerbum domini in manu serui eius Heliae de Achab et dixit dominus: audisti quo modo motus est Achab a facie mea? non inducam mala in diebus eius. et Nineuitis peccata deflentibus inminente morte reparata est uita. ecce quantus profectus est paenitentiae!

  90. main.102.6.1

    Sed forte dicatur e contra: \'concessum quidem est, sed non crimen idolatriae; quamuis enim haec grauia sint, maius est tamen crimen idolatriae\'. recte tamen explosa est non ex modica parte Nouatiani adsertio, qua duo crimina grauia concessa paenitentiae uidentur, quia si fornicationi ignosci non debet, sicut Nouatiano uidetur, quanto magis homicidio aut adulterio! sed hinc uanitas eius apparet, quando haec quae grauiora sunt concessa probantur. quam ob rem nunc, an idololatris concedi posse promiserit deus, requirendum est. omne enim quod iure hic concessum non fuerit, nec in futurum poterit concedi. hic enim, sicut dixit dominus, ant ligantur aut soluuntur peccata; in futurum autem nihil aliud erit nisi remuneratio aut condemnatio. omnis enim qui hic iure reprobatur, non poterit eligi aut dignus in futurum iudicari.

  91. main.102.7.1

    Audiamus ergo quae dicat dominus de idololatris ad Hieremiam profetam: uade et dic, inquit, reuertimini ad me, commoratio Israhel, dicit dominus, et non firmabo faciem meam in uos, quia misericors ego sum, dicit dominus, nec irascor uobis in aeuum. uerum tamen cognosce delictum tuum; impie egisti et posuisti uias tuas in alienos subtus omne lignum nemorosum. ecce quid promittit deus eis, qui post lapsum conuertuntur ad eum, ut post apostasiam regressis remittat peccata. et iterum dicit deus per Hieremiam: delicati mei ambulauerunt uias asperas, ducti sunt ut grex direptus ab inimicis. constantes estote, filii, et proclamate ad deum; erit uestra in abductione memoria. nam sicut fuit mens uestra ut erraretis a deo, duplicabitis decies tantum conuersi quaerentes eum; qui enim induxit in uos mala, inducet in uos aeternam iucunditatem cum salute uestra. o clementia dei! quem ad modum lapsos prouocat ut se erigant! quo modo hortatur ut post errorem idolorum reuertantur ad eum! quasi pater beniuolus filiis suis iucunditatem perennem promittit salutis, si se corrigant. item apud eundem inter cetera: et restituam illos in terram istam et reaedificabo eos et non destituam; et replantabo eos et non euellam ut, quia comminatus dixerat: sacrificans dis eradicabitur, ne peccantes in deum desperarent de se, quasi iam, qui sacrificauerant idolis, eradicati replantari non possent, hortatur eos, quia, si paeniteant, poterunt ad statum suum pristinum reformari. sententia enim tunc manet, sinon emendetur delictum.

  92. main.102.8.1

    Denique Nineuitis praedicatum est, quia post triduum euerteretur ciuitas eorum. quare post triduum nisi ut aut paeniterent et auferretur sententia, aut in eo permanentes iustius deperirent? hoc est quod dixit per profetam: nolo mortem morientis, quantum ut reuertatur et uiuat. ita factum est ut morituris peccatorum causa Nineuitis ignosceretur paenitentiasubsequente. ut quid etenim centum annis sub Noe arcam inuenimus fabricatam, nisi ut uidentes et audientes quid inmineret emendarent se? neminem enim uult deus perire. hinc est unde in Solomone legimus: quoniam, inquit, altissimus misertus est paenitentibus, et iterum: misereris omnium, quia omnia potes. et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. hoc sensu etiam dominus dolens super perfidiam Iudaeorum ait: Hierusalem, Hierusalem, quae interficis profetas et lapidas missos ad te, quotiens uolui congregare filios tuos, quem ad modum gallina congregat pullos suos sub alis suis, et noluistis!

  93. main.102.9.1

    Igitur semper dominus per totam legem peccatores ad se conuerti hortatur nolens opus suum perditioni esse obnoxium, cum nec alia causa datae legis sit, quam ut ex errore homines conuertantur ad ueritatem, ita tamen, ut in nouo testamento auctor legis clementior uideatur, quia tempore quo sacramentum filii sui domini nostri manifestare dignatus est largior et uberior in misericordia esse uoluit, ut plus gratiae praedicante filio esset, quam fuerat praedicantibus seruis. nec inmerito: sic enim fuit dignum ut maiora dona per filium quam per tamulos largiretur. denique ad se conuersis credentibus omnia simul peccata concedit nulla interueniente lamentatione paenitentiae. unde dicit apostolus Paulus: sine paenitentia enim sunt dona et uocatio dei. post autem si peccauerint. per paenitentiam poterunt mereri ueniam, ut, quia post acceptam gratuitam misericordiam peccauerunt, non iam gratis, sed interueniente gemitu et fletu possint ad indulgentiam peruenire.

  94. main.102.10.1

    Inpossibile est enim homini ut non peccet. unde Iohannes apostolus: si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; si confitemur peccata nostra, fidelis et iustus est, ut remittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniustitia. sic Dauid meruit ueniam et reformationem, cum confitetur peccatum. certe Christianis loquitur apostolus; ait enim in subiectis: filioli mei. haec scribo nobis ut non peccetis; et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum. hoc dicit, ut si post baptismum peccauerimus, aduocatum subplices deprecemur, ut exoret pro nobis patrem. si enim apud ueteres nostros paenitentia habuit locum, qui fieri potest ut hoc tempore locum non habeat, quando maior clementia praedicationis est? et qui inimicis misertus est uocando illos ad gratiam amicis factis non miserebitur cum mercede? tribulatio enim cordis merces est paenitentis. quod si esset uerum, dolerent homines ex inimicis factos se amicos. aut qualis aestimandus erat ille, si inimicis non paenitentibus misericordiam daret, amicis uero et precantibus non daret? praeterea cum sciat dominus diabolum aduersus amicos et seruos dei plus se extollere et saeuire, unde dicit Petrus apostolus: uigilate, sobrii estote, quia aduersarius noster diabolus fremens sicut leo circuit quaerens quem deuoret?

  95. main.102.11.1

    Quoniam ergo nouit dominus aduersarium nos habere horrendum et ualidum, si uicti ab eo fuerimus, uult nos ad auxilium suum confugere dolens elisos nos, ut uirtute eius reparati fortiter repugnemus. sicut enim nisi breuiati fuerint dies illi, quos dicit dominus, nulla fiet salua caro, ita et, si negetur hominibus paenitentia, nemo poterit saluus fieri. si enim nemo, inquit, gloriabitur mundum se habere cor. et alibi: nemo, ait, sine sorde, nec infans unius diei. quis poterit euadere, si paenitentia denegetur? et ubi est quod dicit dominus, quia gaudium erit in caelo super peccatorem paenitentiam agentem?

  96. main.102.12.1

    Sed: \'maiora crimina,\' inquit, \'ignosci non debent, fornicatio et idolatria/ et ubi est dictum dominicum, quo omnia peccata et blasphemias promittit remitti hominibus, spiritus autem sancti blasphemia non remittetur hominibus? omnia penitus peccata dicit posse remitti excepto uno. nunc elige, Nouatiane, de quibus uis dictum: de adhuc non credentibus aut de iam credentibus? si de non credentibus, quo modo datur remissio peccatorum, cum constet omnes, antequam credant, in deum peccare et in spiritum sanctum? nam non nulli gesta dominica magias appellant opus spiritus sancti daemoniis adsignantes. si autem de credentibus uis dictum, exclusa est adseueratio tua, quia omnia peccata remittentur: et qui dixerit, inquit, uerbum contra filium hominis, remittetur ei. ergo siue in deum siue in Christum peccetur, remittetur hominibus; omnia enim peccata conplexus est praeter in spiritum sanctum. itaque non hoc peccatum uult intellegi, quod peccatur in deum, hoc esse et in spiritum sanctum; si enim hoc esset, non utique istud exciperet. quoniam ergo aliud peccatum significat, cum blasphematur in spiritum sanctum — ad personam enim pertinet hoc dictum, non ad naturam spiritus sancti —, siue iam credentibus per paenitentiam siue futuris credentibus per baptismum omnia remittentur peccata.

  97. main.102.13.1

    Quod autem in spiritum sanctum peccauerunt Iudaei, alia causa est et quae ad tempus illud pertinuit. unde non illis hoc remitti neque hic neque in futurum ostendit. non enim errore peccauerunt in spiritum sanctum, sed maliuolentia. scientes enim prudentesque opera quae uidebant in gestis saluatoris dei esse, ut populum a fide eius auerterent, haec simulabant esse principis daemoniorum. hinc est unde dicit eis dominus: uos habetis clauem scientiae et neque uos intratis neque alios sinitis introire. haec ergo sententia contra maliuolos prolata est, quibus remedium inueniri non potest ut saluentur. nihil est enim hoc crimine grauius; fingit enim falsum esse quod scit esse uerum. Iudaei enim qui sub dei lege esse uidebantur quibusque facta promissio Christi est. uidentes magnalia et intellegentes hoc esse quod promiserat deus, inuidia caecati sunt, ut hoc esse negarent et non solum negarent, sed et persequerentur usque ad mortem. non ergo dignum est istis peccatum hoc umquam debere remitti, qui conscientia sua teste deo, cui se deuotos dicebant. ausi sunt repugnare.

  98. main.102.14.1

    Ut autem uel in deum uel in Christum peccetur, diuersae sunt causae. aut enim aliquis, dum felicitati alterius inuidet, dolore humilitatis suae insurgit in creatorem aut aliquid repentinum passus, quod sit aduersum, iracundia excitatus in parentem iniuriosus existit. Christo autem incarnatio sua iniuriam prouocat. dum enim ignorant homines sacramentum incarnati Christi, blasphemant indignum ducentes, si filius dei, qui incorporalis et simplicis naturae est, hominum more natus dicatur. blasphemant ergo, quia ignorant mysterium. quam ob rem conuersis his porrigenda est manus, quia sic contra uerum existunt, dum pro uero se facere arbitrantur. tortus huius modi et exungulatus hoc uerum esse dicit, quod sequitur; supra memorati autem Iudaei aliud senserunt et aliud egerunt, qui sine iudice et carnifice conscientia sua teste semper torquentur. qui enim per errorem inimicus extitit uero, cum conuersus fuerit, gaudet cognouisse se ueritatem. maliuolus enim non habet quod emendet; si enim conuerterit se, incipiet uerum dicere quod prius falsum esse nesciebat.

  99. main.102.15.1

    Spiritui autem sancto ut fiat iniuria, causa nulla existit; officium enim eius offensionem non parit, quia in uirtute signorum et prodigiorum apparet. quis enim insilire audeat contra eum uidens mortuos excitatos? aut quis irascatur ei, cuius effectu uideat currentes paraliticos, caecos lumen admittere, surdos audire? aut quo modo non amabit eum, quem uidet spiritus inmundos eicere, leprosos mundare et simul omnes infirmitates curare? huic Iudaei maluerunt iniuriam facere opus eius dicentes opus esse daemoniorum, dum modo inuidiam adque odium, quod circa saluatorem exercebant, explerent. idcirco neque hic neque in futurum peccatum hoc remitti eis ostendit.

  100. main.102.16.1

    Sed Nouatianus: \'maiora\', inquit, \'crimina nominatim remitti probentur, id est idolatria et fornicatio post lauacrum. idcirco enim in baptismo\\ ait, (simul omnia remittuntur peccata, ut de cetero si quid graue commiserint, nullo modo ueniam consequantur, quia post acceptum spiritum sanctum quod contra spiritum sanctum est admitti non debet). quis neget peccari numquam debere, sed si esset possibile? porro autem sciens deus fragile genus humanum semper remediis salutaribus prosecutus est eos, ut post peccata haberent quo modo se repararent. si autem spiritus datus prohibet peccantibus dari paenitentiam, nulla prouidentia est in nouo testamento et melius uidebitur ueteribus prouisum, quibus medicina ista minime est denegata. et quo modo maior gratia in nouo est quam in ueteri? nam hoc inimici est, qui sciens aliter hominibus prouideri non posse, ut perueniant ad salutem, quam interuentu paenitentiae, spiritum sanctum det, cui si iniuria facta fuerit metu aliquo aut per errorem, iam satisfactio locum non habeat reformandi hominem; hoc est occasionem quaesisse perdendi hominis, non saluandi. sed absit, quia dominus ait: filius hominis non uenit animas perdere, se.d saluare. nam si nobis peccata, quae in nos peccamus inuicem, si conuertamur, septuagies septies remitti a nobis alterutrum praecepit deus, quanto magis ipse, si in illum peccetur, ignoscit conuersis! omnem enim peccatorem conuerti uult.

← Previous · Next → — showing 201300 of 931

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.