Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 931 sections

  1. main.44.4.1

    Sed quia clemens et misericors deus est, promisit per profetas mutare se legem, ut aliud testamentum daret, quod differret ab eo quod dederat prius. ut non solum quod graue erat mutaretur, sed et illa quae in figura data erant, id est sabbatum et circumcisio, ut, quia diu pressi erant, per omnia releuati supplices deo gratias agerent. et quia in praeuaricatione paterna durantes animos ab idolis auertere noluerunt, gentes cum residuis, qui fidem seruauerunt, testamento frui, quod futurum dixerat. contestatur, ut duplici modo grauati excruciarentur perfidi Iudaei; et ad tempus enim grauati sunt praeceptis et in futurum congruas poenas exsoluent, quia neque in ueteri neque in nouo testamento fideles inuenti sunt.

  2. main.44.5.1

    Nouum ergo testamentum dare se dixit, ut cessaret uetus, quod datum erat patribus. ac per hoc qui in hoc testamento seruit deo, neque sabbatum neque neumenias neque circumcisionem custodit nec escarum discretiones, sed tantum dei habet timorem in fide, quia non ex lege iustificatur. sed ex fide dicente Abacuc profeta: quia iustus ex fide mea uiuet, ut non utique iam multis utatur praeceptis ad deum promerendum, sed paucis, Eseia iterum de hoc sensu eadem dicente; ait enim: si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris, reliqui eorum salui fient. uerbum enim consummans et breuians in aequitatem. quia uerbum breuiatum faciet deus in uniuerso orbe. reliquis, qui in fide promissionis perseuerauerunt ceteris diffidentibus, breuiatum legis uerbum ostendit, hoc est nouum testamentum quod promisit. quod non aliter testamentum diceretur. nisi simili modo etiam hoc sanguinis testimonio firmaretur. sicut et testamentum uetus, ut nomen unum utriusque. sed in ueteri multa, in nouo autem pauca sint praecepta. sicut promisit, ut, quia Abraham patrem multarum gentium futurum dixerat, eodem modo iustificarentur filii. sicut fuerat iustificatus et pater, ut cessantibus quae post fidem Abrahae coeperant suscipientes fidem, per quam iustificatus est idem Abraham, filii essent Abrahae, sicut dictum est a domino. quod quidem nec mirum nec inauditum est, ut sine cura sabbati et circumcisione et reliquis huius modi mandatis iustificentur homines.

  3. main.44.6.1

    Nec enim per hoc placuit deo Enoch, ut transferretur, neque Noe haec seruando in diluuio solus inuentus est iustus neque ipse Abraham, postquam circumcisus est, iustificatus est: credidit, enim inquit, Abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam. tunc circumcisus est, ut signum esset in eo, quia credidit, cum senior esset, filium se habiturum. non ergo circumcisio commendat Abraham, sed fides. ideoque credentibus sufficit fides ad iustificationem, ut filii sint Abrahae in fide, non in circumcisione, quia his non est opus circumcisione. non enim hoc creditur, quod credidit Abraham. Iudaei autem idcirco iussi sunt circumcidi, ut fidei Abrahae signum haberent, non suae fidei, sed ut filii eius secundum carnem scirentur: si autem credant, erunt filii eius et in iustificationem.

  4. main.44.7.1

    Quid enim prodest dici filium potentis eum qui inpotens sit. . nisi quia magis obest? dedecus est enim dignitosi filium esse sine honore. nam in tantum circumcisio carnis nullius meriti est, ut uindicaturum se dicat deus per Hieremiam profetam in omnes circumcisos praeputia, si non fuerint circumcisi corde. illis autem non indignatur, qui circumcisi corde praeputiati sunt carne, quia nemo sine cordis circumcisione placuit deo. quicumque ergo circumcisi sunt carne, genus significant Abrahae iuxta carnem; nam qui circumcisi sunt corde, genus significant dei secundum fidem, quia circumcisi omni mundano errore deum profitentur parentem. quid ergo prodest carnis circumcisio, quando, si fides defuerit in Iudaeo, ad meritum Abrahae peruenire non poterit? aut quid obest praeputium, cum nemo, nisi qui aemulus fuerit fidei Abrahae. peruenit ad iustitiam eius?

  5. main.44.8.1

    Superflue igitur gloriantur de carnis circumcisione, cum uideant illam apud deum meritum non habere. et si, sicut est ostensum, melius est fidem habere quam circumcisionem. meliores sunt gentes Iudaeis, quia isti fidem habent, Iudaei circumcisionem. et quos, putas, magis agnoscat filios Abraham: qui iuxta carnem similes illi sunt, aut qui in fide? sed Abrahae fides testimonium perhibet, ac per hoc non in carne, sed in fide gloriatur. ideoque istos in filios suscipit, quos uidet imitatores esse gloriae suae. quo modo enim illos potest filios appellare, quibus uidet abhorrere unde placuit deo et iustificatus est? non ergo filios hos, sed inimicos poterit iudicare. inuidi enim eius uidentur spernentes fidem, per quam glorificatus est.

  6. main.44.9.1

    Nec mirum si Iudaei diffidentes deprehendantur minime suscipientes nouum testamentum, cum sciamus illos nec in ueteri fuisse fideles. semper enim contra deum rebelles et contumeliosi fuerunt, unde talia praecepta acceperunt, per quae ceruices illorum, quae inflexibiles erant, premerentur. numquam enim bona de deo sperare uoluerunt, cuius tanta beneficia et uirtutes tam mirandas agnouerant. hinc est unde inter cetera dicit Ezechihel profeta: leuaui manum meam inter eos in deserto, ut dispergerentur inter gentes et disseminarentur in regionibus, eo quod iustificationes meas non fecerunt et praecepta mea reppulerunt; et in subiectis: et ego dedi illis praecepta non bona et iustificationes, in quibus non uiuent in eis. ostendit qua causa data sint illis praecepta tanta et tam aspera, ut, quia ingrati tantis bonis exstiterunt dictante iustitia. praeceptis seuerioribus premerentur. idcirco enim non bona* ea dixit, cum iusta sint, quia non illis ad iustificationem proficiebant, sed ad exitum, et poena, licet digne inlata, patienti tamen bona non est. post haec tamen, quia pius est deus. nouum testamentum daturum se promisit, in quo adbreuiatio facta legis iustificaret credentes, sicut iustificatus est Abraham, ut cessantibus neumeniis et sabbato et circumcisione et ceteris praeceptis — non quae naturalis legis sunt, id est homicidium. adulterium et talia — ita iustificarentur, sicut et Abraham. renouata enim fide Abrahae omnia uoluit cessare, ut tale tempus esset, quale fuerat quando credidit Abraham.

  7. main.44.10.1

    Sed forte dicantIudaei: csi ea, quae a Moyse data sunt, cessare dicta sunt per adbreuiationem legis, numquid circumcisio a Moyse data est ut cesset? ac per hoc signum patris nostri habemus, quia sumus filii Abrahae, quod propter testimonium generis cessare non debet\'. tempore quidem suo seruanda fuit circumcisio, id est, antequam nouum testamentum daretur. quod promissum erat. adubi autem dei gratia praestante onera legis cessare iussa sunt, quid opus est circumcidi? idcirco autem noua lex data est, id est spiritalis, ut cessarent carnalia et suscipientes eam signum eius acciperent, ut, sicut in ueteri Abrahae signum habuerunt, ex quo coepit testamentum uetus. ita et in nouo signum habeant saluatoris, qui noui testamenti constitutor est. quem ad modum enim ex Habraham Hebrei dicti sunt, sic et ex Christo Christiani dicuntur. quicumque ergo adhuc Hebrei dicuntur, nouum testamentum quod promisit deus non receperunt beneficium et misericordiam dei in irritum deducentes, qui populum suum iam hominis nomine nolens censeri sub filii sui nomine constituere illos dignatus est.

  8. main.44.11.1

    Qua igitur audacia dicunt Iudaei non nostra nos lege uti, sed sua, cum dicat Dauid: confitebor tibi in gentibus et iterum: epulamini, gentes, cum populo eius? et ad Hieremiam profetam dicit dominus: prius quam te formarem in utero, noui te; et ante quam exires de uulua, sanctificaui te et profetam in gentibus posui te. Iudaismus certe proprias habet significationes; aut enim populus iste in Iacob significatur aut in Samaria aut in Hierusalem aut in Iuda aut in Israhel. de gentibus autem apertum est quia aliter illos significat, quam sunt Iudaei.

  9. main.44.12.1

    Noster ergo profeta est Hieremias. quamuis enim in omnibus profetis gentes participes doni sui ostenderit deus, ad Hieremiam tamen specialiter dicit, quia nobis illum dedit profetam. hic enim nouum testamentum futurum significauit. quod plus gentibus proficeret quam Iudaeis, quod nunc declaratum uidetur. cum enim in uniuersa terra noui testamenti sit praedicatio, tam raro et difficile Iudaeus fidelis inuenitur, ut omnes ecclesiae noui testamenti gentium nominentur, sicut dictum erat in Osee profeta: uocabo non plebem meam plebem meam et non dilectam dilectam. repulsis ergo Iudaeis conuocat gentes ea misericordiae gratia. qua dignatus est uocare et Abraham. nec enim Abraham non uocatus cognouit dominum. itaque qui dignatus est Abraham, idem ipse dignatus et gentes.

  10. main.44.13.1

    Cur ergo dicunt: \'nostra est lex,\' cum manifestum sit , donum dei omnium esse uolentium? cesset itaque ista usurpationis temeritas, quia gratia dei communis est omnibus. quo namque pudore negant Christum nostrum in lege promissum, cum uideant omnia signa in eo, quae lex futura praedixit? quia et secundum Abrahae promissionem omnes gentes iustificantur in eum credentes et secundum Eseiae profetiam de uirgine natus est in Bethleem ex tribu Iuda. sicut fuit promissum, ex semine Dauid et, iuxta quod Hieremias profetauit, nouum testamentum, quod deus futurum promiserat, praedicauit et post omnia signa uirtutum ostensa humiliauit se ł secundum dicta profetarum et omnia, quae praedicta sunt, passus tertia die resurrexit, quem ad modum scriptum est in profeta.

  11. main.44.14.1

    Et si tempus promissionis requirant, sicut Danihelo profetae ostensum est, inuenient inpletum tempore quo natus et passus est Christus, quia a tempore primi anni Darii regis Persarum usque ad natiuitatem et passionem domini et excidium Hierusalem, quod factum est per Uespasianum imperii Romani principem, inpletae sunt ebdomadae LXX, qui sunt anni CCCCXC. qui conputus per regna et per successores imperii manifestus est, quo modo etiam a Tertulliano conputatum inuenitur in Iibro, quem scripsit aduersus Iudaeos, quod ne ad iniuriam eius proficeret, quia recte conputauit, praetermisimus.

  12. main.44.15.1

    Et quis ambigat de hoc numero, cum trecenti circiter anni nunc super hunc numerum inueniantur? inpudentis ergo.) est post tantum superadditum numerum aduentui saluatoris dicere: non uenit\'; sub apostolis enim aut tempore ipso, quo agebat dominus inter homines, se poterat occultare malitia contradicens ueritati, ut, cum omnia signa promissi Christi uideret in saluatorem, de tempore tamen ambigere se diceret, ut perfidiam suam celaret. post autem, cum super promissum numerum supercrescere multi anni coeperunt, quae inpudentia est negare uenisse, quod etiam et signis et temporibus adinpletum scitur! nam quando aliquid plenum est et non superabundat, potest contentiosus aliquis dicere non esse plenum; nam si superabundet, clauditur os contentioso.

  13. main.44.16.1

    Ita et Iudaei tempore saluatoris potuerunt dicere, licet per fallaciam, non bene conputatum a Darii tempore usque ad dominum Christum, ut ipse dicatur esse qui promissus est. fallimur enim in annis et mensibus et diebus imperatorum et ad liquidum non collegimus. adubi autem creuerunt tempora super numerum praescriptum annorum promissi Christi, nulla potest praetendi excusatio, ut non ipse esse Christus dicatur, qui uenit, nisi, quod absit. mentitus dicatur esse qui promisit. quando enim tempus promissionis emensum est et negatur uenisse qui promissus est, quid aliud quam mendacii arguitur qui promisit? sed ueracem esse qui promisit signa omnia docent, quae praedicta sunt et reperta in Christo noscuntur. Iudae autem, dum emendare erubescunt, non cogitant futurum iudicium. nihil enim peius est, quam si neget quis uerum esse. quod intellegit non esse mendacium.

  14. main.45.1.1

    Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram. hoc quibusdam ex alia parte lectionis intellegendum esse uidetur, ex hac uidelicet, in qua legimus dixisse deum: uenite, descendamus et confundamus linguas eorum, quia, quantum in superficie uidetur, simile est: unius enim uox est plurali numero loquentis, sed discrepat sensu, quia et dissimilis ratio est. illic enim de creando homine dicit, quem ad imaginem et similitudinem suam deus uult creari. illud autem quod dicit: uenite, descendamus et confundamus linguas eorum, ad hoc pertinet, ne se intellegerent homines; unde ad angelos potest uideri locutus deus, quasi imperator ad exercitum. communiter enim dixit, quia facturus erat per illos, utpote creator illorum, ac per hoc: confundamus, inquit, linguas eorum. nam cum dicit: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, non potest dici angelis locutus, quia non potest dici una esse imago dei et angelorum, sicut imperatoris et comitum, quia quorum imago una est, non potest dissimilis esse dignitas uel natura. denique adiecit: et fecit, inquit, deus hominem; ad imaginem dei fecit eum, ut deus dixerit et deus fecerit, non alter deus aut differens, sed idem deus.

  15. main.45.2.1

    Quod enim unus ad unum dixit, non aliam naturam significauit, sed personam. cum enim deus unus sit, tres tamen personae sunt; et ideo unus est deus, quia, siue in filio siue in sancto spiritu, dei unius substantia est, quia non potest non hoc esse, quod de ipso est, quod ipse est. dei ergo patris persona est dicentis: faciamus; filii uero facientis hominem ad imaginem dei: siue ad patris siue ad suam, nihil interest, quia utriusque una imago est. fecit ergo filius per spiritum sanctum. sicut enim pater per filium dicitur facere, ita et filius per sanctum spiritum ipso dicente: quia ego in spiritu dei eicio daemonia. igitur una trium imago est, quia, siue pater siue filius siue sanctus spiritus, unus est deus. ac per hoc unus factus est homo ad unius dei imaginem. in eo autem imago dei est homo, ut, sicut unus est deus in caelis, ex quo omnia subsistunt spiritalia, ita unus esset in terris homo, ex quo ceteri haberent carnalem originem.

  16. main.45.3.1

    Aliquibus tamen uidetur, quia in dominatione imago dei factus est homo, quia dixit: et dominetur piscium maris et uolatilium caeli et totius terrae, cum non solum uiro, sed et mulieri ista cernantur subiecta, quam constat dei imaginem non habere. quod quidem duplici modo caret ratione; per hoc enim neque ad filium dixisse deus adseritur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, sed ad dominationes caelestes, quas apostolus memorat, si imaginem dei homo in dominatione habet, et mulieri datur, ut et ipsa imago dei sit, quod absurdum est. quo modo enim potest de muliere dici, quia imago dei est, quam constat dominio uiri subiectam et nullam auctoritatem habere? nec docere enim potest nec testis esse neque fidem dicere nec iudicare: quanto magis imperare!

  17. main.46.1.1

    Sunt quidam inter nos, qui partim negotiis saecularibus occupati, partim minus studiosi circa sacras scripturas, errorem patiuntur putantes Samuhelem sacerdotem fuisse, id est, ex Aaron habere originem, ex cuius progenie constituit dominus deus nasci, non fieri sacerdotes. nec alicui praeter filios eius concessum est, ut poneret in altare incensum. ex quibus aliqui plus errantes negant quidem Samuhelem de genere fuisse Aaron, hoc est, non illum dicunt natum sacerdotem, et nihilo minus sacerdotio illum adserunt functum. quibus prius respondendum est. peius est enim negare Samuhelem natum fuisse sacerdotem et tamen adserere functum illum esse sacerdotio, quam dicere sacerdotem illum fuisse ex filiis Aaron. hic enim ignorantia est, illic stultitia. cum enim didicerint, qui illum putant natum sacerdotem, ex filiis Aaron non esse, manifestum habebunt non illum fuisse sacerdotem ignari, quia non licuit agere alicui sacerdotium, nisi ei qui esset ex semine Aaron. conpertum enim habent; manifestum est enim, quia Chore, cum non esset ex filiis Aaron et uoluisset super altare inponere incensum, hiatu terrae absumptus est cum sociis suis. et Ozias rex, cum non utique esset ex semine Aaron, sed ex tribu Iuda, et praesumpsisset agere sacerdotium, stans ante altare percussus lepra in fronte est et sic exspirauit.

  18. main.46.2.1

    Illi autem, qui dicunt Samuhelem non natum esse sacerdotem et nihilo minus egisse illum adserunt sacerdotium. satis stultum est quod dicunt. et stulto suadere quod bonum est, laboris est maximi. quanta enim hebetudine ducuntur, ut sole apparente super terram dicant quia nox est! cum enim legant et non uno loco legant hoc a deo esse decretum, ut nemo auderet sacerdotium agere praeter Aaron et filios eius. obstinata mente contendunt sacerdotem fuisse Samuhelem. non enim intellegunt, quia si natus sacerdos non est Samuhel et sacerdotium egit, praesumptor dicitur, quia hoc deus statuit. ut nascerentur, non fierent sacerdotes. et de Samuhele hoc sentire puto tutum non esse. quo modo enim posset fieri, ut uir laudabilis et dei testimonio commendatus hoc ageret, quod inconcessum sciebat? cuius etiam praesumptionis uindictam pro certo habebat semel et iterum factam. nec enim dei iudicio poterat ad hoc adspirare, quem inmutabilem sciebat; a quo, si forte hoc audisset, temptari se potius credidisset sciendo deum nullo modo sententiam suam posse, rescindere. posset enim magis sub dei apparentia et nomine id agi secum credere, ut circumueniretur a parte aduersa, quam iudicium suum deum posse mutare.

  19. main.46.3.1

    Denique cum Balaam prohibitus esset a deo, ne iret ad Balac. et postea iterum requisisset, an iret, indignatus ei deus exemplo asinae corripuit eum, quia prohibentem angelum uidens asina coeptum iter implere nolebat. Balaam uero prohibente deo, ne iret, iterum interrogans, an ire illum uellet, sic de deo quasi de homine iudicauit, qui per id, quod inpraescius est, uarius et mutabilis est. sed Balaam nullo diuino testimonio commendatur — erat enim ariolus —, Samuhel aų.tem uir deo carus et iudiciorum eius sciens fixam esse sententiam, quo modo aliud fieri debere crederet. quam sciebat a deo esse constitutum?

  20. main.46.4.1

    \'Sed Heli\', inquiunt, (mortuo et filiis eius sacerdotibus Samuhel coepit agere sacerdotium\': quod nec lectio docet nec ratio ammittit. hoc enim dicentes nullum putant tunc fuisse, qui ageret sacerdotium, ut his tribus mortuis, nisi Samuhel populi munera obtulisset, sacerdotium agi desisset; quae adseueratio dei est inimica. his enim deus inprouidus iudicatur; quasi nescius enim id statuit, quod permanere non possit. ut quid enim nulli alii quam filiis Aaron sacerdotium agere usque in saeculum statuit, hoc est usque ad tempora aduentus Christi. st hoc deficere sciebat? si autem nescit — quod absit! — iuprouidus fuit; et ideo potest, ut Samuhel fuerit illis deficientibus sacerdos. si autem prouidus et praescius deus est, permansit quod statuit; et si permansit quod statuit, Sfł.muhel non egit sacerdotium, quia de non erant sacerdotes. in ueteri lege nasci decreuit deus sacerdotes, in noua uero fieri dominus iussit sacerdotes.

  21. main.46.5.1

    Eligant nunc unum e duobus: aut natum probent Samuhelem sacerdotem aut factum. sed consentiunt non illum natum esse sacerdotem, quia sciunt illum non esse ex filiis Aaron. si ergo natus non est sacerdos Samuhel, factus autem non legitur nec probatur, quia nec statuerat deus fieri sacerdotes. in absoluto est Samuhelem minime sacerdotem fuisse.

  22. main.46.6.1

    Sed contradictores clausis oculis: (si sacerdos\', inquiunt. \'non fuit, uicem tamen egit sacerdotis, quoniam legitur deo sacrificium obtulisse! quis audeat negare quod scriptum probatur? obtulit enim deo sacrificium Samuhel, sed non inde uicem sacerdotis egisse cognoscitur. ipse enim semper dicitur offerre, cuius oblationes sunt, quas super altare inponit sacerdos. et Saul obtulit hoc utique genere, id est per sacerdotem, sicut et nunc offertur, et Dauid obtulit et Solomon obtulit et ceteri similiter obtulerunt. numquid omnes uicem sacerdotis egerunt? quamuis enim proprio sacerdos fungatur officio. ille tamen offerre dicitur, cuius nomine agit sacerdos; ipsi enim inputatur. cuius munera offeruntur. et qui non fuit sacerdos, quo modo uicem agere poterat sacerdotis? numquid diaconus potest uicem agere sacerdotis? praefectus etenim potest agere uicem praefecti et praetor praetoris, non tamen priuatus potest agere uicem potestatis alicuius: quanto magis sacerdotis uicem agere non potest, qui non est sacerdos!

  23. main.46.7.1

    Quo enim consilio ad hoc adspirare audet, quod sibi scit non licere? nam si sacerdos alicubi desit, potest alterius loci sacerdos rogatus uenire et uicem eius agere, non tamen profeta, quamuis sanctae uitae sit, agere potest quod sibi scit minime esse concessum. aliud est enim bene uiuere et aliud potestatem alicuius officii accipere. sicut enim, qui sacerdos est, non ex eo uitam suam commendatam putare debet, ita et, qui sanctae conuersationis et uitae est, non iam ex eo sibi sacerdotium uindicare debebit. quamuis enim bonum sit sacerdotium, tamen malum erit ei, cui concessum non est et praesumit. nam si respiciamus quod scriptum est de sancto Samuhele, uidebimus quale testimonium det ei scriptura dicens: et innotuit. inquit, omni populo, quoniam fidelis est Samuhel in profetam domino; et in psalmo: fiant, inquit. Moyses et Aaron in sacerdotes eius et Samuhel inter eos qui inuocant nomen eius. quis non aduertat ex hac distinctione diuisas esse personas dignitatum causa, ut Moyses et Aaron sacerdotalem dignitatem adepti noscantur, Samuhel uero inter profetas deo dignus exstitisse habeatur, qui precibus deum inuocabant ad protegendum populum suum, sicut legitur? in tantum autem sacerdotes minime defuisse probantur. ut reuocata arca baiulis Leuitis uiri Bethsamys obtulerint deo sacrificia absente Samuhele. rege autem facto Saul Achimas erat pronepos Heli sacerdotis, qui portabat efut.

  24. main.46.8.1

    \'Sed hinc\\ inquiunt, \'uidetur sacerdos fuisse Samuhel. quia uestitus erat efut.\' quasi non hodie diaconi dalmaticis induantur, sicut episcopus. efut autem etiam Dauid legimus fuisse indutum, et duplicem efut. Samuhel autem adhuc puerulus. succinctus erat efut: numquid puerulus deo potuit populi munera offerre? uides ergo, quia efut unum quidem nomen est, sed non unam rem semper significat. sacerdotes enim portabant, non uestiebantur efut; reges uero et Leuita Samuhel induebantur efut. aliquando ergo uestis, aliquando quasi armariolum, quod portabant sacerdotes ad interrogandum dominum, significatur efut.

  25. main.46.9.1

    Quantum apparet, probatum est Samuhelem non sacerdotem, sed profetam fuisse. nunc his respondemus, qui ignorantes quia Samuhel non est de filiis Aaron sacerdotis, aestimant illum sacerdotem fuisse; nec enim fas erat, ut de origine Aaron descendens sacerdos non esset. quos primum uolo cognoscere quia, si sacerdos erat Samuhel, sine dubio et Helcana pater eius sacerdos fuit. congruum quoque fuerat et filios eius sacerdotes fuisse, quos, quia sacerdotes non erant, iudices illos constituit filiis Israhel, sicuti et idem ipse erat Samuhel. sic enim legimus: quia iudicauit filios Israhel. Helcana autem pater Samuhelis, propter quod sacerdos non erat: ascendebat, inquit, ex diebus in dies de ciuitate sua Armathen adorare et sacrificare deo omnipotenti sabaoth. et ibi erat Heli et duo filii eius, t)fni et Finees sacerdotes domini.

  26. main.46.10.1

    Quid tam apertum, quia ueniebat Helcana offerre munera sua ante dominum per sacerdotes tempore conpetenti, secundum quod statuerat Moyses, ut tribus temporibus anni offerrent munera et decimas suas, ubi fuisset arca domini et sacerdotes, quippe cum et duas uxores habuerit tempore uno, quod inlicitum est sacerdotibus? erat enim Helcana ex Leuitis, sicut generationum ordo se continet in libro Paralipomenon. adhuc enim Leuitae non erant habentes ordinem constitutum ministerii circa sacerdotes et arcam domini. Dauid enim in regno suo disposuit uices sacerdotibus et Leuitis, ut a uiginti annis et supra, in lege. autem a uiginti quinque annis et supra, inciperent exhibere seruitia dominicis caerimoniis, ut essent ex filiis Aaron, id est de Finees et Ithamar traduce, classes sacerdotum uiginti \'quattuor, quae uices suas agerent certis temporibus. Leuitae autem constituti sunt, qui essent tabernaculi ianitores et qui baiuli arcae domini et qui. excubias obseruarent et qui uasorum essent custodes et qui promiscuas susciperent oblationes. et uiginti quattuor classes institutae sunt cantantium et citharizantium et musicorum ceterorum, ita ut etiam hi, id est omnes Leuitae, haberent temporum uices, quia necesse erat eos et otium habere, ut et domorum suarum agerent curam.

  27. main.46.11.1

    Et non solum haec proficiunt ad causam supra dictam, \'quoniam Samuhel non fuit de filiis Aaron, sed et illud quod dicit mater eius ad dominum: quia si mihi, inquit, dederis filium, commodo eum domino omnibus diebus uitae suae. non hoc diceret, si esset natus sacerdos — oportebat enim illum seruire altari —, sed quia Leuita erat et adhuc lex Leuitis non erat posita, sed unus quisque pro uoluntate sua agebat, ita ut oberrantes inlicita praesumerent. Ionatham enim filius filii Moysi, cum inter Leuitas deputatus esset, sacerdotium agere praesumpsit tribui Dan. ac per hoc legimus in libro Iudicum, quia unus quisque, inquit, placita sibi faciebat, eo quod non esset rex in Israhel. idcirco uouit Anna dicens: commodo eum domino, ne cum ceteris oberraret.

  28. main.46.12.1

    Et ut plenius quaestio discuti possit, etiam illud tractemus, quod dictum est de Helcana, quia ueniebat ei diebus in dies offerre munera sua et decimas. quo modo decimas offerebat, qui nihil possidebat? Leuitae enim non acceperunt agros, quia de decimis, quae a plebe dabantur, uictum quaerebant. sed potest fieri et sic datur intellegi. quia potuit habere possessionem uxoris suae aut emptam, quia de aliis tribubus accipiebant uxores non solum hi, sed et ceteri, ita ut et sacerdotes acciperent sibi de aliis tribubus uxores. nam Ioadae sacerdos magnus uxorem duxit de tribu Iuda filiam regis Ioram.

  29. main.47.1.1

    In absoluto est septem mulieres septem ecclesias esse significatas; quamuis enim una sit, sed septiformis dicitur, ut corpus unum septemplici numero constet membrorum. non solum enim nos, sed et superni caelestes ecclesiae membra sunt, cuius caput Christus est. siue igitur una siue septem dicantur ecclesiae, non discrepat. una enim dicitur, quia unum habet caput, quod est Christus; septem autem ideo, quia, sicut membra diuersa sunt, ita et potentiae spiritales. inter quas et nos deputamur, diuersae sunt uirtutes, propter quod et egere dicuntur. idcirco enim diuersae sunt, ut non omnia singulae possint, sed simul omnes corpus sint Christi, quia ipse est caput corporis ecclesiae, ex quo totum corpus subsistit, id est ex quo omnia in caelis et in terra habent originem.

  30. main.47.2.1

    In hac ergo quae in terris est ecclesia omnium ecclesiarum facta est mentio, quia, cum huic sacramentum creatoris praedicatur, etiam caelestibus huius modi intimatur doctrina. inferioribus enim . cum insinuatur, necesse est ut audiant et superni. unde apostolus: mihi. inquit, minimo omnium sanctorum data est haec gratia inter gentes euangelizare inconprehensibiles diuitias Christi et inluminare omnes, quae sit dispositio mysterii absconditi a saeculis in deo, qui uniuersa creauit, et innotescere principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientiae dei. per hanc ergo ecclesiam superni docentur, quia ueritas, ait, de terra orta est. ut enim mentio superiorum fiat, hic septem ecclesiae nuncupantur in una plebe, quas septem ecclesias supplices profeta inducit saluatori facto homini. intellexerunt enim ad hoc natum esse Christum, ut auferret obprobrium, primum quidem sub lege sua agentium, deinde ceterorum. habebant autem in memoria scriptum esse: ueniet ex Sion qui eripiat et auertat impietatem ab Iacob.

  31. main.47.3.1

    Hae ergo septem ecclesiae adprehenderunt hominem unum, id est natum Christum, dicentes: panem nostrum manducabimus et uestimentis nostris operiemur. uerum tamen inuocetur nomen tuum super nos, aufer obprobrium nostrum. quid est hoc quod precautur si enim pane proprio utuntur et uestimentis suis induuntur, id est, et uiuunt et nudae non sunt, quid eis deest? si enim panis ad uitam significatur et uestitus ad dei deuotionem — quia qui sine deo est, nudus dicitur; unde apostolus: qui in Christo, ait, baptizati estis, Christum induistis et iterum: si expoliati, inquit, non nudi inueniamur —, quid est quod poscunt ut auferatur ab eis obprobrium, nisi quia hic populus signatur in septem ecclesiarum numero, qui sub lege agens Christum expectabat promissum ad abolenda peccata? ideo dicunt: panem nostrum manducabimus — hoc est, uerbis legis, quae unum tradunt deum, pascemur, quia non in pane tantum uiuit homo sed in omni uerbo dei — et uestimentis nostris operiemur, id est, creatoris nostri nomine censemur, quia hoc unus quisque indutus dicitur, quod et est et profitetur.

  32. main.47.4.1

    Denique senatores uel officiales ex uestibus intelleguntur quid sint. sed quia haec satis non faciunt ad deum pi\'omerendum, hoc etiam statuit, ut per sacramentum cognitionis unius dei heres esset homo regni caelomm. per fidem enim peccatis ablutus et a morte secunda, quae ex sententia data in Adam homines apud inferos detinebat, alienus nullo detinente pergit in paradisum dei patris, in quo dixit dominus latroni, quod secum esset futurus. quamuis enim populus supra dictus, qui in septem ecclesias significatus est, sub dei lege esset et deuotione a mundi ipsius origine, indigebat tamen purificatione tam proprii quam paterni delicti, quia omnes, inquit, peccauerunt et egent gloria dei. idcirco orant supra memoratae ecclesiae, ut auferatur obprobrium earum inuocatione nominis Christi, quia qui signum eius habent, quo uicit mortem, ab inimico teneri non possunt. et non solum istae ecclesiae Christi nomen super se inuocari precantur, sed et supernae spiritales in caelestibus degentes. quamquam enim spiritales sint et caelestes potentiae, obprobrio tamen subiacent, si a creatore suo fuerint alienae, et nec membra erunt corporis, quae caput suum non cognoscentes oberrant.

  33. main.47.5.1

    Et quia aliud non est quam explanauimus, in subiectis profeta testatur dicens: in illa autem die inluminabit deus in consilio super terram et adiecit: quoniam abluet dominus, inquit, sordes filiorum et filiarum et sanguinem purgabit de medio eorum. quid tam euidens, quia in illo die, id est quo promissum dei impletum est et fidei sacramentum declaratum est hominibus, inluminati sunt, ut per creatoris cognitionem purificati, qui rei fuerant mortis, fierent aeternae uitae heredes? promiscue igitur profeta locutus est, ut omnes dono dei indigere significaret, ut. siue peccatores siue iusti, dei misericordiam expectasse noscerentur, peccatores propter delicta propria, ut de faucibus mortis eriperentur, iusti uero paterno absoluti peccato deleta sententia data in Adam, per quam cuncti tenebantur a morte, libertate accepta in dei regnum intrarent, iam non serui, sed filii dei.

  34. main.47.5.2

    QVAESTIONES NOUI TESTAMENTI. \t

  35. main.48.1.1

    Cum ea quae non erant deus uoluisset existere et maiestati suae minime opus hoc condignum sciret, prius de se, cum sit natura simplex et incorporeus, filium generauit, qui nihil ab eo distaret, ut magnitudini suae congruus responderet effectus. quid enim ultra posset facere, quam ut se alterum, qui perfectus est, generaret? hoc ergo perfectum opus est, quo nihil possit uideri praestantius. cetera enim omnia minora sunt; quanto enim excellentior his omnibus Christus est, tanto magis creatio illorum inferior est generatione eius. est et aliud. deus enim. ex quo sunt omnia, uolens condere creaturam uerbum prius, quod in mysterio apud se habebat, generauit, hoc est fecit exsistere. quod uerbum idcirco filium nuncupauit, ut ostenderet de se illum exstitisse et esse sibi consubstantiuum, ut lex, qua filii de parentibus sunt, hoc credibile faceret, per quod manifestaret creaturae mysterium, quod latuit in eo ex aeterno.

  36. main.49.1.1

    Uerum et manifestum est saluatorem baptismo non eguisse, quia Christus non factus sed natus est dicente angelo pastoribus: ecce natus est uobis hodie saluator, qui est Christus dominus. denique sciens Iohannes sanctitatem eius prohibebat eum a baptismo, saluator uero institit fieri oportere, non utique propter peccatum, sed propter implendam iustitiam. dignum enim erat, ut ipse exemplo esset futuris filiis dei, qui per baptismum filios dei fieri docebat; et qui credentibus spiritum sanctum dari promittebat, debuit istud in semet ipso uisibiliter demonstrare, quo conperto credentes inuisibiliter accipere se spiritum sanctum in spe haberent. nam saluator utique, cum de spiritu sancto nascitur, purificatum corpus habuit. unctio enim carni eius spiritaliter in utero data est; spiritus enim sanctus purificauit quod de Maria uirgine in corpus saluatoris profecit. et haec est unctio carnis corporis saluatoris, quare et natus \'Christus\' est appellatus. quod enim per olei unctionem praestabat deus ministerio profetarum his, qui in reges unguebantur, hoc praestitit. spiritus sanctus homini Christo addita expiatione, quia anteriores christi solam potestatem imperii accipiebant per unctionem. saluator autem et potestatem accepit homo natus et purificatus est natus. incongruum enim erat. ut dei filius in corpore peccatis subdito nasceretur.

  37. main.49.2.1

    Hominis ergo causam suscipiens et per regenerationem filios dei fieri docens baptizari debuit, ut in se hoc ostenderet ratum. facile enim probatum habetur et suadetur quod dicitur. si a magistro fieri uideatur. sic utique et uirtutum insignia oportuit fieri, ut iam filius dei apparens per mysterium regenerationis medellam daret corporeis passionibus, ut exemplo esset futuris fratribus, quia per regenerationem accipit unus quisque potestatem uirtutis.

  38. main.50.1.1

    Circumcisio praeteriti temporis mandatum est, quam usque ad Christum oportuit habere auctoritatem, ut tam diu curreret, quam diu Christus nasceretur promissus Abrahae, ut de cetero cessaret circumcisio promissione impleta. in figura enim Christi Isaac promissus est. dixit enim ei deus: i n semine tuo benedicentur omnes gentes, quod est Christus. fides enim, quam Abraham acceperat, restaurata a Christo est, ut in semine Abrahae, quod est Christus, omnes gentes benedicerentur, sicut promissum fuerat Abrahae. circumcisio itaque signum fuit promissi filii, id est Christi, quo nato cessare oportuit signum promissionis, ita tamen ut ipse promissus adueniens signum patris acciperet. ut sciretur is esse, qui promissus fuerat omnes gentes iustificare per fidem in circumcisione cordis. quia enim patri Abrahae carnaliter nascentis filii signaculum circumcisionis corporale fuit, ita et eorum, qui spiritaliter nascuntur, spiritale signum est circumcisio cordis, ideoque rectius post Christum non adhuc oportuit carnaliter circumcidi.

  39. main.51.1.1

    Ambigenti Mariae de conceptu possibilitatem angelus praedicat dicens: spiritus sanctus superueniet in te, hoc est: \'ne dubites, quia uirum nescis; quod enim dixi\', ait, \'quia concipies, spiritus sanctus superueniens in te operabitur, ut concipias sine uiro.\' et uirtus altissimi, inquit, obumbrabit tibi. \'altissimi uirtus\' sine dubio Christus est; hoc enim ad ipsius personam pertinet. superueniens ergo spiritus sanctus in uirginem sanctificauit eam opere suo efficiens corpus sanctum ex ea, in quo uirtus quae dicitur dei filius nasceretur. cuius obumbratio in uirginem haec est, ut de inmensitate diuinitatis aliquid esset in utero uirginis, quantum posset capere natura humana, quod quasi ex splendore obumbratio diceretur uirtutis dei essetque dei uirtus nec non et deus: nihil enim de deo est, quod non dicatur deus. nam hoc corporeum est, ut sit in carne aliquid et caro dici non possit, ut pili et ossa et cetera.

  40. main.52.1.1

    Quaestio ista gemina ratione debet intellegi. primum enim domus Christi ecclesia est, quam aedificauit sibi sanguine suo. deinde potest et corpus eius dici domus ipsius, sicut dicitur et templum eius. si enim propter habitationem dieitur templum dei, non absurde dicetur et domus, sicut legimus in lege. sed si effectu spiritus sancti factum est corpus, quod et domum posse dici arbitramur, quare ad personam Christi relatum est, quaeritur. factum filii factum patris est, quia utriusque una uirtus est. simili modo etiam factum spiritus sancti factum filii dei est propter naturae et uoluntatis unitatem. siue enim pater faciat siue filius siue spiritus sanctus, trinitas est quae operatur; et quicquid tres fecerint, dei unius est operatio.

  41. main.53.1.1

    Nemo sic poterit hebetari, ut neget omnia facere deum cum ratione. ideo ergo Christus descendens de sacris sedibus ad salutem mundo tribuendam, ut etiam mundum ipsum et tempora a se instituta doceret, tum nasci homo uoluit ad deminutionem humani generis augmentandam in deum, quando ex magna deminutione lux, quae dies est, crementum incipit accipere, ut tempus natiuitatis eius rationi congruat doctrinae diuinae, quae ex umbra mortis homines coepit multiplicare ad uitam.

  42. main.54.1.1

    Christus dei filius ex aeterno est secundum spiritum sanctitatis, iuxta carnem uero ex semine Dauid natus est filius deo, ut in utroque non factus deo filius habeatur, sed natus. illud autem quod in baptismo audit, mysterii, non sua causa est. nam hoc omnibus audit qui baptizantur. ipse autem demonstratur tantum modo, ut ex hoc appareat in homine uirtutibus deus, ceteri uero firmantur, quia ex hoc incipiunt esse filii dei, cum sanctum accipiunt spiritum. quamuis enim sanctum natum sit corpus domini, non tamen sacramento regenerationis firmatus fuerat homo Christus esse filius dei, nisi spiritum sanctum accepisset, iuxta decretum renascibilitatis donum. nam et Iudaei filii dei dicti sunt in deuotione, non in sacramento quod nunc operatur, ut accepta remissione peccatorum superueniente sancto spiritu dicantur filii dei. saluator ergo et natus est secundum carnem filius dei et post in mysterio firmatus. nec enim poterat quod de sancto sanctum natum est non deo nasci, sed ut propositum mysterii impleretur, superueniente spiritu non deminutum est, sed auctum.

  43. main.55.1.1

    Omnia propriis locis et temporibus gessit saluator. ut enim omnia se nutu patris recte condidisse doceret, tunc uoluit passione sua mundum redimere et reformare, quando eum et creauerat, id est in aequinoctio, unde mundus initium cepit et dies super noctem increscere. in regno itaque agens Romano non nisi octauo Kl Apriles pati debuit, quando aequinoctium habent Romani. tunc enim utique primum haec pars mundi inluminata est et ex eo dies coepit crementum accipere ideoque et passione saluatoris tunc a tenebris ad lucem perducta. nulla itaque uituperatio auctoris poterit uideri, quando lapsam creaturam tunc reformauit, quando et fecerat. nec enim reprehendi poterit rei lapsae initium creationis, cum ad id redeat instauratio. eadem enim die uoluit esse renouationis gaudium, quo fuerat et dedicationis.

  44. main.56.1.1

    Non est ambiguum patrem Iosef Iacob fuisse. ordo enim a Dauid per Solomonem tramitem suum tenens recto cursu peruenit ad Iacob. cuius filius est Iosef: Heli autem filius Matthiae, qui a Dauid per Nathan. filium eiusdem Dauid, ordinem tenet usque ad tempus, quo saluator aduenit. unde singuli euangelistae a Dauid singulorum fratrum generationum ordines prosecuti quasi furcam fecerunt. ut Matheus a Dauid per Solomonem descenderet ad "Iosef;" Lucas uero ab Heli, qui tempore fuit saluatoris, ascendit per traducem Nathan filii Dauid et Heli et Iosef utriusque iunxit tribum ostendens unius generis esse utrumque, ut, cum Heli sociat Iosef, non - discrepare eos in generatione, sed fratres ostendat, ac per hoc non solum Iosef filium esse saluatorem, sed et Heli. ipsa enim -ratione, qua Iosef filius dicitur saluator, ipsa est et Heli filius et ceterorum omnium, qui de eadem tribu sunt. hinc est quod dicit apostolus: quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem. diuino etenim nutu permotus Lucas est, ut ab Heli per traducem Nathan ascenderet ad Dauid et per Tharam patrem eius ascenderet ad Sem filium Noe et adhuc super diluuium perueniret ad Seth filium Adae, qui redditus est pro Abel, et eadem ratione faceret filium Adae saluatorem, qua dicebatur filius esse Iosef et Heli, super Adam autem transcendens adsignaret ante omnem carnem Christum filium esse dei.

  45. main.56.2.1

    Illud autem, quod quibusdam uidetur, quia Heli acceperit uxorem Iacob, quo modo lex mandauit, ut, si quis mortuus fuisset sine filiis, acciperet frater aut propinquus uxorem eius et resuscitaret semen fratris sui, et ita factum, ut Heli generasset Iosef Iacob, cuius uxorem acceperat, et per hoc iungi generationem, ut non inmerito Iosef patrem habere Heli dicatur, hoc nec probabile est et ad nullam rem proficit.

  46. main.56.3.1

    Illud autem, quod supra dictum est, et [per] generationem iungit per duos fratres filios unius et Christum ostendit filium dei esse ante omnem generationem. euangelista enim cum refert dicens: et ipse Iesus erat incipiens fere annorum triginta, filius sicut putabatur Iosef. qui fuit Heli, id est, Iesus filius aestimabatur Iosef et non solum Iosef erat filius, sed et Heli. non quia Iosef filium dicit Heli, sed eodem genere, quo Iosef uocabatur filius esse Iesus, ita erat etiam filius Heli, propter quod fratrum filii erant Iosef et Heli, id est Solomonis et Nathan filiorum Dauid, ut per Dauid ascendens ad Abraham et Noe et Seth et ad ipsum Adam et super Adam doceat esse Christum filium dei. cum enim dicit: qui fuit filius Seth. q.ni fuit filius Adae, qui fuit filius dei, Christum utique ita dicit Adae filium, sicut dicebatur filius Iosef. ait enim Maria ad Iesum: fili, quid fecisti nobis? etenim ego et pater tuus maesti et tristes ambulantes quaerebamus te. super Adam autem iungit Christum patri deo, ut qui horum, id est ab Adam usque ad Iosef et Heli, filius dicebatur, ante istos omnes dei uerus filius intellegeretur, ad confusionem Fotini, qui Christum non nisi ex Maria nec ante fuisse contendit. quorum enim non erat, filius dicebatur et dei, cuius uere filius erat, negabatur.

  47. main.56.4.1

    Si enim, quod inprobabile est et ad nullam rem proficit, Iosef Heli filius dicatur secundum quod supra diximus, non dixisse uidebitur de Christo, quia fuit filius dei, sed de Adam. per ordinem enim singulorum filiorum patres subiciendo uenit ad Enos, cuius patrem dicit Seth, patrem autem Seth dicit Adam, Adae uero patrem dicit deum. nescio qune utilitas sit sic adseuerare. si autem per ordinem, sicut diximus, singuli patres Christi dicantur, sicut et filius dicebatur Iosef — quia dictum est: quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem —, ipso ordine legitur filius esse Seth et filius Adae et super hos omnes adsignatur filius dei, ut ante ipsos dicatur esse, quorum filius nuncupatur.

  48. main.57.1.1

    Non potuit latere Marcum, quid scriberet; nec enim expers erat lectionis, qui ab infantia diuinis litteris imbutus exercitatus erat in lege, maxime cum apostolos sit secutus. sciens autem omnia ad auctorem referenda dicta, haec ad Eseiam reuocauit, qui sensum istum prior intimauerat dicens: uox clamantis in deserto: parate uiam domino, rectas facite semitas dei nostri. denique post uerba Malachiae statim subiecit euangelista dicens: uox clamantis in deserto, ut iungeret uerba utriusque profetae ad unum sensum pertinentia sub prioris profetae persona.

  49. main.58.1.1

    Tanta sanctitate praeditus est etiam ab ipsis cunabulis Iohannes, ut nec falli nec fallere credatur nec dominum suum, qui eum in utero per spiritum sanctum inluminauerat, nescire. ac per hoc uerum est, quia et descendente in eum spiritu agnouit eum et, priusquam ad baptismum ueniret, non ignorauit eum. sciebat enim eum, sed an ipse esset, qui donum dei patribus repromissum ministraturus esset, nesciebat, hoc est, quod tunc se didicisse profitetur, cum uidit in eum spiritum descendisse. sic enim se a deo instructum dicit Iohannes: super quem uideris, ait, spiritum descendentem et manentem super eum, ipse est qui baptizat in spiritu sancto. hoc etiam apostolus contestatur: dico enim, inquit. Christum ministrum fuisse circumcisionis pro ueritate dei ad confirmandas promissiones patrum. hoc est in quo nesciebat dominum Iohannes; quamuis enim magnificentiam eius non ignoraret, hoc tamen latuit eum, quia per ipsum fides Abrahae implenda erat.

  50. main.59.1.1

    Qui baptismum putat carnali ratione consistere, hic non est spiritalis; nec donum caeleste poterit consequi, qui se non per aquam, sed per fidem inmutari non credat. aqua enim cernitur, sed qui non uidetur spiritus operatur, ut fides in eo sit. quia sicut sordes corporeas . aqua, ita spiritus animam abluit a peccatis, ut quo modo uisibilia uisibilibus, ita et spiritalibus prosit spiritus. ac per hoc spiritalis ratio uertitur in baptismo. plus est enim ibi quod auditur quam uidetur.

  51. main.59.2.1

    Cum hinc ergo Nicodemus carnali constrictus ratione dubitaret, saluator, ut eum ad fidem adtraheret, exemplo usus est congruo. ut ad rem inuisibilem firmandam uisibile daret exemplum, quod solo auditu consistit, non uisu; et non negatur, et est tamen terrenum, quia mundi rem operatur. ait ergo dominus ad Nicodemum suadendo illi: spiritus ubi uult spirat. et uocem eius audis, sed nescis unde ueniat uel quo eat; sic est omnis qui renascitur ex aqua et spiritu sancto, ut quo modo uox uenientis spiritus. id est uenti, auditur quidem, non autem uidetur, sicut dictum est, sic et ratio baptismi auditur quod dicatur, non tamen quo modo per spiritum fit uidetur; auditur tamen cum quid futurum est ab eo, qui uerba insinuat, praedicatur, ut fieri credatur quod auditur, non tamen ratio facti reddatur.

  52. main.59.3.1

    Cum autem nec per exemplum Nicodemus duceretur ad fidem, tunc audit a saluatore: si terrestria, inquit, dixi uobis. et non creditis, quo modo, si dixero caelestia, credetis? ista uerba terrena dixit, quae ad exemplum protulit. hoc est: (si per rationem terrenam\', inquit, \'exempli dati, spiritus uenti, non creditis posse fieri, quia quo modo fiat non uidetur. qui fieri poterat, ut, caelestia si darem exempla. quae utique nescitis, crederetis?\' potest enim homini suadi quod nescit, per id quod scit; ut puta, deus dicit de Christo, quod filius eius sit uerus, quod quo modo sit, conprehendi non potest; per id quod autem scimus secundum carnem quo modo sint filii. credimus ideo deum dixisse: \'Christus filius meus uerus est\', ut de semet ipso illum esse significaret. hoc modo et saluator rem, quae nec uerbis nec animo explicari potest, per id quod sensibile est et auribus auditur, uoluit commendare, hoc est. per exemplum spiritus, qui est uentus, quem et sensibilitas capit et auris audit, sed unde ueniat nescit, factum spiritus sancti, quod capi non potest, uoluit facere credibile.

  53. main.59.4.1

    Sed et in Actibus Apostolorum eodem modo legitur: et factus est, inquit, subito de caelo sonus tamquam aduenientis spiritus ualidi et repleuit totam domum et cetera. ecce aperte exemplo uenti spiritum sanctum insinuat ita de caelo aduenisse et sonuisse, quem ad modum ualidus uentus super terram. nam et Hieremias uentum spiritum uocat dicens: uentus spirat in omni regione. qui propterea quod in hoc mundo est et per diuersa circumfertur loca, unde ueniat uel quo eat, nescimus. spiritus autem sanctus de caelo uenit, sicut legimus, ut credentes inluminet.

  54. main.59.5.1

    Quo modo ergo quibusdam uidetur de spiritu sancto saluatorem dixisse: spiritus ubi uult spirat et uocem eius audis, sed nescis, unde ueniat uel quo eat. cum constet exempli causa locutum haec saluatorem? denique subiecit: sic est, inquit, omnis qui renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto. quid tam apertum, quia spiritum uentum significauit? sed ideo putant non uentum significatum, quia ait: ubi uult spirat, quasi non omnis creatura e lege sibi posita arbitrio remissa sit proprio. et nos enim imus et facimus, quod uolumus, agentes sub lege. quare et rationem praestabimus aut possibile putatur et nec stultum uidetur, ut effectum uolens sancti spiritus insinuare illum ipsum daret exemplum. igitur omni genere quaestionem solutam arbitror.

  55. main.60.1.1

    Hoc quidem non fuit temporis, sed ad condemnationem factum est Iudaeorum, ut, cum ueritatis culmen meliorati temporis non intellegerent ad lucrum salutis suae factum. inclinaret se ueritas ad accusationem eorum. cum enim uelut inimicum legis haberent saluatorem, quia misericordiae causa ab onere illos legis uolebat liberare, sicut praedictum erat ab Hieremia profeta — ait enim inter cetera: et dabo illistestamentum nouum, non quale dedi patribus eorum-, tunc saluator, ne inimicus, sicut putabant, appareret noua praedicans, eum, qui mundatus fuerat a lepra, ad sacerdotes misit offerre munera pro emundatione sua, sicut praeceperat Moyses. et ut ad accusationem eorum hoc proficere testaretur, in testimonium, inquit, illis, ut in iudicio haec res contra illos testis esset, qui saluatorem inimicum legis dicebant. hoc secutus est et apostolus Paulus. cum enim praedicaret iam non oportere circumcidi, ipse Timotheum circumcidit propter scandalum Iudaeorum — maluit enim rem superduam facere, quam tumultum excitari a falsis fratribus —, quod quidem errori profecit Iudaeorum. satis enim eis factum est ad horam, per quod in perpetuum errarent.

  56. main.61.1.1

    Saluator hypocrisin Iudaeorum multis uult exemplis arguere maiora ostendens admissa in lege et nullum ausum fuisse accusare, ut non solum semel et iterum sabbatum in lege uiolatum monstraret, uerum etiam sacerdotalem panem ipso sacerdote concedente praesumptum inlicite et, quod maius est, a sublimi auctoritate uiris. primus enim Iesus Naue diuino praecepto sabbatum non seruauit, quo facto muri Hiericho ultro ceciderunt. quantum profuit sabbatum non custodisse, sed fidem! et Machabaei, cum prius caesi fuissent. sabbatis dimicarunt et de hostibus triumpharunt et sacerdotes, ut dominicis caerimoniis inseruirent, in templo sabbatum contemnebant. Dauid autem iam unctus in regem. postquam dei uirtute interfectum armis spoliauit allofilum in itinere positus, necessitatem famis passus a sacerdote panem accepit. quem non illi licebat manducare - sed excepta necessitate non licebat; licitum autem erat, si necessitas exegisset -; denique sacerdos uidens necessitatem non negauit et Dauid a deo electus sine cunctatione accepit.

  57. main.61.2.1

    Talis causa est et sabbati, quare et circumcidi in sabbato non prohibetur. haec enim, quae periculosa non sunt, sic seruanda mandata sunt, ut non obsit, si ex necessitate fuerint admissa, quia non ad salutem, sed ad reuerentiam mandata sunt, illud autem quod omnino non licet semper non licet nec aliqua necessitate mitigatur, ut admissum non obsit. est enim semper inlicitum quod legibus, quia criminosum est, prohibetur. superiora autem illa, quae diximus aliquando licere, talia sunt, qualia ieiunia legitima, quae in necessitate soluta non faciunt reos, si stomachi fuerit causa aut infirmitas febrium. haec igitur scientes dolosi Iudaei discipulos accusabant, quasi sabbatum uiolarent, sicut supra dictum est. saluator autem noluit illis de tempore impletae legis praeiudicare, ne plus ad insaniam prosilirent, sed de praeterito, unde sabbatum uindicandum magis putabant, calumniosos illos ostendit, et non solum in sabbati causa, sed et in sacerdotali pane confusi sunt, sicut supra ostensum est.

  58. main.62.1.1

    Quantum ad historiam pertinet, Rachel filii tribus Beniamin porro olim pro maleficiis propriis, operibus scilicet Sodomitarum, et stupro, quod in concubinam uiri Leuitae gesserant, a reliquis tribubus extincti et erasi sunt. quam ob rem consolationem recipere uelle negatur sciens nullam spem eorum qui perisse noscuntur. filii autem Liae in primaeuis annis in saluatoris causa occisi sunt, unde horum causae planctum non uult adscribi, quia et innocentes occisi sunt et propter deum, a quo sine dubio mercedis gi*atia aeterna uita donati sunt. quapropter planctum Rachel filiis conpetere, qui et in praesenti et in futuro erasi sunt, illi autem carnaliter plancti spiritaliter consolati sunt; filii autem Rachel carnaliter conuersati flammis spiritalibus consumentur. idcirco autem Liae filiis occisis adimpletum planctum Rachelis euangelista testatur, quia tunc plangere filios suos coepit, quando filios sororis suae in tali causa uidit occisos, ut aeternae uitae heredes exsisterent. cui enim aliquid aduersum euenit ex felicitate alterius, infausta sua miserius luget.

  59. main.63.1.1

    Hi magi Chaldei non maliuolentia astrorum cursum, sed rerum curiositate speculabantur. sicut enim datur intellegi. traditionem Balaam sequebantur, qui cum arcessitus esset a Balaac ad maledicendum populum dei, diuino nutu benedicere coepit. ex huius ergo relatione conpertum habebant futurum dei prouidentia ex Iacob qui regnaret. hic enim, quod non est occultum, profetauit dicens: orietur stella ex Iacob et cetera. istam ergo traditionem magi secuti uidentes stellam extra ordinem mundi hanc esse intellexerunt, quam Balaam futuram indicem regis Iudaeorum profetauerat, quod quidem factum contra inimicos religionis est. inde enim testimonium accepit unde solet inprobari; astrologi enim inimici sunt ueritatis.

  60. main.64.1.1

    In hac causa si numerum per ordinem dierum et noctium requiris, effectum intellegentiae non habebis, quia et Moyses XL diebus et XL noctibus ieiunauit et non tamen integer numerus inuenitur. quando enim per diem ascendit et per diem descendit, omnem utique numerum non impleuit, sed quia, ubi dies est, conputatur et nox et, ubi nox est, conputatur et dies, ut a parte ad totum XL dies et XL noctes dicuntur. ita est et quod dixit saluator, ut, quia tres noctes sunt, tres accipiantur et dies. est enim nox, ne nouum aut contra rationem forte uideatur, ut cum nox ex die pendeat. nam ante lucem factam, ex qua appellatus est dies, quam uesperum, quem sequitur nox, institutum minime dubitatur.

  61. main.64.2.1

    Quod passio dominica a nocte sumere adseueratur initium, non absurdum est; nam sicut lux, id est dies, imago uitae est, ita nox similitudo mortis est, id est tenebrae, sicut in scripturis euidenter ostenditur, id est: filii lucis et e contra: tenebrarum. nec mirum si, cum ubique dies nocti et lumen tenebris, hic solum quae sunt sequentia anterioribus praeponantur, uel quod in tali causa rerum ordo confunditur et mutatur, ut antesignana mortis nox magis quam dies esse uideatur — ideo etenim a nocte initium sumitur —, qui non aliter principi tenebrarum nisi per noctem potuit subintrari, et ut aliquatenus dominus lucis, id est aeternae uitae, principi tenebrarum siue mortis subiectus esset ad tempus, quatenus et praeteritos et post futuros a morte liberaret. nam non esset mors penitus uacuata nec umquam tenebrarum caligo discussa, si dominum non uidisset. subintrante etenim tanta luce secretum mortis, in quo dominabatur, euanuit, nec penitus uinci potest, nisi qui uel per sua uel in suis capitur. recte igitur in tali negotio tantum modo nox optinet principatum, ita ut amitteret potestatem. et ut Iudaei in perpetua non credentes nocte remanerent nec auctor dies tanti sceleris, immo sacrilegii, sed nox fieret, praecedenti nocti contra rerum seriem subditur dies, sicut deus et dominus omnium rerum principi nefariae mortis, ut omnes a mortis laqueis explicaret.

  62. main.64.3.1

    Quod si cui adhuc forte uidetur esse contrarium, diligenter aduertat, ne incipiat illud durius aestimare, quod deus se personam induens serui, non dicam hominis, morti dederit. quid ergo hic ordinem quaeris, ubi omnia uideas esse contraria? quae est enim lux, quae fuit in tenebris, et tenebrae eam non conprehenderunt, qua conprehensus est? qui enim scit se ad hoc conprehendi ut feriatur, tempus illud in mortem conputat. est et dies sequens- qua auditus et cruci fixus est; est et nox quae cadit in sabbatum; est et ipsum sabbatum; est etiam uesper post sabbatum — hoc est quod Iudaeis a Moyse praeceptum est in figura, ut uespere intrarent in sabbatum —, in quo dominus resurrexit, qui conplectitur diem dominicum, quia nox non inputatur sine die neque dies sine nocte. hac ratione post tres dies et tres noctes dominus resurrexit.

  63. main.65.1.1

    Obscuris uera inuoluere non est bonum. nam tres euangelistae unum sensum habuerunt, Marcus autem rem, quae ab istis praetermissa fuerat, uoluit intimare sciens necessariam. nec enim falli posset, qui auctorum exempla secutus ea quae scripsit magna deuotione et industria didicit et nec sine sancto spiritu fuit. quid ergo ex hoc ostendere uoluit, debet absolui. contuendum itaque est, quia non a Pilato, sed a Iudaeis saluator cruci fixus est. quantum autem ad leges Romanas pertinuit, innocentem pronuntiauerunt saluatorem. ait enim Pilatus Iudaeis: ego nullam inuenio causam in eo et dicentibus eis: cruci fige eum, respondit: quid enim mali fecit? denique persistens et uolens educere eum de manibus eorum, calumniam passus est dicentibus eis: si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. sic factum est ut traderet eum iudicio illorum. sententiam ergo non dedit Pilatus, sed Iudaei.

  64. main.65.2.1

    Denique praemoniti sunt, inquit, a principibus sacerdotum, ut dicerent: cruci figatur. hanc sententiam tertia hora datam uult intellegi, in qua assiduis uocibus perdurantes, interuallo tamen horarum fere trium, quibus itum et reditum est ab Herode, cruci fixerunt saluatorem. omnis enim qui addicitur, ex eo iam mortuus conputatur, quo sententiam excipit. manifestauit igitur Marcus, quia non iudicis sententia cruci fixus saluator est. difficile est enim innocentem probare eum, qui sententia iudicis punitur. discordare ergo se passus in uerbo est, ut doceret tertia hora coeptum esse, quod sexta hora impletum est, non legibus, sed persistente maliuolentia Iudaeorum.

  65. main.66.1.1

    Quibusdam uidetur \'principes huius saeculi\' maiores Iudaeorum significasse, quasi iuxta quod Petrus apostolus dixit: scitis enim, inquit, fratres, quia per ignorantiam gessistis hoc malum, sicut et principes uestri. ergo Iudaeorum erant principes, non tamen huius saeculi. \'principes\' enim, ait, \'uestri\', non saeculi, quippe cum dixerint regem se habere Caesarem, sub cuius fuerant redacti potestatem. sunt autem isti hi principes, quos alio loco significauit apostolus dicens: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus huius mundi tenebrarum harum rectores. recte ergo quaeritur. si enim isti non cognouerunt Iesum, quo modo poterat fieri ut daemonia agnoscerent eum?

  66. main.66.2.1

    Sed aliud est quod cognouisse in Christo daemones dicit, et aliud quod huius saeculi principes negat agnouisse. nam daemonia sciebant quidem ipsum esse, sed qui per legem fuerat promissus. omnia enim signa uidebant in eo, quae dixerant futura profetae, et quod ex semine Dauid de uirgine uenturus esset redemptor Israhel: mysterium autem diuinitatis eius ignorabant, sicut et principes eorum. denique quaerit. quamuis captiose, diabolus a saluatore dicens: si tu es filius dei et cetera. uidens enim aliquando diuinam uirtutem, aliquando hominis infirmitatem ambigens quid uerum esset. torquebatur. concordant igitur scripturae secundum ea quae reuelata sunt. inpossibile est enim discordare unius spiritus uiros.

  67. main.67.1.1

    Non omnis ignorans inmunis a poena est. ille enim ignorans potest excusari a poena, qui a quo disceret non inuenit; istis autem hoc ignosci petit, quia habentes a quo discerent operam non dederunt. huius modi non licet ignorare: accipient ergo ueniam si conuertantur.

  68. main.68.1.1

    Sic animae occisorum clamant uindicari se postulantes, sicut sanguis Abel clamauit de terra. causae ergo sunt quae clamare dicuntur, cum loqui non possint. sanguis enim effusus quid aliud quam uindicari se postulat, clamans non uoce, sed ratione? nam et opus opificem laudare dicitur per hoc ipsum quod uidentem se oblectat. non enim tam inpatientes sunt sancti, ut urgeant fieri quod sciunt tempore praefinito futurum, quod nec anticipari potest nec differri. sed hoc dicto ostendere uoluit uindicaturum deum sanguinem sanctorum suorum, ne, quia tam patiens nunc uidetur, inultum putaretur impium bellum, quod contra sanctos geritur, ut et terrorem incutiat persequentibus dei seruos et exhortaretur pro se patientes. releuatur enim anima patientis, quando uindicari se audit a potente. prae se enim fert, si mortem suam audiat iudici displicere; tunc enim pro certo habet innocentem se esse. et deus quidem misericors et patiens est, sed moderate. expectat enim ut impii credant et peccatores emendent; si quo minus, plectentur, quia dei longam patientiam contemserunt.

  69. main.68.2.1

    Cuius rei exemplum etiam tempore misericordiae praedicatae ostendit, ne non patiens, sed insensibilis, et quem neque dolor alicuius neque pietas commouere uideretur. hinc est unde ait per profetam: tacui; numquid semper tacebo? et dominus: numquid non faciet, inquit, deus uindictam seruorum suorum clamantium die ac nocte? sic utique clamant, sicut supra diximus. si quis ergo Christianus ad tempus uindicet non acerbe neque cum sanguine, non peccat; melius tamen fecerit, si dimiserit iudici deo.

  70. main.69.1.1

    Omnia quae de Christo dicta sunt, adimpleta sunt. et ipse dominus sic adimpleuit legem et profetas, cum omnia, quaeque de se scripta sunt, fecit nec dissoluit aliquid, sed confirmauit. lex enim et profetae usque ad ipsum. profetae enim de ipso locuti sunt; ideo ultra illum quae ab his de hoc dicta sunt tendi non possunt neque post ipsum aliqui huius modi profetae repperiri potuerunt, quia neque habent de quo dicant, et de quo dicebant iam uenit. omnia etenim uoluminibus suis complexi sunt, et incarnationem et conuersationem et passionem et resurrectionem et diuinitatis manifestationem et futurum eius iudicium reuelarunt, ac per hoc cessauerunt profetae impleto opere dispensationis.

  71. main.69.2.1

    Lex autem duplici modo cessauit, nec quidem tota; nam et id quod cessauit poterit manere, si seruetur condicio. aliud enim cessauit in sententia, aliud in ipsa lege. praedicante Iohanne baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum cessauit sententia legis, quae reos tenebat peccatores, cessa. uerunt etiam onera legis, quae ad duritiam cordis Iudaici fuerant data in escis, neumeniis, mustelis. misericordia enim adueniente cessauit uindicta. sed onera legis in perpetuum cessauerunt, sententia uero his cessat et aboletur, qui permanent in bene- beneficio consecuto. his autem qui redeunt ad hominem ueterem refricatur legis auctoritas, quia inmemores beneficiorum redeunt sub sententiam legis.-

  72. main.69.3.1

    Circumcisio uero et sabbatum usque ad id tempus ualuit, quo nouae legis praedicaretur mandatum. sic enim data sunt, ut adueniente lege fidei cessarent. unde dicit apostolus: finis legis Christus. nam et Danihel hoc significat, cum de aduentu domini et temporibus ebdomadum profetat, quia et crisma et iudicium et sacrificium et ipsa ciuitas cessatura . erat. spiritale enim adueniente lege necesse erat cessare carnalia. tunc enim ei parte corporis seruiebatur deo, nunc ex parte animae; pridem uisibiliter, modo inuisibiliter; tunc in carne, nunc in animo, quia deo utique, qui spiritus est, in spiritu seruiendum est. non ergo soluta lex est, quia cessauit, sed successum illi est impleto tempore. nec enim administratio eius accusatur aut iudicium, si peccatoribus indulgentia datur, cum hinc magis recte data et iusta probetur, quia quibus dominabatur, peccatores fuisse non negantur: quia iustis, inquit, lex non est posita.

  73. main.69.4.1

    Non ergo quia misericordia praeferenda est, condemnanda putetur iustitia, cuius reuerentia si non esset, ipsa misericordia fructum non haberet. nisi enim hanc seruauerint post acceptam misericordiam, nihil illis proderit indulgentia. nam dixit lex: non facies tibi idolum neque adoraueris, quae in caelo sursum sunt et quae in terra deorsum, et: non peierabi.s, et: honora patrem et matrem, et: non occides, neque fornicaberis, neque furtum facies, non dices falsum testimonium, neque concupisces quicquam proximi tui. numquid haec cessasse dicenda sunt? absit. sine his enim quis poterit uel in hac uita idoneus iudicari? ac per hoc cetera cessauerunt quae supra diximus, neumeniae, sabbata, lex escarum, sacrificia, circumcisio et cetera. hinc est unde dicit apostolus inter alia: principes non sunt timori operi bono, sed malo. uis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa. haec seruata bonos faciunt, non tamen perfectos. unde saluator: nisi abundauerit, inquit, iustitia uestra plus quam scribarum et Farisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. addens enim istis potiora saluator non soluit utique legem, sed adimpleuit. sensus enim legis ad salutem hominis pertinet, ut puta: oculum pro oculo, dentem pro dente, I ut timens, ne pateretur quod alii facere prohibitus est, cohiberet se a nequitia. saluator autem superiorem in hunc sensum addens iustitiam: ego autem, inquit, dico uobis non resistere malo; sed si quis te percusserit index tram maxillam tuam, praebe illi et sinistram, ut, dum uicem non reddit malo, perfectus sit. reddere enim uicem iustum est, sed non plenum; si uero dissimulet ab iniuria, plena iustitia est et abundans. retribuere enim gaudere ad tempus est; remittere autem in futurum praestat laetitiam.

  74. main.69.5.1

    Sic ergo adimpleuit legem saluator, dum, quos illa iustitiam docuit, hic iustiores effecit, quod illa non potuit quam ob rem gaudium legis est, quia discipuli eius peritiores effecti sunt. destruxisset plane legem, si impune peccari docuisset. porro autem suspendit sententiam, ut hic qui male facit habeat spatium paenitendi; si quo minus, redit in illum sententia cumulata, quia non cognouit ad hoc se remissum, ut emendaret se.

  75. main.70.1.1

    Nulli dubium est diabolum esse hominis inimicum, maxime fidelis; uehementiora enim tela sua contra dei seruos exacuit. sicut ergo iste bonorum inimicus est, ita et lex malis aduersa est. quis enim contemnenti se non aduersetur? dominus ergo peccatorem adloquitur, ut consentiat mandatis, quae illum inoboedientem condemnant, ut subiciat se uoluntati eorum et fiat ex inimico amicus, quia et contemptor legis inimicus est eius; uoluntati enim eius resistit. ideoque hortatur dominus peccatorem, ut bene agendo reconciliet sibi legem, ne in die iudicii accuset eum apud iudicem et condemnatus poenas det spretae legis. omni etenim, qui male uult agere, disciplina dominica inimica uidetur, cui nisi consenserit, mittetur in gehennam diabolo, qui uere inimicus humani generis est, praeparatam.

  76. main.71.1.1

    Quantum ad fidem ueri pertinet, deum omnino nemo uidit umquam, neque patrem neque filium. quod enim uisus dicitur, ad intellegentiam refertur; uisus est enim uelut in imagine. ueluti nos, cum imperatores nesciamus, uidemus eos in figura, non in ueritate, ita et deus uisus est, ut intellegeretur deus esse qui apparebat, per rationem, non per substantiam, quia in natura sua uideri deus non potest. et ut uerius propositae quaestionis secreta pandamus, sensum euangelistae explicare nitamur. Iohannes enim occultum aliquid prodere uoluit, quod sciuit ad salutarem doctrinam pertinere. idcirco: deum, inquit, nemo uidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu patris. ipse enarrauit.

  77. main.71.2.1

    Animaduertamus sensum euangelistae. ut enim uerum esse, quia nemo uidit deum umquam, ostenderet, filium hoc enarrasse docet, quem falli utique inpossibile est, quia in sinu patris est. sinus autem patris quid est, nisi adfectus in caritate ueri patris per naturae unitatem in filium? quam ob rem nemo uidit deum, nisi unicus filius. hoc Iohannes apostolus filium dei audiuit dicentem inter alia: non quia patrem uidit quisquam, nisi qui est a deo, hic uidit patrem. ut ergo ad condemnationem proficeret Iudaeorum, qui Christum dei filium audire nolebant uel credere, ostendit euangelista hunc esse Christum qui patribus apparuisset in deum; illum autem qui pater est, numquam uideri nisi a filio. quando enim deum patrem negat uisum et deum apparuisse patribus profitetur, manifestare se uult dei filius, quia ipse semper in deum uisus a patribus est. hinc est unde inter cetera dicit ludaeis de patre: neque uocem eius audistis aliquando neque figuram eius uidistis. ecce non est contrarium et uisum et inuisum esse deum.

  78. main.72.1.1

    Non sic passim praetereundum est, sed considerandum quid sit \'lex per Moysen data est.\' per Moysen enim lex data manifesta habet praecepta, sed scripsit et historiam, quae et ipsa lex appellatur. et uideamus, quid in praeceptis eius non erit uerum. forte quod dicit: non occides, non fornicaberis, non furtum facies; talia sunt et cetera. nam historia eius quia ante aduentum Christi ueritas non erat, hoc manifestum est. ea enim quae sub uelamine erant, quid significarent, incertum erat. cum autem per Christum manifestatur, cuius persona sit quae dicit in Genesi: faciamus, et quae est quae facit, et quis fuerit qui in rubo aut patriarchis uisus sit, et qui in petra operatus sit, quae dedit in deserto aquas — quia petra, inquit, erat Christus -, sic fit ueritas per Christum. quando ea, quae latebant aut in dubium ueniebant, quid significarent, a Christo ostensum est. nam inter cetera dominus ait: de me scripsit Moyses. hoc prius latuit; error enim erat. putabatur enim pater deus, qui erat filius, et qui aestimabatur angelus, cognitus est esse dei filius. et promissio facta fuerat Abrahae, quae, quamdiu non reddebatur, in ambiguo erat. cum autem ueniente Christo reddita est, facta est ueritas, quando et quod promissum est redditum est et coepit sciri quid erat promissum. promittentis enim fides tunc uera probatur, cum exsoluit promissum.

  79. main.73.1.1

    Inpossibile prorsus est ut saluatoris uoluntas non impleatur, nec potest uelle quod scit fieri non debere; idcirco quod factum est, hoc uoluisse dicendus est. nam uoluntas eius numquam extra naturam eius est. sicut ergo natura eius in reprehensionem non cadit, nec uoluntas. nam quod propositum est, factum legitur in finibus Tyri. tunc intrauit in domum et neminem uoluit scire. nunc requiritur quo modo uel quare neminem uoluit scire. animaduertendum est enim, quia istud in finibus gestum est gentilium, quibus adhuc tempus praedicandi non erat. denique mittens discipulos suos praecepit dicens: in uiam gentium ne abieritis et ia ciuitatem Samaritanorum ne introie-ritis, sed ite potius ad oues quae perierunt domus Israhel.

  80. main.73.2.1

    Idcirco noluit se prodi, quod esset in domo; requiri autem se non noluit, sed libenter accepit. quamuis enim tempus non esset praedicandi gentilibus, ultro tamen uenientes ad fidem non suscipere inuidiae erat. sic factum est, ut saluator, dum a discipulis proditus non esset, ab aliis tamen, qui eum ingredientem domum uiderant, proditus est, et coepit sciri quod esset in domo, ut intrarent ad illum qui uellent consequi beneficia. a suis ergo noluit se praedicari, quod esset in domo. requiri enim se uoluit et ita factum est. non enim latuit ab aliis demonstratus quod esset in domo. denique mulier Chananaea audiens de illo intrauit ad eum deprecans, ut expelleret daemonium a filia eius, quae nisi prius subiecisset se deo Iudaeorum, beneficium consecuta non esset. impleta igitur uoluntas saluatoris est secundum quae explanauimus: ea enim quae conpendio breuitatis studens euangelista complexus est discutientes inuenimus quod latebat.

  81. main.74.1.1

    Semper breuiata propositione sensum occultas. nam hoc quod in quaestionem uocas tunc factum est, quando in Galilea positus propter tumultum Iudaeorum a fratribus suis adhuc non credentibus sibi conpellebatur ascendere in Iudaeam, quia futurus erat dies festus Iudaeorum, ut seditionem pateretur. ipse autem respondit eis dicens: uos ascendite ad diem festum, quia mundus uos non odit; me autem odit, quoniam arguo opera eius. ego non ascendo ad diem festum hunc, quia tempus meum nondum impletum est. tunc fratres eius ascenderunt ad diem festum, ipse uero mansit in Galilea. post autem et ipse ascendit ad diem festum.

  82. main.74.2.1

    Quid uidetur contrarium, quando non tunc ascendit quando negauit, sed ascendit postea, et ascendit non quasi ad diem festum, sed quasi ad litem? illi enim omnes laeti ascenderunt, quasi ad perfruendas delicias diei festi. certum est ergo, quia non ascendit ad diem festum. saluatoris autem ille fuit dies festus, quo passione sua redemit mundum. denique dicit: nunc clarificatus est filius hominis et deus clarificatus est in eo. hic dies festus eius est, quo uicit mortem.

  83. main.75.1.1

    Aliter causa se habet quam proposita est; non enim hic quaestionis huius sensus est quem obtendis. nam nullo genere ex his liberi arbitrii poterit causa turbari, quia si penitus sensum dictorum aduertas, scies hinc magis arbitrii liberi firmari sententiam. haec enim contra maliuolos Iudaeos prolata sunt. cum enim dolo simulationis ortae ex inuidia Iosef patrem proprium et filios eius fratres adsererent saluatoris, ne dei esse filius crederetur, tunc saluator ait: nemo uenit ad me, nisi pater qui misit me adtraxerit eum. quo modo autem adtrahebat pater ad filium, nisi per opera quae faciebat per illum? sic enim dixit: pater manens in me ipse operatur. ut opera haec adtraherent ad fidem Christi. uirtutes enim, quas faciebat saluator, ipsae suadebant deum esse patrem Christi, ut qui alium patrem habere illum diceret, non adtraheretur a deo ad Christum. ideo ergo deus operabatur per Christum, ut uerbis eius fides commodaretur, quibus dicebat se filium dei.

  84. main.75.2.1

    Haec est adtractio, non uiolentia, sed testimonium dei in Christo, cui qui credidit, adtractus dicitur ab eo ad Christum. nemo enim saluatori credit, nisi qui patrem illius proprium dicit deum. nam apostolus, non ut arbitrium pulsaret, haec fatus est quae in quaestionem redegisti, sed ut iudicium dei retractare prohiberet, haec dixit iustum praedicans deum; scit enim cuius debeat misereri. cordis autem inspector peruidet postulantis mentem, an mereatur accipere. denique dicit per profetam: plebs haec labiis me honorat, cor autem illorum longe est a me. nam simulatoris animum iustum est ut obduret. qui enim non per errorem uerum uocat falsum, sed per maliuolentiam, ut intellegens bonum fingat se nescire quia bonum est, ut conuertat illud in malum, hoc utique debet illi praestari, ut uere non intellegat bonum, ne saluetur, quod non uult. nec enim iustum est, ut inuitus saluetur, qui non per ignorantiam salutem spernit, sed per malitiam uel inuidiam. his igitur confirmatur magis liberum arbitrium quam destruitur, ut uni cuique pro uoto suo respondeatur.

  85. main.76.1.1

    Omnia diuina uolumina amara sunt, sed perfidis adque carnalibus. idolatris enim insuaue est, cum audiunt unum deum praedicari in Christo. et Fotinus simul pertimescit horrore correptus, erubescit etiam Sabellius audiens patrem patrem esse qui filius dici non possit, quia ab ipso sunt omnia; filium autem idcirco filium appellari, quia non utique ipse pater est, sed de patre, nec a quo, sed per quem sunt omnia. confutatur et . Arrius, cum legit Christum uerum esse filium dei; sine dubio enim uerus dici non posset, nisi proprie esset de deo. conuincitur et Marcion addiscens quia uerbum caro factum est, qui putat Christo carnem negandam. arguitur etiam inprobus Manicheus uidens scriptum ab euangelista, quia saluator non solum praesentia sui nuptiarum uota decorauit, uerum etiam poculis honestauit, qui nuptiarum aditus intercludit et promiscue conuenire hortatur.

  86. main.76.2.1

    Haec continentur in libro, quem accepit apostolus deuorandum. hic liber euangelium est quod CATA IOHANNEN titulatur, quod non solum male sentientibus amarum est, uerum etiam indiseiplinatis, qui nolunt corripi, ut in peius proficiant. ista reuelatio eo tempore facta est, quo apostolus Iohannes in insula erat Pathmos, relegatus a Domitiano imperatore fidei causa. tunc fuit in spiritu, ut posset uidere caelestia, et dum haec ei ostenduntur, quae futura sunt causa impietatis et stupri et ceterorum. datus est illi liber qui dulcis quidem esset in ore, sed ama rum faceret uentrem, ut ox his qui uidentur unius corporis esse homines, istis dulcis esset. qui propter quod integrae professionis sunt, in ore significati sunt — hoc enim dulce in ore est, quod uerum est —, illis autem qui heretica prauitate carnaliter uiuunt uel sentiunt, propter quod et in uentre significati sunt, amarus. accusabit enim eos in die iudicii dei. post reuelationem ergo euangelium iussus est scribere propter haec quae supra diximus. et Ezechieli profetae similiter dictum est, ut acciperet librum qui esset dulcis in ore eius, quando perfidiam populi missus est increpare.

  87. main.77.1.1

    Symeon uir sanctus et diuinis oraculis commendatus per spiritum sanctum locutus est quid futurum esset hominibus ex causa Christi, ut ruina his esset, qui cum sibi uiderentur stare per obseruantiam et peritiam legis, diffidentia . tamen operum Christi caderent dissoluti a promissione patrum, illis autem qui nullius prope dignitatis essent in lege, credentibus uero in Christum, resurrectio in Israhel, ut digni deo fierent qui prius indigni et inutiles erant, et reprobarentur qui aliquid putabantur. hoc. est quod alio loco dicit dominus: iniudicio ego ueni in hunc mundum, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant. denique non legis doctores. non Farisei, non scribae secuti sunt Christum, sed piscatores, homines inperiti et rusticani. hinc est unde dicit dominus: pater, gratias ago tibi, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruolis.

  88. main.77.2.1

    Quod autem adiecit dicens: et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes, hoc utique significauit, quia etiam Maria, per quam gestum mysterium est incarnationis saluatoris, in morte domini dubitaret, ita tamen, ut resurrectione firmaretur. omnes enim stupore quodam in morte domini dubitarunt. quis enim non ambigeret uidens eum, qui se filium dei dicebat, sic humiliatum, ut usque ad mortem descenderet? et quia, ut dixi, omnis ambiguitas resurrectione domini recessura erat, \'pertransire\' dixit gladium, non supercadere aut contingere transeuntem membrum aliquod. ut sicut gladius missus pertransiens iuxta hominem timorem facit, non tamen percutit, ita et dubitatio maestitiam fecit, non tamen occidit, quia non sedit in animo, sed pertransiit, quasi per umbram contingens corda discipulorum. denique Cleopas et Amaus euntes in uir tristes dicunt inter cetera ipsi domino nescientes quia domi nus est: nos putabamus, quia ipse erat qui incipiebat liberare Israhel. dubitauerunt, sed statim agnito domino transiit dubitatio. similiter dictum est et de Iosef, quia ferrum pertransiuit animam eius. hoc est mortem euadere, quia dubitare de deo uel Christo mors est ac per hoc qui desinit dubitare, euadit mortem.

  89. main.78.1.1

    Quantum ad sensum pertinet, quaestiones diuersae sunt. sed uerba similia ex parte quidem, ex parte uero discrepantia. (fecit) enim et \'non fecit\' contrarium est; \'nesciebat\' et \'non fecit. simile est. profeta ergo ex persona Christi locutus est: quia peccatum non fecit nec dolus inuentus est in ore eius, apostolus uero de persona loquitur dei patris: quia eum — id est Christum —, qui peccatum nesciebat, pro nobis peccatum fecit. quod duplici modo intellegendum est. primum enim fecit illum peccatum, dum incarnari illum uoluit, ut quem sors non tangebat, de peccatrice carne corpus acciperet, per quod dicitur factus peccatum. deinde dum offerret illum pro peccatis, fecit illum peccatum. hostia enim in lege pro peccatis oblata peccatum nuncupabatur.

  90. main.78.2.1

    Non ergo Christus peccatum fecit, sicut dicit profeta, sed aperte ipse peccatum factus est, sicut ostensum est. offerre autem Christum pro nobis quid est, nisi dare potestatem uolentibus eum occidere? quod idcirco concessum est, quia profuturum erat, ut esset causa descendendi ad inferos expoliare tartarum animabus. superabundans\' enim et inauditum peccatum est occidisse eum, qui non solum nullo genere peccauerat, sed et multis uitam donauerat. hoc peccato reus factus diabolus contradicendi audaciam perdidit. nam simile aliud ad Galatas in epistula legitur; inter cetera enim: factus, inquit, pro nobis maledictum. a quo factus, nisi a patre? iudicio enim dei crux Christi maledictum est Iudaeorum; peccatum enim illorum exclamat mors saluatoris. cruci figi ergo se permisit. ut passio eius proficeret nobis, ut hinc cum signo eius exeuntes a secunda morte minime teneremur. metuit enim mors etiam seruos eius, a quo uicta est.

  91. main.79.1.1

    Didragma capitum exactio intellegitur, non praediorum. uec enim saluator aliquid possidebat in mundo, cum sit dominus mundi, mortuus autem alienis inpendiis sepelitur; et nos a quibus mundus extraneus est, facultates augere cupimus, ut morientes mundum a nobis inuasum non tantum uoce, sed et litteris contestemur, ut professione nostra ab eo, cuius mundus est, condemnemur. hinc dominus: qui non. inquit, reliquerit omnia et secutus me fuerit, non potest meus discipulus esse. quicumque ergo sic habet facultates suas, ut spem in illis non habeat, paratus autem sit pro fide illas abicere, uiam ambulat qua itur ad Christum dominum nostrum.,

  92. main.79.2.1

    Didragma igitur ab his exigenda erat, qui aliquid negotii gerebant aut artibus operam dabant. saluator autem, qui nihil horum curabat, neque discipuli eius, exigendus utique non erat. sed quia inimicus diabolus semper in insidiis erat occasionem quaerens, si posset inclinare saluatorem, exactorum didragmae animos occupauit, ut eius facerent uoluntatem, ut accedentes ad Petrum, qui primus inter apostolos erat, solui debere ab eorum magistro dicerent didragmam, qui ab his oneribus liberi erant — nihil enim agebant in mundo quod esset mundi —, ut, quia non erat unde solueret, aut his scandalo esset aut certe humilitate suffragii quaereret a quo solueretur. tunc dominus, ut inprouidum diabolum et aduersus semet ipsum semper machinari ostenderet, ad mare ire Petrum apostolum iubet et capti piscis os aperire et illic inuenire modum exactioni debitum, quo soluto non solum scandalo non esset exactoribus neque inclinaretur requisito auxilio ad soluendum. uerum etiam signum uirtutis maximae demonstraret, per quod captos a diabolo ad se traheret, ut argumento et astutia sua diabolus torqueretur. dicunt ergo exactores didragmae ad Petrum apostolum: magister uester non soluit didragmam? quo dicto magistrum, ut pro omnibus discipulis solueret, conuenerunt.

  93. main.79.3.1

    Saluator autem cum pro se et Petro dari iubet, pro omnibus soluisse uidetur, quia, sicut in saluatore erant omnes causa magisterii, ita et post saluatorem in Petro omnes continentur. ipsum enim constituit esse caput eorum, ut pastor esset gregis dominici. nam inter cetera dicit discipulis: uigilate et orate, ne intretis in temptationem, et Petro dicit: ecce satanas expostulauit, ut uos uentilet uelut triticum; ego autem rogaui pro te, ne deficiat fides tua, et tu tandem conuersus confirma fratres tuos. quid ambigitur? pro Petro rogabat, et pro Iacobo et Iohanne non rogabat, ut de ceteris taceam? manifestum est in Petro omnes contineri, quia et alio loco dicit: ego pro his rogo quos mihi dedisti, et: uolo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum.

  94. main.79.4.1

    Nunc uideamus quid sit didragma, hoc est, qui modus sit ponderis uel quantitatis aut in qua substantia * * * * * * * *

  95. main.80.1.1

    Dominus, cum filii Israhel saepe delinquerent educti de Aegypto, iratus sententiam dedit dicens nullum illorum intraturum in terram promissionis excepto Caleb et Iesu filio Naue, qui prius Auses dicebatur. eos autem qui nati fuerant in deserto, ipsos dixit intraturos, eo quod nescirent bonum aut malum. nescire autem bonum uel malum simplicitas quaedam est naturalis, quae neque ad bonum neque ad malum erudita est, hoc est ignorantia sine malitia. sine sensu enim nascimur, sed natura nostra hoc bonum habet, quia capax est ediscere ueritatem. filius autem diaboli hic est, qui natus malis rebus imbuitur, ut his studeat, quae inimica sunt creatori, multos adserens deos et his immolandum quasi mundi rectoribus. hic si resipiscat et iuxta naturam suam sentiat ad creatorem se conferens, filius erit dei..

  96. main.80.2.1

    Ac per hoc neque filii dei sunt qui nascuntur neque diaboli. quid enim dicit saluator Iudaeis: uos de patre diabolo estis et concupiscentias patris uestri uultis facere? uides ergo operibus et professione filios creari diabolo; hos autem esse filios dei, qui confitentes proprium esse deum patrem Christi recte uersantur. sic enim deus instituit genus nostrum, ut sine sensu nati possibilitatem tamen habeamus discendi siue bona siue mala, ut ipsi nobis aut mala adquiramus aut bona, ut laetemur in nobis, cum recte agentes remuneramur, aut ipsi nobis inputemus, si praua sequentes condemnemur.

  97. main.81.1.1

    Non omne quod nascitur hoc est, quod et unde nascitur. nam et aurum de terra nascitur, et non tamen terra est, et gemmae et alia multa, et de ligno esca nascitur et de pullo ouum. de paganis autem ut pagani nascantur, haec facit causa: quia enim omnis paganus in ignorantia est et qui nascitur ex eo sine sensu est, ambo ignorantes sunt. sed hoc interest inter utrumque, quia generator sine dubio blasfemus est ac per hoc filius diaboli est; natus autem infans nescit blasfemare, sicut nescit benedicere; paganus tamen est, quia sine sensu est. de Iudaeo autem idcirco Iudaeus nascitur, quia sub creatoris deuotione generatur, sicut dixit Adam de Cain: procreaui hominem per deum. sicut enim pagani indeuoti creatori daemoniis gratias agunt in omnibus quae agunt, ita et Iudaei deo creatori supplices laudant eum in omni actu suo, in eo despiciendi quia non cognoscunt Christum, per quem sunt omnia. hoc etiam modo de Iudaeo Iudaeus nascitur, non enim, sicut quibusdam uidetur, quia circumcisio facit Iudaeum. circumcisio enim signum Iudaismi est, non Iudaismus, quia non in Abraham circumcisio iustitia est. sed signum iustitiae, ut nati ex Abraham signum haberent. per quod probarentur filii esse Abrahae, quippe cum ex Iuda Machabeo hoc nomine sint appellati, ut non solum ex Iuda. sed et ceteri ex omnibus filiis Iacob Iudaei uocarentur, propter quod ludas dux fuerit eis. ideoque nati Iudaei signum accipiunt, ut qui sunt intellegantur.

  98. main.81.1.2

    . 2. De Christiano autem ideo non nascitur Christianus, quia ipse qui generat non natus, sed factus est Christianus. quam 01, rem et istum qui nascitur fieri oportet, ut sit. nec enim per substantiam nascitur, sed per fidem quae iam natis accedit. ignorantia enim cum carne nascitur, fides autem postea spiritali ratione inseritur. sed dicitur e contra: \'si factus utique est qui generat, hoc iam debet generare, quod ipse est, ut accepta dignitas traducem faceret. nam senatores generant senatores.\' sed senatorum dignitas non habet apud deum meritum, neque ipsa natura, hoc est substantia, consequitur beneficium, sed in sola fama et sermone dignitas uertitur. ac per hoc currit quidem sermo per traducem carnis, sed nihil aliud praestat, quam opinionem dignitatis, sicut et hi, qui consules sunt aut statuis honestantur, gaudent in uano. Christiani autem cum fiunt, ipsi naturae accedit dignitas, ut essentia ipsa hominis aeternum habeat incorruptibilitatis beneficium, ut non opinione sola, sed et j-e sit in effectum apud deum. tale est istud, ut si qui disertus pauper in laude sit et egeat pane aut reliquis necessariis. haec enim uera laus est, si sic illi proficiat quaesita dignitas, ut nullius egeat, dum hoc naturae eius praestatur, ut per se ipsa uiuat et bene uiuat nullo requisito suffragio; hoc est uere diuitem fieri et gloriosum.

  99. main.82.1.1

    Manifestum est adiectione aut deminutione siue inmutatione syllabae sensum peruerti. idcirco paganos elementa colere omnibus cognitum est, Iudaeos autem non elementis, sed \'sub elementis\' deo seruisse propter neumenias et sabbata et circumcisionem et cetera talia. haec enim carnalia sunt; quidquid enim uisibile est, carnale est et de elementis est. sed quia ei praecepto dei erat, deo seruiebatur, ut ex uisibilibus ad inuisibilia ueniretur et ex hac cura profectus fieret ad maiora capienda, ut in his meditati digni fierent promissis spiritalibus. ei ea igitur parte, quam supra dixi, sub elementis seruiebant Iudaei, ex alia parte legem habebant spiritalem, quae et peccari prohibet et exhortatur ad dilectionem domini dei, qui uenturus eis fuerat promissus ad remittenda peccata.

  100. main.83.1.1

    Nulli misericordiam facienti calumniam fieri oportet. in potestate enim dantis est, quando uel quantum uelit misereri. exhortandus est enim huius modi et precibus prouocandus. non contentione a bono opere reuocandus. forte non contradiceretur, si pro hac misericordia uices illi aliqua redderetur. aliquis medicum arguat, qui medicamenta sua et officium gratis inpendet, aut accusabitur tarditas eius ab eis, a quibus non est requisitus?

← Previous · Next → — showing 101200 of 931

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0022a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.